Incipit Cronica que Vox Clamantis dicitur.127 (continued 3)
Reading edition
Postquam405 dictum est de errore illorum qui in ecclesia beneficiati existunt, iam406 dicendum est de presbiteris stipendiariis; de talibus saltem, qui non propter mundiciam et ordinis honestatem, set propter mundi ocia, gradum presbiteratus appetunt et assumunt.
Capm. xx. Si de presbiteris dicam qui sunt sine curis, Hos viciis aliis cernimus esse pares. Si tamen ecclesiam non optinet iste sacerdos, Annua servicia sunt velut ecclesia: Plus quam tres dudum nunc exigit vnus habendum, Strictus auaricia plus cupit ipse quia.1560 Hos velut artifices cerno peditare per vrbes, Conductos precio sicut asella foro. Dignus mercede tamen est operarius omnis, Iuxta condignum quod labor ille petit: Set tamen vt vendat nulli diuina licebit, Sic poterit vendi missa nec vlla tibi. Credimus vt sancta Cristus sacratus in ara Non plus vult vendi venditus ipse semel. Se sine dat precio, dare qui iussit sacra gratis: Presbiter, ergo tibi quid petis inde lucri?1570 Cum tibi vestitus, aptus fuerit quoque victus, Vnde deo viuas, cur tibi plura petis? Si tibi plus superest de lucro, nil tibi prodest, Nam male quesitum nescit habere modum. Aut Romam perges mercatum Simonis auro, Qui te promotum reddet, et inde tuum Argentum tollet collectum per prius, et sic Quod tibi missa dedit Simon habere petit; Aut meretrix bursam, te luxuriante, repletam Sugget, et in vacuam quam cito reddet eam.1580 Quod dedit ecclesia tollit meretrix que taberna: Hec tria dum iungunt, turpia plura gerunt. Hec ita cum videam, mundi noua monstra putarem, Si foret hoc raro quod speculamur eo; Set quia cotidie potero predicta videre, Sepe michi visa nil modo miror ea. Mergulus inmergit fluuio sua membra frequenter, Et longas gignit in latitando moras; Isteque signat eos quos carnis fluxa voluptas Funditus exercet et retinendo premit.1590 Est apud antiquos ‘hic et hec’ dixisse ‘sacerdos,’ Dicere sic et nos possumus ‘has et eos:’ Hii modo namque sua mundum replent genitura; Si pietas sit ibi, sunt modo valde pii. Nox et amor, vinum, nullum moderabile suadent, Que tria presbiteris sunt modo nota satis. Stat breuis ordo precum, dum postulat ipse vicissim Oscula per longas iungere pressa moras, ‘O sacer,’ hec dicens, ‘quam longum tempus ad illud Vt tua sint collo brachia nexa meo?’1600 Qui vult vxorem seruare sibi modo castam, Et mundas cameras querit habere suas, Longius a camera sit presbiter atque columba, Stercora fundit ea, fundit et ipse stupra. Sobrius a mensa, de lecto siue pudicus Consurgit raro presbiter ipse deo: Cantat in excelsis sua vox agitata tabernis, Est set in ecclesiis vox taciturna nimis: Doctus et a vino colit ipse lupanar, et illuc Exorando diu flectit vtrumque genu.1610 Sic vetus expurgat fermentum, dum noua spergit, Non tamen vt Paulus iusserat ipse prius: Sic altare Baal modo thurificare sacerdos Vult, per quem viui feda fit ara dei. Sufficit vna michi mulier, bis sex tamen ipsi, Vt iuueni gallo, cerno subire modo. Sic sacra presbiteri celebrant solempnia Bachi,407 Ebrietasque magis sanctificatur eis. Gentilis ritus vetus incipit esse modernus, Talibus et Cristi lex perit ipsa quasi:1620 Sic modo templorum cultores suntque deorum, Plus in honore quibus stat dea summa Venus.
Hic loquitur de consueta presbiterorum voluptate, et qualiter hii stipendia plebis ex conuencione sumentes, indeuote pro mortuis orando non se debite ad suffragia mortuorum exonerant.
Capm. xxi. Ignis edax terram vorat et nascencia terre; Quo furit illius impetus, omne terit; Sic et in incastis exemplis presbiterorum Indoctis laicis feda libido nocet. Nil commune gerunt luxus sibi cum racione, Corporeos sensus quinque libido cremat: Quos talis maculat nota talis pena sequetur, Illorum pene sulphur et ignis erunt.1630 Consuetudo tamen solet attenuare pudorem, Reddit et audacem quem mora longa trahit. Non peccare putant quod sepius oscula iungant, Oscula nam pacis signa parare solent; Estque parare piam pacem meritoria causa, Nec sine pace diu stat pietatis amor: Sic in presbiteris amor est de pace creatus, Oscula nam solito more frequenter agunt. Altera natura solitus reputabitur vsus, Vsus et a longo tempore iura parit;1640 Immoque nature si nos de iure loquamur, Hoc in presbiteris splendet vbique magis:408 Et si sub forma tali sint iura creanda, Legis quod vires longior vsus habet, Tunc puto presbiteros ex vsu condere leges, Oscula dum crebro dant in amore suo. Ecclesie gremium notat ordo presbiterorum, Quo debent animas rite fouere bonas; Quomodo set proprias qui non curant, alienas Curabunt? non est hoc racionis opus.1650 Nescio quid meriti poterunt tales michi ferre, Qui sibi nil proprie commoditatis habent: Nam peccatores scitur quod non deus audit, Est inhonesta deo laus set ab ore mali: Indeuota deo qui verba precancia confert, Iudicii proprii dampna futura petit. Qui dampnum causat, hic dampna dedisse videtur, Ledit qui patitur que reuocare potest: Infligit mortem languenti, qui valet illam Nec vult auferre, set sinit esse malum:1660 Presul qui laicos, cum non sint ordine digni, Ordinat ad sacra, scandala plura mouet. Tales si quis emit lucro, frustrabitur inde, Aut si perdet in hiis scit magis ipse deus. Hoc scio, quod panem qui fregerit esurienti, Cuius debilitas est sine fraude patens, Qui nudos operit, infirmos visitat, illi Debentur merita pro bonitate sua: Set qui sunt fortes, vanaque sub ordinis vmbra Conspirant requiem quam sibi mundus habet,1670 Errat eos presul sacrans, et quosque locando Tales de merito perdere dona puto.
Hic tractat causam, quare accidit quod laici, quasi iuris amici, luxurie presbiterorum consuetudinem abhorrentes, eam multociens castigantes grauiter affligunt.
Capm. xxii. Hoc dicit clerus, quod, quamuis crimine plenus Sit, non est laici ponere crimen ei; Alter et alterius cleri peccata fauore Excusat, quod in hiis stat sine lege reus. Non accusari vult a laicis, tamen illos Accusat, que sibi libera frena petit. Libera sunt ideo peccata placencia clero, Sit nisi quod laici iura ferantur ibi.1680 Presbiter insipiens populum facit insipientem, Et mala multa parit qui bona pauca sapit: Clerus lege carens populum dat lege carentem, Sic parat et causam presbiter ipse suam: Nam quia lege caret laicus, sine lege manentem Ignorat clerum, quem videt esse reum. Si foret et sapiens clerus, sapiencia plebis Staret, vt in lege perstet vterque simul; Set quia iam fatui patet insipiencia cleri, Despicitur vita desipientis ita.1690 Pluribus exemplis natura iuuat racionem, Doccius vnde suum iudiciale regat. Hinc est quod latitans bubo lucis iubar odit, Escam vestigat nocte, veretur aues: In quam forte greges auium si lumina figant,409 Conclamando volant et laniando secant. Presbiteros notat iste reos, qui corpore fedi Que sunt luxurie feda latenter agunt; Hos laici quasi lucis aues restringere querunt, Zelo succensi legis, amore dei.1700 Preuaricatus enim Iudas non amplius inde Seruorum Cristi dignus honore fuit. Dum iuga luxurie supportat presbiter, ipsum Si pungant laici, computet inde sibi. Iusto iudicio lex vult, quod iuris abusor Amittat vicio quod sibi iura dabant. Ecclesie fratres in Cristo nos sumus omnes, Semper et alterius indiget alter ope: Lex tamen hoc dicit, frater quod si tuus erret, Corripe, sic et eum fac reuenire deo:1710 Si te non audit, dic ecclesie, set et illam Si non audire vult, nec adheret ei, Amplius ille tibi velut Ethnicus est reputandus, Quo sibi de culpa parcere nullus habet. Presbiter ergo suis assistens cotidianis Peccatis nullo debet honore frui: Non erit exemptus, nam qui neque iura veretur, Non est iusticie quod quis honoret eum: Qui contra legem vetitis presumpserit vti, Debet concessis lege carere bonis.1720 Omne quod occultum latet, vlteriore patebit Fine, nec excusat ordo vel ille status. Dic, sibi quid valuit tunc excusacio ficta, Dum foliis fici se male texit Adam? Quid valet aut, culpam carnis si presbiter vmbra Contegat ipse sui fultus honore status?
Hic scribit contra hoc quod aliqui presbiteri dicunt, qualiter ipsi in carnis luxuriam committendo non grauius hominibus laicis deum offendunt.
Capm xxiii. Dicunt presbiteri, non te peccant magis ipsi, Dum carnis vicio fit sua victa caro: Sicut sunt alii fragili de carne creati, Dicit quod membra sic habet ipse sua.1730 ‘Sum velut alter homo,’ dicit ‘cur tunc mulieres, Sicut habent alii, non retinebo michi?’ Argumenta sui sic criminis ipse refingit, Liber et est vicio, dicit, vt alter homo. Hec tamen, vt credo, fingit contraria vero, Nam magis est sanctus omnibus ille status. Ex improuiso sumi reliqus valet ordo, Quo minor est culpa, si cadat inde rea; Assumi subito set presbiteri sacer ordo Non valet, immo suas spectat habere vices.1740 Nam per quinque gradus scandit prius, estque probatus, Quolibet vnde suum preuidet ipse statum: Omnis et inde gradus a presule sanctificatus Est et non alio, sanccior vt sit eo. Per caput atque manus est crismate presbiter vnctus, Vt sit ob hoc aliis dignus in orbe magis; Accipiensque iugum votum vouet ammodo castum,410 Quo faciat munda mundior acta sua: Et quia preuisa sic vota facit, puto culpa, Dum facit econtra, fert grauiora mala:1750 Qui daret exemplum virtutis et est viciosus, Errat plus ducto ductor in ore meo. Hiis circumspectis michi sic per singula causis, Estimo presbiteros te magis esse reos. Se licet excuset fingens sibi verba sacerdos, Nulla sue mentis interiora iuuat; Inmemor immo sacri quem ceperat ordinis, vltro Scandala sic facti querit in orbe sui. Non puto presbitero sutorem quod status vnit, Culpa nec in simili lance coequat eos:4111760 Presbiter et laicus non sunt Bercarius vnum, Nec scelus in simili condicione grauat. Castum se vouit sibi cum fuit vncta corona, Stringitur et voto quisque fidelis homo. Non foret hic tanti mercede locatus honoris, Sit nisi quod maius inde subiret onus: Nam nequit hoc facere rex est qui maior in orbe, Quod minor in Cristo presbiter ipse potest: Sic, quia de iure reliquis prefertur honore, Ledit eum grauius crimine iuris onus.1770 Heu! quod iniqua manus mulierum feda pudendis Debet in altari tangere sacra dei! Qui corpus domini tractabit, et est meretrici Turpiter attractus, Cristus abhorret opus. Qui fierent Cristi serui, sunt dumque ministri Demonis, heu! nostram quis reparabit opem?
Hic describit qualiter omnia et singula que sacerdocii concernunt officium magne virtutis misteria designant: et primo dicet de vestibus sacerdotalibus ex vtraque lege competenter dispositis.
Capm. xxiiii. O bene si penset que sunt sibi iura sacerdos, Quid sit honor, quid onus, quid vel honoris opus, Singula qui iuste sibi ponderat, instat et eque, Res est mira nimis, si male gestet onus.1780 Omne quod ille status sibi vendicat esse beatum Cernitur, vt sancti sint magis inde viri. Non est tam modicum quod misse spectat ad vsum, Lege sacerdotum quin decet esse sacrum. Ornatus varii, quibus vtitur ipse sacerdos, Virtutis varie mistica signa gerunt. Poderis est vestis, aliter que dicitur alba, Presbiteri corpus que tegit vsque pedes: Vt foris est albus, fieret sic albior intus Presbiter, vt mores gestet in orbe bonos.1790 Cinctus ephot Samuel domini studet esse minister, Cui paruam tunicam texuit Anna parens: In tunica tenui fidei doctrina notatur, Qua tenues animos gracia mater alit: Ex lino factum per ephot signatur honestas Carnis, quam mundam presbiter ipse geret. Balteus est eciam, tunicam qui stringit honeste, Ne femur in luxu facta pudenda sciat: Fert humerale decens, vt nostras presbiter egras Confortans animas ad meliora ferat:1800 Et ligat in summo sapiens capitale sacerdos, Vt capitis sensus non sinat ire vagos. Infula vestit eum circumdata, que nitet auro, Quod virtute sua cuncta metalla regit; Splendet et in simili forma virtute sacerdos, Si bene conseruet ordinis ipse statum: Aurum veste gerit sanctus, cum splendet in illo Pre reliquis rutilans clara sophia dei. Ne tunice leuiter possit ruptura minari, Nobilis in giro texilis ora micat:1810 Se nec et ipse bonus disrumpat in orbe sacerdos, Ne pateat rima criminis vlla sui. Hac se mundicia precinctus presbiter ornat, Vt totus mundus munera munda sacret. Aron et electis vestes texuntur, vt horum412 Quisque sacerdotis possit honore frui: Sic modo presbiteri, seu summi siue minores, Efficiunt Cristi corpus idemque sacrant. Nam nos cum vinum panemque sacramus in ara, Hoc verus sanguis vna fit atque caro:1820 Qui Cristi carnem matris confecit in aluo, Corpus in altari conficit ille sacrum. Quadra fit altaris species, vt quatuor orbis Partibus ecclesie sit solidata fides. Vestibus ornatus qui sic et moribus extat Dignus, non aliter, presbiterandus erit. Quos tante vestes, quos gloria tanta perornat, Sint magis vt sancti causa requirit eos: Dedecus ecclesie presul qui talia prestat Presbiteris laicis, iure negante, parit.1830 Quos sinus ecclesie recipit, noscat sinus aptos Esse deo, reliquos euomat ipsa foris.
Hic loquitur qualiter sacrificia de veteri lege altari debita fuerunt in figura ad exemplum nunc noue legis presbiterorum: dicit vlterius qualiter ex vtraque lege sacrificantes altari debent esse sine macula.
Capm. xxv. Lex vetus instituit animalia, de quibus olim Immolat altari plebs holocausta deo; Semper et ex omni mactato sic animali Debita presbitero porcio certa fuit. Hoc tamen ad Cristi legem latitante figura Presbiteris nostris mistica iura notat. Illa sacerdoti que spectat pars holocausti, Curatis nostris est memoranda satis:1840 Heeque sacerdotis sunt partes, pectus et armus Diuisus dexter, lege iubente sacra. Pectus doctrine locus est, nam quisque sacerdos Debet subiectos recta docere suos: Forcior est armus dexter, signatque quod eius Actus sit fortis, nulla sinistra gerens: Armus diuisus docet vt viuendo sacerdos Excedat populum, nil populare gerens. Non est tam modicum quid in ordine presbiterorum, Grande ministerii quin sibi pondus habet;1850 Nam lex iuncta vetus cum lege noua manifestant Vndique presbiteros quod decet esse sacros. Petrus in Aurora que scribam scripsit, et ille Testis in hac causa verus et auctor erit. Lex vetus ista iubet, noua que confirmat, vt omnis Sacrificans aris inmaculatus erit; Absque sui macula sit corporis actus et eius, Displicet vnde deo, feda nec vlla gerat: Non habeat maculam, nec sit mixtura reatus, Ne purum maculet accio praua bonum.1860 Que tamen hee macule dicuntur in ordine dicam, Presbiter vt lector sit magis inde memor. Dicitur hic cecus, qui mundi puluere plenus413 Ad lumen vite carpere nescit iter: Est lippus, cuius mens ingenio micat intus, Set carnale tamen eius opacat opus: Albugo cecat oculos, et denotat illum Qui tumet, ascribens candida facta sibi: Est paruo naso qui nec discernere parua Sufficit, et quod agit perficit absque sale:1870 Est nimio naso, qui non intelligit illud Quod legit, et doctum se tamen ipse facit: Est torto naso, qui dulce fatetur amarum, Et sanctos actus iudicat esse malos: Est claudus, qui nouit iter, set currere tardus Heret in hoc mundo, carne ligante pedem: Fractus pes et fracta manus reputatur in illo, Qui claudo peior tardat ad omne bonum: Hic est gibbosus, quem mundi sarcina curuat, Lumina nec cordis summa videre sinit:1880 Corporis in scabie succensa libido notatur, Que corrupta suo crimine plura facit. Predictis viciis si quis se senciat egrum, Lex iubet vt panem non sacret ille deo. Oza manus tendens accessit vt erigat archam, Set nimis audacem mors fuit vlta manum: Hinc ideo dicunt meruisse necem, quia nocte Transacta cohitu coniugis vsus erat. Declaratur in hoc, quod qui pollutus ad aram Accedat, mortis vulnere dignus erit:4141890 Experimenta docent, quod ab hoc detergere sordes Feda manus nescit, dum tenet illa lutum. Presbiter est dictus prebens aliis iter, et si Erret, tunc errant ducere quosque putat. Dans sacra siue docens, notat ista loquela, sacerdos Si malus est, alii sunt magis inde mali. Non sine stat cura quicumque professus in huius Ordinis est opere, si bene seruet opus: Ergo prius videas qui scandere vis, et in illum Si scandas, facias que iubet ordo tuus:1900 Non solum faciem, mores set confer et artes, Proficias curis ex quibus ipse tuis.
Hic loquitur quod etas sufficiens, priusquam gradum sacerdocii sibi assumat, in homine requiritur: loquitur eciam de suorum rasura pilorum, et dicit quod talia in signum mundicie et sanctitatis specialiter presbiteris conueniunt: dicit vlterius quod presbiteri a bonis non debent esse operibus ociosi.415
Capm. xxvi. Quam prius assumat, matura requiritur etas, Presbiter officium, plenus vt ipse regat: Nam flos etatis temptanti congruit hosti; Carnis et etatis feruet vterque calor: Iam quos vexat ad huc tenere lasciuia carnis416 Improba, pastores non decet esse gregis. Vt regnare deo possint, sibi rasa corona Restat, et vt facta nobiliora gerant.1910 Radices non extirpat rasura pilorum, Set rasi crescunt multiplicando magis: Sic licet expellas omnes de pectore motus, Non tamen hec penitus cuncta fugare potes: Non ita rasus eris, quin semper habet caro pugnam;417 Intus habes cum quo prelia semper agas. Si quando mundum fugias, a puluere mundi Perfecte purus non potes esse tamen: Nam, licet eniteas summis virtutibus, omnes Ex animo culpas non resecare vales.1920 Fit tamen ex minimis hec quam retines tibi culpa, Ne tua mens tumeat, dum bona multa geris:418 Ex tali culpa tibi soluitur ergo tributum, Vt tua mens paueat labe remorsa breui. Sepe cadit iustus, fragilis quia vir manet omnis, Ne nimis exaltet gloria vana virum: Qui leuiter cecidit, vt surgat forcius, ille Casum felicem suscipit ante deum. Lux estis mundi, set non penitus sine fumo, Nam sine peccato viuere nullus habet:1930 Sepe boni fructus post temptamenta sequntur, Mercedemque suam prelia carnis habent. Vtile nempe foret seuas extinguere flammas, Et sanum vicii pectus habere tuum: Ne videant oculi per quod temptentur, et aures Obtura, vicii ne sonus intret ibi. Tucius est aptumque magis discedere pace, Ponere quam bellum, vincere quale nequis: Integer est melior nitidus gladiator in armis, Quam cum tela suo sanguine tincta madent:1940 Inque dei missis nitidus sine labe sacerdos Victor in hoc placidum fert sibi lucra deum. Quale sit hoc quod amas celeri circumspice mente, Et tua lesuro subtrahe colla iugo: Debet homo sapiens nascentes pellere morbos, Inueniet tardam ne sibi lentus opem: Opprime, dum noua sunt, subiti mala semina morbi, Et tuus incipiens ire resistat equs; Nam mora dat vires, teneras mora conficit vuas, Et validas segetes quod fuit herba facit.1950 Si Venus agreditur, tibi sit magis aspera vita, Flamma recens modica sepe retardat aqua. Vt corpus redimas, ferrum pacieris et ignem, Quantum fert anime plus medicina tue. Ocia si tollas, periere Cupidinis arcus, Extincteque iacent et sine luce faces. Vt non delinquas, debes imponere culpe Frena, vagos gressus, ocia queque fugans. Presbiteros opere de re sibi que sit honesta, Aut se de precibus sollicitare decet:1960 Fecit enim sportas, vt frangeret ocia, Paulus, Namque vagans aliquo noluit esse modo. Ex requie cerpit pestis seuissima luxus,419 Armiger et fame prodigus hostis honor: Ex requie sequitur infortunata voluptas, Pauperies anime, criminis omne nephas. Luxuriant animi varia sub ymagine moti, Saltem virtutis dum caro nescit opus: Vtile nempe dabit deus omne viris operosis, Debet mercedis pondera ferre labor.1970 Sollicitudo decet animam discreta, labores Dum subit, vt vicia carne domare queat: Sollicitudo iuuat corpus, perquirat vt illa Victum, quo licitis viuat in orbe modis: Ocia dumque caro petit et torpet labor exul, In scelus ex solito more paratur iter. Demon femineos et molles diligit actus, Quando viri virtus omne virile negat; Ocia quippe nocent in talibus absque labore, Quorum Cristicolis non valet esse salus.1980 Culpa quidem longe facit esse deo, prope virtus; Displicet ista deo, placat et illa deum.
Hic loquitur de presbiterorum dignitate spirituali, et qualiter hii, si bene agant sua officia, plus aliis proficiunt: sinautem, de suis malis exemplis delinquendi magis ministrant occasiones.
Capm. xxvii. Presbiteri fit magnus honor maiorque potestas, Si procul a viciis sit pius atque bonus. Hii sacramenti manibus misteria summi Tractant, quo verbo fit caro iuncta deo: Hiique scelus lauacro baptismi tollere sancto Possunt, quo primus corruit ipse parens: Hii quoque lege noua celebrant sponsalia nostra, Et si iura petunt cassaque nulla ferunt:1990 Hii quoque confessis veniam prestant residiuis,420 Errantique viro dant remeare deo: Hii quoque celestem nobis dant sumere panem, Post et in extremis vnccio spectat eis: Hii quoque defunctis debent conferre sepultis, Inque sua missa reddere vota pia. Hii sunt sal terre, quo nos condimur in orbe, Absque sapore suo vix salietur homo. In sale, quod misit in aquas, Heliseus easdem421 Sanat, nec remanet gustus amarus eis:2000 In sale signatur prudens discrecio iusti, Vt discretus homo condiat inde suos. Hii sunt lux mundi, quapropter si tenebrosi Sint, tunc nos ceci stamus in orbe vagi. Dans offendiculum ceco quo leditur vllum Vt deus instituit, hic maledictus erit: Ceco preponit obstacula, qui maledicta Peccandi prebet per sua facta viam. Hii sunt scala Iacob tangens celestia summa,422 Plena satis gradibus, vnde patebit iter:2010 Hii sunt mons sanctus, per quos conscendere debet Virtutum culmen quisque fidelis homo: Hii sunt consilium nostrum, via recta superne, Legis doctores, et noua nostra salus: Hii claudunt celum populo, reserant et apertum, Possunt hiique boni subdere cuncta sibi. ‘Crescite,’ dicitur hiis, ‘et multum reddite fructum’; Pertinet ad mores ista loquela bonos: Dicitur hiis, ‘Terram replete’; nota tibi dictum: Plenus in ecclesia fructibus esto bonis.2020 Ante deum vacuus nemo veniet, quia nullus Expers virtutis debet adesse deo. Sic placare deo iustosque reosque sacerdos Debet, et ad celos fundere thura precum: Oret ne iustus a iusticia cadat, oret Vt prauus surgat et mala prima fleat. O quam res vilis, dum presbiter est vt asellus, Moribus indoctus, et sine lege rudis! In numero sunt presbiteri celi quasi stelle, Vix tamen ex mille si duo luce micant:2030 Scripta legunt nec scripta sciunt, tonsi tamen ipsi A vulgo distant, quod satis esse putant. Sunt tales; et sunt alii quos ardua virtus Ornat in ecclesia, qui bona multa ferunt. Emittit coruum Noe, non redit ille; columbam Emittit, reditum missa columba facit: Sic et in ecclesia sunt corui suntque columbe, Sunt cum felle mali, sunt sine felle boni. Cras primam cantant, cum se conuertere tardant, Set tollit tales sepe suprema dies:2040 Tales sunt pigri, quos mundi vincula nectunt, Nec promissa dei regna sitire volunt. Ordinis ipse sui qui seruat iura sacerdos, Rebus et exemplis dogmata sancta docens, Non honor est tantus, quo non sit in ordine dignus, Laus sibi nec populi sufficit, immo dei: In clero fateor, quos approbat ardua virtus, Illorum merito gracia maior erit.
Postquam dixit de errore illorum qui inter seculares sacerdocii ministerium sibi assumpserunt, intendit dicere secundum tempus nunc de errore scolarium, qui ecclesie plantule dicuntur.
Capm. xxviii. Nomine sub cleri cognouimus esse scolares, Ecclesie plantas quos vocat ipse deus.2050 Orti diuini bonus extat planta scolaris, Ecclesie fructus que facit esse bonos. Qui studet in morum causis et non viciorum, Qui sibi nec mundum computat, immo deum, Clericus ipse dei super hoc reputatur, et eius Principium fine clauditur inde bono. Summi doctoris virtutum regula iusta Discipulos dociles de racione fouet: Qui studiis herent, cor ad alta leuant et in altis Figunt, hii vera sunt holocausta deo.2060 Nunc tamen inter eos puto multos esse vocatos, Electos paucos condicione probos: Moribus hii dudum studii virtute vacabant, Nunc viciis studia dant vigilare sua. Vix pro materia si nunc studet vnus habenda, Solum set forme sufficit vmbra sue. Clericus ire scolas animo paciente solebat, Gloria nunc mundi statque magistra sibi, Discurrensque vagus potator et accidiosus, Deditus et veneri, circuit hic et ibi.2070 Ex planta sterili non fiet fertilis arbor, Nec faciet fructus arbor iniqua bonos: Sepe senecta tenet, tenuit quodcumque iuuentus; Si malus est iuuenis, vix bonus ipse vetus. Est bona que radix bonitatis germina profert, De radice mala germinat omne malum. Quisque suos igitur pueros castiget, vt illa Virgula non licite mentis agenda fugat: Qui virtutis habet iuuenis cum flore magistrum, Discat et ipse pie que probitatis erunt,2080 Proficiet talis; set quem doctor viciosus Instruit, hic raro fructificabit homo.
Hic querit causam que scolarium animos ad ordinem presbiteratus suscipiendum inducit: tres enim causas precipue allegat; tractat eciam de quarta causa, que raro ad presens contingit.
Capm. xxix. Sunt aliqui, studio modo qui perstant animoso, Nescio que causa sit tamen inde rea. Quicquid agant homines, intencio iudicat omnes; Corde quod interius est capit ipse deus: Istis prepositis, verum michi pande, scolaris, Dic que sit studii condita causa tui: Muniri primo cum te facis ordine sacro, Cum te principiis presbiterare venis,2090 O que mente tua fuerit tunc mocio summa, Hoc vel pro mundi sit vel amore dei? Aut tu certa tue michi dic primordia cause, Aut tibi que sapio dicere vera volo. ‘Sunt plures cause, per quas communis in orbe423 Est sacer hic ordo carus vt ecce modo: In prima causa fugio mundana flagella Legis communis, que dat amara viris: Vlterius video quod non sudore laboro, Ocia que quero sic et habere queo:2100 Tercia causa meum dat vestitum quoque victum; Sicque meo placito persto quietus ego. Ex hiis causata mea stat deuocio tota, Qua poterit cerni rasa corona michi: Hec est causa scole, ciuilia iura studere Que facit, et logicam me docet arte suam. Ipsa scoleque gradus michi dat conscendere summos, Sic et in ecclesiam scandere quero bonam: Nam si fama viget, puto quod prebenda vigebit, Sicque vacare libris est labor ipse leuis.2110 Sic sacer ordo michi placet, et sic litera cleri Confert, dum studio pinguia lucra gero. Nunc causas dixi, constat quibus ordo scolari, Sic propter mundum me reor esse reum; Nam michi nil melius, dum sufficit ipsa facultas, Estimo, quam mundi gaudia ferre michi.’ Est set adhuc causa melior tamen omnibus, illa Qua scola discipulum gaudet habere bonum. Hec solet antiquis, non nostris stare diebus, Que de virtute concipit acta scole.2120 Nuper erant mundi qui contempsere beati Pompas, et summum concupiere bonum; Et quia scire scolas acuit mentes fore sanctas, Scripture studiis se tribuere piis. Non hos ambicio, non hos amor vrget habendi, Set studio mores conuenienter eunt: Hii contemplantes celum terrena negabant, Causa voluptatis nulla remouit eos: Hii neque serviciis optabant regis inesse, Nec foris in plebe nomen habere Rabi:2130 Hos neque precellens superabat comptus inanis Nec vini luxus, nec mulieris amor: Moribus experti dederant exempla futuris, Que sibi discipulus debet habere scolis. Nunc tamen in vicium virtus conuertitur, et que Nuper erant mores turpia plura gerunt: Que modo scripta dei dicunt se discere laudi, In laudem mundi vertit auarus honor. O res mira nimis! legit et studet ipse scolaris Mores, dum vicia sunt magis acta sua:2140 Sic quia stat cecus morum sine lumine clerus, Erramus laici nos sine luce vagi.
FOOTNOTES:
Exquo tractauit de errore cleri, ad quem precipue nostrarum spectat regimen animarum, iam intendit tractare de errore virorum Religiosorum: et primo dicet de Monachis, et aliis bonorum temporalium possessionem optinentibus; ordinis vero illorum sanctitatem commendans, illos precipue qui contraria faciunt opera redarguit.
Incipit liber Quartus.
Capm. i. Sunt et Claustrales diuerse condicionis, De quibus vt sapio scribere pauca volo. Actus vt ipse probat, quosdam possessio signat, Quosdam pauperies, set similata nimis. Est bona religio de se, set religionem Qui fallunt, tales dicimus esse malos: Qui bene sub claustro viuunt fore credo beatos, Quos mundanus amor nescit habere reos; Quique manus aratro mittunt nec respicientes Retro, viros sanctos ordo notabit eos.10 Est deus in monachis, sunt et commercia celi Hiis, sine qui mundo claustra subire volunt. Cum quis amare duo pariter contraria sumit, Alterius vires subtrahit alter amor:424 Sic qui presumunt facies laruare sub vmbra Ordinis, et mundi crimina subtus agunt, Talibus ipse mea fero scripta, nec alter ab ipsis Leditur, immo suum quisque reportet onus. Est nichil ex sensu proprio quod scribo, set ora Que michi vox populi contulit, illa loquar.20 Sunt etenim monachi, possessio quos titulauit, Quidam, quos nullis moribus ordo ligat; Nam possessores aliqui sic ocia querunt Ordinis, vt nequeunt vlla nociua pati: Ferre famem fugiunt, vinoque sitim supervndant, Pellicibus calidis frigus et omne fugant: Sic gravitas ventris noctis non surgit in horis, Nec vox rauca cipho concinit alta choro. Deuoret in mensa talis nisi fercula plura, Euacuet plures potibus atque ciphos,30 Tunc infirmari se credit, et hinc recreari Postulat, et ludis sic vacat ipse suis. Est nam vix fessus a potibus ille professus, Sic cupit in vino dompnus adesse deo: Vinum dumque geres, ad se trahit hoc mulieres, Dant simul ista duo claustra relicta modo. Si celum poterit calefacta veste lucrari, Et gula cum superis possit habere locum, Tunc puto quod monachus causa signatus vtraque Conciuis Petri stabit in arce poli.40
Hic loquitur de monachis illis, qui contra primi ordinis statuta abstinencie virtutem linquentes, delicacias sibi corporales multipliciter assumunt.
Capm. ii. Mortua cum viuis nulla racione coherent, Orbem nec renuens orbis ad acta redit: Nil tonsura iuuat, nichil aut vilissima vestis, Si lupus est, quamuis esse videtur ouis. Nam falli possunt homines, set fallere Cristum, Qui nullum fallit, fallere nemo potest: Ille quidem fucum similate religionis Dampnat, et ad nichilum computat illud opus. Veste tamen sola monachus iam cedit ab orbe, Et putat in forma sufficit ordo sibi;50 Materiamque sui curat nichil ordinis vltra, Vestis erit Monachus, mens et in orbe vagat.425 Talis enim monachus, quia scit quod in ordine ventris Ex tenui victu corpora raro vigent, Postulat oris opem, quas et magis appetit escas Sumit, vt ex ore gaudia venter agat. Immemor ipse patris, humeris qui ferre solebat, Vina suo monachus optima ventre gerit; Haurit et in stomachum talis velut amphora Bachum, Est dare nec vacuum ventre tumente locum.60 Pluribus ex causis monachus vitare Lieum Debet, ex est vna, ne caro stupra petat; Nec bona confratrum vastet, nec in ebrietate Desideat, nec eo febricitetur homo. Attamen ipse nichil curat, quin replet inane Corpus, et est anime cotidiana fames. Nunc niueus panis monachis subtileque vinum Et carnes festa cotidiana parant; Nunc cocus ecce coquit, assat, gelat atque resoluit, Et terit et stringit, colat et acta probat.70 Si poterit monachus ventrem crassare gulosus, Sit labor vt sacris nil putat esse libris:426 Despiciens manna plebs ista nigras petit ollas, Preponit vicia moribus atque sua. Ne macerare fames crassos queat, en gula plene Languentes stomachos ventris amica replet: Quid sit honorari nescit, set ventre beari, Hoc, dicit monachus, est via, vita, salus. Accelerans currit cito, cum pulsatur ad ollam,427 Preterit a mensa mica nec vna sibi;80 Set pede spondaico lentus de nocte resurgens, Cum venit ad laudes, vltimus esse petit. Ordinis in primo monachis domus antra fuere, Aulaque nunc grandis marmoris ornat eos: Nulla coquina sibi fuerat fumosa, nec igne Deliciosa cocus cocta vel assa tulit; Non cibus excoctus neque fercula carne repensa In primo monachis tempore crassa dabant; Corporis ingluuies animas non pressit eorum, Nec calefacta caro callida stupra petit:90 Vesteque pellicea sua corpora nuda tegebant, Qui modo de lana mollius ipsa tegunt: Herba dabat victum, fons potum, turpeque vestem Cilicium, nec eo tempore murmur erat. Non erat invidia claustralis tunc neque pompa; Qui fuerat maior, seruit vt ipse minor: Non erat argenti pondus neque circulus auri, Que poterant sanctum tunc violare statum: Non tetigit loculos nummus neque vina palatum, Nec furit in lumbis carnea flamma suis:100 Hiis fuerat sancta mens propositum bene seruans, Perdurans in idem quod bene cepit opus. Hii fuerant homines iusti, mundum fugientes,428 Quos peccatorum nullus onustat amor: Mundus non retrahit illos a tramite recto, Illos nec reuocat ad mala feda caro: Omnia postponunt que mundus vana ministrat, Et celi solum concupiere deum. Tunc pudor in stipula nec erat cepisse quietem, Nec fenum capiti supposuisse suo:110 Silua domus fuerat, cibus herba, cubicula frondes, Que tellus nulla sollicitate dabat. In magno Corulus precio tunc floruit illis, Duraque magnificas quercus habebat opes: Arbuteos fetus montanaque fragra legebant, Que condita sale nec speciebus erant: Si que deciderant patule Iouis arbore glandes, Sumebant, et in hiis convaluere cibis. Contenti modicis natura sponte creatis, Soluebant summo vota pudica deo.120 Hii tunc iusticie perfecti grana serentes, Fructus centenos nunc sine fine metunt: Set vetus illa salus animarum, religionis Que fuit, infirma carne subacta perit.
Hic loquitur qualiter modus et regula, qui a fundatoribus ordinis primitus fuerant constituti, iam nouiter a viciorum consuetudine in quampluribus subuertuntur.
Capm. iii. In noua multociens animus mutatur, et inde Testis erit monachi regula mota michi. Fit modo curtata monachorum regula prima, Est nam re dempta, sic manet ipsa gula; Et modus a modio largissima vina bibendo Dicitur in monacho, qui vorat absque modo.130 Vt non lingua loquax dentes turbare gulosos Possit, dum prandet, ordo silere iubet: Ne pes deficiat ventris sub pondere pressus, Quando bibit monachus persedet ipse prius: Expedit et monacho rasum caput esse rotundo, Ne coma perpediat pendula quando bibit: Mutua pacta ferunt monachi, quod, si quis eorum Prebibat, in fundo nil remanere sinet; Vasaque sic plena vacuant que replent vacuata, Vt faciant Bachi propria festa loci:140 Sic confert monacho vestis largissima pleno, Ne pateat grossi ventris ymago sui. In monacho tali semper furit ardor edendi, Dant cibus et sompnus que cupit ipse magis: Quod pontus, quod terra parit, quod et educat aer, Ex auidis auidus faucibus ipse vorat; Vtque fretum recipit de tota flumina terra, Et tamen aucta maris crapula semper hiat, Gurges et vt putei peregrinos suscipit ampnes, Quantumcunque fluunt, nec saciatur aquis,150 Vt cremat inmensas pluresque faces calor ignis, Et sibi, quo magis est copia, plura petit, Sic epulas varias consumit ab ore prophano Ingluuies monachi ventris amore sui; Sic gerit ille grauem maturo pondere ventrem Et levis a Cristo mens vacuata redit. Potibus assumptus sacer hic non mobilis extat, Firmiter et sumpto stat grauis ipse loco; Sic sumpto vino monachorum torpet inane Pectus, et a claustri pondere cedit onus;160 Sic magis impleta pia gaudent viscera fuso, Que fouet afflata spiritus ille, mero; Sic sancti faciunt longos medicamina sompnos, Sumptaque vina nimis causa soporis erunt. Rite bibens vinum sit castus nescio, namque Sic Venus in vinis ignis vt igne furit: Tucius ergo Venus latitans sub veste dolenti Gaudet, subque sacra fronte nephanda gerit. Murmurat inuidia monachi sub pectoris antro, Os silet exterius, mens tamen intus agit;170 Et quia lingua tacet, manus est que conscia signis Fabulat in digitis turpia plura satis; Sicque loquax digitus redimendo silencia verbi Dictat, et in rixis plus meretrice furit: Ora tument ira, nigrescunt sanguine vene, Lumina commota lenius igne micant. Sepe suum feruens oculis dabit ira colorem,429 In quibus alterius mortis ymago patet: Non minus in vultu dampnosa superbia tali est, Quam si de iugulo sterneret ense suo.180 Sic quamuis ordo prohibet bellare loquendo, Pugnat, et in mente discutit ense caput: Dum nequit ipse loqui, sub cordis ymagine raucum Fratris in invidiam clanculo murmur agit: Iram vultus habet, pro verbis murmura reddit, Et necat in mente, quem manus ipsa nequit. Tunc pallor vultus, suspiria pectoris, horror Aspectus mote nuncia mentis erunt; Quicquid homo patitur nam sensus exteriores Interior motus ad sua signa mouet.190 Allegat vultus affectum mentis, et iram Pectoris accensi de grauitate notat: Nullus enim mentis, vt se sine voce loquatur, Index quam vultus cercior esse potest. Quicquid habet vestis nigredo simplicitatis, Quid latet interius experimenta docent. Prepositum monacho monachus postponit amore, Inuidet hos omnes, quos nequit ipse sequi. Conuolat ad pulsum campane quisquis in vnum, Ordinis et forma cetera vana ferunt:200 Vox canit ipsa choro foris, et mens murmurat intus, Os petit in celo, mens set in orbe, locum. Sic non materiam seruant set in ordine formam; Fructibus ablatis corpus inane fouent: Sic patet exterius labor et sapiencia, set quid Stulcior interius occupat actus eos.
Hic loquitur de monachis illis qui contra primitiua sui ordinis statuta mundi diuicias ad vsus malos, suo nesciente preposito, apropriare sibi clanculo presumunt.
Capm. iiii. Nulla vouere iuuat cicius quam frangere votum, Est nam mendaci laus tribuenda nichil. Fraternalis amor deberet mutuus esse, Inter eos saltem quos pius ordo ligat.210 Non tamen hoc patitur hodierna dies, set in iram Prouocat invidia quicquid amoris erat: Vt bos campestris, rursum qui ruminat herbas, Detrahit in claustro sic semidemon homo. Si non corrodi vis, tu corrodia nulla Inter eos sumas, est vbi raro fides:430 Dum tua deposcunt, tunc te reuerenter adorant, Set vix si memores amplius esse volunt. Nil sibi quod dederat confert fundacio prima, Sit nisi quod querant cotidiana lucra.220 Denegat hoc racio, quod homo possessor vterque Et mendicus erit, ordo nec illud habet: Nunc tamen hos vanos monachos nichil implet in orbe, Est quibus vna fames semper et vna sitis. Hoc de Ieronimo legitur simul et Benedicto, Vt magis exemplis consequeremur eos; Ornamenta sui vendunt altaris, et illa Pauperis in licitos distribuere cibos. Ecclesie bona sunt inopum, que religiosis Quando necesse vident non retinere licet.230 Si monacho dare vis, sibi possidet omne quod offers, Nil set habet proprium, si quid ab inde petas. Hii sunt vnanimes, hoc est animo quod eodem Quisque suum proprium solus habere cupit. Sic quecumque prius vetus ordo statuta colebat, Mutatis vicibus inficit ordo nouus. Ingenuos raro monachari cernimus, immo Ordine rurales, sunt magis ergo rudes; Quos tamen in sanctos sanctus creat ordo professos, Hii satis ingenui sunt et honore probi:240 Quid dicam set eis, dignos quos ordo nec ortus Approbat? immo suum tempus inane ferunt. Si Benedictus eos fundauit qui maledicti Sunt, deus a parte non benedicit eis: Quos magis attraxit mundus quam Cristus, aratro Et retro respiciunt, hos mea scripta notant. Cur, queso, cupiat quicquam qui cuncta reliquit? Ad mala cur redeat qui bona facta vouet? Terram contempnas qui celum queris habere; Si mansura petas, hec fugitiua fuge.250 Numquid habent monachi proprium de iure creati? Nescio de iure, tu tamen acta vide. Si feretri custos, poterit dum carpere nummos, Quid proprium querit, hic michi testis erit; Seu quod in officiis monachus quandoque regendis Propria conseruat, exitus acta probat. Nam cum congeries sibi sit, tunc inde nepotes Ditat, et en claustra sic parat ipse noua; Sepeque quos natos gignit vocat ipse nepotes, Ad laudem Veneris, quam colit ipse pius:260 Eius enim nati sunt ficto nomine versi, Versaque sic pietas ceca iuuabit eos. Sic viget in claustris elemosina ficta sinistris, Dum monachus genitis dat sua dona suis: Sic floret pietas mundo secreta monilis, Talia dumque dari fingit amore dei. Cum furtum licitum fuerit, tunc dicere possum Quod licet ex dono talia ferre deo; Set qui sic proprios communia vertit in vsus, Ex merito doni fert maledicta dei:270 Talibus in donis curuantur claustra ruinis, Horrea cum granis compaciuntur eis. Centum claustrales macerantur, vt hii duo vel tres,431 Officiis dum stant, pinguia labra gerant. ‘Omnia sunt nostra,’ dicunt, lanx non tamen equa Pendet, dum solus plus capit ipse tribus.
Hic loquitur qualiter monachi extra claustrum vagare non debent.
Capm. v. Est mare viuentis habitacio congrua piscis, Et claustrum monachi stat domus apta sibi: Vt mare defunctos retinere negat sibi pisces, Sic claustrum monachos euomit inde malos.280 Non foris a claustris monachus, nec aqua fore piscis Debet, tu nisi sis, ordo, reuersus eis. Si fuerit piscis, qui postpositis maris undis Pascua de terra querat habere sua, Est nimis improprium piscis sibi ponere nomen, Debeo set monstri ponere nomen ei. Sic ego claustrali dicam, qui gaudia mundi Appetit et claustrum deserit inde suum, Non erit hic monachus set apostata iure vocandus, Aut monstrum templi quod notat ira dei.290 Qui tamen in claustro resident, et mente vagantes Respiciunt mundum cordis amore nouo, In visu domini tales trangressio fedat, Quo perdunt claustri premia digna sui. Non est hic sapiens sibi qui bona pluribus annis432 Colligit, et solo dissipat illa die; Qui villas monachus et campos circuit, illud Sepius incurrit quo reus ipse cadit: Sunt tamen ad presens pauci, qui mente vel actu Non vaga deliciis corda dedere suis.300 Dixerat hec Salomon, hominis quod inanis amictus, Qui patet exterius, interiora docet: Set licet ex humili monachus se veste figuret, Nunc tamen a latere plura superba vides.
Hic loquitur de monachis illis qui non pro diuino seruicio, set magis pro huius mundi honore et voluptate, habitum sibi religionis433 assumunt.
Capm. vi. Est nigra coruus auis predoque cadaueris, ipsum Quem male denigrat ceca libido notans: Sub volucrum specie descripsit legifer ipsos, Quos mundanus amor religione tegit: Hunc eciam tangit quem religionis amictus Laruat, vt hinc cicius possit honore frui.310 Turpe pecus monstrum, turpis sine gramine campus, Et sine fronde frutex, et sine crine caput: Turpior est monachus, habitum qui religionis Sumpserit, et monachi condicione caret. Vt fugiant mundum iubet ordo vetus monachorum,434 Dicunt quod fugiunt, set fugiendo petunt. Pauper, quem sulco genuit natiua propago, Vult, licet indignus, esse Priore prior: Quem sibi non dederat mundus, scrutatur honorem In claustro, veteris immemor ipse status:320 Sic quos iure patris humiles natura creauit, Cum monachi fiant, ordo superbit eos: Non dompni set et hii domini nomen sibi querunt, Et faciunt largam que fuit arta viam. Nil graue tangit eos, reputant neque posse grauare, Vix nichil ergo sciunt vnde rogare deum.
Hic loquitur qualiter paciencia vna cum ceteris virtutibus a quibusdam claustris, viciis superuenientibus, se transtulerunt.
Capm. vii. Mortuus est dompnus Paciens, viuitque professus Murmur, et in claustris pax nequit esse suis: Mortuus est eciam modo dompnus Castus, et ipsi Successit Luxus, vastat et ipse domos:330 Dompnus et Inconstans Constanti claustra negauit, Que residens Odium vendicat esse sua: Dompnus et Ypocrisis dompnum copulat sibi Fictum, Dum sibi Fraus magnum spirat habere statum. Quos monachi veteres plantabant nuper amoris, Invidie fructus iam nouus ordo parit.435 Nil modo Bernardi sancti vel regula Mauri Confert commonachis, displicet immo, nouis: Obstat avarus eis que superbus et invidus alter, Ordinis exemplum qui modo ferre negant.340 Expulit a claustris maledictus sic Benedictum, Sic gula temperiem, sic dolus atque fidem: Mollis adest Abbas, quem mollia claustra sequntur, Vanaque sic vanos ordinis vmbra tegit. Spiritus hoc quod erat, nunc extat corpus inane, Et dompnus Mundus omne gubernat opus.
Hic loquitur quod sicut monachi ita et errantes Canonici a suis sunt excessibus culpandi.
Capm. viii. In re consimili, sicut decreta fatentur, Iudicium simile de racione dabis: Quotquot in ecclesia signantur religiosi, Si possessores sint, reputantur idem.350 Vt monachos, sic canonicos quos deuiat error, In casu simili culpa coequat eos. Nunc tamen, vt fertur, plures sua iura recidunt, Apocapata nouo que quasi iure silent: Hunc rigidum textum, quem scripserat auctor eorum, Mollificant glosis de nouitate suis. Sufficit, vt credunt, signari nomine sancti Ordinis, et facere quod petit ordo parum. Nomen Canonici si sit de canone sumptum, Illud in effectu res tibi raro probat:360 Hii tamen ad visum gestant in plebe figuram Sanctorum, set in hoc regula sepe cadit. Subtus habent vestes albas, set desuper ipsas Nigra superficies candida queque tegit; Actus et econtra se demonstrabit eorum, Fingunt alba foris, nigra set intus agunt. Non sic dico tamen hiis, qui sua claustra frequentant Ad contemplandum simplicitate sua: Talibus immo loquor, quibus est scrutatus ab infra Mundus, et exterius celica signa gerunt.370
Hic loquitur qualiter religiosi male viuentes omnibus aliis quibuscumque hominibus infelicissimi existunt.
Capm. ix. Estimo claustrales magis infelicibus horis Pre reliquis nasci, sint nisi forte boni: Mundo nam monachus moritur viuendo professus, Quod nequit in mundo, sic velut alter homo, Exterius gaudere bonis, et si quid ab intus Sit cupidus mundi, perdit amena poli. Sic nec presentem vitam nec habere futuram Constat eum, quo bis est miser ipse magis: Mortuus hac vita moritur, dum morte secunda Computet amissum tempus vtrumque suum.380 Et quia sic mundo moritur, quod viuus ab illo Ordinis ex iure gaudia nulla capit, Et nisi corde deum solum meditetur et inde Gaudeat, in celo pars sibi nulla manet, Nescio quis stultus claustrali stulcior extat, Qui se sic proprio priuat vtroque bono. Tempus inane perit cui presens vita negauit Gaudia, nec celum vita secunda tenet.
Hic loquitur qualiter vnusquisque qui religionis ingredi voluerit professionem, cuncta mundi vicia penitus abnegare et anime virtutes adquirere et obseruare tenetur.
Capm. x. O comites claustri sub religione professi, Concludam breuibus, quid sit et ad quid onus.390 Informatus ego sanctorum scripta reuolui, Que magis in vestram sunt memoranda scolam: Sancta valent verba plus, cum plus sint patefacta; Vos igitur, monachi, cernite quid sit ibi. Vouistis, fratres, vouistis; vota tenete, Et quod spondistis perficiatis opus: Vouistis domino vestros conuertere mores, Vos deus elegit, stetis amore dei. Propositum vite monachi seruare rigorem Debent, nec pigeat tempore dura pati:400 Exiguus labor est, set merces magna laboris; Preterit ille cito, premia fine carent. Hinc monachi sancti mentis conamine toto Preteritas culpas flendo, ghemendo, lauent.436 Nunc humilis viuat, qui vixerat ante superbus, Sit castus quisquis luxuriosus erat: Querebat census quidam, temptabat honores; Ammodo vilescat omnis inanis honor: Gaudebat dapibus, gaudebat diuite mensa, Nunc tenuem victum sobria cena dabit;410 Et mundi, quamuis delectent, vana cauebit, Nam certe gustu dulcia sepe nocent. Ille suis letus excessibus esse solebat, Nunc lacrimis culpas diluat ipse suas: Verbosus taceat, mitescat feruidus ira, Invidus invidie dira venena vomat; Cuique prius gladius placuit, placuere rapine, Nunc pius et mitis pacis amator erit. Quisquis adulantum ventosa laude tumebat, Nunc hominum laudes estimet esse nichil;420 Et qui rite solet aliis feritate nocere, Nunc eciam lesus discat amara pati: Ad lites facilis fuit hic, ad iurgia preceps, Fortiter alterius nunc maledicta ferat. Que modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbe, Nec prior vlterius ira manebit eis. Sic sine peccato foret ira breuis, quod in vllo Nesciat interius mentis agenda furor. Hec veniam, fratres, conuersio vera meretur, Hec valet offensum pacificare deum.430
Hic loquitur qualiter religiosi consorcia mulierum specialiter euitare debent.
Capm. xi. Femineum fuge colloquium, vir sancte, caueto Ne te confidas igne furente nimis; Nam que femineo mens capta ligatur amore Numquam virtutum culmen habere potest. Harum colloquium tibi quid fert vtilitatis? Venisti monachus, turpis adulter abis. Ergo virosum nisi declinaueris anguem, Cum minus esse putas, inficieris ea. Accendit mulier quecumque libidinis ignem, Si quis eam tangat, vritur inde statim:440 Si veterum libros et patrum scripta revoluas, Condoleas sanctos sic cecidisse viros. Numquid non hominem mulier de sede beata Expulit, et nostre mortis origo fuit? Qui bonus est igitur pastor vigilet, que rapaces Eminus a claustris pellat vbique lupas. Depositum serua: tibi que responsa valebunt, Pastor, qui rapide linquis ouile lupe? Sepe sequens agnum lupa stat de voce retenta, Sepeque pastoris ore tacente perit.450 Ad plures lupa tendit oues, pastoreque lento Sepius insidiis fedat ouile suis: Vtque rapax stimulante fame cupidusque cruoris Incustoditum captat ouile lupus, Sic vetus hic serpens, paradisum qui violauit, Claustra magis sancta deuiolare cupit. Pellat et ergo lupas pastor, ne grex in earum Decidat ingluuiem, quam saturare nequit: Pastores, vigilate lupas, seruetur ouile, Ne maculare gregis sanguine claustra queant.460 Occidunt animas, pluresque ad tartara mittunt; Est monachis pestis nulla timenda magis. Femina, mors anime, monachis accedere numquam Debeat, a sacro sit procul ipsa choro; Sit procul a cetu sanctorum femina, namque, Et si non poterit vincere, bella mouet. O caueant igitur monachi, ne carnea culpa Virtutes anime de leuitate terat. Cum quid turpe facit, qui me spectante ruberet, Cur, spectante deo, non magis inde rubet?470 Si patrie Iudex sciret sua facta, timeret; Scit dominus rerum, cur nichil ergo timet? Funestum monacho cum sic male suggerit hostis, Et conatur eum fallere mille modis, Esse deum credat presentem semper vbique, Nec se, si peccet, posse latere putet. Cuncta scit atque videt, nec quicquam preterit illum, Omnia sunt oculis semper aperta suis: Si tacet et differt et non dum crimina punit, Puniet, et meritis arbiter equs erit.480 Non igitur monachos breuis hec et vana voluptas Occupet, immo dei debita iura colant: Ad quod venerunt faciant, sua votaque soluant, Nec queat in claustris hostis habere locum: Distinctis vicibusque legant, operentur et orent, A studiis sacris tempora nulla vacent: Vtilibus semper studeant et rebus honestis, Res est segnicies perniciosa nimis; Luxurie fomes, res incentiua malorum,437 Spiritibus nequam preparat ipsa locum.490
Hic tractat quasi438 sub compendio super hiis que in religionis professione secundum fundatorum sancciones districcius obseruanda finaliter existunt.
Capm. xii. Hoc qui dogma vetus sanctorum claudit in antro Cordis, et intendit ordinis acta prius, Scit bene quod mundus est in claustro fugiendus, Quo tamen ad presens vendicat ipse locum. O bone claustralis, mundum qui linquis, eidem Non redeas iterum, que docet immo fuge: Quo caro nutritur, ne queras molle cubile, Sit claustrum cultus, et liber ille iocus. Cor doleat, sit larga manus, ieiunia crebra, Non incastus amor sit neque vanus honor:500 Sit tibi potus aqua, cibus aridus, aspera vestis, Dorso virga, breuis sompnus, acuta quies: Flecte genu, tunde pectus, nudus caput ora, Quere deum, mundum sperne, relinque malum: Hereat os terre, mens celo, lingua loquatur De plano corde, planaque verba sonet. Litus arat sterile deuoto qui sine corde Verba serit precibus, sunt sine namque lucris: Non vox set votum, non musica cordula set cor, Non clamans set amans, cantat in aure dei.510 Mens humilis, simplex oculus, caro munda, pium cor, Recta fides, firma spes tibi prestet iter: Si gustare velis modulamina dulcia celi, Est tibi mundana mirra bibenda prius: Ex humilique tuo te subdas corde Priori, Ordine pacificus murmuris absque nota. Summa quidem virtus monachi parere Priori, Ferre iugum norme seque negare sibi: Non vilis vestis, non te locus vltimus angat, Sepe tui stultos ordinis ista mouent.520 Qui sibi vilescit et se putat esse minorem, Et timet et mundi labilis alta fugit, Hic est et sapiens et celo proximus iste, Non sine re monachi nomen inane gerit. Sit tibi lex domini requies, caro victima, mundus Exilium, celum patria, vita deus: Iussa molesta data fer, fac et suscipe grata, Sic eris in domino religiosus homo: Que tibi prepositus quamuis vilissima suadet, Dum tamen hec licita sint, pacienter age;530 Nec tibi turpe putes, et si sit turpe placebit, Cum tuus in Cristo spiritus albus erit. Vt subeunt iuuenes veteris mandata Prioris, Et nichil econtra pondere iuris agunt, Sic Prior in licitis iuuenes tractare modeste Debet, et ex humili vincere corde malum. Aspicis vt pressos ledunt iuga prima iuuencos, Et noua velocem cingula ledit equm; Sic importunus iuuenum rector grauat, et dat Causam, quo solita murmura pectus agit.540 Hec tibi scripta tene mentis per claustra, que caste Mortuus a mundo viue, professe, deo: Paruo perpetuam mercare labore quietem, Et reuoca fletu gaudia longa breui: Nam si nulla tibi fuerit nunc sarcina carnis, Tunc sine fine quies paxque perhennis erit.
Hic loquitur vlterius de mulieribus, que in habitu moniali sub sacre religionis velo professionem suscipientes ordinis sui continenciam non obseruant.
Capm. xiii. Errantis Monachi culpas scribendo reliqui, Et tibi velatam religione canam. Conuenit ordo viris, dum conuersantur honeste, Quo procul a mundo celica regna petant;550 Conueniens eciam castis mulieribus extat Soluere sub velo vota pudica deo: Sic ligat ordo sacer monachos, ligat et moniales, Vnde deo meritis fulget vterque suis. Si tamen in claustris fragiles errent mulieres, Non condigna viris culpa repugnat eis; Nam pes femineus nequit vt pes stare virilis, Gressus nec firmos consolidare suos; Nec scola nec sensus, constancia, nullaque virtus, Sicut habent homines, in muliere vigent:560 Set tam materia fragili quam condicione Femineos mores sepe mouere vides. Quas magis ordo putat sapientes, sepius ipsas Cernimus ex fatuis actibus esse graues; Et que scripta sciunt, magis omnibus hee laicali Ex indiscreto crimine sepe cadunt. Simpliciter textum dum sepe legunt, neque glosam Concernunt, vt agant scripta licere putant: Leccio scripture docet illas cuncta probare, Sic, quia cuncta legunt, cuncta probare volunt.570 Crescere nature sunt iura que multiplicare, Que deus in primo scripsit ab ore suo; Hecque dei scripta seruare volunt, quoque iura Nature solita reddere mente pia. Nititur in vetitum mulier, set quod licet ipsa Hoc sine mentali murmure raro facit; Set magis hiis scriptis perfecte sunt moniales, Et pacienter agunt que sibi scripta iubent. Scribitur, hec grana que non capiet bona terra, Nil sibi fructificant, set peritura iacent:580 Que tamen et qualis sit terra patet monialis, Est ibi nam decies multiplicata Ceres: Et quia sic teneres subeunt pondus mulieres, Ocia quandoque de racione petunt. Accidit in Veneris quod sumunt ergo diebus Carnes pro stomachi debilitate sui: Nota quod Genius secundum poetas Sacerdos Dee Veneris nuncupatus est.439 Nam Venus ingenuis Genio committit alumpnis Fercula quod nimphis preparet ipse sui. Set gula sepe grauat nimiumque repleta tumescit, Dum dolet oppressa de grauitate cibi.590 Est nimis offa grauis, ventrem que tincta veneno Toxicat, et dubium mortis inesse dabit: Esca set occulto que sumitur, est vbi nulla440 Lux, nocet et morbos sepe dat esse graues.
Hic loquitur qualiter ordinarii ex sua visitacione, qua mulieres religione velatas se dicunt corrigere, ipsas multociens efficiunt deteriores.
Capm. xiiii. Quas Venus et Genius cellas modo rite gubernant, Carnis non claustri iura tenere docent: Conuentus custos Genius confessor et extat, Et quandoque locum presulis ipse tenet: Sub specie iuris in claustro visitat ipsas, Quas veniens thalamis, iure negante, regit.600 Sit licet in capa furrata, dura docet ipse, Nuda tamen valde iura ministrat eis: Iudicio Genii pro culpis sunt lapidate, Set neque mortalis aggrauat ictus eas. O virtus cleri cum sit custos animarum, Quanta sacerdotis gesta beata patent! Alter vt ipse deus, quas percutit, ipse medetur, Ne foris a cella sermo volare queat. Si pater est sanctus, sic mater sancta, set infans Sanccior, ex claustro fit quia natus homo.610 Hoc genus incesti dampnabile grande putarem, Sit nisi quod mulier de leuitate cadit. Non temptabis eas igitur, scis namque quod vnam Rem poterit fragilem frangere causa leuis; Femina nam iuuenis nisi preseruata frequenter Extat eo fragilis quod genus esse docet: Dum nouus in viridi iuuenescit cortice ramus, Concuciens tenerum quelibet aura ruet. In quibus est claustris sapiens discrecio custos, Clauditur ex altis sepibus ista seges.620 Facta fuit fragilis de limo carnis origo, Sedibus e superis spiritus ille venit: Spiritus est promptus, infirma caro; magis ergo Noli cum sola solus habere locum: Non debet sola cum solo virgo manere, Famaque, non tacto corpore, crimen habet. Sicut et est claustris, ita sit custodia campis, Ludus erit licitus et labor aptus eis: Hiis sine labe iocis liceat monialibus vti, Que pudor et leges et sua iura sinunt.630 Velatas ideo fragilis ne subruat error, Sub moderante manu frena pudica iuuant. Quid michi, si fallat vxor de fraude maritum, Qui nichil vxoris scit neque facta videt? Set de fraude sua miror que decipit ipsum,441 Cuius in aspectu secula cuncta patent. Si sacra sint hominum, quid plus sponsalia Cristi Debent more sacro casta manere deo. Vestibus in nigris prius est induta puella, Crinibus abscisis, cum monialis erit;640 Deformat corpus foris, vt sit spiritus intus Pulcher, et albescat plenus amore dei. Dum foris est nigra, fieret si nigrior intra, Non vt amica dei, feda reiecta foret; Set dum casta manet, omnis nigredo perextra442 Mentem candoris signat habere magis.
Hic loquitur de castitatis commendacione, que maxime in religione mulieribus conuenit professis.
Capm. xv. O quam virginitas prior omni laude refulget, Agnum que sequitur cuncta per arua poli; Splendet et in terris deitati nupta, relinquens Corporis humani que genus acta docet.650 Fetet vt incasta, fragrat sine labe pudica, Ista deum retinet, illa cadauer habet. Centeno trina fructu cumulata perornant Virginis ante deum florida serta caput: Angelicas turmas transcendit virginis ordo, Quam magis in celo trina corona colit. Iura sequens aquile mens virginis alta cupiscens Celsius ante deum, teste Iohanne, volat. Vt rosa de spinis oriens supereminet illas, Sic superat reliquos virginis ille status;660 Vt margarita placet alba magis preciosa, Sic placet in claustro virgo professa deo.443 Talis enim claustris monialis dignior extat Sanccior et meritis, dum sua vota tenet. Set quecumque tamen sub velo claustra requirit, Regula quam seruat sanctificabit eam: Si fuerit mulier bona, reddit eam meliorem, Moribus et mores addit vbique magis; Si polluta prius sit quam velata, que caste Ammodo viuat, erit preuia culpa nichil.670 Non licet ergo viris monachas violare sacratas, Velum namque sacrum signa pudica gerit. Alterius sponsam presumens deuiolare, Quam graue iudiciis perpetrat ipse scelus! Crede tamen grauius peccat, qui claustra resoluens Presumit sponsam deuiolare dei.
Postquam tractauit de illis qui in religione possessoria sui ordinis professionem offendunt, dicendum est iam de hiis qui errant in ordine fratrum mendicancium; et primo dicet de illis qui sub ficte paupertatis vmbra terrena lucra conspirantes, quasi tocius mundi dominium subiugarunt.
Capm. xvi. Dum fuit in terris, non omnes quos sibi legit Cristus, erant fidi, lege nouante dei: Non tamen est equm, quod crimen preuaricantis Ledat eos rectam qui coluere fidem.680 Sic sterilis locus est nullus, quod non sit in illo Mixta reprobatis vtilis herba malis; Nec fecundus ita locus est, quo non reprobata Mixta sit vtilibus herba nociua bonis: Tam neque iustorum stat concio lata virorum, Est quibus iniusti mixtio nulla viri. Sic excusandos, quos sanctos approbat ordo, Fratres consimili iure fatetur opus: Non volo pro paucis diffundere crimen in omnes, Spectetur meritis quilibet immo suis;690 Quos tamen error agit, veniens ego nuncius illis, Que michi vox tribuit verba loquenda fero. Sicut pastor oues, sic segregat istud ab edis Quos opus a reprobis senserit ordo probos: Que magis huius habet vocis sentencia scribam Hiis quos transgressos plus notat ordo reos. Crimina que Iudas commisit ponere Petro Nolo, ferat proprium pondus vterque suum. Ordinis officia fateor primi fore sancta, Eius et auctores primitus esse pios;700 Hos qui consequitur frater manet ille beatus, Qui mundum renuens querit habere deum, Qui sibi pauperiem claustralis adoptat, et vltro Hanc gerit, et paciens ordinis acta subit: Talis enim meritis extat laudabilis altis, Eius nam precibus viuificatur humus. Set sine materia qui laruat in ordine formam, Predicat exterius, spirat et intus opes, Talibus iste liber profert sua verba modernis, Vt sibi vox populi contulit illa loqui.710 Ordine mendico supervndat concio fratrum, De quibus exvndans regula prima fugit: Molles deveniunt tales, qui dura solebant Ordinis ex voto ferre placenda deo. Acephalum nomen sibi dant primo statuendum, Seque vocant inopes fert quibus omnis opem: Cristi discipulos affirmant se fore fratres, Eius et exempli singula iura sequi: Hoc mentita fides dicit, tamen hoc satis illis Conuenit, vt dicunt qui sacra scripta sciunt.720 Sunt quasi nunc gentes nil proprietatis habentes, Et tamen in forma pauperis omne tenent. Gracia si fuerit aut fatum fratribus istis Nescio, set mundus totus habundat eis. In manibus retinent papam, qui dura relaxat Ordinis et statuit plura licere modo; Et si quas causas pape negat ipsa potestas, Clam faciet licitas ordo sinister eas. Nec rex nec princeps nec magnas talis in orbe est, Qui sua secreta non fateatur eis.730 Et sic mendici dominos superant, et ab orbe Vsurpant tacite quod negat ordo palam. Non hos discipulos, magis immo deos fore dicam, Mors quibus et vita dedita lucra ferunt: Mortua namque sibi, quibus hic confessor adhesit, Corpora, si fuerint digna, sepulta petit; Set si corpus inops fuerit, nil vendicat ipse, Nam sua nil pietas, sint nisi lucra, sapit. Baptizare fidem nolunt, quia res sine lucro Non erit in manibus culta vel acta suis.740 Vt sibi mercator emit omne genus specierum, Lucra quod ex multis multa tenere queat; Sic omnes mundi causas amplectit auarus Frater, vt in variis gaudeat ipse lucris. Hii sunt quos retinens mundus non horruit, immo Diligit, hiisque statum tradidit ipse suum: Istos conuersos set peruersos magis esse Constat, vt ex factis nomina vera trahant. Transtulit a vite se palmes sic pharisea, Eius et in gustu fructus acerbus olet.750
Hic loquitur de fratribus illis, qui per ypocrisim predicando populi peccata publice redarguentes, blandiciis tamen et voluptatibus clanculo deseruiunt.
Capm. xvii. Seminat ypocrisis sermones dedita fratris, Messis vt inde sui crescat in orbe lucri. Horrida verba tonat, dum publica per loca dampnat Vsum peccandi seruus vt ipse dei; Seruus et vt Sathane, priuatis cum residere Venerit in thalamis, glosa remittit eis; Et quos alta prius stimulabat vox reboantis, Postera blandicies vnget in aure leuis: Et sic peccator aliis peccata ministrat, Namque fouens vicium percipit inde lucrum.760 Hoc bene scit frater, peccatum cum moriatur, Tunc moritur lucrum tempus in omne suum. Dic vbi ter veniet frater, nisi lucra reportet, Est vbi sors vacua, non redit ipse via. De fundamentis fratrum si crimina tollas, Sic domus alta diu corruet absque manu. O quam prophete iam verificantur Osee Sermones, qui sic vera locutus ait: ‘In terris quedam gens surget, que populorum Peccatum comedet et mala multa sciet.’770 Hancque propheciam nostris venisse diebus Cernimus, atque notam fratribus inde damus, Ad quorum victum, fuerit quodcumque necesse, Sors de peccatis omne ministrat eis. Delicie tales non sunt, que fratribus escam, Si confessores sint, aliquando negant. Aspicis vt veniunt ad candida tecta columbe, Nec capiet tales sordida turris aues: Sic nisi magnatum dat curia nulla modernis Fratribus hospicium quo remanere volunt.780 Horrea formice tendunt ad inania numquam, Nec vagus amissas frater adibit opes: Immemores florum gestaminis anterioris, Contempnunt spinam cum cecidere rose; Sic et amicicie fratres benefacta prioris Diuitis aspernunt, cum dare plura nequit. Nomine sunt plures, pauci tamen ordine fratres; Vt dicunt aliqui, Pseudo prophetat ibi. Est facies tunice pauper, stat cistaque diues, Sub verbis sanctis turpia facta latent:790 Sic sine pauperie pauper, sanctus sine Cristo, Eminet ille bonus, qui bonitate caret. Ore deum clamant isti, venerantur et aurum Corde, viam cuius vndique scire volunt. Omnia sub pedibus demon subiecit eorum, Ficta set ypocrisis nil retinere docet: Sic mundana tenet qui spernit in ordine mundum, Dum tegit hostilem vestis ouina lupum; Et sic ficticiis plebs incantata putabit444 Sanctos exterius, quos dolus intus habet.800 Vix est alterius fraudem qui corripit vnus, Set magis vt fallant auget vterque dolos: Sic magis infecti morbo iactantur eodem, Inficiuntque suis fraudibus omne solum. Comprimat hos dominus saltem, quos nouit in isto Tempore primeuam preuaricare fidem. Non peto quod periant, set fracti consolidentur,445 Et subeant primum quem dedit ordo statum.
Hic loquitur de fratribus illis, qui propter huius mundi famam, et vt ipsi eciam, quasi ab ordinis sui iugo exempti, ad confessiones audiendum digniores efficiantur, summas in studio scole cathedras affectant.
Capm. xviii. Est qui precessor fiat velut ipse minister, Cuius in exemplum Cristus agebat idem:810 Set qui discipulum Cristi se dicit, ad altum446 Cum venit ipse statum, non tenet inde modum. Quamuis signa tenet mendici pauperis, ecce Frater honore suum spirat habere locum: Appetit ipse scolis nomen sibi ferre magistri, Quem post exemptum regula nulla ligat: Solus habet cameram, propriat commune, que nullum Tunc sibi claustralem computat esse parem. Vt latriam statuis claustrales ferre magistris Debent et pedibus flectere colla suis:820 Sic tumor et pompa latitant sub theologia, Ducere nec duci dum fauet ordo sibi. Tunc thalamos penetrat sublimes, curia nulla Est cuius porta clauditur ante virum. Aspiciens varias species variatur et ipse Camelion, et tot signa coloris habet: Frater ei similis, perpendens velle virorum, Vult in consimili par sit vt ipse pari; Et quia sic similem sibi sentit curia fratrem, Eius in aduentu presulis acta vacant.830 Circuit exterius, explorat et interiora, Non opus occultum nec locus extat ei: Nunc medicus, nunc confessor, nunc est mediator, Et super et subtus mittit ad omne manum. Spiritus vt domini, sic frater spirat vbique, Et venit ad lectum quando maritus abest: Sic absente viro temerarius intrat adulter Frater, et alterius propriat acta sibi: Sic venit ad strati capitata cubicula lecti, Sepius et prima sorte futurus erit.840 Sic genitus Salomon est hac que nupsit Vrie, Dum pius intrusor occupat inde locum: Sponsi defectus suplet deuocio fratris, Et genus amplificans atria plena facit. Verberat iste vepres, volucrem capit alter; et iste Seminat in fundum, set metet alter agrum: In stadio currunt ambo, brauium tamen vnus Accipit iniuste longius ipse retro: Sic intrat sponsus aliorum sepe labores, Ac vbi non soluit in lucra, vana tamen.850 Credit et exultat prolem genuisse maritus, Vngula nec prolis pertinet vna sibi. Predicat ypocrita cum sponso carmina sancta, Vt deus ex verbo staret in ore suo: Cum sponsa Veneris laudes decantat, et eius Officium summe suplet honore dee: Sic opus in basso tenementum construit altum, Cuius egens nocte fabrica poscit opem. O pietas fratris, que circuit et iuuat omnes, Et gerit alterius sic pacienter onus:860 O qui non animas tantum, set corpora nostra, In sudore suo sanctificare venit. Hic est confessor domini non, set dominarum,447 Qui magis est blandus quam Titiuillus eis: Hic est confessor quasi fur quem furca fatetur, Sic quia ius nostrum de muliere rapit. Hic est confessor in peius qui male vertit, Sordida namque lauans sordidiora facit: Pellem pro pelle, quod habet sibi frater et omne Pro nostri sponsa, se dabit atque sua.870 O condigna viro tali quis premia reddet, Aut deus aut demon? vltima verba ligant. Peccati finis fert namque stipendia mortis, Est dum culpa vetus plena pudore nouo: Horum, viuentes qui tot miracula prestant, In libro mortis nomina scripta manent. Inter apes statuit natura quod esse notandum Sencio, quo poterit frater habere notam. Nam si pungat apis, pungenti culpa repugnat, Amplius vt stimulum non habet ipse suum;880 Postque domi latebras tenet et non euolat vltra, Floribus vt campi mellificare queat. O deus, in simili forma si frater adulter Perderet inflatum, dum stimularet, acum, Amplius vt flores non colligat in muliere, Nec vagus a domibus pergat in orbe suis! Causa cessante quia tunc cessaret ab ipsis Effectus, quo nunc plura pericla latent.
Hic loquitur qualiter isti fratres inordinate viuentes ad ecclesie Cristi regimen non sunt aliqualiter necessarii.
Capm. xix. Vna michi mira res est, quam mente reuoluens Nescio finali qua racione foret.890 Quam prius ordo fuit fratrum, quoscumque necesse Congruit ecclesie fertur inesse gradus. Papa fuit princeps, alios qui substituebat, Vt plebem regerent singula iura dedit: Ius sibi presul habet, sub eo curatus, et ille Admittens curas pondera plebis agit: Proprietarius est presul qui proprietatem Curato tribuit, qua sua iura regat: Presulis inde loco curatus iurat, vt ipse Tempore iudicii que tulit acta dabit.900 Est igitur racio que vel tibi causa videtur, Alterius proprium quod sibi frater habet? Inter aues albas vetitur consistere coruum, Quem notat ingratum quodlibet esse pecus; Inter et ecclesie ciues consistere fratrem, Qui negat eius onus, omnia iura vetant. Caucius in rebus dubiis est semper agendum, Causa nec est mundi talis vt ipsa dei: Si tamen vsurpet mundi quis iura, refrenant Legis eum vires nec variare sinunt.910 Que mea sunt propria mundo si tolleret alter, Taliter iniustum lex reputabit eum: In preiudicium partis lex non sinit equa, Possit vt alterius alter habere locum: Que bona corporea sunt alterius, nequit alter Tollere, ni legum condita iura neget: Set que sunt anime frater rapiens aliena, Nescio qua lege iustificabit opus. Si dicat, ‘Papa dispensat,’ tunc videamus, Est sibi suggestum, sponte vel illud agit.920 Papa mero motu scimus quod talia numquam Concessit, set ea supplicat ordo frequens: Papa potest falli, set qui videt interiora, Est hoc pro lucri scit vel amore dei. Lingua petit curas anime, mens postulat aurum, Bina sicque manu propria nostra rapit: Defraudans animas, talis rapit inde salutem, Et super hoc nostras tollere temptat opes. Non ita Franciscus peciit, set singula linquens Mundi pauperiem simplicitate tulit.930 Gignit humus tribulos, vbi torpet cultor in agris, Quo minus ad messes fert sua lucra Ceres: Pungitur ecclesia, fratrum quos sentit abortos Inuidie stimulis lesa per omne latus. Quilibet ergo bonus tribulos extirpet arator, Ne pharisea sacrum polluat herba locum.
Hic loquitur qualiter isti fratres inordinate viuentes ad commune bonum vtiles aliqualiter non existunt.
Capm. xx. Fratribus vt redimant celum non est labor Ade, Quo sibi vel reliquis vina vel arua colunt; Corporis immo quies, quam querunt forcius, illos Iam fouet, et mundi tedia nulla grauant:940 Hiis neque perspicuus armorum pertinet actus, Publica quo seruant iura vigore suo: Sic neque milicies neque terre cultus adornat Hos, set in orbe vagos linquit vterque status. Nec sunt de clero fratres, quamuis sibi temptent Vsurpare statum, quem sinit vmbra scole: Non onus admittunt fratres cleri set honorem, In cathedra primi quo residere petunt. Non curant animas populi neque corpora pascunt: Ad commune bonum quid magis ergo valent?950 Vt neque ramosa numerabis in ilice glandes, Tu fratrum numerum dinumerare nequis: Immo, velut torrens vndis pluuialibus auctus, Aut niue, que zephiro victa tepente fluit, Ordo supercreuit habitu, set ab ordine virtus Cessit, et in primis desinit ire viis. Si racio fieret, famulorum poscit egestas Tales quod sulcus posset habere suos. Hos Dauid affirmat hominum nec inesse labore, Nec posite legis vlla flagella pati.960 Regia iura nichil aut presulis acta valebunt, Excessus fratrum quo moderare queant. Que sua sunt mundus ea diligit, fratribus ergo Attulit vt caris prospera queque suis: Non sulcant neque nent, falcant nec in horrea ponunt; Pascit eos mundus non tamen inde minus. Pectora sic gaudent, nec sunt attrita dolore, Anterior celo dum reputatur humus: Cordis in affectum sic transit frater, et illum Quem querit cursum complet in orbe suum.970 Dic quid honoris habet, si filius Hectoris arma Deserit et vecors predicat acta patris? Aut quid et ipse valet, si frater Apostata sanctum Clamat Franciscum, quem negat ipse sequi? Fictis set verbis mundi sine lumine sensum Obfuscant, que sua sic maledicta tegunt: Sic vbi non ordo, manet error in ordinis vmbra, Et quasi laruatus stat sacer ordo nouus. Hiis qui Francisci seruant tamen ordine iusto Debita mandata, debitus extat honor.980
Hic loquitur de fratribus illis, qui incautos pueros etatis discrecionem non habentes in sui ordinis professionem attractando colloquiis blandis multipliciter illaqueant.
Capm. xxi. Est michi suspectum de fratribus hoc, quod eorum Reddere se primo nullus adultus adest: Non sic Franciscum puerilis traxerat etas Ordinis ad votum, quando recepit eum: Sic nec eum pueri primo coluere sequaces, Nec blande lingue fabula traxit eos. Estimo maturos Franciscus sumpserat annos, Dum per discreta viscera cepit opus; Et puto quod similes sua dogmata sponte sequentes Nec prece nec precio reddidit ordo deo.990 Set vetus vsus abest, nam circumvencio facta Nunc trahit infantes, qui nichil inde sciunt; Et sic de teneri tener ordo mollia querit, Vmbraque sola manet atque nouerca quasi. Vt vocat ad laqueos volucrem dum fistulat auceps, Sic trahit infantes fratris ab ore sonus: Vt laqueatur auis laqueorum nescia fraudis, Sic puer in fratrem fraude latente cadit: Et cum sic poterit puerum vetus illaqueare, Debet ob hoc frater nomen habere patris.1000 Sic generata dolis patrem sequitur sua proles, Addit et ad patrios facta dolosa dolos; Solaque sic radix centenos inficit ex se Ramos, qui fructus fraudis in orbe ferunt. Nam puer a veteri deceptus fratre per illud Decipit exemplum, quando senecta venit: Sic post decipiunt qui primo decipiuntur, Et fraus de fraude multiplicata viget: Sic crescit numerus fratrum, fit et ordo minutus, Dum miser in miseris gaudet habere pares.1010 ‘Ve, qui proselitum vobis faciatis vt vnum, Mundum circuitis,’ dixerat ipse deus:448 Illud erat dictum phariseis, et modo possum Fratribus hec verba dicere lege noua.
Hic loquitur de apostazia fratrum ordinis mendicancium, precipue de hiis qui sub ficta ypocrisis simplicitate quasi vniuersorum curias magnatum subuertunt, et inestimabiles suis ficticiis sepissime causant errores.
Capm. xxii. Vt bona multa bonum fratrem quocumque sequntur, Sic mala multa malum constat vbique sequi. Sunt etenim domini tres, quorum quilibet vni Seruit homo, per quem se petit ipse regi: Est deus, est mundus, est demon apostata, cuius Ordine transgressus fert sibi frater onus.1020 Regula namque dei non nouit eum, neque mundi Dat sibi milicies libera nulla statum: Non habet ipse deum, nec habere valet sibi mundum, Demonis vt proprium sic subit ipse iugum: Omnis enim vicii viciosus apostata motor Aut fautor nutrit quod videt esse malum. Testis erit Salomon, vir talis invtilis extat, Et peiora sue crimina mentis agit: Arte vel ingenio, quo talis in orbe frequentat, Ducit in effectum plura timenda satis.1030 Non obstat paries illi, non clausa resistunt, Invia consistunt peruia queque sibi: Per mare, per terras, per totum circuit orbem; Vt sibi plus placeat, cernere cuncta potest. Nititur in fraudes, componit verba dolosa, Auget et accumulat multiplicatque dolos; Proponit lites, rixas accendit in iram, Liuores nutrit invidiamque fouet; Vincula disrumpit pacis, socialis amoris Federa perturbat, dissociatque fidem;1040 Suggerit incestum, suadet violare pudorem, Soluere coniugium, commaculare thorum; Vsurpando fidem vultum mentitur honestum, Caucius vt fraudem palleat ipse suam. In dampnis dandis promissor vbique fidelis, Comoda si dederit, disce subesse dolum: Sub grossa lana linum subtile tenetur, Simplicitas vultus corda dolosa tegit; Lingua venenato dum verba subornat in ore, Mellificat virus melque venena facit.1050 Vt sub virtutum specie lateat viciorum Actus, et vt turpis Simea fiat homo; Ipse tumens humilem mentitur sepe professum, Quem fugit occulto spiritus ille dei. Ordinis ipse sacri quicquid Franciscus honeste Virtutis statuit, hic viciare studet: Cuncta colore tamen operit, facieque decora Fallit, dumque latent viscera plena dolo. Invenies scriptum quod pennas strucio gestat Herodii pennis ancipitrisque pares;1060 Set non tam celeri viget eius penna volatu, Ypocritamque notat, qui similando volat. Aurea facta foras similans ypocrita fingit, Set mala mens intus plumbea vota gerit: Sunt etenim multi tales qui verba colorant, Qui pascunt aures, aurea verba sonant, Verbis frondescunt, set non est fructus in actu, Simplicium mentes dulce loquendo mouent: Set templum domini tales excludit, abhorret Verborum phaleras, verba polita fugit.1070 Scripta poetarum, que sermo pictus inaurat, Aurea dicuntur lingua, set illa caue:449 Est simplex verbum fidei bonus vnde meretur, Set duplex animo predicat absque deo. Despicit eloquia deus omnia, quando polita Tecta sub eloquii melle venena fouent: Qui bona verba serit, agit et male, turpiter errat, Nam post verba solet accio sancta sequi. Quos magis alta scola colit, hii sermone polito Scandala subtili picta colore serunt.1080 Sepius aut lucrum vel honoris adepcio vani450 Fratrum sermones dat magis esse reos: Sub tritici specie zizannia sepe refundunt, Dum doctrina tumens laudis amore studet: Sepe suis meritis ascribere facta, mouere Scisma, peritorum mens studiosa solet. Phiton siue Magus est scismaticus, quia turbat Verum quod credis et dubitanda mouet; Set contra voces incantantis sapienter Aures obtura, ne cor adheret eis.1090 Non sunt hii fratres recti nec amore fideles Ecclesie Cristi, sicut habetur ibi; Inperfecta magis Sinagoga notabit eorum Doctrinam, plene que neque vera docet: Multociens igitur aliis nocet illa superba Copia librorum quos Sinagoga tenet. Non sunt ecclesie recti ciues, Agar immo Parturit ancilla, perfida mater, eos: Ergo recedat Agar, pariat quoque Sarra fidelem Ecclesie clerum, det Sinagoga locum.1100 Plantauit pietas et amor primordia fratrum, Quos furor ad presens ambiciosus agit: Frater adest Odium, qui federa pacis abhorret, Cuius ab inferno cepit origo viam; Ille professus enim claustralia iura resoluit, Nec fore concordes quos sinit ipse pares. Qui tamen in culpa frater se sentit, et illam Non delet, tali talia verba loquor: ‘Culpa mali laudem non debet tollere iusto, Nam lux in tenebris fulget honore magis:1110 Quisque suum portabit onus, culpetur iniqus, Laudeturque suis actibus ipse bonus.’
Hic loquitur qualiter isti fratres mendicantes mundum circuiendo amplioresque querendo delicias de loco in locum cum ocio se transferunt: loquitur eciam de superfluis eorum edificiis, que quasi ab huius seculi potencioribus vltra modum delicate construuntur.
Capm. xxiii. Iudeos spersos fratrum dispersio signat, Quos modo per mundum deuius error agit; Iste nec ille loco stabilis manet, immo vicissim Se mouet, et varia mutat vbique loca. Sic in circuitu nunc ambulat impius orbis, Nec domus est in qua non petit ipse locum; Pauperis in specie sibi sic elemosina predas Prebet, et ora lupi vellere laruat ouis:1120 Absque labore suo bona nemo meretur, et ergo Omne solum lustrant, idque piamen habent. Nescio si supera sibi clauserit ostia celum; Dat mare, dant ampnes, totaque terra viam. Hoc lego, quod raro crescit que sepe mouetur Planta, set ex sterili sorte frequenter eget: Non tamen est aliqua quin regula fallit in orbe, Mocio nam fratris crescere causat eum; Nam quocumque suos mouet ille per arida gressus, Mundus eum sequitur et famulatur ei.1130 Vt pila facta pilis solito dum voluitur ipsis Crescit, et ex modico magnificatur opus, Sic, vbi se voluit frater, sibi mundus habundat, Quicquid et ipse manu tangit adheret ei: Federa cum mundo sua frater apostata stringit, Sic vt in occulto sint quasi semper idem. Multis set quedam virtutes esse videntur, Qui nil virtutis nec bonitatis habent; Ista dabunt vocem, set erunt deformia mente, Multaque dum fiunt absque salute placent.1140 Ad decus ecclesie deuocio seruit eorum, Et veluti quedam signa salutis habent: Eminet ecclesia constructa sibi super omnes, Edificant petras sculptaque ligna fouent; Porticibus valuas operosis, atria, quales Quotque putas thalamos hic laberintus habet: Ostia multa quidem, varie sunt mille fenestre, Mille columpnarum marmore fulta domus. Fabrica lata domus erit, alta decoraque muris, Picturis variis splendet et omne decus;1150 Omnis enim cella, manet in qua frater inanis, Sculpture vario compta decore nitet: Postibus insculpunt longum mansura per euum Signa, quibus populi corda ligare putant. Fingentes Cristum mundum querunt, et in eius Conspirant laudem clamque sequntur eum: Talis sub facie deuocio sancta figure Fingitur, et testis fit magis inde domus: Qui tamen omne videt, rimatur et intima cordis, Scit quia pro mundo tale paratur opus.1160 Set docet exemplis historia Parisiensis, Quod contentus homo sit breuiore domo. Non sibi de propriis habet vlla potencia regis Illorum thalamis tecta polita magis: Non ita fit vestis fratrum nota simplicitatis, Quin magis in domibus pompa notabit eos. In fabrice studio vigilat conuentus eorum Ecclesie, prompti corpore, mente pigri: Sic patet exterius fratrum deuocio sancta, Vana set interius cordis ymago latet:1170 Sunt similes vlno tales, qui sunt sine fructu, In quibus impietas plurima, pauca fides. Dic, tibi quid, frater, confert, tantas quod honestas Cum feda mente construis ipse domos? Esto domus domini, quam sacris moribus orna, Virtutem cultor religionis ama. Omnia fine patent, tibi fingere nil valet extra, Per quod ab interius premia nulla feres: Si tibi laus mundi maneat furtiua diebus, Cum celum perdis, laus erit illa pudor.1180 Ordinis es, norma tibi sit, nec ab ordine cedas, Est aliter cassum quicquid ab inde geris.
Hic loquitur qualiter, non solum in ordine fratrum mendicancium set eciam in singulis cleri gradibus, ea que virtutis esse solebant a viciis quasi generaliter subuertuntur: dicit tamen quod secundum quasdam Burnelli constituciones istis precipue diebus modus et regula specialius451 obseruantur.
Capm. xxiiii. Diuersat fratres tantummodo vestis eorum, Hii tamen existunt condicione pares: Regula nulla manet, fuerat que facta per ante, Set nouus ordo nouum iam facit omne forum. Sicut enim fratrum nunc ordo resoluitur, ecce Ecclesie norma fit quasi tota noua; Set sacer ordo tamen remanet, quem sanxerat olim Frater Burnellus, crescit et ille magis.1190 Hec decreta modo, Burnellus que statuebat, Omnia non resero nec reserare volo; Set duo iam tantum que iussit in ordine dicam, Et sunt presenti tempore iura quasi. Mandatum primum tibi contulit, omne iocosum, Quicquid in orbe placet, illud habere licet: Si vis mercari, sis mercenarius, autem452 Si vis mechari, dat tibi, mechus eris:453 Que magis vlla caro desiderat, illa beato Sunt fratri nostro debita iura modo.1200 Precipiens vltra statuit de lege secunda, Quod nocuum carni sit procul omne tibi: Omne quod est anime reputatur in ordine vile, Et caro delicias debet habere suas: Cor dissolue tuum, te nullus namque ligabit, Quo vis vade tuas liber vbique vias. Mollibus ornatus sic dignior ordo nouellus Restat Burnelli, vult quia velle viri. Nil michi Bernardus, nichil ammodo seu Benedictus454 Sint, set Burnellus sit Prior ipse meus;1210 Quo viget en carnis requies, quo lingua precantis A prece torpescens fit quasi tota silens:455 Ordoque sic precibus dum vult succurrere nobis, Linquo choax ranis et nichil inde magis:456 Si veniantque michi mala tempora, credo quod isti457 De clero causam dant nimis inde grauem; Quis poterit namque nobis bona tempora ferre, Ordine claustrali dum perit ordo dei, Et fugit a reliquo deuocio celica clero? Sic fugit a nobis vndique nostra salus.1220 Nam quia sic medii fallunt discorditer ipsi, Ignaui populi stamus in orbe vagi. Quid sibi corpus habet in eo, nisi spiritus extet, Quid nisi nos clerus suplet in orbe pius? A planta capiti set qui discernere cleri Vult genus aut speciem, vix sciet inde bonum. Sic vbi lux, tenebre, sic mors, vbi normula vite Instrueret sanam gentibus ire viam. Vt dicunt alii de clero, sic ego dixi, Quo creuit reliquis error in orbe magis:1230 Nam sine pastore grex est dispersus, et ecce Pascua peccati querit vbique noui.
1221-1232. Text STH₂ As follows in CEHGDL,
Nunc quia sic Cleri sors errat ab ordine Cristi, Vsurpat mundus que negat ipse deus. Dum tua, Burnelle, scola sit communis in orbe, A planta capiti fallitur omnis ibi: Sed cum Gregorii scola fulsit in orbe beati,458 Vera fides viguit, cunctaque pace tulit. Nunc tamen est Arius nouus, est quasi Iouinianus, Doctor in ecclesiis scisma mouendo scolis. Sic vbi lux, tenebre, sic mors, vbi regula vite Instrueret rectam gentibus ire viam. 1230* Quilibet ergo bonus, sit miles siue Colonus, Orans pro Clero det sua vota deo.
FOOTNOTES:
Postquam dictum est de illis qui in statu cleri regere spiritualia deberent, dicendum est iam de hiis qui in statu milicie temporalia defendere et supportare tenentur.
Incipit liber Quintus.
Capm. i. Quid sit de clero dixi, dicamque secundo Quomodo Militibus competit ordo vetus. Primo milicia magno fit honore parata; Est tribus ex causis ipsa statuta prius. Ecclesie prima debet defendere iura, Et commune bonum causa secunda fouet; Tercia pupilli ius supportabit egeni, Et causam vidue consolidabit ope: Istis namque modis lex vult quod miles in armis Sit semper bellum promptus adire suum.10 Sic etenim miles dudum superauerat hostes, Vnde sibi fama viuit in orbe noua: Non propter famam miles tamen arma gerebat, Set pro iusticia protulit acta sua. Ordinis ipse modum miles qui seruat eundem, Debet ob hoc laudes dignus habere suas; Set si pro laude miles debellet inani, Est laus iniusta, si tribuatur ita.459 Dic michi nunc aliud: quid honoris victor habebit, Si mulieris amor vincere possit eum?20 Nescio quid mundus michi respondebit ad istud; Hoc scio, quod Cristi nil sibi laudis erit. Si quis honore frui cupiat, sibi causet honorem, Gestet et illud opus, quod sibi suadet onus: Nil nisi stulticiam pariet sibi finis habendam, Cui Venus inceptam ducit ad arma viam. Non decet vt rutili plumbum miscebitur auro, Nec Venus vt validi militis acta sciat. Quem laqueat mulier non laxat abire frequenter, Immo magis fatuo voluit amore suo:30 Qui prius est liber, facit et se sponte subactum, Stulcior est stulto sic reputandus homo. Bella quibus miles fieret captiuus, ab illis Expedit vt fugiat, vincere quando nequit. Non vada quo mergi liquet est sapientis vt intret, Set magis a visa morte refrenet iter.
Hic loquitur qualiter miles, qui in mulieris amorem460 exardescens ex concupiscencia armorum se implicat exercicio, vere laudis honorem ob hoc nullatenus meretur. Describit eciam infirmitates amoris illius, cuius passiones variis adinuicem motibus maxime contrariantur.
Capm. ii. O si mutatas miles pensaret amoris Tam subito formas, non pateretur eas. Non amor vnicolor est set contrarius in se, Qui sine temperie temperat esse vices;46140 Detegit atque tegit, disiungit amor que reiungit, Letaque corda suo sepe dolore furit. Est amor iniustus iudex, aduersa maritans Rerum naturas degenerare facit: Consonat Architesis in amore, sciencia nescit,462 Ira iocatur, honor sordet, habundat egens; Leta dolent, reprobat laus, desperacio sperat, Spes metuit, prosunt noxia, lucra nocent; Anxietas in amore sapit, dulcescit amarum, Vernat yemps, sudant frigora, morbus alit.50 Sic magis vt caueas, miles, tibi visa pericla, Has lege quas formas morbus amoris habet. Est amor egra salus, vexata quies, pius error, Bellica pax, vulnus dulce, suaue malum, Anxia leticia, via deuia, lux tenebrosa, Asperitas mollis, plumbea massa leuis, Florescens et yemps et ver sine floribus arens, Vrticata rosa, lex sine iure vaga, Flens risus, ridens fletus, modus inmoderatus, Hostilis socius, hostis et ipse pius,60 Instabilis constancia, velle sibique repugnans, Spes sibi desperans et dubitata fides, Albedo nigra, nigredo splendida, melque Acre, que fel sapidum, carcer amena ferens, Irracionalis racio, discrecio stulta, Ambiguus iudex, inscius omne putans, Numquam digestus cibus et semper sitibundus Potus, mentalis insaciata fames, Mors viuens, vita moriens, discordia concors, Garrula mens, mutus sermo, secreta febris,70 Prosperitas pauper, paupertas prospera, princeps Seruus, regina subdita, rex et egens, Ebrea sobrietas, demens clemencia, portus463 Cille, pestifera cura, salutis iter: Mulcebris anguis amor est, agna ferox, leo mitis, Ancipiter pauidus atque columba rapax, Infatuata scola reddens magis infatuatum Discipulum, cuius mens studet inde magis.
Hic describit formam mulieris speciose, ex cuius concupiscencia illaqueata militum corda racionis iudicio sepissime destituuntur.
Capm. iii. Cum pauidus miratur amans candore repletam, In cuius facie stat rubor ille rose,80 Aurigeros crines, aures patulas mediocres, Planiciem frontis, que nitet alba satis, Impubesque genas, oculos qui solis ad instar Lucent, et stabilis vultus honestat eos, Nasum directum naresque decenter apertas, Labraque melliflua, fragrat et oris odor, Equales lacte sibi dentes candidiores, Et formam menti conuenientis ei; Splendor et a facie dat eburnea colla nitere, Gutture cristalli concomitante sibi,90 Et niue candidior nitet eius pectore candor, Candida poma cui sunt duo fixa quasi. Brachia longa videt pauce crassata rotundo, Amplexus quorum celica regna putat, Et videt ornatos splendere manus digitosque, Lanaque nec mollis mollior astat eis; Cernit et insolitos humeros ad onus pueriles, Nec patet os in eis, sic stupet inde magis: Per latus et gracilem videt elongare staturam, Linea nec recta reccior astat ea;100 Eius et incessus cernit peditare choreis, Passus mensuram denotat atque suam; Nil sibi Sirenes equantur voce canentes, Nec vox angelica vix sonat vtque sua. Et caput amplecti cernit gemmisque nitere, Ac vestis pompam que magis aptat eam: Compta venit nimium, que vult formosa videri, Vnde stupore magis sit semiraptus amans. Omnia membra sibi reputantur in ordine tali, Vt deus in superis fecerat illud opus;110 Discrimen capitis, frons libera, lactea colla, Ora, labella, rubor, lumina clara placent; Vertex, frons, oculi, nasus, dens, os, gena, mentum, Colla, manus, pectus, pes sine labe nitent, Vnam nec maculam solam natura reliquit, Ad caput a planta transuolat iste decor: Humanam speciem transcendit forma puelle, Excedens hominem numinis instar habet; Pre cunctis aliis, quas ornat gracia forme, Felix et fenix ista fit absque pare.120 Splendida vestis erit, precinctum flore caputque, Flaua verecundus cingit et ora rubor; Forma placet niueusque color flauique capilli, Estque micans nulla factus ab arte decor: Vix erit aspiciens qui non capietur ab illa, Pronus vt in terram vir sua vota ferat; Ipsa suo vultu si quem concernat amantem, Heret in opposita lumina fixus homo. Qui cum tam dulcem videt ornatam que decoram Femineam speciem, set magis angelicam,130 Hanc putat esse deam, manibus sub cuius adeptam Dat vite sortem mortis et esse suam: Dum tam mirificam voluit sibi mente figuram, Ipse volutus ea non reuolutus abit; Non capit exterius quid preter eam sibi visus, Corque per interius pungit amoris acus. Vt sibi stat saxum non mobile, sic stat et ipse, Nec mouet a visu, qui velut extasis est; Sic oculus cordis carnis caligine cecus Languet, et in dampnum decidit ipse suum.140 Quod videt, hoc nescit, set quod videt, vritur illo; Sic furit a ceco cecus amore suo: Frigidior glacie, feruencior igne cremante, Sic et in igne gelat, vritur inque gelu: Sicut auis visco volutans se voluitur illo, Sic se defendens ardet amore magis. Sic amor omne domat, quicquid natura creauit, Et tamen indomitus ipse per omne manet; Carcerat et redimit, ligat atque ligata resoluit, Subdit et omne sibi, liber et omnibus est;150 Naturam stringit, mulcet, minuit que reformat, Plangit et hoc per eum, nec sine gaudet eo: Militat in cunctis, nullum vix excipit eius Regula, nam sanctos sepe dat esse reos; Legibus aque suis non est transire quietus Qui valet, ipse tamen cuncta quieta gerit. Nam quem non poterit probitas, prudencia fallit, Nec stat vitalis tutus vt obstet eis: Non amor in penis est par pene Talionis; Vulnerat omne genus, nec sibi vulnus habet:160 Sic quia vulnifico fixurus pectora telo Vibrat amor, caute longius inde fuge. Est nichil armorum quod prelia vincit amoris, Nec sua quis firme federa pacis habet. Credula res amor est subito collapsa dolore, Nec sciet inceptor quis sibi finis erit. Non sine stat bello miles qui dicit ad infra, ‘O quam me tacitum conscius vrit amor!’ Artibus innumeris mens exagitatur amantis, Vt lapis equoreis vndique pressus aquis;170 Nobilitas sub amore iacet, que sepe resurgit, Sepius et nescit nobile quid sit iter: Semper in incerta varians sub ymagine mentis, Nunc leuat interius cordaque versat amor: Cecus amor fatuos cecos sic ducit amantes, Quod sibi quid deceat non videt vllus amans. Impetus in furia, dic, quid non audet amoris? Dum sitit amplexus, scit nichil vnde timet; Non frondem siluis nec aperto gramina campo Mollia, nec pleno flumine cernit aquas;464180 Immo quasi cecus sic commoda, sic sibi dampna, Impetus vt mentem cogit amare, facit. Non polus aut tellus, Acheron, mare, sydus et ether, Possunt vi ceptis rebus obesse suis; Sepe ferens ymbrem celesti nube solutum Frigidus in nuda sepe iacebit humo: Nox et yemps longeque vie seuique dolores Sunt ea que fatuis premia prestat amor. Murmura quot seruis, tot sunt in amore dolores, Sunt furor et pietas eius in orbe pares;190 Sentit amans dampna, feruens tamen astat in illis, Materiam pene prosequiturque sue. O, quia per nullas amor est medicabilis herbas, Nec vis nec sensus effugit eius onus; Nullus ab innato valet hoc evadere morbo, Sit nisi quod sola gracia curet eum. O natura viri quam sit grauis, unde coactum Eius ad interitum cogit amare virum! O natura viri, poterit quam tollere nemo, Nec tamen excusat quod facit ipsa malum!200 O natura viri, duo que contraria mixta Continet, amborum nec licet acta sequi! Bella pudicicie carnis mouet illa voluptas; Que sibi vult corpus, spiritus illa vetat. O natura viri, que naturatur eodem, Quod vitare nequit, nec licet illud agi! O natura viri, fragilis que vim racionis Dirimit, et bruti crimen ad instar habet! Nil prosunt artes, furit inmedicabile vulnus; Sit cum plus sapiens, vir furit inde magis;210 Sique suam vellet flammam compescere quisquam, Artem prevideat quam prius ipse cadat. Dum freta mitescunt et amor dum temporat vsum,465 Tunc inter medium sit cuperanda salus. Vinces si fugias, vinceris sique resistas; Ne leo vincaris, tu lepus ergo fuge. Femina nec flammas nec seuos effugit arcus; Quo magis est fragilis, acrior ignis erit: Vtque viros mulier fallit, sic vir mulieres, Dum vulpinus amor verba lupina canit.220 Fallere credentem non est laudanda puellam Gloria, set false condicionis opus. Est ars nulla viri Veneris subtilior arte, Qua sua iura petat arte perhennat amor.
Hic loquitur quod, vbi in milite mulierum dominatur amoris voluptas, omnem in eo vere probitatis miliciam extinguit.
Capm. iiii. Non sibi vulnus habet miles probitate timere Corporis, vt mundi laus sit habenda sibi, Vulnera sed mentis timeat, quam ceca voluptas Tela per ignita non medicanda ferit. Vulnera corporea sanantur, set quis amore Languet, eum sanum non Galienus aget:230 Femineos mores teneat si miles, abibit Orphanus a stirpe nobilitatis honor. Dum sapiens miles quasi stultus et infatuatus Incidit in speciem, fama relinquit eum: Dum carnalis amor animum tenet illaqueatum, Sensati racio fit racionis egens: Dum iubar humani sensus fuscatur in umbra Carnis, et in carnem mens racionis abit, Stans hominis racio calcata per omnia carni Seruit, et ancille vix tenet ipsa locum.240 Set tamen in lance non ponderat omnibus eque, Nec dat condigna premia cecus amor: Pellit ab officio sine causa sepe fideles, Infidosque suo sepe dat esse loco: Denegat ipse michi donum quandoque merenti, Absque nota meriti quod dabit ipse tibi: Sicut habes varios sine lumine scire colores, Sic amor vt cecus dat sua iura viris. Nunc tamen omnis ei miles quasi seruit, et eius Ad portas sortem spectat habere suam.250
Hic loquitur de militibus illis, quorum vnus propter mulieris amorem, alter propter inanem mundi famam, armorum labores exercet; finis tamen vtriusque absque diuine laudis merito vacuus pertransit.
Capm. v. Milicie pars vna petit mulieris amorem, Altera quod mundi laus sonet alta sibi. Miles vbique nouum spirat temptatque fauorem Munere lucrari, fama quod astet ei: Scit tamen inde deus, quo iure cupit venerari, Si dabit hoc mundus seu mulieris amor. Si laudem mundi cupiat, tunc copia Cresi Defluit, vt donis laus sonet alta suis: Tunc aurum, vestes, gemmas et equos quasi grana Seminat, vt laudis crescat in aure seges.260 Set sibi femineum si miles adoptet amorem, Carius hunc precio tunc luet ipse suo:466 Quod sibi natura, sibi vel deus attulit omne, Corpus, res, animam, tot dabit inde bona. Cum tamen ipse sui perfecerit acta laboris, Laus et vtraque simul perfida fallat eum, Cum nec fama loquax mundi peruenit ad aures, Nec sibi castus amor reddit amoris opem, Tunc deceptus ait, ‘Heu, quam fortuna sinistrat! Cum labor a longo tempore cassus abit.’270 Tardius ipse venit, qui sic sibi plangit inepte, Cum sibi non alius causa sit ipse doli. Fert mundus grauia, fert femina set grauiora; Hic mouet, illa ruit, hic ferit, illa necat. Cum vicisse putet miles sibi vim mulieris, Hec et amore pio cuncta petita fauet, Vincitur ipse magis tunc quando magis superesse Se putat, et mulier victa revincit eum. Aut eciam mundi famam si miles adoptet, Numquid et ipsa breui tempore vana perit.280 O, cur sic miles mundi sibi querit honores,467 Cuius honor mundi stat sine laude dei, Vulgi vaniloqui sermones miles honorem Credit, et hos precio mortis habere cupit? Nil tamen ipse cauet dum vincitur a muliere, Quo reus ante deum perdit honoris opem. Quid sibi vult igitur audacia sic animosa Militis in vacuum, que racione caret? Laus canitur frustra, nisi laudis sit deus auctor; Dedecus est et honor qui sonat absque deo.290 Nescio quid laudis cupit aut sibi miles honoris, Dum deus indignum scit fore laudis eum.
Hic loquitur interim de commendacione mulieris bone, cuius condicionis virtus approbata omnes mundi delicias transcendit: loquitur eciam de muliere mala, cuius cautelis vix sapiens resistit.
Capm. vi. Vna fuit per quam mulier deus altus ad yma Venit, et ex eius carne fit ipse caro, Cuius honore magis laudande sunt mulieres Hee quibus est merito laudis agendus honor. De muliere bona bona singula progrediuntur, Cuius honestus amor prebet amoris opem: Preualet argento mulier bona, preualet auro, Condignum precii nilque valebit ei;300 Lingua referre nequit aut scribere penna valorem Eius, quam bonitas plena decore notat. Nobilis in portis reuerendus vir sedet eius, Hospiciumque suum continet omne bonum: Vestibus ornantur famuli, quas ordine duplo Eius in actiuis fert operosa manus: Ocia nulla suos temptant discurrere sensus, Quos muliebris ope seruat vbique pudor. Sic laudanda bona meritis est laude perhenni, Quam mala lingua loquax demere nulla potest.310 Que tamen econtra mulier sua gesserit acta, Non ideo reliquas polluit ipsa bonas: Sunt nichil illa probo cum de vecorde loquamur, Improba nec iustos scandala furis habent. Sit licet absurdum nomen meretricis, ab illo Quam pudor obseruat femina nulla capit; Sit licet infamis meretrix, tamen illa pudicas Non fedat fedo nomine feda suo. Hic bonus, ille malus est angelus vnus et alter, Nec valet vlla mali culpa nocere bono;320 Nec decet infamis nomen mulieris honeste Ledere, vel laudem tollere posse suam. Fetida dumque rose se miscet invtilis herba, Non tamen est alia quam fuit ante rosa: Semper erat quod erit, vbi culpa patens manifestat468 Crimina, quale vident hoc opus ora canunt. Quod tamen hic scribam, sit saluo semper honore Hiis quibus obseruat gesta pudoris honor: Ergo quod hic agitur, culpandas culpa figurat, Quo laus laudandis sit tribuenda magis.330 Scire malum prodest, pocius vitemus vt illud, Labile pre manibus et caueamus iter. De muliere mala mala queque venire solebant, Est etenim pestis illa secunda viris: Femina dulce malum mentem, decus ipsa virile, Frangit, blandiciis insidiosa suis; Sensus, diuicias, virtutes, robora, famam Et pacem variis fraudibus ipsa ruit. Mille modis fallit, subtiles milleque tendit Insidias, vnus vt capiatur homo.340 Femina talis enim gemmis radiantibus, auro, Vestibus, vt possit fallere, compta venit: Aptantur vestes, restringitur orta mamilla, Dilatat collum pectoris ordo suum; Crinibus et velis tinctis caput ornat, et eius Aurea cum gemmis pompa decorat opus: Vt magis exacuat oculos furientis in illam, Anulus in digitis vnus et alter erit. Non erit huius opus lanam mollire trahendo, Set magis vt possit prendere compta viros:350 Se quoque dat populo mulier speciosa videndam; Quem trahit e multis forsitan vnus erit. Ha quociens fictis verbis exardet amator, Dum temptat forme subdola lingua bone! In vicio decor est, mulier si verba placendi Non habet, vt fatuos prouocet inde viros; Crebraque complexis manibus suspiria mittit, Nec sibi pollicito pondere verba carent: Sepe sonat raucum quoddam, set amabile ridet, Blesaque fit bleso lingua coacta sono.360 Quo non ars poterit? discit lacrimare decenter, Fallat vt hos vultu quos neque sermo trahit; Vultibus et lacrimis in falsa cadentibus ora Decipit et fingit vix sibi posse loqui; Et quociens opus est, fallax egrotat amica, Vultus et exterius absque dolore dolet. Monstra maris Sirenes erant, que voce canora Quaslibet admissas detenuere rates;469 Sic qui blandicias audit solito muliebres, Non valet a lapsu saluus abire pedem.370 Pingere sicut habet multas manus vna figuras, Que variis formis diuaricabit opus, Sola sibi varios mulier sic auget amantes, Quos Venus in fatuam credere cogit opem. Quod natura sibi sapiens dedit, illa reformat, Et placet in blesis subdola lingua suis; Eius enim plures fatuos facundia torquet, Dum modo ridendo, nunc quoque flendo placet. Sic fragili pingit totas in corpore partes, Addit et ad formam quam deus ipse dedit.380 Huius ego crimen detestor ferre loquele, Quam magis expertus alter ab ante tulit; Codice nempe suo referam que carmina vates Rettulit Ouidius, nec michi verba tenent. Vtque suum iuuenis mulier seruare decorem Temptat et in variis amplificare studet, Sic vetus amissi speciem renouare coloris Spirat, et vnguentis sollicitabit opus. Horrida sicut yemps agit vt neque lilia florent,470 Set riget amissa spina relicta rosa,471390 Sic rapit a forma veteres etas mulieres, Maior et est ruga quo solet esse rubor. Dextra senectutis, tunc cum sit discolor etas, Protegit antiquas picta colore genas: Nam modus est tali casu quod femina vultum Comat, vt vnguentis splendeat ipsa magis. Arte supercilia mensurat, labraque rubro, Gracius vt placeant, mixta colore iuuat; Sepeque caniciem medicantibus ornat in herbis, Et melior primo queritur arte color;400 Sepeque precedit densissima crinibus empta, Proque suis alios efficit esse suos; Sicque venit rutilis humeros protecta capillis, Et vultum iuuenis arte requirit anus. Sepe crocum sumit, croceo velatur amictu, Quo minus ex proprio lesa colore patet. Quot noua terra parit flores in vere tepenti, Tot habet ad curas femina feda suas. Non omnes vna pulcras se pingere forma472 Crede, set est vsa quelibet arte sua;410 Ista petit roseum, niueum cupit illa decorem, Ista suos vultus pingit, et illa lauat; Altera ieiunat misere minuitque cruorem, Et prorsus quare palleat ipsa facit; Nam que non pallet sibi rustica queque putatur, ‘Hic decet, hic color est verus amantis,’ ait. Mille modis nostras impugnat femina mentes,473 Si tibi non videas, illico captus eris. Feminei sensum virus tibi tollit amoris, Recia cuius enim gracia sola fugit.420 Ista dat amplexus dulces et mollia figit Oscula, set tacito corde venena premit: Fraudibus vxorum multi periere virorum, Femina nil horret, cuncta licere putat; Audet quicquid eam iubet imperiosa libido, Et metus et racio cedit et ipse pudor: Sepius esse solet quia pugnat forma pudori, Raro de pulcris esse pudica potest. Ve cui stulta comes sociali federe nupsit! Non erit illius absque dolore thorus:430 Federa seruasset, si non formosa fuisset, Sponsa, que multociens res docet ista patens. Quam Venus inspirat seruat custodia nulla, Ad fatuam nullus limes agendus erit: Cum Venus et mulier tempus que locum sibi spirant, Non caret effectu quod voluere duo: Frustratur custos mulieris, dum tamen ipsa Se non custodit, si foret ipse Cato. Tunc prius incipient turres vitare columbe, Antra fere, pecudes gramina, mergus aquas,440 Femina cum Veneris fatuum scrutetur amantem, Et non inveniat ad sua facta locum. Littora quot conchas, quot amena rosaria flores, Quotque soporifera grana papauer habet, Silua feras quot alit, quot piscibus vnda natatur, Et tener ex pennis aera pulsat auis, Non faciunt summam talem, que dicitur eque Ad mala que mulier insidiosa parat. Est mundus fallax, mulier fallacior ipso, Senciit infidam nam paradisus eam:474450 Est lupus ecce latens agni sub vellere mundus, Quo lambit primo, fine remordet eo. Hoc tamen est extra, set serpentina columba Prouocat in thalamis dampna propinqua magis;475 Hec etenim serpens est, que per mille meandros Decipit, et pungens corda quieta ferit. Quis fortis manet aut sapiens illesus ab ipsa, Celicus est, set eam vincere terra nequit: Sampsonis vires gladius neque Dauid in ipsam Quid laudis, sensus aut Salomonis habent.460 Vt quid ad huc miles temptat superare modernus, Vincere quod tanti non potuere viri? Non est quem faciunt transacta pericula cautum, Set magis in laqueos quos videt ipse cadit. Quis vetat a magnis ad res exempla minores Sumere? set noster non sinit illud amor. Impetuosus agit pugnam gladiator, et idem Immemor antiqui vulneris arma capit.