EPISTOLARUM
Reading edition
LIBER PRIMUS.

I. | II. | III. | IV. | V. | VI. | VII. | VIII. | IX. | X. | XI. | XII. | XIII. | XIV. | XV. | XVI. | XVII. | XVIII. | XIX. | XX.
EPISTOLA I.
Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis et donatum jam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,5
Ne populum extrema toties exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono,10
Quid verum atque decens curo et rogo, et omnis in hoc sum;
Condo et compono quae mox depromere possim.
Ac ne forte roges quo me duce, quo lare tuter,
Nullius addictus jurare in verba magistri
Quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes.15
Nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos rigidusque satelles;
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res non me rebus subjungere conor.
Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque20
Longa videtur opus debentibus, ut piger annus
Pupillis quos dura premit custodia matrum;
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
Consiliumque morantur agendi naviter id quod
Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,25
Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.
Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi;
Nec quia desperes invicti membra Glyconis,30
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus si non datur ultra.
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus,
Sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem
Possis et magnam morbi deponere partem.35
Laudis amore tumes, sunt certa piacula quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
Nemo adeo ferus est ut non mitescere possit,
Si modo culturae patientem commodet aurem.40
Virtus est vitium fugere et sapientia prima
Stultitia caruisse. Vides quae maxima credis
Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
Quanto devites animi capitisque labore.
Impiger extremos curris mercator ad Indos,45
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes:
Ne cures ea quae stulte miraris et optas
Discere, et audire, et meliori credere non vis?
Quis circum pagos et circum compita pugnax
Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,50
Cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
“O cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
Virtus post nummos.” Haec Janus summus ab imo
Perdocet, haec recinunt juvenes dictata senesque,55
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
Est animus tibi, sunt mores et lingua fidesque;
Sed quadringentis sex septem milia desunt,
Plebs eris. At pueri ludentes, “Rex eris,” aiunt,
“Si recte facies.” Hic murus aëneus esto,60
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
Nenia, quae regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet qui rem facias, rem,65
Si possis recte, si non quocunque modo rem,
Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupi,
An qui Fortunae te responsare superbae
Liberum et erectum praesens hortatur et aptat?
Quodsi me populus Romanus forte roget, cur70
Non ut porticibus sic judiciis fruar isdem,
Nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit,
Olim quod vulpes aegroto cauta leoni
Respondit referam: Quia me vestigia terrent,
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.75
Belua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem?
Pars hominum gestit conducere publica, sunt qui
Crustis et pomis viduas venentur avaras,
Excipiantque senes quos in vivaria mittant;
Multis occulto crescit res fenore. Verum80
Esto aliis alios rebus studiisque teneri:
Idem eadem possunt horam durare probantes?
Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis,
Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
Festinantis heri; cui si vitiosa libido85
Fecerit auspicium, “Cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri.” Lectus genialis in aula est,
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;
Si non est jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?90
Quid pauper? Ride: mutat coenacula, lectos,
Balnea, tonsores, conducto navigio aeque
Nauseat ac locuples quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
Occurri, rides; si forte subucula pexae95
Trita subest tunicae vel si toga dissidet impar,
Rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
Aestuat et vitae disconvenit ordine toto,
Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?100
Insanire putas sollemnia me neque rides,
Nec medici credis nec curatoris egere
A praetore dati, rerum tutela mearum
Cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem
De te pendentis, te respicientis amici.105
Ad summam: sapiens uno minor est Jove, dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum;
Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.
EPISTOLA II.
Trojani belli scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romae Praeneste relegi;
Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Cur ita crediderim, nisi quid te detinet audi.5
Fabula qua Paridis propter narratur amorem
Graecia Barbariae lento collisa duello
Stultorum regum et populorum continet aestus.
Antenor censet belli praecidere caussam:
Quid Paris? Ut salvus regnet vivatque beatus10
Cogi posse negat. Nestor componere lites
Inter Peliden festinat et inter Atriden:
Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quidquid delirant reges plectuntur Achivi.
Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira15
Iliacos intra muros peccatur et extra.
Rursus quid virtus et quid sapientia possit
Utile proposuit nobis exemplar Ulixen,
Qui domitor Trojae multorum providus urbes
Et mores hominum inspexit, latumque per aequor,20
Dum sibi dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit adversis rerum immersabilis undis.
Sirenum voces et Circae pocula nosti;
Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpis et excors,25
Vixisset canis immundus vel amica luto sus.
Nos numerus sumus et fruges consumere nati,
Sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique
In cute curanda plus aequo operata juventus,
Cui pulchrum fuit in medios dormire dies et30
Ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
Ut jugulent homines surgunt de nocte latrones:
Ut te ipsum serves non expergisceris? Atqui
Si noles sanus curres hydropicus; et ni
Posces ante diem librum cum lumine, si non35
Intendes animum studiis et rebus honestis,
Invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur
Quae laedunt oculos festinas demere, si quid
Est animum differs curandi tempus in annum?
Dimidium facti qui coepit habet: sapere aude;40
Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam
Rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille
Labitur et labetur in omne volubilis aevum.
Quaeritur argentum puerisque beata creandis
Uxor, et incultae pacantur vomere silvae:45
Quod satis est cui contingit nil amplius optet.
Non domus et fundus, non aeris acervus et auri
Aegroto domini deduxit corpore febres,
Non animo curas. Valeat possessor oportet
Si comportatis rebus bene cogitat uti.50
Qui cupit aut metuit juvat illum sic domus et res
Ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,
Auriculas citharae collecta sorde dolentes.
Sincerum est nisi vas quodcunque infundis acescit.
Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas.55
Semper avarus eget: certum voto pete finem.
Invidus alterius macrescit rebus opimis:
Invidia Siculi non invenere tyranni
Majus tormentum. Qui non moderabitur irae
Infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,60
Dum poenas odio per vim festinat inulto.
Ira furor brevis est: animum rege, qui nisi paret
Imperat: hunc frenis, hunc tu compesce catena.
Fingit equum tenera docilem cervice magister
Ire viam, qua monstret eques; venaticus, ex quo65
Tempore cervinam pellem latravit in aula,
Militat in silvis catulus. Nunc adbibe puro
Pectore verba, puer, nunc te melioribus offer.
Quo semel est imbuta recens servabit odorem
Testa diu. Quodsi cessas aut strenuus anteis,70
Nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
EPISTOLA III.
Juli Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti privignus, scire laboro.
Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus,
An freta vicinas inter currentia turres,
An pingues Asiae campi collesque morantur?5
Quid studiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo.
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
Bella quis et paces longum diffundit in aevum?
Quid Titius Romana brevi venturus in ora?
Pindarici fontis qui non expalluit haustus,10
Fastidire lacus et rivos ausus apertos?
Ut valet? ut meminit nostri? Fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
An tragica desaevit et ampullatur in arte?
Quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus15
Privatas ut quaerat opes, et tangere vitet
Scripta Palatinus quaecunque recepit Apollo,
Ne si forte suas repetitum venerit olim
Grex avium plumas moveat cornicula risum
Furtivis nudata coloribus? Ipse quid audes?20
Quae circumvolitas agilis thyma? Non tibi parvum
Ingenium, non incultum est et turpiter hirtum.
Seu linguam caussis acuis seu civica jura
Respondere paras seu condis amabile carmen,
Prima feres hederae victricis praemia. Quodsi25
Frigida curarum fomenta relinquere posses
Quo te caelestis sapientia duceret ires.
Hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli
Si patriae volumus, si nobis vivere cari.
Debes hoc etiam rescribere, si tibi curae30
Quantae conveniat Munatius; an male sarta
Gratia nequicquam coit et rescinditur. At vos
Seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat
Indomita cervice feros, ubicunque locorum
Vivitis, indigni fraternum rumpere foedus,35
Pascitur in vestrum reditum votiva juvenca.
EPISTOLA IV.
Albi, nostrorum sermonum candide judex,
Quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat,
An tacitum silvas inter reptare salubres,
Curantem quidquid dignum sapiente bonoque est?5
Non tu corpus eras sine pectore. Di tibi formam,
Di tibi divitias dederunt artemque fruendi.
Quid voveat dulci nutricula majus alumno,
Qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui
Gratia, fama, valetudo contingat abunde,10
Et mundus victus non deficiente crumena?
Inter spem curamque, timores inter et iras,
Omnem crede diem tibi diluxisse supremum:
Grata superveniet quae non sperabitur hora.
Me pinguem et nitidum bene curata cute vises15
Cum ridere voles Epicuri de grege porcum.
EPISTOLA V.
Si potes Archiacis conviva recumbere lectis
Nec modica coenare times olus omne patella,
Supremo te sole domi, Torquate, manebo.
Vina bibes iterum Tauro diffusa palustres
Inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.5
Si melius quid habes, arcesse vel imperium fer.
Jamdudum splendet focus et tibi munda supellex.
Mitte leves spes et certamina divitiarum
Et Moschi causam: cras nato Caesare festus
Dat veniam somnumque dies; impune licebit10
Aestivam sermone benigno tendere noctem.
Quo mihi fortunam si non conceditur uti?
Parcus ob heredis curam nimiumque severus
Assidet insano; potare et spargere flores
Incipiam, patiarque vel inconsultus haberi.15
Quid non ebrietas designat? Operta recludit,
Spes jubet esse ratas, ad proelia trudit inertem;
Sollicitis animis onus eximit, addocet artes.
Fecundi calices quem non fecere disertum?
Contracta quem non in paupertate solutum?20
Haec ego procurare et idoneus imperor et non
Invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa
Corruget nares, ne non et cantharus et lanx
Ostendat tibi te, ne fidos inter amicos
Sit qui dicta foras eliminet, ut coëat par25
Jungaturque pari. Butram tibi Septiciumque,
Et nisi coena prior potiorque puella Sabinum
Detinet, assumam; locus est et pluribus umbris:
Sed nimis arta premunt olidae convivia caprae.
Tu quotas esse velis rescribe, et rebus omissis30
Atria servantem postico falle clientem.
EPISTOLA VI.
Nil admirari prope res est una, Numici,
Solaque quae possit facere et servare beatum.
Hunc solem et stellas et decedentia certis
Tempora momentis sunt qui formidine nulla
Imbuti spectent: quid censes munera terrae,5
Quid maris extremos Arabas ditantis et Indos,
Ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis?
Quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
Qui timet his adversa fere miratur eodem
Quo cupiens pacto; pavor est utrobique molestus,10
Improvisa simul species exterret utrumque.
Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
Si quidquid vidit melius pejusve sua spe
Defixis oculis animoque et corpore torpet?
Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,15
Ultra quam satis est virtutem si petat ipsam.
I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes
Suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;
Gaude quod spectant oculi te mille loquentem;
Navus mane forum et vespertinus pete tectum,20
Ne plus frumenti dotalibus emetat agris
Mutus et, indignum quod sit, pejoribus ortus
Hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
Quidquid sub terra est in apricum proferet aetas;
Defodiet condetque nitentia. Cum bene notum25
Porticus Agrippae et via te conspexerit Appi,
Ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus.
Si latus aut renes morbo tentantur acuto
Quaere fugam morbi. Vis recte vivere: quis non?
Si virtus hoc una potest dare, fortis omissis30
Hoc age deliciis. Virtutem verba putas ut
Lucum ligna: cave ne portus occupet alter,
Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
Mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et
Tertia succedant et quae pars quadret acervum.35
Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
Et genus et formam regina Pecunia donat,
Ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.
Mancipiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
Ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt,40
Si posset centum scenae praebere rogatus,
“Qui possum tot?” ait; “tamen et quaeram et quot habebo
Mittam:” post paulo scribit sibi millia quinque
Esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnes.
Exilis domus est ubi non et multa supersunt45
Et dominum fallunt et prosunt furibus. Ergo,
Si res sola potest facere et servare beatum,
Hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species et gratia praestat,
Mercemur servum qui dictet nomina, laevum50
Qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram
Porrigere. “Hic multum in Fabia valet, ille Velina;
Cui libet hic fasces dabit eripietque curule
Cui volet importunus ebur.” Frater, Pater, adde;
Ut cuique est aetas ita quemque facetus adopta.55
Si bene qui coenat bene vivit, lucet, eamus
Quo ducit gula; piscemur, venemur, ut olim
Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos
Differtum transire forum populumque jubebat,
Unus ut e multis populo spectante referret60
Emptum mulus aprum. Crudi tumidique lavemur,
Quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera
Digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,
Cui potior patria fuit interdicta voluptas.
Si, Mimnermus uti censet, sine amore jocisque65
Nil est jucundum, vivas in amore jocisque.
Vive, vale. Si quid novisti rectius istis
Candidus imperti; si non his utere mecum.
EPISTOLA VII.
Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,
Sextilem totum mendax desideror. Atqui
Si me vivere vis sanum recteque valentem,
Quam mihi das aegro dabis aegrotare timenti,
Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque5
Designatorem decorat lictoribus atris,
Dum pueris omnis pater et matercula pallet,
Officiosaque sedulitas et opella forensis
Adducit febres et testamenta resignat.
Quodsi bruma nives Albanis illinet agris,10
Ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
Contractusque leget; te, dulcis amice, reviset
Cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
Non quo more piris vesci Calaber jubet hospes
Tu me fecisti locupletem. “Vescere sodes.”15
“Jam satis est.” “At tu quantum vis tolle.” “Benigne.”
“Non invisa feres pueris munuscula parvis.”
“Tam teneor dono, quam si dimittar onustus.”
“Ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques.”
Prodigus et stultus donat quae spernit et odit;20
Haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.
Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
Nec tamen ignorat quid distent aera lupinis:
Dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
Quodsi me noles usquam discedere, reddes25
Forte latus, nigros angusta fronte capillos,
Reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
Inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
Forte per angustam tenuis vulpecula rimam
Repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus30
Ire foras pleno tendebat corpore frustra;
Cui mustela procul, “Si vis,” ait, “effugere istinc,
Macra cavum repetes artum quem macra subisti.”
Hac ego si compellor imagine cuncta resigno;
Nec somnum plebis laudo satur altilium, nec35
Otia divitiis Arabum liberrima muto.
Saepe verecundum laudasti, rexque paterque
Audisti coram, nec verbo parcius absens:
Inspice si possum donata reponere laetus.
Haud male Telemachus, proles patientis Ulixei:40
“Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
Porrectus spatiis nec multae prodigus herbae;
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.”
Parvum parva decent; mihi jam non regia Roma,
Sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum.45
Strenuus et fortis causisque Philippus agendis
Clarus ab officiis octavam circiter horam
Dum redit, atque Foro nimium distare Carinas
Jam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
Adrasum quendam vacua tonsoris in umbra50
Cultello proprios purgantem leniter ungues.
“Demetri,”—puer hic non laeve jussa Philippi
Accipiebat—“abi, quaere et refer, unde domo, quis,
Cujus fortunae, quo sit patre quove patrono.”
It, redit et narrat, Volteium nomine Menam,55
Praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
Et properare loco et cessare et quaerere et uti,
Gaudentem parvisque sodalibus et lare certo
Et ludis et post decisa negotia Campo.
“Scitari libet ex ipso quodcunque refers; dic60
Ad coenam veniat.” Non sane credere Mena,
Mirari secum tacitus. Quid multa? “Benigne,”
Respondet. “Neget ille mihi?” “Negat improbus et te
Negligit aut horret.” Volteium mane Philippus
Vilia vendentem tunicato scruta popello65
Occupat et salvere jubet prior. Ille Philippo
Excusare laborem et mercenaria vincla,
Quod non mane domum venisset, denique quod non
Providisset eum. “Sic ignovisse putato
Me tibi si coenas hodie mecum.” “Ut libet.” “Ergo70
Post nonam venies: nunc i, rem strenuus auge.”
Ut ventum ad coenam est, dicenda tacenda locutus
Tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe
Occultum visus decurrere piscis ad hamum
Mane cliens et jam certus conviva, jubetur75
Rura suburbana indictis comes ire Latinis.
Impositus mannis arvum caelumque Sabinum
Non cessat laudare. Videt ridetque Philippus,
Et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
Dum septem donat sestertia, mutua septem80
Promittit, persuadet uti mercetur agellum.
Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra
Quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque
Sulcos et vineta crepat mera; praeparat ulmos,
Immoritur studiis et amore senescit habendi.85
Verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
Spem mentita seges, bos est enectus arando,
Offensus damnis media de nocte caballum
Arripit iratusque Philippi tendit ad aedes.
Quem simul adspexit scabrum intonsumque Phillippus,90
“Durus,” ait, “Voltei, nimis attentusque videris
Esse mihi.” “Pol me miserum, patrone, vocares,
Si velles,” inquit, “verum mihi ponere nomen!
Quod te per Genium dextramque deosque Penates
Obsecro et obtestor, vitae me redde priori.”95
Qui semel adspexit quantum dimissa petitis
Praestent, mature redeat repetatque relicta.
Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.
EPISTOLA VIII.
Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.
Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem
Vivere nec recte nec suaviter: haud quia grando
Contuderit vites oleamque momorderit aestus,5
Nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;
Sed quia mente minus validus quam corpore toto
Nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum;
Fidis offendar medicis, irascar amicis,
Cur me funesto properent arcere veterno;10
Quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam;
Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam.
Post haec ut valeat, quo pacto rem gerat et se,
Ut placeat juveni percontare utque cohorti.
Si dicet, Recte, primum gaudere, subinde15
Praeceptum auriculis hoc instillare memento:
Ut tu fortunam sic nos te, Celse, feremus.
EPISTOLA IX.
Septimius, Claudi, nimirum intelligit unus
Quanti me facias: nam cum rogat et prece cogit
Scilicet ut tibi se laudare et tradere coner,
Dignum mente domoque legentis honesta Neronis
Munere cum fungi propioris censet amici,5
Quid possim videt ac novit me valdius ipso.
Multa quidem dixi, cur excusatus abirem;
Sed timui mea ne finxisse minora putarer,
Dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.
Sic ego majoris fugiens opprobria culpae10
Frontis ad urbanae descendi praemia. Quodsi
Depositum laudas ob amici jussa pudorem,
Scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque.
EPISTOLA X.
Urbis amatorem Fuscum salvere jubemus
Ruris amatores, hac in re scilicet una
Multum dissimiles, at caetera paene gemelli;
Fraternis animis, quidquid negat alter et alter;
Annuimus pariter vetuli notique columbi.5
Tu nidum servas; ego laudo ruris amoeni
Rivos et musco circumlita saxa nemusque.
Quid quaeris? Vivo et regno simul ista reliqui
Quae vos ad caelum fertis rumore secundo:
Utque sacerdotis fugitivus liba recuso;10
Pane egeo jam mellitis potiore placentis.
Vivere naturae si convenienter oportet
Ponendaeque domo quaerenda est area primum,
Novistine locum potiorem rure beato?
Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura15
Leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,
Cum semel accepit solem furibundus acutum?
Est ubi divellat somnos minus invida cura?
Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?
Purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum20
Quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?
Nempe inter varias nutritur silva columnas,
Laudaturque domus longos quae prospicit agros.
Naturam expellas furca, tamen usque recurret,
Et mala perrumpet furtim fastidia victrix.25
Non qui Sidonio contendere callidus ostro
Nescit Aquinatem potantia vellera fucum
Certius accipiet damnum propiusque medullis,
Quam qui non poterit vero distinguere falsum.
Quem res plus nimio delectavere secundae,30
Mutatae quatient. Si quid mirabere pones
Invitus. Fuge magna; licet sub paupere tecto
Reges et regum vita praecurrere amicos.
Cervus equum pugna melior communibus herbis
Pellebat, donec minor in certamine longo35
Imploravit opes hominis frenumque recepit;
Sed postquam victor violens discessit ab hoste
Non equitem dorso, non frenum depulit ore.
Sic qui pauperiem veritus potiore metallis
Libertate caret, dominum vehit improbus atque40
Serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
Cui non conveniet sua res, ut calceus olim,
Si pede major erit, subvertet, si minor uret.
Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,
Nec me dimittes incastigatum ubi plura45
Cogere quam satis est ac non cessare videbor.
Imperat aut servit collecta pecunia cuique,
Tortum digna sequi potius quam ducere funem.
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,
Excepto quod non simul esses caetera laetus.50
EPISTOLA XI.
Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
Quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardes,
Smyrna quid et Colophon? Majora minorave fama,
Cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?
An venit in votum Attalicis ex urbibus una,5
An Lebedum laudas odio maris atque viarum?
Scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem,
Oblitusque meorum obliviscendus et illis
Neptunum procul e terra spectare furentem.10
Sed neque qui Capua Romam petit imbre lutoque
Adspersus volet in caupona vivere; nec, qui
Frigus collegit furnos et balnea laudat
Ut fortunatam plene praestantia vitam.
Nec, si te validus jactaverit Auster in alto,15
Idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod
Paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
Dum licet ac vultum servat fortuna benignum,20
Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens
Tu quamcunque deus tibi fortunaverit horam
Grata sume manu, neu dulcia differ in annum,
Ut quocunque loco fueris vixisse libenter
Te dicas: nam si ratio et prudentia curas,25
Non locus effusi late maris arbiter aufert,
Caelum non animum mutant qui trans mare currunt.
Strenua nos exercet inertia; navibus atque
Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est,
Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.30
EPISTOLA XII.
Fructibus Agrippae Siculis quos colligis, Icci,
Si recte frueris non est ut copia major
Ab Jove donari possit tibi. Tolle querelas:
Pauper enim non est cui rerum suppetit usus.
Si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil5
Divitiae poterunt regales addere majus.
Si forte in medio positorum abstemius herbis
Vivis et urtica, sic vives protinus ut te
Confestim liquidus Fortunae rivus inauret:
Vel quia naturam mutare pecunia nescit,10
Vel quia cuncta putas una virtute minora.
Miramur si Democriti pecus edit agellos
Cultaque dum peregre est animus sine corpore velox;
Cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
Nil parvum sapias et adhuc sublimia cures:15
Quae mare compescant caussae, quid temperet annum,
Stellae sponte sua jussaene vagentur et errent,
Quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
Quid velit et possit rerum concordia discors,
Empedocles an Stertinium deliret acumen.20
Verum seu pisces seu porrum et caepe trucidas
Utere Pompeio Grospho, et si quid petet ultro
Defer: nil Grosphus nisi verum orabit et aequum.
Vilis amicorum est annona bonis ubi quid deest.
Ne tamen ignores quo sit Romana loco res:25
Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis
Armenius cecidit; jus imperiumque Phraates
Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
Italiae pleno defundit Copia cornu.
EPISTOLA XIII.
Ut proficiscentem docui te saepe diuque
Augusto reddes signata volumina, Vini,
Si validus, si laetus erit, si denique poscet;
Ne studio nostri pecces odiumque libellis
Sedulus importes opera vehemente minister.5
Si te forte meae gravis uret sarcina chartae,
Abjicito potius quam quo perferre juberis
Clitellas ferus impingas, Asinaeque paternum
Cognomen vertas in risum et fabula fias.
Viribus uteris per clivos, flumina, lamas;10
Victor propositi simul ac perveneris illuc,
Sic positum servabis onus, ne forte sub ala
Fasciculum portes librorum ut rusticus agnum,
Ut vinosa glomus furtivae Pyrrhia lanae,
Ut cum pileolo soleas conviva tribulis.15
Ne vulgo narres, te sudavisse ferendo
Carmina, quae possint oculos auresque morari
Caesaris; oratus multa prece nitere porro.
Vade, vale, cave ne titubes mandataque frangas.
EPISTOLA XIV.
Villice silvarum et mihi me reddentis agelli,
Quem tu fastidis habitatum quinque focis et
Quinque bonos solitum Variam dimittere patres,
Certemus spinas animone ego fortius an tu
Evellas agro, et melior sit Horatius an res.5
Me quamvis Lamiae pietas et cura moratur
Fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis
Insolabiliter, tamen istuc mens animusque
Fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra.
Rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum:10
Cui placet alterius sua nimirum est odio sors.
Stultus uterque locum immeritum causatur inique:
In culpa est animus, qui se non effugit unquam.
Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
Nunc urbem et ludos et balnea villicus optas;15
Me constare mihi scis, et discedere tristem
Quandocunque trahunt invisa negotia Romam.
Non eadem miramur; eo disconvenit inter
Meque et te: nam quae deserta et inhospita tesca
Credis amoena vocat mecum qui sentit, et odit20
Quae tu pulchra putas. Fornix tibi et uncta popina
Incutiunt urbis desiderium, video, et quod
Angulus iste feret piper et thus ocius uva,
Nec vicina subest vinum praebere taberna
Quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cujus25
Ad strepitum salias terrae gravis: et tamen urges
Jampridem non tacta ligonibus arva bovemque
Disjunctum curas et strictis frondibus exples;
Addit opus pigro rivus, si decidit imber,
Multa mole docendus aprico parcere prato.30
Nunc age quid nostrum concentum dividat audi.
Quem tenues decuere togae nitidique capilli,
Quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,
Quem bibulum liquidi media de luce Falerni,
Coena brevis juvat et prope rivum somnus in herba;35
Nec lusisse pudet sed non incidere ludum.
Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
Limat, non odio obscuro morsuque venenat;
Rident vicini glebas et saxa moventem.
Cum servis urbana diaria rodere mavis;40
Horum tu in numerum voto ruis; invidet usum
Lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti.
Optat ephippia bos, piger optat arare caballus;
Quam scit uterque libens censebo exerceat artem.
EPISTOLA XV.
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
Quorum hominum regio et qualis via, (nam mihi Baias
Musa supervacuas Antonius, et tamen illis
Me facit invisum, gelida cum perluor unda
Per medium frigus. Sane murteta relinqui5
Dictaque cessantem nervis elidere morbum
Sulphura contemni vicus gemit, invidus aegris,
Qui caput et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
Mutandus locus est et deversoria nota10
Praeteragendus equus. Quo tendis? Non mihi Cumas
Est iter aut Baias, laeva stomachosus habena
Dicet eques; sed equi frenato est auris in ore.)
Major utrum populum frumenti copia pascat,
Collectosne bibant imbres puteosne perennes15
Jugis aquae; (nam vina nihil moror illius orae;
Rure meo possum quidvis perferre patique,
Ad mare cum veni generosum et lene requiro,
Quod curas abigat, quod cum spe divite manet
In venas animumque meum, quod verba ministret,20
Quod me Lucanae juvenem commendet amicae.)
Tractus uter plures lepores, uter educet apros,
Utra magis pisces et echinos aequora celent,
Pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
Scribere te nobis, tibi nos accredere par est.25
Maenius, ut rebus maternis atque paternis
Fortiter absumptis urbanus coepit haberi,
Scurra vagus non qui certum praesepe teneret,
Impransus non qui civem dinosceret hoste,
Quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,30
Pernicies et tempestas barathrumque macelli,
Quidquid quaesierat ventri donabat avaro.
Hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
Aut paulum abstulerat patinas coenabat omasi
Vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset;35
Scilicet ut ventres lamna candente nepotum
Diceret urendos, correctus Bestius. Idem
Quidquid erat nactus praedae majoris ubi omne
Verterat in fumum et cinerem, Non hercule miror,
Aiebat, si qui comedunt bona, cum sit obeso40
Nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.
Nimirum hic ego sum; nam tuta et parvula laudo
Cum res deficiunt, satis inter vilia fortis;
Verum ubi quid melius contingit et unctius idem
Vos sapere et solos aio bene vivere, quorum45
Conspicitur nitidis fundata pecunia villis.
EPISTOLA XVI.
Ne perconteris fundus meus, optime Quinti,
Arvo pascat herum an baccis opulentet olivae,
Pomisne et pratis an amicta vitibus ulmo,
Scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
Continui montes ni dissocientur opaca5
Valle, sed ut veniens dextrum latus adspiciat Sol,
Laevum discedens curru fugiente vaporet.
Temperiem laudes. Quid, si rubicunda benigni
Corna vepres et pruna ferant, si quercus et ilex
Multa fruge pecus multa dominum juvet umbra,10
Dicas adductum propius frondere Tarentum.
Fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec
Frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus,
Infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.
Hae latebrae dulces, etiam si credis amoenae,15
Incolumem tibi me praestant Septembribus horis.
Tu recte vivis si curas esse quod audis.
Jactamus jampridem omnis te Roma beatum;
Sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas,
Neve putes alium sapiente bonoque beatum,20
Neu si te populus sanum recteque valentem
Dictitet occultam febrem sub tempus edendi
Dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
Stultorum incurata pudor malus ulcera celat.
Si quis bella tibi terra pugnata marique25
Dicat et his verbis vacuas permulceat aures:
“Tene magis salvum populus velit an populum tu
Servet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi:
Juppiter;” Augusti laudes agnoscere possis:
Cum pateris sapiens emendatusque vocari,30
Respondesne tuo dic sodes nomine? Nempe
Vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.
Qui dedit hoc hodie cras si volet auferet, ut si
Detulerit fasces indigno detrahet idem.
“Pone, meum est:” inquit. Pono tristisque recedo.35
Idem si clamet furem, neget esse pudicum,
Contendat laqueo collum pressisse paternum;
Mordear opprobriis falsis mutemque colores?
Falsus honor juvat et mendax infamia terret
Quem nisi mendosum et medicandum? Vir bonus est quis?40
Qui consulta patrum, qui leges juraque servat,
Quo multae magnaeque secantur judice lites,
Quo res sponsore et quo causae teste tenentur.
Sed videt hunc omnis domus et vicinia tota
Introrsum turpem, speciosum pelle decora.45
“Nec furtum feci nec fugi,” si mihi dicat
Servus, “Habes pretium, loris non ureris,” aio.
“Non hominem occidi.” “Non pasces in cruce corvos.”
“Sum bonus et frugi.” “Renuit negitatque Sabellus:
Cautus enim metuit foveam lupus accipiterque50
Suspectos laqueos et opertum miluus hamum.
Oderunt peccare boni virtutis amore;
Tu nihil admittes in te formidine poenae:
Sit spes fallendi, miscebis sacra profanis;
Nam de mille fabae modiis cum surripis unum,55
Damnum est non facinus mihi pacto lenius isto.”
Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,
Quandocunque deos vel porco vel bove placat,
Jane pater! clare, clare cum dixit, Apollo!
Labra movet metuens audiri: “Pulchra Laverna,60
Da mihi fallere, da justo sanctoque videri,
Noctem peccatis et fraudibus objice nubem.”
Quî melior servo, qui liberior sit avarus,
In triviis fixum cum se demittit ob assem,
Non video; nam qui cupiet metuet quoque; porro,65
Qui metuens vivet liber mihi non erit unquam.
Perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui
Semper in augenda festinat et obruitur re.
Vendere cum possis captivum occidere noli;
Serviet utiliter: sine pascat durus aretque,70
Naviget ac mediis hiemet mercator in undis;
Annonae prosit; portet frumenta penusque.
Vir bonus et sapiens audebit dicere: “Pentheu,
Rector Thebarum, quid me perferre patique
Indignum coges?” “Adimam bona.” “Nempe pecus, rem,
Lectos, argentum: tollas licet.” “In manicis et76
Compedibus saevo te sub custode tenebo.”
“Ipse deus simul atque volam me solvet.” Opinor
Hoc sentit: “Moriar; mors ultima linea rerum est.”
EPISTOLA XVII.
Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis, et scis
Quo tandem pacto deceat majoribus uti,
Disce, docendus adhuc, quae censet amiculus, ut si
Caecus iter monstrare velit; tamen adspice si quid
Et nos quod cures proprium fecisse loquamur.5
Si te grata quies et primam somnus in horam
Delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
Si laedit caupona, Ferentinum ire jubebo;
Nam neque divitibus contingunt gaudia solis.
Nec vixit male qui natus moriensque fefellit10
Si prodesse tuis pauloque benignius ipsum
Te tractare voles, accedes siccus ad unctum.
“Si pranderet olus patienter regibus uti
Nollet Aristippus.” “Si sciret regibus uti
Fastidiret olus qui me notat.” Utrius horum15
Verba probes et facta doce, vel junior audi
Cur sit Aristippi potior sententia; namque
Mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
“Scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc et
Splendidius multo est. Equus ut me portet, alat rex,20
Officium facio: tu poscis vilia rerum,
Dante minor quamvis fers te nullius egentem.”
Omnis Aristippum decuit color et status et res,
Tentantem majora, fere praesentibus aequum.
Contra quem duplici panno patientia velat25
Mirabor vitae via si conversa decebit.
Alter purpureum non exspectabit amictum,
Quidlibet indutus celeberrima per loca vadet,
Personamque feret non inconcinnus utramque;
Alter Mileti textam cane pejus et angui30
Vitabit chlamydem, morietur frigore si non
Rettuleris pannum. Refer et sine vivat ineptus.
Res gerere et captos ostendere civibus hostes
Attingit solium Jovis et caelestia tentat:
Principibus placuisse viris non ultima laus est.35
Non cuivis homini contingit adire Corinthum.
Sedit qui timuit ne non succederet. Esto!
Quid qui pervenit, fecitne viriliter? Atqui
Hîc est aut nusquam quod quaerimus. Hic onus horret,
Ut parvis animis et parvo corpore majus:40
Hic subit et perfert. Aut virtus nomen inane est,
Aut decus et pretium recte petit experiens vir.
Coram rege suo de paupertate tacentes
Plus poscente ferent; distat sumasne pudenter
An rapias. Atqui rerum caput hoc erat, hic fons.45
“Indotata mihi soror est, paupercula mater,
Et fundus nec vendibilis nec pascere firmus,”
Qui dicit, clamat, “Victum date.” Succinit alter:
“Et mihi dividuo findetur munere quadra.”
Sed tacitus pasci si posset corvus haberet50
Plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum
Qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,
Aut cistam effractam et subducta viatica plorat,
Nota refert meretricis acumina, saepe catellam,55
Saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox
Nulla fides damnis verisque doloribus adsit.
Nec semel irrisus triviis attollere curat
Fracto crure planum, licet illi plurima manet
Lacrima, per sanctum juratus dicat Osirim:60
“Credite non ludo; crudeles, tollite claudum.”
“Quaere peregrinum,” vicinia rauca reclamat.
EPISTOLA XVIII.
Si bene te novi metues, liberrime Lolli,
Scurrantis speciem praebere professus amicum.
Ut matrona meretrici dispar erit atque
Discolor, infido scurrae distabit amicus.
Est huic diversum vitio vitium prope majus,5
Asperitas agrestis et inconcinna gravisque,
Quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
Dum vult libertas dici mera veraque virtus.
Virtus est medium vitiorum et utrinque reductum.
Alter in obsequium plus aequo pronus et imi10
Derisor lecti sic nutum divitis horret,
Sic iterat voces et verba cadentia tollit,
Ut puerum saevo credas dictata magistro
Reddere vel partes mimum tractare secundas
Alter rixatur de lana saepe caprina,15
Propugnat nugis armatus: “Scilicet ut non
Sit mihi prima fides, et vere quod placet ut non
Acriter elatrem! Pretium aetas altera sordet.”
Ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos plus;
Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.20
Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,
Gloria quem supra vires et vestit et ungit,
Quem tenet argenti sitis importuna famesque,
Quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus
Saepe decem vitiis instructior odit et horret:25
Aut si non odit regit, ac veluti pia mater
Plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
Vult, et ait prope vera: “Meae (contendere noli)
Stultitiam patiuntur opes; tibi parvula res est:
Arta decet sanum comitem toga; desine mecum30
Certare.” Eutrapelus cuicunque nocere volebat
Vestimenta dabat pretiosa: beatus enim jam
Cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,
Dormiet in lucem, scorto postponet honestum
Officium, nummos alienos pascet, ad imum35
Thrax erit aut olitoris aget mercede caballum.
Arcanum neque tu scrutaberis illius unquam,
Commissumque teges et vino tortus et ira;
Nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,
Nec cum venari volet ille poëmata panges.40
Gratia sic fratrum geminorum Amphionis atque
Zethi dissiluit, donec suspecta severo
Conticuit lyra. Fraternis cessisse putatur
Moribus Amphion: tu cede potentis amici
Lenibus imperiis, quotiesque educet in agros45
Aetolis onerata plagis jumenta canesque,
Surge et inhumanae senium depone Camenae,
Coenes ut pariter pulmenta laboribus empta.
Romanis sollemne viris opus, utile famae
Vitaeque et membris, praesertim cum valeas et50
Vel cursu superare canem vel viribus aprum
Possis. Adde virilia quod speciosius arma
Non est qui tractet:—scis, quo clamore coronae
Proelia sustineas campestria; denique saevam
Militiam puer et Cantabrica bella tulisti55
Sub duce qui templis Parthorum signa refigit
Nunc, et, si quid abest Italis adjudicat armis.
Ac, ne te retrahas et inexcusabilis absis,
Quamvis nil extra numerum fecisse modumque
Curas, interdum nugaris rure paterno;60
Partitur lintres exercitus; Actia pugna
Te duce per pueros hostili more refertur;
Adversarius est frater, lacus Hadria, donec
Alterutrum velox Victoria fronde coronet.
Consentire suis studiis qui crediderit te,65
Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protinus ut moneam, si quid monitoris eges tu
Quid de quoque viro et cui dicas saepe videto.
Percontatorem fugito, nam garrulus idem est,
Nec retinent patulae commissa fideliter aures,70
Et semel emissum volat irrevocabile verbum.
Non ancilla tuum jecur ulceret ulla puerve
Intra marmoreum venerandi limen amici,
Ne dominus pueri pulchri caraeve puellae
Munere te parvo beet aut incommodus angat.75
Qualem commendes, etiam atque etiam adspice, ne mox
Incutiant aliena tibi peccata pudorem.
Fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo
Quem sua culpa premet deceptus omitte tueri,
Ut penitus notum, si tentent crimina, serves80
Tuterisque tuo fidentem praesidio: qui
Dente Theonino cum circumroditur, ecquid
Ad te post paulo ventura pericula sentis?
Nam tua res agitur paries cum proximus ardet,
Et neglecta solent incendia sumere vires.85
Dulcis inexpertis cultura potentis amici;
Expertus metuit. Tu dum tua navis in alto est
Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt hilarem tristes tristemque jocosi,
Sedatum celeres, agilem navumque remissi;90
Potores bibuli media de nocte Falerni
Oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
Nocturnos jures te formidare vapores.
Deme supercilio nubem: plerumque modestus
Occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.95
Inter cuncta leges et percontabere doctos,
Qua ratione queas traducere leniter aevum;
Num te semper inops agitet vexetque cupido,
Num pavor et rerum mediocriter utilium spes;
Virtutem doctrina paret, naturane donet;100
Quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum;
Quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum,
An secretum iter et fallentis semita vitae.
Me quoties reficit gelidus Digentia rivus,
Quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,105
Quid sentire putas? quid credis, amice, precari?
Sit mihi quod nunc est, etiam minus; et mihi vivam
Quod superest aevi, si quid superesse volunt di;
Sit bona librorum et provisae frugis in annum
Copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.110
Sed satis est orare Jovem quae donat et aufert:
Det vitam, det opes, aequum mi animum ipse parabo.
EPISTOLA XIX.
Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,
Nulla placere diu nec vivere carmina possunt
Quae scribuntur aquae potoribus. Ut male sanos
Adscripsit Liber Satyris Faunisque poëtas
Vina fere dulces oluerunt mane Camenae.5
Laudibus arguitur vini vinosus Homerus;
Ennius ipse pater nunquam nisi potus ad arma
Prosiluit dicenda. “Forum putealque Libonis
Mandabo siccis, adimam cantare severis:”
Hoc simul edixi non cessavere poëtae10
Nocturno certare mero, putere diurno.
Quid, si quis vultu torvo ferus et pede nudo
Exiguaeque togae simulet textore Catonem,
Virtutemne repraesentet moresque Catonis?
Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,15
Dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
Decipit exemplar vitiis imitabile: quodsi
Pallerem casu biberent exsangue cuminum.
O imitatores, servum pecus, ut mihi saepe
Bilem, saepe jocum vestri movere tumultus!20
Libera per vacuum posui vestigia princeps,
Non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidit
Dux reget examen. Parios ego primus iambos
Ostendi Latio, numeros animosque secutus
Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.25
Ac ne me foliis ideo brevioribus ornes
Quod timui mutare modos et carminis artem,
Temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
Temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
Nec socerum quaerit quem versibus oblinat atris,30
Nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
Hunc ego non alio dictum prius ore Latinus
Vulgavi fidicen; juvat immemorata ferentem
Ingenuis oculisque legi manibusque teneri.
Scire velis mea cur ingratus opuscula lector35
Laudet ametque domi, premat extra limen iniquus?
Non ego ventosae plebis suffragia venor
Impensis coenarum et tritae munere vestis;
Non ego nobilium scriptorum auditor et ultor
Grammaticas ambire tribus et pulpita dignor:40
Hinc illae lacrimae. “Spissis indigna theatris
Scripta pudet recitare et nugis addere pondus,”
Si dixi: “Rides,” ait, “et Jovis auribus ista
Servas; fidis enim manare poëtica mella
Te solum, tibi pulcher.” Ad haec ego naribus uti45
Formido, et luctantis acuto ne secer ungui,
“Displicet iste locus,” clamo, “et diludia posco.”
Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,
Ira truces inimicitias et funebre bellum.
EPISTOLA XX.
Vertumnum Janumque, liber, spectare videris,
Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
Odisti claves et grata sigilla pudico;
Paucis ostendi gemis et communia laudas,
Non ita nutritus. Fuge quo descendere gestis.5
Non erit emisso reditus tibi. “Quid miser egi?
Quid volui?” dices ubi quis te laeserit; et scis
In breve te cogi cum plenus languet amator.
Quodsi non odio peccantis desipit augur,
Carus eris Romae donec te deserat aetas;10
Contrectatus ubi manibus sordescere vulgi
Coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertes,
Aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus, ut ille
Qui male parentem in rupes protrusit asellum15
Iratus: quis enim invitum servare laboret?
Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
Occupet extremis in vicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures,
Me, libertino natum patre et in tenui re,20
Majores pennas nido extendisse loqueris,
Ut quantum generi demas virtutibus addas;
Me primis Urbis belli placuisse domique;
Corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.25
Forte meum si quis te percontabitur aevum,
Me quater undenos sciat implevisse Decembres
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.
Q. HORATII FLACCI
EPISTOLARUM
LIBER SECUNDUS.

I. | II.
EPISTOLA I.
Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes, in publica commoda peccem
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,5
Post ingentia facta deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
Componunt, agros assignant, oppida condunt,
Ploravere suis non respondere favorem
Speratum meritis. Diram qui contudit hydram10
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domari.
Urit enim fulgore suo qui praegravat artes
Infra se positas; exstinctus amabitur idem.
Praesenti tibi maturos largimur honores,15
Jurandasque tuum per nomen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, sapiens et justus in uno,
Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo,
Cetera nequaquam simili ratione modoque20
Aestimat, et nisi quae terris semota suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit et odit;
Sic fautor veterum ut tabulas peccare vetantes
Quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
Vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,25
Pontificum libros, annosa volumina vatum,
Dictitet Albano Musas in monte locutas.
Si quia Graecorum sunt antiquissima quaeque
Scripta vel optima Romani pensantur eadem
Scriptores trutina, non est quod multa loquamur;30
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri;
Venimus ad summum fortunae; pingimus atque
Psallimus et luctamur Achivis doctius unctis.
Si meliora dies ut vina poëmata reddit,
Scire velim chartis pretium quotus arroget annus.35
Scriptor abhinc annos centum qui decidit inter
Perfectos veteresque referri debet, an inter
Viles atque novos? Excludat jurgia finis.
Est vetus atque probus centum qui perficit annos.
Quid, qui deperiit minor uno mense vel anno,40
Inter quos referendus erit? veteresne poëtas,
An quos et praesens et postera respuat aetas?
Iste quidem veteres inter ponetur honeste
Qui vel mense brevi vel toto est junior anno.
Utor permisso caudaeque pilos ut equinae45
Paullatim vello et demo unum, demo et item unum,
Dum cadat elusus ratione ruentis acervi
Qui redit in fastos et virtutem aestimat annis,
Miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus,50
Ut critici dicunt, leviter curare videtur
Quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus non est et mentibus haeret
Pene recens? Adeo sanctum est vetus omne poëma.
Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert55
Pacuvius docti famam senis, Accus alti,
Dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit et hos arto stipata theatro60
Spectat Roma potens; habet hos numeratque poëtas
Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
Interdum vulgus rectum videt, est ubi peccat.
Si veteres ita miratur laudatque poëtas
Ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat:65
Si quaedam nimis antique, si pleraque dure
Dicere credit eos, ignave multa fatetur,
Et sapit et mecum facit et Jove judicat aequo.
Non equidem insector delendaque carmina Livi
Esse reor, memini quae plagosum mihi parvo70
Orbilium dictare; sed emendata videri
Pulchraque et exactis minimum distantia miror;
Inter quae verbum emicuit si forte decorum, et
Si versus paullo concinnior unus et alter,
Injuste totum ducit venditque poëma.75
Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse
Compositum illepideve putetur, sed quia nuper;
Nec veniam antiquis sed honorem et praemia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attae
Fabula si dubitem, clament periisse pudorem80
Cuncti pene patres, ea cum reprehendere coner
Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit:
Vel quia nil rectum nisi quod placuit sibi ducunt,
Vel quia turpe putant parere minoribus, et quae
Imberbes didicere senes perdenda fateri.85
Jam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud
Quod mecum ignorat solus vult scire videri,
Ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
Nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset90
Quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet
Quod legeret tereretque viritim publicus usus?
Ut primum positis nugari Graecia bellis
Coepit et in vitium fortuna labier aequa,
Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,95
Marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
Suspendit picta vultum mentemque tabella,
Nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;
Sub nutrice puella velut si luderet infans,
Quod cupide petiit mature plena reliquit.100
Quid placet aut odio est quod non mutabile credas?
Hoc paces habuere bonae ventique secundi.
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa
Mane domo vigilare, clienti promere jura,
Cautos nominibus rectis expendere nummos,105
Majores audire, minori dicere, per quae
Crescere res posset, minui damnosa libido.
Mutavit mentem populus levis et calet uno
Scribendi studio; puerique patresque severi
Fronde comas vincti coenant et carmina dictant.110
Ipse ego qui nullos me adfirmo scribere versus
Invenior Parthis mendacior, et prius orto
Sole vigil calamum et chartas et scrinia posco.
Navim agere ignarus navis timet; abrotonum aegro
Non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est115
Promittunt medici; tractant fabrilia fabri:
Scribimus indocti doctique poëmata passim.
Hic error tamen et levis haec insania quantas
Virtutes habeat sic collige: vatis avarus
Non temere est animus; versus amat, hoc studet unum;120
Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;
Non fraudem socio puerove incogitat ullam
Pupillo; vivit siliquis et pane secundo;
Militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,
Si das hoc parvis quoque rebus magna juvari.125
Os tenerum pueri balbumque poëta figurat,
Torquet ab obscoenis jam nunc sermonibus aurem,
Mox etiam pectus praeceptis format amicis,
Asperitatis et invidiae corrector et irae;
Recte facta refert, orientia tempora notis130
Instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.
Castis cum pueris ignara puella mariti
Disceret unde preces vatem ni Musa dedisset?
Poscit opem chorus et praesentia numina sentit,
Caelestes implorat aquas docta prece blandus,135
Avertit morbos, metuenda pericula pellit,
Impetrat et pacem et locupletem frugibus annum.
Carmine di superi placantur, carmine Manes.
Agricolae prisci, fortes parvoque beati,
Condita post frumenta levantes tempore festo140
Corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,
Cum sociis operum, pueris et conjuge fida,
Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,
Floribus et vino Genium memorem brevis aevi.
Fescennina per hunc inventa licentia morem145
Versibus alternis opprobria rustica fudit,
Libertasque recurrentes accepta per annos
Lusit amabiliter, donec jam saevus apertam
In rabiem coepit verti jocus et per honestas
Ire domos impune minax. Doluere cruento150
Dente lacessiti; fuit intactis quoque cura
Condicione super communi; quin etiam lex
Poenaque lata malo quae nollet carmine quemquam
Describi; vertere modum, formidine fustis
Ad bene dicendum delectandumque redacti.155
Graecia capta ferum victorem cepit et artes
Intulit agresti Latio: sic horridus ille
Defluxit numerus Saturnius et grave virus
Munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum
Manserunt hodieque manent vestigia ruris.160
Serus enim Graecis admovit acumina chartis,
Et post Punica bella quietus quaerere coepit
Quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.
Tentavit quoque rem, si digne vertere posset,
Et placuit sibi, natura sublimis et acer:165
Nam spirat tragicum satis et feliciter audet,
Sed turpem putat inscite metuitque lituram.
Creditur ex medio quia res arcessit habere
Sudoris minimum, sed habet comoedia tanto
Plus oneris quanto veniae minus. Adspice, Plautus170
Quo pacto partes tutetur amantis ephebi,
Ut patris attenti, lenonis ut insidiosi;
Quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
Quam non adstricto percurrat pulpita socco;
Gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc175
Securus cadat an recto stet fabula talo.
Quem tulit ad scenam ventoso Gloria curru
Exanimat lentus spectator, sedulus inflat:
Sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum
Subruit aut reficit. Valeat res ludicra si me180
Palma negata macrum, donata reducit opimum.
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poëtam,
Quod numero plures, virtute et honore minores,
Indocti stolidique et depugnare parati
Si discordet eques, media inter carmina poscunt185
Aut ursum aut pugiles: his nam plebecula plaudit.
Verum equitis quoque jam migravit ab aure voluptas
Omnis ad incertos oculos et gaudia vana.
Quattuor aut plures aulaea premuntur in horas,
Dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;190
Mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
Esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,
Captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
Si foret in terris rideret Democritus, seu
Diversum confusa genus panthera camelo,195
Sive elephas albus vulgi converteret ora;
Spectaret populum ludis attentius ipsis,
Ut sibi praebentem mimo spectacula plura;
Scriptores autem narrare putaret asello
Fabellam surdo. Nam quae pervincere voces200
Evaluere sonum referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum,
Tanto cum strepitu ludi spectantur et artes
Divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor
Cum stetit in scena concurrit dextera laevae.205
Dixit adhuc aliquid? Nil sane. Quid placet ergo?
Lana Tarentino violas imitata veneno.
Ac ne forte putes me quae facere ipse recusem
Cum recte tractent alii laudare maligne;
Ille per extentum funem mihi posse videtur210
Ire poëta, meum qui pectus inaniter angit,
Irritat, mulcet, falsis terroribus implet,
Ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Verum age et his qui se lectori credere malunt
Quam spectatoris fastidia ferre superbi215
Curam redde brevem, si munus Apolline dignum
Vis complere libris et vatibus addere calcar,
Ut studio majore petant Helicona virentem.
Multa quidem nobis facimus mala saepe poëtae,
(Ut vineta egomet caedam mea,) cum tibi librum220
Sollicito damus aut fesso; quum laedimur unum
Si quis amicorum est ausus reprehendere versum;
Cum loca jam recitata revolvimus irrevocati;
Cum lamentamur non apparere labores
Nostros et tenui deducta poëmata filo;225
Cum speramus eo rem venturam ut simul atque
Carmina rescieris nos fingere commodus ultro
Arcessas, et egere vetes, et scribere cogas.
Sed tamen est operae pretium cognoscere, quales
Aedituos habeat belli spectata domique230
Virtus, indigno non committenda poëtae.
Gratus Alexandro regi Magno fuit ille
Choerilus, incultis qui versibus et male natis
Rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos
Sed veluti tractata notam labemque remittunt235
Atramenta, fere scriptores carmine foedo
Splendida facta linunt. Idem rex ille poëma
Qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
Edicto vetuit ne quis se praeter Apellen
Pingeret, aut alius Lysippo duceret aera240
Fortis Alexandri vultum simulantia. Quodsi
Judicium subtile videndis artibus illud
Ab libros et ad haec Musarum dona vocares,
Boeotum in crasso jurares aëre natum.
At neque dedecorant tua de se judicia atque245
Munera, quae multa dantis cum laude tulerunt
Dilecti tibi Virgilius Variusque poëtae;
Nec magis expressi vultus per aënea signa,
Quam per vatis opus mores animique virorum
Clarorum apparent. Nec sermones ego mallem250
Repentes per humum quam res componere gestas,
Terrarumque situs et flumina dicere, et arces
Montibus impositas, et barbara regna, tuisque
Auspiciis totum confecta duella per orbem,
Claustraque custodem pacis cohibentia Janum,255
Et formidatam Parthis te principe Romam,
Si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvum
Carmen majestas recipit tua nec meus audet
Rem tentare pudor quam vires ferre recusent.
Sedulitas autem stulte quem diligit urget,260
Praecipue cum se numeris commendat et arte:
Discit enim citius meminitque libentius illud
Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
Nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto
In pejus vultu proponi cereus usquam,265
Nec prave factis decorari versibus opto,
Ne rubeam pingui donatus munere, et una
Cum scriptore meo, capsa porrectus aperta,
Deferar in vicum vendentem thus et odores
Et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.270
EPISTOLA II.
Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,
Si quis forte velit puerum tibi vendere natum
Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: “Hic et
Candidus et talos a vertice pulcher ad imos
Fiet eritque tuus nummorum millibus octo,5
Verna ministeriis ad nutus aptus heriles,
Litterulis Graecis imbutus, idoneus arti
Cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda;
Quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti:
Multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo10
Laudat venales qui vult extrudere merces.
Res urget me nulla: meo sum pauper in aere.
Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
Quivis ferret idem. Semel his cessavit et, ut fit,
In scalis latuit metuens pendentis habenae.15
Des nummos, excepta nihil te si fuga laedat;”—
Ille ferat pretium poenae securus, opinor;
Prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex:
Insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?
Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi20
Talibus officiis prope mancum, ne mea saevus
Jurgares ad te quod epistola nulla rediret.
Quid tum profeci mecum facientia jura
Si tamen attentas? Quereris super hoc etiam, quod
Exspectata tibi non mittam carmina mendax.25
Luculli miles collecta viatica multis
Aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
Perdiderat; post hoc vehemens lupus et sibi et hosti
Iratus pariter, jejunis dentibus acer,
Praesidium regale loco dejecit, ut aiunt,30
Summe munito et multarum divite rerum.
Clarus ob id factum donis ornatur honestis,
Accipit et bis dena super sestertia nummum.
Forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
Nescio quod cupiens, hortari coepit eundem35
Verbis quae timido quoque possent addere mentem:
“I, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
Grandia laturus meritorum praemia. Quid stas?”
Post haec ille catus, quantumvis rusticus: “Ibit,
Ibit eo quo vis qui zonam perdidit,” inquit.40
Romae nutriri mihi contigit atque doceri
Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles.
Adjecere bonae paullo plus artis Athenae,
Scilicet ut vellem curvo dignoscere rectum,
Atque inter silvas Academi quaerere verum.45
Dura sed emovere loco me tempora grato,
Civilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
Unde simul primum me dimisere Philippi,
Decisis humilem pennis inopemque paterni50
Et laris et fundi, paupertas impulit audax,
Ut versus facerem; sed quod non desit habentem
Quae poterunt unquam satis expurgare cicutae,
Ni melius dormire putem quam scribere versus?
Singula de nobis anni praedantur euntes:55
Eripuere jocos, venerem, convivia, ludum;
Tendunt extorquere poëmata: quid faciam vis?
Denique non omnes eadem mirantur amantque:
Carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
Ille Bioneis sermonibus et sale nigro.60
Tres mihi convivae prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diversa palato.
Quid dem? quid non dem? renuis tu quod jubet alter;
Quod petis id sane est invisum acidumque duobus.
Praeter caetera, me Romaene poëmata censes65
Scribere posse inter tot curas totque labores?
Hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis
Omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
Hic extremo in Aventino, visendus uterque;
Intervalla vides humane commoda. Verum70
Purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.
Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
Tristia robustis luctantur funera plaustris,
Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:75
I nunc et versus tecum meditare canoros.
Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,
Rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
Vis canere et contracta sequi vestigia vatum?80
Ingenium sibi quod vacuas desumpsit Athenas,
Et studiis annos septem dedit insenuitque
Libris et curis, statua taciturnius exit
Plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum
Fluctibus in mediis et tempestatibus urbis85
Verba lyrae motura sonum connectere digner?
Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
Alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille,
Qui minus argutos vexat furor iste poëtas?90
Carmina compono, hic elegos. “Mirabile visu
Caelatumque novem Musis opus!” Adspice primum,
Quanto cum fastu, quanto molimine circum-
Spectemus vacuam Romanis vatibus aedem!
Mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi,95
Quid ferat et quare sibi nectat uterque coronam.
Caedimur et totidem plagis consumimus hostem
Lento Samnites ad lumina prima duello.
Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
Quis nisi Callimachus? Si plus adposcere visus,100
Fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit.
Multa fero ut placem genus irritabile vatum,
Cum scribo et supplex populi suffragia capto;
Idem, finitis studiis et mente recepta,
Obturem patulas impune legentibus aures.105
Ridentur mala qui componunt carmina; verum
Gaudent scribentes et se venerantur, et ultro,
Si taceas, laudant quidquid scripsere beati.
At qui legitimum cupiet fecisse poëma
Cum tabulis animum censoris sumet honesti;110
Audebit quaecunque parum splendoris habebunt
Et sine pondere erunt et honore indigna ferentur
Verba movere loco, quamvis invita recedant
Et versentur adhuc intra penetralia Vestae.
Obscurata diu populo bonus eruet atque115
Proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
Nunc situs informis premit et deserta vetustas;
Adsciscet nova quae genitor produxerit usus.
Vehemens et liquidus puroque simillimus amni120
Fundet opes Latiumque beabit divite lingua;
Luxuriantia compescet, nimis aspera sano
Levabit cultu, virtute carentia tollet,
Ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.125
Praetulerim scriptor delirus inersque videri,
Dum mea delectent mala me vel denique fallant,
Quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragoedos,
In vacuo laetus sessor plausorque theatro;130
Caetera qui vitae servaret munia recto
More, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
Et signo laeso non insanire lagenae,
Posset qui rupem et puteum vitare patentem.135
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
Expulit helleboro morbum bilemque meraco
Et redit ad sese: “Pol me occidistis, amici,
Non servastis,” ait, “cui sic extorta voluptas
Et demptus per vim mentis gratissimus error.”140
Nimirum sapere est abjectis utile nugis,
Et tempestivum pueris concedere ludum;
Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed verae numerosque modosque ediscere vitae.
Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:145
“Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
Narrares medicis: quod quanto plura parasti
Tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si vulnus tibi monstrata radice vel herba
Non fieret levius, fugeres radice vel herba150
Proficiente nihil curarier. Audieras, cui
Rem di donarent illi decedere pravam
Stultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo
Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
At si divitiae prudentem reddere possent,155
Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes
Viveret in terris te si quis avarior uno.
Si proprium est quod quis libra mercatur et aere,
Quaedam, si credis consultis, mancipat usus;
Qui te pascit ager tuus est, et villicus Orbi,160
Cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvam,
Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
Paullatim mercaris agrum fortasse trecentis
Aut etiam supra nummorum millibus emptum.165
Quid refert vivas numerato nuper an olim?
Emptor Aricini quondam Veientis et arvi
Emptum coenat olus, quamvis aliter putat; emptis
Sub noctem gelidam lignis calefactat aënum;
Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis170
Limitibus vicina refugit jurgia: tamquam
Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae
Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
Permutet dominos et cedat in altera jura.
Sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres175
Heredem alterius velut unda supervenit undam,
Quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
Saltibus adjecti Lucani, si metit Orcus
Grandia cum parvis, non exorabilis auro?
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,180
Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas,
Sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi
Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu185
Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae deus humanae, mortalis in unum
Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
Utar et ex modico quantum res poscet acervo190
Tollam, nec metuam quid de me judicet heres,
Quod non plura datis invenerit; et tamen idem
Scire volam quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim spargas tua prodigus an neque sumptum195
Invitus facias neque plura parare labores,
Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.200
Non agimur tumidis velis aquilone secundo;
Non tamen adversis aetatem ducimus austris,
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus: abi; quid, caetera jam simul isto205
Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani
Ambitione? Caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
Natales grate numeras? Ignoscis amicis?210
Lenior et melior fis accedente senecta?
Quid te exempta levat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis atque bibisti;
Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo215
Rideat et pulset lasciva decentius aetas.”
Q. HORATII FLACCI