BESCHRIJVING VAN EEN VOLLEDIG BEWEGELIJK HEMELS-GESTEL, DOOR DEN HOOGLEERAAR J. H. VAN SWINDEN, UITGEGEVEN IN DEN JARE 1780.
Reading edition
Machina haec non contemnendi usus est, vel ipsis Astronomis, qui, unico oculi jactu, inde cognoscere possunt omnium planetarum primariorum loca, eaque, porrecto baculo, demonstrare; ut saepius, si quid quaestionis habuerint praesentes, ephemerides, in hisce minus versatis non intelligendus, taediose evolvendi et configurationes supputandi labore supersedere queant. Majori vero usui est tyronibus, qui facile ex Machinae contemplatione non contemnendam Astronomiae ideam sibi comparere valent: quae utilitas quoque ad docentem redundat, cujus labor et taedium in tradendo valde levatur: non enim facile ex parvis schematibus, in quibus nihil movetur, comprehendunt incipientes, in quo consistant Planetarum directiones, stationes, retrogressiones. Praecipuus vero ejus usus est in commendanda Astronomia Principibus et Magnatibus, quibus plerumque non conceditur tempus libros evolvendi, atque haec Sacra, diu multumque meditando, expendendi. Etc.
Dus spreekt de vermaarde Horrebow over het Planetarium van Roemer, Opera, t. III, p. 149. Zie over hetzelve § 39, 41 en volgende van dit werkje.