← Table of contents
Confessiones

C O N F E S S I O N U M (continued 5)

Reading edition

XVII. Ubi tempus præteritum et futurum.

22. Quæro, Pater, non affirmo: Deus meus, præside mihi et rege me. "Quisnam est qui dicat mihi non esse tria tempora, sicut pueri didicimus, puerosque docuimus, præteritum, præsens, et futurum; sed tantum præsens, quoniam illa duo non sunt? An et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto, cum ex futuro fit præsens; et in aliquod recedit occultum, cum ex præsenti fit præteritum? Nam ubi ea viderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt? Neque enim potest videri id quod non est. Et qui narrant præterita, non utique narrarent*, si animo illa non cernerent: quæ si nulla essent cerni omnino non possent. Sunt ergo et futura et præterita."

XVIII. Quomodo præterita et futura tempora sint præsentia.

23. Sine me, Domine, amplius quærere; spes mea, non conturbetur intentio mea. Si enim sunt futura et præterita, volo scire ubi sint. Quod si nondum valeo, scio tamen ubicumque sunt, non ibi ea futura esse, aut præterita, sed præsentia. Nam si et ibi futura sunt, nondum ibi sunt; si et ibi præterita sunt, jam non ibi sunt. Ubicumque ergo sunt quæcumque sunt, non sunt nisi præsentia. Quanquam præterita cum vera narrantur, ex memoria proferuntur non res ipsæ quæ præterierunt, sed verba concepta ex imaginibus earum, quæ in animo velut vestigia per sensus prætereundo fixerunt. Pueritia quippe mea quæ jam non est, in tempore præterito est quod jam non est, imaginem vero ejus cum eam recolo et narro, in præsenti tempore intueor, quia est adhuc in memoria mea. Utrum similis causa sit etiam prædicendorum futurorum, ut rerum quæ nondum sunt, jam existentes præsentiantur imagines*; confiteor, Deus meus, nescio. Illud sane scio, nos plerumque præmeditari futuras actiones nostras, eamque præmeditationem esse præsentem, actionem autem quam præmeditamur nondum esse, quia futura est; quam cum aggressi fuerimus, et quod præmeditabamur agere cœperimus, tunc erit illa actio, quia tunc non futura sed præsens est*.

24. Quoquo modo se itaque habeat arcana præsensio futurorum, videri nisi quod est non potest. Quod autem jam est, non futurum sed præsens est. Cum ergo videri dicuntur futura, non ipsa quæ nondum sunt, id est quæ futura sunt, sed eorum causæ, vel signa forsitan videntur, quæ jam sunt; ideo non futura, sed præsentia sunt jam videntibus, ex quibus futura prædicantur animo concepta. Quæ rursus conceptiones jam sunt, et eas præsentes apud se intuentur qui illa prædicunt. Loquatur mihi aliquod exemplum tanta rerum numerositas. Intueor auroram, oriturum solem prænuntio: quod intueor, præsens est; quod prænuntio, futurum: non sol futurus qui jam est, sed ortus ejus qui nondum est: tamen etiam ortum ipsum nisi animo imaginarer, sicut modo cum id loquor, non eum possem prædicere. Sed nec illa aurora quam in cœlo video, solis ortus est, quamvis eum præcedat; nec illa imaginatio in animo meo: quæ duo præsentia cernuntur, ut futurus ille ante dicatur. Futura ergo nondum sunt; et si nondum sunt, non sunt: et si non sunt, videri omnino non possunt; sed prædici possunt ex præsentibus, quæ jam sunt, et videntur.

XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura.

25. Tu itaque, regnator creaturæ tuæ, quis est modus quo doces animas ea quæ futura sunt? docuisti enim Prophetas tuos. Quisnam ille modus est quo doces futura, cui futurum quidquam non est; vel potius de futuris doces præsentia? Nam quod non est, nec doceri utique potest. Nimis longe est modus iste ab acie mea; Ps. 138, 6.invaluit ex me, non potero ad illum; potero autem ex te, cum dederis tu, dulce lumen occultorum* oculorum meorum.

XX. Differentiæ temporis quomodo nominandæ.

26. Quod autem nunc liquet et claret, nec futura sunt, nec præterita. Nec proprie dicitur, Tempora sunt tria; præteritum, præsens et futurum: sed fortasse proprie diceretur, Tempora sunt tria; præsens de præteritis, præsens de præsentibus, præsens de futuris. Sunt enim hæc in anima tria quædam, et alibi ea non video; præsens de præteritis memoria, præsens de præsentibus contuitus, præsens de futuris exspectatio. Si hæc permittimur dicere, tria tempora video, fateorque* tria sunt. Dicatur etiam, Tempora sunt tria, præteritum, præsens et futurum; sicut abutitur consuetudo, dicatur: ecce non curo, nec resisto, nec reprehendo; dum tamen intelligatur quod dicitur, neque id quod futurum est, esse jam, neque id quod præteritum est. Pauca sunt enim quæ proprie loquimur, plura non proprie; sed agnoscitur quid velimus.

XXI. Quomodo tempus liceat metiri.

27. Dixi ergo paulo ante, prætereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum, aut tantum hoc quantum illud, et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. Quocirca, ut dicebam, prætereuntia metimur tempora. Et si quis mihi dicat, "Unde scis?" respondeam, "Scio quia metimur, nec metiri quæ non sunt possumus, et non sunt præterita vel futura. Præsens vero tempus quomodo metimur, quando non habet spatium? Metitur ergo cum præterit, cum autem præterierit, non metitur*; quid enim metiatur, non erit. Sed unde et qua et quo præterit, cum metitur? Unde, nisi ex futuro? qua, nisi per præsens? quo, nisi in præteritum? Ex illo ergo quod nondum est, per illud quod spatio caret, in illud quod jam non est. Quid autem metimur, nisi tempus in aliquo spatio? Neque enim dicimus simpla, et dupla, et tripla, et æqualia, et si quid hoc modo in tempore dicimus, nisi spatia temporum. In quo ergo spatio metimur tempus præteriens? Utrum in futuro, unde præterit? Sed quod nondum est, non metimur. An in præsenti, qua præterit? Sed nullum spatium non metimur. An in præterito, quo præterit? Sed quod jam non est, non metimur.

XXII. Petit ænigmatis istius solutionem a Deo.

28. Exarsit animus meus nosse istud implicatissimum ænigma. Noli claudere, Domine Deus meus bone Pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista, et usitata et abdita, quominus in ea penetret, et dilucescant allucente misericordia tua, Domine. Quem percunctabor de his? et cui fructuosius confitebor* imperitiam meam, nisi tibi cui non sunt molesta studia mea, flammantia vehementer in Scripturas tuas? Da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. Da, Pater, qui vere* Mat. 7, 11.nosti data bona dare filiis tuis. Da, quoniam suscepi cognoscere*, Ps. 72, 16.et labor est ante me, donec aperias. Per Christum obsecro, in nomine ejus Sancti sanctorum, nemo mihi obstrepat. Et Ps. 115, 1.ego credidi, propter quod et loquor. Hæc est spes mea; ad hanc vivo* ut Ps. 26, 4.contempler delectationem Domini. Ecce Ps. 38, 6.veteres posuisti dies meos, et transeunt; et quomodo, nescio. Et dicimus, Tempus et tempus, tempora et tempora; Quamdiu dixit hoc ille, quamdiu fecit hoc ille; et, Quam longo tempore illud non vidi! et, Duplum temporis habet hæc syllaba ad illam simplam brevem. Dicimus hæc, et audimus hæc; et intelligimur, et intelligimus. Manifestissima et usitatissima sunt; et eadem rursus nimis latent, et nova est inventio eorum.

XXIII. Quid sit tempus.

29. Audivi a quodam homine docto, quod solis et lunæ ac siderum motus, ipsa sint tempora; et nil annui*. Cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? An vero si cessarent cœli lumina, et moveretur rota figuli, non esset tempus quo metiremur eos gyros, et diceremus aut æqualibus morulis agi; aut si alias tardius, alias velocius moveretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? Aut cum hoc diceremus, non et nos in tempore loqueremur, aut essent in verbis nostris aliæ longæ syllabæ, aliæ breves, nisi quia illæ longiore tempore sonuissent, istæ breviore? Deus, dona hominibus videre in parvo communes notitias rerum parvarum atque magnarum. Gen. 1, 14.Sunt et sidera et luminaria cœli in signis, et in temporibus, et in annis, et in diebus: sunt vero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolæ* rotæ diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit.

30. Ego scire cupio vim naturamque temporis, quo metimur corporum motus, et dicimus illum motum, verbi gratia, tempore duplo esse diuturniorem quam istum. Nam quæro, quoniam dies dicitur, non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius* ejus circuitus ab oriente usque ad orientem, secundum quod dicimus, 'Tot dies transierunt;' cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra reputantur spatia noctium: quoniam ergo dies expletur motu solis, atque circuitu ab oriente usque ad orientem; quæro utrum motus ipse sit dies, an mora ipsa quanta peragitur, an utrumque. Si enim primum dies esset; dies ergo esset etiamsi tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horæ unius. Si secundum; non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum, tam brevis mora esset quam est horæ unius; sed vicies et quater circumiret sol ut expleret diem. Si utrumque; nec ille appellaretur dies, si horæ spatio sol totum suum gyrum circumiret; nec ille*, si sole cessante tantum temporis præteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane assolet. Non itaque nunc quæram, quid sit illud quod vocatur dies, sed quid sit tempus quo metientes solis circuitum, diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horæ duodecim; et utrumque tempus comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque ad orientem circumiret. Nemo ergo mihi dicat cœlestium corporum motus esse tempora: quia et cujusdam voto cum sol stetisset; Jos. 10, 13.ut victoriosum* prælium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. Per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita est. Video igitur tempus quamdam esse distentionem. Sed video, an videre mihi videor? Tu demonstrabis, Lux, Veritas.

XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis.

31. Jubes ut approbem si quis dicat tempus esse motum corporis? Non jubes. Nam corpus nullum, nisi in tempore, moveri audio: tu dicis. Ipsum autem corporis motum tempus esse non audio: non tu dicis. Cum enim movetur corpus, tempore metior quamdiu moveatur, ex quo moveri incipit donec desinat. Et si non vidi ex quo cœpit, et perseverat moveri, ut non videam cum desinit; non valeo metiri, nisi forte ex quo videre incipio donec desinam. Quod si diu video, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem quantum sit; quia et quantum cum* dicimus, collatione dicimus; velut, 'Tantum hoc, quantum illud;' aut, 'Duplum hoc ad illud' et si quid aliud isto modo. Si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo veniat corpus quod movetur, vel partes ejus, si tanquam in torno movetur, possumus dicere quantum sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis vel partis ejus effectus est. Cum itaque aliud sit motus corporis, aliud quo metimur quamdiu sit; quis non sentiat quid horum potius tempus dicendum sit? Nam si et* varie corpus aliquando movetur, aliquando stat; non solum motum ejus, sed etiam statum tempore metimur; et dicimus, 'Tantum stetit, quantum motum est;' aut, 'Duplo vel triplo stetit, ad id quod motum est;' et si quid aliud nostra dimensio sive comprehenderit sive existimaverit, ut dici solet, plus minus. Non est ergo tempus corporis motus.

XXV. Rursus Deum interpellat.

32. Et confiteor tibi, Domine, adhuc ignorare me quid sit tempus; et rursus confiteor tibi, Domine, scire me in tempore ista dicere, et diu me jam loqui de tempore, atque id* ipsum diu non esse diu nisi mora temporis. Quomodo igitur hoc scio, quando quid sit tempus nescio? An forte nescio quemadmodum dicam quod scio? Hei mihi qui nescio saltem quid nesciam! Ecce, Deus meus, coram te, quia non mentior; sicut loquor, ita est cor meum. Tu illuminabis lucernam meam, Domine Deus meus, Ps. 17, 25.illuminabis tenebras meas.

XXVI. Quomodo tempus metimur.

33. Nonne tibi confitetur anima mea confessione veridica metiri me tempora? Itane, Deus meus, metior, et quid metiar nescio? Metior motum corporis tempore; item* ipsum tempus non metior? An vero corporis motum metirer quamdiu sit, et quamdiu hinc illuc perveniat, nisi tempus in quo movetur metirer? Ipsum ergo tempus unde metior? An tempore breviore metimur longius, sicut spatio cubiti spatium transtri? Sic enim videmur spatio brevis syllabæ metiri spatium longæ syllabæ, atque id duplum dicere. Ita metimur spatia carminum spatiis versuum, et spatia versuum spatiis pedum, et spatia pedum spatiis syllabarum, et spatia longarum spatiis brevium: non in paginis (nam eo modo loca metimur, non tempora), sed cum voces pronuntiando transeunt, et dicimus, 'Longum carmen est, nam tot versibus contexitur; longi versus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur; longa syllaba est, nam dupla est ad brevem.' Sed neque ita comprehenditur certa mensura temporis; quandoquidem fieri potest, ut ampliori spatio temporis personet versus brevior si productius pronuntietur, quam longior si correptius. Ita carmen, ita pes, ita syllaba. Inde mihi visum est, nihil esse aliud tempus quam distentionem: sed cujus rei, nescio; et mirum si non ipsius animi. Quid enim metior, obsecro, Deus meus, et dico aut indefinite, 'Longius est hoc tempus quam illud;' aut etiam definite, 'Duplum est hoc ad illud*?' Tempus metior, scio: sed non metior futurum, quia nondum est; non metior præsens, quia nullo spatio tenditur; non metior præteritum, quia jam non est. Quid ergo metior? An prætereuntia tempora, non præterita? sic enim dixeram.

XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo.

34. Insiste, anime meus, et attende fortiter: Deus adjutor noster; Ps. 99, 3.ipse fecit nos, et non ipsi nos. Attende ubi albescit veritas. Ecce puta*, vox corporis incipit sonare, et sonat, et adhuc sonat, et ecce desinit; jamque silentium est, et vox illa præterita est, et non est jam vox. Futura erat antequam sonaret, et non poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non potest, quia jam non est. Tunc ergo poterat cum sonabat, quia tunc erat quæ metiri posset. Sed et tunc non stabat; ibat enim et præteribat. An ideo magis poterat? Præteriens enim tendebatur in aliquod spatium temporis quo metiri posset, quoniam præsens nullum habet spatium. Si ergo tunc poterat, ecce puta, altera cœpit sonare, et adhuc sonat, continuato tenore* sine ulla distinctione: metiamur eam dum sonat; cum enim sonare cessaverit, jam præterita erit, et non erit quæ possit metiri; metiamur plane, et dicamus quanta sit. Sed adhuc sonat, nec metiri potest nisi ab initio sui quo sonare cœpit, usque ad finem quo desinit. Ipsum quippe intervallum metimur ab aliquo initio usque ad aliquem finem. Quapropter vox quae nondum finita est, metiri non potest, ut dicatur quam longa vel brevis sit; nec dici aut æqualis alicui, aut ad aliquam simpla vel dupla, vel quid aliud. Cum autem finita fuerit, jam non erit. Quo pacto igitur metiri poterit? Et metimur tamen tempora; nec ea quæ nondum sunt, nec ea quæ jam non sunt, nec ea quæ nulla mora extenduntur, nec ea quæ terminos non habent: nec futura ergo nec præterita, nec præsentia, nec prætereuntia tempora metimur; et metimur tamen tempora.

35. "Deus creator omnium;" versus iste octo syllabarum, brevibus et longis alternat syllabis. Quatuor itaque breves; prima, tertia, quinta, septima, simplæ sunt ad quatuor longas; secundam, quartam, sextam, octavam. Hæ singulæ ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio*, renuntio, et ita est quantum sentitur sensu manifesto. Quantum sensus manifestus est, brevi syllaba longam metior, eamque sentio habere bis tantum. Sed cum altera post alteram sonat, si prior brevis, longa posterior, quomodo tenebo brevem, et quomodo eam longæ metiens applicabo, ut inveniam quod bis tantum habeat; quandoquidem longa sonare non incipit, nisi brevis sonare destiterit? Ipsamque longam num præsentem metior, quando nisi finitam non metior? Ejus autem finitio, præteritio est. Quid ergo est quod metiar? Ubi est, qua* metior, brevis? ubi est longa quam metior? Ambæ sonuerunt, avolaverunt, præterierunt, jam non sunt; et ego metior, fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur, illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis. Neque hoc possum, nisi quia præterierunt et finitæ sunt. Non ergo ipsas quæ jam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior quod infixum manet.

36. In te, anime meus, tempora metior; noli mihi obstrepere: quod est, Noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. In te, inquam, tempora metior; affectionem quam res prætereuntes in te faciunt, et cum illæ præterierint manet, ipsam metior præsentem, non eas* quæ præterierunt ut fieret: ipsam metior, cum tempora metior. Ergo aut ipsa sunt tempora, aut non tempora metior. Quid cum metimur silentia, et dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa vox tenuit? Nonne cogitationem tendimus ad mensuram vocis, quasi sonaret, ut aliquid de intervallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? Nam et voce atque ore cessante, peragimus cogitando carmina, et versus et quemque sermonem, motionumque dimensiones quaslibet, et de spatiis temporum, quantum illud ad illud sit renuntiamus, non aliter ac si ea sonando diceremus. Si voluerit aliquis edere longiusculam vocem, et constituerit præmeditando quam longa futura sit; egit utique iste spatium temporis in silentio, memoriæque commendans cœpit edere illam vocem quæ sonat, donec ad propositum terminum perducatur: imo sonuit et sonabit; nam quod ejus jam peractum est, utique sonuit; quod autem restat, sonabit: atque ita peragitur, dum præsens intentio futurum in præteritum trajicit, diminutione futuri crescente præterito, donec consumptione* futuri sit totum præteritum.

XXVIII. Animo metimur tempora.

37. Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum, quod nondum est? aut quomodo crescit præteritum quod jam non est, nisi quia in animo qui illud agit tria sunt? Nam et exspectat et attendit et meminit, ut id quod exspectat, per id quod attendit, transeat in id quod meminerit. Quis igitur negat futura nondum esse? Sed tamen jam est in animo exspectatio futurorum. Et quis negat præterita jam non esse? Sed tamen adhuc est in animo memoria præteritorum. Et quis negat præsens tempus carere spatio, quia in puncto præterit? Sed tamen perdurat attentio per quam pergat* abesse quod aderit. Non igitur longum tempus futurum quod non est, sed longum futurum longa exspectatio futuri est; neque longum præteritum tempus quod non est, sed longum præteritum longa memoria præteriti est.

38. Dicturus sum canticum quod novi: antequam incipiam, in totum exspectatio mea tenditur; cum autem cœpero, quantum ex illo* in præteritum decerpsero, tenditur in memoria mea: atque distenditur vita hujus actionis mea; in memoriam, propter quod dixi; et in exspectationem, propter quod dicturus sum: præsens tamen adest attentio mea, per quam trajiciatur quod erat futurum ut fiat præteritum. Quod quanto magis agitur et agitur, tanto breviata exspectatione prolongatur memoria; donec tota exspectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. Et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis ejus fit, atque in singulis syllabis ejus; hoc in actione longiore, cujus forte particula est illud canticum; hoc in tota vita hominis, cujus partes sunt omnes actiones hominis; hoc in toto sæculo filiorum hominum, cujus partes sunt omnes vitæ hominum.

XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi.

39. Sed quoniam Ps. 62, 4.melior est misericordia tua super vitas, ecce distentio est vita mea, et me suscepit dextera tua in Domino meo mediatore Filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum apprehendam in quo et apprehensus sum, et a veteribus diebus colligar sequens unum[306] præterita oblitus; non in ea quæ futura et transitura sunt, sed in ea quæ ante sunt, non distentus, sed extentus*, non secundum distentionem, sed secundum intentionem Phil. 3, 13. 14.sequor ad palmam supernæ vocationis; ubi Ps. 25, 7.audiam vocem laudis tuæ, et Ps. 26, 4.contempler delectationem tuam, nec venientem, nec prætereuntem. Nunc vero anni mei in gemitibus. Et tu solatium meum, Domine, pater meus æternus es: at ego in tempora dissilui*, quorum ordinem nescio; et tumultuosis varietatibus dilaniantur cogitationes meæ, intima viscera animæ meæ, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui.

XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem.

40. Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, veritate tua; nec patiar quæstiones hominum, qui pœnali morbo plus sitiunt quam capiunt, et dicunt, "Quid faciebat Deus antequam faceret cœlum et terram? Aut quid ei venit in mentem ut aliquid faceret, cum antea nunquam aliquid fecerit?" Da illis, Domine, bene cogitare quid dicant, et invenire quia non dicitur, "Nunquam," ubi non est tempus. Quod* ergo dicitur, "nunquam fecisse," quid aliud dicitur nisi "nullo tempore fecisse?" Videant itaque nullum tempus esse posse sine creatura[307], et desinant istam vanitatem loqui. Extendantur etiam in ea quæ ante sunt, et intelligant te ante omnia tempora æternum creatorem omnium temporum, neque ulla tempora tibi esse coæterna, nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora.

XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura.

41. Domine Deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui, et quam longe inde me projecerunt consequentia delictorum meorum? Sana oculos meos, et* congaudeam luci tuæ. Certe si est tam grandi scientia et præscientia pollens animus, cui cuncta præterita et futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum notissimum; nimium mirabilis est animus iste, atque ad horrorem stupendus: quippe quem ita non lateat quidquid peractum, et quidquid reliquum sæculorum est; quemadmodum me non latet cantantem illud canticum, quid et quantum ejus abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. Sed absit ut tu conditor universitatis, conditor animarum et corporum, absit ut ita noveris omnia futura et præterita. Longe tu, longe mirabilius, longeque secretius. Neque enim sicut nota cantantis notumve canticum audientis, exspectatione vocum futurarum et memoria præteritarum variatur affectus, sensusque distenditur; ita tibi aliquid accidit incommutabiliter æterno, hoc est, vere æterno creatori mentium[308]. Sicut ergo nosti in principio cœlum et terram sine varietate notitiæ tuæ, ita fecisti in principio cœlum et terram sine distentione* actionis tuæ. Qui intelligit, confiteatur tibi; et qui non intelligit, confiteatur tibi. O quam excelsus es, et humiles corde sunt domus tua! Ps. 145, 8.Tu enim erigis elisos, et non cadunt quorum celsitudo tu es.

LIBER DUODECIMUS.

Primi Geneseos versiculi interpretationem prosequitur, In principio fecit Deus cœlum et terram; in quo cœli nomine significari docet creaturam illam spiritualem vel intellectualem, quæ faciem Dei semper contemplatur; terræ autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatæ. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturæ divinæ profunditate sensum multiplicem erui posse et debere, quinimo, quidquid omnino veri in ejus verbis inveniri potest, id in iis revera contineri, confitetur.

I. Difficilis inquisitio veri.

1. Multa satagit cor meum, Domine, in hac inopia vitæ meæ, pulsatum verbis sanctæ Scripturæ tuæ: et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanæ intelligentiæ; quia plus loquitur inquisitio quam inventio, et longior est petitio quam impetratio, et operosior est manus pulsans quam sumens. Tenemus promissum; quis corrumpet illud? Rom. 8, 31.Si Deus pro nobis, quis contra nos? Mat. 7, 7. 8.Petite, et accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et quærens invenit, et pulsanti aperietur. Promissa tua sunt; et quis falli timeat, cum promittit Veritas?

II. De duplici cœlo et terra.

2. Confitetur altitudini tuæ humilitas linguæ meæ, quoniam tu fecisti cœlum et terram; hoc cœlum quod video, terramque quam calco, unde est hæc terra quam porto, tu fecisti. Sed ubi est cœlum cœli, Domine, de quo audivimus in voce Psalmi: Ps. 113, 16.Cœlum cœli Domino; terram autem dedit filiis hominum? Ubi est cœlum quod non cernimus, cui terra est hoc omne quod cernimus? Hoc enim totum corporeum, non ubique totum ita accepit* speciem pulchram in novissimis, cujus* fundus est terra nostra; sed ad illud cœlum cœli, etiam terræ nostræ cœlum terra est. Et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est, ad illud nescio quale cœlum quod Domino est, non filiis hominum.

III. Quid tenebræ super faciem abyssi.

3. Et nimirum hæc terra erat invisibilis et incomposita, et nescio quæ profunditas abyssi super quam non erat lux; quia nulla species erat illi; unde jussisti ut scriberetur, quod Gen. 1, 2.tenebræ erant super abyssum; quid aliud quam lucis absentia? Ubi enim lux esset, si esset, nisi superesset eminendo et illustrando? Ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras, nisi abesse lucem? Super itaque erant tenebræ, quia super lux aberat; sicut sonus ubi non est, silentium est. Et quid est esse ibi silentium, nisi sonum ibi non esse? Nonne tu, Domine, docuisti hanc* animam quæ tibi confitetur? Nonne tu, Domine, docuisti me, quod priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid; non color, non figura, non corpus, non spiritus? Non tamen omnino nihil: erat quædam informitas sine ulla specie.

IV. Quid terra invisibilis et incomposita.

4. Quid ergo vocaretur, quo etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo vocabulo? Quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati omnimodæ, quam terra et abyssus? Minus enim speciosa sunt, pro suo gradu infimo, quam cætera superiora perlucida et luculenta omnia. Cur ergo non accipiam informitatem materiæ, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus intimatam, ut appellaretur terra invisibilis et incomposita?

V. Cur sic apellata videtur materia informis.

5. Ut cum in ea* quærit cogitatio quid sensus attingat, et dicit sibi, "Non est intelligibilis forma sicut vita, sicut justitia, quia materies est corporum; neque sensibilis, quoniam quod* videatur et quod sentiatur in invisibili et incomposita non est:" dum sibi hæc dicit humana cogitatio, conetur eam vel nosse ignorando, vel ignorare noscendo.

VI. Quid olim cum Manichæis senserit de materia informi, quid modo.

6. Ego vero, Domine, si totum confitear* tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti me, cujus antea nomen audiens et non intelligens, narrantibus mihi eis[309] qui non intelligerent, eam cum speciebus innumeris et variis cogitabam; et ideo non eam cogitabam: fœdas et horribiles formas perturbatis ordinibus volvebat animus, sed formas tamen; et informe appellabam, non quod careret forma, sed quod talem haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum aversaretur sensus meus, et conturbaretur infirmitas hominis. Verum autem* illud quod cogitabam, non privatione omnis formæ, sed comparatione formosiorum erat informe: et suadebat vera ratio, ut omnis formæ qualescumque reliquias omnino detraherem, si vellem prorsus informe cogitare; et non poteram. Citius enim non esse censebam, quod omni forma privaretur, quam cogitabam quiddam inter formatum et nihil, nec formatum nec nihil, informe prope nihil*. Et cessavit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus formatorum corporum, et eas pro arbitrio mutantem atque variantem; et intendi in ipsa corpora, eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant, et incipiunt esse quod non erant; eumdemque transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari. Et si totum tibi confiteatur vox et stilus meus, quidquid de ista quæstione enodasti mihi, quis legentium capere durabit? Nec ideo tamen cessabit cor meum tibi dare honorem et canticum laudis de his quæ dictare non sufficit. Mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium in quas mutantur res mutabiles. Et hæc quid est? Numquid animus? numquid corpus? numquid species animi vel corporis? Si dici posset, "Nihil aliquid," et, "Est non est*," hoc eam dicerem; et tamen jam utcumque erat, ut species caperet istas visibiles et compositas.

VII. Deus fecit de nihilo cœlum, id est Angelos; et terram, id est informem materiam.

7. Et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia inquantumcumque sunt? Sed tanto a te longius, quanto dissimilius; neque enim locis. Itaque tu, Domine, qui non es alias aliud* et alias aliter, sed idipsum[310] et idipsum et idipsum, Isa. 6, 3.Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens; in Principio quod est de[311] te, in Sapientia tua quæ nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. Fecisti enim cœlum et terram; non de te; nam esset æquale Unigenito tuo, ac per hoc et tibi; et nullo modo justum esset, ut æquale tibi esset, quod de te non esset. Et aliud præter te non erat unde faceres ea, Deus una Trinitas, et trina Unitas: et ideo de nihilo* fecisti cœlum et terram, magnum quiddam et parvum quiddam; quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum cœlum et parvam terram. Tu eras, et aliud nihil unde fecisti cœlum et terram, duo quædam; unum prope te, alterum prope nihil: unum, quo superior tu esses; alterum, quo inferius nihil esset.

VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia.

8. Sed illud cœlum cœli tibi, Domine; Ps. 113, 15.terra autem quam dedisti filiis hominum cernendam atque tangendam, non erat talis* qualem nunc cernimus et tangimus. Invisibilis enim erat et incomposita, et abyssus erat super quam non erat lux; aut*, Gen. 1, 2.Tenebræ erant super abyssum, id est, magis quam in abysso. Ista quippe abyssus aquarum jam visibilium etiam in profundis suis habet speciei suæ lucem utcumque sensibilem piscibus, et repentibus in suo fundo animantibus: illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; jam tamen erat quod formari poterat. Tu enim, Domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re pene nullam rem, unde faceres magna quæ miramur filii hominum. Valde enim mirabile hoc cœlum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti, Gen. 1, 6. 7.Fiat; et sic est factum. Quod firmamentum vocasti cœlum; sed cœlum terræ hujus et maris quæ fecisti tertio die, dando speciem visibilem informi materiæ quam fecisti ante omnem diem. Jam enim feceras et cœlum ante omnem diem, sed cœlum cœli hujus; quia in principio feceras cœlum et terram. Terra autem ipsa quam feceras, informis materies erat, quia invisibilis erat et incomposita, et tenebræ super abyssum*: de qua terra invisibili et incomposita, de qua informitate, de quo pene nihilo faceres hæc omnia quibus iste mutabilis mundus constat, et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet in qua sentiri et dinumerari possunt tempora; quia rerum mutationibus fiunt tempora dum variantur et vertuntur species, quarum materies prædicta est terra invisibilis.

IX. Cur absque dierum mentione scriptum est, Deum fecisse in principio cœlum et terram.

9. Ideoque Spiritus doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio cœlum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim cœlum cœli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis; quanquam nequaquam tibi Trinitati coæterna, particeps tamen æternitatis tuæ, valde mutabilitatem suam præ dulcedine felicissimæ contemplationis tuæ cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhærendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista vero informitas, terra* invisibilis et incomposita, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo; nec venit quidquam, nec præterit: et ubi hoc non fit; non sunt utique dies, nec vicissitudo spatiorum temporalium.

X. A Deo cupit edoceri.

10. O lumen Veritas, lumen cordis mei, non tenebræ meæ loquantur mihi. Defluxi ad ista et obscuratus sum; sed hinc etiam, hinc adamavi te. Erravi et recordatus sum tui. Audivi vocem tuam post me ut redirem, et vix audivi propter tumultus impacatorum[312]*. Et nunc ecce redeo æstuans et anhelans ad fontem tuum. Nemo me prohibeat; hunc bibam, et tunc vivam. Non ego vita mea sim, male vixi ex me, mors mihi fui; et in te revivisco*. Tu me alloquere, tu mihi sermocinare. Credidi Libris tuis, et verba eorum arcana valde.

XI. Quid a Deo didicerit.

11. Jam dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem* interiorem, quia tu æternus es, 1 Tim. 6, 16.solus habeas immortalitatem[313]; quoniam ex nulla specie motuve mutaris, nec temporibus variatur voluntas tua; quia non est immortalis voluntas, quæ alia et alia est. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias quæ non sunt quod tu es, et tamen sunt, tu fecisti; et hoc solum a te non est, quod non est; motusque voluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est[314]; et quod nullius peccatum aut tibi nocet, aut perturbat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo[315]. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

12. Item dixisti mihi voce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coæterna est, cujus voluptas* tu solus es, teque perseverantissima castitate[316] hauriens, mutabilitatem suam nusquam et nunquam exserit[317], et te sibi semper præsente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod exspectet, nec in præteritum trajiciens[318] quod meminerit, nulla vice variatur, nec in tempora ulla distenditur. O beata, si qua ista est, inhærendo beatitudini tuæ; beata sempiterno inhabitatore te, atque illustratore suo! Nec invenio quid libentius appellandum existimem Cœlum cœli Domino, quam domum tuam, contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud; mentem puram, concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum[319], civium civitatis tuæ in cœlestibus super ista cœlestia.

13. Unde intelligat anima cujus peregrinatio* longinqua facta est, si jam Ps. 41, 3. 4. 11.sitit tibi; si jam factæ sunt ei lacrymæ suæ panis, dum dicitur ei per singulos dies, Ubi est Deus tuus? si jam Ps. 26, 4.petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitæ suæ: (Et quæ vita ejus nisi tu? et qui dies tui nisi æternitas tua, sicut Ps. 101, 28.anni tui qui non deficiunt, quia idem ipse es?) hinc ergo intelligat anima quæ potest, quam longe super omnia tempora sis æternus; quando tua domus quæ peregrinata non est, quamvis non sit tibi coæterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi cohærendo nullam patitur vicissitudinem temporum. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

14. Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infimarum. Et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatibus vagatur et volvitur; quis nisi talis dicet mihi, quod diminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et vertebatur, possit exhibere vices temporum? Omnino enim non potest, quia sine varietate motionum non sunt tempora: et nulla varietas, ubi nulla species.

XII. Creatura duplex carens tempore.

15. Quibus consideratis quantum donas, Deus meus, quantum me ad pulsandum excitas, quantumque pulsanti aperis; duo reperio quæ fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coæternum sit. Unum, quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo intervallo mutationis, quamvis mutabile tamen non mutatum, tua æternitate atque incommutabilitate perfruatur: alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma, in quam formam vel motionis vel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. Sed hoc ut informe esset non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem, in principio cœlum et terram, hæc duo quæ dicebam. Terra autem invisibilis erat et incomposita, et tenebræ super abyssum. Quibus verbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur, qui omnimodam speciei privationem nec tamen ad nihil perventionem cogitare non possunt, unde fieret alterum cœlum, et terra visibilis atque composita, et aqua speciosa, et quidquid deinceps in constitutione hujus mundi non sine diebus factum commemoratur; quia talia sunt ut in eis agantur vicissitudines temporum, propter ordinatas commutationes motionum atque formarum[320].

XIII. Cur sine dierum commemoratione dicit Scriptura, quod in principio fecit Deus cœlum et terram.

16. Hoc interim sentio Deus meus, cum audio loquentem Scripturam tuam, Gen. 1, 1.In principio fecit Deus cœlum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum, neque commemorantem quoto* die feceris hæc. Sic interim sentio, propter illud cœlum cœli, cœlum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non 1 Cor. 13, 12.in ænigmate, non per speculum; sed ex toto, in manifestatione*, facie ad faciem: non modo hoc, modo illud; sed quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum: et propter invisibilem atque incompositam terram sine ulla vicissitudine temporum, quæ solet habere modo hoc et modo illud; quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud. Propter duo hæc primitus formatum et penitus informe; illud, cœlum, sed cœlum cœli; hoc vero, terram, sed terram invisibilem et incompositam: propter duo hæc interim sentio sine commemoratione dierum dicere Scripturam tuam, In principio fecit Deus cœlum et terram. Statim quippe subjecit quam terram dixerit. Et quod secundo die commemoratur factum firmamentum, et vocatum cœlum; insinuat de quo cœlo prius sine diebus sermo locutus sit.

XIV. Scripturæ profunditas.

17. Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis: sed mira profunditas, Deus meus, mira profunditas! Horror est intendere in eam; horror honoris, et tremor amoris. Ps. 138, 22.Odi hostes[321] ejus vehementer. O si occidas eos de* gladio bis acuto, et non sint hostes ejus! Sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. Ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: "Non," inquiunt, "hoc voluit in his verbis intelligi Spiritus Dei, qui per Moysen famulum ejus ista conscripsit; non hoc voluit intelligi quod tu dicis, sed aliud quod nos dicimus." Quibus ego, te arbitro, Deus, omnium nostrum*, ita respondeo.

XV. Quæ de Deo deque Angelis et informi materia sentit Augustinus, non possunt oblucutores negare.

18. "Num dicetis falsa esse, quæ mihi Veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera æternitate Creatoris, quod nequaquam ejus substantia per tempora varietur, nec ejus voluntas extra ejus substantiam sit? Unde non eum modo velle hoc, modo velle illud; sed semel et simul et semper velle omnia quæ vult; non iterum et iterum, neque nunc ista nunc illa, nec velle postea quod nolebat, aut nolle quod volebat prius: quia talis voluntas mutabilis est, et omne mutabile æternum non est; Deus autem noster æternus est. Item quod mihi dicit* in aurem interiorem, exspectatio rerum venturarum fit contuitus cum venerint; idemque contuitus fit memoria cum præterierint: omnis porro intentio quæ ita variatur, mutabilis est; et omne mutabile æternum non est: Deus autem noster æternus est." Hæc colligo atque conjungo et invenio Deum meum, Deum æternum, non aliqua nova voluntate condidisse creaturam, nec scientiam ejus transitorium aliquid pati.

19. "Quid ergo dicetis, contradictores? An falsa sunt ista?" "Non," inquiunt. "Quid illud? num falsum est omnem naturam formatam materiamve formabilem non esse, nisi ab illo qui summe bonus est, quia summe est?" "Neque hoc negamus," inquiunt. "Quid igitur? an illud negatis, sublimem quamdam esse creaturam tam casto amore cohærentem Deo vero et vere æterno, ut quamvis ei coæterna non sit, in nullam tamen temporum varietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat et defluat, sed in ejus solius veracissima contemplatione requiescat?" Quoniam tu, Deus, diligenti te quantum præcipis, ostendis ei te et sufficis ei; et ideo non declinat a te, nec ad se[322]. Hæc est domus[323] Dei non terrena, neque ulla cœlesti mole corporea, sed spiritualis et particeps æternitatis tuæ, quia sine labe in æternum*. Ps. 148, 6.Statuisti enim eam in sæculum et in sæculum sæculi; præceptum posuisti et non præteribit. Nec tamen tibi Deo coæterna, quoniam non sine initio; facta est enim.

20. Nam etsi non invenimus tempus ante illam, Eccli. 1, 4.prior quippe omnium creata est sapientia; nec utique illa Sapientia tibi, Deus noster, Patri suo plane coæterna et æqualis et per quam creata sunt omnia, et in quo Principio fecisti cœlum et terram; sed profecto sapientia quæ creata est, intellectualis natura scilicet, quæ contemplatione luminis lumen est: dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia. Sed quantum interest inter lumen quod illuminat et quod illuminatur[324], tantum inter sapientiam quæ creat et istam quæ creata est; sicut inter justitiam justificantem et justitiam quæ justificatione facta est. Nam et nos dicti sumus justitia tua. Ait enim quidam servus tuus, 2 Cor. 5, 21.ut nos simus justitia Dei in ipso. Ergo quia prior omnium creata est quædam sapientia quæ creata est, mens rationalis et intellectualis castæ civitatis tuæ, Gal. 4, 26.matris nostræ quæ sursum est, et libera est, et æterna in cœlis; (quibus cœlis, nisi qui Ps. 148, 4.te laudant cœli cœlorum; quia hoc est et cœlum cœli Domino?) etsi non invenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quæ prior omnium creata est; ante illam tamen est ipsius Creatoris æternitas, a quo facta sumpsit exordium, (quamvis non temporis quoniam* nondum erat tempus,) ipsius tamen conditionis suæ.

21. Unde ita est abs te Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu, et non idipsum[325]. Quoniam etsi non solum ante illam, sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper videre nec uspiam deflectitur ab ea, quo fit ut nulla mutatione varietur; inest ei tamen ipsa mutabilitas unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohærens, tanquam semper meridies luceret et ferveret ex te. O Ps. 25, 8.domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum, et locum habitationis gloriæ Domini mei fabricatoris et possessoris tui! Tibi suspiret* peregrinatio mea; et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. Ps. 118, 176.Erravi sicut ovis perdita; sed Luc. 15, 5.in humeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi.

22. Quid dicitis mihi quos alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum Dei, et libros ejus oracula sancti Spiritus creditis? Estne ista domus Dei, non quidem Deo coæterna, sed tamen secundum modum suum æterna in cœlis, ubi vices temporum frustra quæritis, quia non invenietis? supergreditur enim omnem distentionem, et omne spatium ætatis volubile, cui semper Ps. 62, 28.inhærere Deo bonum est. "Est," inquiunt. Quid igitur ex iis quæ clamavit cor meum ad Deum meum, cum audiret interius vocem laudis ejus, quid tandem falsum esse contenditis? An quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat; ubi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum poterat; et tamen hoc pene nihil, inquantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est? "Hoc quoque," aiunt, "non negamus."

XVI. Rem habere non vult cum iis qui contradicunt veritati divinæ.

23. Cum his enim volo coram te aliquid colloqui, Deus meus, qui hæc omnia, quæ intus in mente mea non tacet veritas tua, vera esse concedunt*. Nam qui hæc negant, latrent quantum volunt et obstrepant sibi; persuadere conabor ut quiescant, et viam præbeant ad se verbo tuo: quod 1. si noluerint et repulerint me; obsecro, Deus meus, Ps. 27, 1.ne tu sileas a me. Tu loquere in corde meo veraciter; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in pulverem, et excitantes terram in oculos suos; et intrem in cubile meum, et cantem tibi amatoria, gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea, et recordans Jerusalem, extento in eam sursum corde, Jerusalem patriam meam, Jerusalem matrem meam, teque super eam regnatorem, illustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias, et solidum gaudium, et omnia bona ineffabilia simul omnia; quia unum summum et verum bonum: et non avertar, donec in ejus pacem matris charissimæ, ubi sunt primitiæ spiritus[326] mei, unde mihi ista certa sunt, colligas totum quod sum, a dispersione[327] et deformitate hac, et conformes atque confirmes in æternum, Deus meus, misericordia mea. Cum his autem qui cuncta illa quæ vera sunt, falsa esse non dicunt, honorantes et in culmine sequendæ auctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam Scripturam tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor: Tu esto, Deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum.

XVII. Ut cœli et terræ nominibus aliud et aliud intelligi potest.

24. Dicunt enim: "Quamvis vera sint hæc, non ea tamen duo Moyses intuebatur, cum revelante spiritu diceret: Gen. 1. 1.In principio fecit Deus cœlum et terram. Non cœli nomine spiritualem vel intellectualem illam creaturam, semper faciem Dei contemplantem significavit; nec terræ nomine informem materiam." "Quid igitur?" "Quod nos dicimus," inquiunt, "hoc ille vir sensit, hoc verbis istis elocutus est." "Quid est illud?" "Nomine," aiunt, "cœli et terræ, totum istum visibilem mundum prius universaliter et breviter significare voluit, ut postea digereret dierum enumeratione, quasi articulatim, universa quæ sancto Spiritui placuit sic enuntiare. Tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus cui loquebatur, ut eis opera Dei non nisi sola visibilia commendanda judicaret. Terram vero invisibilem et incompositam, tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista visibilia quæ nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiam intelligendam esse consentiunt."

25. Quid si dicat alius, "eamdem informitatem, confusionemque materiæ, cœli et terræ nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste visibilis cum omnibus naturis quæ in eo manifestissime apparent, qui cœli et terræ nomine sæpe appellari solet, conditus atque perfectus est?" Quid si dicat et alius, "cœlum et terram quidem invisibilem visibilemque naturam non indecenter appellatam; ac per hoc universam creaturam quam fecit in Sapientia, id est in Principio, Deus, hujuscemodi duobus vocabulis esse comprehensam: verumtamen quia non de ipsa substantia Dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt idipsum quod Deus, et inest quædam mutabilitas omnibus, sive maneant, sicut æterna domus Dei; sive mutentur, sicut anima hominis et corpus; communem omnium rerum invisibilium visibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret cœlum et terra, id est invisibilis atque visibilis jam utraque formata creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur Terra invisibilis et incomposita, et, Tenebræ super abyssum: ea distinctione, ut terra invisibilis et incomposita intelligatur materies corporalis ante qualitatem formæ; tenebræ autem super abyssum, spiritualis materies ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis et ante illuminationem Sapientiæ?"

26. Est adhuc quod dicat si quis alius velit, "non scilicet jam perfectas atque formatas invisibiles visibilesque naturas, cœli et terræ nomine significari cum legitur, In principio fecit Deus cœlum et terram; sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea jam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quæ nunc jam digesta suis ordinibus vocantur cœlum et terra; illa spiritualis, hæc corporalis creatura."

XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.

27. Quibus omnibus auditis et consideratis, nolo verbis contendere; 2 Tim. 2, 14.ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Ad ædificationem autem 1 Tim. 1, 8. 5.bona est lex, si quis ea legitime utatur; quia finis ejus est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Et novit magister noster in quibus Matt. 22, 40.duobus præceptis totam Legem Prophetasque suspenderit. Quæ mihi ardenter confitenti, Deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diversa in his verbis intelligi possint, quæ tamen vera sint, quid, inquam, mihi, obest, si aliud ego sensero, quam sensit alius eum sensisse qui scripsit? Omnes quidem qui legimus, nitimur hoc indagare atque comprehendere, quod voluit ille quem legimus. Et cum eum veridicum credimus, nihil quod falsum esse vel novimus vel putamus, audemus eum existimare dixisse. Dum ergo quisque conatur id sentire in Scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit; quid mali est si hoc sentiat, quod tu, lux omnium veridicarum mentium, ostendis verum esse, etiamsi non hoc sensit ille quem legit; cum et ille verum, nec tamen hoc senserit?

XIX. Quæ liquido vera.

28. Verum est enim, Domine, fecisse te cœlum et terram; et verum est esse Principium Ps. 103, 24.Sapientiam tuam in qua fecisti omnia. Item verum est, quod mundus iste visibilis habet magnas partes suas cœlum et terram, brevi complexione factarum omnium conditarumque naturarum. Et verum est, quod omne mutabile insinuat notitiæ nostræ quamdam informitatem, qua formam capit, vel qua mutatur et vertitur. Verum est, nulla tempora perpeti quod ita cohæret formæ incommutabili, ut quamvis sit mutabile, non mutetur. Verum est, informitatem, quæ prope* nihil est, vices temporum habere non posse. Verum est, quod unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere jam nomen ejus rei quæ inde fit; unde potuit vocari cœlum et terra quælibet informitas unde factum est cœlum et terra. Verum est, omnium formatorum nihil esse informi vicinius quam terram et abyssum. Verum est, quod non solum creatum atque formatum, sed etiam quidquid creabile atque formabile est, tu fecisti ex quo sunt omnia. Verum est, omne quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.

XX. In principio creavit &c. varie intellectum.

29. Ex his omnibus veris, de quibus non dubitant quorum interiori oculo talia videre donasti, et qui Moysen famulum tuum in Spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt; ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit: In principio fecit Deus cœlum et terram, id est, "In Verbo suo sibi coæterno fecit Deus intelligibilem atque sensibilem, vel spiritualem corporalemque creaturam." Aliud qui dicit: In principio fecit Deus cœlum et terram, id est, "In Verbo suo sibi coæterno fecit Deus universam istam molem corporei mundi hujus, cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis." Aliud qui dicit: In principio fecit Deus cœlum et terram, id est, "In Verbo suo sibi coæterno fecit Deus informem materiam[328] creaturæ spiritualis et corporalis." Aliud qui dicit: In principio fecit Deus cœlum et terram, id est, "In Verbo suo sibi coæterno fecit Deus informem materiam creaturæ corporalis ubi confusum adhuc erat cœlum et terra, quæ nunc jam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus." Aliud qui dicit: In principio fecit Deus cœlum et terram, id est, "In ipso exordio faciendi atque operandi, fecit Deus informem materiam confuse habentem cœlum et terram; unde formata nunc eminent et apparent, cum omnibus quæ in eis sunt."

XXI. Terra erat invisibilis &c. varie intellectum.

30. Item quod attinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus veris, aliud sibi tollit qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum, id est, "Corporale* illud quod fecit Deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce." Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum, id est, "Hoc totum quod cœlum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret cœlum corporeum et terra corporea, cum omnibus quæ in eis sunt corporeis sensibus nota." Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum, id est, "Hoc totum quod cœlum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret cœlum intelligibile quod alibi dicitur cœlum cœli; Ps. 113, 16.et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intelligatur etiam hoc cœlum corporeum; id est unde fieret omnis invisibilis visibilisque creatura." Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum; "non illam informitatem nomine cœli et terræ Scriptura appellavit; sed jam erat, inquit, ipsa informitas quam terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum nominavit, de qua cœlum et terram Deum fecisse prædixerat, spiritualem scilicet, corporalemque creaturam." Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum, id est, "Informitas quædam jam materies erat, unde cœlum et terram Deum fecisse Scriptura prædixit; totam scilicet corpoream mundi molem, in duas maximas partes, superiorem atque inferiorem distributam, cum omnibus, quæ in eis sunt, usitatis notisque creaturis."

XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat.

31. Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita tentaverit: "Si non vultis* hanc informitatem materiæ cœli et terræ nomine appellatam videri; erat ergo aliquid quod non fecerat Deus, unde cœlum et terram faceret; neque enim Scriptura narravit quod istam materiem Deus fecerit, nisi intelligamus* eam cœli et terræ, aut solius terræ vocabulo significatam cum diceretur, In principio fecit Deus cœlum et terram; ut id quod sequitur, Terra autem erat invisibilis et incomposita, quamvis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intelligamus nisi eam quam fecit Deus in eo quod præscriptum* est, fecit Deus cœlum et terram." Respondebunt assertores duarum istarum sententiarum quas extremas posuimus, aut illius, aut illius, cum hæc audierint, et dicent: "Informem quidem istam materiam non negamus a Deo* factam, Deo a quo sunt omnia bona valde: quia sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem commemorasse Scripturam, quod hanc informitatem fecerit Deus, sicut alia multa non commemoravit, Isa. 6, 2; et 37, 16.ut Cherubim et Seraphim, et quæ Apostolus distincte ait, Col. 1, 16.Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, quæ tamen omnia Deum fecisse manifestum est. Aut si* eo quod dictum est, fecit cœlum et terram, comprehensa sunt omnia; quid de aquis dicimus, super quas ferebatur Spiritus Dei? Si enim, terra nominata, simul intelliguntur; quomodo jam terræ nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas videmus? Aut si ita accipitur; cur ex eadem informitate scriptum est, factum firmamentum et vocatum cœlum, neque scriptum est factas esse aquas? Non enim adhuc informes sunt et invisæ, quas ita decora specie fluere cernimus. Aut si tunc acceperunt istam speciem cum dixit Deus, Gen. 1, 9.Congregetur aqua quæ est sub firmamento, ut congregatio sit ipsa formatio; quid respondebitur de aquis quæ super firmamentum sunt? quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent, nec scriptum est qua voce formatæ sint. Unde si aliquid Genesis tacuit Deum fecisse, quod tamen Deum fecisse nec sana fides, nec certus ambigit intellectus; nec ideo ulla sobria doctrina dicere audebit istas aquas coæternas Deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audimus*, ubi autem factæ sint non invenimus: cur non informem quoque illam materiem, quam Scriptura hæc terram invisibilem et incompositam, tenebrosamque abyssum appellat, docente veritate intelligamus ex* Deo factam esse de nihilo, ideoque illi non esse coæternam, quamvis ubi facta sit, omiserit enuntiare ista narratio?"

XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis.

32. His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meæ, quam tibi confiteor scienti Deo meo, duo video dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis veracibus per signa enuntiatur: unum si de veritate rerum, alterum si de ipsius qui enuntiat voluntate dissensio est. Aliter enim quærimus de creaturæ conditione quid verum sit; aliter autem quid in his verbis Moyses, egregius domesticus fidei tuæ, intelligere lectorem auditoremque voluerit. In illo primo genere discedant a me omnes, qui ea quæ falsa sunt, se scire arbitrantur. In hoc item altero discedant a me omnes qui ea quæ falsa sunt, Moysen dixisse arbitrantur. Conjungar autem illis, Domine, in te, et delecter cum eis in te, qui veritate tua pascuntur in latitudine charitatis; et accedamus simul ad verba Libri tui, et quæramus in eis voluntatem tuam per voluntatem famuli tui, cujus calamo dispensasti ea.

XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen.

33. Sed quis nostrum sic inveniet eam inter tam multa vera*, quæ in illis verbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quærentibus; ut tam fidenter dicat hoc sensisse Moysen, atque hoc in illa narratione voluisse intelligi, quam fidenter dicit hoc verum esse, sive ille hoc senserit sive aliud? Ecce enim, Deus meus, ego servus tuus qui vovi tibi sacrificium confessionis in his litteris, et oro ut ex misericordia tua reddam tibi vota mea; ecce ego quam fidenter dico in tuo Verbo incommutabili omnia te fecisse, invisibilia et visibilia, numquid tam fidenter dico non aliud quam hoc attendisse Moysen cum scriberet: In principio fecit Deus cœlum et terram? Quia non sicut in tua veritate hoc certum video, ita in ejus mente video id eum cogitasse cum hæc scriberet. Potuit enim cogitare in ipso faciendi exordio, cum diceret, In principio: potuit et cœlum et terram hoc loco, nullam jam formatam perfectamque naturam sive spiritualem sive corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem velle intelligi. Video quippe vere potuisse dici, quidquid horum diceretur; sed quid horum in his verbis ille cogitaverit, non ita video: quamvis sive aliquid* horum, sive quid aliud quod a me commemoratum non est, tantus vir ille mente conspexerit, cum hæc verba promeret, verum eum vidisse apteque id enuntiasse non dubitem.

XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt.

34. Nemo jam mihi molestus sit dicendo mihi: Non hoc sensit Moyses quod tu dicis, sed hoc sensit quod ego dico. Si enim mihi diceret: "Unde scis hoc sensisse Moysen quod de his verbis ejus eloqueris?" æquo animo ferre deberem et responderem fortasse quæ superius respondi, vel aliquanto uberius, si esset durior. Cum vero dicit: "Non hoc ille sensit quod tu dicis, sed quod ego dico;" neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque verum esse; o vita pauperum Deus meus, in cujus sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter[329] tales feram qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt, et in corde famuli tui viderunt quod dicunt; sed quia superbi sunt: nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam; non quia vera est, sed quia sua est. Alioquin[330] et aliam veram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando verum dicunt; non quia ipsorum est, sed quia verum est; et ideo jam nec ipsorum est, quia verum est. Si autem ideo ament illud quia verum est, jam et ipsorum est, et meum est; quoniam in commune omnium est veritatis* amatorum. Illud autem quod contendunt non hoc sensisse Moysen quod ego dico, sed quod ipsi dicunt; nolo, non amo: quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiæ sed audaciæ est; nec visus, sed typhus eam peperit. Ideoque, Domine, tremenda sunt judicia tua; quoniam veritas tua nec mea est, nec illius aut illius, sed omnium nostrum quos ad ejus communionem publice vocas, terribiliter admonens nos, ut eam nolimus habere privatam, ne privemur ea. Nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie vindicat, et suum vult esse quod omnium est; a communi propellitur ad sua, hoc est, a veritate ad mendacium. Joh. 8, 44.Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur.

35. Attende, judex optime, Deus ipsa veritas, attende quid dicam contradictori huic, attende; coram te enim dico, et coram fratribus meis, qui 1 Tim. 1, 8.legitime utuntur Lege usque ad finem charitatis; attende, et vide quid ei dicam, si placet tibi. Hanc enim vocem huic refero fraternam et pacificam: "Si ambo videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico; ubi, quæso, id videmus? Nec ego utique in te, nec tu in me; sed ambo in ipsa, quæ supra mentes nostras est, incommutabili Veritate. Cum ergo de ipsa Domini Dei nostri luce non contendamus; cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic videre non possumus ut videtur incommutabilis Veritas; quando si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset, 'Hoc cogitavi;' nec sic eam videremus, sed crederemus? Non itaque 1 Cor. 4, 6.supra quam scriptum est, unus pro altero infletur adversus alterum. Deut. 6, 5; Mat. 22, 37.Diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmetipsos. Propter quæ duo præcepta charitatis sensisse Moysen, quidquid in illis Libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus Deum, cum de animo conservi, aliter quam ille docuit opinamur. Jam vide quam stultum sit in tanta copia verissimarum sententiarum, quæ de illis verbis erui possunt temere affirmare, quam earum Moyses, potissimum senserit; et perniciosis contentionibus ipsam offendere charitatem, propter quam dixit omnia, cujus dicta conamur exponere."

XXVI. Qui sermo deceat Scripturam.

36. Et tamen ego, Deus meus, celsitudo humilitatis meæ, et requies laboris mei, qui audis confessiones meas, et dimittis peccata mea; quoniam tu mihi præcipis ut diligam proximum meum sicut meipsum, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille, eoque loco me constituisses, ut per servitutem cordis ac linguæ meæ, Litteræ illæ dispensarentur, quæ tanto post essent omnibus gentibus profuturæ, et per universum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum verba superaturæ. Vellem quippe, si tunc ego essem Moyses, (ex eadem namque massa omnes venimus; et Ps. 8, 5.quid est homo, nisi quia memor es ejus?) vellem ergo, si tunc ego essem quod ille, et mihi abs te Geneseos liber scribendus injungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari, et eum texendi sermonis modum, ut neque illi qui nondum queunt intelligere quemadmodum creat Deus, tanquam excedentia vires suas dicta recusarent; et illi qui hoc jam possunt, in quamlibet veram sententiam cogitando venissent, eam non prætermissam in paucis verbis tui famuli reperirent; et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in eisdem verbis intelligenda deesset.

XXVII. Scripturam decet humile simplexque verborum genus.

37. Sicut enim fons in parvo loco uberior est, pluribusque rivis in ampliora spatia fluxum ministrat, quam quilibet eorum rivorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur; ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura, parvo sermonis modulo scatet fluenta liquidæ veritatis: unde sibi quisque verum quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquelarum anfractus trahat. Alii enim cum hæc verba legunt vel audiunt, cogitant Deum quasi hominem, aut quasi aliquam molem immensa præditam potestate, novo quodam et repentino placito, extra seipsam tanquam locis distantibus fecisse cœlum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. Et cum audiunt, Dixit Deus, Fiat illud, et factum est illud; cogitant verba cœpta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existere* quod jussum est ut existeret: et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. In quibus adhuc parvulis animalibus, dum isto humillimo genere verborum, tanquam materno sinu, eorum gestatur infirmitas, salubriter ædificatur fides, qua certum habeant et teneant Deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili varietate circumspicit. Quorum si quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus, extra nutritorias cunas superba imbecillitate se extenderit, heu! cadet miser. *Domine Deus, miserere, ne implumem pullum conculcent qui transeunt viam; et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut vivat donec volet.

XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura.

38. Alii vero quibus hæc verba non jam nidus, sed opaca fruteta sunt, vident in eis latentes fructus, et volitant lætantes, et garriunt scrutantes, et carpunt eos. Vident enim, cum hæc verba legunt vel audiunt, tua, Deus, æterna et stabili permansione cuncta præterita et futura tempora superari; nec tamen quidquam esse temporalis creaturæ, quod tu non feceris: cujus voluntas quia id est quod tu, nullo modo mutata, vel, quæ antea non fuisset, exorta voluntate fecisti omnia: non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quæ formaretur per similitudinem tuam, recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est: et* fierent omnia bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim remotiori distantia per tempora et locos pulchras variationes* faciant aut patiantur. Vident hæc, et gaudent in luce veritatis tuæ, quantulum hic valent.

39. Et alius eorum intendit in id quod dictum est, In principio fecit Deus, et respicit Sapientiam Principium, quia et loquitur ipsa nobis. Alius itidem intendit in eadem verba, et principium intelligit exordium rerum conditarum; et sic accipit, In principio fecit, ac si diceretur, Primo fecit. Atque in eis qui intelligunt, In principio, quod in Sapientia fecisti cœlum et terram; alius eorum ipsum cœlum et terram, creabilem materiam cœli et terræ sic esse credit cognominatam; alius jam formatas distinctasque naturas; alius unam formatam, eamdemque spiritualem cœli nomine, aliam informem corporalis materiæ, terræ nomine. Qui autem intelligunt in nominibus cœli et terræ, adhuc informem materiem, de qua formaretur cœlum et terra, nec ipsi uno modo id intelligunt: sed alius unde consummaretur intelligibilis sensibilisqne creatura; alius tantum unde sensibilis moles ista corporea, sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. Nec illi uno modo qui jam dispositas digestasque creaturas cœlum et terram vocari hoc loco credunt; sed alius invisibilem atque visibilem: alius solam visibilem in qua luminosum cœlum suspicimus, et terram caliginosam, quæque in eis sunt.

XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.

40. At ille qui non aliter accipit, In principio fecit, quam si diceretur, "Primo fecit;" non habet quomodo veraciter intelligat cœlum et terram, nisi materiem cœli et terræ intelligat, videlicet universæ, id est intelligibilis corporalisque creaturæ*. Si enim jam formatam velit universam, recte ab eo quæri poterit, "Si hoc primo fecit Deus, quid fecerit deinceps:" et post universitatem non inveniet: ac per hoc audiet invitus, "Quomodo illud primo, si postea nihil?" Cum vero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus; si modo est idoneus discernere, quid præcedat æternitate, quid tempore, quid electione, quid origine. Æternitate, sicut Deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. In his quatuor primum et ultimum quæ commemoravi, difficillime intelliguntur; duo media facillime. Namque rara visio est et nimis ardua conspicere, Domine, æternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem, ac per hoc priorem. Quis deinde sic acutum* cernat animo, ut sine labore magno dignoscere valeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus, et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est, non potest? Sic est prior materies, quam id quod ex ea fit[331]: non ideo prior quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior intervallo temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu, et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus; sicut ligna quibus arca, vel argentum quo vasculum fabricatur. Tales quippe materiæ, tempore etiam præcedunt formas rerum quæ fiunt ex eis: at in cantu non ita est. Cum enim cantatur, auditur sonus ejus; non prius informiter sonat, et deinde formatur in cantum. Quod enim primo utrumque sonuerit, præterit; nec ex eo quidquam reperies quod resumptum arte componas: et ideo cantus in sono suo vertitur; qui sonus ejus, materies ejus est. Idem quippe formatur ut cantus sit; et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior*; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animæ subjacet ex corpore, de quo cantum faciat. Nec tempore prior; simul enim cum cantu editur. Nec prior electione; non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus, verum etiam speciosus sonus. Sed prior est origine; quia non cantus formatur ut sonus sit, sed sonus formatur ut cantus sit. Hoc exemplo, qui potest intelligat materiam rerum primo factam, et appellatam cœlum et terram, quia inde facta sunt cœlum et terra: nec tempore primo factam; quia formæ rerum exserunt tempora[332], illa autem erat informis; jamque in temporibus simul animadvertitur. nec tamen de illa narrari* aliquid potest, nisi velut tempore prior sit; cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et præcedatur* æternitate Creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.

XXX. Tractatores Scripturæ diversa sentientes concordent invicem charitate et studio veritatis.

41. In hac diversitate sententiarum verarum concordiam pariat ipsa Veritas; et Deus noster misereatur nostri, ut legitime Lege utamur, præcepti fine, pura charitate: ac per hoc si quis quærit ex me, quid horum Moyses tuus ille famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum. Si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen illas veras esse sententias, exceptis carnalibus de quibus quantum existimavi locutus sum: quos tamen bonæ spei parvulos hæc verba Libri tui non territant, alta humiliter, et pauca copiose. Sed omnes quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem, pariterque diligamus te Deum nostrum fontem veritatis, si non vana, sed ipsam sitimus; eumdemque famulum tuum Scripturæ hujus dispensatorem, Spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te revelante cum hæc scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis, et fruge utilitatis excellit.

XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri.

42. Ita cum alius dixerit, "Hoc sensit quod ego;" et alius, "Imo illud quod ego;" religiosius me arbitror dicere, "Cur non utrumque potius, si utrumque verum est?" Et si quid tertium, et si quid quartum, et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt; cur non illa omnia vidisse credatur, per quem Deus unus sacras Litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? Ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem; sic mallem scribere, ut quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem cæteras, quarum falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, Deus meus, tam præceps esse, ut hoc illum virum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his verbis, atque cogitavit cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et tamen in eis inveniri potest.

XXXII. Veri Scripturæ sensus a Spiritu Sancto revelantur.

43. Postremo, Domine qui Deus es, et non caro et sanguis; si quid homo minus vidit*, numquid et Ps. 142, 10.Spiritum tuum bonum qui deducet me in terram rectam, latere potuit, quidquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus posteris, etsiamsi ille per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis veris sententiam cogitavit? Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit cæteris excelsior*. Nobis autem, Domine, aut ipsam demonstra, aut quam placet alteram veram; ut sive nobis hoc quod etiam illi homini tuo, sive aliud ex eorumdem verborum occasione patefacias, tu tamen pascas nos, non error illudat[333]. Ecce, Domine Deus meus, quam multa de paucis verbis, quam multa, oro te, scripsimus! Quæ nostræ vires, quæ tempora omnibus Libris tuis ad istum modum sufficient*? Sine me itaque brevius in eis confiteri tibi, et eligere unum aliquid quod tu inspiraveris verum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt; ea fide confessionis meæ, ut si hoc dixero quod sensit minister tuus, recte atque optime; id enim conari me oportet: quod si assecutus non fuero, id tamen dicam quod mihi per ejus verba tua Veritas dicere voluerit, quæ illi quoque dixit quod voluit.

LIBER DECIMUS TERTIUS.

Dei bonitatem vel ex hoc maxime commendari docet, quod cum rebus a se creatis nullatenus indigeret, eas non tantum condiderit, sed singulas quasque in suo genere perfecerit. Trinum Deum, ipsiusque Spiritus sancti proprietatem, primis Geneseos verbis insinuari ostendit; et de ejus in nobis effectibus præclare omnino disserit. Deinde tota conditi Universi historia nobis allegorice exhiberi docet mirabilem illum ordinem, quem in instituenda et sanctificanda Ecclesia Deus servare voluit, cum non alio plane fine condita fuerint universa.

I. Invocat Deum, cujus bonitate se præventum agnoscit.

1. Invoco te, Deus meus, misericordia mea, qui fecisti me, et oblitum tui non oblitus es. Invoco te in animam meam[334], quam præparas ad capiendum te ex desiderio quod inspiras ei: nunc invocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem prævenisti et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et converterer, et vocantem me invocarem te. Tu enim, Domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis in quibus a te defeci; et prævenisti omnia bona merita mea, ut retribueres manibus tuis quibus me fecisti; quia et priusquam essem, tu eras; nec eram cui præstares ut essem; et tamen ecce sum ex bonitate tua præveniente totum hoc quod me fecisti, et unde me fecisti. Neque enim eguisti[335] me, aut ego tale bonum sum quo tu adjuveris, Dominus meus et Deus meus; non ut tibi sic serviam quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo; neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus si non te colam; sed ut serviam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit[336], a quo mihi est ut sim cui bene sit.

II. Creaturæ ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.

2. Ex plenitudine quippe bonitatis tuæ creatura tua subsistit, ut bonum quod tibi nihil prodesset, ne* de te æquale tibi esset, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset. Quid enim te promeruit cœlum et terra, quæ fecisti in Principio? Dicant quid te promeruerunt spiritualis corporalisque natura*, quas fecisti in Sapientia tua, ut inde penderent etiam inchoata et informia quæque in genere suo, vel spirituali vel corporali, euntia in immoderationem, et in longinquam dissimilitudinem tuam; spirituale informe præstantius, quam si formatum corpus esset; corporale autem informe præstantius, quam si omnino nihil esset: atque ita penderent in tuo Verbo informia, nisi per idem Verbum revocarentur ad unitatem tuam, et formarentur, et essent ab uno te summo bono universa bona valde. Quid te promeruerunt* ut essent saltem informia, quæ neque hoc essent, nisi ex te?

3. Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem Gen. 1, 1.invisibilis et incomposita? quia neque hoc esset, nisi quia fecisti eam; ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. Aut quid te promeruit inchoatio creaturæ spiritualis, ut saltem tenebrosa fluitaret[337] similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem Verbum converteretur ad idem a quo facta est, atque ab eo illuminata lux fieret, quamvis non æqualiter, tamen conformis formæ æquali tibi? Sicut enim corpori non hoc est esse quod pulchrum esse, alioquin deforme esse non posset: ita etiam creato spiritui non id est vivere, quod sapienter vivere; alioquin incommutabiliter saperet. Ps. 72, 18.Bonum autem illi est hærere tibi semper[338], ne quod adeptus est conversione, aversione lumen amittat, et relabatur in vitam tenebrosæ abysso similem. Nam et nos qui secundum animam creatura spiritualis sumus, aversi a te nostro lumine, in ea vita Eph. 5, 8.fuimus aliquando tenebræ, et in reliquiis obscuritatis nostræ laboramus, donec simus Ps. 35, 7.justitia tua in Unico tuo sicut montes Dei: nam judicia tua fuimus, sicut multa abyssus[339].

III. Ex Dei gratia omnia.

4. Quod autem in primis conditionibus dixisti, Gen. 1, 3.Fiat lux et facta est lux; non incongruenter hoc intelligo in creatura spirituali; quia erat jam qualiscumque vita quam illuminares. Sed sicut non te promeruerat, ut esset talis vita quæ illuminari posset; ita nec cum jam esset, promeruit te ut illuminaretur. Neque enim ejus informitas placeret tibi, si non lux fieret, non existendo, sed intuendo illuminantem lucem eique hærendo*; ut et quod utcumque[340] vivit, et quod beate vivit, non deberet nisi gratiæ tuæ, conversa per commutationem meliorem ad id quod neque in melius neque in deterius mutari potest; quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud vivere, aliud beate vivere, quia tua beatitudo[341] tu es.

IV. Deus non eget rebus conditis.

5. Quid ergo tibi deesset ad bonum quod tu tibi es, etiamsi ista vel omnino nulla essent, vel informia remanerent, quæ non ex indigentia fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuæ, cohibens atque convertens ad formam, non ut tanquam tuum gaudium compleatur ex eis? Perfecto enim tibi displicet eorum imperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant; non autem imperfecto, tanquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. Spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas; non ferebatur ab eis tanquam in eis requiesceret. In quibus enim requiescere dicitur Spiritus tuus bonus, hos in se requiescere facit. Sed superferebatur incorruptibilis et incommutabilis voluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam feceras vitam; cui non hoc est vivere quod beate vivere, quia vivit etiam fluitans in obscuritate sua; cui restat converti ad eum a quo facta est, et magis magisque vivere apud Ps. 35, 10.fontem vitæ, et in lumine ejus videre lumen, et perfici, et illustrari, et beari.

V. Trinitas, qui Deus est, ex primis verbis Geneseos intelligitur.

6. Ecce apparet mihi in ænigmate Trinitas, quod es Deus meus; quoniam tu, Pater, in Principio sapientiæ nostræ* quod est tua Sapientia de te nata, æqualis tibi et coæterna, id est in Filio tuo, fecisti cœlum et terram. Et multa diximus de cœlo cœli, et de terra invisibili et incomposita, et de abysso tenebrosa, secundum spiritualis informitatis vagabunda deliquia, nisi converteretur ad eum a quo erat qualiscumque vita, et illuminatione fieret speciosa vita, et esset cœlum cœli ejus, quod inter aquam et aquam postea factum est; et tenebam jam Patrem in Dei nomine, qui fecit hæc, et Filium in Principii[342] nomine, in quo fecit hæc; et Trinitatem credens Deum meum, sicuti credebam, quærebam in eloquiis sanctis ejus, et ecce Spiritus tuus superferebatur super aquas. Ecce Trinitas Deus meus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, creator universæ creaturæ.

VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas.

7. Sed quæ causa fuerat, o lumen veridicum! tibi admoveo cor meum; ne me vana doceat, discute tenebras ejus, et dic mihi, obsecro te per matrem charitatem; obsecro te, dic mihi quæ causa fuerat, ut post nominatum cœlum, et terram invisibilem et incompositam, et tenebras super abyssum, tum demum Scriptura tua nominaret Spiritum tuum[343]? An quia oportebat sic eum insinuari, ut diceretur superferri; et non posset hoc dici, nisi prius illud commemoraretur cui superferri Spiritus tuus posset intelligi? Nec Patri enim nec Filio superferebatur; nec superferri recte diceretur, si nulli rei superferretur. Prius ergo dicendum erat cui superferretur, et deinde ille quem non oportebat aliter commemorari, nisi ut superferri diceretur. Cur ergo aliter eum insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur?

VII. Effectus Spiritus sancti.

8. Jam hinc sequatur qui potest intellectu Apostolum tuum dicentem, quia Rom. 5, 5.charitas tua diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis; et 1 Cor. 12, 1. 31.de spiritualibus docentem et demonstrantem supereminentem viam charitatis, et Eph. 3, 14-19.flectentem genua pro nobis ad te, ut cognoscamus supereminentem scientiam charitatis Christi. Ideoque ab initio supereminens superferebatur super aquas. Cui dicam? quomodo dicam de pondere cupiditatis in abruptam abyssum, et de sublevatione charitatis per Spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? Cui dicam? quomodo dicam*? Neque enim loca sunt quibus mergimur et emergimus. Quid similius et quid dissimilius? Affectus sunt, amores sunt; immunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum, et sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis[344], ut sursum cor habeamus ad te, ubi Spiritus tuus superfertur super aquas, et veniamus ad supereminentem requiem, cum Ps. 123, 5.pertransierit anima nostra aquas quæ sunt sine substantia[345].

VIII. Intellectuali creaturæ ad beatam requiem non sufficit quidquid Deo minus est.

9. Defluxit angelus, defluxit anima hominis, et indicaverunt abyssum universæ spiritualis* creaturæ in profundo tenebroso, nisi dixisses ab initio, Fiat lux, et facta esset lux, et inhæreret tibi omnis obediens intelligentia cœlestis civitatis tuæ, et requiesceret in Spiritu tuo, qui superfertur incommutabiliter super omne mutabile. Alioquin et ipsum cœlum cœli tenebrosa abyssus esset in se; nunc antem lux est in Domino. Nam et in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras suas nudatas veste luminis tui, satis ostendis quam magnam rationalem creaturam feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem quidquid te minus est[346], ac per hoc nec ipsa sibi. Tu enim, Ps. 17, 29.Deus noster, illuminabis tenebras nostras: ex te oriuntur vestimenta nostra, et Ps. 138, 12.tenebræ nostræ sicut meridies erunt. Da mihi te, Deus meus, redde mihi te: en amo*; et, si parum est, amem validius. Non possum metiri ut sciam quantum desit mihi amoris ad id quod sat est, ut currat vita mea in amplexus tuos, Ps. 30, 21.nec avertatur donec abscondatur* in abscondito vultus tui[347]. Hoc tantum scio, quia male mihi est præter te, non solum extra me, sed et in meipso; et omnis mihi copia quæ Deus meus non est, egestas est.

IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.

10. Numquid aut Pater aut Filius non superferebatur super aquas? Si tanquam loco sicut corpus, nec Spiritus sanctus: si autem incommutabilis divinitatis eminentia super omne mutabile, et Pater et Filius et Spiritus sanctus superferebatur super aquas. Cur ergo tantum de Spiritu tuo dictum est hoc? cur de illo tantum dictum est? Quasi locus ibi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est quod sit donum tuum[348]. In dono tuo requiescimus; ibi te fruimur. Requies nostra, locus noster. Amor illuc attollit nos, et Spiritus tuus bonus Ps. 9, 15.exaltat humilitatem nostram Luc. 2, 14.de portis mortis. In bona voluntate pax nobis est. Corpus pondere suo nititur ad locum suum. Pondus non ad ima tantum est, sed ad locum suum. Ignis sursum tendit, deorsum lapis. Ponderibus suis aguntur*, loca sua petunt. Oleum infra aquam fusum, super aquam attollitur; aqua super oleum fusa, infra oleum demergitur; ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Minus ordinata, inquieta sunt; ordinantur, et quiescunt. Pondus meum amor meus; eo feror quocumque feror[349]. Dono tuo accendimur, et sursum ferimur. Inardescimus et imus. Ascendimus Ps. 83, 6.ascensiones in corde, et cantamus canticum graduum. Igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus; quoniam sursum imus Ps. 121, 6. 1.ad pacem Jerusalem, quoniam jucundatus sum in his qui dixerunt mihi*, In domum Domini ibimus. Ibi nos collocavit voluntas bona, ut nihil velimus aliud quam permanere illic in æternum.

X. Ex dono Dei omnia.

11. Beata creatura quæ non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est, attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione qua dixisti, Gen. 1, 3.Fiat lux, et fieret lux*. In nobis enim distinguitur tempore, quod Eph. 5, 8.tenebræ fuimus, et lux efficimur: in illa vero dictum est quid esset, nisi illuminaretur; et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa; ut appareret causa qua factum est ut aliter esset, id est, ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. Qui potest, intelligat*; a te petat. Utquid mihi molestus est, quasi ego Joh. 1, 9.illuminem ullum hominem venientem in hunc mundum?

XI. Symbola Trinitatis in homine.

12. Trinitatem omnipotentem quis intelligit? Et quis non loquitur eam, si tamen eam? Rara anima quæ dum de illa loquitur, scit, quod loquitur*. Et contendunt et dimicant, et nemo sine pace videt istam visionem. Vellem ut hæc tria cogitarent homines in seipsis[350]. Longe aliud sunt ista tria quam illa Trinitas: sed dico ubi se exerceant et ibi probent, et sentiant quam longe sunt*. Dico autem hæc tria: esse, nosse, velle. Sum enim, et novi, et volo: sum sciens, et volens; et scio esse me, et velle; et volo esse, et scire. In his igitur tribus quam sit inseparabilis vita, et una vita, et una mens, et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio, et tamen distinctio, videat qui potest. Certe coram se est; attendat in se, et videat, et dicat mihi. Sed cum invenerit in his aliquid et dixerit, non jam se putet invenisse illud quod supra ista est incommutabile, quod est incommutabiliter, et scit incommutabiliter, et vult incommutabiliter: et utrum propter tria hæc et ibi Trinitas, an in singulis hæc tria, ut* terna singulorum sint; an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter, infinito in se sibi fine, quo est, et sibi notum est, et sibi sufficit, incommutabiliter idipsum, copiosa unitatis magnitudine; quis facile cogitaverit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet modo temere pronuntiaverit?

XII. Mundi creatio formationem Ecclesiæ præfigurat.

13. Procede in confessione, fides mea; dic Domino Deo tuo: Sancte, Sancte, Sancte, Domine Deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, Pater et Fili et Spiritus sancte; in nomine tuo baptizamus, Pater et Fili et Spiritus sancte; quia et apud nos in Christo suo* fecit Deus cœlum et terram, spirituales et carnales Ecclesiæ suæ[351]; et terra nostra antequam acciperet formam doctrinæ, invisibilis erat et incomposita, et ignorantiæ tenebris tegebamur; quoniam Ps. 38, 12.pro iniquitate erudisti hominem, et Ps. 35, 7.judicia tua sicut multa abyssus. Sed quia Gen. 1, 2.Spiritus tuus superferebatur super aquam, non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: Mat. 3, 12.Fiat lux. Pœnitentiam agite, appropinquavit enim regnum cœlorum. Pœitenitam agite, Fiat lux. Et quoniam Ps. 41, 7.conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui, Domine, de terra Jordanis, et de monte[352] æquali tibi, sed parvo propter nos; et displicuerunt nobis tenebræ nostræ, conversi sumus ad te, et facta est lux. Et ecce Eph. 5, 8.fuimus aliquando tenebræ; nunc autem lux in Domino.

XIII. Renovatio hominis dum hic vivit, nondum perfecta.

14. Et tamen adhuc 2 Cor. 5, 7.per fidem, nondum per speciem. Rom. 8, 24.Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non est spes. Adhuc Ps. 41, 8.abyssus abyssum invocat, sed jam in voce* cataractarum tuarum[353]. Adhuc et ille qui dicit, 1 Cor. 3, 1.Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, etiam ipse nondum Phil. 3, 13.se arbitratur comprehendisse; et quæ retro oblitus, in ea quæ ante sunt, extenditur, et ingemiscit gravatus, et 2 Cor. 5, 4.sitit anima ejus ad Deum vivum, quemadmodum cervus ad fontes aquarum, et dicit: Ps. 41, 2. 3.Quando veniam? habitaculum suum quod de cœlo est, superindui cupiens, et 2 Cor. 5, 2.invocat inferiorem abyssum, dicens: Rom. 12, 2.Nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate mentis vestræ; et, 1 Cor. 14, 20.Nolite pueri effici mentibus*, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis; et, Gal. 3, 1.O stulti Galatæ, quis vos fascinavit? Sed jam non in voce sua; Act. 2, 2.in tua enim qui misisti Spiritum tuum de excelsis, per eum qui Ps. 67, 19.ascendit in altum, Mal. 3, 10.et aperuit cataractas donorum suorum, ut Ps. 45, 5.fluminis impetus lætificaret civitatem tuam. Illi enim suspirat Rom. 8, 23.Joh. 3, 29.sponsi amicus, habens jam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semetipso ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem corporis sui: illi suspirat, membrum est enim sponsæ; et illi zelat, amicus est enim sponsi; illi zelat non sibi, quia in voce cataractarum tuarum, non in voce sua Ps. 41, 8.invocat alteram abyssum, cui zelans 2 Cor. 11, 3.timet, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate, quæ est in sponso nostro Unico tuo. Quæ est illa speciei lux? Cum 1 Joh. 3, 2.videbimus eum sicuti est, et transierint Ps. 41, 4.lacrymæ quæ mihi factæ sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus?

XIV. Fide et spe corroboramur.

15. Et ego dico: Deus meus, ubi es? Ecce ubi es*. Respiro in te paululum, cum Ps. 41, 5.effundo super me animam meam in voce exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis. Et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus; vel potius, sentit adhuc se esse abyssum. Dicit ei fides mea quam accendisti in nocte ante pedes meos: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Ps. 42, 5. 6.Spera in Domino; Ps. 118, 105.lucerna pedibus tuis verbum ejus. Rom. 8, 10.Spera et persevera, donec transeat nox mater iniquorum, donec transeat Cant. 2, 17.ira Domini, cujus Ps. 29, 13.filii et nos fuimus aliquando tenebræ, quarum residua trahimus in Ps. 5, 5.corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies et removeantur umbræ. Ps. 42, 5.Spera in Domino: mane[354] astabo*, et contemplabor; semper confitebor illi. Mane astabo, et videbo salutare vultus mei, Rom. 8, 11.Deum meum qui vivificabit et mortalia corpora nostra, propter Spiritum qui habitat in nobis; quia super interius nostrum tenebrosum et fluidum misericorditer superferebatur. Unde et in hac peregrinatione 2 Cor. 1, 22.pignus accepimus, ut Eph. 5, 8.jam simus lux, dum adhuc Rom. 8, 24.spe salvi facti sumus, 1 Thess. 5, 5.et filii lucis, et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum, quod tamen fuimus. Inter quos et nos in isto adhuc incerto humanæ notitiæ, tu solus dividis, qui probas corda nostra, et Gen. 1, 5.vocas lucem diem, et tenebras noctem. Quis enim nos discernit, nisi tu? 1 Cor. 4, 7.quid autem habemus quod non accepimus a te, Rom. 9, 21.ex eadem massa vasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam?

XV. Explanat ver. 6. cap. 1. Gen. Fiat firmamentum &c. Quid firmamentum, quid superiores aquæ.

16. Aut quis, nisi tu, Deus noster, fecisti nobis Is. 24, 4.firmamentum auctoritatis super nos in Scriptura tua divina? Ps. 103, 2.Cœlum enim plicabitur ut liber, et nunc sicut pellis extenditur super nos. Sublimioris enim auctoritatis est tua divina Scriptura, cum jam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam dispensasti nobis. Et tu scis, Domine, tu scis quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent[355]. Unde Gen. 3, 21.sicut pellem extendisti firmamentum Libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. Namque ipsa eorum morte, solidamentum[356] auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia quæ subter sunt; quod cum hic viverent, non ita sublimiter extentum erat. Nondum sicut pellem cœlum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataveras[357].

17. Videamus, Domine, cœlos, opera digitorum tuorum; disserena oculis nostris nubilum quo subtexisti eos. Ibi est Ps. 18, 8.testimonium tuum, sapientiam præstans parvulis. Ps. 8, 4.Perfice, Deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactentium. Neque enim novimus alios libros ita destruentes superbiam, ita Ver. 3.destruentes inimicum et defensorem, resistentem reconciliationi tuæ defendendo peccata sua[358]. Non novi, Domine, non novi alia tam casta eloquia, quæ sic mihi persuaderent confessionem, et lenirent cervicem meam jugo tuo, et invitarent colere te gratis. Intelligam ea, Pater bone; da mihi hæc subterposito, quia subterpositis solidasti ea.

18. Sunt aliæ aquæ super hoc firmamentum, credo, immortales, et a terrena corruptione secretæ. Laudent nomen tuum, laudent te supercœlestes populi Angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere* firmamentum hoc, et legendo cognoscere verbum tuum[359]. Mat. 18, 10.Vident enim faciem tuam semper, et ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit æterna voluntas tua. Legunt, eligunt et diligunt; semper legunt, et nunquam præterit quod legunt. Eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. Non clauditur codex eorum, nec plicatur liber eorum; quia tu ipse illis hoc es, et es in æternum: quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod* firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam, temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. Ps. 35, 6.In cœlo enim, Domine, misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Transeunt nubes, cœlum autem manet. Transeunt prædicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam; Scriptura vero tua usque in finem sæculi super populos extenditur. Sed et Mat. 24, 35.cœlum et terra transibunt; sermones autem tui non transibunt: quoniam et pellis plicabitur, et fenum super quod extendebatur, cum claritate sua præteriet; Isa. 40, 6.verbum autem tuum manet in æternum; quod 1 Cor. 13, 12.nunc in ænigmate nubium et per speculum cœli, non 1 Joh. 3, 2.sicuti est, apparet nobis; quia et nos quamvis Filio tuo dilecti simus, Cant. 2, 9. Vers. Vet.nondum apparuit quod erimus. Attendit per retia carnis, et blanditus est, et inflammavit, et Cant. 1, 6.cucurrimus post odorem ejus. Sed 1 Joh. 3, 2.cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus cum sicuti est: sicuti est, Domine, videre nostrum, quod nondum est nobis*.

XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est.

19. Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter, et scis incommutabiliter, et vis incommutabiliter. Et essentia tua scit et vult incommutabiliter, et scientia tua est et vult incommutabiliter, et voluntas tua est et scit incommutabiliter. Nec videtur justum esse coram te, ut quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab illuminato commutabili. Ideoque Ps. 142, 6.anima mea tanquam terra sine aqua tibi; quia sicut se illuminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. Sic enim Ps. 35, 10.apud te fons vitæ, quomodo in lumine tuo videbimus lumen.

XVII. In ver. 9: Congregentur aquæ &c. Quid mare, quid arida. Explicatur ver. 11: Germinet terra &c.

20. Quis congregavit amaricantes[360] in societatem unam? Idem namque illis finis est temporalis et terrenæ felicitatis, propter quam faciunt omnia; quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. Quis, Domine, nisi tu qui dixisti ut Ps. 94, 5.congregarentur aquæ in congregationem unam, et appareret arida, sitiens tibi? Quoniam tuum est et mare, et Ps. 62, 2.tu fecisti illud, et aridam terram manus tuæ formaverunt; neque enim amaritudo voluntatum, sed congregatio aquarum vocatur mare. Tu enim coerces etiam malas cupiditates animarum, et figis limites quousque progredi sinantur, Job 38, 10. 11.atque* ut in se comminuantur fluctus earum; atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia[361].

21. At animas sitientes tibi, et apparentes tibi, alio fine distinctas a societate maris, occulto et dulci fonte irrigas, ut et terra det fructum suum[362]: et dat fructum suum*, et, te jubente Domino Deo suo, germinat anima nostra opera misericordiæ secundum genus; diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem; quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subveniendum indigentibus, similiter opitulantes quemadmodum nobis vellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus; non tantum in facilibus, tanquam in herba seminali, sed etiam in protectione adjutorii, forti robore, sicut lignum fructiferum; id est, beneficum* ad eripiendum eum qui injuriam patitur, de manu potentis, et præbendo protectionis umbraculum valido robore justi judicii.

XVIII. In ver. 14: Fiant luminaria etc. Quæ luminaria dividentia inter diem et noctem.

22. Ita Domine, ita, oro te, oriatur, sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem, Ps. 84, 12.oriatur de terra veritas, et justitia de cœlo respiciat, et fiant in firmamento luminaria. Frangamus esurienti panem nostrum, et egenum sine tecto inducamus in domum nostram; nudum vestiamus, et domesticos seminis nostri non despiciamus. Quibus in terra natis fructibus, vide quia bonum est; et Isa. 58, 7. 8.erumpat temporanea lux nostra, et de ista inferiori fruge actionis in delicias contemplationis verbum vitæ superius obtinentes, appareamus Phil. 2, 15.sicut luminaria in mundo, cohærentes firmamento Scripturæ tuæ. Ibi enim nobiscum disputas, ut dividamus inter intelligibilia et sensibilia, tanquam inter diem et noctem, vel inter animas, alias intelligibilibus, alias sensibilibus deditas; ut jam non tu solus in abdito dijudicationis tuæ, sicut antequam fieret firmamentum, dividas inter lucem et tenebras, sed etiam spirituales tui in eodem firmamento positi atque distincti, manifestata per orbem gratia tua luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et significent tempora: quia Rom. 13, 1.vetera transierunt, et* ecce facta sunt nova; et 2 Cor. 5, 17.quia propior est nostra salus, quam cum credidimus; et quia nox præcessit, dies autem appropinquavit; et quia Ps. 64, 2.benedicis coronam anni tui, Mat. 9, 38.mittens benignitatis* operarios in messem tuam, in qua seminanda alii laboraverunt, mittens etiam in aliam sementem, cujus Joh. 4, 38.messis in fine est. Ita das vota optanti*, et benedicis annos justi; Mat. 13, 39.tu autem idem ipse es, et in Ps. 101, 28.annis tuis qui non deficiunt, horreum præparas annis transeuntibus. Æterno quippe consilio, propriis temporibus bona cœlestia das super terram.

23. Quoniam 1 Cor. 12, 7-11.quidem alii datur per Spiritum sermo sapientiæ[363], tanquam luminare majus, propter eos qui perspicuæ veritatis luce delectantur, tanquam in principio diei; alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum, tanquam luminare minus; alii fides, alii donatio curationum, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alteri genera linguarum; et hæc omnia tanquam stellæ. Omnia enim hæc operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult, et faciens apparere sidera in manifestatione ad utilitatem. 1 Cor. 13, 2.Sermo autem scientiæ qua continentur omnia sacramenta, quæ variantur temporibus[364] tanquam luna, et cæteræ notitiæ donorum quæ deinceps tanquam stellæ commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiæ quo gaudet prædictus dies, tantum in principia* noctis sunt[365]. His enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus servus tuus 1 Cor. 3, 1.non potuit loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, ille qui 1 Cor. 2, 6.sapientiam loquitur inter perfectos. v. 14.Animalis autem homo tanquam parvulus in Christo, Id. 3, 2.lactisque potator, donec roboretur ad solidum cibum, et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunæ stellarumque contentus sit. Hæc nobiscum disputas, sapientissime Deus noster, in Libro tuo firmamento tuo; ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis adhuc in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis.

XIX. Tractat eumdem versiculum, Fiant luminaria etc.

24. Sed prius Is. 1, 16.lavamini, mundi estote; auferte nequitiam ab animis vestris, atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. Discite bonum facere, judicate pupillo, et justificate viduam; ut germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum; et venite, disputemus, dicit Dominus, ut fiant luminaria in firmamento cœli, et luceant super terram. Quærebat dives ille a magistro bono, quid faceret ut vitam æternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem, et nihil amplius; bonus est autem, quia Deus est: dicat ei, ut si vult venire ad vitam, servet mandata; separet a se amaritudinem malitiæ atque nequitiæ; non occidat, non mœchetur, non furetur, non falsum testimonium dicat; ut appareat arida, et germinet honorem patris et matris, et dilectionem proximi. Feci, inquit, hæc omnia. Unde ergo tantæ spinæ, si terra fructifera est? Vade, exstirpa silvosa dumeta avaritiæ; vende quæ possides, et implere frugibus dando pauperibus, et habebis thesaurum in cœlis, et sequere Dominum si vis esse perfectus, eis sociatus inter quos loquitur sapientiam ille qui novit quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi luminaria in firmamento cœli; quod non fiet, nisi fuerit Mat. 6, 21.illic cor tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a magistro bono. Sed Mat. 19, 16-22.contristata est terra sterilis[366], et spinæ offocaverunt verbum.

25. 1 Pet. 2, 9.Vos autem genus electum, infirma mundi, qui dimisistis omnia ut sequeremini Dominum; ite post eum, et Mat. 10, 28.confundite fortia: ite post eum, 1 Cor. 1, 7. 8.speciosi pedes, et lucete in firmamento; ut Is. 52, 7.cœli enarrent gloriam ejus, dividentes inter lucem perfectorum sed nondum sicut Angelorum, et tenebras parvulorum sed non despectorum*: lucete super omnem terram; et Ps. 18, 2.dies sole candens eructet diei verbum sapientiæ, et nox luna lucens annuntiet nocti verbum scientiæ. Luna et stellæ nocti lucent; sed nox non obscurat eas, quoniam ipsæ illuminant eam pro modulo ejus. Ecce enim tanquam Deo dicente, Fiant luminaria in firmamento cœli, factus est subito de cœlo sonus, quasi decurrens spiritus* vehemens, et visæ sunt linguæ divisæ quasi ignis, Act. 2, 2. 3.qui et insedit super unumquemque illorum; et Mat. 5, 14.facta sunt luminaria in firmamento cœli, verbum vitæ habentia. Ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. 1 John 1, 1.Vos enim estis lumen mundi, nec estis sub modio. Exaltatus est cui adhæsistis, et exaltavit vos. Discurrite, et innotescite omnibus gentibus.

XX. In ver. 20: Producant aquæ &c. Quæ reptilia, quæ volatilia.

26. Concipiat et mare, et pariat opera vestra, et producant aquæ reptilia animarum vivarum. Jer. 15, 19.Separantes enim pretiosum a vili, facti estis os Dei, per quos* diceret: Producant aquæ, non animam vivam quam terra producit, sed reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram. Repserunt enim Sacramenta tua, Deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus tentationum sæculi, ad imbuendas gentes in* nomine tuo, in baptismo tuo. Et inter hæc facta sunt magnalia mirabilia tanquam ceti grandes, et voces nuntiorum tuorum volitantes super terram juxta firmamentum Libri tui, præposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo volitarent quocumque irent. Neque enim Ps. 18, 4. 5.sunt loquelæ neque sermones, quorum non audiantur voces eorum, quando in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum; quoniam tu, Domine, benedicendo multiplicasti hæc.

27. Numquid mentior, aut mixtione misceo, neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in firmamento cœli, et opera corporalia in undoso mari, et sub firmamento cœli? Quarum enim rerum notitiæ sunt solidæ, et terminatæ sine incrementis generationum, tanquam lumina sapientiæ et scientiæ, earumdem rerum sunt operationes corporales multæ ac variæ; et aliud ex alio crescendo multiplicantur in benedictione tua, Deus, qui consolatus es fastidia sensuum mortalium, ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur[367]. Aquæ produxerunt hæc; sed in verbo tuo. Necessitates alienatorum ab æternitate veritatis tuæ populorum produxerunt hæc, sed in Evangelio tuo; quoniam ipsæ aquæ ista ejecerunt, quarum amarus languor fuit causa ut in tuo verbo ista procederent.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings