← Table of contents
The complete works of John Gower, volume 4

O RECOLENDE ETC.

Reading edition

Epistola breuis, vnde virtutes regie morales ad sanum regimen ampliori memoria dirigantur.742

O recolende, bone, pie rex, Henrice, patrone, Ad bona dispone quos eripis a Pharaone: Noxia depone, quibus est humus hec in agone, Regni persone quo viuant sub racione.743 Pacem compone, vires moderare corone, Legibus impone frenum sine condicione, Firmaque sermone iura tenere mone. Rex confirmatus, licet vndique magnificatus, Sub Cristo gratus viuas tamen inmaculatus. Est tibi prelatus, comes et baro, villa, Senatus,10 Miles et armatus sub lege tua moderatus:744 Dirige quosque status, maneas quo pacificatus; Inuidus, elatus nec auarus erit sociatus; Sic eris ornatus, purus ad omne latus. Hec, vt amans quibit, Gower, pie Rex, tibi scribit: Quo pietas ibit, ibi gracia nulla peribit: Qui bene describit semet, mala nulla subibit,745 Set pius exibit, que dei pietate redibit:746 Sic qui transibit opus et pietatis adibit, Hunc deus ascribit, quod ab hoste perire nequibit;20 Et sic finibit qui pia vota bibit.747 Quanto regalis honor est tibi plus generalis748 Tanto moralis virtus tibi sit specialis:749 Sit tibi carnalis in mundo regula, qualis Est tibi mentalis in Cristo spiritualis.750 Si fueris talis, tua Cronica perpetualis Tunc erit equalis perfectaque materialis: Rex inmortalis te regat absque malis!

FOOTNOTES:

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings