← Table of contents
The Works of Horace, with English Notes

SATIRARUM

Reading edition

LIBER PRIMUS.

----
----

I. | II. | III. | IV. | V. | VI. | VII. | VIII. | IX. | X.

SATIRA I.

Qui fit, Maecenas, ut nemo quam sibi sortem

Seu ratio dederit seu fors objecerit illa

Contentus vivat, laudet diversa sequentes?

“O fortunati mercatores!” gravis annis

Miles ait multo jam fractus membra labore.5

Contra mercator, navem jactantibus Austris:

“Militia est potior. Quid enim, concurritur: horae

Momento cita mors venit aut victoria laeta.”

Agricolam laudat juris legumque peritus,

Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.10

Ille datis vadibus qui rure extractus in urbem est

Solos felices viventes clamat in urbe.

Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem

Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi

Quo rem deducam. Si quis Deus, “En ego,” dicat,15

“Jam faciam quod vultis: eris tu, qui modo miles,

Mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,

Vos hinc mutatis discedite partibus: Eia!

Quid statis?” nolint. Atqui licet esse beatis.

Quid causae est merito quin illis Juppiter ambas20

Iratus buccas inflet, neque se fore posthac

Tam facilem dicat votis ut praebeat aurem?

Praeterea ne sic, ut qui jocularia, ridens

Percurram (quamquam ridentem dicere verum

Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi25

Doctores, elementa velint ut discere prima);

Sed tamen amoto quaeramus seria ludo.

Ille gravem duro terram qui vertit aratro,

Perfidus hic caupo, miles, nautaeque per omne

Audaces mare qui currunt, hac mente laborem30

Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,

Aiunt, quum sibi sint congesta cibaria: sicut

Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris

Ore trahit quodcunque potest atque addit acervo,

Quem struit haud ignara ac non incauta futuri.35

Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,

Non usquam prorepit et illis utitur ante

Quaesitis sapiens; quum te neque fervidus aestus

Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,

Nil obstet tibi dum ne sit te ditior alter.40

Quid juvat immensum te argenti pondus et auri

Furtim defossa timidum deponere terra?

“Quod si comminuas vilem redigatur ad assem.”

At ni id fit quid habet pulchri constructus acervus?

Milia frumenti tua triverit area centum,45

Non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si

Reticulum panis venales inter onusto

Forte vehas humero, nihilo plus accipias quam

Qui nil portarit. Vel dic quid referat intra

Naturae fines viventi, jugera centum an50

Mille aret? “At suave est ex magno tollere acervo.”

Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,

Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?

Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna,

Vel cyatho, et dicas, “Magno de flumine malim55

Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.” Eo fit

Plenior ut si quos delectet copia justo

Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.

At qui tantuli eget quanto est opus is neque limo

Turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.60

At bona pars hominum decepta cupidine falso,

“Nil satis est,” inquit; “quia tanti quantum habeas sis.”

Quid facias illi? Jubeas miserum esse libenter

Quatenus id facit; ut quidam memoratur Athenis

Sordidus ac dives, populi contemnere voces65

Sic solitus: “Populus me sibilat; at mihi plaudo

Ipse domi simul ac nummos contemplor in arca.”

Tantalus a labris sitiens fugientia captat

Flumina.... Quid rides? mutato nomine de te

Fabula narratur: congestis undique saccis70

Indormis inhians et tamquam parcere sacris

Cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.

Nescis quo valeat nummus? quem praebeat usum?

Panis ematur, olus, vini sextarius, adde

Quis humana sibi doleat natura negatis.75

An vigilare metu exanimem, noctesque diesque

Formidare malos fures, incendia, servos

Ne te compilent fugientes, hoc juvat? Horum

Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.

“At si condoluit tentatum frigore corpus,80

Aut alius casus lecto te adfixit, habes qui

Adsideat, fomenta paret, medicum roget ut te

Suscitet ac gnatis reddat carisque propinquis.”

Non uxor salvum te vult, non filius; omnes

Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.85

Miraris, quum tu argento post omnia ponas,

Si nemo praestet quem non merearis amorem?

An si cognatos, nullo natura labore

Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,

Infelix operam perdas? ut si quis asellum90

In Campo doceat parentem currere frenis.

Denique sit finis quaerendi, quumque habeas plus

Pauperiem metuas minus et finire laborem

Incipias, parto quod avebas, ne facias quod

Ummidius quidam; non longa est fabula: dives95

Ut metiretur nummos; ita sordidus ut se

Non unquam servo melius vestiret; adusque

Supremum tempus, ne se penuria victus

Opprimeret metuebat. At hunc liberta securi

Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.100

“Quid mi igitur suades? ut vivam Maenius? aut sic

Ut Nomentanus?” Pergis pugnantia secum

Frontibus adversis componere: non ego avarum

Quum veto te fieri vappam jubeo ac nebulonem.

Est inter Tanaïn quiddam socerumque Visellî.105

Est modus in rebus, sunt certi denique fines,

Quos ultra citraque nequit consistere rectum.

Illuc unde abii redeo, nemo ut avarus

Se probet ac potius laudet diversa sequentes,

Quodque aliena capella gerat distentius uber110

Tabescat, neque se majori pauperiorum

Turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret.

Sic festinanti semper locupletior obstat,

Ut, quum carceribus missos rapit ungula currus,

Instat equis auriga suos vincentibus, illum115

Praeteritum temnens extremos inter euntem.

Inde fit ut raro qui se vixisse beatum

Dicat, et exacto contentus tempore vita

Cedat uti conviva satur, reperire queamus.

Jam satis est. Ne me Crispini scrinia lippi120

Compilasse putes, verbum non amplius addam.

SATIRA II.

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,

Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne

Maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.

Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse

Dicatur metuens, inopi dare nolit amico5

Frigus quo duramque famem propellere possit.

Hunc si perconteris avi cur atque parentis

Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,

Omnia conductis coëmens obsonia nummis,

Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,10

Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.

Fufidius vappae famam timet ac nebulonis,

Dives agris, dives positis in fenore nummis:

Quinas hic capiti mercedes exsecat atque

Quanto perditior quisque est tanto acrius urget;15

Nomina sectatur modo sumpta veste virili

Sub patribus duris tironum. Maxime, quis non,

Juppiter! exclamat simul atque audivit? At in se

Pro quaestu sumptum facit hic. Vix credere possis

Quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille Terenti20

Fabula quem miserum gnato vixisse fugato

Inducit non se pejus cruciaverit atque hic.

Si quis nunc quaerat, Quo res haec pertinet? illuc:

Dum vitant stulti vitia in contraria currunt.

Maltinus tunicis demissis ambulat; est qui25

Inguen ad obscoenum subductis usque facetus;

Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum.

Nil medium est. Sunt qui nolint tetigisse nisi illas

Quarum subsuta talos tegat instita veste;

Contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.30

Quidam notus homo cum exiret fornice, “Macte

Virtute esto,” inquit sententia dia Catonis.

Nam simul ac venas inflavit tetra libido

Huc juvenes aequum est descendere, non alienas

Permolere uxores. “Nolim laudarier,” inquit,35

“Sic me,” mirator cunni Cupiennius albi.

Audire est operae pretium, procedere recte

Qui moechos non vultis, ut omni parte laborent;

Utque illis multo corrupta dolore voluptas,

Atque haec rara, cadat dura inter saepe pericla.40

Hic se praecipitem tecto dedit; ille flagellis

Ad mortem caesus; fugiens hic decidit acrem

Praedonum in turbam; dedit hic pro corpore nummos;

Hunc perminxerunt calones; quin etiam illud

Accidit, ut quidam testes caudamque salacem45

Demeteret ferro. Jure omnes; Galba negabat.

Tutior at quanto merx est in classe secunda,

Libertinarum dico, Sallustius in quas

Non minus insanit quam qui moechatur. At hic si

Qua res, qua ratio suaderet, quaque modeste50

Munifico esse licet, vellet bonus atque benignus

Esse, daret quantum satis esset nec sibi damno

Dedecorique foret. Verum hoc se amplectitur uno,

Hoc amat et laudat: “Matronam nullam ego tango.”

Ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,55

Qui patrium mimae donat fundumque laremque,

“Nil fuerit mi,” inquit, “cum uxoribus unquam alienis.”

Verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde

Fama malum gravius quam res trahit. An tibi abunde

Personam satis est, non illud quidquid ubique60

Officit evitare? Bonam deperdere famam,

Rem patris oblimare, malum est ubicunque. Quid inter

Est in matrona, ancilla, peccesne togata?

Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno

Nomine deceptus, poenas dedit usque superque65

Quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,

Exclusus fore cum Longarenus foret intus.

Huic si mutonis verbis mala tanta videntis

Diceret haec animus: “Quid vis tibi? numquid ego a te

Magno prognatum deposco consule cunnum70

Velatumque stola mea cum conferbuit ira?”

Quid responderet? “Magno patre nata puella est.”

At quanto meliora monet pugnantiaque istis

Dives opis natura suae, tu si modo recte

Dispensare velis ac non fugienda petendis75

Immiscere. Tuo vitio rerumne labores,

Nil referre putas? Quare ne poeniteat te

Desine matronas sectarier, unde laboris

Plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.

Nec magis huic inter niveos viridesque lapillos80

(Sit licet hoc, Cerinthe, tuum) tenerum est femur aut crus

Rectius, atque etiam melius persaepe togatae est.

Adde huc quod mercem sine fucis gestat, aperte

Quod venale habet ostendit, nec si quid honesti est

Jactat habetque palam, quaerit quo turpia celet.85

Regibus hic mos est: ubi equos mercantur opertos

Inspiciunt, ne si facies ut saepe decora

Molli fulta pede est emptorem inducat hiantem,

Quod pulchrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.

Hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei90

Contemplere oculis, Hypsaea caecior illa

Quae mala sunt spectes. O crus! o brachia! Verum

Depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.

Matronae praeter faciem nil cernere possis,

Cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.95

Si interdicta petes, vallo circumdata (nam te

Hoc facit insanum), multae tibi tum officient res,

Custodes, lectica, ciniflones, parasitae,

Ad talos stola demissa et circumdata palla,

Plurima quae invideant pure apparere tibi rem.100

Altera nil obstat: Cois tibi paene videre est

Ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;

Metiri possis oculo latus. An tibi mavis

Insidias fieri pretiumque avellier ante

Quam mercem ostendi? “Leporem venator ut alta105

In nive sectetur, positum sic tangere nolit,”

Cantat et apponit: “Meus est amor huic similis; nam

Transvolat in medio posita et fugientia captat.”

Hiscine versiculis speras tibi posse dolores

Atque aestus curasque graves e pectore pelli?110

Nonne cupidinibus statuat natura modum quem,

Quid latura sibi quid sit dolitura negatum,

Quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?

Num tibi cum fauces urit sitis aurea quaeris

Pocula? num esuriens fastidis omnia praeter115

Pavonem rhombumque? Tument tibi cum inguina, num si

Ancilla aut verna est praesto puer impetus in quem

Continuo fiat malis tentigine rumpi?

Non ego: namque parabilem amo venerem facilemque.

Illam, “Post paulo,” “Sed pluris,” “Si exierit vir,”120

Gallis, hanc Philodemus ait sibi quae neque magno

Stet pretio neque cunctetur cum est jussa venire.

Candida rectaque sit; munda hactenus ut neque longa

Nec magis alba velit quam dat natura videri.

Haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevum125

Ilia et Egeria est: do nomen quodlibet illi,

Nec vereor ne dum futuo vir rure recurrat,

Janua frangatur, latret canis, undique magno

Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto

Desiliat mulier, miseram se conscia clamet,130

Cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mî.

Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,

Ne nummi pereant aut puga aut denique fama.

Deprendi miserum est; Fabio vel judice vincam.

SATIRA III.

Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos

Ut nunquam inducant animum cantare rogati,

Injussi nunquam desistant. Sardus habebat

Ille Tigellius hoc: Caesar, qui cogere posset,

Si peteret per amicitiam patris atque suam non5

Quidquam proficeret; si collibuisset ab ovo

Usque ad mala citaret, Io Bacche! modo summa

Voce, modo hac resonat quae chordis quattuor ima.

Nil aequale homini fuit illi; saepe velut qui

Currebat fugiens hostem, persaepe velut qui10

Junonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,

Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,

Omnia magna loquens; modo, “Sit mihi mensa tripes et

Concha salis puri et toga quae defendere frigus

Quamvis crassa queat.” Decies centena dedisses15

Huic parco paucis contento, quinque diebus

Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum

Mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam

Sic impar sibi.—Nunc aliquis dicat mihi: “Quid tu?

Nullane habes vitia?” Immo alia et fortasse minora.20

Maenius absentem Novium cum carperet, “Heus tu,”

Quidam ait, “ignoras te, an ut ignotum dare nobis

Verba putas?” “Egomet mi ignosco,” Maenius inquit.

Stultus et improbus hic amor est dignusque notari.

Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,25

Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum

Quam aut aquila aut serpens Epidaurius? At tibi contra

Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.

Iracundior est paulo, minus aptus acutis

Naribus horum hominum; rideri possit eo quod30

Rusticius tonso toga defluit et male laxus

In pede calceus haeret: at est bonus ut melior vir

Non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens

Inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum

Concute num qua tibi vitiorum inseverit olim35

Natura, aut etiam consuetudo mala; namque

Neglectis urenda filix innascitur agris.

Illuc praevertamur, amatorem quod amicae

Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec

Delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.40

Vellem in amicitia sic erraremus; et isti

Errori nomen virtus posuisset honestum.

At pater ut gnati sic nos debemus amici

Si quod sit vitium non fastidire: strabonem

Appellat paetum pater, et pullum male parvus45

Si cui filius est, ut abortivus fuit olim

Sisyphus: hunc varum distortis cruribus; illum

Balbutit scaurum pravis fultum male talis.

Parcius hic vivit, frugi dicatur. Ineptus

Et jactantior hic paulo est, concinnus amicis50

Postulat ut videatur. At est truculentior atque

Plus aequo liber, simplex fortisque habeatur;

Caldior est, acres inter numeretur. Opinor

Haec res et jungit junctos et servat amicos.

At nos virtutes ipsas invertimus, atque55

Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis

Nobiscum vivit, multum demissus homo: illi

Tardo cognomen pingui damus. Hic fugit omnes

Insidias nullique malo latus obdit apertum,

Cum genus hoc inter vitae versetur ubi acris60

Invidia atque vigent ubi crimina, pro bene sano

Ac non incauto fictum astutumque vocamus.

Simplicior quis et est, qualem me saepe libenter

Obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem

Aut tacitum impellat quovis sermone molestus,65

Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu,

Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam!

Nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est

Qui minimis urgetur. Amicus dulcis ut aequum est

Cum mea compenset vitiis bona; pluribus hisce70

(Si modo plura mihi bona sunt) inclinet, amari

Si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.

Qui ne tuberibus propriis offendat amicum

Postulat ignoscet verrucis illius; aequum est

Peccatis veniam poscentem reddere rursus.75

Denique, quatenus excidi penitus vitium irae

Cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non

Ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res

Ut quaeque est ita suppliciis delicta coërcet?

Si quis eum servum patinam qui tollere jussus80

Semesos pisces trepidumque ligurierit jus

In cruce suffigat, Labeone insanior inter

Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque

Majus peccatum est: paullum deliquit amicus,

Quod nisi concedas habeare insuavis, acerbus:85

Odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,

Qui nisi cum tristes misero venere Kalendae

Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras

Porrecto jugulo historias captivus ut audit.

Comminxit lectum potus mensave catillum90

Evandri manibus tritum dejecit, ob hanc rem

Aut positum ante mea quia pullum in parte catini

Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus

Sit mihi? Quid faciam si furtum fecerit, aut si

Prodiderit commissa fide sponsumve negarit?95

Quis paria esse fere placuit peccata laborant

Cum ventum ad verum est; sensus moresque repugnant

Atque ipsa utilitas, justi prope mater et aequi.

Cum prorepserunt primis animalia terris,

Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter100

Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro

Pugnabant armis quae post fabricaverat usus,

Donec verba quibus voces sensusque notarent

Nominaque invenere; dehinc absistere bello,

Oppida coeperunt munire et ponere leges,105

Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.

Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli

Causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,

Quos venerem incertam rapientes more ferarum

Viribus editior caedebat, ut in grege taurus.110

Jura inventa metu injusti fateare necesse est,

Tempora si fastosque velis evolvere mundi.

Nec natura potest justo secernere iniquum,

Dividit ut bona diversis, fugienda petendis;

Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque115

Qui teneros caules alieni fregerit horti

Et qui nocturnus sacra divum legerit. Adsit

Regula peccatis quae poenas irroget aequas,

Ne scutica dignum horribili sectere flagello.

Nam ut ferula caedas meritum majora subire120

Verbera non vereor, cum dicas esse pares res

Furta latrociniis et magnis parva mineris

Falce recisurum simili te, si tibi regnum

Permittant homines. Si dives qui sapiens est,

Et sutor bonus et solus formosus et est rex,125

Cur optas quod habes? Non nosti quid pater, inquit,

Chrysippus dicat: Sapiens crepidas sibi nunquam

Nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens. Qui?

Ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque

Optimus est modulator; ut Alfenius vafer, omni130

Abjecto instrumento artis clausaque taberna,

Sutor erat, sapiens operis sic optimus omnis

Est opifex solus, sic rex. Vellunt tibi barbam

Lascivi pueri; quos tu nisi fuste coërces

Urgeris turba circum te stante miserque135

Rumperis et latras, magnorum maxime regum.

Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum

Rex ibis neque te quisquam stipator ineptum

Praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces

Ignoscent si quid peccaro stultus amici,140

Inque vicem illorum patiar delicta libenter,

Privatusque magis vivam te rege beatus.

SATIRA IV.

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poëtae,

Atque alii quorum comoedia prisca virorum est,

Si quis erat dignus describi quod malus ac fur,

Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui

Famosus, multa cum libertate notabant.5

Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus

Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,

Emunctae naris, durus componere versus.

Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos

Ut magnum versus dictabat stans pede in uno.10

Cum flueret lutulentus erat quod tollere velles;

Garrulus atque piger scribendi ferre laborem,

Scribendi recte: nam ut multum nil moror. Ecce,

Crispinus minimo me provocat: “Accipe, si vis

Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,15

Custodes; videamus uter plus scribere possit.”

“Di bene fecerunt inopis me quodque pusilli

Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis.

At tu conclusas hircinis follibus auras,

Usque laborantes dum ferrum molliat ignis,20

Ut mavis imitare.” Beatus Fannius ultro

Delatis capsis et imagine; cum mea nemo

Scripta legat vulgo recitare timentis ob hanc rem,

Quod sunt quos genus hoc minime juvat, utpote plures

Culpari dignos. Quemvis media erue turba:25

Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.

Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum;

Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;

Hic mutat merces surgente a sole ad eum quo

Vespertina tepet regio, quin per mala praeceps30

Fertur uti pulvis collectus turbine, ne quid

Summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.

Omnes hi metuunt versus, odere poëtas.

“Foenum habet in cornu; longe fuge: dummodo risum

Excutiat sibi non hic cuiquam parcet amico;35

Et quod cunque semel chartis illeverit omnes

Gestiet a furno redeuntes scire lacuque

Et pueros et anus.” Agedum, pauca accipe contra.

Primum ego me illorum dederim quibus esse poëti

Excerpam numero: neque enim concludere versum40

Dixeris esse satis; neque si qui scribat uti nos

Sermoni propiora: putes hunc esse poëtam.

Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os

Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.

Idcirco quidam comoedia necne poëma45

Esset quaesivere, quod acer spiritus ac vis

Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo

Differt sermoni sermo merus. At pater ardens

Saevit, quod meretrice nepos insanus amica

Filius uxorem grandi cum dote recuset,50

Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante

Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis

Audiret leviora, pater si viveret? Ergo

Non satis est puris versum perscribere verbis,

Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem55

Quo personatus pacto pater. His ego quae nunc,

Olim quae scripsit Lucilius, eripias si

Tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est

Posterius facias, praeponens ultima primis,

Non ut si solvas “Postquam Discordia tetra60

Belli ferratos postes portasque refregit”

Invenias etiam disjecti membra poëtae.

Hactenus haec: alias justum sit necne poëma,

Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit

Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer65

Ambulat et Caprius rauci male cumque libellis,

Magnus uterque timor latronibus; at bene si quis

Et vivat puris manibus contemnat utrumque.

Ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,

Non ego sum Capri neque Sulci: cur metuas me?70

Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,

Quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli;

Nec recito cuiquam nisi amicis, idque coactus,

Non ubivis coramve quibuslibet. In medio qui

Scripta foro recitent sunt multi quique lavantes:75

Suave locus voci resonat conclusus. Inanes

Hoc juvat, haud illud quaerentes, num sine sensu,

Tempore num faciant alieno. “Laedere gaudes,”

Inquit, “et hoc studio pravus facis.” Unde petitum

Hoc in me jacis? Est auctor quis denique eorum80

Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum;

Qui non defendit alio culpante; solutos

Qui captat risus hominum famamque dicacis;

Fingere qui non visa potest; commissa tacere

Qui nequit; hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.85

Saepe tribus lectis videas coenare quaternos,

E quibus unus amet quavis adspergere cunctos

Praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,

Condita cum verax aperit praecordia Liber.

Hic tibi comis et urbanus liberque videtur,90

Infesto nigris. Ego si risi quod ineptus

Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,

Lividus et mordax videor tibi? Mentio si qua

De Capitolini furtis injecta Petilli

Te coram fuerit, defendas ut tuus est mos:95

“Me Capitolinus convictore usus amicoque

A puero est causaque mea permulta rogatus

Fecit, et incolumis laetor quod vivit in urbe;

Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud

Fugerit.” Hic nigrae succus loliginis, haec est100

Aerugo mera. Quod vitium procul afore chartis

Atque animo prius, ut si quid promittere de me

Possum aliud vere, promitto. Liberius si

Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris

Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,105

Ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.

Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atque

Viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:

“Nonne vides Albi ut male vivat filius, utque

Barrus inops? Magnum documentum ne patriam rem110

Perdere quis velit.” A turpi meretricis amore

Cum deterreret: “Scetani dissimilis sis.”

Ne sequerer moechas concessa cum venere uti

Possem: “Deprensi non bella est fama Treboni,”

Aiebat. “Sapiens vitatu quidque petitu115

Sit melius causas reddet tibi: mi satis est si

Traditum ab antiquis morem servare tuamque,

Dum custodis eges, vitam famamque tueri

Incolumem possum; simul ac duraverit aetas

Membra animumque tuum nabis sine cortice.” Sic me120

Formabat puerum dictis; et sive jubebat

Ut facerem quid: “Habes auctorem quo facias hoc;”

Unum ex judicibus selectis objiciebat;

Sive vetabat: “An hoc inhonestum et inutile factu

Necne sit addubites, flagret rumore malo cum125

Hic atque ille? Avidos vicinum funus et aegros

Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit;

Sic teneros animos aliena opprobria saepe

Absterrent vitiis.” Ex hoc ego sanus ab illis

Perniciem quaecunque ferunt, mediocribus et quis130

Ignoscas vitiis teneor; fortassis et istinc

Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,

Consilium proprium; neque enim cum lectulus aut me

Porticus excepit desum mihi. “Rectius hoc est:

Hoc faciens vivam melius: Sic dulcis amicis135

Occurram: Hoc quidam non belle: numquid ego illi

Imprudens olim faciam simile?” Haec ego mecum

Compressis agito labris; ubi quid datur oti

Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis

Ex vitiis unum; cui si concedere nolis140

Multa poëtarum veniat manus auxilio quae

Sit mihi (nam multo plures sumus), ac veluti te

Judaei cogemus in hanc concedere turbam.

SATIRA V.

Egressum magna me excepit Aricia Roma

Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,

Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi,

Differtum nautis cauponibus atque malignis.

Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos5

Praecinctis unum; minus est gravis Appia tardis.

Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri

Indico bellum, coenantes haud animo aequo

Exspectans comites. Jam nox inducere terris

Umbras et caelo diffundere signa parabat;10

Tum pueri nautis, pueris convicia nautae

Ingerere. Huc appelle! Trecentos inseris: ohe

Jam satis est! Dum aes exigitur, dum mula ligatur,

Tota abit hora. Mali culices ranaeque palustres

Avertunt somnos, absentem ut cantat amicam15

Multa prolutus vappa nauta atque viator

Certatim. Tandem fessus dormire viator

Incipit, ac missae pastum retinacula mulae

Nauta piger saxo religat stertitque supinus.

Jamque dies aderat, nil cum procedere lintrem20

Sentimus, donec cerebrosus prosilit unus

Ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno

Fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.

Ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.

Milia tum pransi tria repimus atque subimus25

Impositum saxis late candentibus Anxur.

Huc venturus erat Maecenas optimus atque

Cocceius, missi magnis de rebus uterque

Legati, aversos soliti componere amicos.

Hic oculis ego nigra meis collyria lippus30

Illinere. Interea Maecenas advenit atque

Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem

Factus homo, Antoni non ut magis alter amicus.

Fundos Aufidio Lusco praetore libenter

Linquimus, insani ridentes praemia scribae,35

Praetextam et latum clavum prunaeque batillum.

In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,

Murena praebente domum, Capitone culinam.

Postera lux oritur multo gratissima; namque

Plotius et Varius Sinuessae Virgiliusque40

Occurrunt, animae quales neque candidiores

Terra tulit neque quis me sit devinctior alter.

O qui complexus et gaudia quanta fuerunt!

Nil ego contulerim jucundo sanus amico.

Proxima Campano ponti quae villula, tectum45

Praebuit, et parochi quae debent ligna salemque.

Hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.

Lusum it Maecenas, dormitum ego Virgiliusque;

Namque pila lippis inimicum et ludere crudis.

Hinc nos Cocceii recipit plenissima villa50

Quae super est Caudi cauponas. Nunc mihi paucis

Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirrhi,

Musa, velim memores, et quo patre natus uterque

Contulerit lites. Messi clarum genus Osci;

Sarmenti domina exstat: ab his majoribus orti55

Ad pugnam venere. Prior Sarmentus: “Equi te

Esse feri similem dico.” Ridemus, et ipse

Messius “Accipio,” caput et movet. “O, tua cornu

Ni foret exsecto frons,” inquit, “quid faceres, cum

Sic mutilus miniteris?” At illi foeda cicatrix60

Setosam laevi frontem turpaverat oris.

Campanum in morbum, in faciem permulta jocatus,

Pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:

Nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.

Multa Cicirrhus ad haec: donasset jamne catenam65

Ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,

Nihilo deterius dominae jus esse. Rogabat

Denique cur unquam fugisset, cui satis una

Farris libra foret gracili sic tamque pusillo.

Prorsus jucunde coenam produximus illam.70

Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes

Paene macros arsit dum turdos versat in igni:

Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam

Vulcano summum properabat lambere tectum.

Convivas avidos coenam servosque timentes75

Tum rapere, atque omnes restinguere velle videres.

Incipit ex illo montes Apulia notos

Ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos

Nunquam erepsemus nisi nos vicina Trivici

Villa recepisset, lacrimoso non sine fumo,80

Udos cum foliis ramos urente camino.

Hic ego mendacem stultissimus usque puellam

Ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert

Intentum veneri; tum immundo somnia visu

Nocturnam vestem maculant ventremque supinum85

Quattuor hinc rapimur viginti et milia rhedis,

Mansuri oppidulo quod versu dicere non est,

Signis perfacile est: venit vilissima rerum

Hic aqua; sed panis longe pulcherrimus, ultra

Callidus ut soleat humeris portare viator;90

Nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna

Qui locus a forti Diomede est conditus olim.

Flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.

Inde Rubos fessi pervenimus utpote longum

Carpentes iter et factum corruptius imbri.95

Postera tempestas melior, via pejor ad usque

Bari moenia piscosi; dein Gnatia lymphis

Iratis exstructa dedit risusque jocosque,

Dum flamma sine thura liquescere limine sacro,

Persuadere cupit. Credat Judaeus Apella,100

Non ego; namque deos didici securum agere aevum,

Nec si quid miri faciat natura deos id

Tristes ex alto caeli demittere tecto.

Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.

SATIRA VI.

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos

Incoluit fines nemo generosior est te,

Nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus

Olim qui magnis legionibus imperitarent,

Ut plerique solent, naso suspendis adunco5

Ignotos, ut me libertino patre natum.

Cum referre negas quali sit quisque parente

Natus dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,

Ante potestatem Tulli atque ignobile regnum

Multos saepe viros nullis majoribus ortos10

Et vixisse probos amplis et honoribus auctos;

Contra Laevinum, Valeri genus unde superbus

Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis

Non unquam pretio pluris licuisse, notante

Judice quo nosti populo, qui stultus honores15

Saepe dat indignis et famae servit ineptus,

Qui stupet in titulis et imaginibus. Quid oportet

Nos facere a volgo longe longeque remotos?

Namque esto populus Laevino mallet honorem

Quam Decio mandare novo, censorque moveret20

Appius ingenuo si non essem patre natus:

Vel merito quoniam in propria non pelle quiessem.

Sed fulgente trahit constrictos Gloria curru

Non minus ignotos generosis. Quo tibi, Tilli,

Sumere depositum clavum fierique tribuno?25

Invidia accrevit privato quae minor esset.

Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus

Pellibus et latum demisit pectore clavum,

Audit continuo: “Quis homo hic est? quo patre natus?”

Ut si qui aegrotet quo morbo Barrus, haberi30

Ut cupiat formosus, eat quacunque puellis

Injiciat curam quaerendi singula, quali

Sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:

Sic qui promittit cives, urbem sibi curae,

Imperium fore et Italiam, delubra deorum,35

Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,

Omnes mortales curare quaerere cogit.

“Tune Syri, Damae aut Dionysi filius, audes

Dejicere e saxo cives aut tradere Cadmo?”

“At Novius collega gradu post me sedet uno;40

Namque est ille pater quod erat meus.” “Hoc tibi Paullus

Et Messalla videris? At hic, si plostra ducenta

Concurrantque foro tria funera magna, sonabit

Cornua quod vincatque tubas; saltem tenet hoc nos.”

Nunc ad me redeo libertino patre natum,45

Quem rodunt omnes libertino patre natum,

Nunc, quia sum tibi, Maecenas, convictor; at olim,

Quod mihi pareret legio Romana tribuno.

Dissimile hoc illi est; quia non ut forsit honorem

Jure mihi invideat quivis ita te quoque amicum,50

Praesertim cautum dignos assumere prava

Ambitione procul. Felicem dicere non hoc

Me possum casu quod te sortitus amicum;

Nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim

Virgilius, post hunc Varius dixere quid essem.55

Ut veni coram singultim pauca locutus,

Infans namque pudor prohibebat plura profari,

Non ego me claro natum patre, non ego circum

Me Satureiano vectari rura caballo,

Sed quod eram narro. Respondes ut tuus est mos60

Pauca: abeo; et revocas nono post mense jubesque

Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco

Quod placui tibi qui turpi secernis honestum,

Non patre praeclaro sed vita et pectore puro.

Atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis65

Mendosa est natura alioqui recta, velut si

Egregio inspersos reprehendas corpore naevos;

Si neque avaritiam neque sordes aut mala lustra

Objiciet vere quisquam mihi, purus et insons

(Ut me collaudem) si et vivo carus amicis;70

Causa fuit pater his, qui macro pauper agello

Noluit in Flavi ludum me mittere, magni

Quo pueri magnis e centurionibus orti,

Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto,

Ibant octonis referentes Idibus aera;75

Sed puerum est ausus Romam portare docendum

Artes quas doceat quivis eques atque senator

Semet prognatos. Vestem servosque sequentes,

In magno ut populo, si quis vidisset, avita

Ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.80

Ipse mihi custos incorruptissimus omnes

Circum doctores aderat. Quid multa? Pudicum,

Qui primus virtutis honos, servavit ab omni

Non solum facto verum opprobrio quoque turpi;

Nec timuit sibi ne vitio quis verteret olim,85

Si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor

Mercedes sequerer; neque ego essem questus: at hoc nunc

Laus illi debetur et a me gratia major.

Nil me poeniteat sanum patris hujus, eoque

Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars90

Quod non ingenuos habeat clarosque parentes,

Sic me defendam. Longe mea discrepat istis

Et vox et ratio: nam si natura juberet

A certis annis aevum remeare peractum

Atque alios legere ad fastum quoscunque parentes95

Optaret sibi quisque, meis contentus honestos

Fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens

Judicio volgi, sanus fortasse tuo, quod

Nollem onus haud unquam solitus portare molestum.

Nam mihi continuo major quaerenda foret res100

Atque salutandi plures, ducendus et unus

Et comes alter uti ne solus rusve peregreve

Exirem; plures calones atque caballi

Pascendi, ducenda petorrita. Nunc mihi curto

Ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,105

Mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos:

Objiciet nemo sordes mihi quas tibi, Tilli,

Cum Tiburte via praetorem quinque sequuntur

Te pueri lasanum portantes oenophorumque.

Hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,110

Millibus atque aliis vivo. Quacunque libido est,

Incedo solus, percontor quanti olus ac far;

Fallacem Circum vespertinumque pererro

Saepe Forum; adsisto divinis; inde domum me

Ad porri et ciceris refero laganique catinum;115

Coena ministratur pueris tribus, et lapis albus

Pocula cum cyatho duo sustinet; adstat echinus

Vilis, cum patera guttus, Campana supellex.

Deinde eo dormitum, non sollicitus mihi quod cras

Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se120

Voltum ferre negat Noviorum posse minoris.

Ad quartam jaceo; post hanc vagor; aut ego, lecto

Aut scripto quod me tacitum juvet, ungor olivo,

Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.

Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum125

Admonuit fugio Campum lusumque trigonem.

Pransus non avide, quantum interpellet inani

Ventre diem durare, domesticus otior. Haec est

Vita solutorum misera ambitione gravique;

His me consolor victurum suavius ac si130

Quaestor avus, pater atque meus patruusque fuisset.

SATIRA VII.

Proscripti Regis Rupili pus atque venenum

Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor

Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.

Persius his permagna negotia dives habebat

Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas,5

Durus homo atque odio qui posset vincere Regem,

Confidens tumidusque, adeo sermonis amari

Sisennas Barros ut equis praecurreret albis.

Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque

Convenit, (hoc etenim sunt omnes jure molesti10

Quo fortes quibus adversum bellum incidit: inter

Hectora Priamiden animosum atque inter Achillem

Ira fuit capitalis ut ultima divideret mors,

Non aliam ob causam nisi quod virtus in utroque

Summa fuit; duo si discordia vexet inertes15

Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi

Cum Lycio Glauco, discedat pigrior ultro

Muneribus missis:) Bruto praetore tenente

Ditem Asiam Rupili et Persi par pugnat, uti non

Compositum melius cum Bitho Bacchius. In jus20

Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.

Persius exponit causam; ridetur ab omni

Conventu; laudat Brutum laudatque cohortem:

Solem Asiae Brutum appellat, stellasque salubres

Appellat comites excepto Rege: canem illum,25

Invisum agricolis sidus venisse; Ruebat

Flumen ut hibernum fertur quo rara securis.

Tum Praenestinus salso multoque fluenti

Expressa arbusto regerit convicia, durus

Vindemiator et invictus, cui saepe viator30

Cessisset magna compellans voce cucullum.

At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,

Persius exclamat: Per magnos, Brute, deos te

Oro qui reges consueris tollere, cur non

Hunc Regem jugulas? Operum hoc, mihi crede, tuorum est.

SATIRA VIII.

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,

Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,

Maluit esse deum. Deus inde ego furum aviumque

Maxima formido: nam fures dextra coërcet

Obscoenoque ruber porrectus ab inguine palus;5

Ast importunas volucres in vertice arundo

Terret fixa vetatque novis considere in hortis.

Huc prius angustis ejecta cadavera cellis

Conservus vili portanda locabat in arca.

Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum,10

Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti:

Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum

Hic dabat: Heredes monumentum ne sequeretur.

Nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque

Aggere in aprico spatiari, quo modo tristes15

Albis informem spectabant ossibus agrum;

Cum mihi non tantum furesque feraeque, suëtae

Hunc vexare locum curae sunt atque labori,

Quantum carminibus quae versant atque venenis

Humanos animos. Has nullo perdere possum20

Nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum

Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentes.

Vidi egomet nigra succinctam vadere palla

Canidiam pedibus nudis passoque capillo,

Cum Sagana majore ululantem; pallor utrasque25

Fecerat horrendas adspectu. Scalpere terram

Unguibus et pullam divellere mordicus agnam

Coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde

Manes elicerent, animas responsa daturas.

Lanea et effigies erat, altera cerea: major30

Lanea, quae poenis compesceret inferiorem;

Cerea suppliciter stabat servilibus, ut quae

Jam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam

Altera Tisiphonen: serpentes atque videres

Infernas errare canes, Lunamque rubentem35

Ne foret his testis post magna latere sepulcra.

Mentior at si quid merdis caput inquiner albis

Corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum

Julius et fragilis Pediatia furque Voranus.

Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes40

Umbrae cum Sagana resonarent triste et acutum,

Utque lupi barbam variae cum dente colubrae

Abdiderint furtim terris et imagine cerea

Largior arserit ignis, et ut non testis inultus

Horruerim voces Furiarum et facta duarum.45

Nam displosa sonat quantum vesica pepedi

Diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.

Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum

Excidere atque herbas atque incantata lacertis

Vincula cum magno risuque jocoque videres.50

SATIRA IX.

Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos,

Nescio quid meditans nugarum, totus in illis:

Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,

Arreptaque manu, “Quid agis, dulcissime rerum?”

“Suaviter ut nunc est,” inquam, “et cupio omnia quae vis.”5

Cum assectaretur: “Num quid vis?” occupo. At ille,

“Noris nos,” inquit; “docti sumus.” Hic ego, “Pluris

Hoc,” inquam, “mihi eris.” Misere discedere quaerens

Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem

Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos10

Manaret talos. O te, Bolane, cerebri

Felicem! aiebam tacitus; cum quidlibet ille

Garriret, vicos, urbem laudaret. Ut illi

Nil respondebam, “Misere cupis,” inquit, “abire;

Jamdudum video; sed nil agis; usque tenebo;15

Persequar: hinc quo nunc iter est tibi?” “Nil opus est te

Circumagi; quendam volo visere non tibi notum;

Trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.”

“Nil habeo quod agam et non sum piger; usque sequar te.”

Demitto auriculas ut iniquae mentis asellus,20

Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille:

“Si bene me novi non Viscum pluris amicum,

Non Varium facies; nam quis me scribere plures

Aut citius possit versus? quis membra movere

Mollius? Invideat quod et Hermogenes ego canto.”25

Interpellandi locus hic erat: “Est tibi mater,

Cognati, quis te salvo est opus?”—“Haud mihi quisquam.

Omnes composui.”—Felices! nunc ego resto.

Confice; namque instat fatum mihi triste Sabella

Quod puero cecinit divina mota anus urna:30

Hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis

Nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:

Garrulus hunc quando consumet cunque; loquaces

Si sapiat vitet simul atque adoleverit aetas.

Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei35

Praeterita, et casu tunc respondere vadato

Debebat, quod ni fecisset perdere litem.

“Si me amas,” inquit, “paulum hic ades.” “Inteream si

Aut valeo stare aut novi civilia jura;

Et propero quo scis.” “Dubius sum quid faciam,” inquit,40

“Tene relinquam an rem.” “Me sodes.” “Non faciam” ille;

Et praecedere coepit. Ego ut contendere durum est

Cum victore sequor. “Maecenas quomodo tecum?”

Hinc repetit; “paucorum hominum et mentis bene sanae;

Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes45

Magnum adjutorem posset qui ferre secundas,

Hunc hominem velles si tradere; dispeream ni

Submosses omnes.” “Non isto vivimus illic

Quo tu rere modo; domus hac nec purior ulla est

Nec magis his aliena malis; nil mi officit unquam,50

Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni

Cuique suus.” “Magnum narras, vix credibile!” “Atqui

Sic habet.” “Accendis, quare cupiam magis illi

Proximus esse.” “Velis tantummodo: quae tua virtus,

Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque55

Difficiles aditus primos habet.” “Haud mihi deero:

Muneribus servos corrumpam; non hodie si

Exclusus fuero desistam; tempora quaeram,

Occurram in triviis, deducam. Nil sine magno

Vita labore dedit mortalibus.” Haec dum agit, ecce60

Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum

Qui pulchre nosset. Consistimus. Unde venis? et

Quo tendis? rogat et respondet. Vellere coepi

Et prensare manu lentissima brachia, nutans,

Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus65

Ridens dissimulare: meum jecur urere bilis.

“Certe nescio quid secreto velle loqui te

Aiebas mecum.” “Memini bene, sed meliore

Tempore dicam; hodie tricesima sabbata: vin tu

Curtis Judaeis oppedere?” “Nulla mihi, inquam,70

Religio est.” “At mi; sum paulo infirmior, unus

Multorum; ignosces; alias loquar.” Huncine solem

Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me

Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi

Adversarius et: “Quo tu turpissime?” magna75

Inclamat voce; et “Licet antestari?” Ego vero

Oppono auriculam. Rapit in jus; clamor utrinque;

Undique concursus. Sic me servavit Apollo.

SATIRA X.

Nempe incomposito dixi pede currere versus

Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est

Ut non hoc fateatur? At idem quod sale multo

Urbem defricuit charta laudatur eadem.

Nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic5

Et Laberi mimos ut pulchra poëmata mirer.

Ergo non satis est risu diducere rictum

Auditoris (et est quaedam tamen hic quoque virtus).

Est brevitate opus, ut currat sententia neu se

Impediat verbis lassas onerantibus aures;10

Et sermone opus est modo tristi saepe jocoso,

Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae,

Interdum urbani, parcentis viribus atque

Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri

Fortius et melius magnas plerumque secat res.15

Illi scripta quibus comoedia prisca viris est

Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher

Hermogenes unquam legit neque simius iste

Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.

“At magnum fecit quod verbis Graeca Latinis20

Miscuit.” O seri studiorum! quine putetis

Difficile et mirum Rhodio quod Pitholeonti

Contigit? “At sermo lingua concinnus utraque

Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.”

Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum25

Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?

Scilicet oblitus patriaeque patrisque, Latine

Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque

Corvinus, patriis intermiscere petita

Verba foris malis, Canusini more bilinguis?30

Atque ego cum Graecos facerem natus mare citra

Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,

Post mediam noctem visus cum somnia vera:

“In silvam non ligna feras insanius ac si

Magnas Graecorum malis implere catervas.”35

Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque

Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,

Quae neque in aede sonent certantia judice Tarpa,

Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.

Arguta meretrice potes Davoque Chremeta40

Eludente senem comis garrire libellos

Unus vivorum, Fundani; Pollio regum

Facta canit pede ter percusso; forte epos acer

Ut nemo Varius ducit; molle atque facetum

Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae.45

Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,

Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim

Haerentem capiti cum multa laude coronam.

At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem50

Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso,

Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?

Nil comis tragici mutat Lucilius Acci?

Non ridet versus Enni gravitate minores,

Cum de se loquitur non ut majore reprensis?55

Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes

Quaerere, num illius, num rerum dura negarit

Versiculos natura magis factos et euntes

Mollius ac si quis pedibus quid claudere senis,

Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos60

Ante cibum versus, totidem coenatus; Etrusci

Quale fuit Cassi rapido ferventius amni

Ingenium, capsis quem fama est esse librisque

Ambustum propriis? Fuerit Lucilius, inquam,

Comis et urbanus, fuerit limatior idem65

Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,

Quamque poëtarum seniorum turba; sed ille,

Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,

Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra

Perfectum traheretur, et in versu faciendo70

Saepe caput scaberet vivos et roderet ungues.

Saepe stilum vertas iterum quae digna legi sint

Scripturus, neque te ut miretur turba labores,

Contentus paucis lectoribus. An tua demens

Vilibus in ludis dictari carmina malis?75

Non ego: nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax

Contemtis aliis explosa Arbuscula dixit.

Men’ moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod

Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus

Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?80

Plotius et Varius, Maecenas Virgiliusque,

Valgius et probet haec Octavius optimus atque

Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque!

Ambitione relegata te dicere possum,

Pollio, te, Messala, tuo cum fratre, simulque85

Vos, Bibuli et Servi, simul his te, candide Furni,

Complures alios, doctos ego quos et amicos

Prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacunque,

Arridere velim, doliturus si placeant spe

Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,90

Discipularum inter jubeo plorare cathedras.

I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

Q. HORATII FLACCI

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS.

----
----

I. | II. | III. | IV. | V. | VI. | VII. | VIII.

SATIRA I.

“Sunt quibus in satira videor nimis acer et ultra

Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid

Composui pars esse putat, similesque meorum

Mille die versus deduci posse. Trebati,

Quid faciam praescribe.” “Quiescas.” “Ne faciam, inquis,5

Omnino versus?” “Aio.” “Peream male si non

Optimum erat: verum nequeo dormire.” “Ter uncti

Transnanto Tiberim somno quibus est opus alto,

Irriguumque mero sub noctem corpus habento.

Aut si tantus amor scribendi te rapit aude10

Caesaris invicti res dicere, multa laborum

Praemia laturus.” “Cupidum, pater optime, vires

Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis

Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos

Aut labentis equo describat vulnera Parthi.”15

“Attamen et justum poteras et scribere fortem,

Scipiadem ut sapiens Lucilius.” “Haud mihi deero

Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore Flacci

Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem,

Cui male si palpere recalcitrat undique tutus.”20

“Quanto rectius hoc quam tristi laedere versu

Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,

Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit!”

“Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto

Accessit fervor capiti, numerusque lucernis.25

Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem

Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum

Millia: me pedibus delectat claudere verba

Lucili ritu nostrûm melioris utroque.

Ille velut fidis arcana sodalibus olim30

Credebat libris, neque si male cesserat unquam

Decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis

Votiva pateat veluti descripta tabella

Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps:

Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,35

Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,

Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,

Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum

Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro

Quemquam animantem et me veluti custodiet ensis40

Vagina tectus; quem cur distringere coner

Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex

Juppiter, ut pereat positum rubigine telum,

Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille

Qui me commorit,—melius non tangere! clamo;45

Flebit et insignis tota cantabitur urbe.

Cervius iratus leges minitatur et urnam,

Canidia Albuti quibus est inimica venenum,

Grande malum Turius, si quid se judice certes.

Ut quo quisque valet suspectos terreat, utque50

Imperet hoc natura potens, sic collige mecum:

Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus

Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti

Matrem; nil faciet sceleris pia dextera: mirum,

Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos;55

Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus

Exspectat seu Mors atris circumvolat alis,

Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exsul,

Quisquis erit vitae scribam color.” “O puer, ut sis60

Vitalis metuo et majorum ne quis amicus

Frigore te feriat.” “Quid, cum est Lucilius ausus

Primus in hunc operis componere carmina morem,

Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora

Cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui65

Duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen,

Ingenio offensi aut laeso doluere Metello

Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui

Primores populi arripuit populumque tributim,

Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis.70

Quin ubi se a volgo et scena in secreta remorant

Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,

Nugari cum illo et discincti ludere donec

Decoqueretur olus soliti. Quidquid sum ego, quamvis

Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me75

Cum magnis vixisse invita fatebitur usque

Invidia, et fragili quaerens illidere dentem

Offendet solido; nisi quid tu, docte Trebati,

Dissentis.” “Equidem nihil hinc diffindere possum.

Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti80

Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:

Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est

Judiciumque.” “Esto, si quis mala; sed bona si quis

Judice condiderit laudatus Caesare? si quis

Opprobriis dignum latraverit, integer ipse?”85

“Solventur risu tabulae, tu missus abibis.”

SATIRA II.

Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo,

Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofella

Rusticus abnormis sapiens crassaque Minerva,

Discite, non inter lances mensasque nitentes

Cum stupet insanis acies fulgoribus et cum5

Acclinis falsis animus meliora recusat,

Verum hic impransi mecum disquirite. Cur hoc?

Dicam si potero. Male verum examinat omnis

Corruptus judex. Leporem sectatus equove

Lassus ab indomito, vel si Romana fatigat10

Militia assuetum graecari, seu pila velox

Molliter austerum studio fallente laborem,

Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco;

Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis

Sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno15

Ne biberis diluta. Foris est promus et atrum

Defendens pisces hiemat mare: cum sale panis

Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut

Qui partum? Non in caro nidore voluptas

Summa sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere20

Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea

Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois.

Vix tamen eripiam posito pavone velis quin

Hoc potius quam gallina tergere palatum,

Corruptus vanis rerum, quia veneat auro25

Rara avis et picta pandat spectacula cauda;

Tamquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris ista

Quam laudas pluma? Cocto num adest honor idem?

Carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam

Imparibus formis deceptum te petere! Esto:30

Unde datum sentis lupus hic Tiberinus an alto

Captus hiet, pontesne inter jactatus an amnis

Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem

Mullum in singula quem minuas pulmenta necesse est.

Ducit te species video: quo pertinet ergo35

Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis

Majorem natura modum dedit, his breve pondus.

Jejunus raro stomachus volgaria temnit.

“Porrectum magno magnum spectare catino

Vellem,” ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos,40

Praesentes Austri, coquite horum obsonia,—quamquam

Putet aper rhombusque recens, mala copia quando

Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus

Atque acidas mavolt inulas. Necdum omnis abacta

Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis45

Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem

Galloni praeconis erat acipensere mensa

Infamis. Quid, tunc rhombos minus aequora alebant?

Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido

Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo50

Si quis nunc mergos suaves edixerit assos,

Parebit pravi docilis Romana juventus.

Sordidus a tenui victu distabit, Ofella

Judice: nam frustra vitium vitaveris illud

Si te alio pravum detorseris. Avidienus,55

Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,

Quinquennes oleas est et silvestria corna,

Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et,

Cujus odorem olei nequeas perferre, licebit

Ille repotia natales aliosve dierum60

Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri

Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.

Quali igitur victu sapiens utetur, et horum

Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt.

Mundus erit qua non offendat sordibus, atque65

In neutram partem cultus miser. Hic neque servis,

Albuti senis exemplo, dum munia didit

Saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam

Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.

Accipe nunc victus tenuis quae quantaque secum70

Afferat. In primis valeas bene: nam variae res

Ut noceant homini credas memor illius escae

Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis

Miscueris elixa, simul conchylia turdis,

Dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum75

Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis

Coena desurgat dubia? Quin corpus onustum

Hesternis vitiis animum quoque praegravat una,

Atque affigit humo divinae particulam aurae.

Alter ubi dicto citius curata sopori80

Membra dedit vegetus praescripta ad munia surgit.

Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,

Sive diem festum rediens advexerit annus,

Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique

Accedent anni et tractari mollius aetas85

Imbecilla volet; tibi quidnam accedet ad istam

Quam puer et validus praesumis mollitiem, seu

Dura valetudo inciderit seu tarda senectus?

Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus

Illis nullus erat sed credo hac mente, quod hospes90

Tardius adveniens vitiatum commodius quam

Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter

Heroas natum tellus me prima tulisset!

Das aliquid famae quae carmine gratior aurem

Occupet humanam: grandes rhombi patinaeque95

Grande ferunt una cum damno dedecus; adde

Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum,

Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti

As laquei pretium. “Jure,” inquit, “Trausius istis

Jurgatur verbis; ego vectigalia magna100

Divitiasque habeo tribus amplas regibus.” Ergo

Quod superat non est melius quo insumere possis?

Cur eget indignus quisquam te divite? Quare

Templa ruunt antiqua deum? Cur, improbe, carae

Non aliquid patriae tanto emetiris acervo?105

Uni nimirum recte tibi semper erunt res.

O magnus posthac inimicis risus! Uterne

Ad casus dubios fidet sibi certius? Hic qui

Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,

An qui contentus parvo metuensque futuri110

In pace ut sapiens aptarit idonea bello?

Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellam

Integris opibus novi non latius usum

Quam nunc accisis. Videas metato in agello

Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum,115

“Non ego,” narrantem, “temere edi luce profesta

Quidquam praeter olus fumosae cum pede pernae.

Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes,

Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem

Vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,120

Sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas

Et nux ornabat mensas cum duplice ficu.

Post hoc ludus erat culpa potare magistra,

Ac venerata Ceres ita culmo surgeret alto,

Explicuit vino contractae seria frontis.125

Saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus,

Quantum hinc imminuet? Quanto aut ego parcius aut vos,

O pueri, nituistis ut huc novus incola venit?

Nam propriae telluris herum natura neque illum

Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille;130

Illum aut nequities aut vafri inscitia juris,

Postremum expellet certe vivacior heres.

Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofellae

Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum

Nunc mihi nunc alii. Quocirca vivite fortes135

Fortiaque adversis opponite pectora rebus.”

SATIRA III.

“Sic raro scribis, ut toto non quater anno

Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,

Iratus tibi quod vini somnique benignus

Nil dignum sermone canas. Quid fiet? At ipsis

Saturnalibus huc fugisti. Sobrius ergo5

Dic aliquid dignum promissis: incipe. Nil est:

Culpantur frustra calami, immeritusque laborat

Iratis natus paries dis atque poëtis.

Atqui voltus erat multa et praeclara minantis

Si vacuum tepido cepisset villula tecto.10

Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro,

Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?

Invidiam placare paras virtute relicta?

Comtemnere miser; vitanda est improba Siren

Desidia, aut quidquid vita meliore parasti15

Ponendum aequo animo.” “Di te, Damasippe, deaeque

Verum ob consilium donent tonsore. Sed unde

Tam bene me nosti?” “Postquam omnis res mea Janum

Ad medium fracta est aliena negotia curo,

Excussus propriis. Olim nam quaerere amabam,20

Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,

Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset

Callidus huic signo ponebam millia centum;

Hortos egregiasque domos mercarier unus

Cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale25

Imposuere mihi cognomen compita.” “Novi,

Et miror morbi purgatum te illius. Atqui

Emovit veterem mire novus, ut solet, in cor

Trajecto lateris miseri capitisve dolore,

Ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.30

Dum ne quid simile huic esto ut libet.” “O bone, ne te

Frustrere: insanis et tu stultique prope omnes,

Si quid Stertinius veri crepat, unde ego mira

Descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me

Solatus jussit sapientem pascere barbam35

Atque a Fabricio non tristem ponte reverti.

Nam male re gesta cum vellem mittere operto

Me capite in flumen, dexter stetit et, Cave faxis

Te quidquam indignum: pudor, inquit, te malus angit,

Insanos qui inter vereare insanus haberi.40

Primum nam inquiram quid sit furere: hoc si erit in te

Solo nil verbi pereas quin fortiter addam.

Quem mala stultitia et quemcunque inscitia veri

Caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex

Autumat. Haec populos, haec magnos formula reges45

Excepto sapiente tenet. Nunc accipe quare

Desipiant omnes aeque ac tu qui tibi nomen

Insano posuere. Velut silvis ubi passim

Palantes error certo de tramite pellit,

Ille sinistrorsum hic dextrorsum abit: unus utrique50

Error, sed variis illudit partibus; hoc te

Crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille

Qui te deridet caudam trahat.” Est genus unum

Stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignes,

Ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;55

Alterum et huic varum et nihilo sapientius ignes

Per medios fluviosque ruentis: clamet amica

Mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:

“Hic fossa est ingens, hic rupes maxima, serva!”

Non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,60

Quum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis,

“Mater, te appello! clamantibus. Huic ego vulgus

Errori similem cunctum insanire docebo.

Insanit veteres statuas Damasippus emendo:

Integer est mentis Damasippi creditor? Esto.65

Accipe quod nunquam reddas mihi si tibi dicam,

Tune insanus eris si acceperis, an magis excors

Rejecta praeda quam praesens Mercurius fert?

Scribe decem Nerio; non est satis: adde Cicutae

Nodosi tabulas centum, mille adde catenas:70

Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.

Cum rapies in jus malis ridentem alienis,

Fiet aper, modo avis, modo saxum et cum volet arbor.

Si male rem gerere insani est, contra bene sani,

Putidius multo cerebrum est mihi crede, Perilli,75

Dictantis quod tu nunquam rescribere possis.

Audire atque togam jubeo componere, quisquis

Ambitione mala aut argenti pallet amore,

Quisquis luxuria tristive superstitione

Aut alio mentis morbo calet; huc propius me,80

Dum doceo insanire omnes, vos ordine adite.

Danda est ellebori multo pars maxima avaris;

Nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.

Heredes Staberi summam incidere sepulcro:

Ni sic fecissent gladiatorum dare centum85

Damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,

Frumenti quantum metit Africa. Sive ego prave

Seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi. Credo

Hoc Staberi prudentem animum vidisse. Quid ergo

Sensit cum summam patrimoni insculpere saxo90

Heredes voluit? Quoad vixit credidit ingens

Pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut si

Forte minus locuples uno quadrante perisset

Ipse videretur sibi nequior: omnis enim res,

Virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris95

Divitiis parent; quas qui construxerit ille

Clarus erit, fortis, justus. Sapiensne? Etiam, et rex,

Et quidquid volet. Hoc veluti virtute paratum

Speravit magnae laudi fore. Quid simile isti

Graecus Aristippus? qui servos projicere aurum100

In media jussit Libya, quia tardius irent

Propter onus segnes. Uter est insanior horum?

Nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.

Si quis emat citharas, emptas comportet in unum,

Nec studio citharae nec Musae deditus ulli;105

Si scalpra et formas non sutor, nautica vela

Aversus mercaturis: delirus et amens

Undique dicatur merito. Quî discrepat istis

Qui nummos aurumque recondit, nescius uti

Compositis metuensque velut contingere sacrum?110

Si quis ad ingentem frumenti semper acervum

Porrectus vigilet cum longo fuste, neque illinc

Audeat esuriens dominus contingere granum,

Ac potius foliis parcus vescatur amaris;

Si positis intus Chii veterisque Falerni115

Mille cadis—nihil est, tercentum millibus, acre

Potet acetum; age, si et stramentis incubet, unde-

Octoginta annos natus, cui stragula vestis,

Blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca;

Nimirum insanus paucis videatur, eo quod120

Maxima pars hominum morbo jactatur eodem.

Filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,

Dis inimice senex, custodis?—Ne tibi desit?

Quantulum enim summae curtabit quisque dierum,

Ungere si caules oleo meliore caputque125

Coeperis impexa foedum porrigine? Quare,

Si quidvis satis est, perjuras, surripis, aufers

Undique? Tun sanus? Populum si caedere saxis

Incipias servosve tuos, quos aere pararis,

Insanum te omnes pueri clamentque puellae:130

Cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,

Incolumi capite es? Quid enim, neque tu hoc facis Argis,

Nec ferro ut demens genitricem occidis Orestes.

An tu reris eum occisa insanisse parente,

Ac non ante malis dementem actum Furiis quam135

In matris jugulo ferrum tepefecit acutum?

Quin ex quo est habitus male tutae mentis Orestes

Nil sane fecit quod tu reprehendere possis:

Non Pyladen ferro violare aususve sororem

Electram, tantum maledicit utrique vocando140

Hanc Furiam, hunc aliud jussit quod splendida bilis.

Pauper Opimius argenti positi intus et auri,

Qui Veientanum festis potare diebus

Campana solitus trulla vappamque profestis,

Quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres145

Jam circum loculos et claves laetus ovansque

Curreret. Hunc medicus multum celer atque fidelis

Excitat hoc pacto: mensam poni jubet atque

Effundi saccos nummorum, accedere plures

Ad numerandum; hominem sic erigit; addit et illud:150

Ni tua custodis avidus jam haec auferet heres.

Men’ vivo? Ut vivas igitur vigila. Hoc age! Quid vis?

Deficient inopem venae te ni cibus atque

Ingens accedit stomacho fultura ruenti.

Tu cessas? Agedum, sume hoc ptisanarium oryzae.155

Quanti emptae? Parvo. Quanti ergo? Octussibus. Eheu!

Quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?—

Quisnam igitur sanus? Qui non stultus. Quid avarus?

Stultus et insanus. Quid, si quis non sit avarus,

Continuo sanus? Minime. Cur, Stoïce? Dicam.160

Non est cardiacus—Craterum dixisse putato—

Hic aeger: recte est igitur surgetque? Negabit,

Quod latus aut renes morbo tentantur acuto.

Non est perjurus neque sordidus; immolet aequis

Hic porcum Laribus: verum ambitiosus et audax;165

Naviget Anticyram. Quid enim differt, barathrone

Dones quidquid habes, an nunquam utare paratis?

Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives

Antiquo censu, gnatis divisse duobus

Fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis170

Ad lectum: Postquam te talos, Aule, nucesque

Ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,

Te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem

Extimui, ne vos ageret vesania discors,

Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.175

Quare per divos oratus uterque Penates,

Tu cave ne minuas, tu ne majus facias id

Quod satis esse putat pater et natura coërcet.

Praeterea ne vos titillet gloria jure

Jurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve180

Vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.

In cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,

Latus ut in circo spatiere et aëneus ut stes,

Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;

Scilicet ut plausus quos fert Agrippa, feras tu,185

Astuta ingenuum vulpes imitata leonem!—

Ne quis humasse velit Ajacem, Atrida, vetas cur?

Rex sum. Nil ultra quaero plebeius. Et aequam

Rem imperito; ac si cui videor non justus, inulto

Dicere quod sentit permitto. Maxime regum,190

Di tibi dent capta classem deducere Troja!

Ergo consulere et mox respondere licebit?

Consule. Cur Ajax, heros ab Achille secundus,

Putescit toties servatis clarus Achivis,

Gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,195

Per quem tot juvenes patrio caruere sepulcro?

Mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen

Et Menelaum una mecum se occidere clamans.

Tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam

Ante aras spargisque mola caput, improbe, salsa,200

Rectum animi servas? Quorsum? Insanus quid enim Ajax

Fecit cum stravit ferro pecus? Abstinuit vim

Uxore et gnato; mala multa precatus Atridis,

Non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.

Verum ego, ut haerentes adverso litore naves205

Eriperem, prudens placavi sanguine divos.

Nempe tuo, furiose. Meo, sed non furiosus.

Qui species alias veris scelerisque tumultu

Permixtas capiet commotus habebitur, atque

Stultitiane erret nihilum distabit an ira.210

Ajax immeritos cum occidit desipit agnos:

Cum prudens scelus ob titulos admittis inanes,

Stas animo et purum est vitio tibi, cum tumidum est, cor?

Si quis lectica nitidam gestare amet agnam,

Huic vestem, ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,215

Rufam aut Pusillam appellet fortique marito

Destinet uxorem; interdicto huic omne adimat jus

Praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.

Quid? si quis gnatam pro muta devovet agna

Integer est animi? Ne dixeris. Ergo ubi prava220

Stultitia hic summa est insania; qui sceleratus,

Et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,

Hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.

Nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum:

Vincet enim stultos ratio insanire nepotes.225

Hic simul accepit patrimoni mille talenta,

Edicit piscator uti, pomarius, auceps,

Unguentarius ac Tusci turba impia vici,

Cum scurris fartor, cum Velabro omne Macellum,

Mane domum veniant. Quid tum? Venere frequentes.230

Verba facit leno: Quidquid mihi, quidquid et horum

Cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.

Accipe quid contra juvenis responderit aequus:

In nive Lucana dormis ocreatus ut aprum

Coenem ego; tu pisces hiberno ex aequore verris.235

Segnis ego, indignus qui tantum possideam: aufer:

Sume tibi decies; tibi tantumdem; tibi triplex

Unde uxor media currit de nocte vocata.

Filius Aesopi detractam ex aure Metellae,

Scilicet ut decies solidum absorberet, aceto240

Diluit insignem baccam: quî sanior ac si

Illud idem in rapidum flumen jaceretve cloacam?

Quinti progenies Arri, par nobile fratrum,

Nequitia et nugis pravorum et amore gemellum,

Luscinias soliti impenso prandere coëmptas,245

Quorsum abeant? Sanin creta an carbone notandi?

Aedificare casas, plostello adjungere mures,

Ludere par impar, equitare in arundine longa,

Si quem delectet barbatum amentia verset.

Si puerilius his ratio esse evincet amare,250

Nec quidquam differre utrumne in pulvere trimus

Quale prius ludas opus, an meretricis amore

Sollicitus plores, quaero faciasne quod olim

Mutatus Polemon? punas insignia morbi,

Fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille255

Dicitur ex collo furtim carpsisse coronas

Postquam est impransi correptus voce magistri?

Porrigis irato puero cum poma recusat:

Sume, catelle! negat; si non des optet: amator

Exclusus quî distat agit ubi secum eat an non260

Quo rediturus erat non arcessitus, et haeret

Invisis foribus? Nec nunc cum me vocat ultro

Accedam? An potius mediter finire dolores?

Exclusit; revocat: redeam? Non si obsecret. Ecce

Servus non paulo sapientior: O here, quae res265

Nec modum habet neque consilium ratione modoque

Tractari non volt. In amore haec sunt mala, bellum,

Pax rursum: haec si quis tempestatis prope ritu

Mobilia et caeca fluitantia sorte laboret

Reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si270

Insanire paret certa ratione modoque.

Quid, cum Picenis excerpens semina pomis

Gaudes si cameram percusti forte, penes te es?

Quid, cum balba feris annoso verba palato,

Aedificante casas quî sanior? Adde cruorem275

Stultitiae atque ignem gladio scrutare. Modo, inquam,

Hellade percussa Marius cum praecipitat se

Cerritus fuit, an commotae crimine mentis

Absolves hominem et sceleris damnabis eundem,

Ex more imponens cognata vocabula rebus?280

Libertinus erat, qui circum compita siccus

Lautis mane senex manibus currebat et, Unum—

Quid tam magnum? addens—, unum me surpite morti,

Dis etenim facile est! orabat; sanus utrisque

Auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,285

Exciperet dominus cum venderet. Hoc quoque volgus

Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.

Juppiter, ingentes qui das adimisque dolores,

Mater ait pueri menses jam quinque cubantis,

Frigida si puerum quartana relinquerit, illo290

Mane die quo tu indicis jejunia nudus

In Tiberi stabit. Casus medicusve levarit

Aegrum ex praecipiti mater delira necabit

In gelida fixum ripa febrimque reducet;

Quone malo mentem concussa? Timore deorum.295

Haec mihi Stertinius, sapientum octavus, amico

Arma dedit, posthac ne compellarer inultus.

Dixerit insanum qui me totidem audiet atque

Respicere ignoto discet pendentia tergo.”

“Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,300

Qua me stultitia, quoniam non est genus unum,

Insanire putas? ego nam videor mihi sanus.”

“Quid, caput abscissum demens cum portat Agave

Gnati infelicis, sibi tum furiosa videtur?”

“Stultum me fateor, liceat concedere veris,305

Atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me

Aegrotare putes animi vitio?” “Accipe: primum

Aedificas, hoc est, longos imitaris ab imo

Ad summum totus moduli bipedalis, et idem

Corpore majorem rides Turbonis in armis310

Spiritum et incessum: quî ridiculus minus illo?

An quodcunque facit Maecenas te quoque verum est

Tantum dissimilem et tanto certare minorem?

Absentis ranae pullis vituli pede pressis,

Unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens315

Bellua cognatos eliserit. Illa rogare:

Quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?

Major dimidio. Num tanto? Cum magis atque

Se magis inflaret, Non si te ruperis, inquit,

Par eris. Haec a te non multum abludit imago.320

Adde poëmata nunc, hoc est, oleum adde camino;

Quae si quis sanus fecit sanus facis et tu.

Non dico horrendam rabiem. Jam desine.” Cultum

Majorem censu. Teneas, Damasippe, tuis te.

Mille puellarum, puerorum mille furores.325

O major tandem parcas, insane, minori!

SATIRA IV.

“Unde et quo Catius?” “Non est mihi tempus aventi

Ponere signa novis praeceptis, qualia vincant

Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.”

“Peccatum fateor cum te sic tempore laevo

Interpellarim; sed des veniam bonus oro.5

Quod si interciderit tibi nunc aliquid repetes mox,

Sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.”

“Quin id erat curae quo pacto cuncta tenerem,

Utpote res tenues tenui sermone peractas.”

“Ede hominis nomen, simul et Romanus an hospes.”10

“Ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.

Longa quibus facies ovis erit illa memento,

Ut succi melioris et ut magis alba rotundis,

Ponere; namque marem cohibent callosa vitellum.

Caule suburbano qui siccis crevit in agris15

Dulcior; irriguo nihil est elutius horto.

Si vespertinus subito te oppresserit hospes,

Ne gallina malum responset dura palato,

Doctus eris vivam mixto mersare Falerno:

Hoc teneram faciet. Pratensibus optima fungis20

Natura est: aliis male creditur. Ille salubres

Aestates peraget qui nigris prandia moris

Finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.

Aufidius forti miscebat mella Falerno,

Mendose, quoniam vacuis committere venis25

Nil nisi lene decet: leni praecordia mulso

Prolueris melius. Si dura morabitur alvus,

Mitulus et viles pellent obstantia conchae

Et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.

Lubrica nascentes implent conchylia lunae;30

Sed non omne mare est generosae fertile testae.

Murice Baiano melior Lucrina peloris,

Ostrea Circeiis, Miseno oriuntur echini,

Pectinibus patulis jactat se molle Tarentum.

Nec sibi coenarum quivis temere adroget artem,35

Non prius exacta tenui ratione saporum.

Nec satis est cara pisces avertere mensa

Ignarum quibus est jus aptius et quibus assis

Languidus in cubitum jam se conviva reponet.

Umber et iligna nutritus glande rotundas40

Curvat aper lances carnem vitantis inertem:

Nam Laurens malus est, ulvis et arundine pinguis.

Vinea submittit capreas non semper edules.

Fecundae leporis sapiens sectabitur armos.

Piscibus atque avibus quae natura et foret aetas45

Ante meum nulli patuit quaesita palatum.

Sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.

Nequaquam satis in re una consumere curam,

Ut si quis solum hoc mala ne sint vina laboret,

Quali perfundat pisces securas olivo.50

Massica si caelo suppones vina sereno

Nocturna si quid crassi est tenuabitur aura,

Et decedet odor nervis inimicus; at illa

Integrum perdunt lino vitiata saporem.

Surrentina vafer qui miscet faece Falerna55

Vina columbino limum bene colligit ovo,

Quatenus ima petit volvens aliena vitellus.

Tostis marcentem squillis recreabis et Afra

Potorem cochlea: nam lactuca innatat acri

Post vinum stomacho; perna magis ac magis hillis60

Flagitat immorsus refici; quin omnia malit

Quaecunque immundis fervent allata popinis.

Est operae pretium duplicis pernoscere juris

Naturam. Simplex e dulci constat olivo,

Quod pingui miscere mero muriaque decebit,65

Non alia quam qua Byzantia putuit orca.

Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis

Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes

Pressa Venafranae quod baca remisit olivae.

Picenis cedunt pomis Tiburtia succo:70

Nam facie praestant. Venucula convenit ollis;

Rectius Albanam fumo duraveris uvam.

Hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,

Primus et invenior piper album cum sale nigro

Incretum puris circumposuisse catillis.75

Immane est vitium dare millia terna macello

Angustoque vagos pisces urgere catino.

Magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis

Tractavit calicem manibus dum furta ligurit,

Sive gravis veteri craterae limus adhaesit.80

Vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus

Consistit sumtus? Neglectis flagitium ingens.

Ten lapides varios lutulenta radere palma

Et Tyrias dare circum inluta toralia vestes,

Oblitum quanto curam sumtumque minorem85

Haec habeant tanto reprehendi justius illis

Quae nisi divitibus nequeant contingere mensis?”

“Docte Cati, per amicitiam divosque rogatus,

Ducere me auditum perges quocunque memento.

Nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,90

Non tamen interpres tantundem juveris. Adde

Vultum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus

Non magni pendis quia contigit; at mihi cura

Non mediocris inest, fontes ut adire remotos

Atque haurire queam vitae praecepta beatae.”95

SATIRA V.

“Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti

Responde, quibus amissas reparare queam res

Artibus atque modis. Quid rides?” “Jamne doloso

Non satis est Ithacam revehi patriosque penates

Adspicere?” “O nulli quidquam mentite, vides ut5

Nudus inopsque domum redeam, te vate, neque illic

Aut apotheca procis intacta est aut pecus; atqui

Et genus et virtus nisi cum re vilior alga est.”

“Quando pauperiem, missis ambagibus, horres,

Accipe qua ratione queas ditescere. Turdus10

Sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc

Res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma

Et quoscunque feret cultus tibi fundus honores

Ante Larem gustet venerabilior Lare dives;

Qui quamvis perjurus erit, sine gente, cruentus15

Sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi

Tu comes exterior si postulet ire recuses.”

“Utne tegam spurco Damae latus? Haud ita Trojae

Me gessi certans semper melioribus.” “Ergo

Pauper eris.” “Fortem hoc animum tolerare jubebo;20

Et quondam majora tuli. Tu protinus unde

Divitias aerisque ruam dic, augur, acervos.”

“Dixi equidem et dico: captes astutus ubique

Testamenta senum, neu, si vafer unus et alter

Insidiatorem praeroso fugerit hamo,25

Aut spem deponas aut artem illusus omittas.

Magna minorve foro si res certabitur olim,

Vivet uter locuples sine natis, improbus, ultro

Qui meliorem audax vocet in jus, illius esto

Defensor; fama civem causaque priorem30

Sperne, domi si natus erit fecundave conjux.

Quinte, puta, aut Publi, (gaudent praenomine molles

Auriculae,) tibi me virtus tua fecit amicum;

Jus anceps novi, causas defendere possum;

Eripiet quivis oculos citius mihi, quam te35

Contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,

Ne quid tu perdas neu sis jocus. Ire domum atque

Pelliculam curare jube; fi cognitor; ipse

Persta atque obdura, seu rubra Canicula findet

Infantes statuas, seu pingui tentus omaso40

Furius hibernas cana nive conspuet Alpes.

Nonne vides, aliquis cubito stantem prope tangens

Inquiet, ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?

Plures adnabunt thunni et cetaria crescent.

Si cui praeterea validus male filius in re45

Praeclara sublatus aletur, ne manifestum

Caelibis obsequium nudet te, leniter in spem

Adrepe officiosus, ut et scribare secundus

Heres et, si quis casus puerum egerit Orco,

In vacuum venias: perraro haec alea fallit.50

Qui testamentum tradet tibi cunque legendum,

Abnuere et tabulas a te removere memento,

Sic tamen ut limis rapias quid prima secundo

Cera velit versu; solus multisne coheres,

Veloci percurre oculo. Plerumque recoctus55

Scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem,

Captatorque dabit risus Nasica Corano.”

“Num furis? an prudens ludis me obscura canendo?”

“O Laërtiade, quidquid dicam aut erit aut non:

Divinare etenim magnus mihi donat Apollo.”60

“Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.”

“Tempore quo juvenis Parthis horrendus, ab alto

Demissum genus Aenea, tellure marique

Magnus erit, forti nubet procera Corano

Filia Nasicae metuentis reddere soldum.65

Tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque

Ut legat orabit; multum Nasica negatas

Accipiet tandem et tacitus leget, invenietque

Nil sibi legatum praeter plorare suisque.

Illud ad haec jubeo: mulier si forte dolosa70

Libertusve senem delirum temperet, illis

Accedas socius; laudes, lauderis ut absens.

Adjuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum

Expugnare caput. Scribet mala carmina vecors:

Laudato. Scortator erit: cave te roget; ultro75

Penelopam facilis potiori trade.” “Putasne?

Perduci poterit tam frugi tamque pudica,

Quam nequiere proci recto depellere cursu?”

“Venit enim magnum donandi parca juventus,

Nec tantum veneris, quantum studiosa culinae.80

Sic tibi Penelope frugi est, quae si semel uno

De sene gustarit tecum partita lucellum,

Ut canis a corio nunquam absterrebitur uncto.

Me sene quod dicam factum est: anus improba Thebis

Ex testamento sic est elata: cadaver85

Unctum oleo largo nudis humeris tulit heres,

Scilicet elabi si posset mortua; credo

Quod nimium institerat viventi. Cautus adito:

Neu desis operae neve immoderatus abundes.

Difficilem et morosum offendet garrulus ultro;90

Non etiam sileas. Davus sis comicus atque

Stes capite obstipo, multum similis metuenti.

Obsequio grassare; mone, si increbuit aura,

Cautus uti velet carum caput; extrahe turba

Oppositis humeris; aurem substringe loquaci.95

Importunus amat laudari; donec Ohe jam!

Ad caelum manibus sublatis dixerit, urge,

Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.

Cum te servitio longo curaque levarit,

Et certum vigilans, Quartae sit partis Ulixes,100

Audieris, Heres: Ergo nunc Dama sodalis

Nusquam est? Unde mihi tam fortem tamque fidelem?

Sparge subinde; et, si paulum potes, illacrimare: est

Gaudia prodentem voltum celare. Sepulcrum

Permissum arbitrio sine sordibus exstrue; funus105

Egregie factum laudet vicinia. Si quis

Forte coheredum senior male tussiet, huic tu

Dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit

Emptor, gaudentem nummo te addicere. Sed me

Imperiosa trahit Proserpina; vive valeque.”110

SATIRA VI.

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus

Hortus ubi et tecto vicinus jugis aquae fons

Et paulum silvae super his foret. Auctius atque

Di melius fecere. Bene est. Nil amplius oro,

Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.5

Si neque majorem feci ratione mala rem

Nec sum facturus vitio culpave minorem;

Si veneror stultus nihil horum: “O si angulus ille

Proximus accedat qui nunc denormat agellum!

O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi10

Thesauro invento qui mercenarius agrum

Illum ipsum mercatus aravit, dives amico

Hercule!” si quod adest gratum juvat, hac prece te oro:

Pingue pecus domino facias et cetera praeter

Ingenium, utque soles custos mihi maximus adsis.15

Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,

Quid prius illustrem satiris musaque pedestri?

Nec mala me ambitio perdit nec plumbeus Auster

Auctumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.

Matutine pater, seu Jane libentius audis,20

Unde homines operum primos vitaeque labores

Instituunt, sic dis placitum, tu carminis esto

Principium. Romae sponsorem me rapis. Eja,

Ne prior officio quisquam respondeat, urge.

Sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem25

Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.

Postmodo, quod mi obsit clare certumque locuto,

Luctandum in turba et facienda injuria tardis.

“Quid vis, insane, et quas res agis?” improbus urget

Iratis precibus; “tu pulses omne quod obstat,30

Ad Maecenatem memori si mente recurras?”

Hoc juvat et melli est; non mentiar. At simul atras

Ventum est Esquilias aliena negotia centum

Per caput et circa saliunt latus. “Ante secundam

Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.”35

“De re communi scribae magna atque nova te

Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.”

“Imprimat his cura Maecenas signa tabellis.”

Dixeris, “Experiar:” “Si vis, potes,” addit et instat.

Septimus octavo propior jam fugerit annus40

Ex quo Maecenas me coepit habere suorum

In numero; dumtaxat ad hoc, quem tollere rheda

Vellet iter faciens et cui concredere nugas

Hoc genus: “Hora quota est? Thrax est Gallina Syro par?

Matutina parum cautos jam frigora mordent;”45

Et quae rimosa bene deponuntur in aure.

Per totum hoc tempus subjectior in diem et horam

Invidiae noster. Ludos spectaverat una,

Luserat in Campo: Fortunae filius! omnes.

Frigidus a Rostris manat per compita rumor:50

Quicunque obvius est me consulit: “O bone, nam te

Scire deos quoniam propius contingis oportet;

Numquid de Dacis audisti?” “Nil equidem.” “Ut tu

Semper eris derisor!” “At omnes di exagitent me

Si quidquam.” “Quid, militibus promissa Triquetra55

Praedia Caesar an est Itala tellure daturus?”

Jurantem me scire nihil mirantur ut unum

Scilicet egregii mortalem altique silenti.

Perditur haec inter misero lux non sine votis:

O rus, quando ego te adspiciam? quandoque licebit60

Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis

Ducere sollicitae jucunda oblivia vitae?

O quando faba Pythagorae cognata simulque

Uncta satis pingui ponentur oluscula lardo?

O noctes coenaeque deum! quibus ipse meique65

Ante Larem proprium vescor vernasque procaces

Pasco libatis dapibus. Prout cuique libido est

Siccat inaequales calices conviva, solutus

Legibus insanis, seu quis capit acria fortis

Pocula seu modicis uvescit laetius. Ergo70

Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,

Nec male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos

Pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne

Divitiis homines an sint virtute beati;

Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos;75

Et quae sit natura boni summumque quid ejus.

Cervius haec inter vicinus garrit aniles

Ex re fabellas. Si quis nam laudat Arelli

Sollicitas ignarus opes, sic incipit: “Olim

Rusticus urbanum murem mus paupere fertur80

Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,

Asper et attentus quaesitis, ut tamen artum

Solveret hospitiis animum. Quid multa? neque ille

Sepositi ciceris nec longae invidit avenae,

Aridum et ore ferens acinum semesaque lardi85

Frusta dedit, cupiens varia fastidia coena

Vincere tangentis male singula dente superbo;

Cum pater ipse domus palea porrectus in horna

Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.

Tandem urbanus ad hunc: ‘Quid te juvat,’ inquit, ‘amice,90

Praerupti nemoris patientem vivere dorso?

Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?

Carpe viam, mihi crede, comes; terrestria quando

Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est

Aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,95

Dum licet in rebus jucundis vive beatus;

Vive memor quam sis aevi brevis.’ Haec ubi dicta

Agrestem pepulere domo levis exsilit; inde

Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes

Moenia nocturni subrepere. Jamque tenebat100

Nox medium caeli spatium cum ponit uterque

In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco

Tincta super lectos canderet vestis eburnos,

Multaque de magna superessent fercula coena,

Quae procul exstructis inerant hesterna canistris.105

Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit

Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes

Continuatque dapes nec non verniliter ipsis

Fungitur officiis, praelambens omne quod affert.

Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque110

Rebus agit laetum convivam, cum subito ingens

Valvarum strepitus lectis excussit utrumque.

Currere per totum pavidi conclave, magisque

Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis

Personuit canibus. Tum rusticus: ‘Haud mihi vita115

Est opus hac,’ ait, ‘et valeas; me silva cavusque

Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.’”

SATIRA VII.

“Jamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servus

Pauca reformido.” “Davusne?” “Ita, Davus, amicum

Mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,

Ut vitale putes.” “Age, libertate Decembri,

Quando ita majores voluerunt, utere; narra.”5

“Pars hominum vitiis gaudet constanter et urget

Propositum; pars multa natat, modo recta capessens,

Interdum pravis obnoxia. Saepe notatus

Cum tribus annellis, modo laeva Priscus inani,

Vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,10

Aedibus ex magnis subito se conderet, unde

Mundior exiret vix libertinus honeste;

Jam moechus Romae, jam mallet doctus Athenis

Vivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.

Scurra Volanerius, postquam illi justa cheragra15

Contudit articulos, qui pro se tolleret atque

Mitteret in phimum talos, mercede diurna

Conductum pavit; quanto constantior isdem

In vitiis, tanto levius miser ac prior illo,

Qui jam contento, jam laxo fune laborat.”20

“Non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,

Furcifer?” “Ad te, inquam.” “Quo pacto, pessime?” “Laudas

Fortunam et mores antiquae plebis, et idem

Si quis ad illa deus subito te agat usque recuses,

Aut quia non sentis quod clamas rectius esse,25

Aut quia non firmus rectum defendis, et haeres

Nequicquam coeno cupiens evellere plantam.

Romae rus optas, absentem rusticus urbem

Tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus

Ad coenam laudas securum olus ac, velut usquam30

Vinctus eas, ita te felicem dicis amasque

Quod nusquam tibi sit potandum. Jusserit ad se

Maecenas serum sub lumina prima venire

Convivam: ‘Nemon oleum fert ocius? Ecquis

Audit?’ cum magno blateras clamore fugisque.35

Mulvius et scurrae tibi non referenda precati

Discedunt. Etenim fateor me, dixerit ille,

Duci ventre levem, nasum nidore supinor,

Imbecillus, iners, si quid vis adde popino.

Tu, cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro40

Insectere velut melior verbisque decoris

Obvolvas vitium? Quid, si me stultior ipso

Quingentis emto drachmis deprenderis? Aufer

Me vultu terrere; manum stomachumque teneto,

Dum, quae Crispini docuit me janitor edo.45

Te conjux aliena capit, meretricula Davum:

Peccat uter nostrum cruce dignius? Acris ubi me

Natura intendit, sub clara nuda lucerna

Quaecunque excepit turgentis verbera caudae,

Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,50

Dimittit neque famosum neque sollicitum ne

Ditior aut formae melioris meiat eodem.

Tu cum projectis insignibus, annulo equestri

Romanoque habitu, prodis ex judice Dama

Turpis, odoratum caput obscurante lacerna,55

Non es quod simulas? Metuens induceris, atque

Altercante libidinibus tremis ossa pavore.

Quid refert uri, virgis ferroque necari

Auctoratus eas, an turpi clausus in arca,

Quo te demisit peccati conscia herilis,60

Contractum genibus tangas caput? Estne marito

Matronae peccantis in ambo justa potestas?

In corruptorem vel justior? Illa tamen se

Non habitu mutatve loco, peccatve superne.

Cum te formidet mulier neque credat amanti,65

Ibis sub furcam prudens, dominoque furenti

Committes rem omnem et vitam et cum corpore famam.

Evasti, credo metues doctusque cavebis;

Quaeres quando iterum paveas iterumque perire

Possis, o toties servus! Quae bellua ruptis,70

Cum semel effugit, reddit se prava catenis?

Non sum moechus ais. Neque ego hercule fur ubi vasa

Praetereo sapiens argentea: tolle periclum,

Jam vaga prosiliet frenis natura remotis.

Tune mini dominus, rerum imperiis hominumque75

Tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque

Imposita haud unquam misera formidine privet?

Adde super dictis quod non levius valeat: nam

Sive vicarius est qui servo paret, uti mos

Vester ait, seu conservus; tibi quid sum ego? Nempe80

Tu mihi qui imperitas alii servis miser atque

Duceris ut nervis alienis mobile lignum.

Quisnam igitur liber? Sapiens sibi qui imperiosus,

Quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,

Responsare cupidinibus, contemnere honores85

Fortis, et in se ipso totus, teres, atque rotundus,

Externi ne quid valeat per leve morari,

In quem manca ruit semper fortuna. Potesne

Ex his ut proprium quid noscere? Quinque talenta

Poscit te mulier, vexat foribusque repulsum90

Perfundit gelida, rursus vocat; eripe turpi

Colla jugo; Liber, liber sum, dic age. Non quis;

Urget enim dominus mentem non lenis et acres

Subjectat lasso stimulos versatque negantem.

Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,95

Quî peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque

Aut Pacideiani contento poplite miror

Proelia rubrica picta aut carbone, velut si

Re vera pugnent, feriant, vitentque moventes

Arma viri? Nequam et cessator Davus; at ipse100

Subtilis veterum judex et callidus audis.

Nil ego si ducor libo fumante: tibi ingens

Virtus atque animus coenis responsat opimis

Obsequium ventris mihi perniciosius est cur?

Tergo plector enim. Qui tu impunitior illa105

Quae parvo sumi nequeunt obsonia captas?

Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae.

Illusique pedes vitiosum ferre recusant

Corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam

Furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,110

Nil servile gulae parens habet? Adde, quod idem

Non horam tecum esse potes, non otia recte

Ponere, teque ipsum vitas, fugitivus et erro,

Jam vino quaerens, jam somno fallere curam:

Frustra; nam comes atra premit sequiturque fugacem.”115

“Unde mihi lapidem?”—“Quorsum est opus?”—“Unde sagittas?”

“Aut insanit homo aut versus facit.” “Ocius hinc te

Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.”

SATIRA VIII.

“Ut Nasidieni juvit te coena beati?

Nam mihi quaerenti convivam dictus here illic

De medio potare die.” “Sic ut mihi nunquam

In vita fuerit melius.” “Da, si grave non est,

Quae prima iratum ventrem placaverit esca.”5

“In primis Lucanus aper; leni fuit Austro

Captus, ut aiebat coenae pater; acria circum

Rapula, lactucae, radices, qualia lassum

Pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.

His ubi sublatis puer alte cinctus acernam10

Gausape purpureo mensam pertersit, et alter

Sublegit quodcunque jaceret inutile quodque

Posset coenantes offendere; ut Attica virgo

Cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes

Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.15

Hic herus: Albanum, Maecenas, sive Falernum

Te magis appositis delectat, habemus utrumque.”

“Divitias miseras! Sed quis coenantibus una,

Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.”

“Summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra20

Si memini Varius; cum Servilio Balatrone

Vibidius, quas Maecenas adduxerat umbras.

Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra

Ridiculus totas semel obsorbere placentas;

Nomentanus ad hoc, qui si quid forte lateret25

Indice monstraret digito: nam cetera turba,

Nos, inquam, coenamus aves, conchylia, pisces,

Longe dissimilem noto celantia succum;

Ut vel continuo patuit, cum passeris atque

Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.30

Post hoc me docuit melimela rubere minorem

Ad lunam delecta. Quid hoc intersit ab ipso

Audieris melius. Tum Vibidius Balatroni:

Nos nisi damnose bibimus moriemur inulti:

Et calices poscit majores. Vertere pallor35

Tum parochi faciem nil sic metuentis ut acres

Potores, vel quod male dicunt liberius vel

Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.

Invertunt Allifanis vinaria tota

Vibidius Balatroque, secutis omnibus; imi40

Convivae lecti nihilum nocuere lagenis.

Affertur squillas inter muraena natantes

In patina porrecta. Sub hoc herus: ‘Haec gravida,’ inquit,

‘Capta est, deterior post partum carne futura.

His mixtum jus est: oleo quod prima Venafri45

Pressit cella; garo de succis piscis Hiberi;

Vino quinquenni, verum citra mare nato,

Dum coquitur—cocto Chium sic convenit, ut non

Hoc magis ullum aliud;—pipere albo, non sine aceto,

Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.50

Erucas virides, inulas ego primus amaras

Monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,

Ut melius muria quod testa marina remittat.’

Interea suspensa graves aulaea ruinas

In patinam fecere, trahentia pulveris atri55

Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.

Nos majus veriti postquam nihil esse pericli

Sensimus erigimur. Rufus posito capite, ut si

Filius immaturus obisset, flere. Quis esset

Finis ni sapiens sic Nomentanus amicum60

Tolleret: ‘Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos

Te deus? Ut semper gaudes illudere rebus

Humanis!’ Varius mappa compescere risum

Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso,

‘Haec est condicio vivendi,’ aiebat, ‘eoque65

Responsura tuo nunquam est par fama labori.

Tene ut ego accipiar laute torquerier omni

Sollicitudine districtum, ne panis adustus,

Ne male conditum jus apponatur, ut omnes

Praecincti recte pueri comptique ministrent!70

Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si

Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.

Sed convivatoris uti ducis ingenium res

Adversae nudare solent, celare secundae.’

Nasidienus ad haec: ‘Tibi di quaecunque preceris75

Commoda dent! Ita vir bonus es convivaque comis.’

Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres

Stridere secreta divisos aure susurros.”

“Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa

Redde age quae deinceps risisti.” “Vibidius dum80

Quaerit de pueris num sit quoque fracta lagena,

Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque

Ridetur fictis rerum Balatrone secundo,

Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte

Emendaturus fortunam; deinde secuti85

Mazonomo pueri magno discerpta ferentes

Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre;

Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albae

Et leporum avolsos, ut multo, suavius, armos,

Quam si cum lumbis quis edit; tum pectore adusto90

Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes,

Suaves res, si non causas narraret earum et

Naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,

Ut nihil omnino gustaremus, velut illis

Canidia afflasset pejor serpentibus Afris.”95

Q. HORATII FLACCI

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings