← Table of contents
The Works of Horace, with English Notes

CARMEN SAECULARE.

Reading edition

CARMEN SAECULARE.

----
----

Phoebe silvarumque potens Diana,

Lucidum caeli decus, o colendi

Semper et culti, date, quae precamur

Tempore sacro,

Quo Sibyllini monuere versus5

Virgines lectas puerosque castos

Dis quibus septem placuere colles

Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui

Promis et celas aliusque et idem10

Nasceris, possis nihil urbe Roma

Visere majus.

Rite maturos aperire partus

Lenis, Ilithyia, tuere matres,

Sive tu Lucina probas vocari15

Seu Genitalis.

Diva, producas subolem patrumque

Prosperes decreta super jugandis

Feminis prolisque novae feraci

Lege marita,20

Certus undenos decies per annos

Orbis ut cantus referatque ludos

Ter die claro totiesque grata

Nocte frequentes.

Vosque veraces cecinisse, Parcae,25

Quod semel dictum est stabilisque rerum

Terminus servat, bona jam peractis

Jungite fata.

Fertilis frugum pecorisque Tellus

Spicea donet Cererem corona;30

Nutriant fetus et aquae salubres

Et Jovis aurae.

Condito mitis placidusque telo

Supplices audi pueros, Apollo:

Siderum regina bicornis audi,35

Luna, puellas.

Roma si vestrum est opus, Iliaeque

Litus Etruscum tenuere turmae,

Jussa pars mutare Lares et urbem

Sospite cursu,40

Cui per ardentem sine fraude Trojam

Castus Aeneas patriae superstes

Liberum munivit iter, daturus

Plura relictis:

Di, probos mores docili juventae,45

Di, senectuti placidae quietem,

Romulae genti date remque prolemque

Et decus omne!

Quaeque vos bubus veneratur albis

Clarus Anchisae Venerisque sanguis,50

Impetret, bellante prior, jacentem

Lenis in hostem!

Jam mari terraque manus potentes

Medus Albanasque timet secures,

Jam Scythae responsa petunt, superbi55

Nuper, et Indi.

Jam Fides et Pax et Honos Pudorque

Priscus et neglecta redire Virtus

Audet, apparetque beata pleno

Copia cornu.60

Augur et fulgente decorus arcu

Phoebus acceptusque novem Camenis,

Qui salutari levat arte fessos

Corporis artus,

Si Palatinas videt aequus arces65

Remque Romanam Latiumque, felix

Alterum in lustrum meliusque semper

Proroget aevum.

Quaeque Aventinum tenet Algidumque,

Quindecim Diana preces virorum70

Curet et votis puerorum amicas

Applicet aures.

Haec Jovem sentire deosque cunctos

Spem bonam certamque domum reporto,

Doctus et Phoebi chorus et Dianae75

Dicere laudes.

Q. HORATII FLACCI

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings