← Table of contents
Confessiones

C O N F E S S I O N U M (continued 4)

Reading edition

III. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis fuerit.

3. Quid mihi ergo est cum hominibus ut audiant confessiones meas, quasi ipsi Ps. 102, 3.sanaturi sint omnes languores meos? Curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam. Quid a me quærunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? Et unde sciunt, cum a meipso de meipso audiunt, an verum dicam; quandoquidem 1 Cor. 2, 11.nemo scit hominum quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Si autem a te audiant de seipsis, non poterunt dicere, Mentitur Dominus. Quid est enim a te audire de se, nisi cognoscere se? Quis porro cognoscit, et dicit, Falsum est, nisi ipse mentiatur? Sed quia Ibid. 13, 7.charitas omnia credit, inter eos utique quos connexos sibimet unum facit, ego quoque, Domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum an vera confitear; sed credunt mihi quorum mihi aures charitas aperit.

4. Verumtamen tu, medice meus intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. Nam confessiones præteritorum malorum meorum, quæ Ps. 31, 1.remisisti et texisti ut beares me in te, mutans animam meam fide et Sacramento tuo, cum leguntur et audiuntur, excitant cor ne dormiat in desperatione et dicat, Non possum; sed evigilet in amore misericordiæ tuæ et dulcedine gratiæ tuæ, qua potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius infirmitatis suæ. Et delectat bonos audire præterita mala eorum qui jam carent eis; nec ideo delectat quia mala sunt, sed quia fuerunt et non sunt. Quo itaque fructu Domine Deus meus cui quotidie confitetur conscientia mea, spe misericordiæ tuæ securior quam innocentia sua; quo fructu, quæso, etiam hominibus coram te confiteor per has litteras adhuc quis ego sim, non quis fuerim? Nam illum fructum vidi et commemoravi. Sed quis adhuc sim, ecce in ipso tempore confessionum mearum, et multi hoc nosse cupiunt qui me noverunt et non me noverunt, qui ex me vel de me aliquid audierunt; sed auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum quicumque sum. Volunt ergo audire confitentem me quid ipse intus sim, quo nec oculum nec aurem nec mentem possunt intendere; credituri tamen volunt; numquid cognituri? Dicit enim eis charitas qua boni sunt non mentiri me de me confitentem, et ipsa in eis credit mihi.

IV. Quod magni sint fructus hujuscemodi confessionis.

5. Sed quo fructu id volunt? An congratulari mihi cupiunt cum audierint quantum accedam* munere tuo, et orare pro me cum audierint quantum retarder pondere meo? Indicabo me talibus. Non enim parvus est fructus, Domine Deus meus, ut 2 Cor. 1, 11.a multis tibi gratiæ agantur de nobis, et a multis rogeris pro nobis. Amet in me fraternus animus quod amandum doces, et doleat in me quod dolendum doces. Animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non Ps. 143, 8.filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis; sed fraternus ille qui cum approbat me, gaudet de me; cum autem improbat me, contristatur pro me: quia sive approbet sive improbet me, diligit me. Indicabo me talibus; respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. Bona mea instituta tua sunt et dona tua; mala mea delicta mea sunt et judicia[256] tua. Respirent in illis, et suspirent in his; et hymnus et fletus ascendant in conspectum tuum de fraternis cordibus, Apoc. 8, 3.thuribulis tuis. Tu autem, Domine, delectatus odore sancti templi tui, Ps. 50, 1.miserere mei secundum magnam misericordiam tuam, propter nomen tuum; et nequaquam deserens cœpta tua, consumma imperfecta mea.

6. Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear* non tantum coram te secreta Ps. 2, 11.exsultatione cum tremore et secreto mœrore cum spe; sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meæ, civium meorum et mecum peregrinorum, præcedentium et consequentium et comitum viæ meæ. Hi sunt servi tui fratres mei, quos filios tuos esse voluisti, dominos meos quibus jussisti ut serviam, si volo tecum de te vivere. Et hoc mihi Verbum tuum parum erat si loquendo præciperet, nisi et faciendo præiret. Et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis tuis, nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea, et infirmitas mea tibi nota est. Parvulus sum, sed vivit semper Pater meus, et idoneus est mihi tutor meus; idem ipse est enim qui genuit me et tuetur me: et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens qui mecum es, et priusquam tecum sim. Indicabo ergo talibus qualibus jubes ut serviam, non quis fuerim, sed quis jam sim, et quis adhuc sim; 1 Cor. 4, 3.sed neque meipsum dijudico: sic itaque audiar.

V. Homo sese totium non novit.

7. 1 Cor. 4, 3.Tu enim, Domine, dijudicas me, quia etsi nemo scit hominum quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est; tamen est aliquid hominis quod nec ipse scit spiritus hominis qui in ipso est; tu autem, Domine, scis ejus omnia qui fecisti eum. Ego vero quamvis præ tuo conspectu me despiciam, æstimem me terram et cinerem; tamen aliquid de te scio quod de me nescio. Et certe Id. 13, 12.videmus nunc per speculum in ænigmate, nondum facie ad faciem: et ideo quamdiu 2 Cor. 5, 6.peregrinor abs te, mihi sum præsentior quam tibi, et tamen te novi nullo modo posse violari; ego vero quibus tentationibus resistere valeam, quibusve non valeam, nescio. Et spes est, 1 Cor. 10, 13.quia fidelis es, qui nos non sinis tentari supra quam possumus ferre, sed facis cum tentatione etiam exitum ut possimus sustinere. Confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam. Quoniam et quod de me scio, te mihi lucente scio; et quod de me nescio, tamdiu nescio, donec Is. 58, 10.fiant tenebræ meæ sicut meridies in vultu tuo.

VI. Quid amat, cum Deum amat; et quomodo ex creaturis Deus cognoscitur.

8. Non dubia sed certa conscientia, Domine, amo te. Percussisti cor meum verbo tuo, et amavi te. Sed et Rom. 1, 20.cœlum, et terra, et omnia quæ in eis sunt, ecce undique mihi dicunt ut te amem, nec cessant dicere omnibus Ib. 9, 15.ut sint inexcusabiles. Altius autem tu misereberis cui misertus eris, et misericordiam præstabis cui misericors fueris: alioquin cœlum et terra surdis loquuntur laudes tuas. Quid autem amo, cum te amo? Non speciem corporis, nec decus temporis, non candorem lucis ecce* istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et unguentorum et aromatum suaveolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus. Non hæc amo, cum amo Deum meum; et tamen amo quamdam lucem, et quamdam vocem, et quemdam odorem, et quemdam cibum, et quemdam amplexum, cum amo Deum meum, lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei; ubi fulget animæ meæ quod non capit locus, et ubi sonat quod non rapit tempus, et ubi olet quod non spargit flatus, et ubi sapit quod non minuit edacitas, et ubi hæret quod non divellit satietas. Hoc est quod amo, cum Deum meum amo.

9. Et quid est hoc? Interrogavi terram[257], et dixit, Non sum; et quæcumque in eadem sunt, idem confessa sunt. Interrogavi mare et abyssos, et reptilia animarum vivarum, et responderunt: Non sumus Deus tuus; quære super nos. Interrogavi auras flabiles, et inquit universus aer cum incolis suis: Fallitur Anaximenes; non sum Deus. Interrogavi cœlum, solem, lunam, stellas; Neque nos sumus Deus quem quæris, inquiunt. Et dixi omnibus his quæ circumstant fores carnis meæ: Dixistis* mihi de Deo meo quod vos non estis, dicite mihi de illo aliquid. Et exclamaverunt voce magna: Ps. 99, 3.Ipse fecit nos: Interrogatio mea, intentio mea; et responsio eorum, species eorum[258]. Et direxi me ad me, et dixi mihi, Tu quis es? Et respondi, Homo. Et ecce corpus et anima in me mihi præsto sunt; unum exterius, et alterum interius. Quid horum est unde quærere debui Deum meum*? Jam quæsiveram per corpus a terra usque ad cœlum, quousque potui mittere nuntios, radios oculorum meorum. Sed melius quod interius. Ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales præsidenti et judicanti de* responsionibus cœli et terræ et omnium quæ in eis sunt dicentium: Non sumus Deus, et ipse fecit nos. Homo interior cognovit hæc per exterioris ministerium: ego interior cognovi hæc; ego, ego animus per sensum corporis mei. Interrogavi mundi molem de Deo meo, et respondit mihi: Non ego sum, sed ipse me fecit.

10. Nonne omnibus quibus integer sensus est, apparet hæc species? Cur non omnibus eadem loquitur? Animalia pusilla et magna vident eam, sed interrogare nequeunt: non enim præposita est in eis nuntiantibus sensibus judex ratio. Homines autem possunt interrogare, ut Rom. 1, 20.invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciantur*; sed amore subduntur eis, et subditi judicare non possunt. Nec respondent ista interrogantibus, nisi judicantibus; nec vocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum videat, alius autem videns interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic; sed eodem modo utrique apparens, illi muta est, huic loquitur: imo vero omnibus loquitur; sed illi intelligunt qui ejus vocem acceptam foris intus cum veritate conferunt. Veritas enim dicit mihi: Non est Deus tuus cœlum, et terra; neque omne corpus. Hoc dicit eorum natura videnti*: Moles est; moles minor est in parte quam in toto. Jam tu melior es; tibi dico, anima; quoniam tu vegetas molem corporis tui, præbens ei vitam; quod nullum corpus præstat corpori. Deus autem tuus etiam tibi vitæ vita est*.

VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur.

11. Quid ergo amo, cum Deum meum amo? Quis est ille super caput animæ meæ? Per ipsam animam meam ascendam ad illum. Transibo vim meam, qua hæreo corpori, et vitaliter compagem ejus repleo. Non ea vi reperio Deum meum: nam reperiret Ps. 31, 9.equus, et mulus, quibus non est intellectus; quia* est eadem vis qua vivunt etiam eorum corpora. Est alia vis non solum qua vivifico, sed etiam qua sensifico carnem meam quam mihi fabricavit Dominus; jubens oculo ut non audiat, et auri ut non videat; sed illi per quem videam, huic per quam audiam: et propria singillatim cæteris sensibus sedibus suis et officiis suis; quæ diversa per eos ago unus ego animus*. Transibo et istam vim meam: nam et hanc habet equus, et mulus; sentiunt enim etiam ipsi per corpus.

VIII. Memoriæ vis.

12. Transibo ergo et istam vim naturæ meæ, gradibus ascendens ad eum qui fecit me: et venio in campos et lata prætoria memoriæ, ubi sunt thesauri innumerabilium imaginum de cujuscemodi* rebus sensis invectarum. Ibi reconditum est quidquid etiam cogitamus, vel augendo vel minuendo, vel utcumque variando ea quæ sensus attigerit; et si quid aliud commnendatum et repositum est, quod nondum absorbuit et sepelivit oblivio. Ibi quando sum, posco ut proferatur quidquid volo, et quædam statim prodeunt; quædam requiruntur diutius, et tanquam de abstrusioribus quibusdam receptaculis eruuntur; quædam catervatim se proruunt*, et dum aliud petitur et quæritur, prosiliunt in medium quasi dicentia, Ne forte nos sumus? Et abigo ea manu cordis a facie recordationis meæ, donec enubiletur quod* volo, atque in conspectum prodeat ex abditis. Alia faciliter atque imperturbata serie, sicut poscuntur suggerentur; et cedunt præcedentia consequentibus; et cedendo conduntur, iterum cum voluero processura. Quod totum fit, cum aliquid narro memoriter.

13. Ibi sunt omnia distincte generatimque servata, quæ suo quæque aditu ingesta sunt; sicut lux atque omnes colores formæque corporum per oculos; per aures autem omnia genera sonorum: omnesque odores per aditum narium; omnes sapores per oris aditum; a sensu autem totius corporis, quid durum, quid molle, quid calidum frigidumve, lene aut asperum, grave seu leve, sive extrinsecus sive intrinsecus corpori. Hæc omnia recipit recolenda cum opus est et retractanda grandis memoriæ recessus, et nescio qui secreti atque ineffabiles sinus ejus; quæ omnia suis quæque foribus intrant ad eam, et reponuntur in ea. Nec ipsa tamen intrant, sed rerum sensarum imagines illic præsto sunt cogitationi reminiscenti eas. Quæ quomodo fabricatæ sint quis dicit, cum appareat quibus sensibus raptæ sint interiusque reconditæ? Nam et in tenebris atque in silentio dum habito, in memoria mea* profero, si volo, colores; et discerno inter album et nigrum, et inter quos alios volo: nec incurrunt soni atque perturbant quod per oculos haustum considero, cum et ipsi ibi sint, et quasi seorsum repositi lateant. Nam et ipsos posco si placet, atque adsunt illico. Et quiescente lingua ac silente gutture canto quantum volo; imaginesque illæ colorum quæ nihilominus ibi sunt, non se interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius retractatur qui influxit ab auribus. Ita cætera quæ per sensus cæteros ingesta atque congesta sunt, recordor prout libet: et auram liliorum discerno a violis, nihil olfaciens; et mel defruto, lene aspero, nihil tunc gustando neque contrectando, sed reminiscendo antepono.

14. Intus hæc ago, in aula ingenti memoriæ meæ. Ibi enim mihi cœlum et terra et mare præsto sunt, cum omnibus quæ in eis sentire potui, præter illa quæ oblitus sum. Ibi mihi et ipse occurro, meque recolo, quid, quando, et ubi egerim, quoque modo cum agerem affectus fuerim. Ibi sunt omnia quæ sive experta a me sive credita memini. Ex eadem copia etiam similitudines rerum vel expertarum, vel ex eis quas expertus sum creditarum, alias atque alias et ipse contexo præteritis; atque ex his etiam futuras actiones et eventa et spes, et hæc omnia rursus quasi præsentia meditor. "Faciam hoc aut* illud," dico apud me in ipso ingenti sinu animi mei pleno tot et tantarum rerum imaginibus; "et hoc aut illud sequetur." "O si esset hoc aut illud!" "Avertat Deus hoc aut illud!" Dico apud me ista: et cum dico, præsto sunt imagines omnium quæ dico ex eodem thesauro memoriæ, nec omnino aliquid eorum dicerem si defuissent.

15. Magna ista vis est memoriæ, magna nimis, Deus meus, penetrale amplum et infinitum. Quis ad fundum ejus pervenit? Et vis est hæc animi mei, atque ad meam naturam pertinet; nec ego ipse capio totum quod sum. Ergo animus ad habendum seipsum angustus est. Et ubi sit, quod sui non capit*? Numquid extra ipsum ac non in ipso? Quomodo ergo non capit? Multa mihi super hoc oboritur admiratio, stupor apprehendit me. Et eunt homines admirari alta montium, et ingentes fluctus maris, et latissimos lapsus fluminum, et Oceani ambitum, et gyros siderum, et relinquunt seipsos; nec mirantur, quod hæc omnia cum dicerem, non ea videbam oculis, nec tamen dicerem nisi montes et fluctus et flumina et sidera quæ vidi, et Oceanum quem credidi, intus in memoria mea viderem spatiis tam ingentibus quasi foris viderem: nec ea tamen videndo absorbui quando vidi oculis; nec ipsa sunt apud me, sed imagines eorum. Et novi quid ex quo sensu corporis impressum sit mihi.

IX. Memoria disciplinarum.

16. Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriæ meæ. Hic sunt et illa omnia quæ de doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco*; nec eorum imagines, sed res ipsas gero. Nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quæstionum, quidquid horum scio sic hic* est in memoria mea, ut non retenta imagine rem foris reliquerim, aut sonuerit et præterierit, sicut vox impressa per aures vestigio quo recoleretur*, quasi sonaret cum jam non sonaret; aut sicut odor dum transit et evanescit in ventos, olfactum afficit, unde trajicit in memoriam imaginem sui quam reminiscendo repetamus; aut sicut cibus qui certe in ventre jam non sapit, et tamen in memoria quasi sapit; aut sicut aliquid quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur memoria. Istæ quippe res non intromittuntur ad eam, sed earum solæ imagines mira celeritate capiuntur, et miris tanquam cellis reponuntur, et mirabiliter recordando proferuntur.

X. Disciplinæ in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex ejus abditiore sinu eruuntur.

17. At vero cum audio tria genera esse quæstionum, an sit, quid sit, quale sit; sonorum quidem quibus hæc verba confecta sunt imagines teneo, et eos per auras* cum strepitu transisse ac jam non esse scio. Res vero ipsas quæ illis significantur sonis neque ullo sensu corporis attigi, neque uspiam vidi præter animum meum, et in memoria recondidi non imagines earum, sed ipsas; quæ unde ad me intraverint, dicant si possunt*. Nam percurro januas omnes carnis meæ, nec invenio qua earum ingressæ sint. Quippe oculi dicunt: Si coloratæ sunt, nos eas nuntiavimus. Aures dicunt: Si sonuerunt, a nobis indicatæ sunt. Nares dicunt: Si oluerunt, per nos transierunt. Dicit etiam sensus gustandi: Si sapor non est, nihil me interroges. Tactus dicit: Si corpulentum non est, non contrectavi; si non contrectavi, non indicavi. Unde et qua hæc intraverunt in memoriam meam? Nescio quomodo; nam cum ea didici non credidi alieno cordi, sed in meo recognovi, et vera esse approbavi, et commendavi ei, tanquam reponens unde proferrem cum vellem. Ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. Ubi ergo, aut quare cum dicerentur agnovi, et dixi: Ita est, verum est; nisi quia jam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in caveis abditioribus, ut nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem?

XI. Quid sit discere.

18. Quocirca invenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus sicuti sunt per seipsa intus cernimus; nisi ea quæ passim atque indisposite memoria continebat, cogitando quasi colligere, atque animadvertendo curare, ut tanquam ad manum posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, jam familiari intentioni facile occurrant. Et quam multa hujusmodi gestat memoria mea quæ jam inventa sunt, et sicut dixi, quasi ad manum posita, quæ didicisse et nosse dicimur! Quæ si modestis temporum intervallis recolere desivero, ita rursus demerguntur, et quasi in remotiora penetralia dilabuntur, ut denuo velut nova excogitanda sint indidem iterum* (neque enim est alia regio eorum), et cogenda rursus ut sciri possint, id est velut ex quadam dispersione colligenda, unde dictum est cogitare. Nam cogo et cogito, sic est ut ago et agito, facio et factito. Verumtamen sibi animus hoc verbum proprie vindicavit, ut non quod alibi, sed quod in animo colligitur, id est cogitur, cogitari proprie jam dicatur.

XII. Rerum Mathematicarum memoria.

19. Item continet memoria numerorum dimensionumque rationes et leges innumerabiles, quarum nullam corporis sensus impressit; quia nec ipsæ coloratæ sunt, aut sonant, aut olent, aut gustatæ, aut contrectatæ sunt. Audivi sonos verborum quibus significantur cum de his disseritur; sed illi alii, istæ autem aliæ sunt: nam illi aliter Græce, aliter Latine sonant; istæ vero nec Græcæ nec Latinæ sunt, nec aliud eloquiorum genus. Vidi lineas fabrorum, vel etiam tenuissimas, sicut filum araneæ; sed illæ aliæ sunt, non sunt imagines earum quas mihi nuntiavit carnis oculus: novit eas quisquis sine ulla cogitatione qualiscumque corporis intus agnovit eas. Sensi etiam numeros omnibus corporis sensibus quos numeramus; sed illi alii sunt quibus numeramus, nec imagines istorum sunt, et ideo valde sunt. Rideat me ista dicentem qui non eos videt, et ego doleam ridentem me.

XIII. Memoria meminisse nos meminimus.

20. Hæc omnia memoria teneo, et quomodo ea didicerim memoria teneo. Multa etiam quæ adversus hæc falsissime disputantur audivi, et memoria teneo: quæ tametsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum; et discrevisse me inter illa vera et hæc falsa quæ contradicuntur, et hoc memini; aliterque nunc video discernere me ista, aliter autem memini sæpe me discrevisse cum ea sæpe cogitarem. Ergo et intellexisse me sæpius ista memini; et quod nunc discerno et intelligo, recondo in memoria, ut postea me nunc intellexisse meminerim. Ergo et meminisse me memini; sicut postea quod hæc reminisci nunc potui si recordabor, utique per vim memoriæ recordabor.

XIV. Quomodo memoria continet affectus animi. Læta non læti quomodo recordamur.

21. Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet: non illo modo quo eas habet ipse animus cum patitur eas; sed alio multum diverso, sicut sese habet vis memoriæ. Nam et lætatum me fuisse reminiscor non lætus, et tristitiam meam præteritam recordor non tristis, et me aliquando timuisse recolo sine timore, et pristinæ cupiditatis sine cupiditate sum memor; aliquando et e contrario tristitiam meam transactam lætus reminiscor, et tristis lætitiam. Quod mirandum non est de corpore: aliud enim animus, aliud corpus. Itaque si præteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita mirum est. Hic vero cum animus sit etiam ipsa memoria: nam et cum mandamus aliquid ut memoriter habeatur, dicimus, "Vide ut illud in animo habeas;" et cum obliviscimur, dicimus, "Non fuit in animo;" et, "Elapsum est animo;" ipsam memoriam vocantes animum: cum ergo ita sit, quid est hoc quod cum tristitiam meam præteritam lætus memini, animus habet lætitiam, et memoria tristitiam; lætusque est animus ex eo quod inest ei lætitia, memoria vero ex eo quod inest ei tristitia, tristis non est? Num forte non pertinet ad animum? Quis hoc dixerit? Nimirum ergo memoria quasi venter est animi, lætitia vero atque tristitia quasi cibus dulcis et amarus: cum memoriæ commendantur quasi trajecta in ventrem recondi illic possunt, sapere non possunt. Ridiculum est hæc illis similia putare, nec tamen sunt omnimodo dissimilia.

22. Sed ecce de memoria profero, cum dico quatuor esse perturbationes animi; cupiditatem, lætitiam, metum, tristitiam: et quidquid de his disputare potuero, dividendo singula per species sui cujusque generis et definiendo; ibi invenio quid dicam, atque inde profero: nec tamen ulla earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo commemoro; et antequam recolerentur a me et retractarentur, ibi erant; propterea inde per recordationem potuere depromi. Forte ergo, sicut de ventre cibus ruminando, sic ista de memoria recordando proferuntur. Cur igitur in ore cogitationis non sentitur a disputante, hoc est a reminiscente, lætitiæ dulcedo vel amaritudo mœstitiæ? An in hoc dissimile est, quod non undique simile est? Quis enim talia volens loqueretur, si quoties tristitiam metumve nominamus, toties mœrere vel timere cogeremur? Et tamen non ea loqueremur, nisi in memoria nostra non tantum sonos nominum secundum imagines impressas a sensibus corporis*; sed etiam rerum ipsarum notiones inveniremus, quas nulla janua carnis accepimus, sed eas ipse animus per experientiam passionum suarum sentiens memoriæ commendavit, aut ipsa sibi hæc etiam non commendata retinuit.

XV. Etiam quæ absunt meminimus.

23. Sed utrum per imagines, an non, quis facile dixerit? Nomino quippe lapidem, nomino solem, cum res ipsæ non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea præsto sunt imagines earum. Nomino dolorem corporis, nec mihi adest dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago ejus in memoria mea, nescirem quid dicerem, nec eum in disputando a voluptate discernerem. Nomino salutem corporis cum salvus sum corpore: adest mihi quidem res ipsa; verumtamen nisi et imago ejus inesset in memoria mea, nullo modo recordarer quid hujus nominis significaret sonus. Nec ægrotantes agnoscerent salute nominata quid esset dictum; nisi eadem imago vi memoriæ teneretur, quamvis ipsa res abesset a corpore. Nomino numeros quibus numeramus, en adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi. Nomino imaginem solis, et hæc adest in memoria mea: neque enim imaginem imaginis ejus, sed ipsam recolo; ipsa mihi reminiscenti præsto est. Nomino memoriam, et agnosco quod nomino. Et ubi agnosco, nisi in ipsa memoria? Num et ipsa per imaginem suam sibi adest, ac non per seipsam?

XVI. Et oblivionis memoria est.

24. Quid, cum oblivionem nomino, atque itidem agnosco quod nomino? unde agnoscerem nisi meminissem? Non eumdem sonum nominis dico, sed rem quam significat; quam si oblitus essem; quid ille valeret sonus, agnoscere utique non valerem. Ergo cum memoriam memini, per seipsam sibi præsto est ipsa memoria: cum vero memini oblivionem, et memoria præsto est et oblivio; memoria qua meminerim, oblivio quam meminerim. Sed quid est oblivio, nisi privatio memoriæ? Quomodo ergo adest ut eam meminerim, quando cum adest meminisse non possum? At si quod meminimus memoria retinemus; oblivionem autem nisi meminissemus, nequaquam possemus audito isto nomine, rem quæ illo significatur agnoscere; memoria retinetur oblivio. Adest ergo ne obliviscamur, quæ cum adest obliviscimur. An ex hoc intelligitur non per seipsam inesse memoriæ cum eam meminimus, sed per imaginem suam? quia si per seipsam præsto esset oblivio, non ut meminissemus, sed ut oblivisceremur efficeret. Et hoc quis tandem indagabit? quis comprehendet quomodo sit?

25. Gen. 3, 7.Ego certe, Domine, laboro hic, et laboro in meipso: factus sum mihi terra difficultatis, et sudoris nimii. Neque enim nunc scrutamur plagas cœli, aut siderum intervalla dimetimur*, vel terræ libramenta quærimus: ego sum qui memini, ego animus. Non ita mirum, si a me longe est quidquid ego non sum. Quid autem propinquius meipso mihi? Et ecce memoriæ meæ vis non comprehenditur a me, cum ipsum me non dicam præter illam. Quid enim dicturus sum quando mihi certum est meminisse me oblivionem? An dicturus sum non esse in memoria mea quod memini? an dicturus sum ad hoc inesse oblivionem in memoria mea, ut non obliviscar? Utrumque absurdissimum est. Quid illud tertium? quo pacto dicam imaginem oblivionis teneri memoria mea, non ipsam oblivionem, cum eam memini? Quo pacto et hoc dicam, quandoquidem cum imprimitur rei cujusque imago in memoria, prius necesse est ut adsit res ipsa unde illa imago possit imprimi? Sic enim Carthaginis memini, sic omnium locorum quibus interfui, sic facies hominum quas vidi, et cæterorum sensuum nuntiata, sic ipsius corporis salutem sive dolorem. Cum præsto essent ista, cepit ab eis imagines memoria quas intuerer præsentes, et retractarem animo cum illa et absentia reminiscerer. Si ergo per imaginem suam non per seipsam in memoria tenetur oblivio, ipsa utique aderat ut ejus imago caperetur. Cum autem adesset, quomodo imaginem suam in memoria conscribebat, quando id etiam quod jam notatum invenit, præsentia sua delet oblivio? Et tamen quocumque modo, licet sit modus iste incomprehensibilis et inexplicabilis, etiam ipsam oblivionem meminisse me certus sum, qua id quod meminerimus obruitur.

XVII. Magna memoriæ vis, sed ultra progrediendum ut attingatur Deus.

26. Magna vis est memoriæ, nescio quid horrendum, Deus meus, profunda et infinita multiplicitas; et hoc animus est, et hoc ego ipse sum. Quid ergo sum, Deus meus? quæ natura sum? Varia, multimoda vita, et immensa vehementer. Ecce in memoriæ meæ campis et antris et cavernis innumerabilibus, atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum generibus, sive per imagines, sicut omnium corporum; sive per præsentiam, sicut artium; sive per nescio quas notiones vel notationes, sicut affectionum animi, quas et cum animus non patitur, memoria tenet, cum in animo sit quidquid est in memoria: per hæc omnia discurro et volito; hac illac penetro etiam quantum possum, et finis nusquam; tanta vis est memoriæ tanta vitæ vis est in homine vivente mortaliter! Quid igitur agam, tu vera mea vita Deus meus? Transibo et hanc vim meam quæ memoria vocatur, transibo eam ut pertendam ad te, dulce lumen. Quid dicis mihi? Ecce ego ascendens per animum meum ad te qui desuper mihi manes. Transibo et istam vim meam, quæ memoria vocatur, volens te attingere unde attingi potes, et inhærere tibi unde inhæreri* tibi potest. Habent enim memoriam et pecora et aves; alioquin non cubilia nidosve repeterent, non alia multa quibus assuescunt, neque enim et assuescere valerent ullis rebus nisi per memoriam. Transibo ergo et memoriam, ut attingam eum qui separavit me a quadrupedibus, et volatilibus cœli sapientiorem me fecit. Transibo et memoriam; et ubi te inveniam, vere bona et secura suavitas? et ubi te inveniam? Si præter memoriam meam te invenio, immemor tui sum. Et quomodo jam inveniam te, si memor non sum tui?

XVIII. Non inveniretur ea res quæ excidit, nisi memoria teneretur.

27. Luc. 15, 8.Perdiderat enim mulier drachmam, et quæsivit eam cum lucerna, et nisi memor ejus esset, non inveniret eam. Cum enim esset inventa, unde sciret utrum ipsa esset, si memor ejus non esset? Multa me memini perdita quæsisse atque invenisse. Inde istud scio, quia cum quærerem aliquid eorum, et diceretur mihi, Num forte hoc est, num forte illud? tamdiu dicebam, Non est, donec id offerretur quod quærebam. Cujus nisi memor essem, quidquid illud esset, etiam si mihi offerretur non invenirem, quia non agnoscerem. Et semper ita fit, cum aliquid perditum quærimus et invenimus. Verumtamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, veluti corpus quodlibet visibile, tenetur intus imago ejus, et quæritur donec reddatur aspectui*. Quod cum inventum fuerit, ex imagine quæ intus est recognoscitur. Nec invenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus; nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat quidem oculis, memoria tenebatur.

XIX. Quid sit reminisci.

28. Quid cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit cum obliviscimur, et quærimus ut recordemur? Ubi tandem quærimus, nisi in ipsa memoria? Et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus, donec illud occurrat quod quærimus: et cum occurrerit, dicimus, Hoc est; quod non diceremus nisi agnosceremus, nec agnosceremus nisi meminissemus. Certe ergo obliti fueramus. An* non totum exciderat, sed ex parte qua tenebatur pars alia quærebatur; quia sentiebat se memoria non simul volvere quod simul solebat, et quasi detruncata consuetudine claudicans, reddi quod deerat flagitabat? Tanquam si homo notus sive conspiciatur oculis, sive cogitetur, et nomen ejus obliti requiramus, quidquid aliud occurrerit non connectitur: quia non cum illo cogitari consuevit, ideoque respuitur donec illud adsit, ubi simul assuefacta notitia non inæqualiter acquiescat. Et unde adest, nisi ex ipsa memoria? Nam et cum ab alio commoniti recognoscimus, inde adest. Non enim quasi novum credimus, sed recordantes approbamus hoc esse quod dictum est. Si autem penitus aboleatur ex animo, nec admoniti reminiscimur. Neque enim omnimodo adhuc obliti sumus, quod vel oblitos nos esse meminimus. Hoc ergo nec amissum quærere poterimus, quod omnino obliti fuerimus.

XX. Ut beatudinem omnes appetant, oportet eam noverint.

29. Quomodo ergo te quæro, Domine? Cum enim te Deum meum quæro, vitam beatam quæro. Quæram te ut vivat anima mea. Vivit enim corpus meum de anima mea, et vivit* anima mea de te. Quomodo ergo quæro vitam beatam, quia non est mihi donec dicam, "Sat est," illic ubi oportet ut dicam? quomodo eam quæro? Utrum per recordationem, tanquam eam oblitus sim, oblitumque me esse adhuc teneam; an per appetitum discendi incognitam, sive quam nunquam scierim, sive quam sic oblitus fuerim ut me nec oblitum esse meminerim? Nonne ipsa est beata vita quam omnes volunt[259], et omnino qui nolit nemo est? Ubi noverunt eam, quod sic volunt eam? Ubi viderunt, ut amarent eam? Nimirum habemus eam nescio quomodo. Et est alius quidam modus, quo quisque cum habet eam, tunc beatus est; et sunt qui spe beati sunt. Inferiore modo isti habent eam, quam illi qui jam re ipsa beati sunt; sed tamen meliores quam illi qui nec re nec spe beati sunt. Qui tamen etiam ipsi nisi aliquo modo haberent eam, non ita vellent beati esse, quod eos velle certissimum est. Nescio quomodo noverunt eam, ideoque habent eam in nescio qua notitia, de qua satago utrum in memoria sit: quia si ibi est, jam beati fuimus aliquando; utrum singillatim omnes, an in illo homine qui primus peccavit, 1 Cor. 15, 22.in quo et omnes mortui sumus, et de quo omnes cum miseria nati sumus, non quæro nunc; sed quæro utrum in memoria sit beata vita. Neque enim amaremus eam nisi nossemus Audimus nomen hoc, et omnes rem ipsam nos appetere fatemur; non enim sono delectamur. Nam hoc cum Latine audit Græcus, non delectatur, quia ignorat quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille si Græce hoc audierit; quoniam res ipsa nec Græca nec Latina est, cui adipiscendæ Græci Latinique inhiant, cæterarumque linguarum homines. Nota est igitur omnibus, qui una voce si interrogari possent, utrum beati esse vellent, sine ulla dubitatione, velle responderent. Quod non fieret, nisi res ipsa cujus hoc nomen est, eorum memoria teneretur.

XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet.

30. Numquid ita ut* meminit Carthaginem qui vidit? Non: vita enim beata non videtur oculis, quia non est corpus. Numquid sicut meminimus numeros? Non: hos enim qui habet in notitia, non adhuc quærit adipisci; vitam vero beatam habemus in notitia, ideoque amamus*, et tamen adipisci eam volumus ut beati simus. Numquid sicut meminimus eloquentiam? Non: quamvis enim* et hoc nomine audito recordentur ipsam rem qui etiam nondum sunt eloquentes, multique esse cupiant, unde apparet eam esse in eorum notitia; tamen per corporis sensus alios eloquentes animadverterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant (quanquam nisi ex interiore notitia* non delectarentur, neque hoc esse vellent nisi delectarentur); beatam vero vitam nullo sensu corporis in aliis experimur. Numquid sicut meminimus gaudium? Fortasse ita. Nam gaudium meum etiam tristis memini, sicut vitam beatam miser: neque unquam corporis sensu gaudium meum vel vidi, vel audivi, vel odoratus sum, vel gustavi, vel tetigi; sed expertus sum in animo meo quando lætatus sum, et adhæsit ejus notitia memoriæ meæ, ut id reminisci valeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio, pro earum rerum diversitate de quibus me gavisum esse memini. Nam et de turpibus gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque exsecror; aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non adsunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo.

31. Ubi ergo et quando expertus sum vitam meam beatam ut recorder eam, et amem et desiderem? Nec ego tantum, aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse volumus. Quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa voluntate vellemus. Sed quid est hoc quid si quæratur a duobus, utrum militare velint, fieri possit ut alter eorum velle se, alter nolle respondeat: si autem ab eis quæratur, utrum esse beati velint, uterque se statim sine ulla dubitatione dicat optare; nec ob aliud velit ille militare, nec ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint? Num* forte quoniam alius hinc, alius inde gaudet ita se omnes beatos esse velle consonant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se velle gaudere, atque ipsum gaudium vitam beatam vocant? Quod etsi alius hinc, alius illinc assequitur, unum est tamen quo pervenire omnes nituntur, ut gaudeant. Quæ quoniam res est quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando beatæ vitæ nomen auditur.

XXII. Beata vita quæ, et ubi.

32. Absit, Domine, absit a corde servi tui, qui confitetur tibi; absit ut quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. Est enim Is. 48, 22.gaudium quod non datur impiis, sed eis qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. Et ipsa est beata vita gaudere ad te, de te, propter te; ipsa est, et non est altera[260]. Qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium, neque ipsum verum. Ab aliqua tamen imagine gaudii voluntas eorum non avertitur.

XXIII. Item prosequitur quæ sit beata vita, et ubi.

33. Non ergo certum est quod omnes esse beati volunt, quoniam qui non de te gaudere volunt, quæ sola vita beata est, non utique vitam beatam volunt. An omnes hoc volunt? Sed Gal. 5, 17.quoniam caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem ut non faciant quod volunt, cadunt in id quod valent, eoque contenti sunt; quia illud quod non valent, non tantum volunt, quantum sat est ut valeant[261]. Nam quaero ab omnibus utrum malint de veritate quam de falsitate gaudere: tam non dubitant dicere de veritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se velle. Beata quippe vita est gaudium de veritate. Hoc est enim gaudium de te qui Joh. 14, 6.veritas es, Deus Ps. 26, 1; 41, 11.illuminatio mea, salus faciei meæ, Deus meus. Hanc vitam beatam omnes volunt, hanc vitam quæ sola beata est omnes volunt, gaudium de veritate omnes volunt[262]. Multos expertus sum qui vellent fallere; qui autem falli, neminem. Ubi ergo noverunt hanc vitam beatam, nisi ubi noverunt etiam veritatem? Amant enim et ipsam, quia* falli nolunt. Et cum amant beatam vitam quod non est aliud quam de veritate gaudium, utique amant etiam veritatem; nec amarent nisi esset aliqua notitia ejus in memoria eorum. Cur ergo non de illa gaudent? cur non beati sunt? Quia fortius occupantur in aliis quæ potius eos faciunt miseros, quam illud beatos quod tenuiter meminerunt[263]. Adhuc enim modicum lumen *est in hominibus; ambulent, Joh. 12, 35.ambulent, ne eos tenebræ comprehendant.

34. Cur autem "veritas parit odium[264]," et inimicus eis factus est homo tuus verum prædicans, Joh. 8, 40.cum ametur beata vita, quæ non est nisi gaudium de veritate: nisi quia sic amatur veritas, ut quicumque aliud amant, hoc quod amant velint esse veritatem; et quia falli nolunt, nolunt convinci quod falsi sint? Itaque propter eam rem oderunt veritatem, quam pro veritate amant. Joh. 5, 35.Amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. Quia enim falli nolunt et fallere volunt, amant eam cum se ipsa indicat, et oderunt eam cum eos ipsos indicat*. Inde retribuet eis, ut qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet, et eis ipsa non sit manifesta. Sic sic etiam, sic animus humanus, etiam sic cæcus et languidus, turpis atque indecens latere vult; se autem ut lateat aliquid non vult. Contra illi redditur ut ipse non lateat veritatem, ipsum autem veritas lateat. Tamen etiam sic dum miser est, veris* mavult gaudere quam falsis. Beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia, de ipsa, per quam vera sunt omnia, sola veritate gaudebit.

XXIV. Gratulatur quod sua in memoria Deus locum habeat.

35. Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea, quærens te, Domine, et non te inveni extra eam. Neque enim aliquid de te inveni quod non meminissem ex quo didici te. Nam ex quo didici te, non sum oblitus tui. Ubi enim inveni veritatem, ibi inveni Deum meum ipsam veritatem[265], quam, ex quo didici, non sum oblitus. Itaque ex quo te didici, manes in memoria mea, et illic te invenio, cum reminiscor tui et delector in te. Hæ sunt sanctæ deliciæ meæ, quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam.

XXV. In quo memoriæ gradu reperiatur Deus.

36. Sed ubi manes in memoria mea, Domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti* tibi? quale sanctuarium* ædificasti tibi? Tu dedisti hanc dignationem memoriæ meæ ut maneas in ea; sed in qua ejus parte maneas, hoc considero. Transcendi[266] enim partes ejus, quas habent et bestiæ, cum te recordarer, quia non ibi te inveniebam inter imagines rerum corporalium; et veni ad partes ejus, ubi commendavi affectiones animi mei, nec* illic inveni te. Et intravi ad ipsius animi mei sedem, quæ illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus, nec ibi tu eras: quia sicut non es imago corporalis, nec affectio viventis, qualis est cum lætamur, contristamur*, cupimus, metuimus, meminimus, obliviscimur, et quidquid hujusmodi est; ita nec ipse animus es, quia Dominus Deus animi tu es, et commutantur hæc omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia, et dignatus es habitare in memoria mea ex quo te didici. Et quid quæro quo loco ejus habites, quasi vero loca ibi sint? Habitas certe in ea, quoniam tui memini ex quo te didici, et in ea te invenio cum recordor te.

XXVI. Ubi invenitur Deus.

37. Ubi ergo te inveni ut discerem te? Neque enim jam eras in memoria mea, priusquam te discerem. Ubi ergo inveni te ut discerem te, nisi in te supra me? Et nusquam locus, et recedimus, et accedimus[267], et nusquam locus. Veritas, ubique, præsides omnibus consulentibus te, simulque respondes omnibus etiam diversa consulentibus. Liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. Omnes unde volunt consulunt, sed non semper quod volunt audiunt. Optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse voluerit, sed potius hoc velle quod a te audierit.

XXVII. Quomodo hominem rapiat Dei pulchitrudo.

38. Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova! sero te amavi! Et ecce intus eras, et ego foris, et ibi te quærebam; et in ista formosa quæ fecisti, deformis irruebam[268]. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenebant longe a te, quæ si in te non essent, non essent[269]. Vocasti, et clamasti, et rupisti surditatem meam. Coruscasti, splenduisti, et fugasti cæcitatem meam. Fragrasti*, et duxi spiritum, et anhelo tibi. Gustavi, et esurio, et sitio. Tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.

XXVIII. Miseriæ hujus vitæ.

39. Cum inhæsero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor; et viva erit vita mea, tota plena te. Nunc autem quoniam quem tu imples, sublevas eum; quoniam tui plenus non sum, oneri mihi sum. Contendunt lætitiæ meæ flendæ cum lætandis mœroribus; et ex qua parte stet victoria nescio. Hei mihi! Domine, miserere mei. Contendunt mœrores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet victoria nescio. Hei mihi! Domine, miserere mei. Hei mihi! ecce vulnera mea non abscondo: medicus es, æger sum; misericors es, miser sum. Numquid non Job 7, 1.tentatio est vita humana super terram? Quis velit molestias et difficultates? Tolerari jubes ea*, non amari. Nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat. Quamvis enim gaudeat se tolerare, mavult tamen non esse quod toleret. Prospera in adversis desidero, adversa in prosperis timeo. Quis inter hæc medius locus, ubi non sit humana vita tentatio*? Væ prosperitatibus sæculi, semel et iterum, a timore adversitatis, et a corruptione lætitiæ! Væ adversitatibus sæculi, semel et iterum et tertio, a desiderio prosperitatis, et quia ipsa adversitas dura est, et ne frangat tolerantiam*! numquid non tentatio est vita humana super terram sine ullo interstitio?

XXIX. In Deo spes tota.

40. Et tota spes mea non nisi in magna valde misericordia tua. Da quod jubes, et jube quod vis[270]. Imperas nobis continentiam. Sap. 8, 21.Et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse continens nisi Deus det: et hoc ipsum erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum. Per continentiam[271] quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. Minus enim te amat qui tecum aliquid amat quod non propter te amat[272]. O amor qui semper ardes et nunquam exstingueris! Charitas Deus meus, accende me. Continentiam jubes; da quod jubes, et jube quod vis.

XXX. Confitetur ut se habet ad tentationes carnalis libidinis.

41. Jubes certe ut contineam a 1 Joh. 2, 16.concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitione sæculi[273]. Jussisti a concubitu; et de ipso conjugio melius aliquid monuisti quam concessisti. Et quoniam dedisti, factum est et antequam dispensator sacramenti tui fierem. Sed adhuc vivunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi* consuetudo mea fixit; et occursantur mihi vigilanti quidem carentes viribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem, sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. Et tantum valet imaginis illusio in anima mea et in carne mea, ut dormienti falsa visa persuadeant quod vigilanti vera non possunt. Numquid tunc ego non sum, Domine Deus meus? Et tamen tantum interest inter meipsum et meipsum; intra momentum quo hinc ad soporem transeo, vel huc inde retranseo! Ubi est tunc ratio, quæ talibus suggestionibus resistit vigilans? Et si res ipsæ ingerantur, inconcussa manet*. Numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? Et unde sæpe etiam in somnis resistimus, nostrique propositi memores, atque in eo castissime permanentes, nullum talibus illecebris adhibemus assensum? Et tamen tantum interest, ut cum aliter accidit, evigilantes ad conscientiæ requiem redeamus; ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse, quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus.

42. Numquid non potens es* Deus omnipotens, sanare omnes languores animæ meæ, atque abundantiore gratia tua lascivos motus etiam mei soporis exstinguere? Augebis, Domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te, concupiscentiæ visco expedita, ut non sit rebellis sibi, atque ut in somnis etiam, non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. Nam ut nihil tale vel tantillum libeat*, quantulum possit nutu cohiberi, etiam in casto dormientis affectu, non tantum in hac vita, sed etiam in hac ætate, non magnum est omnipotenti, qui Eph. 3, 20.vales facere supra quam petimus et intelligimus. Nunc tamen in quid* adhuc sim in hoc genere mali mei, dixi Domino bono meo Ps. 2, 11.exsultans cum tremore in eo quod donasti mihi, et lugens in eo quod inconsummatus sum, sperans* perfecturum te in me misericordias tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum 1 Cor. 15, 54.absorpta fuerit mors in victoriam.

XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulæ.

43. Est alia Mat. 6, 34.malitia diei, quæ utinam sufficiat ei. Reficimus enim quotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam 1 Cor. 6, 13.escas et ventrem destruas, cum occideris indigentiam meam* satietate mirifica, et Ib. 15, 54.corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. Nunc autem suavis est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno ne capiar; et quotidianum bellum gero in jejuniis, sæpius Ib. 9, 27.in servitutem redigens corpus meum; et dolores mei voluptate pelluntur. Nam fames et sitis quidam dolores sunt; urunt, et sicut febris, necant, nisi alimentorum medicina succurrat. Quæ quoniam præsto est, ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostræ infirmitati terra et aqua et cœlum serviunt, calamitas deliciæ vocantur*.

44. Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam. Sed dum ad quietem satietatis ex indigentiæ molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiæ. Ipse enim transitus voluptas est, et non est alius qua transeatur quo* transire cogit necessitas. Et cum salus sit causa edendi et bibendi, adjungit se tanquam pedissequa periculosa jucunditas; et plerumque præire conatur, ut ejus causa fiat quod salutis causa me facere vel dico, vel volo. Nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectationi parum est. Et sæpe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat, an voluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. Ad hoc incertum hilarescit infelix anima, et in eo præparat excusationis patrocinium, gaudens non apparere quid satis sit moderationi valetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis. His tentationibus quotidie conor resistere, et invoco dexteram tuam* et ad te refero æstus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat.

45. Audio vocem jubentis Dei mei: Luc. 21, 34.Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Ebrietas longe est a me; misereberis, ne appropinquet mihi. Crapula[274] autem nonnunquam subrepit servo tuo; misereberis, ut longe fiat a me. Sap. 8, 21.Nemo enim potest esse continens, nisi tu des. Multa nobis orantibus tribuis; et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, antea* accepimus. Ebriosus nunquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego novi. Ergo a te factum est ut hoc non essent qui nunquam fuerunt, a quo factum est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est ut scirent utrique a quo factum est. Audivi aliam vocem tuam: Ecc. 18, 30.Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Audivi et illam ex munere tuo quam multum amavi: 1 Cor. 8, 8.Neque si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, deerit nobis. Hoc est dicere, Nec illa res me copiosum faciet, nec illa ærumnosum. Audivi et alteram: Phil. 4, 11-13.Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse; et abundare novi, et penuriam pati novi. Omnia possum in eo qui me confortat. Ecce miles castrorum cœlestium, non pulvis quod nos* sumus. Sed memento, Domine, quia pulvis sumus, et de Ps. 102, 14; et Gen. 3, 19.pulvere fecisti hominem; et Luc. 15, 24. 32.perierat, et inventus est. Nec ille in se potuit, quia idem pulvis fuit, quem talia dicentem afflatu tuæ inspirationis adamavi: Omnia possum, inquit, in eo qui me confortat. Conforta me, ut possim. Da quod jubes, et jube quod vis[275]. Iste se accepisse confitetur, et 1 Cor. 1, 30. 31.quod gloriatur, in Domino gloriatur*. Audivi alium rogantem ut accipiat: Ecc. 23, 6.Aufer a me, inquit, concupiscentias ventris. Unde apparet, sancte Deus meus, te dare, cum fit quod imperas fieri.

46. Docuisti me, Pater bone, Rom. 14, 20.Omnia munda mundis; sed malum esse 1 Tim. 4, 4.homini qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse, nihilque abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; et quia 1 Cor. 8, 8.esca nos non commendat Deo; et ut Col. 2, 16.nemo nos judicet in cibo aut in potu; et ut Rom. 14, 3.qui manducat non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet. Didici hæc; gratias tibi, laudes tibi Deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, illustratori cordis mei: eripe me ab omni tentatione. Non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. Gen. 9, 2. 3.Scio Noe omne carnis[276] genus quod cibo esset usui manducare permissum; 3 Reg. 17, 6.Eliam cibo carnis refectum; Mat. 3, 4.Joannem mirabili abstinentia præditum, animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus non fuisse pollutum. Gen. 25, 34.Et scio Esau lenticulæ concupiscentia deceptum; et 2 Reg. 23, 15-17.David propter aquæ desiderium a seipso reprehensum; et Mat. 4, 3.Regem nostrum non de carne, sed de pane esse tentatum. Num. 11.Ideoque et populus in eremo, non quia carnes desideravit, sed quia escæ desiderio adversus Dominum murmuravit, meruit improbari.

47. In his ergo tentationibus positus, certo quotidie adversus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel præcidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. Itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. Et quis est, Domine, qui non rapiatur aliquantulum extra metas necessitatis? Quisquis est, magnus est; magnificet nomen tuum. Ego autem non sum, quia peccator homo sum. Sed et ego magnifico nomen tuum; et Rom. 8, 34.interpellat te pro peccatis meis qui Joh. 16, 33.vicit sæculum, numerans me inter 1 Cor. 12, 22.infirma membra corporis sui, Ps. 138, 16.quia et imperfectum ejus[277]* viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur.

XXXII. Ut se gerit ad odorum illecebras.

48. De illecebra odorum non satago nimis. Cum absunt, non requiro; cum adsunt, non respuo, paratus eis etiam semper carere. Ita mihi videor; fortasse* fallor. Sunt enim et istæ plangendæ tenebræ, in quibus me latet facultas mea quæ in me est: ut animus meus de viribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet; quia et quod inest, plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur[278]. Et nemo securus esse debet in ista vita, quæ Job 7, 1.tota tentatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior, non fiat etiam ex meliore deterior. Una spes, una fiducia, una firma promissio, misericordia tua.

XXXIII. Ut se gerit ad voluptates aurium.

49. Voluptates aurium tenacius me implicaverant et subjugaverant; sed resolvisti, et liberasti me. Nunc in sonis quos animant eloquia tua, cum suavi et artificiosa voce cantantur, fateor, aliquantulum acquiesco; non quidem ut hæream, sed ut surgam cum volo. Attamen cum ipsis sententiis quibus vivunt, ut admittantur ad me, quærunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et vix eis præbeo congruentem. Aliquando enim plus mihi videor honoris eis tribuere quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moveri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur; et omnes affectus spiritus nostri pro suavi diversitate* habere proprios modos in voce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. Sed delectatio carnis meæ, cui mentem enervandam non oportet dari, sæpe me fallit, dum rationem sensus non ita comitatur ut patienter sit posterior; sed tantum quia propter illam meruit admitti, etiam præcurrere ac ducere conatur. Ita in his pecco non sentiens, et postea sentio.

50. Aliquando autem hanc ipsam fallaciam immoderatius cavens, erro nimia severitate: sed valde interdum, ut melos omne cantilenarum suavium quibus Davidicum Psalterium frequentatur, ab auribus meis removeri velim, atque ipsius Ecclesiæ; tutiusque mihi videtur quod de Alexandrino episcopo Athanasio sæpe mihi dictum commemini, qui tam modico flexu vocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti vicinior esset quam canenti. Verumtamen, cum reminiscor lacrymas meas, quas fudi ad cantus Ecclesiæ tuæ in primordiis recuperatæ fidei meæ, et nunc ipso quod moveor*, non cantu, sed rebus quæ cantantur, cum liquida voce et convenientissima modulatione cantantur, magnam instituti hujus utilitatem rursus agnosco. Ita fluctuo inter periculum voluptatis et experimentum salubritatis; magisque adducor, non quidem irretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in Ecclesia; ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat. Tamen, cum mihi accidit ut me amplius cantus, quam res quæ canitur, moveat, pœnaliter me peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem. Ecco ubi sum; flete mecum, et pro me flete, qui aliquid boni vobiscum intus agitis unde facta procedunt. Nam qui non agitis, non vos hæc movent. Tu autem, Domine Deus meus, exaudi; respice, et vide*, et Ps. 6, 3.miserere, et sana me, in cujus oculis Ps. 77, 10.mihi quæstio factus sum, et ipse est languor meus.

XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras.

51. Restat voluptas oculorum istorum carnis meæ, de qua loquor* confessiones quas audiant aures templi tui, aures fraternæ ac piæ, ut concludamus tentationes concupiscentiæ carnis, quæ me adhuc pulsant ingemiscentem, et 2 Cor. 5, 2.habitaculum meum, quod de cœlo est, superindui cupientem. Pulchras formas et varias, nitidos et amœnos colores amant oculi. Non teneant hæc animam meam: teneat eam Deus Gen. 1, 31.qui fecit hæc, bona quidem valde; sed ipse est bonum meum, non hæc. Et tangunt me vigilantem totis diebus, nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a vocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. Ipsa enim regina colorum lux ista, perfundens cuncta quæ cernimus, ubiubi per diem fuero, multimodo allapsu blanditur mihi aliud agenti, et eam non advertenti. Insinuat autem se ita vehementer, ut si repente subtrahatur, cum desiderio requiratur: et si diu absit, contristat animum*.

52. Tob. 4.O lux quam videbat Tobias, cum clausis oculis istis filium docebat vitæ viam, et ei præibat pede charitatis nusquam errans. Aut quam videbat Isaac prægravatis et opertis senectute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit. Gen. 27.Aut quam videbat Jacob, cum et ipse præ grandi ætate captus oculis, in filiis præsignata futuri populi genera luminoso corde radiavit; et nepotibus suis ex Joseph divexas mystice manus, non sicut pater eorum foris corrigebat, Gen. 48. 49.sed sicut ipse intus discernebat, imposuit. Ipsa est lux, una est*, et unum omnes qui vident et amant eam. At ista corporalis de qua loquebar, illecebrosa ac periculosa dulcedine condit vitam sæculi cæcis amatoribus. Qui autem et de ipsa laudare te norunt, "Deus[279] creator omnium," assumunt eam in hymno tuo; non absumuntur ab ea in somno suo: sic esse cupio. Resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei, quibus ingredior viam tuam; et erigo ad te invisibiles oculos, ut tu Ps. 24, 15.evellas de laqueo pedes meos. Tu subinde evellis eos, nam illaqueantur. Tu non cessas evellere, ego autem crebro hæreo in ubique sparsis insidiis: Ps. 120, 4.quoniam non dormies, neque dormitabis, qui custodis Israel.

53. Quam innumerabilia, variis artibus et opificiis, in vestibus, calceamentis, vasis, et cujuscemodi fabricationibus*, picturis etiam, diversisque figmentis, atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus, addiderunt homines ad illecebras oculorum; foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt, et exterminantes quod facti sunt! At ego, Deus meus, et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum, et sacrifico laudem sacrificatori meo*; quoniam pulchra trajecta per animas in manus artificiosas[280], ab illa pulchritudine veniunt, quæ super animas est, cui suspirat anima mea die ac nocte. Sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, non autem inde trahunt utendi[281] modum. Et ibi est, et non vident eum[282], ut non eant longius, et Ps. 58, 10.fortitudinem suam ad te custodiant, nec eam spargant in deliciosas lassitudines. Ego autem hæc loquens atque discernens etiam istis pulchris gressum innecto; sed tu evellis, Domine, evellis tu, Ps. 25, 3.quoniam misericordia tua ante oculos meos est. Nam* ego capior miserabiliter, et tu evellis misericorditer; aliquando non sentientem, quia suspensius incideram; aliquando cum dolore, quia jam inhæseram.

XXXV. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis.

54. Huc accedit alia forma tentationis multiplicius periculosa. Præter* enim concupiscentiam carnis, quæ inest in delectatione omnium sensuum et voluptatum, cui servientes depereunt qui longe se faciunt a te, inest animæ per eosdem sensus corporis quædam non se oblectandi in carne, sed experiendi per carnem vana et curiosa cupiditas, nomine cognitionis et scientiæ palliata. Quæ quoniam in appetitu noscendi est, oculi autem sunt ad cognoscendum* in sensibus principes, 1 Joh. 2, 16.concupiscentia oculorum eloquio divino appellata est. Ad oculos enim proprie videre pertinet. Utimur autem hoc verbo etiam in cæteris sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus. Neque enim dicimus, Audi quid rutilet; aut, olfac quam niteat; aut, gusta quam splendeat; aut, palpa quam fulgeat: videri enim dicuntur hæc omnia. Dicimus autem non solum, Vide quid luceat, quod soli oculi sentire possunt; sed etiam, Vide quid sonet; vide quid oleat; vide quid sapiat; vide quam durum sit. Ideoque generalis experientia sensuum concupiscentia, sicut dictum est, oculorum vocatur; quia videndi officium in quo primatum oculi tenent, etiam cæteri sensus sibi de similitudine usurpant, cum aliquid cognitionis explorant.

55. Ex hoc autem evidentius discernitur quid voluptatis, quid curiositatis agatur per sensus: quod voluptas pulchra, canora, suavia, sapida, lenia sectatur; curiositas autem etiam his contraria tentandi causa, non ad subeundam molestiam, sed experiendi noscendique libidine*. Quid enim voluptatis habet videre in laniato cadavere quod exhorreas; et tamen sicubi jaceat, concurrunt ut contristentur, ut palleant. Timent etiam ne in somnis hoc videant; quasi quisquam eos vigilantes videre coegerit, aut pulchritudinis ulla fama persuaserit. Ita et in cæteris sensibus, quæ persequi longum est. Ex hoc morbo cupiditatis, in spectaculis exhibentur quæque miracula. Hinc ad perscrutanda naturæ (quæ præter nos est) operta proceditur*, quæ scire nihil prodest, et nihil aliud quam scire homines cupiunt[283]. Hinc etiam, si quid eodem perversæ scientiæ fine per artes magicas quæritur. Hinc etiam in ipsa religione Deus tentatur, cum signa et prodigia flagitantur, non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam desiderata.

56. In hac tam immensa silva plena insidiarum et periculorum, ecce multa* præciderim et a meo corde dispulerim, sicuti donasti me facere, Deus salutis meæ; attamen quando audeo dicere, cum circumquaque quotidianam vitam nostram tam multa hujus generis rerum circumstrepant; quando audeo dicere nulla re tali me intentum fieri ad spectandum, et vana cura capiendum? Sane me jam theatra non rapiunt, nec curo nosse transitus siderum, nec anima mea unquam responsa quæsivit umbrarum; omnia sacrilega sacramenta detestor. A te, Domine Deus meus, cui humilem[284] famulatum ac simplicem debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimicus, ut signum aliquod petam! Sed obsecro te per Regem nostrum, et patriam Jerusalem simplicem, castam, ut quemadmodum a me longe est ista consensio, ita sit semper longe atque longius. Pro salute autem cujusquam cum te rogo, alius multum differens finis est intentionis meæ; et te facientem quod vis, das* mihi, et dabis libenter sequi.

57. Verumtamen in quam multis minutissimis et contemptibilibus rebus curiositas quotidie nostra tentatur*; et quam sæpe labamur, quis enumerat? Quoties narrantes inania, primo quasi toleramus ne offendamus infirmos, deinde paulatim libenter advertimus! Canem currentem post leporem jam non specto, cum in circo fit: at vero in agro, si casu transeam, avertit me fortassis et ab aliqua magna cogitatione, atque ad se convertit illa venatio; non deviare cogens corpore jumenti, sed cordis inclinatione. Et nisi jam mihi demonstrata infirmitate mea, cito admoneas, aut ex ipsa visione per aliquam considerationem in te assurgere, aut totum contemnere atque transire, vanus hebesco. Quid cum me domi sedentem stellio muscas captans, vel aranea retibus suis irruentes implicans, sæpe intentum facit? Num quia parva sunt animalia, ideo non res eadem geritur? Pergo inde ad laudandum te, creatorem mirificum atque ordinatorem rerum omnium, sed non inde esse intentus incipio. Aliud est cito surgere, aliud est non cadere. Et talibus vita mea plena est, et una spes mea magna valde misericordia tua. Cum enim hujuscemodi rerum conceptaculum* fit cor nostrum, et portat copiosæ vanitatis catervas, hinc et orationes nostræ sæpe interrumpuntur atque turbantur, et ante conspectum tuum dum ad aures tuas vocem cordis intendimus, nescio unde irruentibus nugatoriis cogitationibus res tanta præciditur. Numquid etiam hoc inter contemnenda deputabimus, aut aliquid nos reducet in spem, nisi tota misericordia tua*, quoniam cœpisti mutare nos?

XXXVI. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est superbiæ.

58. Et tu scis quanta ex parte mutaveris, qui me primitus sanas a libidine vindicandi me, ut propitius fias etiam cæteris Ps. 102, 3-5.omnibus iniquitatibus meis, et sanes omnes languores meos, et redimas de corruptione vitam meam, et corones me in miseratione et misericordia, et saties in bonis desiderium meum; quia* compressisti a timore tuo superbiam meam, et mansuefecisti jugo tuo cervicem meam. Et nunc porto illud, et Mat. 11, 30.lene est mihi, quoniam sic promisisti et fecisti; et vere sic erat, et nesciebam, quando id subire metuebam.

59. Sed numquid, Domine, qui solus sine typho dominaris, quia solus verus Dominus es qui non habes dominum; numquid hoc quoque tertium tentationis genus cessavit a me*, aut cessare in hac tota vita potest, timeri et amari velle ab hominibus, non propter aliud, sed ut inde sit gaudium, quod non est gaudium*? Misera vita est, et fœda jactantia. Hinc fit vel maxime non amare te, nec caste timere te. Ideoque tu 1 Pet. 5, 5. Jac. 4, 6.superbis resistis, humilibus autem das gratiam; et intonas super ambitiones sæculi, et Ps. 17, 8.contremunt fundamenta montium. Itaque nobis, quoniam propter quædam humanæ societatis officia necessarium est amari et timeri ab hominibus, instat adversarius veræ beatitudinis nostræ, ubique spargens in laqueis, "Euge, euge:" ut dum avide colligimus, incaute capiamur, et a veritate tua gaudium nostrum deponamus, atque in hominum fallacia ponamus; libeatque nos amari et timeri, non propter te, sed pro te; atque isto modo sui similes factos secum habeat, non ad concordiam charitatis, sed ad consortium supplicii, qui statuit Is. 14, 13-15.sedem suam ponere in aquilone, ut te perversa et distorta via imitanti*, tenebrosi frigidique servirent. Nos autem, Domine, Luc. 12, 32.pusillus grex tuus ecce sumus; tu nos posside. Prætende alas tuas, et fugiamus sub eas. Gloria nostra tu esto; propter te amemur, et verbum tuum timeatur in nobis. Qui laudari vult ab hominibus vituperante te, non defendetur ab hominibus judicante te, nec eripietur damnante te. Cum autem non Ps. 10, 3.peccator laudatur in desideriis animæ suæ, nec qui iniqua gerit benedicitur, sed laudatur homo propter aliquod donum quod dedisti ei, at ille plus gaudet sibi laudari se, quam ipsum donum habere unde laudatur, etiam iste te vituperante laudatur: et melior jam ille qui laudavit, quam iste qui laudatus est. Illi enim placuit in homine donum Dei; huic amplius placuit donum hominis quam Dei.

XXXVII. Ut movetur laudibus humanis.

60. Tentamur his tentationibus quotidie, Domine; sine cessatione tentamur. Quotidiana Prov. 27, 21.fornax nostra est humana lingua. Imperas nobis et in hoc genere continentiam: da quod jubes, et jube quod vis. Tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei, et flumina oculorum meorum. Neque enim facile colligo quam sim ab ista peste mundatior, et multum timeo Ps. 18, 13.occulta mea, quæ norunt oculi tui, mei autem non. Est enim qualiscumque in aliis generibus tentationum mihi facultas explorandi me; in hoc pene nulla est. Nam et a voluptatibus carnis, et a curiositate supervacanea cognoscendi, video quantum assecutus sim posse refrenare animum meum, cum eis rebus careo, vel voluntate, vel cum absunt*[285]. Tunc enim me interrogo, quam magis minusve mihi molestum sit non habere. Divitiæ vero quæ ob hoc expetuntur, ut alicui trium istarum cupiditatum, vel duabus earum, vel omnibus serviant, si persentiscere non potest animus utrum eas habens contemnat, possunt et dimitti ut se probet. Laude vero ut careamus, atque in eo experiamur quid possumus, numquid male vivendum est, et tam perdite atque immaniter, ut nemo nos noverit qui non detestetur? Quæ major dementia dici aut cogitari potest? At si bonæ vitæ bonorumque operum comes et solet et debet esse laudatio, tam comitatum ejus, quam ipsam bonam vitam deseri non oportet. Non autem sentio sine quo esse aut æquo animo aut ægre possim, nisi cum abfuerit.

61. Quid igitur tibi in hoc genere tentationis, Domine, confiteor? quid, nisi delectari me laudibus; sed amplius ipsa veritate quam laudibus? Nam si mihi proponatur utrum malim furens, aut in omnibus rebus errans, ab omnibus hominibus laudari; an constans, et in veritate certissimus, ab omnibus vituperari; video quid eligam. Verumtamen nollem ut vel augeret mihi gaudium cujuslibet boni mei suffragatio oris alieni. Sed auget, fateor; non solum, sed et vituperatio minuit. Et cum ista miseria mea perturbor, subintrat mihi excusatio, quæ qualis sit, tu scis, Deus; nam me incertum facit. Quia enim nobis imperasti non tantum continentiam, id est, a quibus rebus amorem cohibeamus, verum etiam justitiam, id est, quo eum conferamus, nec te tantum voluisti a nobis, verum etiam proximum diligi, sæpe mihi videor de profectu aut spe proximi delectari, cum bene intelligentis laude delector; et rursus ejus malo contristari, cum eum audio vituperare quod aut ignorat, aut bonum est. Nam et contristor aliquando laudibus meis, cum vel ea laudantur in me, in quibus ipse mihi displiceo; vel etiam bona minora et levia pluris æstimantur quam æstimanda sunt. Sed rursus, unde scio an propterea sic afficior, quia nolo de meipso a me dissentire laudatorem meum; non quia illius utilitate moveor, sed quia eadem bona quæ mihi in me placent, jucundiora mihi sunt cum et alteri placent? Quodammodo enim non ego laudor, cum de me sententia mea non laudatur; quandoquidem aut illa laudantur quæ mihi displicent, aut illa amplius quæ mihi minus placent. Ergone de hoc incertus sum mei?

62. Ecce in te, Veritas, video non me laudibus meis propter me, sed propter proximi utilitatem moveri oportere[286]. Et utrum ita sim* nescio. Minus mihi in hac re notus sum ipse quam tu*. Obsecro te, Deus meus, et meipsum mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis quod in me saucium comperero. Iterum me diligentius interrogem. Si utilitate proximi moveor in laudibus meis, cur minus moveor, si quisquam alius injuste vituperetur, quam si ego? cur ea contumelia magis mordeor quæ in me, quam quæ in alium eadem iniquitate coram me jacitur? An et hoc nescio? Etiamne id restat ut Gal. 6, 3.ipse me seducam, et verum non faciam coram te in corde et lingua mea? Insaniam istam, Domine, longe fac a me, Ps. 140, 5.ne oleum peccatoris mihi sit os meum ad impinguandum caput meum. Ps. 108, 22.Egenus et pauper sum ego, et melior in occulto gemitu displicens mihi, et quærens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus, et perficiatur usque in pacem quam nescit arrogantis oculus.

XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.

63. Sermo autem ore procedens, et facta quæ innotescunt hominibus, habent tentationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad privatam quamdam excellentiam contrahit emendicata suffragia; tentat* et cum a me in me arguitur, eo ipso quo arguitur; et sæpe de ipso vanæ gloriæ contemptu vanius gloriatur: ideoque non jam de ipso contemptu* gloriæ gloriatur; non enim eam contemnit, cum gloriatur.

XXXIX. Amoris proprii vis et natura.

64. Intus etiam intus est aliud in eodem genere tentationis malum inanescunt qui placent sibi de se, quamvis aliis vel non placeant*, vel displiceant, nec placere affectent cæteris. Sed sibi placentes multum tibi displicent, non tantum de non bonis quasi bonis, verum etiam de bonis tuis quasi suis[287]; aut etiam sicut de tuis, sed tanquam ex meritis suis; aut etiam sicut ex tua gratia*, non tamen socialiter gaudentes, sed aliis invidentes eam*. In his omnibus atque hujuscemodi periculis et laboribus, vides tremorem cordis mei; sed et vulnera mea magis subinde a te sanari, quam mihi non infligi sentio.

XL. Quod in se et cæteris rebus Deum investigavit.

65. Ubi non mecum ambulasti, Veritas, docens quid caveam et quid appetam, cum ad te referrem inferiora visa mea quæ potui, teque consulerem? Lustravi mundum foris sensu quo potui, et attendi vitam corporis mei de me, sensusque ipsos meos. Inde ingressus sum in recessus memoriæ meæ, multiplices amplitudines plenas miris modis copiarum innumerabilium; et consideravi, et expavi, et nihil eorum discernere potui sine te, et nihil eorum esse te inveni. Nec ego ipse inventor qui peragravi omnia, et distinguere et pro suis quæque dignitatibus æstimare conatus sum, excipiens alia nuntiantibus sensibus, et interrogans alia mecum commixta sentiens, ipsosque nuntios dignoscens atque dinumerans, jamque in memoriæ* latis opibus alia pertractans, alia recondens, alia eruens. Nec ego ipse cum hæc agerem, id est vis mea qua id agebam, nec ipsa eras tu, quia lux es tu permanens quam de omnibus consulebam an essent, quid essent, quanti pendenda essent: et audiebam docentem ac jubentem. Et sæpe istud facio; hoc me delectat, et ab actionibus necessitatis quantum relaxari possum, ad istam voluptatem refugio. Neque in his omnibus, quæ percurro consulens te, invenio tutum locum animæ meæ nisi in te, quo colligantur sparsa mea[288], nec a te quidquam recedat ex me. Et aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quæ si perficiatur in me, nescio quid erit quod vita ista non erit. Sed recido in hæc ærumnosis ponderibus, et resorbeor solitis, et teneor, et multum fleo, sed multum teneor. Tantum consuetudinis sarcina degravat*! Hic esse valeo, nec volo; illic volo, nec valeo; miser utrobique.

XLI. Triplex cupiditas.

66. Ideoque consideravi languores peccatorum meorum in cupiditate triplici; et dexteram tuam invocavi ad salutem meam. Vidi enim splendorem tuum corde saucio, et repercussusdixi: "Quis illuc potest? Ps. 30, 23.Projectus sum a facie oculorum tuorum." Tu es Veritas super omnia præsidens: at ego per avaritiam[289] meam non amittere te volui, sed volui tecum possidere mendacium; sicut nemo vult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quid verum sit. Itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.

XLII. Nonnulli ad dæmones tanquam redeundi ad Deum mediatores infeliciter recurrerunt.

67. Quem invenirem qui me reconciliaret tibi? Ambiendum* mihi fuit ad Angelos? Qua prece? quibus sacramentis? Multi conantes ad te redire, neque per seipsos valentes, sicut audio, tentaverunt hæc, et inciderunt in desiderium

curiosarum visionum, et digni habiti sunt illusionibus. Elati enim te quærebant doctrinæ fastu, exerentes potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiæ suæ Eph. 2, 2.potestates aeris hujus, a quibus per potentias magicas deciperentur, quærentes mediatorem per quem purgarentur, et non erat. 2 Cor. 11, 14.Diabolus enim erat transfigurans se in Angelum lucis. Et* multum illexit superbam carnem, quod carneo corpore ipse non esset. Erant enim illi mortales et peccatores; tu autem, Domine, cui reconciliari superbe quærebant, immortalis et sine peccato. 1 Tim. 2, 5.Mediator autem inter Deum et homines, oportebat ut haberet aliquid simile Deo, aliquid simile hominibus: ne in utroque hominibus similis, longe esset a Deo; aut in utroque Deo similis, longe esset ab hominibus, atque ita mediator non esset. Fallax itaque ille mediator, quo per secreta judicia tua, superbia mereretur illudi, unum cum hominibus habet, id est peccatum; aliud videri vult habere cum Deo, ut quia carnis mortalitate[290] non tegitur, pro immortali se ostentet. Sed quia Rom. 6, 20.stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus, unde simul damnetur in mortem.

XLIII. Christus verus mediator.

68. Verax autem mediator quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus, et misisti ut ejus exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille Dei et hominum homo Christus Jesus, inter mortales peccatores et immortalem justum apparuit; mortalis cum hominibus, justus cum Deo. Ut quoniam stipendium justitiæ vita et pax est, per justitiam conjunctam Deo evacuaret mortem justificatorum impiorum*, quam cum illis voluit habere communem. Hinc* demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futuræ passionis ejus, sicut nos per fidem præteritiæ, salvi fierent. Inquantum enim homo, intantum mediator[291]; inquantum autem Verbum, non medius, quia æqualis Deo, et Deus apud Deum, et simul* unus Deus.

69. Quomodo[292] nos amasti, Pater bone, qui Rom. 8, 32.Filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum! Phil. 2, 6.Quomodo nos amasti pro quibus ille, non rapinam arbitratus esse æqualis tibi, factus est subditus usque ad mortem crucis; unus ille Ps. 87, 6-8.in mortuis liber, Joh. 10, 18.potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum sumendi eam[293]; pro nobis tibi victor et victima, et ideo victor quia victima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos quia sacrificium; faciens tibi nos de servis filios, de te nascendo, nobis serviendo! Merito mihi spes valida in illo est, quod Rom. 8, 34.sanabis omnes languores meos, per eum qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis; alioquin desperarem. Multi enim et magni sunt iidem languores mei, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. Potuimus putare Verbum tuum remotum esse a conjunctione hominis, et desperare de nobis, nisi Joh. 1, 14.caro fieret et habitaret in nobis.

70. Conterritus peccatis meis et mole miseriæ meæ, agitaveram* corde meditatusque fueram fugam in solitudinem; sed prohibuisti me, et confirmasti me, dicens: 2 Cor. 5, 15.Ideo Christus pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est. Ecce, Domine, jacto in te curam meam ut vivam, et Ps. 118, 18.considerabo mirabilia de lege tua. Tu scis imperitiam meam et infirmitatem meam: doce me, et sana me. Ille tuus Unicus Col. 2, 3.in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi, redemit me sanguine suo. Non calumnientur mihi superbi: quoniam cogito pretium meum, et manduco, et bibo, et erogo; et pauper cupio saturari ex eo, inter illos qui Ps. 21, 27.edunt et saturantur, et laudant Deum qui requirunt eum.

Hic ubi vitæ præteritæ enarrationem abrumpit Aug., haud inutile erit adponere, quid hæreticis responderit, auctoritatem ejus in fidei defensione elevantibus, propter ea, quæ nondum fidelis commiserit. Ii vero præcipue fuerunt Donatistæ. His præclare coram populo respondit. (Serm. 3. in Ps. 36. §. 19) "Loquantur ergo adversus nos quidquid volunt: nos diligemus illos et nolentes. Novimus enim, Fratres, novimus linguas eorum; propter quas eis non irascamur, patienter ferte nobiscum. Vident enim in caussa se nihil habere, et linguas convertunt in nos; et incipiunt de nobis dicere mala, multa quæ sciunt, multa quæ nesciunt. Quæ sciunt, præterita nostra sunt. Fuimus enim aliquando, sicut dicit Apostolus, "stulti et increduli, et ad omne opus bonum reprobi." In errore perverso desipientes et insanientes fuimus, non negamus; et quantum præteritum nostrum non negamus, tanto magis Deum qui nobis ignovit, laudamus. Quid ergo hæretice dimittis caussam, et is ad hominem? Quid enim ego sum? Quid sum? Numquid Catholica ego sum? Numquid hereditas Christi diffusa per gentes ego sum? Sufficit mihi ut in ea sim. Vituperas mala mea præterita, quid magnum facis? Severior sum ego in mala mea quam tu: quod tu vituperasti, ego damnavi. Utinam velles imitari, ut et error tuus fieret aliquando præteritus. Ista sunt mala præterita, quæ noverunt, maxime in ista civitate. Hic enim male viximus, quod ego confiteor: et quantum gaudeo de gratia Dei, tantum de meis præteritis quid dicam—Doleo? Dolorem, si adhuc essem. Sed quid dicam? Gaudeo? Nec hoc possum dicere: utinam enim numquam fuissem. Quidquid tamen fui, in nomine Christi præteritum est. Quod autem modo reprehendunt, non norunt. Sunt quæ adhuc in me reprehendant: sed tamen multum est ad illos ut hæc noverint. Multa enim ago in cogitationibus meis, pugnans adversus malas suggestiones meas, et habens conflictationem diuturnam, et prope continuam cum tentationibus inimici subvertere me volentis. Gemo ad Deum in infirmitate mea; et novit quid parturit cor meum, ille qui novit partum meum. "Mihi autem minimum est, ut a vobis dijudicer, aut ab humano die," ait Apostolus; "sed neque ego meipsum judico." Melius enim me ego novi quam illi, sed melius Deus quam ego. Non ergo vobis insultent de nobis, non, faciat Christus. Dicunt enim, Et qui sunt? et unde sunt? malos hic illos novimus, ubi baptizati sunt? Si nos bene noverunt, sciunt quia et navigavimus aliquando; sciunt quia et peregrinati sumus; sciunt quia alii ivimus, et alii redivimus. Non hic baptizati sumus; sed ubi baptizati sumus, Ecclesia est nota universo orbi terrarum. Et multi fratres nostri sunt, qui et norunt quia baptizati sumus, et nobiscum baptizati sunt. Facile est ergo hoc nosse, si quis fratrum est inde sollicitus.

LIBER UNDECIMUS.

Quæ ex instituto dicenda occurrebant, quo tandem modo ad Officia Divina exequenda fuerit perductus, silentio præterit, Deum ex eo laudaturus, quod Scripturæ suæ interiora sensim ei aperuerit. Moysen non nisi in Christo intelligendum esse fatetur, ne exordium quidem libri Geneseos, In principio fecit Deus cœlum et terram. De his disserens, occurrit obtrectantibus, "quid faceret Deus antequam cœlum et terram conderet; et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non fecisset." Dum vero iis refellendis insistit, de Tempore copiose et accurate disserit.

I. Cur confitemur Deo scienti.

1. Numquid, Domine, cum tua sit æternitas, ignoras quæ tibi dico, aut ad tempus vides quod fit in tempore? Cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? Non utique ut per me noveris eas, sed affectum meum excito in te, et eorum qui hæc legunt, ut dicamus omnes: Ps. 95, 4.Magnus Dominus, et laudabilis valde. Jam dixi, et dicam: amore amoris tui facio istud. Nam et oramus, et tamen Veritas ait: Mat. 6, 8.Novit Pater vester quid vobis opus sit, priusquam petatis ab eo. Affectum ergo nostrum patefacimus in te, confitendo tibi miserias nostras et misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam cœpisti, ut desinamus esse miseri in nobis, et beatificemur in te; quoniam vocasti nos ut simus Mat. 5, 3-9.pauperes spiritu, et mites, et lugentes, et esurientes ac sitientes justitiam, et misericordes, et mundicordes, et pacifici. Ecce narravi tibi multa quæ potui, et quæ volui; quoniam tu prior voluisti ut confiterer tibi Domino Deo meo, Ps. 117, 1.quoniam bonus es, quoniam in sæculum misericordia tua.

II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.

2. Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua, et omnes terrores tuos, et consolationes, et gubernationes quibus me perduxisti prædicare verbum, et sacramentum tuum dispensare populo tuo[294]? Et si sufficio

hæc enuntiare ex ordine, caro mihi valent stillæ temporum. Et olim inardesco meditari in lege tua, et in ea tibi confiteri scientiam et imperitiam meam, primordia illuminationis tuæ, et reliquias tenebrarum mearum, quousque devoretur a fortitudine infirmitas. Et nolo in aliud horæ diffluant, quas invenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis, et intentionis animi, et servitutis quam debemus hominibus, et quam non debemus[295] et tamen reddimus.

3. Domine Deus meus, intende orationi meæ, et misericordia tua exaudiat desiderium meum; quoniam non mihi soli æstuat, sed usui vult esse fraternæ charitati: et vides in corde meo quia sic est. Sacrificem* tibi famulatum cogitationis et linguæ meæ; et da quod offeram tibi. Ps. 85, 1.Inops enim et pauper sum; Rom. 10, 12.tu dives in omnes invocantes te, qui securus curam nostri geris. Circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora labia mea. Sint castæ deliciæ meæ, Scripturæ tuæ; nec fallar in eis, nec fallam ex eis. Domine attende; et miserere, Domine Deus meus, lux cæcorum et virtus infirmorum, statimque lux videntium et virtus fortium; attende animam meam, et audi Ps. 130, 1.clamantem de profundo. Nam nisi adsint et in profundo aures tuæ, quo ibimus? quo clamabimus? Ps. 73, 16.Tuus est dies, et tua est nox: ad nutum tuum momenta transvolant. Largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuæ, neque adversus pulsantes claudas eam. Neque enim frustra scribi voluisti tot paginarum opaca secreta[296]; aut non habent illæ Ps. 28, 9.silvæ cervos[297] suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes* et ruminantes[298]. O Domine, perfice me, et revela mihi eas. Ecce vox tua gaudium meum, vox tua super affluentiam voluptatum*. Da quod amo: amo enim; et hoc tu dedisti. Ne dona tua deseras, nec herbam tuam spernas sitientem. Confitear tibi quidquid invenero in Libris tuis; et audiam vocem laudis et te bibam, et Ps. 25, 7.considerem mirabilia de lege tua, ab usque Ps. 118, 18.principio in quo fecisti cœlum et terram, usque ad regnum tecum perpetuum sanctæ civitatis tuæ.

4. Domine, miserere mei, et exaudi desiderium meum. Puto enim quod non sit de terra, non de auro et argento et de lapidibus, aut decoris vestibus, aut honoribus et potestatibus, aut voluptatibus carnis, neque de necessariis corpori et huic vitæ peregrinationis nostræ, quæ omnia nobis Mat. 6, 33.apponuntur quærentibus regnum et justitiam tuam. Vide, Domine Deus, meus, unde sit desiderium meum. Ps. 118, 85.Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine. Ecce unde est desiderium meum. Vide, Pater, aspice, et vide, et approba; et placeat in conspectu misericordiæ tuæ invenire me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. Obsecro per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, Ps. 79, 18.virum dexteræ tuæ, filium hominis, quem confirmasti tibi mediatorem tuum et nostrum; per quem nos quæsisti non quærentes te, quæsisti autem ut quæreremus te; Joh. 1, 3.Verbum tuum per quod fecisti omnia, in quibus et me; Unicum tuum per quem vocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro Rom. 8, 34.qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis, Col. 2, 3.in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Ipsos* quæro in Libris tuis. Joh. 5, 46.Moyses de illo scripsit: hoc ipse ait; hoc Veritas ait.

III. Quæ scripsit Moyses de creatione cœli et terræ, intelligere non potest nisi donante Deo.

5. Audiam et intelligam quomodo Gen. 1, 1.in principio fecisti cœlum et terram. Scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transivit hinc a te ad te*; neque nunc ante me est. Nam si esset, tenerem eum, et rogarem eum, et per te obsecrarem ut mihi ista panderet; et præberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore ejus. Et si Hebræa voce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum, nec inde mentem meam quidquam tangeret; si autem Latine, scirem quid diceret. Sed unde scirem an verum diceret? Quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? Intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis, nec Hebræa, nec Græca, nec Latina, nec barbara veritas, sine oris et linguæ organis, sine strepitu syllabarum diceret, Verum dicit: et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem, Verum dicis. Cum ergo illum interrogare non possim, te, te quo plenus vera dixit, Veritas, rogo; te, Deus meus, rogo parce peccatis meis; et qui illi servo tuo dedisti hæc dicere da et mihi hæc intelligere.

IV. Creatura clamat creatorem Deum.

6. Ecce sunt cœlum et terra: clamant quod facta sint; mutantur enim atque variantur. Quidquid autem factum non est et tamen est, non est in eo* quidquam quod ante non erat, quod est mutari atque variari[299]. Clamant etiam quod seipsa non fecerint: Ideo sumus, quia facta sumus; non ergo eramus antequam essemus, ut fieri possemus a nobis. Et vox dicentium est ipsa evidentia. Tu ergo, Domine, fecisti ea qui pulcher es, pulchra sunt enim; qui bonus es, bona sunt enim; qui es, sunt enim. Nec ita pulchra sunt, nec ita bona sunt nec ita sunt, sicut tu, conditor eorum; cui* comparata, nec pulchra sunt, nec bona sunt, nec sunt. Scimus hæc, gratias tibi. Et scientia nostra scientiæ tuæ comparata, ignorantia est.

V. Ex nihilo conditus mundus.

7. Quomodo autem fecisti cœlum et terram*, et quae machina tam grandis operationis tuæ? Non enim sicut homo artifex formans corpus de corpore, arbitratu animæ valentis imponere utcumque speciem quam cernit in semetipsa interno oculo[300]. Et unde hoc valeret, nisi quia tu fecisti eam? Et imponit speciem jam existenti et habenti ut esset; veluti terræ, aut lapidi, aut ligno, aut auro, aut id genus rerum cuilibet. Et unde ista essent, nisi tu instituisses ea? Tu fabro corpus, tu animum membris imperitantem fecisti; tu materiam unde facit aliquid; tu ingenium quo artem capiat, et videat intus quid faciat foris; tu sensum corporis quo interprete trajiciat ab animo ad materiam id quod facit, et renuntiet animo quid factum sit; ut ille intus consulat præsidentem sibi veritatem, an bene factum sit. Te laudant* hæc omnia creatorem omnium: sed tu quomodo facis ea? quomodo fecisti, Deus, cœlum et terram? Non utique in cœlo neque in terra fecisti cœlum et terram; neque in aere aut in aquis, quoniam et hæc pertinent ad cœlum et terram: neque in universo mundo fecisti universum mundum, quia non erat ubi fieret antequam fieret ut esset. Nec manu tenebas aliquid unde faceres cœlum et terram; nam unde tibi hoc quod tu non feceras, unde aliquid faceres? Quid enim est, nisi quia tu es? Ergo Ps. 32, 9. 6.dixisti, et facta sunt, atque in verbo tuo fecisti ea.

VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.

8. Sed quomodo dixisti? Numquid illo modo quo facta est vox de nube, dicens: Mat. 3, 17; et 17, 5.Hic est filius meus dilectus? Illa enim vox acta atque transacta est, cœpta et finita. Sonuerunt syllabæ atque transierunt, secunda post primam, tertia post secundam, atque inde ex ordine, donec ultima post cæteras, silentiumque post ultimam. Unde claret atque eminet, quod creaturæ motus expressit eam, serviens æternæ voluntati tuæ ipse temporalis. Et hæc ad tempus facta verba tua nuntiavit auris exterior menti prudenti, cujus auris interior posita est ad æternum Verbum tuum. At illa comparavit hæc verba temporaliter sonantia, cum æterno in silentio Verbo tuo, et dixit: "Aliud est, longe aliud est." Hæc longe infra me sunt; nec sunt, quia fugiunt et prætereunt: Verbum autem Domini* mei supra me manet in æternum. Si ergo verbis sonantibus et prætereuntibus dixisti ut fieret cœlum et terra, atque ita fecisti cœlum et terram, erat jam creatura corporalis ante cœlum et terram, cujus motibus temporalibus temporaliter vox illa percurreret. Nullum autem corpus ante cœlum et terram: aut si erat, id certe sine transitoria voce feceras, unde transitoriam vocem faceres qua diceres ut fieret cœlum et terra. Quidquid enim illud esset unde talis vox fieret, nisi abs te factum esset, omnino non esset. Ut ergo fieret corpus unde verba ista fierent, quo verbo a te dictum est?

VII. Verbum Dei coæternum Deo.

9. Vocas ergo nos ad intelligendum Verbum Deum apud te Deum, quod sempiterne dicitur, et eo sempiterne dicuntur omnia: neque enim finitur quod dicebatur, et dicitur aliud ut possint dici omnia; sed simul ac sempiterne omnia[301]. Alioquin jam tempus et mutatio, et non vera æternitas, nec vera immortalitas. Hoc novi, Deus meus, et gratias ago. Novi, confiteor tibi, Domine; mecumque novit et benedicit te quisquis ingratus non est certæ veritati. Novimus, Domine, novimus; quoniam inquantum quidquid non est quod erat, et est quod non erat, intantum moritur et oritur. Non ergo quidquam Verbi* tui cedit atque succedit quoniam vere immortale atque æternum est. Et ideo Verbo tibi coæterno, simul et sempiterne* dicis omnia quæ dicis, et fit quidquid dicis ut fiat; nec aliter, quam dicendo, facis: nec tamen simul et sempiterna fiunt omnia quæ dicendo facis.

VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem.

10. Cur quæso, Domine Deus meus? Utcumque video; sed quomodo id eloquar nescio: nisi quia omne quod esse incipit et esse desinit, tunc esse incipit et tunc* desinit, quando debuisse incipere vel desinere in æterna ratione cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit. Ipsum est Verbum tuum, quod et Joh. 8, 25.Principium[302] est quia* et loquitur nobis. Sic in Evangelio per carnem ait; et hoc insonuit foris auribus hominum, ut crederetur, et intus quæreretur, et inveniretur in æterna veritate, ubi omnes discipulos bonus et solus magister docet. Ibi audio vocem tuam, Domine, dicentis* mihi, quoniam ille loquitur nobis qui docet nos. Qui autem non docet nos, etiam si loquitur, non nobis loquitur. Quis porro nos docet, nisi stabilis veritas? Quia et per creaturam mutabilem cum admonemur, ad veritatem stabilem ducimur; ubi* vere discimus cum Joh. 3, 29.stamus et audimus eum, et gaudio gaudemus propter vocem sponsi, reddentes nos unde sumus. Et ideo Principium, quia nisi maneret, cum erraremus non esset quo rediremus[303]. Cum autem redimus ab errore, cognoscendo utique redimus; ut autem cognoscamus, docet nos, quia Principium est, et loquitur nobis.

IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.

11. In hoc Principio, fecisti, Deus, cœlum et terram, in Verbo tuo, in Filio tuo, in Virtute tua, in Sapientia tua, in Veritate tua, miro modo dicens, et miro modo faciens. Quis comprehendet? quis enarrabit? Quid est illud quod interlucet mihi, et percutit cor meum sine læsione; et inhorresco, et inardesco? Inhorresco inquantum dissimilis ei sum; inardesco inquantum similis ei sum. Sapientia, sapientia* ipsa est, quæ interlucet mihi, discindens nubilum meum, quod me rursus cooperit deficientem ab ea, caligine atque aggere pœnarum mearum; quoniam sic Ps. 30, 11.infirmatus est in egestate* vigor meus, ut non sufferam bonum meum, donec tu, Domine, qui Ps. 102, 3-5.propitius factus es omnibus iniquitatibus meis, etiam sanes omnes languores meos; quia et redimes de corruptione vitam meam, et coronabis me in miseratione et misericordia, et satiabis in bonis desiderium meum; quoniam renovabitur juventus mea sicut aquilæ. Spe enim salvi facti sumus, et promissa tua Rom. 8, 24. 25.per patientiam exspectamus. Audiat te intus sermocinantem qui potest; ego fidenter ex oraculo tuo clamabo: Ps. 103, 24.Quam magnificata sunt opera tua Domine, omnia in Sapientia fecisti! et illa Principium, et in eo Principio fecisti cœlum et terram.

X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam cœlum et terram conderet.

12. Nonne ecce pleni sunt vetustatis suæ qui nobis dicunt: "Quid faciebat Deus antequam faceret cœlum et terram?" "Si enim vacabat," inquiunt, "et non operabatur aliquid, non sic semper et deinceps, quemadmodum retro semper cessavit ab opere? Si enim ullus motus in Deo novus exstitit*, et voluntas nova ut creaturam conderet quam nunquam ante condiderat; quomodo iam vera æternitas, ubi oritur voluntas quæ non erat? Neque enim voluntas Dei creatura est, sed ante creaturam; quia non crearetur aliquid, nisi creatoris voluntas præcederet. Ad ipsam ergo Dei substantiam pertinet voluntas ejus. Quod si exortum est aliquid in Dei substantia quod prius non erat; non veraciter dicitur æterna illa substantia: si autem voluntas Dei sempiterna erat ut esset creatura; cur non sempiterna et creatura?"

XI. Objectioni respondet quod æternitas Dei nescit tempora.

13. Qui hæc dicunt, nondum te intelligunt, o Sapientia Dei, lux mentium; nondum intelligunt, quomodo fiant quæ per te, atque in te fiunt: et conantur æterna sapere; sed adhuc in præteritis et futuris rerum motibus cor eorum volitat, et adhuc vanum est. Quis tenebit illud, et figet illud, ut paululum stet, et paululum rapiat splendorem semper stantis æternitatis, et comparet cum temporibus nunquam stantibus, et videat esse incomparabilem; et videat longum tempus, nisi ex multis prætereuntibus motibus, qui simul extendi non possunt, longum non fieri; non autem præterire* quidquam in æterno, sed totum esse præsens; nullum vero tempus totum esse præsens: et videat omne praeteritum propelli ex futuro, et omne futurum ex præterito consequi; et omne præteritum ac futurum ab eo quod semper est præsens, creari et excurrere? Quis tenebit cor hominis, ut stet, et videat quomodo stans dictet et futura et præterita tempora, nec futura nec præterita æternitas? Numquid manus mea valet hoc, aut manus oris mei per loquelas agit tam grandem rem?

XII. Deus fecerit ante mundi creationem.

14. Ecce respondeo dicenti, "Quid faciebat Deus antequam faceret cœlum et terram?" respondeo non illud quod quidam respondisse perhibetur joculariter, eludens quæstionis violentiam: "Alta," inquit, "scrutantibus gehennas parabat." Aliud est videre, aliud* ridere; hæc non respondeo. Libentius enim responderim, "Nescio," quod nescio; quam illud unde irridetur qui alta interrogavit, et laudatur qui falsa respondit. Sed dico te, Deus noster, omnis creaturæ creatorem. Et si cœli et terræ nomine omnis creatura intelligitur; audenter dico, "Antequam faceret Deus cœlum et terram, non faciebat aliquid: si enim faciebat, quid nisi creaturam faciebat?" Et utinam sic sciam, quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum scio quod nulla fiebat creatura*, antequam fieret ulla creatura.

15. At si cujusquam volatilis sensus vagatur per imagines retro temporum, et te Deum omnipotentem et omnicreantem et omnitenentem, cœli et terræ artificem, ab opere tanto, antequam id faceres, per innumerabilia sæcula cessasse miratur; evigilet atque attendat, quia falsa miratur. Nam unde poterant innumerabilia sæcula præterire, quæ ipse non feceras, cum sis omnium sæculorum auctor et conditor? aut quæ tempora fuissent quæ abs te condita non essent[304]? aut quomodo præterirent, si nunquam fuissent? Cum ergo sis operator omnium temporum, si fuit aliquod tempus antequam faceres cœlum et terram, cur dicitur quod ab opere cessabas? Idipsum enim tempus tu feceras, nec præterire potuerunt tempora antequam faceres tempora. Si autem ante cœlum et terram nullum erat tempus, cur quæritur quid tunc faciebas? Non enim erat Tunc, ubi non erat tempus.

XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.

16. Nec tu tempore tempora præcedis, alioquin non omnia tempora præcederes. Sed præcedis omnia præterita celsitudine semper præsentis æternitatis; et superas omnia futura, quia illa futura sunt, et cum venerint, præterita erunt; Ps. 110, 28.tu autem idem ipse es, et anni tui non deficiunt. Anni tui nec eunt nec veniunt; isti enim nostri et eunt et veniunt, ut omnes veniant. Anni tui omnes simul stant, quoniam stant; nec euntes a venientibus excluduntur, quia non transeunt: isti autem nostri omnes erunt, cum omnes non erunt. Anni tui dies unus; et dies tuus non quotidie, sed hodie, quia hodiernus tuus non cedit crastino; neque enim succedit hesterno. Hodiernus tuus æternitas[305]; ideo coæternum genuisti, cui dixisti, Ps. 2, 7; Heb. 5, 5.Ego hodie genui te. Omnia tempora tu fecisti, et ante omnia tempora tu es; nec aliquo tempore non erat tempus.

XIV. Temporis differentiæ tres.

17. Nullo ergo tempore non feceras aliquid, quia ipsum tempus tu feceras. Et nulla tempora tibi coæterna sunt, quia tu permanes: at illa si permanerent, non essent tempora. Quid est enim tempus? Quis hoc facile breviterque explicaverit? Quis hoc, ad verbum de illo proferendum, vel cogitatione comprehenderit? Quid autem familiarius et notius in loquendo commemoramus quam tempus? Et intelligimus utique cum id loquimur, intelligimus etiam cum alio loquente id audimus. Quid est ergo tempus? Si nemo ex me quærat, scio; si quærenti explicare velim nescio: fidenter tamen dico scire me, quod si nihil præteriret, non esset præteritum tempus; et si nihil adveniret, non esset futurum tempus; et si nihil esset, non esset præsens tempus. Duo ergo illa tempora, præteritum et futurum quomodo sunt, quando et præteritum jam non est, et futurum nondum est? Præsens autem si semper esset præsens, nec in præteritum transiret; jam non esset tempus, sed æternitas. Si ergo præsens, ut tempus sit, ideo fit quia in præteritum transit; quomodo et hoc esse dicimus, cui causa ut sit, illa est quia non erit; ut scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia tendit non esse*?

XV. Mensura temporis in quo.

18. Et tamen dicimus longum tempus, et breve tempus; neque hoc nisi de præterito aut futuro dicimus. Præteritum tempus longum, verbi gratia, vocamus ante centum annos; futurum itidem longum, post centum annos. Breve autem præteritum, sicut puta, dicimus ante decem dies; et breve futurum, post decem dies. Sed quo pacto longum est aut breve, quod non est? Præteritum enim jam non est, et futurum nondum est. Non itaque dicamus, "Longum est;" sed dicamus de præterito, "Longum fuit," et de futuro," Longum erit." Domine meus, lux mea, nonne et hic veritas tua deridebit hominem? Quod enim longum fuit præteritum tempus, cum jam esset præteritum longum fuit, an cum adhuc præsens esset? Tunc enim poterat esse longum, quando erat quod esset longum: præteritum vero jam non erat; unde nec longum esse poterat, quod omnino non erat. Non ergo dicamus, "Longum fuit præteritum tempus;" neque enim inveniemus quid fuerit longum, quando ex quo præteritum est, non est: sed dicamus, "Longum fuit illud præsens tempus;" quia cum præsens esset, longum erat. Nondum enim præterierat ut non esset, et ideo erat quod longum esse posset. Postea vero quam præteriit, simul et longum esse destitit, quod esse destitit.

19. Videamus ergo, o anima humana, utrum præsens tempus possit esse longum; datum enim tibi est sentire moras atque metiri. Quid respondebis mihi? An centum anni præsentes longum tempus est? Vide prius utrum possint præsentes esse centum anni. Si enim primus eorum annus agitur, ipse præsens est; nonaginta vero et novem futuri sunt, et ideo nondum sunt: si autem secundus annus agitur; jam unus est præteritus, alter præsens, cæteri futuri. Atque ita* mediorum quemlibet centenarii hujus numeri annum præsentem posuerimus; ante illum præteriti erunt, post illum futuri: quocirca centum anni præsentes esse non poterunt*. Vide saltem utrum qui agitur unus, ipse sit præsens. Et ejus enim si primus agitur mensis, futuri sunt cæteri; si secundus, jam et primus præteriit, et reliqui nondum sunt. Ergo nec annus qui agitur, totus est præsens; et si non totus est præsens, non est annus præsens. Duodecim enim menses annus est, quorum quilibet unus mensis qui agitur, ipse præsens est; cæteri autem, præteriti aut futuri. Quanquam neque mensis qui agitur, præsens est, sed unus dies: si primus, futuris cæteris; si novissimus, præteritis cæteris; si mediorum quilibet, inter præteritos et futuros.

20. Ecce præsens tempus quod solum inveniebamus longum appellandum, vix ad unius diei spatium contractum est. Sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est præsens. Nocturnis enim et diurnis horis omnibus viginti quatuor expletur, quarum prima cæteras futuras habet, novissima præteritas; aliqua vero interjectarum ante se præteritas, post se futuras. Et ipsa una hora fugitivis particulis agitur; quidquid ejus avolavit, præteritum est; quidquid ei* restat, futurum. Si quid intelligitur temporis, quod in nullas jam vel in minutissimas momentorum partes dividi possit, id solum est quod præsens dicatur. Quod tamen ita raptim a futuro in præteritum transvolat, ut nulla morula extendatur. Nam si extenditur, dividitur in præteritum et futurum: præsens autem nullum habet spatium. Ubi est ergo tempus quod longum dicamus? An futurum? Non quidem dicimus, "Longum est," quia nondum est quod longum sit; sed dicimus, "Longum erit." Quando igitur erit? Si enim et tunc cum adhuc futurum erit, non erit longum; quia quod sit longum, nondum erit: si autem tunc erit longum cum ex futuro, quod nondum est, esse jam cœperit, et præsens factum erit, ut possit esse quod longum sit; jam superioribus vocibus clamat præsens tempus, longum se esse non posse.

XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non.

21. Et tamen, Domine, sentimus intervalla temporum, et comparamus sibimet, et dicimus alia longiora, et alia breviora. Metimur etiam quanto sit brevius aut longius illud tempus quam illud; et respondemus duplum esse hoc vel triplum, illud autem simplum, aut tantum hoc esse quantum illud. Sed prætereuntia metimur tempora cum sentiendo metimur; præterita vero quæ jam non sunt, aut futura quæ nondum sunt, quis metiri potest? nisi forte audebit quis dicere metiri posse quod non est. Cum ergo præterit tempus, sentiri et metiri potest; cum autem præterierit, quoniam non est, non potest.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings