← Table of contents
Confessiones

C O N F E S S I O N U M (continued 6)

Reading edition

28. Et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior qui fecisti omnia: a quo* si non esset lapsus Adam, non diffunderetur ex utero ejus salsugo maris, genus humanum profunde curiosum, et procellose tumidum, et instabiliter fluidum; atque ita non opus esset ut in aquis multis corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica facta et dicta. Sic enim mihi nunc occurrerunt reptilia et volatilia, quibus imbuti et initiati homines corporalibus sacramentis subditi, non ultra proficerent, nisi spiritualiter vivesceret anima gradu alio, et post initii verbum in consummationem respiceret.

XXI. In ver. 24: Producat terra animam vivam &c.

29. Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta ejecit*, non reptilia animarum vivarum et volatilia, sed animam vivam. Neque enim jam opus habet Baptismo quo gentibus opus est, sicut opus habebat cum aquis tegeretur; non enim Joh. 3, 5.intratur aliter in regnum cœlorum ex illo quo instituisti ut sic intretur: nec magnalia mirabilium quærit quibus fiat fides; neque enim Joh. 4, 48.nisi signa et prodigia viderit, non credit, cum jam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris; et 1 Cor. 14, 22.linguæ in signo* sunt non fidelibus, sed infidelibus. Nec isto igitur genere volatili, quod verbo tuo produxerunt aquæ, opus habet Ps. 135, 6.terra quam fundasti super aquas[368]. Immitte in eam verbum tuum per nuntios tuos. Opera enim eorum narramus, sed tu es qui operaris in eis, ut* operentur animam vivam. Terra producit eam, quia terra causa est ut hæc agant in ea; sicut mare fuit causa ut agerent reptilia animarum vivarum, et volatilia sub firmamento cœli, quibus jam terra non indiget; Luc. 24, 43.quamvis piscem[369] manducet levatum de profundo in ea Ps. 22, 5.mensa quam parasti in conspectu credentium; ideo enim de profundo levatus est ut alat aridam. Et aves, marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. Primarum enim vocum evangelizantium infidelitas hominum causa exstitit; sed et fideles exhortantur, et benedicuntur ab eis* multipliciter de die in diem. At vero anima viva de terra sumit* exordium, quia non prodest nisi jam fidelibus continere se ab amore hujus sæculi, ut anima eorum tibi viva quæ 1 Tim. 5, 6.mortua erat in deliciis vivens, deliciis, Domine, mortiferis; nam tu puri cordis vitales deliciæ.

30. Operentur ergo jam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis, annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et voces mysticas, ubi intenta* sit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum; talis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum Gen. 3, 8.se abscondunt a facie tua et fiunt abyssus: sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi; et sint forma fidelibus, vivendo coram eis, et excitando ad imitationem. Sic enim non tantum ad audiendum, sed etiam ad faciendum audiunt: Ps. 68, 33.Quærite Dominum, et vivet anima vestra, ut producat terra animam viventem. Rom. 12, 2.Nolite conformari huic sæculo, continete vos ab eo. Evitando vivit anima, quæ appetendo moritur. Continete vos ab immani feritate superbiæ, ab inerti voluptate luxuriæ, et a 1 Tim. 6, 20.fallaci nomine scientiæ; ut sint bestiæ mansuetæ, et pecora edomita, et innoxii serpentes. Motus enim animæ sunt isti in allegoria: sed fastus elationis, et delectatio libidinis, et venenum curiositatis, motus sunt animæ mortuæ; quia non ita moritur, ut omni motu careat, quoniam Jer. 2, 13.discedendo a fonte vitæ moritur[370], atque ita suscipitur a prætereunte sæculo, et Rom. 12, 2.conformatur ei.

31. Verbum autem tuum, Deus, fons vitæ æternæ est, et non præterit: ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis, Nolite conformari huic sæculo; ut producat terra, in fonte vitæ, animam viventem, in verbo tuo per 1 Cor. 11, 1.Evangelistas tuos animam continentem, imitando imitatores Christi tui. Hoc est enim secundum genus, quoniam æmulatio viri ab amico est: Gal. 4, 12.Estote, inquit, sicut ego; quia et ego sicut vos. Ita erunt in anima viva* bestiæ bonæ in mansuetudine actionis. Mandasti enim, dicens: Eccl. 3, 19.In mansuetudine opera tua perfice, et ab omni homine diligeris. Et 1 Cor. 8, 8.pecora bona, neque si manducaverint, abundantia; neque si non manducaverint, egentia: et serpentes boni, non perniciosi ad nocendum, sed Mat. 10, 16.astuti ad cavendum; et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut Rom. 1, 20.per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciatur æternitas. Serviunt enim rationi hæc animalia[371], cum a progressu mortifero cohibita vivunt et bona sunt.

XXII. In ver. 26: Faciamus hominem ad imaginem &c. Renovatio mentis.

32. Ecce enim, Domine Deus noster, creator noster, cum cohibitæ fuerint affectiones ab amore sæculi, quibus moriebamur male vivendo, et cœperit esse anima vivens bene vivendo, completumque fuerit verbum tuum, quod per Apostolum tuum dixisti, Nolite conformari huic sæculo; consequitur et illud quod adjunxisti statim et dixisti, Sed reformamini in novitate mentis vestræ: non jam secundum genus, tanquam imitantes præcedentem proximum, et* ex hominis melioris auctoritate viventes, (neque enim dixisti, "Fiat homo secundum genus;" sed, Gen. 1, 26.Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; ut nos probemus quæ sit voluntas tua. Ad hoc enim 1 Cor. 4, 15.dispensator ille tuus generans per Evangelium filios, ne semper parvulos haberet quos lacte nutriret, et tanquam nutrix foveret: 1 Thess. 2, 7.Reformamini, inquit, in novitate mentis vestræ Rom. 12, 2.ad probandum vos* quæ sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum. Ideoque non dicis, Fiat homo; sed, Faciamus hominem. Nec dicis, Secundum genus; sed, Ad imaginem et similitudinem nostram. Mente quippe renovatus, et conspiciens intellectam veritatem tuam, homine Jer. 31, 34. Heb. 8, 11.demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur; sed te demonstrante probat ipse quæ sit voluntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum: et doces eum* jam capacem videre Trinitatem unitatis, et unitatem Trinitatis[372]. Ideoque pluraliter dicto, Faciamus hominem, singulariter tamen infertur, Gen. 1, 27.Et fecit Deus hominem; et pluraliter dicto, Ad imaginem nostram, singulariter infertur, ad imaginem Dei. Ita homo Col. 3, 10.renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum: et 1 Cor. 2, 15.spiritualis effectus judicat omnia, quæ utique judicanda sunt; ipse autem a nemine judicatur.

XXIII. In eumdem versiculum: Et præscit piscibus maris &c. De quibus christianus judicet.

33. Quod autem judicat omnia, hoc est quod habet potestatem piscium maris, et volatilium cœli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terræ, et omnium repentium quæ repunt super terram. Hoc enim agit per mentis intellectum, per quem 1 Cor. 2, 14.percipit quæ sunt Spiritus Dei. Alioquin homo in honore positus, non intellexit; Ps. 48, 13.comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis. Ergo in Ecclesia tua, Deus noster, secundum gratiam tuam quam dedisti ei, quoniam Eph. 2, 10.tuum sumus figmentum, creati in operibus bonis, non solum qui spiritualiter præsunt, sed etiam hi* qui spiritualiter subduntur eis qui præsunt (Gen. 1, 27.Masculum enim et feminam fecisti hominem hoc modo in gratia tua spirituali, ubi secundum sexum corporis Gal. 3, 28.non est masculus et femina; quia nec Judæus, neque Græcus, nec servus, neque liber): spirituales ergo, sive qui præsunt, sive qui obtemperant, spiritualiter 1 Cor. 2, 15.judicant: non de cognitionibus spiritualibus, quæ lucent in firmamento (non enim oportet de tam sublimi auctoritate judicare); neque enim* de ipso Libro tuo, etiamsi quid ibi non lucet; quoniam submittimus ei nostrum intellectum, certumque habemus etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte veraciterque dictum esse. Sic enim homo, licet jam Col. 3, 10.spiritualis et renovatus in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum; Jac. 4, 11.factor tamen legis debet esse, non judex. Neque de illa distinctione judicat, spiritualium videlicet atque carnalium hominum, qui tuis, Deus noster, oculis noti sunt, et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut Mat. 7, 20.ex fructibus eorum cognoscamus eos: sed tu, Domine, jam scis eos et divisisti et Ps. 49, 2.vocasti in occulto, antequam fieret firmamentum. Neque de turbidis hujus sæculi populis quanquam* 1 Cor. 5, 12.spiritualis homo judicat. Quid enim ei de his qui foris sunt judicare, ignoranti quis inde venturus sit in dulcedinem gratiæ tuæ, et quis in perpetua impietatis amaritudine remansurus?

34. Ideoque homo quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium cœli, neque ipsius occulti cœli, neque diei et noctis, quæ ante cœli constitutionem vocasti, neque congregationis aquarum quod est mare; sed accepit potestatem piscium maris, et volatilium cœli, et omnium pecorum, et omnis terræ, et omnium repentium quæ repunt super terram. Judicat enim; et approbat quod recte, improbat autem quod perperam invenerit; sive in ea solemnitate sacramentorum quibus initiantur, quos pervestigat in aquis multis misericordia tua; sive in ea qua ille piscis[373] exhibetur, quem levatum de profundo terra pia comedit; sive in verborum signis vocibusque subjectis auctoritati Libri tui tanquam sub firmamento volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus, Amen. Quibus omnibus vocibus corporaliter enuntiandis, causa est abyssus sæculi, et cæcitas carnis, qua* cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus: ita quamvis multiplicentur volatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt. Judicat etiam spiritualis, approbando quod rectum, improbando autem quod perperam invenerit in operibus moribusque fidelium, eleemosynis tanquam terra fructifera, et de anima viva mansuefactis affectionibus, in castitate, in jejuniis, in cogitationibus piis, de his quæ per sensum corporis percipiuntur. De his enim judicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet.

XXIV. In ver. 28: Et benedixit eos Deus dicens, Crescite, &c.

35. Sed quid est hoc, et quale mysterium est? Ecce benedicis homines, o Domine, ut crescant et multiplicentur, et impleant terram. Nihilne nobis ex hoc innuis ut intelligamus aliquid? Cur non ita benedixeris lucem quam vocasti diem, nec firmamentum cœli, nec luminaria, nec sidera, nec terram, nec mare? Dicerem te, Deus noster qui nos ad imaginem tuam creasti, dicerem te hoc donum benedictionis homini proprie voluisse largiri; nisi hoc modo benedixisses et pisces et cetos ut crescerent, et multiplicarentur, et implerent aquas maris, et volatilia multiplicarentur super terram. Item dicerem ad ea rerum genera pertinere benedictionem hanc, quæ gignendo ex semetipsis propagantur; si eam reperirem in arbustis, et frutetis et in pecoribus terræ. Nunc autem nec herbis et lignis dictum est, nec bestiis et serpentibus, Crescite et multiplicamini; cum hæc quoque omnia, sicut pisces et aves et homines gignendo augeantur, genusque custodiant.

36. Quid igitur dicam, lumen meum Veritas? "quia vacat hoc, quia inaniter ita dictum est?" Nequaquam, Pater pietatis; absit ut hoc dicat servus Verbi tui. Et si ego non intelligo quid hoc eloquio significes, utantur eo melius meliores, id est intelligentiores quam ego sum, unicuique quantum sapere dedisti, Deus meus. Placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, Domine, non incassum te ita locutum, neque silebo quod mihi lectionis hujus occasio suggerit. Verum est enim, nec video quid impediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum. Novi enim multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intelligitur; et multipliciter mente intelligi, quod uno modo per corpus significatur. Ecce simplex dilectio Dei et proximi, quam multiplicibus sacramentis, et innumerabilibus linguis, et in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis, corporaliter enuntiatur! ita crescunt et multiplicantur fetus aquarum. Attende iterum quisquis hæc legis; ecce quod uno modo Scriptura effert*, et vox personat, Gen. 1, 1.In principio fecit Deus cœlum et terram; nonne multipliciter intelligitur, non errorum fallacia, sed verarum intelligentiarum generibus? ita crescunt et multiplicantur fetus hominum.

37. Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice sed proprie cogitemus; ad omnia quæ de seminibus gignuntur, convenit verbum, Crescite et multiplicamini. Si autem figurate posita ista tractemus, quod potius arbitror intendisse Scripturam, quæ utique non supervacue solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem attribuit; invenimus quidem multitudines et in creaturis spiritualibus atque corporalibus, tanquam in cœlo et in terra; et in animis justis et iniquis, tanquam in luce et tenebris; et in sanctis auctoribus, per quos lex ministrata est, tanquam in firmamento quod solidatum est inter aquam et aquam; et in societate amaricantium populorum, tanquam in mari; et in studio animarum piarum, tanquam in arida; et in operibus misericordiæ secundum præsentem vitam, tanquam in herbis seminalibus et lignis fructiferis; et in spiritualibus donis manifestatis ad utilitatem, sicut in luminaribus cœli; et in affectionibus* formatis ad temperantiam, tanquam in anima viva. In his omnibus nanciscimur multitudines, et ubertates, et incrementa: sed quod ita crescat et multiplicetur, ut una res multis modis enuntietur, et una enuntiatio multis modis intelligatur, non invenimus, nisi in signis corporaliter editis, et rebus intelligibiliter excogitatis. Signa corporaliter edita, generationes aquarum propter necessarias causas carnalis profunditatis; res autem intelligibiliter excogitatas, generationes humanas propter rationis fecunditatem intelligimus. Et ideo credimus utrique eorum* generi dictum esse abs te, Domine, Crescite et multiplicamini. In hac enim benedictione, concessam nobis a te potestatem ac facultatem accipio, et multis modis enuntiare quod uno modo intellectum tenuerimus, et multis modis intelligere, quod obscure uno modo enuntiatum legerimus. Sic implentur aquæ maris, quæ non moventur nisi variis* significationibus: sic et fetibus humanis impletur et terra; cujus ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio.

XXV. In ver. 29: Ecce dedi vobis omnem herbam ... in escam, &c.

38. Volo etiam dicere, Domine Deus meus, quod me consequens tua Scriptura commonet; et dicam, nec verebor. Verum enim dicam, te mihi inspirante, quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. Neque enim alio præter te inspirante credo me verum dicere, cum tu Rom. 3, 4.sis veritas, omnis autem homo mendax. Et ideo qui Joh. 8, 44.loquitur mendacium, de suo loquitur. Ergo ut verum loquar, de tuo loquar*. Ecce dedisti nobis in escam omne fenum sativum, seminans semen quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi. Nec nobis solis, sed et omnibus avibus cœli, et bestiis terræ, atque serpentibus*; piscibus autem et cetis magnis non dedisti hæc. Dicebamus enim eis terræ fructibus significari, et in allegoria figurari opera misericordiæ, quæ hujus vitæ necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. Talis terra erat pius 2 Tim. 1, 16. Onesiphorus, cujus domui dedisti misericordiam, quia frequenter Paulum tuum refrigeravit, et catenam ejus non erubuit. Hoc fecerunt et fratres, et tali fruge fructificaverunt, qui 2 Cor. 11, 9.quod ei deerat, suppleverunt ex Macedonia. Quomodo autem dolet quædam ligna, quæ fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: 2 Tim. 4, 16.In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur! Ista enim debentur eis qui ministrant doctrinam rationalem per intelligentias divinorum mysteriorum; et ita eis debentur, tanquam hominibus. Debentur eis autem sicut animæ vivæ, præbentibus se ad imitandum in omni continentia. Item debentur eis tanquam volatilibus, propter benedictiones eorum quæ multiplicantur super terram, quoniam Ps. 18, 5.in omnem terram exivit sonus eorum.

XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.

39. Pascuntur autem his escis qui lætantur eis; nec illi lætantur eis Phil. 3, 19.quorum Deus venter est. Neque enim in illis qui præbent ista, ea quæ dant, fructus est; sed quo animo dant. Itaque ille qui Deo serviebat, non Rom. 16, 18.suo ventri, video plane unde gaudeat; video, et congratulor ei valde. Acceperat enim a Philippensibus, quæ per Epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, video. Unde autem gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens, Gavisus sum, inquit, magnifice in Domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo et sapiebatis; tædium autem habuistis. Isti ergo diuturno tædio marcuerant, et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis; et gaudet eis quia repullularunt, non sibi quia ejus indigentiæ subvenerunt. Ideo secutus ait: Phil. 4, 10-13.Non quod desit aliquid dico; ego enim didici, in quibus sum sufficiens esse. Scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omnia imbutus sum; et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat.

40. Unde ergo* gaudes, o Paule magne? Unde gaudes, unde pasceris, homo renovate in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit te, et anima viva tanta continentia, et lingua 1 Cor. 14, 2.volatilis, loquens mysteria? Talibus quippe animantibus ista esca debetur. Quid est quod te pascit? Lætitia. Quod sequitur audiamus. Verumtamen, inquit, bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. Hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi benefecerunt, non quia ejus angustia relaxata est, qui dicit tibi, In tribulatione dilatasti mihi: quia et Ps. 4, 2.abundare et penuriam pati[374] novit in te qui confortas eum. Scitis enim, inquit, Phil. 4, 14, 16.et vos, Philippenses, quoniam in principio Evangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli; quia et Thessalonicam, et semel et iterum, usibus meis misistis. Ad hæc bona opera eos redisse nunc gaudet, et repullulasse lætatur tanquam revirescente fertilitate agri.

41. Numquid propter usus suos, quia dixit, Usibus meis misistis? numquid propterea gaudet? Non propterea. Et hoc unde scimus? Quoniam ipse sequitur dicens: Phil. 4, 17.Non quia quæro datum, sed requiro fructum*. Didicit a te, Deus meus, inter datum et fructum discernere. Datum est res ipsa quam dat, qui impertitur hæc necessaria; veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum, adjutorium. Fructus autem, bona et recta voluntas datoris est. Non enim ait Magister bonus, Qui susceperit prophetam, tantum, sed addidit, in nomine prophetæ: neque ait tantum, Qui susceperit justum; sed addidit, in nomine justi. Ita quippe ille mercedem prophetæ, iste mercedem justi accipiet. Nec solum ait, Mat. 10, 41. 42.Qui calicem aquæ frigidæ potum dederit uni ex minimis meis; sed addidit, tantum in nomine discipuli. Et sic adjunxit: Amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Datum est, suscipere prophetam, suscipere justum, porrigere calicem aquæ frigidæ discipulo; fructus autem, in nomine prophetæ, in nomine justi, in nomine discipuli hoc facere. 3 Reg. 17.Fructu pascitur Elias a vidua sciente quod hominem Dei pasceret, et propter hoc pasceret: per corvum autem dato pascebatur. Nec interior Elias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.

XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.

42. Ideoque dicam quod verum est coram te, Domine: cum homines idiotæ atque infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum, et magnalia miraculorum, quæ nomine piscium et cetorum significari credimus*, suscipiunt corporaliter reficiendos, aut in aliquo usu præsentis vitæ adjuvandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit, et quo pertineat ignorent; nec illi istos pascunt, nec isti ab illis pascuntur: quia nec illi hæc sancta et recta voluntate operantur; nec isti eorum datis, ubi fructum nondum vident, lætantur. Inde quippe animus pascitur, unde lætatur. Et ideo pisces et ceti non vescuntur escis, quas non germinat nisi jam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.

XXVIII. In ver. 31: Et vidit Deus omnia quæ fecit, et ecce bona valde &c.

43. Et vidisti, Deus, omnia quæ fecisti, et ecce bona valde; quia et nos videmus* ea, et ecce omnia bona valde. In singulis generibus operum tuorum, cum dixisses ut fierent et facta essent, illud atque illud* vidisti quia bonum est. Septies numeravi scriptum esse te vidisse quia bonum est quod fecisti: et hoc octavum est, quia vidisti omnia quæ fecisti; et ecce non solum bona, sed etiam valde bona tanquam simul omnia. Nam singula tantum bona erant; simul autem omnia et bona, et valde. Hoc dicunt* etiam pulchra quæque corpora; quia longe multo pulchrius est corpus quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula quorum ordinatissimo conventu completur universum, quamvis et illa etiam singillatim pulchra sint[375].

XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.

44. Et attendi ut invenirem, utrum septies vel octies videris quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt; et in tua visione non inveni tempora, per quæ intelligerem quod toties videris quæ fecisti, et dixi: "O Domine, nonne ista Scriptura tua vera est, quoniam tu verax et veritas edidisti* eam? Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora; et ista Scriptura tua mihi dicit, per singulos dies ea quæ fecisti te vidisse quia bona sunt; et cum ea numerarem, inveni quoties?" Ad hæc tu dicis mihi, quoniam tu es Deus meus, et dicis voce forti in aure interiore servo tuo, perrumpens meam surditatem, et clamans: "O homo, nempe quod Scriptura mea dicit, ego dico. Et tamen illa temporaliter dicit, Verbo autem meo tempus non accidit, quia æquali mecum æternitate consistit. Sic ea quæ vos per Spiritum meum videtis, ego video; sicut ea quæ vos per Spiritum meum dicitis, ego dico. Atque ita, cum vos temporaliter ea videatis, non ego temporaliter video; quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico."

XXX. Manichæorum deliria.

45. Et audivi, Domine Deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua veritate, et intellexi quoniam sunt quidam[376] quibus displicent opera tua; et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas cœlorum et compositiones siderum: et hæc non de tuo[377], sed jam fuisse alibi creata et aliunde, quæ tu contraheres et compaginares atque contexeres, cum de hostibus victis[378] mundana mœnia molireris, ut ea constructione devincti*, adversus te iterum rebellare non possent. Alia vero nec fecisse te, nec omnino compegisse, sicut omnes carnes et minutissima quæque animantia, et quidquid radicibus terram tenet: sed hostilem mentem naturamque aliam, non abs te conditam, tibique contrariam, in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. Insani dicunt hæc, quoniam non per Spiritum tuum vident opera tua, nec te cognoscunt in eis.

XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.

46. Qui autem per Spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. Ergo cum vident quia bona sunt, tu vides quia bona sunt: et quæcumque propter te placent, tu in eis places*; et quæ per Spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. 1 Cor. 2, 11. 12.Quis enim scit hominum quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? sic et quæ Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei. Nos autem, inquit, non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Et admoneor ut dicam: "Certe nemo scit quæ Dei sunt, nisi Spiritus Dei. Quomodo ergo scimus et nos quæ a Deo donata sunt nobis?" Respondetur mihi quoniam quæ per ejus Spiritum scimus, etiam sic nemo scit, nisi Spiritus Dei. Sicut enim recte dictum est, Mat. 10, 20.Non enim vos estis qui loquimini, eis qui in Dei Spiritu loquerentur; sic recte dicitur, 'Non vos estis qui scitis,' eis qui in Dei Spiritu sciunt. Nihilominus igitur recte dicitur, 'Non vos estis qui videtis,' eis qui in Spiritu Dei vident: ita quidquid in Spiritu Dei vident quia bonum est, non ipsi, sed Deus videt quia bonum est. Aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supradicti sunt; aliud, ut quod bonum est, videat homo quia bonum est; (sicut multis tua creatura placet quia bona est, quibus tamen non tu places in ea, unde frui magis ipsa quam te volunt;) aliud autem, ut cum aliquid videt homo quia bonum est, Deus in illo videat quia bonum est; ut scilicet ille ametur in eo quod fecit[379], qui non amaretur nisi per Spiritum* quem dedit; Rom. 5, 5.quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, per quem videmus quia bonum est quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed quod est, est*.

XXXII. Compendio enarrat opera Dei.

47. Gratias tibi, Domine. Videmus cœlum et terram, sive corporalem partem superiorem atque inferiorem, sive spiritualem corporalemque creaturam; atque in ornatu* harum partium quibus constat vel universa mundi moles, vel universa omnino creatura, videmus lucem factam, divisamque a tenebris. Videmus firmamentum cœli: sive inter spirituales aquas superiores et corporales inferiores[380], primarium corpus mundi; sive hoc spatium aeris, quia et hoc vocatur cœlum, per quod vagantur volatilia cœli inter aquas quæ vaporaliter eis superferuntur, et serenis etiam noctibus rorant, et has quæ in terris graves fluitant. Videmus congregratarum aquarum speciem per campos maris; et aridam terram, vel nudatam, vel formatam ut esset visibilis et composita, herbarum quoque atque arborum materiem. Videmus luminaria fulgere desuper; solem sufficere diei, lunam et stellas consolari noctem atque his omnibus notari et significari tempora. Videmus humidam usquequaque naturam, piscibus et belluis et alitibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quæ volatus avium portat, aquarum exhalatione concrescit[381]. Videmus terrenis animalibus faciem terræ decorari; hominemque ad imaginem et similitudinem tuam cunctis irrationabilibus animantibus, ipsa tua imagine ac similitudine, hoc est rationis et intelligentiæ virtute, præponi. Et quemadmodum in ejus anima aliud est quod consulendo dominatur, aliud quod subditur ut obtemperet; sic viro factam esse etiam corporaliter feminam, quæ haberet quidem in mente rationalis intelligentiæ parem naturam; sexu tamen corporis ita masculino sexui subjiceretur, quemadmodum subjicitur appetitus actionis ad concipiendam[382]* de ratione mentis recte agendi solertiam. Videmus hæc et singula bona, et omnia bona valde.

XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.

48. Laudent te opera tua, ut amemus te; et amemus te*, ut laudent te opera tua, quæ habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et privationem. Habent ergo consequentia mane et vesperam, partim latenter, partim evidenter. De nihilo enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua*, vel quæ antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata materia; quia ejus informitatem sine ulla temporis interpositione formasti. Nam cum aliud sit cœli et terræ materies, aliud cœli et terræ species; materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma, nulla moræ intercapedine, sequeretur.

XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.

49. Inspeximus etiam propter quorum figurationem ista vel tali ordine fieri, vel tali ordine scribi voluisti, et vidimus quia bona sunt singula, et omnia bona valde, in Verbo tuo, in Unico tuo; cœlum et terram, caput et corpus Ecclesiæ, in prædestinatione ante omnia tempora, sine mane et vespera. Ubi autem cœpisti prædestinata temporaliter exsequi, ut occulta manifestares, et incomposita nostra componeres; quoniam super nos erant peccata nostra, et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et Spiritus tuus bonus superferebatur ad subveniendum nobis in tempore opportuno: et justificasti impios, et distinxisti eos ab iniquis; et solidasti auctoritatem Libri tui inter superiores qui tibi dociles essent, et inferiores qui eis subderentur; et congregasti societatem infidelium in unam conspirationem, ut apparerent studia fidelium, et tibi opera misericordiæ parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad acquirenda cœlestia. Et inde accendisti quædam luminaria in firmamento, verbum vitæ habentes sanctos tuos, et spiritualibus donis prælata sublimi auctoritate fulgentes: et inde ad imbuendas infideles gentes, Sacramenta et miracula visibilia, vocesque verborum secundum firmamentum Libri tui, quibus etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti: et deinde fidelium animam vivam per affectus ordinatos continentiæ vigore formasti*; atque inde tibi soli mentem subditam, et nullius auctoritatis humanæ ad imitandum indigentem, renovasti ad imaginem et similitudinem tuam: præstantique intellectui rationabilem actionem, tanquam viro feminam, subdidisti; omnibusque tuis ministeriis[383] perficiendos fideles in hac vita necessariis, ab eisdem fidelibus ad usus temporales, fructuosa in futurum opera præberi voluisti. Haec omnia videmus, et bona sunt valde, quoniam tu ea vides in nobis, qui Spiritum, quo ea videremus, et in eis te amaremus, dedisti nobis.

XXXV. Optat pacem.

50. Domine Deus, pacem[384] da nobis (omnia enim præstitisti nobis); pacem quietis, pacem sabbati, sabbati sine vespera*. Omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum valde bonarum modis suis peractis transiturus est; et mane quippe in eis factum est, et vespera.

XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.

51. Dies autem septimus sine vespera est, nec habet occasum, quia sanctificasti eum ad permansionem sempiternam; ut id quod tu post opera tua bona valde, quamvis ea quietus feceris, requievisti septimo die, hoc præloquatur nobis vox Libri tui, quod et nos post opera nostra, ideo bona valde quia tu nobis ea donasti, sabbato vitæ æternæ requiescamus in te.

XXXVII. Deus in nobis quando quiescet.

52. Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in nobis; et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos[385]. Tu autem, Domine, semper operaris, et semper requiescis. Nec vides ad tempus*, nec moveris ad tempus, nec quiescis ad tempus; et tamen facis et visiones temporales, et ipsa tempora, et quietem ex tempore.

XXXVIII. Aliter Deus, aliter homo videt creata.

53. Nos itaque ista quæ fecisti videmus, quia sunt: tu autem quia vides ea, sunt. Et nos foris videmus quia sunt, et intus quia bona sunt: tu autem ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda. Et nos alio tempore moti sumus ad benefaciendum, posteaquam concepit de Spiritu tuo cor nostrum; priore autem tempore ad male faciendum movebamur deserentes te: tu vero, Deus une bone, nunquam cessasti benefacere. Et sunt quædam bona opera nostra ex munere quidem tuo, sed non sempiterna; post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus: tu autem bonum nullo indigens bono, semper quietus es; quoniam tua quies tu ipse es. Et hoc intelligere quis hominum dabit homini? quis angelus angelo? quis angelus homini? A te petatur, in te quæratur, ad te pulsetur: Mat. 7, 8.sic, sic accipietur, sic invenietur, sic aperietur. Amen.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings