← Table of contents
Confessiones

C O N F E S S I O N U M (continued 3)

Reading edition

VIII. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino.

12. Tu vero, Domine, in æternum manes, et non in æternum irasceris nobis: quoniam miseratus es terram et cinerem, et placuit in conspectu tuo reformare deformia mea; et stimulis internis agitabas me, ut impatiens essem, donec mihi per interiorem aspectum certus esses. Et residebat tumor meus ex occulta manu medicinæ tuæ, aciesque conturbata et contenebrata mentis meæ, acri collyrio salubrium dolorum meorum de die in diem sanabatur.

IX. In Platonicorum libris Verbi æterni divinitatem, non incarnati humilitatem invenit.

13. Et primo volens ostendere mihi quam 1 Pet. 5, 5. Jac. 2, 6.resistas superbis, humilibus autem des gratiam, et quanta misericordia tua demonstrata sit hominibus via humilitatis, quod Verbum tuum caro factum est, et habitavit inter homines; procurasti mihi per quemdam hominem immanissimo typho turgidum, quosdam Platonicorum[159] libros ex Græca lingua in Latinam versos: et ibi legi, non quidem his verbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod Joh. 1, 1-5.in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: quod factum est in ipso, vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Et quia hominis anima quamvis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen[160]; sed tamen Verbum Deus est lumen erum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et quia Ver. 9-12.in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Quia vero in propria sua venit, et sui eum non receperunt; quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus; non ibi legi.

14. Item legi ibi quia Verbum Deus, Ver. 13.non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus est[161]. Sed quia Ver. 14.Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; non ibi legi. Indagavi quippe in illis litteris varie dictum, et multis modis, quod sit Filius in forma Patris, non rapinam arbitratus esse æqualis Deo, quia naturaliter idipsum est. Sed quia Phil. 2, 6-11.semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris; non habent illi libri. Quod enim ante omnia tempora, et supra omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus Filius tuus coæternus tibi, et quia Joh. 1, 16.de plenitudine ejus accipiunt animæ ut beatæ sint, et quia participatione manentis in se sapientiæ renovantur ut sapientes sint; est ibi. Quod autem Rom. 5, 6.secundum tempus pro impiis mortuus est; et Rom. 8, 32.Filio tuo unico non pepercisti, sed pro omnibus nobis tradidisti eum; non est ibi. Mat. 11, 25. 28. 29.Abscondisti enim hæc a sapientibus, et revelasti ea parvulis; ut venirent ad eum laborantes et onerati, et reficeret eos: quoniam mitis est et humilis corde, et Ps. 24, 9. 18.dirigit mites in judicio, et docet mansuetos vias suas, videns humilitatem nostram, et laborem nostrum, et dimittens omnia peccata nostra. Qui autem cothurno tanquam doctrinæ sublimioris elati non audiunt dicentem, Mat. 11, 29.Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: etsi Rom. 1, 21. 22.cognoscunt Deum, non sicut Dominum glorificant aut gratias agunt; sed evanescunt in cogitationibus suis, et obscuratur insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.

15. Et ideo legebam ibi Ver. 23.immutatam etiam gloriam incorruptionis tuæ in idola et varia simulacra, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum; Gen. 25, 33. 34.videlicet Ægyptium cibum[162] quo Esau perdidit primogenita sua: quoniam caput quadrupedis pro te honoravit populus primogenitus, Act. 7, 39.conversus corde in Ægyptum, et curvans imaginem tuam, animam suam ante Ex. 32, 1-6. et Ps. 105, 19. 20.imaginem vituli manducantis fenum. Inveni hæc ibi, et non manducavi. Placuit enim tibi, Domine, auferre opprobrium diminutionis ab Jacob, ut Rom. 9, 13.major serviret minori; et vocasti Gentes in hæreditatem tuam. Et ego ad te veneram ex Gentibus, et intendi in aurum quod ab Ægypto voluisti[163] ut auferret populus tuus, quoniam tutum erat, ubicumque erat. Ex. 3, 22; et 11, 2.Et dixisti Atheniensibus per Apostolum tuum, quod Act. 17, 28.in te vivimus et movemur et sumus; sicut et quidam secundum eos dixerunt: et utique inde erant illi libri. Et non attendi in idola Ægyptiorum, quibus de auro tuo ministrabant, qui Rom. 1, 25.transmutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori.

X. Clarius innotescunt jam Augustino divina.

16. Et inde admonitus redire ad memetipsum, intravi in intima mea, duce te; et potui, quoniam factus es adjutor meus. Intravi, et vidi qualicumque oculo animæ meæ, supra eundem oculum animæ meæ, supra mentem meam, lucem* incommutabilem; non hanc vulgarem et conspicuam omni carni[164]; nec quasi ex eodem genere grandior erat, tanquam si ista multo multoque clarius claresceret, totumque occuparet magnitudine. Non hoc illa erat; sed aliud, aliud valde ab istis omnibus. Nec ita erat supra mentem meam sicut oleum super aquam, nec sicut cœlum super terram; sed superior, quia ipsa fecit me, et ego inferior, quia factus sum ab ea. Qui novit veritatem, novit eam; et qui novit eam, novit æternitatem. Charitas novit eam. O æterna veritas, et vera charitas, et chara æternitas[165]! tu es Deus meus; tibi suspiro die ac nocte. Et cum te primum cognovi, tu assumpsisti me, ut viderem esse quod viderem, et nondum me esse qui viderem. Et reverberasti infirmitatem aspectus mei, radians in me vehementer, et contremui amore et horrore; et inveni longe me esse a te in regione dissimilitudinis[166], tanquam audirem vocem tuam de excelso: Cibus sum grandium; cresce, et manducabis me. Nec tu me in te mutabis, sicut cibum carnis tuæ; sed tu mutaberis in me. Et cognovi quoniam Ps. 38, 12.pro iniquitate erudisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam meam; et dixi: Numquid nihil est veritas, quoniam neque per finita, neque per infinita locorum spatia diffusa est? Et clamasti de longinquo: Imo vero, Ex. 3, 14.Ego sum qui sum. Et audivi sicut auditur in corde, et non erat prorsus unde dubitarem; faciliusque dubitarem vivere me, quam non esse veritatem, Rom. 1, 20.quæ per ea quæ facta sunt, intellecta conspicitur*.

XI. Quomodo creaturæ sunt, et non sunt.

17. Et inspexi cætera infra te, et vidi nec omnino esse, nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te sunt; non esse autem, quoniam id quod es non sunt. Id enim vere est, quod incommutabiliter[167] manet. Ps. 72, 28.Mihi autem adhærere Deo bonum est; quia si non manebo in illo, nec in me potero. Ille autem Sap. 7, 27.in se manens innovat omnia. Et Ps. 15, 2.Deus meus es, quoniam bonorum meorum non eges.

XII. Omnia bona, quæcumque sunt.

18. Et manifestum est mihi quoniam bona sunt quæ corrumpuntur, quae neque si summa bona essent, neque nisi bona essent, corrumpi possent: quia si summa bona essent, incorruptibilia essent; si autem nulla bona essent, quid in eis corrumperetur non esset. Nocet enim corruptio; et nisi bonum minueret, non noceret. Aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest: aut, quod certissimum est, omnia quæ corrumpuntur, privantur bono. Si autem omni bono privabuntur, omnino non erunt. Si enim erunt, et corrumpi jam non poterunt, meliora erant, quia incorruptibiliter permanebunt. Et quid monstruosius quam ea dicere omni bono amisso facta meliora? Ergo si omni bono privabuntur, omnino nulla erunt: ergo quamdiu sunt, bona sunt: ergo quæcumque sunt, bona sunt. Malumque illud quod quærebam unde esset, non est substantia; quia si substantia esset, bonum esset. Aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum: aut substantia corruptibilis esset, quæ nisi bona esset, corrumpi non posset. Itaque vidi et manifestatum est mihi quia omnia bona tu fecisti, et prorsus nullæ substantiæ sunt quas tu non fecisti. Et quoniam non æqualia omnia fecisti, ideo sunt omnia[168]; quia singula bona sunt, et simul omnia valde bona: quoniam Gen. 1. et Eccli. 39, 21.fecit Deus noster omnia bona valde.

XIII. Omnia condita laudant Deum.

19. Et tibi omnino non est malum, non solum tibi, sed nec universæ creaturæ tuæ; quia extra* non est aliquid quod irrumpat, et corrumpat ordinem quem imposuisti ei. In partibus autem ejus quædam, quibusdam quia non conveniunt, mala putantur: et eadem ipsa conveniunt aliis[169], et bona sunt, et in semetipsis bona sunt. Et omnia hæc quæ sibimet invicem non conveniunt, conveniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus; habentem cœlum suum nubilosum atque ventosum congruum sibi. Et absit jam ut dicerem, Non essent ista*! quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora, sed jam etiam de solis istis laudare te deberem; quoniam laudandum te ostendunt Ps. 148, 1-12.de terra dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quæ faciunt verbum tuum, montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri; bestiæ et omnia pecora, reptilia et volatilia pennata; reges terræ et omnes populi, principes et omnes judices terræ; juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudant nomen tuum. Cum vero etiam de cœlis te laudent, laudent te, Deus noster, in excelsis omnes Angeli tui, omnes Virtutes tuæ, sol et luna, omnes stellæ et lumen, cœli cœlorum et aquæ quæ super cœlos sunt, laudent nomen tuum: non jam desiderabam meliora, quia omnia cogitabam; et meliora quidem superiora quam inferiora, sed meliora omnia quam sola superiora, judicio saniore pendebam.

XIV. Sanæ mentis homini nihil displicet inter creaturas Dei.

20. Non est sanitas eis quibus displicet aliquid creaturæ tuæ; sicut mihi non erat, cum displicerent multa quæ fecisti. Et quia non audebat anima mea ut ei displiceret Deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. Et inde ierat in opinionem duarum substantiarum, et non requiescebat, et aliena loquebatur. Et inde rediens fecerat sibi Deum per infinita spatia locorum omnium, et eum putaverat esse te; et eum collocaverat in corde suo, et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi. Sed posteaquam fovisti caput nescientis, et clausisti Ps. 118, 37.oculos meos ne viderent vanitatem; cessavi de me paululum, et consopita est insania mea: et evigilavi in te, et vidi te infinitum aliter; et visus iste non a carne trahebatur.

XV. Quomodo veritas es falsitas in creaturis.

21. Et respexi alia, et vidi tibi debere quia sunt, et in te cuncta finita: sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu veritate; et omnia vera sunt, inquantum sunt; nec quidquam est falsitas, nisi cum putatur esse quod non est. Et vidi quia non solum locis sua quæque suis conveniunt, sed etiam temporibus: et quia tu, qui solus æternus es, non post innumerabilia spatia temporum cœpisti operari; quia omnia spatia temporum, et quæ præterierunt et quæ præteribunt, nec abirent nec venirent, nisi te operante et manente[170].

XVI. Omnia bona, licet quibusdam non apta.

22. Et sensi expertus non esse mirum, quod palato non sano pœna est panis, qui sano suavis est; et oculis ægris odiosa lux, quæ puris amabilis. Et justitia tua displicet iniquis; nedum vipera et vermiculus, quæ bona creasti, apta inferioribus creaturæ tuæ partibus: quibus et ipsi iniqui apti sunt, quanto dissimiliores sunt tibi; apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. Et quæsivi quid esset iniquitas, et non inveni substantiam: sed a summa substantia, te Deo, detortæ in infima* voluntatis perversitatem, Eccli. 10, 10.projicientis intima sua[171], et tumescentis foras.

XVII. Quæ retardent a cognitione divinorum.

23. Et mirabar quod jam te amabam, non pro te phantasma. Et non instabam* frui Deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo, moxque diripiebar abs te pondere meo, et ruebam in ista cum gemitu: et pondus hoc, consuetudo carnalis. Sed mecum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse cui cohærerem, sed nondum me esse qui cohærerem: Sap. 9, 15.quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Eramque certissimus quod Rom. 1, 20.invisibilia tua, a constitutione mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus et divinitas tua. Quærens enim unde approbarem pulchritudinem corporum, sive cœlestium, sive terrestrium; et quid mihi præsto esset integre de mutabilibus judicanti, et dicenti, Hoc ita esse debet, illud non ita: hoc ergo quærens unde judicarem, cum ita judicarem, inveneram incommutabilem et veram veritatis æternitatem, supra mentem meam commutabilem. Atque ita gradatim a corporibus ad sentientem per corpus animam; atque inde ad ejus interiorem vim, cui sensus corporis exteriora nuntiaret, quousque possunt bestiæ: atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam ad quam refertur judicandum quod sumitur a sensibus corporis. Quæ se quoque in me comperiens mutabilem, erexit se ad intelligentiam suam; et abduxit cogitationem a consuetudine, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum[172], ut inveniret quo lumine aspergeretur[173], cum sine ulla dubitatione clamaret incommutabilem præferendum esse mutabili; unde nosset ipsum incommutabile, quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certa præponeret. Et pervenit* ad id quod est, in ictu trepidantis aspectus. Tunc vero invisibilia tua, per ea quæ facta sunt, intellecta conspexi; sed aciem figere non valui*: et repercussa infirmitate redditus solitis, non mecum ferebam nisi amantem memoriam, et quasi olfacta desiderantem quæ comedere nondum possem.

XVIII. Solus Christus via ad salutem.

24. Et quærebam viam comparandi roboris quod esset idoneum ad fruendum te; nec inveniebam, donec amplecterer 1 Tim. 2, 5.mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum, Rom. 9, 5.qui est super omnia Deus benedictus in sæcula, vocantem et dicentem, Jo. 14, 6.Ego sum via, et veritas, et vita; et cibum, cui capiendo invalidus eram, miscentem carni; quoniam Jo. 1, 14.Verbum caro factum est, ut infantiæ nostræ lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. Non enim tenebam Dominum meum Jesum, humilis humilem; nec cujus rei magistra esset ejus infirmitas noveram. Verbum enim tuum æterna veritas, superioribus creaturæ tuæ partibus supereminens, subditos[174] erigit ad seipsam: in inferioribus autem ædificavit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a seipsis, et ad se trajiceret, sanans tumorem, et nutriens amorem; ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur videntes ante pedes suos infirmam divinitatem ex participatione Gen. 3. 21.tunicæ pelliceæ[175] nostræ, et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens levaret eos.

XIX. Quid senserit de Christi incarnatione.

25. Ego vero aliud putabam, tantumque sentiebam de Domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiæ viro, cui nullus posset æquari; præsertim quia mirabiliter natus ex virgine, ad exemplum contemnendorum temporalium pro adipiscenda immortalitate, divina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse videbatur. Quid autem sacramenti haberet Jo. 1, 14.Verbum caro factum, ne suspicari quidem poteram. Tantum cognoveram ex his quæ de illo scripta traderentur, quia manducavit et bibit, dormivit, ambulavit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est; non hæsisse carnem illam Verbo tuo, nisi cum anima et mente humana. Novit hoc omnis qui novit incommutabilitatem Verbi tui, quam ego jam noveram, quantum poteram; nec omnino quidquam inde dubitabam. Etenim nunc movere membra corporis per voluntatem, nunc non movere; nunc aliquo affectu affici, nunc non affici; nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio: propria sunt mutabilitatis animæ et mentis. Quæ si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio, neque in illis Litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. Quia itaque vera scripta sunt, totum hominem[176] in Christo agnoscebam; non corpus tantum hominis, aut cura corpore sine mente animum*, sed ipsum hominem: non persona Veritatis, sed magna quadam naturæ humanæ excellentia, et perfectiore participatione sapientiæ præferri cæteris arbitrabar. Alypius autem Deum carne indutum ita putabat credi a Catholicis, ut præter Deum et carnem, non esset in Christo anima; mentemque hominis non existimabat in eo prædicari. Et quoniam bene persuasum tenebat, ea quæ de illo memoriæ mandata sunt, sine vitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam Christianam fidem pigrius movebatur. Sed postea hæreticorum Apollinaristarum[177] hunc errorem esse cognoscens, catholicæ fidei collætatus et contemperatus est. Ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo quod Verbum caro factum est, quomodo catholica veritas a Photini[178] falsitate dirimatur. Improbatio quippe hæreticorum facit eminere quid Ecclesia tua sentiat, et quid habeat sana doctrina. 1 Cor. 11, 19.Oportuit enim et hæreses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos.

XX. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat.

26. Sed tunc lectis Platonicorum illis libris, posteaquam inde admonitus quærere incorpoream veritatem, invisibilia tua, per ea quæ facta sunt, intellecta conspexi; et repulsus sensi quid per tenebras animæ meæ contemplari non sinerer, certus esse te, et infinitum esse, nec tamen per locos finitos infinitosve diffundi; et vere te esse qui semper idem ipse esses[179], ex nulla parte nulloque motu aliter aut aliter; cætera vero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, quia sunt; certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te. Garriebam plane quasi peritus, et nisi in Christo Salvatore nostro viam tuam quærerem, non peritus, sed periturus essem. Jam enim cœperam velle videri sapiens, plenus pœna mea: et non flebam, insuper et 1 Cor. 8, 1.inflator scientia. Ubi enim erat illa 1 Cor. 3, 11.ædificans charitas a fundamento humilitatis, quod est Christus Jesus? Aut quando illi libri docerent me eam? In quos me propterea, priusquam Scripturas tuas considerarem, credo voluisti incurrere, ut imprimeretur memoriæ meæ quomodo ex eis affectus essem: et cum postea in Libris tuis mansuefactus essem, et curantibus digitis tuis contrectarentur vulnera mea; discernerem atque distinguerem quid interesset inter præsumptionem et confessionem; inter videntes quo eundum sit nec videntes qua, et viam[180] ducentem ad beatificam patriam, non tantum cernendam, sed et habitandam. Nam si primo sanctis tuis Litteris informatus essem, et in earum familiaritate obdulcuisses mihi, et postea in illa volumina incidissem; fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis, aut si in affectu quem salubrem imbiberam perstitissem, putarem etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos solos quisquam didicisset.

XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in Platonicis.

27. Itaque avidissime arripui venerabilem stilum Spiritus tui, et præ cæteris apostolum Paulum; et perierunt illæ quæstiones in quibus mihi aliquando visus est adversari sibi, et non congruere testimoniis Legis et Prophetarum textus sermonis ejus. Et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum, et Ps. 2, 11.exsultare cum tremore didici. Et cœpi*, et inveni quidquid illac verum legeram, hac cum commendatione gratiæ tuæ[181] dici; ut qui videt, 1 Cor. 4, 7.non sic glorietur quasi non acceperit, non solum id quod videt, sed etiam ut videat: (quid enim habet quod non accepit?) et ut te, qui es semper idem, non solum admoneatur ut videat, sed etiam sanetur ut teneat: et qui de longinquo videre non potest, viam tamen ambulet qua veniat, et videat, et teneat; quia etsi Rom. 7, 22. 23.condelectetur homo legi Dei secundum interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis, repugnante legi mentis suæ, et se captivum ducente in lege peccati, quæ est in membris ejus? Dan. 3, 27-32.Quoniam justus es, Domine; nos autem peccavimus, inique fecimus, impie gessimus, et gravata est super nos manus tua, et juste traditi sumus antiquo peccatori præposito mortis; quia persuasit voluntati nostræ similitudinem voluntatis suæ, qua Joh. 8, 44.in veritate tua non stetit. Quid faciet miser homo? Quis eum liberabit de corpore mortis hujus, nisi Rom. 7, 24. 25.gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum, quem genuisti coæternum, et Prov. 8, 22.creasti in principio viarum tuarum, Joh. 14, 30.in quo princeps hujus mundi non invenit quidquam morte dignum, et occidit eum; et Col. 2, 14.evacuatum est chirographum quod erat contrarium nobis? Hoc illæ litteræ non habent. Non habent illæ paginæ vultum pietatis hujus, lacrymas confessionis, Ps. 50, 19.sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum, populi salutem, Apoc. 21, 2.sponsam civitatem, 2 Cor. 5, 5.arrham Spiritus sancti, poculum pretii nostri. Nemo ibi cantat: Ps. 61, 2. 3.Nonne Deo subdita erit anima mea? Ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse est Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius. Nemo ibi audit vocantem: Mat. 11, 28. 29. 25.Venite ad me, omnes qui laboratis. Dedignantur ab eo discere quoniam mitis est et humilis corde. Abscondisti enim hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Deut. 32, 49.Et aliud est de silvestri cacumine videre patriam pacis, et iter ad eam non invenire, et frustra conari per invia, circum obsidentibus et insidiantibus fugitivis desertoribus, cum principe suo Ps. 90, 13.leone et dracone: et aliud tenere viam illuc ducentem, curia* cœlestis Imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui cœlestem militiam deseruerunt; vitant enim eam sicut supplicium. Hæc mihi inviscerabantur miris modis, cum 1 Cor. 15, 9.minimum Apostolarum tuorum legerem[182], et consideraveram opera tua, et expaveram.

LIBER OCTAVUS.

Vitæ ipsius partem attingit celeberrimam, annum ætatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, audita ab eo Victorini conversione, ad imitandum exarsit. Tum vero, iis quæ de Antonio Æygptio monacho et duorum aulicorum conversione a Pontitiano didicit, magis magisque accensus, post vehementem luctam inter carnem et spiritum, codicem Apostoli cœlesti admonitus oraculo inspexit; lectoque qui ipsi primus occurrit versiculo, omnino immutatur, et diruptis cupiditatum vinculis totus ad Deum convertitur.

I. Studio vitæ melius instituendæ ad Simplicianum ire statuit.

1. Deus meus, recorder in gratiarum actione tibi, et confitear misericordias tuas super me. Perfundantur ossa mea dilectione tua*, et dicant: Ps. 34, 10.Domine, quis similis tibi? Dirupisti vincula mea, Ps. 115, 17.sacrificem tibi sacrificium laudis. Quomodo dirupisti ea, narrabo; et dicent omnes qui adorant te, cum audiunt hæc: Benedictus Dominus in cœlo et in terra; magnum et mirabile nomen ejus. Inhæserant præcordiis meis verba tua, et Job 1, 10.undique circumvallabar abs te. De vita tua æterna certus eram: quamvis eam 1 Cor. 13, 12.in ænigmate et quasi per speculum videram; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat: nec certior de te, sed stabilior in te esse cupiebam. De mea vero temporali vita nutabant omnia, et Ib. 5, 7.mundandum erat cor a fermento veteri; et placebat via ipse Salvator, et ire per ejus angustias adhuc pigebat. Et immisisti in mentem meam, visumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum qui mihi bonus apparebat servus tuus, et lucebat in eo gratia tua. Audieram etiam quod a juventute sua devotissime tibi viveret: jam vero tunc senuerat, et longa ætate in tam bono studio sectandæ viæ tuæ, multa expertus, multa edoctus mihi videbatur; et vere sic erat. Unde mihi ut proferret volebam, conferenti secum æstus meos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in via tua.

2. Videbam enim plenam Ecclesiam; et alius sic ibat, alius autem sic. Mihi autem displicebat quod agebam in sæculo, et oneri mihi erat valde, non jam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniæ, ad tolerandam illam servitutem tam gravem. Jam enim me illa non delectabant præ dulcedine tua et Ps. 25, 8.decore domus tuæ quam dilexi; sed adhuc tenaciter colligabar ex femina: nec me prohibebat Apostolus conjugari, quamvis exhortaretur ad melius, maxime volens omnes homines 1 Cor. 7.sic esse ut ipse erat. Sed ego infirmior eligebam molliorem locum: et propter hoc unum volvebar in cæteris languidus, et tabescens curis marcidis, quod* et in aliis rebus quas nolebam pati, congruere cogebar vitæ conjugali, cui deditus obstringebar. Audieram ex ore Veritatis, esse Mat. 19, 12.spadones qui seipsos absciderunt propter regnum cœlorum; sed, Qui potest, inquit, capere, capiat. Sap. 13, 1.Vani sunt certe omnes homines quibus non inest Dei scientia; nec de his quæ videntur bona, potuerunt invenire eum qui est. At ego jam non eram in illa vanitate: transcenderam eam; et contestante universa creatura tua[183], inveneram te creatorem nostrum, et Verbum tuum apud te Deum, tecumque* unum Deum, per quod creasti omnia. Et est aliud genus impiorum, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. In hoc quoque incideram; et Ps. 17, 36.dextera tua suscepit me, et inde ablatum posuisti ubi convalescerem, quia dixisti homini: Job 28, 28.Ecce pietas est sapientia; et, Prov. 3, 7.Noli velle videre sapiens; quoniam Rom. 1. 21, 22.dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Et Mat. 13, 46.inveneram jam bonam margaritam; et venditis omnibus quæ haberem, emenda erat, et dubitabam.

II. De Victorino rhetore converso.

3. Perrexi ergo ad Simplicianum[184], patrem in accipienda gratia* tua tunc[185] episcopi Ambrosii*, et quem vere ut patrem diligebat. Narravi ei circuitus erroris mei. Ubi autem commemoravi legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus quondam rhetor urbis Romæ, quem Christianum defunctum esse audieram, in Latinam linguam transtulisset; gratulatus est mihi quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem, plena fallaciarum et deceptionum Col. 2, 8.secundum elementa hujus mundi: in istis autem, omnibus modis insinuari Deum et ejus Verbum[186]. Deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi, Mat. 11, 25.sapientibus absconditam et revelatam parvulis, Victorinum[187] ipsum recordatus est, quem, Romæ cum esset, familiarissime noverat: de quo ille mihi narravit quod non silebo. Habet enim magnam laudem gratiæ tuæ confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex, et omnium liberalium doctrinarum peritissimus, quique philosophorum tam multa legerat, et dijudicaverat*; doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob insigne præclari magisterii, quod cives hujus mundi eximium putant, statuam in Romano foro meruerat et acceperat; usque ad illam ætatem venerator idolorum, sacrorumque sacrilegorum particeps, quibus tunc tota fere Romana nobilitas inflata inspirabat populos jam et omnigenum deum monstra*, et Anubem latratorem, quæ aliquando "Contra Neptunum et Venerem, contraque Minervam" tela tenuerant[188], et a se victis jam Roma supplicabat[189]; quæ ista senex Victorinus tot annos ore terricrepo defensitaverat: non erubuerit esse puer Christi tui, et infans fontis tui, subjecto collo ad humilitatis jugum, et edomita fronte ad crucis opprobrium.

4. O Domine, Domine, qui Ps. 143, 5.inclinasti cœlos, et descendisti; tetigisti montes, et fumigaverunt: quibus modis te insinuasti illi pectori? Legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam Scripturam, omnesque Christianas litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur; et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: "Noveris me Christianum jam esse." Et respondebat ille: "Non credam, nec deputabo te inter Christianos, nisi in ecclesia Christi videro." Ille autem irridebat dicens: "Ergo parietes faciunt Christianos?" Et hoc sæpe dicebat, jam se esse Christianum; et Simplicianus illud sæpe respondebat, et sæpe ab illo parietum irrisio repetebatur. Amicos enim suos reverebatur offendere superbos dæmonicolas, quorum ex culmine Babylonicæ dignitatis, quasi ex Ps. 28, 5.cedris Libani quas nondum contriverat Dominus, graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. Mat. 10. 33. Luc. 9, 26.Sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem, timuitque negari a Christo coram Angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri, reusque sibi magni criminis apparuit erubescendo de sacramentis humilitatis Verbi tui, et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum dæmoniorum, quæ imitator superbus acceperat; depuduit vanitati, et erubuit veritati, subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrabat: "Eamus in ecclesiam; Christianus volo fieri." At ille non se capiens lætitia, perrexit cum eo. Ubi autem imbutus est primis instructionum sacramentis, non multo post etiam nomen dedit, ut per Baptismum regeneraretur, mirante Roma, gaudente Ecclesia. Superbi Ps. 111, 10.videbant, et irascebantur; dentibus suis stridebant, et tabescebant: servo autem tuo* Ps. 39, 5.Dominus Deus erat spes ejus, et non respiciebat in vanitates et insanias mendaces.

5. Denique, ut ventum est ad horam profitendæ fidei, quæ verbis certis conceptis, retentisque memoriter, de loco eminentiore in conspectu populi fidelis Romæ reddi[190] solet ab eis qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris ut secretius redderet, sicut nonnullis qui verecundia trepidaturi videbantur offerri mos erat; illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctæ multitudinis profiteri. Non enim erat salus quam docebat in rhetorica, et tamen eam publice professus erat. Quanto minus ergo vereri debuit mansuetum gregem tuum pronuntians verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis turbas insanorum? Itaque ubi ascendit ut redderet, omnes sibimet invicem, quisque ut eum noverant, instrepuerunt nomen ejus strepitu gratulationis. Quis autem ibi non eum noverat? Et sonuit presso sonitu per ora cunctorum collætantium: Victorinus, Victorinus! Cito sonuerunt exsultatione, quia videbant eum; et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. Pronuntiavit ille fidem veracem præclara fiducia, et volebant omnes eum rapere intro in cor suum; et rapiebant amando et gaudendo: hæ rapientium manus erant.

III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione.

6. Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatæ animæ, et de majore periculo liberatæ, quam si spes ei semper affuisset, aut periculum minus fuisset? Etenim tu quoque, misericors Pater, plus gaudes Luc. 15.de uno pœnitente, quam de nonaginta novem justis, quibus non opus est pœnitentia. Et nos cum magna jucunditate audimus, cum audimus quam exsultantibus* pastoris humeris reportetur ovis quæ erraverat; et drachma referatur in thesauros tuos, collætantibus vicinis mulieri quæ invenit: et lacrymas excutit gaudium solemnitatis domus tuæ, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, Quoniam mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Gaudes quippe in nobis, et in Angelis tuis sancta charitate sanctis. Nam tu semper idem, quia quæ non semper nec eodem modo sunt, eodem modo semper nosti omnia.

7. Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inventis aut redditis rebus quas diligit, quam si eas semper habuisset? Contestantur enim et cætera, et plena sunt omnia testimoniis clamantibus, Ita est. Triumphat victor imperator, et non vicisset, nisi pugnavisset; et quanto majus periculum fuit in prælio, tanto est gaudium majus in triumpho. Jactat tempestas navigantes, minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt: tranquillatur cœlum et mare, et exsultant nimis, quoniam timuerunt nimis. Æger est charus, et vena ejus malum renuntiat; omnes qui eum salvum cupiunt, ægrotant simul animo: fit ei recte, et nondum ambulat pristinis viribus; et fit tale jam gaudium, quale non fuit cum antea salvus et fortis ambularet. Easque ipsas voluptates humanæ vitæ etiam non inopinatis et præter voluntatem irruentibus, sed institutis et voluptariis* molestiis homines acquirunt. Edendi et bibendi voluptas nulla est, nisi præcedat esuriendi et sitiendi molestia. Et ebriosi quædam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. Et institutum est ut jam pactæ sponsæ non tradantur statim, ne vilem habeat maritus datam, quam non suspiraverit sponsus dilatam.

8. Hoc in turpi et exsecranda lætitia; hoc in ea quæ concessa et licita est; hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiæ: hoc in eo qui Luc. 15, 32.mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Ubique majus gaudium molestia majori præceditur. Quid est hoc, Domine Deus meus, cum tu æternum tibi tu ipse sis gaudium, et quædam de te circa te semper gaudeant[191]? Quid est quod hæc rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? An is est modus earum; et tantum dedisti eis, cum a summis cœlorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem sæculorum, ab angelo usque ad vermiculum, a motu primo usque ad extremum, omnia genera bonorum, et omnia justa opera tua, suis quæque sedibus locares, et suis quæque temporibus ageres? Heu mihi, quam excelsus es in excelsis, et quam profundus in profundis! et nusquam recedis, et vix redimus ad te.

IV. Quare plus lætandum sit in conversione nobilium.

9. Age, Domine, fac; excita, et revoca nos; accende, et rape; flagra, dulcesce: jam amemus, et curramus. Nonne multi ex profundiore tartaro cæcitatis quam Victorinus, redeunt ad te, et accedunt, et illuminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te Joh. 1, 9. 12.potestatem ut filii tui fiant? Sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui noverunt eos. Quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia fervefaciunt se, et inflammantur ex alterutro. Deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem, et multis præeunt secuturis. Ideoque multum de illis et qui eos præcesserunt lætantur, quia non de solis lætantur. Absit enim ut in tabernaculo tuo præ pauperibus accipiantur personæ divitum, aut præ ignobilibus nobiles: quando potius 1 Cor. 1, 27. 28.infirma mundi elegisti ut confunderes fortia; et ignobilia hujus mundi elegisti et contemptibilia, et ea quæ non sunt, tanquam quæ* sint, ut ea quæ sunt evacuares. Et tamen idem ipse Id. 15, 9.minimus Apostolorum tuorum, per cujus linguam tua ista verba sonuisti, cum Paulus proconsul, per ejus militiam debellata superbia, sub lene jugum Christi tui missus esset, regis magni provincialis effectus; Act. 13, 7. l2.ipse quoque ex priore Saulo Paulus vocari amavit, ob tam magnæ* insigne victoriæ[192]. Plus enim hostis vincitur in eo quem plus tenet, de quo plures tenet. Plus autem superbos tenet nomine nobilitatis, et de his plures nomine auctoritatis. Quanto igitur gratius cogitabatur* Victorini pectus, quod tanquam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat; tanto abundantius exsultare oportuit filios tuos, quia Rex noster Mat. 12, 29.alligavit fortem, et videbant vasa ejus erepta mundari, et aptari in honorem tuum, et fieri 2 Tim. 2, 21.utilia Domino ad omne opus bonum.

V. Quæ remorabantur eum a conversione.

10. Sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narravit, exarsi ad imitandum: ad hoc enim et ille narraverat. Posteaquam vero et illud addidit, quod imperatoris Juliani temporibus lege data prohibiti sunt Christiani docere litteraturam et oratoriam; quam legem ille amplexus, loquacem scholam deserere maluit, quam verbum tuum, quo Sap. 10, 21.linguas infantium facis disertas: non mihi fortior quam felicior visus est, quia invenit occasionem vacandi tibi. Cui rei ego suspirabam ligatus, non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. Velle meum tenebat inimicus, et inde mihi catenam fecerat, et constrinxerat me. Quippe ex voluntate perversa, facta est libido: et dum servitur libidini, facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. Quibus quasi ansulis sibimet innexis, unde catenam appellavi, tenebat me obstrictum dura servitus. Voluntas autem nova quæ mihi esse cœperat ut te gratis colerem, fruique te vellem, Deus, sola jucunditas certa, nondum erat idonea ad superandam priorem vetustate roboratam. Ita duæ voluntates meæ, una vetus, alia nova, illa carnalis, illa spiritualis, confligebant inter se, atque discordando dissipabant animam meam.

11. Sic intelligebam, meipso experimento*, id quod legeram, quomodo Gal. 5, 17.caro concupisceret adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Ego quidem in utroque[193]; sed magis ego in eo quod in me approbabam, quam in eo quod in me improbabam. Ibi enim magis jam non ego; quia ex magna parte id patiebar invitus, quam faciebam volens*. Sed tamen consuetudo adversus me pugnacior ex me facta erat, quoniam volens, quo nollem, perveneram. Et quis jure contradiceret, cum peccantem justa pœna sequeretur?[194] Et non erat jam illa excusatio*, qua videri mihi solebam propterea me nondum contempto sæculo servire tibi, quia incerta mihi esset perceptio veritatis: jam enim et ipsa certa erat. Ego autem adhuc terra obligatus, militare tibi recusabam; et impedimentis omnibus sic timebam expediri, quemadmodum impediri timendum est.

12. Ita sarcina sæculi, velut somno assolet, dulciter premebar; et cogitationes quibus meditabar in te, similes erant conatibus expergisci volentium, qui tamen superati soporis altitudine remerguntur. Et sicut nemo est qui dormire semper velit, omniumque sano judicio vigilare præstat; differt tamen plerumque homo somnum excutere, cum gravis torpor in membris est; eumque jam displicentem carpit libentius, quamvis surgendi tempus advenerit: ita certum habebam esse melius tuæ charitati me dedere, quam meæ cupiditati cedere; sed illud placebat, et vincebat*; hoc libebat et vinciebat. Non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi, Eph. 5, 14.Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus: et undique ostendenti vera te dicere, non erat omnino quid responderem veritate convictus, nisi tantum verba lenta et somnolenta: Modo, ecce modo; sine paululum. Sed, Modo, et modo, non habebant modum; et, Sine paululum, in longum ibat. Frustra Rom. 7, 22-25.condelectabar legi tuæ secundum interiorem hominem, cum alia lex in membris meis repugnaret legi mentis meæ, et captivum me duceret in lege peccati, quæ in membris meis erat. Lex enim peccati est violentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam invitus animus, eo merito quo in eam volens illabitur. Miserum ergo me quis liberaret de corpore mortis hujus, nisi gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum?

VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.

13. Et de vinculo quidem desiderii concubitus quo arctissimo tenebar, et sæcularium negotiorum servitute, quemadmodum me exemeris, narrabo, et confitebor nomini tuo, Ps. 18, 15.Domine, adjutor meus et redemptor meus. Agebam solita, crescente anxietudine, et quotidie suspirabam tibi; frequentabam ecclesiam tuam, quantum vacabat ab eis negotiis sub quorum pondere gemebam*. Mecum erat Alypius otiosus ab opere jurisperitorum post assessionem tertiam, exspectans quibus iterum consilia venderet, sicut ego vendebam dicendi facultatem, si qua docendo præstari potest. Nebridius autem amicitiæ nostræ cesserat, ut omnium nostrum familiarissimo Verecundo, Mediolanensi et civi et grammatico subdoceret, et vehementer desideranti et familiaritatis jure flagitanti de numero nostro fidele adjutorium, quo indigebat nimis. Non itaque Nebridium cupiditas commodorum eo traxit: majora enim posset si vellet de litteris agere; sed officio benevolentiæ petitionem nostram contemnere noluit amicus dulcissimus et mitissimus. Agebat autem illud prudentissime, cavens innotescere personis secundum hoc sæculum majoribus, devitans in eis omnem inquietudinem animi, quem volebat habere liberum et quam multis posset horis feriatum, ad quærendum aliquid, vel legendum vel audiendum de sapientia.

14. Quodam igitur die, non recolo causam qua erat absens Nebridius, cum ecce ad nos domum venit ad me et Alypium Pontitianus* quidam civis noster inquantum Afer, præclare in palatio militans[195]: nescio quid a nobis volebat. Et consedimus ut colloqueremur; et forte supra mensam lusoriam quæ ante nos erat, attendit codicem, tulit, aperuit, invenit apostolum Paulum, inopinate sane: putaverat enim aliquid de libris quorum professio me conterebat. Tum vero arridens, meque intuens, gratulatorie miratus est quod eas et solas præ oculis meis Litteras repente comperisset. Christianus quippe et fidelis erat, et sæpe tibi Deo nostro prosternebatur in ecclesia crebris et diuturnis orationibus. Cui ego cum indicassem illis me Scripturis curam maximam impendere, ortus est sermo, ipso narrante, de Antonio[196] Ægyptio monacho, cujus nomen excellenter clarebat apud servos tuos; nos autem usque in illam horam latebat. Quod ille ubi comperit, immoratus est in eo sermone, insinuans tantum virum ignorantibus, et admirans eamdem nostram ignorantiam. Stupebamus autem audientes tam recenti memoria, et prope nostris temporibus testatissima mirabilia[197] tua in fide recta et catholica Ecclesia. Omnes mirabamur, et nos quia tam magna erant, et ille quia inaudita nobis erant.

15. Inde sermo ejus devolutus est ad monasteriorum greges[198], et mores suaveolentiæ tuæ, et ubera deserta eremi, quorum nos nihil sciebamus. Et erat monasterium Mediolani[199] plenum bonis fratribus, extra urbis mœnia, sub Ambrosio nutritore; et non noveramus. Pertendebat ille et loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. Unde et incidit ut diceret nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud Treveros, cum Imperator pomeridiano Circensium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos; atque illic ut forte combinati spatiabantur, unum secum seorsum, et alios duos itidem seorsum pariterque digressos: sed illos vagabundos irruisse in quamdam casam, ubi habitabant quidam servi tui, Mat. 5, 3.spiritu pauperes, qualium est regnum cœlorum, et invenisse ibi codicem in quo scripta erat vita Antonii. Quam legere cœpit unus eorum, et mirari, et accendi, et inter legendum meditari arripere talem vitam, et relicta militia[200] sæculari servire tibi: erant* autem ex eis quos dicunt Agentes[201] in rebus. Tunc subito repletus amore sancto et sobrio pudore, iratus sibi conjecit oculos in amicum, et ait illi: "Dic, quæso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus pervenire? quid quærimus? cujus rei causa militamus? Majorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici Imperatoris simus? Et ibi quid non fragile, plenumque periculis? Et per quot pericula pervenitur ad grandius periculum? Et quando* istud erit? Amicus autem Dei, si voluero, ecce nunc fio." Dixit hoc, et turbidus parturitione novæ vitæ, reddidit oculos paginis; et legebat, et mutabatur intus ubi tu videbas, et exuebatur mundo mens ejus, ut mox apparuit. Namque dum legit, et volvit fluctus cordis sui, infremuit aliquando et discrevit, decrevitque meliora; jamque tuus, ait amico suo: "Ego jam abrupi me ab illa spe nostra, et Deo servire statui; et hoc ex hac hora, in hoc loco aggredior. Te si piget imitari, noli adversari." Respondit ille, adhærere se socium* tantæ mercedis tantæque militiæ. Et ambo jam tui, ædificabant turrim sumptu idoneo Luc. 14, 26-35.relinquendi omnia sua et sequendi te. Tum Pontitianus et qui cum eo per alias horti partes deambulabant, quærentes eos devenerunt in eumdem locum, et invenientes admonuerunt ut redirent, quod jam* declinasset dies. At illi narrato placito et proposito suo, quoque modo in eis talis voluntas orta esset atque firmata, petiverunt ne sibi molesti essent, si adjungi recusarent. Isti autem nihilo mutati a pristinis, fleverunt se tamen, ut dicebat*, atque illis pie congratulati sunt, et commendaverunt se orationibus eorum, et trahentes cor in terra abierunt in palatium; illi autem affigentes cor cœlo, manserunt in casa. Et habebant ambo sponsas: quæ posteaquam hoc audierunt, dicaverunt etiam ipsæ virginitatem tibi.

VII. Rodebatur intus audito Pontitiano.

16. Narrabat hæc Pontitianus: tu autem, Domine, inter verba ejus retorquebas me ad meipsum, auferens me a dorso meo ubi me posueram, dum nollem me attendere; et constituebas me ante faciem meam, ut viderem quam turpis essem, quam distortus et sordidus, maculosus et ulcerosus. Et videbam, et horrebam; et quo a me fugerem non erat. Et si conabar avertere a me aspectum, narrabat ille quod narrabat, et tu me rursus opponebas mihi, et impingebas me in oculos meos, Ps. 35, 3.ut invenirem iniquitatem meam et odissem. Noveram eam, sed dissimulabam; et conhibebam[202]*, et obliviscebar.

17. Tunc vero, quanto ardentius amabam illos de quibus audiebam salubres affectus, quod se totos tibi sanandos dederant, tanto exsecrabilius me comparatum eis oderam[203]. Quoniam multi mei anni mecum effluxerant, forte duodecim anni, ex quo ab undevicesimo anno ætatis meæ, lecto[204] Ciceronis Hortensio, excitatus eram studio sapientiæ; et differebam contempta felicitate terrena ad eam investigandam vacare, cujus non inventio, sed vel sola inquisitio jam præponenda erat etiam inventis thesauris regnisque gentium, et ad nutum circumfluentibus corporis voluptatibus. At ego adolescens miser, valde miser, in exordio ipsius adolescentiæ etiam petieram a te castitatem, et dixeram: Da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo. Timebam enim ne me cito exaudires, et cito sanares a morbo concupiscentiæ, quam malebam expleri quam exstingui. Et ieram per vias pravas superstitione sacrilega, non quidem certus in ea, sed quasi præponens eam cæteris*, quæ non pie quærebam, sed inimice oppugnabam.

18. Et putaveram me propterea differre de die in diem contempta spe sæculi, te solum sequi, quia non mihi apparebat certum aliquid quo dirigerem cursum meum. Et venerat dies quo nudarer mihi, et increparet in me conscientia mea: Ubi es* lingua? Nempe tu dicebas propter incertum verum nolle te abjicere sarcinam vanitatis. Ecce jam certum est, et illa te adhuc premit, humerisque liberioribus pennas recipiunt, qui neque ita inquirendo attriti sunt, nec decennio et amplius ista meditati. Ita rodebar intus, et confundebar pudore horribili vehementer, cum Pontitianus talia loqueretur. Terminato autem sermone et causa qua venerat, abiit ille; et ego ad me. Quæ non in me dixi? Quibus sententiarum verberibus non flagellavi animam meam, ut sequeretur me conantem post te ire? Et renitebatur*; recusabat, et non se excusabat. Consumpta erant et convicta argumenta omnia: remanserat muta trepidatio; et quasi mortem reformidabat restringi a fluxu consuetudinis quo tabescebat in mortem.

VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit.

19. Tum in illa grandi rixa interioris domus meæ, quam fortiter excitaveram cum anima mea in cubiculo nostro corde meo, tam vultu quam mente turbatus, invado Alypium. Exclamo: "Quid patimur? quid est hoc? quid audisti? Surgunt indocti et cœlum rapiunt; et nos cum doctrinis nostris sine corde, ecce ubi volutamur in carne et sanguine! An quia præcesserunt, pudet sequi, et non pudet nec saltem sequi?" Dixi nescio quæ talia, et abripuit me ab illo æstus meus, cum taceret attonitus me intuens. Neque enim solita sonabam; plusque alloquebantur animum meum frons, genæ, oculi, color, modus vocis, quam verba quæ promebam. Hortulus quidam erat hospitii nostri, quo nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non habitabat dominus domus. Illuc me abstulerat tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem quam mecum aggressus eram, donec exiret qua tu sciebas; ego autem non*: sed tantum insaniebam* salubriter, et moriebar vitaliter, gnarus quid mali essem, et ignarus quid boni post paululum futurus essem. Abscessi ergo in hortum, et Alypius pede post pedem*. Neque enim secretum meum non erat, ubi ille aderat: aut quando me sic affectum desereret? Sedimus, quantum potuimus remoti ab ædibus. Ego fremebam spiritu indignans indignatione turbulentissima, quod non irem in placitum et pactum tecum, Deus meus, in quod eundum esse omnia ossa mea clamabant, et in cœlum tollebant laudibus: et non illuc ibatur navibus, aut quadrigis, aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram, ubi sedebamus. Nam non solum ire, verum etiam pervenire illuc, nihil erat aliud quam velle ire, sed velle fortiter et integre; non semisauciam hac atque hac versare et jactare voluntatem, parte assurgentem cum alia parte cadente luctantem*.

20. Denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis æstibus, quæ aliquando volunt homines, et non valent, si aut ipsa membra non habeant, aut ea vel colligata vinculis, vel resoluta languore, vel quoquo modo impedita sint. Si vulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis amplexatus sum genu; quia volui, feci. Potui autem velle et non facere, si mobilitas membrorum non obsequeretur. Tam multa ergo feci, ubi non hoc erat velle quod posse: et non faciebam quod et incomparabili affectu amplius mihi placebat, et mox ut vellem, possem; quia mox ut vellem, utique vellem. Ibi enim facultas ea quæ voluntas, et ipsum velle jam facere erat; et tamen non fiebat: faciliusque obtemperabat corpus tenuissimæ voluntati animæ, ut ad nutum* membra moverentur, quam ipsa sibi anima ad voluntatem suam* magnam in sola voluntate perficiendam.

IX. Unde fit ut animus imperet sibi, et resistatur.

21. Unde hoc monstrum? et quare istuc? Luceat misericordia tua; et interrogem, si forte mihi respondere possint latebræ pœnarum hominum, et tenebrosissimæ contritiones filiorum Adam. Unde hoc monstrum? et quare istud? Imperat animus corpori, et paret statim; imperat animus sibi, et resistitur[205]. Imperat animus ut moveatur manus, et tanta est facilitas ut vix a servitio discernatur imperium: et animus animus est, manus autem corpus est. Imperat animus ut velit animus, nec alter est, nec facit tamen. Unde hoc monstrum? et quare istud? Imperat, inquam, ut velit, qui non imperaret nisi vellet, et non fit quod imperat. Sed non ex toto vult; non ergo ex toto imperat. Nam intantum imperat, inquantum vult, et intantum non fit quod imperat, inquantum non vult. Quoniam voluntas imperat ut sit voluntas, nec alia sed ipsa. Non itaque plena* imperat, ideo non est quod imperat. Nam si plena esset, nec imperaret ut esset, quia jam esset. Non igitur monstrum partim velle, partim nolle, sed ægritudo animi est, quia non totus assurgit, veritate sublevatus, consuetudine prægravatus. Et ideo sunt duæ voluntates, quia una earum tota non est, et hoc adest alteri quod deest alteri.

X. Adversus Manichæos qui ex duabus contrariis voluntatibus duas contrarias naturas asseverant.

22. Ps. 67, 3.Pereant a facie tua, Deus, sicuti pereunt Tit. 1, 10.vaniloqui et mentis seductores, qui cum duas voluntates in deliberando animadverterint, duas naturas duarum mentium esse asseverant, unam bonam, alteram malam. Ipsi vere* mali sunt, cum ista mala sentiunt, et iidem ipsi boni erunt si vera senserint, verisque consenserint, ut dicat eis Apostolus tuus: Eph. 5, 8.Fuistis aliquando tenebræ; nunc autem lux in Domino. Illi enim dum volunt esse lux, non in Domino, sed in seipsis, putando animæ naturam hoc esse quod Deus est[206], ita facti sunt densiores tenebræ; quoniam longius a te recesserunt horrenda arrogantia, a te vero Joh. 1, 9.lumine illuminante omnem hominem venientem in hunc mundum. Attendite quid dicatis, et erubescite, et Ps. 33, 6.accedite ad eum et illuminamini, et vultus vestri non erubescent. Ego cum deliberabam ut jam servirem Domino Deo meo, sicut diu disposueram, ego eram qui volebam, ego qui nolebam; ego, ego eram. Nec plene volebam, nec plene nolebam. Ideo mecum contendebam, et dissipabar a meipso. Et ipsa dissipatio me invito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienæ, sed pœnam meæ*[207]. Rom. 7, 17.Et ideo non jam ego operabar illam, sed quod habitabat in me peccatum de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam.

23. Nam si tot sunt contrariæ naturæ, quot voluntates sibi resistunt; non jam duæ, sed plures erunt. Si deliberet quisquam utrum ad conventiculum eorum pergat, an ad theatrum; clamant isti: Ecce duæ naturæ: una bona hac ducit; altera mala illac reducit. Nam unde ista cunctatio sibimet adversantium voluntatum? Ego autem dico ambas malas, et quæ ad illos ducit, et quæ ad theatrum reducit. Sed non credunt nisi bonam esse qua itur ad eos. Quid si ergo quisquam nostrum deliberet, et secum altercantibus duabus voluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat, an ad ecclesiam nostram? nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? Aut enim fatebuntur, quod nolunt, bona voluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis ejus imbuti sunt atque detinentur: aut duas malas naturas, et duas malas mentes in uno homine confligere putabunt; et non erit verum quod solent dicere, unam bonam alteram malam: aut convertentur ad verum, et non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diversis voluntatibus æstuare.

24. Jam ergo non dicant, cum duas voluntates in homine uno adversari sibi sentiunt, duas contrarias mentes de duabus contrariis substantiis et de duobus contrariis principiis contendere, unam bonam, alteram malam. Nam tu, Deus verax, improbas eos, et redarguis atque convincis eos, sicut in utraque mala voluntate, cum quisque deliberat utrum hominem veneno interimat an ferro; utrum fundum alienum illum, an illum invadat, quando utrumque non potest; utrum emat voluptatem luxuria, an pecuniam servet avaritia; utrum ad circum pergat, an ad theatrum, si uno die utrumque exhibeatur; addo etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest occasio; addo et quartum, an ad committendum adulterium, si et inde simul facultas aperitur, si omnia concurrant in unum articulum temporis, pariterque cupiantur omnia quæ simul agi nequeunt: discerpunt enim animum sibimet adversantibus quatuor voluntatibus, vel etiam pluribus in tanta copia rerum quæ appetuntur, nec tamen tantam multitudinem diversarum substantiarum solent dicere: ita et in bonis voluntatibus. Nam quæro ab eis utrum bonum sit delectari lectione Apostoli, et utrum bonum sit delectari psalmo sobrio, et utrum bonum sit Evangelium disserere. Respondebunt ad singula: Bonum. Quid si ergo pariter delectent omnia simulque uno tempore? Nonne diversæ voluntates distendunt cor hominis, dum deliberatur quid potissimum arripiamus? Et omnes bonæ sunt, et certant secum, donec eligatur unum, quo feratur tota voluntas una, quæ in plures dividebatur. Ita etiam cum æternitas delectat superius, et temporalis boni voluptas retentat inferius, eadem anima est non tota voluntate illud aut hoc volens; et ideo discerpitur gravi molestia, dum illud veritate præponit, hoc familiaritate non ponit*.

XI. Lucta spiritus et carnis in Augustino.

25. Sic ægrotabam et excruciabar accusans memetipsum solito acerbius nimis, ac volvens et versans me in vinculo meo, donec abrumperetur totum quo jam exiguo tenebar, sed tenebar tamen. Et instabas tu in occultis meis, Domine, severa misericordia, flagella ingeminans timoris et pudoris, ne rursus cessarem, et non abrumperetur idipsum exiguum et tenue quod remanserat; et revalesceret iterum, et me robustius alligaret. Dicebam enim apud me intus: Ecce modo fiat, modo fiat. Et cum verbo jam ibam in placitum. Jam pene faciebam, et non faciebam: nec relabebar tamen in pristina, sed de proximo stabam, et respirabam. Et item conabar, et paulo minus ibi eram, et paulo minus jamjamque attingebam et tenebam; et non ibi eram, nec attingebam, nec tenebam, hæsitans mori morti, et vitæ vivere; plusque in me valebat deterius inolitum, quam melius insolitum: punctumque ipsum temporis quo aliud futurus eram, quanto propius admovebatur, tanto ampliorem incutiebat horrorem; sed non recutiebat retro, nec avertebat, sed suspendebat.

26. Retinebant nugæ nugarum, et vanitates vanitatum* antiquæ amicæ meæ, et succutiebant vestem meam carneam, et submurmurabant: Dimittisne nos? et a momento isto non erimus tecum ultra in æternum? et a momento isto non tibi licebit hoc et illud ultra in æternum? Et quæ suggerebant in eo quod dixi, Hoc et illud? quæ suggerebant, Deus meus? Avertat ab anima servi tui misericordia tua! Quas sordes suggerebant! quæ dedecora! Et audiebam eas jam longe minus quam dimidius, non tanquam libere contradicentes eundo in obviam, sed veluti a dorso mussitantes, et discedentem quasi furtim vellicantes, ut respicerem. Retardabant tamen cunctantem me abripere atque excutere ab eis et transilire quo vocabar, cum diceret mihi consuetudo violenta: Putasne sine istis poteris?

27. Sed jam tepidissime hoc dicebat. Aperiebatur enim ab ea parte qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiæ, serena et non dissolute hilaris, honeste blandiens* venirem neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias manus plenas gregibus bonorum exemplorum. Ibi tot pueri et puellæ; ibi juventus multa et omnis ætas, et graves viduæ, et virgines anus: et in omnibus ipsa continentia nequaquam sterilis; sed Ps. 112, 9.fecunda mater filiorum gaudiorum de marito te, Domine. Et irridebat me irrisione hortatoria, quasi diceret: Tu non poteris quod isti, quod istæ*? An vero isti et istæ in seipsis possunt, ac non* in Domino Deo suo? Dominus Deus eorum me dedit eis. Quid in te stas, et non stas? Projice te in eum; noli metuere, non se subtrahet ut cadas: projice te securus, excipiet et sanabit te. Et erubescebam nimis, quia illarum nugarum murmura* adhuc audiebam, et cunctabundus pendebam. Et rursus illa, quasi diceret: Obsurdesce adversus immunda illa membra tua super terram, ut mortificentur Ps. 118, 85. vid. Sabat.Narrant tibi delectationes, sed non sicut lex Domini Dei tui. Ista controversia in corde meo, non nisi de meipso adversus meipsum. At Alypius affixus lateri meo, inusitati motus mei exitum tacitus opperiebatur.

XII. Vocis admonitu quomodo totus conversus.

28. Ubi vero a fundo arcano alta consideratio contraxit et congressit totam miseriam meam in conspectum cordis mei, oborta est procella ingens, ferens ingentem imbrem lacrymarum. Et ut totum effunderem cum vocibus suis, surrexi ab Alypio: solitudo mihi ad negotium flendi aptior suggerebatur; et secessi remotius, quam ut posset mihi onerosa esse etiam ejus præsentia. Sic tunc eram, et ille sensit, nescio quid*; aliquid enim, puto, dixeram, in quo apparebat sonus vocis meæ jam fletu gravidus, et sic surrexeram. Mansit ergo ille ubi sedebamus, nimie stupens. Ego sub quadam fici arbore stravi me nescio quomodo, et dimisi habenas lacrymis, et proruperunt flumina oculorum meorum, Ps. 50, 19.acceptabile sacrificium tuum. Et non quidem his verbis, sed in hac sententia multa dixi tibi: Ps. 6, 4.Et tu, Domine, usquequo? Ps. 78, 5. 8.Usquequo, Domine, irasceris in finem? Ne memor fueris iniquitatum nostrarum antiquarum. Sentiebam enim eis me teneri: jactabam voces miserabiles. Quamdiu? quamdiu, Cras et cras? Quare non modo? quare non hac hora finis turpitudinis meæ?

29. Dicebam hæc, et flebam amarissima contritione cordis mei. Et ecce audio vocem de vicina domo cum cantu dicentis et crebro repetentis, quasi pueri an puellæ, nescio: "Tolle, lege; tolle, lege." Statimque mutato vultu, intentissimus cogitare cœpi utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare tale aliquid; nec occurrebat omnino audivisse me uspiam. Repressoque impetu lacrymarum, surrexi, nihil aliud interpretans, nisi* divinitus mihi juberi ut aperirem codicem, et legerem quod primum caput invenissem. Audieram enim de Antonio quod ex* evangelica lectione[208], cui forte supervenerat, admonitus fuerit, tanquam sibi diceretur quod legebatur, Mat. 19, 21.Vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in cœlis: et veni, sequere me; et tali oraculo confestim ad te esse conversum. Itaque concitus redii in eum locum ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem Apostoli, cum inde surrexeram. Arripui, aperui, et legi in silentio capitulum, quo primum conjecti sunt oculi mei: Rom. 13, 13. 14.Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et æmulatione: sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis.[209] Nec ultra volui legere; nec opus erat. Statim quippe cum fine hujusce sententiæ quasi luce securitatis infusa cordi meo, omnes dubitationis tenebræ diffugerunt.

30. Tum interjecto aut digito aut nescio quo alio signo, codicem clausi, et tranquillo jam vultu indicavi Alypio. At ille quid in se ageretur, quod ego nesciebam, sic indicavit. Petit videre quid legissem: ostendi; et attendit etiam ultra quam ego legeram, et ignorabam quid sequeretur. Sequebatur vero: Ib. 14, 1.Infirmum autem in fide recipite*. Quod ille ad se retulit, mihique aperuit. Sed tali admonitione firmatus est, placitoque ac proposito bono et congruentissimo suis moribus, quibus a me in melius jam olim valde longeque distabat, sine ulla turbulenta cunctatione conjunctus est. Inde ad matrem ingredimur: indicamus; gaudet. Narramus quemadmodum gestum sit; exsultat et triumphat; et benedicebat tibi, Eph. 3, 20.qui potens es ultra quam petimus aut intelligimus facere, quia tanto amplius sibi a te concessum de me videbat, quam petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. Convertisti enim me ad te, ut nec uxorem quærerem, nec aliquam spem hujus sæculi, stans in ea regula fidei[210] in qua me ante tot annos ei revelaveras. Ps. 29, 12.Et convertisti luctum ejus in gaudium multo uberius quam voluerat; et multo charius atque castius, quam de nepotibus carnis meæ requirebat.

LIBER NONUS.

Uni jam Deo vivere studens, Rhetoricæ professionem, sed non ante transactas vindemiales ferias quæ proxime instabant, abjicere statuit. Interim rure Cassiciaco apud amicum ejus Verecundum ad percipiendam Baptismi gratiam se parat; ac tandem cum Alypio, et filio suo Adeodato baptizatur. Nec multo post, Africam repetens, Ostiam venit, cum amicis et matre Monnica, cujus vitam et sanctos mores brevi compendio exhibet, quæque ibidem defungitur, anno ætatis suæ 56, Augustini 33.

I. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.

1. Ps. 115, 16. 17.O Domine, ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam* laudis. Laudet te cor meum et lingua mea, et Ps. 34, 10. 3.omnia ossa mea dicant: Domine, quis similis tibi? Dicant, et responde mihi, et dic animæ meæ, Salus tua ego sum. Quis ego, et qualis ego? Quid non mali aut facta mea*; aut, si non facta, dicta mea; aut, si non dicta, voluntas mea fuit? Tu autem, Domine, bonus et misericors, et dextera tua respiciens profunditatem mortis meæ, et a fundo cordis mei exhauriens abyssum corruptionis. Et hoc erat totum nolle quod volebam, et velle quod volebas*. Sed ubi erat tam annoso tempore, et de quo imo altoque secreto evocatum est in momento liberum arbitrium meum, quo subderem cervicem Mat. 11, 30.leni jugo tuo, et humeros levi sarcinæ tuæ, Christe Jesu, Ps. 18, 15.adjutor meus et redemptor meus? Quam suave mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum! et quas amittere metus fuerat, jam dimittere gaudium erat. Ejiciebas enim eas a me, vera tu et summa suavitas[211]: ejiciebas, et intrabas pro eis omni suavitate* dulcior, sed non carni et sanguini; omni luce clarior, sed omni secreto interior; omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. Jam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi, acquirendi, et volutandi atque scalpendi scabiem libidinum; et garriebam tibi claritati meæ, et divitiis meis, et saluti meæ Domino Deo meo.

II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias.

2. Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguæ meæ nundinis loquacitatis*; ne ulterius pueri meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias mendaces, et bella forensia, mercarentur ex ore meo arma furori suo. Et opportune jam paucissimi dies supererant ad vindemiales ferias, et statui tolerare illos, ut solemniter abscederem et redemptus a te jam non redirem venalis. Consilium ergo nostrum erat coram te; coram hominibus autem, nisi nostris, non erat. Et convenerat inter nos ne passim cuiquam effunderetur; quanquam tu nobis Ps. 83, 6. 7.a convalle plorationis ascendentibus, et cantantibus canticum graduum, Ps. 129, 3-5.dederas sagittas acutas, et carbones vastatores adversum linguam subdolam[212], velut consulendo contradicentem, et, sicut cibum assolet, amando consumentem.

3. Sagittaveras tu cor nostrum charitate tua, et gestabamus verba tua[212] transfixa visceribus; et exempla[212] servorum tuorum, quos de nigris lucidos, et de mortuis vivos feceras, congesta in sinum cogitationis nostræ urebant et absumebant gravem torporem, ne in ima vergeremus*; et accendebant nos valide, ut omnis ex lingua subdola contradictionis flatus inflammare nos acrius posset, non exstinguere. Verumtamen quia propter nomen tuum, quod sanctificasti per terras, etiam laudatores utique haberet votum et propositum nostrum, jactantiæ simile videbatur non opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante discedere*; ut conversa in factum meum ora cunctorum intuentium, quam vicinum vindemialium diem prævenire voluerim, multa dicerent*, quod quasi appetissem magnus videri. Et quo mihi erat istud, ut putaretur et disputaretur de animo meo, et Rom. 14, 16.blasphemaretur bonum nostrum?

4. Quin etiam, quod ipsa æstate litterario labori nimio pulmo meus[213] cedere cœperat, et difficulter trahere suspiria, doloribusque pectoris testari se saucium, vocemque clariorem productioremve recusare, primo perturbaverat me, quia magisterii illius sarcinam pene jam necessitate deponere cogebat, aut si curari et convalescere potuissem, certe intermittere*. Sed ubi plena voluntas Ps. 45, 11.vacandi, et videndi quoniam tu es Dominus, oborta mihi est atque firmata; nosti, Deus meus, etiam gaudere cœpi, quod hæc quoque suberat non mendax excusatio, quæ offensionem hominum temperaret, qui propter liberos suos me liberum esse nunquam volebant. Plenus igitur tali gaudio tolerabam illud intervallum temporis, donec decurreret: nescio utrum vel viginti[214] dies erant, sed tamen fortiter tolerabantur; quia recesserat cupiditas quæ mecum solebat ferre grave negotium, et ego premendus remanseram, nisi patientia succederet. Peccasse me in hoc quisquam servorum tuorum fratrum meorum dixerit, quod jam pleno corde militia tua, passus me fuerim vel una hora sedere in cathedra mendacii. At ego non contendo. Sed tu, Domine misericordissime, nonne et hoc peccatum, cum cæteris horrendis et funereis, in aqua sancta ignovisti et remisisti mihi?

III. Verecundus concedit illi rus suum.

5. Macerabatur anxietudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter vincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio videbat. Nondum christianus, conjuge fideli; ea ipsa tamen arctiore præ cæteris compede, ab itinere quod aggressi eramus, retardabatur: nec christianum esse alio modo se velle dicebat, quam illo quo non poterat. Benigne sane obtulit, quamdiu ibi essemus, in re ejus essemus*. Retribues illi*, Domine, in Luc. 14, 14.resurrectione justorum, quia jam ipsam Ps. 124, 3.sortem retribuisti ei. Quamvis enim absentibus nobis, cum Romæ jam essemus, corporali ægritudine correptus, et in ea christianus et fidelis factus, ex hac vita emigravit: ita misertus es non solum ejus, sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem, nec eum in grege tuo numerantes, dolore intolerabili cruciaremur. Gratias tibi, Deus noster, tui sumus; indicant hortationes et consolationes tuæ: fidelis promissor, reddis* Verecundo, pro rure illo ejus Cassiciaco, ubi ab æstu sæculi requievimus in te, amœnitatem sempiterne virentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata super terram, Ps. 67, 16.in monte incaseato[215], monte tuo, monte uberi.

6. Angebatur ergo tunc ipse; Nebridius autem collætabatur. Quamvis enim et ipse nondum christianus in illam foveam perniciosissimi erroris inciderat, ut Veritatis Filii tui carnem phantasma[216] crederet; tamen inde emergens, sic sibi erat, nondum imbutus ullis Ecclesiæ tuæ sacramentis, sed inquisitor[217] ardentissimus veritatis. Quem non multo post conversionem nostram et regenerationem per Baptismum tuum, ipsum etiam fidelem catholicum castitate perfecta atque continentia tibi servientem in Africa apud suos, cum tota domus ejus per eum christiana facta esset, carne solvisti; et nunc ille vivit Luc. 16, 22.in sinu Abraham. Quidquid illud est quod illo significatur sinu[218], ibi Nebridius* vivit, dulcis amicus meus, tuus autem, Domine, adoptivus ex liberto filius; ibi vivit. Nam quis alius tali animæ locus? Ibi vivit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. Jam non ponit aurem ad os meum, sed spirituale os ad fontem tuum; et bibit, quantum potest, sapientiam pro aviditate sua, sine fine felix. Nec eum sic arbitror inebriari ex ea, ut obliviscatur mei, cum tu, Domine, quem potat ille*, nostri sis memor. Sic ergo eramus, Verecundum consolantes tristem, salva amicitia, de tali conversione nostra*, et exhortantes ad fidem gradus sui, vitæ scilicet conjugalis; Nebridium autem opperientes quando sequeretur, quod de tam proximo poterat, et erat jam jamque facturus: cum ecce evoluti sunt dies illi tandem; nam longi et multi videbantur præ amore libertatis otiosæ ad cantandum de medullis omnibus, Ps. 26, 8.Tibi dixit cor meum, Quæsivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram.

IV. Libri apud Cassiciacum scripti. Epistolæ ad Nebridium.

7. Et venit dies* quo etiam actu solverer a professione rhetorica, unde jam cogitatu solutus eram. Et factum est. Eruisti linguam meam unde jam erueras cor meum; et benedicebam tibi gaudens profectus in villam cum meis omnibus[219]. Ibi quid egerim in litteris, jam quidem servientibus tibi, sed adhuc superbiæ scholam tanquam in pausatione anhelantibus*, testantur libri disputati[220] cum præsentibus, et cum ipso me solo[221] coram te: quæ autem cum absente Nebridio[222], testantur epistolæ. Et quando mihi sufficiat tempus commemorandi omnia magna erga nos beneficia tua in illo tempore, præsertim ad alia majora properanti? Revocat enim me recordatio mea, et dulce mihi fit, Domine, confiteri tibi quibus internis me stimulis perdomueris, et quemadmodum me Is. 40, 4. Luc. 3, 45.complanaveris, humiliatis montibus et collibus cogitationum mearum, et tortuosa mea direxeris, et aspera lenieris; quomodo ipsum etiam Alypium fratrem cordis mei subegeris nomini unigeniti tui Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris nostris. Magis enim eas volebat redolere gymnasiorum Ps. 28, 5.cedros quas jam contrivit Dominus, quam salubres herbas ecclesiasticas adversas serpentibus.

Quibus cœlitus perfusos gratiis, et quam vivido pietatis sensu, dum Psalmos evolvit.

8. Quas tibi, Deus meus, voces dedi cum legerem Psalmos David, cantica fidelia, et sonos pietatis excludentes turgidum spiritum; rudis in germano amore tuo, catechumenus in villa cum catechumeno Alypio feriatus, matre adhærente nobis muliebri habitu, virili fide, anili securitate, materna charitate, christiana pietate! Quas tibi voces dabam in psalmis illis, et quomodo in te inflammabar ex eis, et accendebar eos recitare, si possem, toto orbe terrarum adversus typhum generis humani? Et tamen toto orbe cantantur, et Ps. 18, 7.non est qui se abscondat a calore tuo. Quam vehementi et acri dolore indignabar Manichæis; et miserabar eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescirent, et insani essent adversus antidotum quo sani esse potuissent! Vellem ut alicubi juxta essent tunc*, et me nesciente quod ibi essent intuerentur faciem meam, et audirent voces meas, quando legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus. Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiæ meæ; in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam. Audirent ignorante me utrum audirent, ne me propter se illa dicere putarent quæ inter hæc verba dixerim. Quia et revera nec ea dicerem, nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri viderique sentirem: nec, si dicerem, sic acciperent quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi mei.

9. Inhorrui timendo, ibidemque inferbui sperando et exsultando in tua misericordia, Pater. Et hæc omnia exibant per oculos meos et vocem meam, cum conversus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: Ps. 4, 3.Filii hominum, quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Dilexeram enim vanitatem, et quæsieram mendacium. Et tu, Domine, jam Ver. 4.magnificaveras Sanctum tuum, suscitans eum a mortuis, et Eph. 1, 20.collocans ad dexteram tuam, unde Luc. 24, 49.Joh. 14, 16. 17.Act. 2, 1-4.mitteret ex alto promissionem suam, Paracletum Spiritum veritatis: et miserat eum jam, sed ego nesciebam. Miserat eum, quia jam magnificatus erat, resurgens a mortuis, et ascendens in cœlum. Ante autem Joh. 7, 39.Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus. Et clamat propheta*: Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Et scitote quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum. Clamat, quousque; clamat, scitote: et ego tamdiu nesciens "vanitatem dilexi, et mendacium quæsivi;" et ideo audivi et contremui, quoniam talibus dicitur qualem me fuisse reminiscebar. In phantasmatibus* enim quæ pro veritate tenueram, vanitas erat et mendacium. Et insonui multa graviter ac fortiter in dolore recordationis meæ. Quæ utinam audissent qui adhuc usque "diligunt vanitatem et quærunt mendacium." Forte conturbarentur, et evomuissent illud; et exaudires eos cum clamarent ad te: quoniam vera morte carnis Rom. 8, 34.mortuus est pro nobis, qui te interpellat pro nobis.

10. Legebam: Irascimini, et nolite peccare. Et quomodo movebar, Deus meus, qui jam didiceram irasci mihi de præteritis, ut de cætero non peccarem? Et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat[223], sicut dicunt qui sibi non irascuntur, et Rom. 2, 5.thesaurizant sibi iram in die iræ et revelationis justi judicii tui. Nec jam bona mea foris erant, nec oculis carneis in isto sole[224] quærebantur. Volentes enim gaudere forinsecus, facile evanescunt; et effunduntur in ea quæ videntur et temporalia[225] sunt, et imagines eorum famelica[226] cogitatione lambunt. Et o si fatigentur inedia[227], et dicant: Quis ostendet nobis bona? Et dicamus, et audiant: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine. Non enim Joh. 1, 9.lumen nos sumus quod illuminat omnem hominem; sed illuminamur a te, ut qui Eph. 5, 8.fuimus aliquando tenebræ, simus lux in te. O si viderent internum æternum*, quod ego quia gustaveram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in oculis suis foris a te, et dicerent: Quis ostendet nobis bona? Ibi enim, ubi* mihi iratus eram intus in cubili, ut compunctus eram, ubi sacrificaveram mactans vetustatem meam, et inchoata meditatione renovationis meæ sperans in te, ibi mihi dulcescere cœperas, et Ps. 4, 7.dederas lætitiam in corde meo. Et exclamabam legens hæc foris, et agnoscens intus; nec volebam multiplicari[228] terrenis bonis, devorans tempora et devoratus temporibus*, cum haberem in æterna simplicitate[228] aliud Ver. 8.frumentum, et vinum, et oleum.

11. Et clamabam in consequenti versu clamore alto cordis mei: O in pace! o in idipsum! o quid dixit; Obdormiam et somnum capiam! Quoniam[229] quis resistet nobis cum fiet sermo qui scriptus est, 1 Cor. 15, 54.Absorpta est mors in victoriam? Et tu es Idipsum valde qui non mutaris; et in te requies obliviscens laborum omnium, quoniam nullus alius tecum, nec ad alia multa adipiscenda, quæ non sunt quod tu, sed tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Legebam, et ardebam; nec inveniebam quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram, pestis*, latrator amarus et cæcus adversus Litteras de melle cœli melleas, et de lumine tuo luminosas: et super inimicis* Scripturæ hujus tabescebam.

Acerrimo dolore dentium subito liberatur.

12. Quando recordabor* omnia dierum illorum feriatorum? Sed nec oblitus sum nec silebo flagelli tui asperitatem, et misericordiæ tuæ mirabilem celeritatem. Dolore dentium tunc excruciabas me; et cum in tantum ingravesceret ut non valerem loqui[230], ascendit in cor meum admonere omnes meos qui aderant, ut deprecarentur te pro me, Deum salutis omnimodæ. Et scripsi hoc in cera, et dedi ut eis legeretur. Mox ut genua supplici affectu fiximus, fugit dolor ille. Sed quis dolor? aut quomodo fugit? Expavi, fateor, Domine meus, Deus meus; nihil enim tale ab ineunte ætate expertus fueram. Et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui; et gaudens in fide laudavi nomen tuum. Et ea fides me securum esse non sinebat de præteritis peccatis meis, quæ mihi per Baptismum tuum remissa nondum erant.

V. Ambrosium consulit quid legendum.

13. Renuntiavi, peractis vindemialibus, ut scholasticis suis Mediolanenses venditorem verborum alium providerent; quod et tibi ego servire delegissem, et illi professioni, præ difficultate spirandi ac dolore pectoris, non sufficerem. Et insinuavi per litteras antistiti tuo viro sancto Ambrosio pristinos errores meos, et præsens votum meum, ut moneret quid mihi potissimum de Libris tuis legendum esset, quo percipiendæ tantæ gratiæ paratior aptiorque fierem. At ille jussit Isaiam prophetam; credo, quod præ cæteris Evangelii[231] vocationisque Gentium sit prænuntiator apertior. Verumtamen ego primam hujus lectionem non intelligens, totumque talem arbitrans, distuli repetendum exercitatior in dominico eloquio.

VI. Mediolani baptizatur cum Alypin et Adeodato.

14. Inde ubi tempus advenit quo me nomen dare[232] oporteret relicto rure, Mediolanum remeavimus. Placuit et Alypio renasci in te mecum, jam induto humilitate Sacramentis tuis congrua, et fortissimo domitori corporis, usque ad Italicum solum glaciale nudo pede obterendum insolito ausu. Adjunximus etiam nobis puerum Adeodatum ex me natum carnaliter de peccato meo. Tu bene feceras eum. Annorum erat ferme quindecim[233], et ingenio præveniebat multos graves et doctos viros. Munera tua tibi confiteor, Domine Deus meus, creator omnium, et multum potens formare* nostra deformia: nam ego in illo puero præter delictum non habebam. Quod enim enutriebatur a nobis in disciplina tua, tu inspiraveras nobis, nullus alius: munera tua tibi confiteor. Est liber noster qui inscribitur, de Magistro[234]: ipse ibi mecum loquitur. Tu scis illius esse sensa omnia quæ inseruntur ibi ex persona collocutoris mei, cum esset in annis sexdecim. Multa ejus alia mirabiliora expertus sum. Horrori mihi erat illud ingenium; et quis præter te talium miraculorum opifex? Cito de terra abstulisti vitam ejus; et securior eum recordor, non timens quidquam pueritiæ, nec adolescentiæ; nec omnino homini illi. Sociavimus eum coævum nobis in gratia tua, educandum in disciplina tua; et baptizati sumus[235] et fugit a nobis sollicitudo vitæ præteritæ. Nec satiabar illis diebus dulcedine mirabili, considerare altitudinem consilii tui super salutem generis humani. Quantum flevi in hymnis et canticis tuis, suave sonantis Ecclesiæ tuæ vocibus commotus acriter! Voces illæ influebant auribus meis, et eliquabatur veritas in cor meum; et exæstuabat inde affectus pietatis*, et currebant lacrymæ, et bene mihi erat cum eis.

VII. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani.

15. Non longe cœperat Mediolanensis Ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare, magno studio fratrum concinentium vocibus et cordibus. Nimirum annus erat, aut non multo amplius, cum Justina Valentiniani regis pueri mater hominem tuum Ambrosium persequeretur[236] hæresis suæ causa, qua* fuerat seducta ab Arianis. Excubabat pia plebs in ecclesia mori parata cum episcopo suo, servo tuo. Ibi mea mater, ancilla tua, sollicitudinis et vigiliarum primas tenens, orationibus vivebat. Nos adhuc frigidi a calore Spiritus tui, excitabamur tamen civitate attonita atque turbata. Tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem orientalium partium, ne populus mœroris tædio contabesceret, institutum est; et ex illo in hodiernum retentum, multis jam ac pene omnibus gregibus tuis et per cætera orbis imitantibus*.

Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.

16. Tunc memorato antistiti tuo per visum aperuisti quo loco laterent martyrum corpora Protasii et Gervasii, quæ per tot annos incorrupta in thesauro secreti tui recondideras, unde opportune promeres ad coercendam rabiem femineam, sed regiam.[237] Cum enim propalata et effossa digno cum honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum quos immundi vexabant spiritus, confessis eisdem dæmonibus, sanabantur[238], verum etiam quidam plures annos cæcus[239], civis civitatique notissimus, cum populi tumultuante lætitia* causam quæsisset atque audisset, exsilivit, eoque se ut duceret, suum ducem rogavit. Quo perductus, impetravit admitti, ut sudario tangeret feretrum Ps. 115, 15.pretiosæ in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum. Quod ubi fecit, atque admovit oculis, confestim aperti sunt. Inde fama discurrens, inde laudes tuæ ferventes, lucentes*, inde illius inimicæ animus etsi ad credendi sanitatem non applicatus*, a persequendi tamen furore compressus est. Gratias tibi, Deus meus. Unde et quo duxisti recordationem meam, ut hæc etiam confiterer tibi, quæ magna oblitus præterieram? Et tamen tunc cum ita fragraret Cant 1, 3.odor unguentorum tuorum, non currebamus post te. Ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum, olim suspirans tibi, et tandem respirans*, quantum patet aura in domo fenea.

VIII. Evodii conversio. Ps. 67, 7.

17. Qui habitare facis unanimes in domo, consociasti nobis et Evodium juvenem ex nostro municipio. Qui cum agens in rebus[240] militaret; prior nobis ad te conversus est et baptizatus, et relicta militia sæculari, accinctus in tua. Matris obitus, ejusque a teneris educatio.Simul eramus[241], simul habitaturi* placito sancto. Quærebamus quisnam locus nos utilius haberet servientes tibi: pariter remeabamus in Africam. Et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater defuncta est. Multa prætereo, quia multum festino. Accipe confessiones meas et gratiarum actiones, Deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. Sed non præteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula tua, quæ me parturivit; et carne, ut in hanc temporalem; et corde, ut in æternam lucem nascerer*[242]. Non ejus, sed tua dicam dona in ea; neque enim seipsam fecerat, aut educaverat seipsam. Tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat qualis ex eis fieret. Et erudivit eam in timore tuo virga Christi tui, regimen unici Filii tui in domo fideli, bono membro Ecclesiæ tuæ. Nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris prædicabat, quantam famulæ cujusdam decrepitæ, quæ patrem ejus infantem portaverat, sicut dorso grandiuscularum puellarum parvuli portari solent. Cujus rei gratia, et propter senectam ac mores optimos, in domo christiana satis a dominis honorabatur. Unde etiam curam filiarum dominicarum commissam* diligenter gerebat, et erat in eis coercendis, cum opus esset, sancta severitate vehemens, atque in docendis sobria prudentia. Nam eas, præter illas horas quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat, præcavens consuetudinem malam, et addens verbum sanum: "Modo aquam bibitis, quia in potestate vinum non habetis: cum autem ad maritos veneritis, factæ dominæ apothecarum et cellariorum, aqua sordebit; sed mos potandi permanebit*." Hac ratione præcipiendi et auctoritate imperandi, frenabat aviditatem tenerioris ætatis; et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut jam nec liberet quod non deceret.

18. Et surrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, surrepserat ei vinolentia. Nam cum de more, tanquam puella sobria, juberetur a parentibus de cuppa vinum depromere, submisso poculo qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum, quia non poterat amplius, sensu recusante. Non enim ulla temulenta* cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus ætatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt, et in puerilibus animis majorum pondere premi solent. Itaque ad illud modicum quotidiana modica addendo, quoniam qui Eccli. 19, 1.modica spernit, paulatim decidit, in eam consuetudinem lapsa erat, ut prope jam plenos mero caliculos inhianter hauriret. Ubi tunc sagax anus, et vehemens illa prohibitio? Numquid valebat aliquid adversus latentem morbum, nisi tua medicina, Domine, vigilaret super nos? Absente patre et matre et nutritoribus, tu præsens, qui creasti, qui vocas, qui etiam per præpositos* homines boni aliquid agis ad animarum salutem, quid tunc egisti, Deus meus? Unde curasti? unde sanasti? Nonne protulisti durum et acutum ex altera anima convicium, tanquam medicinale ferrum ex occultis provisionibus tuis, et uno ictu putredinem illam præcidisti? Ancilla enim cum qua solebat accedere ad cuppam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, objecit hoc crimen, amarissima insultatione vocans meribibulam. Quo illa stimulo percussa respexit fœditatem suam, confestimque damnavit atque exuit. Sicut amici adulantes pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. Nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi voluerunt, retribuis eis. Illa enim irata exagitare appetivit minorem dominam, non sanare: et ideo clanculo, aut quia ita eas invenerat locus et tempus litis, aut ne forte et ipsa periclitaretur quod tam sero prodidisset. At tu, Domine, rector cœlitum*, et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum sæculorum ordinate* turbulentum, etiam de alterius animæ insania[243] sanasti alteram; ne quisquam cum hoc adverterit, potentiæ suæ tribuat, si verbo ejus alius corrigatur, quem vult corrigi.

IX. Laudabiles matris suæ mores prosequitur.

19. Educata itaque pudice ac sobrie, potiusque a te subdita parentibus, quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita viro servivit veluti domino; et sategit eum lucrari tibi, loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas, et reverenter amabilem atque mirabilem viro. Ita autem toleravit cubilis injurias, ut nullam de hac re cum marito haberet unquam simultatem. Exspectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. Erat vero ille præterea, sicut benevolentia præcipuus, ita ira fervidus. Sed noverat hæc non resistere irato viro, non tantum facto, sed ne verbo quidem. Jam vero refractum et quietum cum opportunum videret, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat. Denique, cum matronæ multæ quarum viri mansuetiores erant, plagarum vestigia etiam dehonestata facie gererent, inter amica colloquia illæ arguebant maritorum vitam, hæc earum linguam, veluti per jocum graviter admonens, ex quo illas tabulas quæ matrimoniales vocantur, recitari audissent, tanquam instrumenta quibus ancillæ factæ essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis superbire adversus dominos non oportere. Cumque mirarentur illæ, scientes quam ferocem conjugem sustineret, nunquam fuisse auditum, aut aliquo indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem, aut quod a se invicem vel unum diem domestica lite dissenserint, et causam familiariter quærerent; docebat illa institutum suum, quod supra memoravi. Quæ observabant, expertæ gratulabantur; quæ non observabant, subjectæ vexabantur.

20. Socrum etiam suam primo susurris malarum ancillarum adversum se irritatam sic evicit obsequiis, perseverans tolerantia et mansuetudine, ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se et nurum pax domestica turbabatur, expeteretque vindictam. Itaque posteaquam ille, et matri obtemperans, et curans familiæ disciplinam, et concordiæ suorum consulens, proditas ad prodentis arbitrium verberibus coercuit, promisit illa talia de se præmia sperare debere, quæcumque de sua nuru sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur: nullaque jam audente, memorabili inter se benevolentiæ suavitate vixerunt.

21. Hoc quoque illi bono mancipio tuo, in cujus utero me creasti, Deus meus, misericordia mea, munus grande donaveras, quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam se præbebat pacificam, ut cum ab utraque multa de invicem audiret amarissima, qualia solet eructare turgens atque indigesta discordia quando præsenti amicæ de absente inimica per acida colloquia cruditas* exhalatur odiorum; nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas valeret. Parvum hoc bonum mihi videretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer, nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime pervagante, non solum iratorum inimicorum iratis inimicis dicta prodere, sed etiam quæ non dicta sunt addere; cum contra homini* humano parum esse debeat inimicitias hominum nec excitare nec augere male loquendo, nisi eas etiam exstinguere bene loquendo studuerit; qualis illa erat, docente te magistro intimo in schola pectoris.

22. Denique etiam virum suum jam in extrema vita ejus temporali lucrata est tibi, nec in eo jam fideli planxit quod in nondum fideli toleraverat. Erat etiam serva servorum tuorum. Quisquis eorum noverat eam, multum in ea laudabat et honorabat et diligebat te; quia sentiebat præsentiam tuam in corde ejus, sanctæ conversationis fructibus testibus[244]. Fuerat enim 1 Tim. 5, 9, 4. 10.unius viri uxor, mutuam vicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractaverat, in operibus bonis testimonium habebat. Gal. 4, 19.Nutrierat filios, toties eos parturiens, quoties abs te deviare cernebat. Postremo nobis, Domine, omnibus, quia ex munere tuo sinis loqui servis tuis, qui ante dormitionem ejus in te jam consociati vivebamus percepta gratia Baptismi tui, ita curam gessit quasi omnes genuisset, ita servivit quasi ab omnibus genita fuisset.

X. Colloquium cum matre de regno cœlorum.

23. Impendente autem die quo ex hac vita erat exitura, quem diem tu noveras, ignorantibus nobis; provenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quamdam fenestram, unde hortus intra domum quæ nos habebat prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos navigationi: colloquebamur ergo soli valde dulciter; et Phil. 3, 13.præterita obliviscentes, in ea quæ ante sunt extenti, quærebamus inter nos apud præsentem Veritatem, quod tu es, qualis futura esset vita æterna sanctorum, 1 Cor. 2, 9.quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, Ps. 35, 10.fontis vitæ qui est apud te; ut inde pro captu nostro aspersi, quoquo modo rem tantam cogitaremus.

24. Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet, in quantalibet luce corporea, præ illius vitæ jucunditate, non comparatione, sed ne commemoratione quidem digna videretur; erigentes nos ardentiore affectu in idipsum[245], perambulavimus gradatim cuncta corporalia, et ipsum cœlum, unde sol et luna et stellæ lucent super terram. Et adhuc ascendebamus interius cogitando, et loquendo*, et mirando opera tua; et venimus in mentes nostras, et transcendimus[246] eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, ubi Ps. 79, 2.pascis Israel in æternum veritatis pabulo, et ubi vita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quæ fuerunt, et quæ futura sunt; et ipsa non fit, sed sic est ut fuit, et sic erit semper; quin potius fuisse, et futurum esse non est in ea, sed esse solum, quoniam æterna est: nam fuisse et futurum esse, non est æternum. Et dum loquimur et inhiamus illi, attigimus eam modice toto ictu cordis; et suspiravimus* et relinquimus ibi religatas Rom. 8, 23.primitias spiritus[247], et remeavimus ad strepitum oris nostri, ubi verbum et incipitur et finitur. Et quid simile Verbo tuo Domino nostro, Sap. 7, 27.in se permanenti sine vetustate, atque innovanti omnia?

25. Dicebamus ergo: Si cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiæ terræ et aquarum et aeris, sileant et poli, et ipsa sibi anima sileat, et transeat se non se cogitando, sileant somnia et imaginariæ revelationes, omnis lingua et omne signum, et quidquid transeundo fit, si cui sileat omnino; quoniam si quis audiat*, dicunt hæc omnia, Ps. 99, 3.Non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui manet in æternum: his dictis si jam taceant quoniam erexerunt aurem in eum qui fecit ea, et loquatur ipse solus, non per ea, sed per seipsum, ut audiamus verbum ejus, non per linguam carnis, neque per vocem angeli, Ps. 76, 18.nec per sonitum nubis, nec 1 Cor. 13, 12.per ænigma similitudinis; sed ipsum quem in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut nunc extendimus nos, et rapida cogitatione attingimus* æternam Sapientiam super omnia manentem; si continuetur hoc, et subtrahantur aliæ visiones longe imparis generis, et hæc una rapiat et absorbeat et recondat in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis sit sempiterna vita, quale fuit hoc momentum intelligentiæ, cui suspiravimus; nonne hoc est, Mat. 25, 21.Intra in gaudium Domini tui? Et istud quando? An cum 1 Cor. 15, 51omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur?

26. Dicebam talia*, et si non isto modo et his verbis, tamen, Domine, tu scis quod illo die, cum talia loqueremur, et mundus iste nobis inter verba vilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: "Fili, quantum ad me attinet, nulla jam re delector in hac vita. Quid hic faciam adhuc, et cur hic sim nescio, jam consumpta spe hujus sæculi. Unum erat propter quod in hac vita aliquantum immorari cupiebam, ut te christianum catholicum viderem, priusquam morerer. Cumulatius hoc mihi Deus meus præstitit, ut te etiam, contempta felicitate terrena, servum ejus videam: quid hic facio?"

XI. De ecstasi et morte matris.

27. Ad hæc ei quid responderim, non satis recolo. Cum interea vix intra quinque dies, aut non multo amplius decubuit febribus. Et cum ægrotaret, quodam die defectum animæ passa est, et paululum subtracta a præsentibus. Nos concurrimus, sed cito reddita est sensui, et aspexit astantes, me et fratrem[248] meum, et ait nobis quasi quærenti similis: "Ubi eram?" Deinde nos intuens mœrore attonitos: "Ponitis* hic, inquit, matrem vestram." Ego silebam, et fletum frenabam. Frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non peregre, sed in patria defungi tanquam felicius optaret. Quo audito, illa vultu anxio reverberans eum oculis quod talia saperet, atque inde me intuens: "Vide, ait, quid dicit." Et mox ambobus: "Ponite, inquit, hoc corpus ubicumque; nihil vos ejus cura conturbet: tantum illud vos rogo, ut ad Domini altare memineritis mei ubi ubi fueritis." Cumque hanc sententiam verbis quibus poterat explicasset, conticuit; et ingravescente morbo exercebatur.

28. Ego vero cogitans dona tua, Deus invisibilis, quæ immittis in corda fidelium tuorum, et proveniunt inde fruges admirabiles; gaudebam et gratias tibi agebam, recolens quod noveram, quanta cura semper æstuasset de sepulcro quod sibi providerat et præparaverat juxta corpus viri sui. Quia enim valde concorditer vixerant, id etiam volebat, ut est animus humanus minus capax divinorum, adjungi ad illam felicitatem, et commemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem, ut conjuncta terra amborum conjugum terra tegeretur. Quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuæ cœperat in ejus corde non esse, nesciebam, et lætabar admirans quod sic mihi aperuisset*; quanquam et in illo sermone nostro ad fenestram cum dixit, "Jam quid hic facio?" non apparuit desiderare in patria mori. Audivi etiam postea, quod jam cum Ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia colloquebatur quodam die de contemptu vitæ hujus et bono mortis, ubi ipse non aderam; illisque stupentibus virtutem feminæ, quam tu dederas ei, quærentibusque utrum non formidaret tam longe a sua civitate corpus relinquere: "Nihil, inquit, longe est Deo; neque timendum est ne ille non agnoscat in fine sæculi, unde me resuscitet." Ergo die nono ægritudinis suæ, quinquagesimo et sexto anno ætatis suæ, tricesimo et tertio ætatis meæ[249], anima illa religiosa et pia corpore soluta est.

XII. Quomodo luxerit mortem matris.

29. Premebam oculos ejus, et confluebat in præcordia mea mœstitudo ingens, et transfluebat in lacrymas: ibidemque oculi mei violento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine valde male mihi erat. Tum vero ubi efflavit extremum*, puer Adeodatus exclamavit in planctum, atque ab omnibus nobis coercitus tacuit. Hoc modo etiam meum quiddam puerile quod labebatur in fletus juvenili voce cordis, coercebatur et tacebat. Neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrymosis gemitibusque celebrare*; quia his plerumque solet deplorari quædam miseria morientium, aut quasi omnimoda exstinctio. At illa nec misere moriebatur, nec omnino moriebatur. Hoc et documentis morum ejus, et fide non ficta, rationibusque certis tenebamus.

30. Quid erat ergo quod intus mihi graviter dolebat, nisi ex consuetudine simul vivendi dulcissima et charissima repente disrupta vulnus recens? Gratulabar quidem testimonio ejus, quod in ea ipsa ultima ægritudine, obsequiis meis interblandiens, appellabat me pium, et commemorabat grandi dilectionis affectu nunquam se audisse ex ore meo jaculatum in se durum aut contumeliosum sonum*. Sed tamen quid tale, Deus meus, qui fecisti nos, quid comparabile habebat honor a me delatus illi, et servitus ab illa mihi? Quoniam itaque deserebar tam magno ejus solatio, sauciabatur anima*, et quasi dilaniabatur vita, quæ una facta erat ex mea et illius.

31. Cohibito ergo a fletu illo puero, Psalterium arripuit Evodius, et cantare cœpit psalmum[250]; cui respondebamus omnis domus: Ps. 100, 1.Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Audito autem quid ageretur, convenerunt multi fratres ac religiosæ feminæ; et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus, ego in parte ubi decenter poteram, cum eis qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam; eoque fomento veritatis mitigabam cruciatum tibi notum, illis ignorantibus et intente audientibus, et sine sensu doloris me esse arbitrantibus. At ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiem affectus mei, et constringebam fluxum mœroris: cedebatque mihi paululum; rursusque impetu suo ferebatur, non usque ad eruptionem lacrymarum, nec usque ad vultus mutationem, sed ego sciebam quid corde premerem. Et quia mihi vehementer displicebat tantum in me posse hæc humana, quæ ordine debito et sorte conditionis nostræ accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum, et duplici tristitia macerabar.

32. Cum ecce corpus elatum est*, imus[251], redimus sine lacrymis. Nam neque in eis precibus[252] quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulcrum posito cadavere, priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis ego precibus flevi: sed toto die graviter in occulto mœstus eram, et mente turbata rogabam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas; credo, commendans memoriæ meæ, vel hoc uno documento, omnis consuetudinis vinculum, etiam adversus mentem quæ jam non fallaci verbo pascitur*. Visum etiam mihi est ut irem lavatum; quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Græci βαλανεῖον dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. Ecce et hoc confiteor misericordiæ tuæ, Ps. 67, 6.Pater orphanorum, quoniam lavi, et talis eram qualis priusquam lavissem. Neque enim exsudavit de corde meo mœroris amaritudo. Deinde dormivi et evigilavi, et non parva ex parte mitigatum inveni dolorem meum; atque ut eram in lecto meo solus, recordatus sum veridicos versus Ambrosii tui: tu es enim

Deus creator omnium, Polique rector, vestiens Diem decoro lumine, Noctem sopore* gratiæ: Artus solutos ut quies Reddat laboris usui, Mentesque fessas allevet, Luctusque solvat anxios.

33. Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancillam tuam, conversationemque ejus piam in te, et sancte* in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum; et libuit flere in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. Et dimisi lacrymas quas continebam, ut effluerent quantum vellent, substernens eas cordi meo; et requievi in eis*, quoniam ibi erant aures tuæ, non cujusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. Et nunc, Domine, confiteor tibi in litteris. Legat qui volet, et interpretetur ut volet; et si peccatum invenerit, flevisse me matrem exigua parte horæ, matrem oculis meis interim mortuam, quæ me multos annos fleverat ut oculis tuis viverem, non irrideat; sed potius, si est grandi charitate, pro peccatis meis fleat ipse ad te Patrem omnium fratrum Christi tui.

XIII. Orat pro matre defuncta.

34. Ego autem, jam sanato corde ab illo vulnere in quo poterat redargui carnalis affectus, fundo tibi, Deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrymarum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum omnis animæ 1 Cor. 15, 22.quæ in Adam moritur. Quanquam illa in Christo vivificata, etiam nondum a carne resoluta, sic vixerit ut laudetur nomen tuum in fide moribusque ejus; non tamen audeo dicere, ex quo eam per Baptismum regenerasti, Mat. 12, 3.nullum verbum exisse ex ore ejus contra præceptum tuum. Et dictum est a Veritate Filio tuo: Ib. 5, 23.Si quis dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennæ ignis. Et væ etiam laudabili vitæ hominum, si, remota misericordia, discutias eam. Quia vero non exquiris delicta vehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum*. Quisquis autem tibi enumerat vera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua[253]? O si cognoscant se homines homines; et 2 Cor. 10, 17.qui gloriatur, in Domino glorietur*!

35. Ego itaque, laus mea et vita mea, Deus cordis mei, sepositis paulisper bonis ejus actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meæ deprecor te; exaudi me per Medicinam vulnerum nostrorum quæ pependit in ligno, et sedens ad dexteram tuam Rom. 8, 34.interpellat te pro nobis. Scio misericorditer operatam, et Mat. 18, 36; 6, 12.ex corde dimisisse debita debitoribus suis; dimitte illi et tu debita sua, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. Dimitte, Domine, dimitte obsecro, Ps. 142, 2.ne intres cum ea in judicium. Jac. 2, 13.Superexaltet misericordia judicio, quoniam eloquia tua vera sunt, et promisisti Mat. 5, 7.misericordiam misericordibus: quod ut essent, tu dedisti eis, qui Ex. 33, 19; Ro. 9, 15.misereberis cui misertus eris, et misericordiam præstabis cui misericors fueris.

36. Et credo quod* jam feceris quod te rogo, sed Ps. 118, 108.voluntaria oris mei approba, Domine. Namque illa imminente die resolutionis suæ non cogitavit suum corpus sumptuose contegi, aut condiri aromatibus, aut monumentum electum concupivit aut curavit sepulcrum patrium; non ista mandavit nobis: sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit, cui nullius diei prætermissione servierat; unde sciret dispensari victimam sanctam, qua Col. 2, 14.deletum est chirographum quod erat contrarium nobis, qua triumphatus est hostis computans delicta nostra, et quærens quid objiciat, et Joh. 14, 30.nihil inveniens in illo[254] in quo vincimus. Quis ei refundet innocentem sanguinem? Quis ei restituet pretium quo nos emit ut nos auferat ei*? Ad cujus pretii nostri sacramentum ligavit ancilla tua animam suam vinculo fidei. Nemo a protectione tua disrumpat eam. Non se interponat nec vi nec insidiis Ps. 90, 13.leo et draco: neque enim respondebit illa nihil se debere, ne convincatur et obtineatur ab accusatore callido; sed respondebit dimissa debita sua ab eo, cui nemo reddet quod pro nobis non debens reddidit.

37. Sit ergo in pace cum viro, ante quem nulli et post quem nulli nupta est; cui servivit Luc. 8, 15.fructum tibi afferens cum tolerantia, ut eum quoque lucraretur tibi. Et inspira, Domine Deus meus*, inspira servis tuis fratribus meis, filiis tuis dominis meis, quibus et corde et voce et litteris servio, ut quotquot hæc legerint, meminerint ad altare tuum Monnicæ famulæ tuæ[255], cum Patricio quondam ejus conjuge, per quorum carnem introduxisti me in hanc vitam, quemadmodum, nescio. Meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria, et fratrum meorum sub te patre in matre Catholica, et civium meorum in æterna Jerusalem, cui suspirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum; ut quod a me illa poposcit extremum, uberius ei præstetur in multorum orationibus, per confessiones*, quam per orationes meas.

LIBER DECIMUS.

Quemadmodum prioribus Libris aperuit, qualis ante perceptam baptismi gratiam fuerit, in hoc scrutatur, qualis esset quo tempore hæc scribebat. Ac primum se Deum amare profitetur. Tum quæ ad ipsum cognoscendum ineunda sit via disquirens, omnes animæ suæ facultates lustrat; sed in primis memoriam, cujus vim plane stupendam exhibet, Deumque in ipsa habitare dignari ostendit. Deinde inquirit in actus, in sensus et affectus suos, ex triplici tentatione, voluptatis, curiositatis et superbiæ; et quid circa unamquamque præscribat temperantia Christiana, luculentur docet. Tum de Christo Mediatore disserit, cujus ope omnes animæ suæ languores sanatum iri confidit.

I. In Deo solo spes et gaudium.

1. Cognoscam te, cognitor meus, 1 Cor. 13, 12.cognoscam sicut et cognitus sum. Virtus animæ meæ, intra in eam, et coapta tibi, ut habeas et possideas Eph. 5, 27.sine macula et ruga. Hæc est mea spes, Ps. 115, 10.ideo loquor; et in ea spe gaudeo, quando sanum* gaudeo. Cætera vero vitæ hujus tanto minus flenda, quanto magis fletur; et tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. Ecce enim Ps. 50, 8.veritatem dilexisti, quoniam Joh. 3, 21.qui facit eam, venit ad lucem. Volo eam facere in corde meo coram te in confessione; in stilo autem meo coram multis testibus.

II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.

2. Et tibi quidem, Domine, Heb. 4, 13.cujus oculis nuda est Ecclus. 42, 18.abyssus humanæ conscientiæ, quid occultum esset in me, etiamsi nollem confiteri tibi? Te enim mihi absconderem, non me tibi. Nunc autem quod gemitus meus testis est displicere me mihi, tu refulges et places, et amaris et desideraris; ut erubescam de me, et abjiciam me atque eligam te, et nec tibi nec mihi placeam nisi de te. Tibi ergo, Domine, manifestus sum quicumque sim; et quo fructu tibi confitear, dixi. Neque enim* id ago verbis carnis et vocibus, sed verbis animæ et clamore cogitationis, quem novit auris tua. Cum enim malus sum, nihil est aliud confiteri tibi, quam displicere mihi; cum vero pius, nihil est aliud confiteri tibi, quam hoc non tribuere mihi: Ps. 5, 13.quoniam tu, Domine, benedicis justum, sed prius eum Rom. 4, 5.justificas impium. Confessio itaque mea, Deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit, et non tacite. Tacet enim strepitu, clamat affectu. Neque enim* dico recti aliquid hominibus, quod non a me tu prius audieris; aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod non mihi tu prius dixeris.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings