Incipit Cronica que Vox Clamantis dicitur.127
Reading edition
Incipit Cronica que Vox Clamantis dicitur.127
In huius opusculi principio intendit compositor describere qualiter seruiles rustici impetuose contra ingenuos et nobiles regni insurrexerunt. Et quia res huiusmodi velut monstrum detestabilis fuit et horribilis, narrat128 se per sompnium vidisse diuersas vulgi turmas in diuersas species bestiarum129 domesticarum transmutatas: dicit tamen quod ille bestie domestice, a sua deuiantes natura, crudelitates ferarum sibi presumpserunt.130 De causis vero, ex quibus inter homines talia contingunt enormia, tractat vlterius secundum distincciones libelli istius, qui in septem diuiditur partes, prout inferius locis suis euidencius apparebit.
Incipit prologus libri Primi.131
Scripture veteris capiunt exempla futuri, Nam dabit experta res magis esse fidem. Vox licet hoc teneat vulgaris, quod sibi nullum Sompnia propositum credulitatis habent, Nos tamen econtra de tempore preteritorum Cercius instructos littera scripta facit. Ex Daniele patet quid sompnia significarunt, Nec fuit in sompnis visio vana Ioseph: Angelus immo bonus, qui custos interioris Est hominis, vigili semper amore fauet;10 Et licet exterius corpus sopor occupet, ille Visitat interius mentis et auget opem; Sepeque sompnifero monstrat prenostica visu, Quo magis in causis tempora noscat homo. Hinc puto que vidi quod sompnia tempore noctis Signa rei certe commemoranda ferunt. Visio qualis erat, quo tempore, cuius et anno Regis, in hiis scriptis singula scire potes. Scribentis nomen si queras, ecce loquela Sub tribus implicita versibus inde latet.20 Nota de nomine Iohannis Gower.132 Primos sume pedes Godefridi desque Iohanni,133 Principiumque sui Wallia iungat eis: Ter caput amittens det cetera membra, que tali Carmine compositi nominis ordo patet. Tu tamen ad scribe laudem nil pone, sed illam134 Concipe materiam quam tibi scripta dabunt. Nam nichil vt lauder scribam, curamque futuri135 Nominis vt queram non meus actus habet. Quos mea terra dedit casus nouitatis adibo, Nam pius est patrie facta referre labor.30 Quod michi flere licet scribam lacrimabile tempus, Sic quod in exemplum posteritatis eat.136 Flebilis vt noster status est, ita flebile carmen, Materie scripto conueniente sue. Omne quod est huius operis lacrimabile, lector Scriptum de lacrimis censeat esse meis:137 Penna madet lacrimis hec me scribente profusis,138 Dumque feror studiis, cor tremit atque manus.139 Scribere cumque volo, michi pondere pressa laboris Est manus, et vires subtrahit inde timor.40 Qui magis inspiciet opus istud, tempus et instans, Inueniet toto carmine dulce nichil. Si vox in fragili michi pectore firmior esset, Pluraque cum linguis pluribus ora forent,140 Hec tamen ad presens mala, que sunt temporis huius, Non michi possibile dicere cuncta foret. Pectora sic mea sunt limo viciata malorum, Quod carmen vena pauperiore fluet. Poplice contracto restat grandis via Rome,141 Et modico sensu grande libellus opus.50 Sic veniam pro laude peto, mea namque voluntas Est bona, sit quamuis sensus ad acta minor. Adde recollectis seriem, mea musa, Latinis, Daque magistra tuo congrua verba libro. Sompnia vera quidem, quorum sentencia cordis Intima conturbat, plena timore canam:142 Insula quem Pathmos suscepit in Apocalipsi, Cuius ego nomen gesto, gubernet opus.143
FOOTNOTES:
Hic declarat in primis sub cuius regis imperio, in quibus eciam144 mense et anno, ista sibi accidencia, cuius tenor subsequitur, contingebat.145 Commendat insuper, secundum illud quod esse solebat, fertilitatem illius terre146 vbi ipse tunc fuerat, in qua, vt dicit, omnium quasi147 rerum delicie pariter conueniunt. Et loquitur vlterius de amenitate temporis, necnon et de diei serenitate, que tunc tamen sompnium nimis148 horribile precedebant.
Incipit liber Primus.
Capm. i. Contigit vt quarto Ricardi regis in anno, Dum clamat mensem Iunius esse suum, Luna polum linquens sub humo sua lumina condit, Sponsus et Aurore Lucifer ortus erat; Surgit ab occasu noua lux, Aurora refulget Orbis ab occidua parte, paritque diem; Luce diem reparat mirandaque lumina prebet, Dum fuga dat noctem, luxque reuersa diem. Clara repercusso radiabant lumina Phebo, Et facies celi leta refulsit humo:10 Splendida mane videt pulsis Aurora tenebris, Quam spectans hilarem quisquis in orbe colit:149 Purpureas splendore fores et plena rosarum Atria glorificat de nouitate sua. In curru Phebus claris rutilante smaragdis Estuat in Cancro feruidus igne nouo. Omnia fecundat, nutrit, fouet, auget, habundat, Cunctaque viuificat, que mare, terra creat. Que melius poterant ornant redolencia currum,150 Gloria, lux renitens, splendor et omne decus.20 Aureus axis erat, nec temo fit alter ab auro,151 Splendet et in curuis aurea pompa rotis. Per iuga gemmatus argenteus ordo choruscat, Crisolitis radios prebuit vnde suos; Ignitique suum currum post terga vehentes Aera discurrunt celsitonantis equi. Purpurea residens velatus veste refulsit, Cuius in aspectu secula cuncta patent. Ante suum solium gradiuntur quatuor anni Tempora, que variis compta diebus erant:30 Tunc tamen a dextris stetit alba propinquior estas Serta gerens, et eam cuncta creata colunt. Omnia tunc florent, tunc est noua temporis etas, Ludit et in pratis luxuriando pecus. Tunc fecundus ager, pecorum tunc hora creandi, Tunc renouatque suos reptile quodque iocos; Prataque pubescunt variorum flore colorum, Indocilique loquax gutture cantat auis; Queque diu latuit tunc se qua tollat in auras Inuenit occultam fertilis herba viam;15240 Tuncque pruinosos mollitur Lucifer agros,153 Inque suos pullos concitat ales opus. Tunc glacialis yemps canos hirsuta capillos Deserit, et placidi redditus orbis erat: Quicquid yemps operit gelido de frigore cedit, Et periunt lapse sole tepente niues. Arboribus redeunt detonse frigore frondes, Regnat et estatis pompa per omne nemus: Rore refudit humum, dat terre gramina, siluis Frondes, arboribus pomaque grata satis:50 Mille fuit variis florum renouata coronis, Herbifer in cuius lege virescit ager. Flos sua regna petit, florumque coloribus amplus Ludit ager, que suus gaudia vultus habet. Iam legit ingenua violas sibi compta puella Rustica, quas nullo terra serente vehit. Tot fuerant illuc quot habet natura colores, Pictaque dissimili flore superbit humus: O quia digestos volui numerare colores, Nec potui, numero copia maior erat.60 Orta fragrant clausis sicut paradisus in ortis Candida cum rubeis lilia mixta rosis: Deforis in campis stat primula cincta ligustris, Omnis et hec herba quam medicina probat: Herbarum vires fuerant, que semine, succo, Seu radice queunt ferre salutis opem: Purpureum viridi genuit de cespite florem, Quam natura suis legibus ornat, humus: Balsama, pigmentum, cum nardo cassia, mirra Cum gutta sedes hic statuere suas.70 Purpuree viole, rosa rocida, candida semper Lilia certabant hunc habitare locum. Ille locus solus sibi vendicat omne quod aer, Quod mare, quod tellus, nutrit habetque bonum: Hic decus est orbis, flos mundi, gloria rerum, Delicias omnes, quas petit vsus, habet; Insitus arboribus, herbis plantatus, et omni Munere prepollens, que sibi poscit homo. Est alter paradisus ibi, nam quicquid habere154 Mens humana cupit, terra beata parit,80 Fontibus irriguis fecundus, semine plenus,155 Floribus insignis fructiferisque bonis; Terraque cum rore dulces commixta vigores Concipit, et varia gramina nata fouet. Frondibus inde nemus vestitur, floribus ortus, Graminibus campus, seminibusque solum; Siluaque fronde suo renouatur, et omne virescit Pratum, quod lutea sorde subegit yemps. Mulcebant zephiri natos sine semine flores, Et calor a superis lucidus ornat humum.90 Tempus et in volucres cantum fundebat, et altis Vocibus ex variis personat omne nemus: Semper idem repetens cuculus de gutture plano Clamat, et est testis temporis ipse noui: Nuncius Aurore modulans volutabat Alauda156 Desuper, et summi cantat in aure dei; Turtur et ex viridi congaudens tempore fidum In maris obsequium cor vouet ipsa suum; Amissamque sue suplet Philomena loquele Naturam, que suis predicat acta notis:157100 Concinit et Progne de virginitate sororis158 Lesa, dum tanti sunt in amore doli. Milia mille sonant volucrum velut organa cantus, Et totidem flores lata per arua fragrant: Inter eos certant, ferat vtrum cantus ad aures Aut odor ad nares de bonitate magis:159 Lis tamen ipsa pia fuit et discordia concors, Dum meriti parilis fulsit vterque status. Cum natura sue legis dulcedine siluas Replet, et ex omni parte resultat auis;110 Cum decus et florum vastos sic induit agros, Ac herbosa coma florida prata colit; Flat leuis in ramis resonans quam dulciter Eurus,160 Dulcis et in ripa murmure plaudit aqua; Omneque sic animal placido de tempore gaudet, Piscis et ob solem fluminis alta petit; Non fuit hoc viuens, cui non renouata voluptas161 Temporis ex aura dulciter huius erat. Talia cumque videns oculus letatur, et illa In thalamum cordis ducit ad yma viri;120 Auris et auditu cordis suspiria pulsat, Quo Venus in iuuene poscit amoris opem. Ecce dies talis fuit, in qua tempus amenum Me dabat in lusum girouagare meum.162 Omnia finis habet: aderat sic vespere tandem Cum solet occasus intitulare diem: Illa quieta dies solitas compleuerat horas, Dulcibus atque silent organa clausa notis: Merserat in tenebris nox feruida lumina solis, Et sopor ad lectum strinxerat ire virum:130 Deficiente die tunc flexi corpus ad ymum, Quo lassata solet membra fouere quies. Tristia post leta, post Phebum nebula, morbi Tempora post sana sepe venire solent: Non ita clara dies fuerat transacta per ante, Quin magis obscura noctis ymago venit. Ecce tegunt nigre latitancia sidera nubes, Aurea luna fugit, nox caret igne suo. Flexerat obliquo plaustrum temone Boetes, Nec via directa tunc fuit acta poli;140 Infortunata set constellacio centrum Dissoluens rabide tartara misit humo. Prima quies aberat, nec adhuc mea lumina mulcet Sompnus, quem timide mentis origo fugat: En coma sponte riget, tremit et caro, cordis et antrum163 Soluitur, et sensus fertur ad instar aque; Sic magis assidua iactatus mente reuolui, Quid michi tam subiti causa timoris erat: Sic lecto vigilans meditabar plura, que mentem Effudi, variis corde vagante modis.150 Tempus erat quo cuncta silent, quo mente sopita In vaga nonnulla sompnia corda ruunt; Set neque sompnus adhuc neque sompnia me laquearunt, Dum pauor ex subito spondet adesse malum. Noctis erat medium, grauis et palpebra querelas Ponderat ex oculis, set mora tardat opem. Sic vigil in curis consumpsi tempora noctis, Nescius ex quali sorte propinquat opus: Tempora preterita vidi, metuique futura; Tandem sic oculos clauserat vmbra meos.160 Sic, vbi decepte pars est michi maxima noctis Acta, subit subito lumina fessa sopor: Exiguam subii requiem, dum Lucifer ignem164 Prouocat Aurore, sompnia tuncque fero.
Hic incipit sompnium, vbi quodam die Martis dicit se varias vulgi turmas vidisse, quarum primam in similitudinem asinorum mutari subito speculabatur.
Capm. ii. 165Dumque piger sompnus inmotos fixerat artus,166 Iam fuerat raptus spiritus ipse meus: Vt flores legerem me campis ire putabam, Quando suam propriam Mars colit ipse diem. Nec michi longa via fuerat, dum proxima vidi Innumerabilia monstra timenda nimis,170 Diuersas plebis sortes vulgaris iniquas Innumeris turmis ire per arua vagas: Dumque mei turbas oculi sic intuerentur, Miror et in tanta rusticitate magis, Ecce dei subito malediccio fulsit in illos, Et mutans formas fecerat esse feras. Qui fuerant homines prius innate racionis, Brutorum species irracionis habent: Diuersas turmas diuersaque forma figurat, Quamlibet et propria condicione notat.180 Sompnia pondus habent, hinc est quod mira reuoluam, Vnde magis vigilans sum timefactus adhuc. Elatos asinos subita nouitate rebelles Vidi, nec frenis quis moderauit eos; Viscera namque sua repleta furore leonum Extiterant predas in repetendo suas. Perdidit officium capitis sine lege capistrum, Dum saltant asini cuncta per arua vagi; Terruit en cunctos sua sternutacio ciues, Dum geminant solita voce frequenter yha.190 Sunt onagrique rudes asini violenter, et omnis Que fuit vtilitas vtilitate caret. Amplius ad villam saccos portare recusant, Nec curuare sua pondere dorsa volunt; Set neque rurales curant in montibus herbas, Ammodo set querunt deliciosa magis; A domibus alios expellunt, ius et equorum Iniuste cupiunt appropriare sibi. Presumunt asini gemmatis ammodo fungi Sellis, et comptas semper habere comas:200 Vt vetus ipse suam curtam Burnellus inepte Caudam longari de nouitate cupit, Sic isti miseri noua tergaque longa requirunt, Vt leo de cauda sint et Asellus idem. Pelle leonina tectum se pinxit Asellus, Et sua transcendit gloria vana modum: Cauda suo capiti quia se conferre nequibat, Contra naturam sorte requirit opem. Attemptant igitur fatui, poterint vt aselli167 Quod natura vetat amplificare sibi:210 Quam sibi plantauit caudam qui contulit aures Non curant, set eam vilius esse putant. Voluere plura solet animi meditacio stulta, Que magis impediunt quam sua vota ferunt: Omnes stulticia stultis innata dolores Parturit, et finem prestat habere malum. Magnos magna decent et paruos parua, set illi, Qui sunt de minimis, grandia ferre volunt. Mens oritur subito, diuturnos que parat actus, Incipit et leuiter que sine fine grauant:220 Sic asini fatui, quos fastus concitat, omni Postposita lege condita iura negant. Hos intemperies sic aeris inficiebat, Quod transformati sunt quasi monstra michi: Auribus in longis potui quos noscere dudum In frontis medio cornua longa gerunt. Ille biceps gladius non scindit forcius illis, Vulneris atque noui fusa cruore madent. Qui de natura pigri tardare solebant, Precurrunt ceruis de leuitate magis.230 Nonne leui saltu vincit Leopardus Asellum?168 Tunc tamen ad saltum vicit Asellus eum.169 Longior in cauda fuerat tunc vilis Asellus Quam fuit insignis, prodolor! ipse leo. Quicquid velle iubet asinorum legis habebat Vires, et nouitas ius vetus omne fugat. Vt stolidos tamen atque rudes hos mos asininus Signabat, quod eis nil racionis erat: Et quia sic fatuos vidi timui magis ipsos, Nec dabat vlterius pes michi fidus iter.240
Hic dicit se per sompnium secundam vulgi turmam in boues vidisse mutatam.
Capm. iii. Cum quibus ecce boues veniunt quos cuspide nullus Pungere tunc ausit, immo timebat eos: Contra iura bouis bos spernit habere bubulcum, Ammodo nec duci de nouitate sinit. Cornutando furit hodie bos qui fuit heri Per cornu leuiter ductus vt arua colat: Qui fuerant domiti nuper, modo fronte minaci Cornibus elatis debita iura negant: Amplius ex aratro se dicunt nolle iugari, Colla set erecta libera ferre volunt:250 Ammodo non comedunt paleas neque stramina grossa, Est vbi set granum de meliore petunt. Sic transformatas formas natura reliquit, Et monstris similes fecerat esse boues; Vrsinosque pedes caudas similesque draconum Gestant, quo pauidus omnis abhorret eos: Sulphureas flammas emittunt oris ab antro, Quas, vbi disperse sunt, aqua nulla fugat: Sit lapis aut lignum, fuerit set quicquid ab estu170 Tactum, comminuens ignea flamma vorat.260 Hec armenta nequit aliquis defendere pastor, Quin magis in dampnum ruris et vrbis agunt. In Colchos thauri, quos vicit dextra Iasonis,171 Non ita sulphureis ignibus ora fremunt, Quin magis igne boues isti crepitancia tecta Incendunt, que suis flatibus illa cremant. Non Minos taurus, quem Neptunus dedit illi, Sic nocuit campis, dum furibundus erat, Quin magis arua boues isti vastant, et in vrbe Horrida rite suo dampna furore parant.270 Nessus et in tauri specimen mutatus et armis Victus ab Eacide, dum sibi bella mouet, Tam neque Centauri nec et ipse ferox Minotaurus Hoc metuenda viris tempore bella dabant, Quin magis ecce boues isti violenter aratra Linquentes, hominum constituere necem. Arma sui vacuos operis dispersa per agros Linqunt, nec solitum ius sibi vomer habet; Ecce iacent rastri, sic sarcula sicque ligones, Buris, trabs, crapulus sunt neque restis eis;172280 Nil iuga, nil torquis, nichil aut retinacula prosunt, Nil sibi paxillus, temo vel ansa iuuant: Vsus abest aratri, vacat et dentale relictum, Nec sua tunc crates debita ferre sinunt: Currus et auriga cessant, cessatque carecta, Que nichil vlterius vtilitatis habent: Agricoleque bonis iter vnum legibus absque Restat, et indomiti sunt racionis idem. Sic, vbicumque vides, campi cultore carentes, Vastaque, que nemo vendicat, arua iacent:290 Expectant frustra promissas horrea messes, Annua si talis regula seruet agros. Bos leo, bos pardus, bos vrsus, set bouis ipsum Constat naturam non meminisse suam. Sic ego pestiferos errare boues quia vidi Indomitos sulco, mens mea mota fuit. Prodolor! o! dixi, cessabit cultus agrorum, Quo michi temporibus est metuenda fames.
Hic dicit se per sompnium terciam vulgi turmam in porcos vidisse transmutatam.
Capm. iiii. Sompnus adhuc creuit, et lassos occupat artus, Auget et vlterius sompnia plura michi.300 Cristatos porcos, furiosos, demone plenos, Post ea percepi stare frequenter ibi:173 Associata simul fuit horum concio multa, Aera stercoribus inficiendo suis. Porculus en porcum furiens et aperculus aprum Consequitur, nec eos amplius artat ara. Federa cum socio dat verres iuncta nefrendo, Vt magis euertant congradiuntur humum; Scropha que Sus sociam porcam sibi consociarunt, Que magis vt noceant, plura maligna mouent.310 Inmundos porcos sic vidi ledere mundum, Vix quod erat mundus tutus vt obstet eis: Non erat aque bladis hominum porcarius vllus, Qui tunc de solito more fugauit eos; Non erat in nares torques qui posset eorum Ponere, quin faciunt fossa timenda nimis; Nullus et hirsuta nexus constringere colla Tunc potuit, set eis omne licebat iter. Deuia natura sic errat ab ordine, mores Porcus quod porci non habet, immo lupi.320 Inter eos aper vnus erat quem Kancia duxit;174 Terra sibi similem ducere nulla potest. Emicat ex oculis, spirat quoque pectore flammas, Cuius ab igne procul vix fuit vna domus: Fulmen ab ore volat, vrbis afflatibus ardet,175 Ac elephantinis dentibus arma parat: Feruida cum rauco latos stridore per armos Spuma, set humano sanguine mixta, fluit; Stridentemque nouo spumam cum sanguine fundit, Quem fera de iugulo plebis in arua ruit:330 Que ferit ex capite fortissima subruit ipse, Preualet insultus vincere nemo suos: Erigit ad bellum se signifer horrida ceruix, Inque furore suo tigridis instar habet; Et sete rigidis similes hastilibus horrent, Que magis inferni noxia signa gerunt. Sicut onusta carecta fremit, seu frendet aquarum Cursus, sicque suus murmura passus habet: Hec fera crescentes segetes proculcat in herba, Et cererem paleas triuerat inque leues.340 Creuit aper quod eo maiores herbida monstro Educat agrestes pascua nulla feras. Non locus est tutus in quem fera tanta minatur, Sit nisi celestis, quo mala ferre nequit. Ira fere mota furias excedit abissi, Cuius in aduentu patria tota fremit: Ex aquilone tamen verres venit alter, et apro Conuenit, vt pariter fossa parare queant. Tegia silua ferum talem non protulit aprum,176 Quamuis in Archadia maximus ille fuit:350 Non ita commouit in montibus Herculis iram, Gentibus aut aliis obstitit ipse viis, Quin magis hii porci, per sompnia quos ego vidi, Dampna ferunt variis milia mille modis. Non aper ille ferox, agitabat quem Meleager In nemorum latebris, tam violentus erat, Quin magis in porcis furit et violencius istis Ira nocet, que suis dentibus arma parat. Nil sedimen vel amurca placet, nichil atque segistrum Confert, vt dictis sint alimenta feris;360 Non siliquas silue quercinas aut sibi glandes Querunt, set rapiunt que meliora vident; Spisse nil feces, aqua nec communis eorum Sufficit ad potum, set bona vina vorant. Rustica natura, dum fert incognita vina, Mortuus vt truncus ebrietate iacet: Sic gula porcorum viguit, quod in vrbe quietos Vix poterat proprios diues habere cibos. Amplius hospicium porcorum non ara fertur, Sordidus aut puluis lectus habendus eis:370 Immo sua sorde calcarunt regia tecta, Vrbis et in medio nobiliora petunt. Nuper deformes modo transformantur, et illos Qui fuerant porci forma superba colit: Vt leo qui rugit fuerat grunnitus eorum, Ad quorum sonitus concutit Eccho nemus. Hii fuerant porci, maledictus spiritus in quos Intravit, sicut leccio sancta refert.
Hic dicit se per sompnium quartam vulgi turmam in canes vidisse mutatam.
Capm. v. Post vidique canes stantes quasi millia dena177 Latrantes, que suis vocibus arua tremunt.380 En dederat cantus lucis prenuncius ales, Aera iam furiens verberat ira canum. Mica set a mensa dominorum que cadit esca Non fuit hiis canibus, ossa nec ulla placent; Faucibus immo suis meliora cibaria poscunt, Ac vbi perueniunt singula crassa vorant. Gentiles tamen ecce canes hiis associati Non sunt, set viles quos scola nulla docet: Hii neque venatu spaciantur, set neque gaudent De cornu, nec eis quid nisi vile manet:390 Non nemus vt leporem capiant transcurrere querunt, Nec ceruos agitant de leuitate sua; Set magis ad talos retro latrare virorum Affectant, et eis tedia multa ferunt. Cutte que Curre simul rapidi per deuia currunt, Linquentes miseras degenerando casas:178 En pastoris adest canis, et qui nocte latrando Atria conseruat, hii duo sepe grauant: Omnis pistrine proprium pariterque coquine Rupta cathena suum laxat abire canem:400 Carnificum grandes vidique venire molosos, Atque molendini nec manet ipse domi; Nec stabulum veteres poterat retinere latrantes, Quin veniunt sociis et sociantur eis. Est ibi monoculus, set et ille tripes quasi furtim Claudicat a retro, latrat et ipse comes: Voce sua rauca tunc rinx ringendo fimumque Deserit, atque loca spirat habere noua. Hii sunt quos dorsa nullus planare valebit, Tangere nec caudas, nec retinere caput;410 Irati semper denudant nam tibi dentes, Nec sua rusticitas quicquid amoris habet. Omnes conueniunt iuuenes que senes, et in vnum Concurrunt, que sua morsibus ora parant: Erectis caudis gradiuntur more superbo, Est nichil hiis sanum quod lacerare queunt. Aprini dentes deformant ora canina, Est quorum morsus pestifer atque grauis: Quanto plus escas sumunt minus hii saturantur, Insaciata fames semper inheret eis.420 Hii quibus in nocte solito fimus extitit hospes, Mollibus in lectis sordida membra fouent. Copia tanta fuit, quod eorum nullus habebat Respectum proprii quomodocumque status. O tunc si quis eos audisset, quomodo mundus Vocibus attonitus hic et vbique fremit, Dicere tunc posset similes quod eis vlulatus Auribus audiuit nullus ab ante status. Cumque canum strepitus Sathane descendit in aures, Gaudet et infernus de nouitate soni,430 Cerberus ecce canis baratri custosque gehenne179 Prebuit auditum letus et inde furit; Aque suo collo, quibus extitit ipse ligatus, Ignea disrupit vincla furore suo; Exiliensque statim centri penetrauit abissos, Promptus et in terras accelerauit iter. Sic socius sociis, sic par paribus sociatur, Prefuit et canibus dux malus ipse malis; Dux ita tartareus violens violencius omne Vertit, et ex homine conficit ipse canem.440 Dumque canis rabidi sumpsit mutata figuram, Ipsa dolens Hecuba non ita seua fuit, Quin magis in canibus istis furit ira, que morsus Figere quo poterant singula membra terunt. Tale canes, Cadmi qui dilaniare nepotem Acteon instabant, non coluere nephas. Ille gigas Gereon ingens, Hispannia dudum180 Quem genuit, capita trina canina gerens, Non ita sanguineos dentes de morte virorum Exacuit, nec ita pestifer ille fuit,450 Quin magis humana strages madefacta cruore Fertur ab hiis canibus de quibus ipse loquor. Bestia pestifera, nuper quam misit Athenas, Destruat vt ciues, mota Diana palam Vrbis in exilium, neque talia bella parauit, Nec sub ea tanti procubuere viri: Nec Cephali canis ipse, feram qui prorsus ab vrbe Depulit, in nullo robore talis erat, Sicut erant isti, de quorum morsibus omnis Ciuis et ingenuus contremuere magis.460
Hic dicit se per sompnium quintam vulgi turmam in murelegos et vulpes vidisse mutatam: dicit murelegos, vt seruos domesticos; dicit vulpes, quia fures ruptis vbique Gaiolis liberi tunc eos comitabantur.
Capm vi. Taliter in sompnis cum me vidisse putassem, Visio discurrens en noua monstra dabat. Vulpes, murelegos, numero sine post venientes Vidi, qui canibus se tribuere pares. Quod super est terram nichil aut quod subtus eisdem181 Occultum latuit, set magis omne vident: Discurrunt campis, scrutantur et inde cauernas, Et nemus et pratum quid sit vbique petunt:182 Vrbs neque castellum lapidum nec in ordine murus Denegat introitum, quando venire volunt:470 Hii penetrant cameras fortes, sine claueque cistas Intrant, vt preda stet patefacta sua. Dentibus ex ferro longis que ferocibus omnes Corrodunt artes, quod nichil obstat eis. Hoc tamen in morsu viuens quod virus eorum Leserat, ad vitam non medicina iuuat: Mortis habent morsum, nec scorpio plus grauat illis; Quo veniunt tales, mors venit ipsa comes. En statuunt cani nemoris dimittere vulpes183 Antra, que gentiles vrbis adire domos:480 Que nocturna solent latitanter furta parari, Illa dies clara tunc manifesta parat. Ammodo quid sibi sunt nec ouis nec pauper ouile, Nec sibi de predis pullus et agna placent, Que tamen existunt maioris in vrbe valoris, Hec rapiunt, nec eis lex aliqualis obest. Qui suberat terra seruilis vulpis in aulas Scandit, et hospicium liber vbique petit: Qui prius extiterant canibus vulpes inimici, Mutua concordes federa pacis habent:490 Fit lupus, atque fere rapidus vestigia seruat, Qui solet ante magis esse bidente pius. Hiis quoque murelegus sociatur, et horrea linquens Nititur in vetitum rusticus ipse malum. Ammodo murelegus desistit prendere mures, Nec natura suum curat habere modum: Qui solet a domibus expellere rite nociua, Tunc nocet, et nocuas prouocat esse domos. Non ita mordebant mures, qui nuper in vrbem Accharon intrarunt, quo fuit archa dei,500 Illa nec hos rabies sic terruit Accharonitas, Hoc neque vindicta tempore talis erat,184 Quin furor ex istis que vidi lurida monstris, Plus grauat et ciues terret vbique magis.
Hic dicit se per sompnium sextam vulgi turmam in aues domesticas vidisse mutatam, quibus dicit quod bubones, id est185 predones, commixti associebantur.186
Capm. vii. Res michi mira fuit, dum talia prospiciebam, Et stupor in mente cordis ad yma ruit. Non erat ex brutis animal quodcunque creatum, Quod de seruili condicione fuit, Quin genus in campis vidi de talibus omne, Mixtaque sic pariter sunt metuenda magis.510 Per iuga, per colles, per deuia queque locorum Diruptis stabulis soluitur omne pecus: Ex omni genere venit incola rusticitatis, Maior et est subito quam seges orta solo. Nunc huc nunc illuc trepidus dum lumina volui, Aspiciendo suis singula monstra locis, Affuit en auium mutata domestica turba, Quorum ductores gallus et ancer erant. Qui residere domi que fimum calcare solebant, Presumunt aquile sumere iura sibi:520 Falconis rostrum rapuit sibi gallus et vngues, Ancer et ex alis sidera tacta cupit: Et sic de bassis succumbunt alta, que cara Vilibus ex causis exule lege cadunt: Nam quo non poterant animalia figere gressus, Vt predas capiant, hii super omne volant. Mutatos subito vidi variare colores Anceris et galli, quos noua forma rapit: Transformat corui noua penna nigredine gallum, Ancer et in Miluum vertitur ecce statim.530 Non tantum pennas sibi sumunt sic alienas, Immo modos similes condicione pares: Quos natura prius pascebat ad horrea granis Contentos minimis, alterat error eos; Nam magis vt comedant sibi grossa cadauera poscunt Corporis humani, que sibi sola placent. Qui patuere pii dudum cuicumque vocanti, Spectabantque manus que tribuere cibos, Hii magis ecce feri falconibus atque rapaces Pretendunt predas vi rapuisse suas.540 Qui solet in nocte gallus cantare, quod omnes Eius in auditu gaudia ferre solent, Clamat vt infernus, superatque tonitrua vocis Horrida terribilis eius ab ore sonus; Multociensque suum fera Coppa pedisseca gallum Prouocat ad varia que putat esse mala; Quod nequit in factis ex dictis garrula suplet, Ad commune nephas milleque sola mouet. Ancer et ipse suam, cum qua se miscuit, aucam Linquit, et in predam spirat vbique nouam:550 Sibula per tenua nuper qui terruit ancer Infantes tantum simplicitate sua, Nunc nimis horribili sonitu perterret adultos, Atque magis fortes dilacerare cupit. Nuper et hec volucrum bubones que solet ira Spernere, cessat, et est tunc amor inter eos. Esse dies licitos statuunt, quibus atra frequenter Furtiuas dederat noctis ymago vias: Conuolat vt socius auium de carcere bubo, Liber et in campis associatur eis.560 Hoc fuerat tempus, quo bubo per aera pennas Colligat, vt predas tuta mouere potest: Ista tamen turma pennata suas acuebat Pennas cum ferro, quo moreretur homo.
Hic dicit se per sompnium septimam vulgi turmam in muscas et ranas vidisse mutatam.
Capm. viii. Sompnus continuus mea sompnia continuauit, Et dabat vlterius plura videre noua. Amplior vt rabies monstrorum multiplicetur, Et quod iniqua magis sit manus aucta malis, En venit omne genus muscarum, que lacerare Morsibus et stimulis omne salubre vouent;570 En redeunt vaspe que nuper Vaspasianum Torquebant, varia dantque nouata mala. Horrida muscarum furiens tunc copia tanta Creuit, vt a stimulo vix latitauit homo: Vt furit infernus, agitant hinc inde dolores, Omnia prestimulant, omnia lesa dolent.187 Rana quidem musce plures sociata pervrget, Hec volat ad facinus, saltat et illa sequens. Verterat in ranas quos Latona turba colonum Ecce redit, que nouo dampna furore parat.580 Vlcio ranarum fuit horrida valde nouarum, Omnibus in domibus non nocuere parum: Omnia fercula, cuncta cibaria rana comedit, Fudit et in variis dira venena locis. Hee fuerant rane, sterilis quas nuper abhorret Egiptus, que pari iam grauitate nocent: Non erat in terra sapiens illesus ab istis, Plangunt philosophi vulnera facta sibi. Rana grauat, set musca magis, violencia cuius Spergitur et cuncta torquet vbique loca.590 O vindicta grauis, grauior qua nulla perante Contigit, vnde viri plus doluere boni! Non fuit horridior Egipti musca nociua, Nec magis ingenuos terruit ipsa viros, Quin magis hee furie penetralia cuncta volantes Scrutantur que viris dant nocumenta probis. Nil seruile tamen ledunt, set ledere querunt188 Quos magis ingenuus ornat in orbe status: Sic similis similem, sic rustica rusticitatem Turba iuuat, quod eis sint mala mixta malis.600 Conueniunt musce, vaspe glomerantur in vnum, Aera conturbant improbitate sua. Toruus oester adest, ciniphesque, cynomia, bruchus, Est quibus vt noceat ipsa locusta comes. Vrbibus et villis volutant sine lege vagantes, Obstabantque suis recia nulla viis: A musca carnes tunc servans non fuit olla, Vas ita nec clausum, quin noua rima patet, Muscarum veniens princeps excercitus huius189 Belzebub accessit, heeque sequntur eum:190610 Ex vario genere muscarum tunc variatur Pena, que diuersis dant nocumenta modis: Hec ferit, illa rapit, hec mordet et altera pungit, Hec saltat que sua de pugione nocet. Musca grauis pestis, qua nulla nociuior vnquam Extitit, aut mundo plus violenta lues: Tanta fuit rabies tantus feruorque diei, Tutus vt in nullo quis valet esse loco. Ex nimio musce subito feruore calescunt, Quas prius oppressit cana pruina gelu:620 Sic calor estatis subito feruore per agros Spersit, yemps modica quas retinere solet.191 O res mira nimis, vaga dumque locusta labores Formice proprios vendicat esse suos! O res mira nimis, cum musca rapacior omni Niso de predis feruet vbique suis! O res mira nimis, pennati quando superbe Pauonis fastum sordida musca tulit! O res mira nimis, cum sit velocior alis Musca volans minimis, quam sit Alauda suis!630 O res mira nimis, dum viribus atque volatu Debilis attemptat vincere musca gruem! O res mira nimis, aquilam dum musca supremam Precellit, que suum spirat habere gradum! Hec erat illa dies, que muscas dente caninas Misit, et ex viciis conviciauit humum: Hec erat illa dies, qua vix fortuna iuuabat, Vel loca que musca tangere nulla potest: Hec erat illa dies, asino dextrarius in qua Succubuit, que suo victus honore caret:640 Hec erat illa dies, in qua fera corda leonum Subduntur, que boum pressa vigore pauent: Hec erat illa dies, qua porcus sordidus omnes Sorde sua mundos commaculauit agros: Hec erat illa dies, canis in qua forcior vrso Fit, neque murelego pardus obesse potest: Hec erat illa dies, mediis qua liber in aruis Ad predas rapidus errat vbique lupus. Hec erat illa dies, fortem qua debilis, altum Infimus, et magnum paruus vbique terit:650 Hec erat illa dies, subito qua maxima quercus A modico leuiter stramine vulsa cadit: Hec erat illa dies, fragilis qua tegula vires Marmoreas vicit viribus illa suis: Ecce dies, in qua sua stramina stramen habebat, Que nullo precio grana valere putant: Hec erat illa dies, qua libertate dolente, Gaudet rusticitas rusticitate sua: Hec erat illa dies, seruos que duxit in altum, Subdidit et proceres, nec sinit esse pares:660 Hec erat illa dies, virtutum dira nouerca Que fuit et cuncti mater in orbe mali: Hec erat illa dies, qua preteriisse futuram Est qui vir sapiens omnis in orbe cupit. Hec erat illa dies, manifestam numinis iram Qua pro peccatis quisque venire timet:192 Hec erat illa dies, que sola tremenda per orbem Tanquam iudicii plena timoris erat: Hec erat illa dies, de qua, si vera fatemur, Cronica consimilem nulla per ante docet.670 Heu quam terribilis! heu quam tristis vel amara! Quam districta malis tunc fuit illa dies! Vlcio celestis grauis et velox et aperta Destruat hos per quos sic furit illa dies. Tarda sit illa dies, nostro redeat nec in euo, Absit et hec causa qua reditura foret: Si prius est aliquid nobis hac luce petendum, In loca ne redeat amplius ista rogo.
Hic dicit se per sompnium vidisse, quod, quando omnes predicte furie in vnum extiterant congregate, quidam Graculus193 auis, anglice Gay,194 qui vulgariter vocatur Watte, presumpsit sibi statum regiminis aliorum, et in rei veritate ille Watte fuit dux eorum.
Capm. ix. Copia dum tanta monstrorum more ferarum Extitit vnita, sicut arena maris,680 Graculus vnus erat edoctus in arte loquendi, Quem retinere domi nulla catasta potest. Hic, licet indignus, cunctis cernentibus, alis Expansis, primum clamat habere statum. Prepositus baratri velut est demon legioni, Sic malus in vulgo prefuit iste malo. Vox fera, trux vultus, verissima mortis ymago, Eius in effigiem tanta dedere notam. Murmura compressit, tenuere silencia cuncti, Eius vt auditus sit magis ore sonus:690 Arboris in summum conscendit, et oris aperti Voce suis paribus talia verba refert: ‘O seruile genus miserorum, quos sibi mundus Subdidit a longo tempore lege sua, Iam venit ecce dies, qua rusticitas superabit, Ingenuosque suis coget abire locis. Desinat omnis honor, periat ius, nullaque virtus, Que prius extiterat, duret in orbe magis. Subdere que dudum lex nos de iure solebat, Cesset, et vlterius curia nostra regat.’700 Singula turba silet, notat et sibi verba loquentis, Et placet edictum quicquid ab ore tulit: Vocibus ambiguis deceptam prebuit aurem Vulgus et in finem nulla futura videt. Exaltatus enim cum sic de plebe fuisset, Ad se confestim traxerat omne solum: Nam sine consilio cum plebs sibi colla dedisset, Conuocat hic populum iussaque verba dedit. Vt solet ex magno fluctus languescere flatu, Et velut a vento turbinis vnda tumet,710 Vocis in excessu reliquos sic commouet omnes Graculus, et mentes plebis ad arma trahit: Stultaque pars populi que sit sua curia nescit, Que tamen ipse iubet iura vigoris habent. Dixerat ille, ‘Feri,’ ferit ille;—‘Neca,’ necat alter;— ‘Solue nephas,’ soluit, quis neque fata vetat. Auribus extensis quemcumque vocat furor ille Audit, et ad vocem concitus vrget iter: Sic homo tunc multus suadente furore coactus Sepe suam posuit mestus in igne manum.720 Omnes, ‘Fiat ita,’ proclamant vocibus altis; Est maris vt sonitus, sic fuit ille sonus. Ex nimio strepitu concussus vocis eorum Vix potui tremulos ammodo ferre pedes; Attamen a longe prospexi qualiter ipsi195 Complexis manibus mutua pacta ferunt. Hoc etenim dicunt, quod quicquid perstat in orbe Ingenui sexus rustica turba ruet. Hiis dictis pariter omnes gradiuntur in vnum, Ductor et inferni ducit iniqus iter.196730 Nubes nigra venit furiis commixta gehenne,197 Cordibus infusum que scelus omne pluit; Roreque sic baratri fuerat tellus madefacta,198 Crescere quod virtus ammodo nulla potest: Omne tamen vicium, quod homo perfectus abhorret, Crescit, et ex illo tempore corda replet. Fecerat incursus tunc demon meridianus, Inque dolente die torta sagitta volat: Ipse solutus adest Sathanas omnisque caterua Pauperis inferni preuaricata simul.740 Perditur ecce pudor indocti cordis, et vltra Criminis aut culpe nulla verenda timet: Dumque duces Herebi sic vidi ducere mundum, Celica nullius iura valoris erant. Cum magis hos vidi, magis hos reor esse timendos, Ignorans qualis finis habendus erit.
Hic dicit se per sompnium vidisse progenies Chaym maledictas vna cum multitudine seruorum nuper regis Vluxis,199 quos Circes in bestias mutauit, furiis supradictis associari.
Capm. x. Estus erat nimius, rabies fera, turmaque magna,200 Dum furit infernus associatus humo. Sicut arena maris, monstrorum concio feda Vndique progrediens innumeranda fuit.750 Demonis ex stirpe furiens fuit illa propago, Horrida facta viris et violenta deo; Contemptrix superum, seueque auidissima cedis, Vt lupus est, ouium dum furit ipse fame. Protinus irrupit vene peioris habundans Omne nephas, que viros inficit aura probos. Septem progenies, quas ipse Chaÿm generauit,201 Cum furiis socii connumerantur ibi. Terribilis, fedus, celer ad scelus, ad bona tardus, Quilibet arte sua deteriora parat.760 Praua creatura spernit metuenda futura, Omne quod imponunt sub paritate ferunt: Semper amans crimen fuit hec, actrixque ruine, Moreque carnificis aspera cede furit. Narrat Ysaïas, Ysidorus, Apocalipsis,202 Tangit et in titulis magna Sybilla suis:203 Gog erat atque Magog dictum cognomen eorum, Actibus in quorum stat magis omne scelus. Quid sit rex vel lex furiis nescitur ab illis, Regula nulla ligat ordo nec vllus eos:770 Non homines metuunt, superos cultu nec adorant,204 Sed quod habet mundus turpius illud agunt. Carnibus humanis solet hec gens sordida vesci, Taleque dat populo vita ferina forum: Turpia sunt plura quibus vtitur atra figura, Quo capit exemplum turba maligna malum. Hec etenim rabies furiens connexa malignis Conuenit hiis furiis, de quibus ante loquor: Conueniunt eciam socii quos nuper Vluxis205 Mutauit Circes, et sociantur eis:780 Nunc facies hominum, nunc transformata ferarum Gestabant capita, que racione carent.
Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter audiuit nomina et eorum voces diuersas et horribiles. Dicit eciam de Iohanne Balle, qui eos ad omne scelus tunc206 instigabat, et quasi propheta inter eos reputabatur.
Capm. xi. Watte vocat, cui Thomme venit, neque Symme retardat, Bette que Gibbe simul Hykke venire iubent:207 Colle furit, quem Geffe iuuat, nocumenta parantes, Cum quibus ad dampnum Wille coire vouet. Grigge rapit, dum Dawe strepit, comes est quibus Hobbe, Lorkyn et in medio non minor esse putat:208 Hudde ferit, quos Iudde terit, dum Tebbe minatur,209 Iakke domos que viros vellit et ense necat:210790 Hogge suam pompam vibrat, dum se putat omni Maiorem Rege nobilitate fore:211 Balle propheta docet, quem spiritus ante malignus Edocuit, que sua tunc fuit alta scola. Talia quam plures furias per nomina noui,212 Que fuerant alia pauca recordor ego: Sepius exclamant monstrorum vocibus altis, Atque modis variis dant variare tonos. Quidam sternutant asinorum more ferino, Mugitus quidam personuere boum;800 Quidam porcorum grunnitus horridiores Emittunt, que suo murmure terra tremit: Frendet aper spumans, magnos facit atque tumultus, Et quiritat verres auget et ipse sonos; Latratusque ferus vrbis compresserat auras, Dumque canum discors vox furibunda volat. Vulpis egens vlulat, lupus et versutus in altum Conclamat, que suos conuocat ipse pares; Nec minus in sonitu concussit garrulus ancer Aures, que subito fossa dolore pauent:810 Bombizant vaspe, sonus est horrendus eorum,213 Nullus et examen dinumerare potest: Conclamant pariter hirsuti more leonis, Omneque fit peius quod fuit ante malum. Ecce rudis clangor, sonus altus, fedaque rixa, Vox ita terribilis non fuit vlla prius: Murmure saxa sonant, sonitum que reuerberat aer,214 Responsumque soni vendicat Eccho sibi: Inde fragore grauis strepitus loca proxima terret, Quo timet euentum quisquis adire malum.820 Contigerat plures infamia temporis huius,215 Que velut ex monstris obstipuere magis.216 Terruerat magnas nimio pre turbine gentes Graculus, a cuius nomine terra tremit.217 Rumor it et proceres sermonibus occupat omnes, Consilium sapiens nec sapientis erat. Casus inauditus stupefactas ponderat aures, Et venit ad sensus durus ab aure pauor. Attemptant medicare, sed inmedicabile dampnum, Absque manu medici curaque cessat ibi.830
Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter furie supradicte precones sibi et tribunos constituebant, et quomodo senes et iuuenes eorum fuerunt armati.
Capm. xii. Inter eos statuunt precones atque tribunos, Et pro lege suum velle licere iubent. Hoc sua iura ferunt preconis voce, quod omnis Sit domus exusta que maledicit eis: Qui scelus illorum non fortificat sceleratus, Decapitatus erit, et domus igne perit. Constituunt socios sceleris comitesque furoris,218 Ex quorum manibus pendeat istud opus. Hac quoque de causa vidi quam plurima dampna, Dum preco fatui clamat in aure fori:840 Rusticus intonuit, datus est celer ignis in edes, Fitque repente sonus, plena fit igne domus. Hec sibi rusticitas furiens statuebat, vt omnis Et vetus et iuuenis que valet arma ferat: Hii palos veteres gestant, qui sunt veterani, Aut contos cicius quam sibi desit onus.219 Membra leuant baculis fessique senilibus annis, Quos, velut est ouium, tussis eundo notat. Rusticus hic veniens fert euersamque pharetram, Hic fractos arcus, hic sine luce facem;850 Quique colum baiulat non se reputauit inermem, Debilis armatus sic furit ipse senex. Rusticitate tamen iuuenilis quos furit etas Quicquid adest manibus asperiora gerunt; Ascia, falx, fede quos roderat atra rubigo,220 Gestantur, que suo cuspide colla secant. Quem vagina tegit ensem vix dimidiata,221 Gestat et ingenuos rusticus inde ferit: Est ibi vanga loco gladii, baculus velut hasta Vibratur, que simul prompta securis adest:860 Arcus ibi multus fumo que etate retortus, Et sine tunc pennis multa sagitta volat: Tribula, furcula tunc quasi rumphea rite feruntur, Fertur et vt gladius malleus ipse ferus. Dixerat, ‘Ista decent humeros gestamina nostros,’ Rusticus, et tali murmure transit iter. Sic saltant iuuenes catulorum more per arua, Et transire feras de leuitate putant.222 Est ibi funda manu lapides quoque limpidiores, Vnde dedit varias rusticus ipse minas.870 Hii glebas, hii direptos et ab arbore ramos, Est vbi nil aliud, de feritate ferunt:223 Pars gerit et silices, ne desint tela furori, Menteque mortifera dant fera bella sua: Perfusam multo sapientum sanguine terram Hoc genus insipiens inmaduisse ferunt. Hii gradibusque suis iter arripuere gradatim, Quo sibi non racio velle set ire iubet.
Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter et quando dicte furie instigante diabolo, nouam Troiam, id est224 ciuitatem Londoniarum, ingresse sunt: nam sicut Troia nuper desolata extitit, ita ista ciuitas protunc225 quasi omni consolacione destituta pre dolore penitus ignominiosa permansit.
Capm. xiii. A dextrisque nouam me tunc vidisse putabam Troiam, que vidue languida more fuit:880 Que solet ex muris cingi patuit sine muro, Nec potuit seras claudere porta suas.226 Mille lupi mixtique lupis vrsi gradientes A siluis statuunt vrbis adire domos: Non erat in terris monstrosum quicquid abortum, Seu genus, vnde furor ledere posset humum, Quin venit et creuit, spersus velut imber ab austro, Qualibet ex parte parsque furoris adest. Tunc in aperta loca que monstra prius latuerunt Accedunt, paribus suntque recepta suis:890 Belua vasta, ferox, siluis que palustribus exit, Qui tantum rabie non furit, immo fame; Plus tamen ex rabie dispersam seuit in urbem,227 Que stupet ignotum tale venire malum. Agresti furia iurat siluestris, vt vno Legibus excussis iura furore ruent: Tantus adest numerus seruorum perdicionis, Cingere quod murus vix valet vllus eos. Cum furor vrget opus, remanet moderacio nulla, Set magis in vetitum quodlibet ipse ruit:900 Sponte sua properant, nichil est prohibere volentes, Sic valet inceptam tollere nemo viam: Omnia traduntur, postes reserauimus hosti, Et fit in infida prodicione fides. Vt fremit acer equs, qui bellicus ere sonoro Saltat, et ignorat proximiora mala, Sic fera rusticitas incircumspecta malorum Incipit, et finem non videt inde suum: Victricem repetit dextre coniungere dextram Concio seruilis, quam furor omnis habet.910 Sic adeunt vrbem turbe violenter agrestes, Et maris vt fluctus ingrediuntur eam. O quam magna nimis res et spectabile mirum Creuit in introitu de nouitate mali! Aula palentina grandis mutatur in vrbe, Omnis et in formam vertitur ipsa case; Atque casas minimas subito mutauit in aulas Sors, que iudiciis tunc fuit egra magis. Ecce Iouis festiua dies de Corpore Cristi, Cum furor accinxit vrbis vtrumque latus:228920 Precedens alios Capitaneus excitat vnus Rusticus, vt cuncti consequerentur eum. Ipse viris multis prefultus conterit vrbem, Ense necat ciues, concremat igne domos: Non solus cecinit, set secum milia traxit, Involuitque malo milia multa suo; Colligit os rabiem seueque cupidine cedis Auribus in vulgi concinit, ‘Vre, feri.’ Que via salua fuit, furit ignibus impetuosa, Quo longum castrum ductile nescit iter;930 Baptisteque domus, sponso viduata, per ensem Corruit, et flammis mox fuit illa cinis; Flagrabant sancte sceleratis ignibus edes, Mixtaque fit flamme flamma proterua pie. Attoniti flebant trepido de corde ministri, Abstulerat vires corporis ipse timor. Qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, Iussit vt igne polus torqueat orbis humum. Si qua domus mansit poteratque resistere tanto Indeiecta malo, dat pia vota deo.940 Est nichil vt queram dominans si vulgus in vrbis Spirat opes et eo tempore furta parat: Vt multe gracili terrena sub horrea ferre Limite formice grana reperta solent, Sic vehit examen furiarum furta per vrbem, Nec valet in numero quis recitare forum. Hic tenet, iste trahit, stetit ille que circuit alter,229 Fit cito per multas predaque lecta manus.230 Hos Bachus attingens tandem precordia vino Mersit, et in finem clauserat ipse Iouem:950 Nox erat, et vinis oculi mentesque natabant, Membra mouent, nec habent quo sibi ferre pedes. Postera sidereos Aurora fugauerat ignes,231 En dolor excrescens iam noua dampna parat. Si prius ira Iouis nocuit violenta, sequenter Mota Venus duplo facta furoris agit. Discurrunt agiles furie, quasi fulgur ab austro; Sunt, vbi perueniunt, prodolor, heuque! pares. Tunc simul vnanimes lupus et canis vrsus in vrbe Depredant, que suas constituere moras.960 Ecce senem Calcas, cuius sapiencia maior Omnibus est, nullum tunc sapuisse modum: Anthenor ex pactis componere federa pacis Tunc nequit, immo furor omne resoluit opus: A vecorde probum non tunc distancia nouit, Fit cor Tersitis et Diomedis idem: Lingue composite verbis nil rethor Vluxes232 Tunc valuit, nec ei sermo beatus erat: Et quoniam tantis fatum conatibus obstat, Quisque sua sorti frena relaxat homo.970 Tunc neque bella iuuant, nec tela, nec vsus equorum, Nec probitas veteris quid probitatis habet: Vt lactante furit catulo priuata Leena, Et ruit in pecora proximiora sibi, Sic fera rusticitas iuris priuata salute Irruit in proceres de feritate magis. Omnibus est casus communis, non tamen vnum Omnibus attribuit vna ruina locum. O denaturans vrbis natura prioris,233 Que vulgi furias arma mouere sinis!980 O quam retrograda res est, quod miles inermis234 Expauit, que ferus vulgus ad arma vacat! Prelia Thebarum, Cartaginis, illaque Rome Non fuerant istis plena furore magis. Non hic Capanëus valuit, nec et ille Tidëus, Non facit excursus iste vel ille ferox: Non hic Palamades superat, neque nobilis Aiax, Nec regimen gladius Agamenontis habet. Subdita Troiana cecidit victoria victa, Troiaque preda fero fit velut agna lupo.990 Rusticus agreditur, miles nec in vrbe resistit, Hectore Troia caret, Argos Achille suo: Hectoris aut Troili nil tunc audacia vicit, Quin magis hii victi rem sine corde sinunt; Nec solito Priamus fulsit tunc liber honore, Set patitur dominus quid sibi seruus agat. Vix Hecube thalami poterant tunc esse quieti, Quin dolor interius languida corda mouet; Set neque tunc poterat in turribus Ilion altis235 A furiis clausum fortificare virum.1000
Hic tractat secundum visionem sompnii, quasi per figuram, de morte Cantuariensis Archiepiscopi.
Capm. xiiii. O qui palladium Troie seruabat ab ara, Helenus Antistes raptus in ense perit: Predicat ipse satis prius vt sibi vita daretur, Nec tamen in melius corda ferina mouet. Est satis hoc quod ait, si gracia tangeret aures, Set sua pro nullo pondere verba ferunt: Quicquid in exemplis ibi dixit ab aure recessit, Et magis in facinus credula turba fuit. Tunc resonat murmur ingensque tumultus ad horam Tollitur, et multum sedicionis habet:1010 Litibus agreditur virtutes plebs viciorum, Conturbatque sacrum sordida turba forum: Bella mouet cum fraude fides, cum crimine virtus, Cum pietate scelus, cum racione furor: Affectus de corde pios non suscipit hospes Impietas, mentem deserit exul amor. Scit deus hos homines siluestres igne perhenni Dignos et reprobos a racione vagos. O dolor in gestis, O gesta nephanda doloris!236 Sunt magis hec baratri quam malefacta viri.1020 Non fuit humanum scelus hoc, quod demon agendum Duxit ab inferno tam violenter humo. Plebs furit in tanto, Cristi quod amore relicto Turba rudis patrem nescit habere deum. Deficit hic virtus, viciorum copia surgit, Et quem deseruit hec, rapit illa locum: Inde cadit bonitas, pietas perit, omnis honestas Exulat, atque fugam consulit omne bonum: Hinc amor et requies, pax et concordia mentis, Spesque fidesque suas deseruere domos:1030 Sobrietatis amans modus et moderacio rerum Et pudor a longe constituere moram: Transtulit ad sedem paciencia se meliorem, Mens humilis sequitur eius vbique comes: Agmine virtutum sublato surgit in illum Plebs inimica, manus impia, turba grauis. Undique concursus ingens conuentus, ad istum Conflictum mortis plurima turba ruit: Qui simul astabant spectantes vltima cause Longius, ex illis vnus et alter ait,1040 ‘Hic reus est mortis, sentencia sit capitalis, Sit cruor in nobis inque perhenne suus.’ Verbaque dicuntur dictis contraria verbis, Mutua vox tandem garrula dampnat eum. Presulis in mortem, violatis numinis aris, Prosiliunt hostes, et latus omne tenent: Clamant carnifices nulla pietate miserti, ‘Hic manibus nostris interimendus erit.’ Impositis manibus collum cum falce secabant, Nulla fides Cristi iura veretur ibi;1050 Ipse tamen facinus pacienter sustulit omne, Cum mala tanta ferat, ipse quietus erat. Non ignorat eos malediccio debita Cristi, Qui cum sint membra, sic coluere caput. Quatuor in mortem spirarunt federa Thome, Simonis et centum mille dedere necem: De vita Thome rex motus corde dolebat, Simonis extremum rex dolet atque diem: Ira fuit regis mors Thome, mors set ab omni Vulgari furia Simonis acta fuit:1060 Disparilis causa manet et mors vna duobus, Inmerito patitur iustus vterque tamen. Illeso collo gladiis periit caput vnum, Quod magis acceptum suscipit ara dei; Alterius capite sano fert vulnera collum, Cuius erat medio passio facta foro: Miles precipue reus est in sanguine Thome, Simonis inque necem rusticus arma dedit: Ecclesiam Cristi proceres qui non timuerunt, Martirii Thome causa fuere necis;1070 Iusticie regni seruile genusque repugnans237 Simonis extremum causat in vrbe diem: Corruit in gremio matris Thomas, medioque Natorum turba Simon in ense cadit: Thomam rex potuit saluasse, set illa potestas Simonis ad vitam regia posse caret: Vlta fuit Thome mors, et nunc vlcio mortis238 Simonis ante fores cotidiana grauat. Fecerat exiguas iam sol altissimus vmbras, Fitque die media sanguine tinctus Ephot:1080 Candida sic paciens collum percussa securi Victima purpureo sanguine pulsat humum. Qui pater est anime, viduatur corporis expers, Pastor et a pecude cesus abhorret agros: Qui custos anime fuerat, custode carebat, Huncque necant nati, quos colit ipse pater. Qui fuerat crucifer que patrum Primas in honore, Hic magis abiectus et cruciatus erat: Qui fuerat doctor legum, sine lege peribat, Cesus et atteritur pastor ab ore gregis.1090 Ante diem moritur sine culpis et sine causa, Quo tam natura quam Deus ambo dolent: Sit licet ex falsa seruorum lege subactus, Liber perpetuas ambulat ipse vias. Fortitudo quidem virtus, licet exteriora Perdidit, affirmat interiora deo; Temperiesque sibi, quicquid furor egerit extra, Interius patitur simplicitate sua. Tollitur a mundo quamuis sapiencia, virtus Prouidet in celo cum sapiente locum:1100 Obruta iusticia quamuis videatur, ad astra Se leuat et summum permanet ante deum. Viuere fecerunt quem mortificare putarunt, Quem tollunt mundo, non potuere deo. O probra transacto quis tempore talia nouit,239 Que necis in speculo presulis acta patent? Multa per ante bona communia fecerat vltro,240 Sponteque pro meritis vulgus abhorret eum. Tale patrasse malum non norunt Nestoris anni, Fitque magis mira res, quia raro cadit.1110 Non michi tam grauia sunt que prius acta fuerunt, Set magis ad presens cogniciora grauant; Nam quod adesse meo iam vidi tempore dampnum Horrida maioris facta doloris habet. O quid agit vicium de longo continuatum, Hoc docet in vulgo res patefacta modo. Hii sunt credo Chaÿm peiores, hic nisi tantum241 Occidit fratrem, set pater iste fuit. Nescio quis laudem facinus per tale meretur, Hoc scio quod crimen diruta Troia sinit:1120 Iste iuuat quod et ille facit, consentit et alter, Vt malus et peior pessimus inde forent: Iura volunt quod homo facinus qui mittit, et alter Qui consentit ei, sint in agone pares. O tibi commissos vrbs que lapidare prophetas Audes, quo doleas est tibi causa satis. Agrestes tamen hoc facinus specialius omni Plebe dabant furie, dum mala prima mouent. O maledicta manus caput abscisum ferientis! Culpa fit horribilis, pena perhennis erit.1130 O qui tale deo crimen prohibente parasti, Perfide, qua pena, qua nece dignus eris? O furor insane, gens rustica, plebs violenta, Quam tua fraus sceleris est super omne scelus! Dic qua fronte potes discrimina tanta patrare; Equiperat fraudem, perfida, nemo tuam.242 Huc properate senes, huc florida confluat etas, Cernite que sceleris rusticus arma tulit. Tundite pectus, fundite fletus, plangite funus, Cuius inaudita mors perhibetur ita:1140 Vtque salire solet mutulati cauda colubri,243 Palpitat et moritur qui solet esse caput. Mors etenim sacris fuit, heu! furiosior aris, Et minor a pecude presulis extat honor. Venturi memores estote, que temporis huius Casus inauditus instruat omne solum: Exemplo caueant qui spiritualia seruant, Ne simul officium det sibi terra suum. Que Cassandra solet predicere more prophete, Eueniunt vrbi pondere valde graui.1150 Hec manus alma dei mala permittendo sinebat, Que tamen inde fuit causa scit ipse deus. Insolita cuncti tali de morte stupebant, Saltem quos racio stringit amore dei. Non Heleno potuit Priamus succurrere, Regis Imperii set eo tempore iura silent; Rex tamen vt sciuit quod sic fuit ordine rerum, Plangit et hinc doluit cordis amore sui: Rex doluit factum, nec habet quo frangere fatum,244 Iura nec ecclesie debita ferre sacre.2451160 Ante sacras vidi proiecta cadauera postes, Nec locus est in quo desinit esse nephas.
Hic tractat vlterius secundum visionem sompnii de diuersa persecucione et occisione, quas in dicta ciuitate quodammodo absque vlla protunc246 defensione furie supradicte, prodolor! faciebant, et qualiter huiusmodi247 fama vicinas perterruit ciuitates.
Capm. xv. Quique magis celebres fuerant hoc tempore ciues, Sicut oues mortis procubuere manu. Corpora missa neci nullo de more feruntur, Immo iacent patulis vndique spersa viis: Et quod nulla viris, rabies, monumenta manerent, Mortua membratim corpora scissa terit: Corpora cesorum muris suspensa reponunt, Brutaque brutorum more sepulta negant.2481170 Horrida plaga fuit dum sanguine terra madescit, Fons vbicumque tumet, sanguinitate rubet: Mors furit in foribus, mors pulsat ad ostia iuris,249 Viuere siue mori rusticus ipse iubet. Quicquid erat forte manibus succumbit eorum, Vrbs que summa fuit, cede repressa ruit: Turribus euersis inuenta cibaria vastant, Omnia diripiunt que meliora sciunt. Fit nouus ergo dolor, fit planctus, luctus invndat, Deuiat a cultu regis iniqus homo:1180 Annos per centum veteres quos duxerat etas, Flebant de casu quem dedit vna dies. Plus quam piscis aquam rabies cupit ipsa cruorem, Pacis in auxilium nec miserere iuuat: Pro nato genitor si verba precancia dixit, Corruit ex verbo cesus vterque simul: Si veniam peteres, fleres et ad hoc maris vndas, Non tamen hee lacryme pondera vocis habent. Tunc magis indomitas ardescit vulgus in iras, Vt rediat pietas nil valuere preces:2501190 Consumptis precibus furiens violencior extat Rusticus, et peius quod valet ipse facit. Sic nec aper media silua tam seuus in ira Fulmineo rapidos conrotat ore canes; Quin cicius verbo, furiis quod dixeris, vno Sensisses lesum in caput arma tuum. Confusum tanto subite terrore ruine, Vix genus ingenuum scit genus esse suum. Diffugit ingenuus, vagat, et nec menibus vrbis251 Aut nemorum latebris fert loca tuta satis:1200 Mille domos adiit sortem repetendo salutis, Set potuit nullo ferre quieta loco: Nunc huc, nunc illuc, quasi mocio nubis aquose, Se mouet ingenuus, fit neque firma salus: Vir cubat in puteis, latebras magis optat Auerni, Quam periturus erat, dum latitare queat.252 A siluis silue, set ab aruis arua timescunt, Vrbs et ab vrbe, locus nescit habere loca. Quam subito positas aspergit sanguine mensas253 Ille furor, cuius horruit acta deus!1210 Spersaque sanguineis maduerunt pabula guttis, Nec locus aut thalamus dat loca salua viris.254 Tunc nisi sub centro res aut super ethera nulla Salua potest fieri proprietate loci. Aduena preda fuit, quam rusticus inchola mortis Morsibus exagitans ensis in ore terit. O dolor in sponsa mortis cum viderit ensem, Quo caderet sponsus, nec fuit ipse reus! Occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat, ‘O pariter celi summa petamus,’ ait:1220 Accipiunt lacrymas spersi per colla capilli, Oraque singultu concuciente sonant. Sic magis orbatas quam sepe rigare maritis Femineas vidi corde dolente genas; Sepe manus stringi, dirumpere sepeque crines, Vngues et propriam dilaniare cutem. Qui tamen est omnis auctor feritatis, ob ipsos Gaudia fert luctus et magis auget eos; Monstraque sic hominum calido de sanguine gaudent, Quod nichil impietas de pietate sapit.1230 Sperserat ambiguas huius vaga fama per vrbes Rumoris sonitum, cordaque firma mouet; Euentuque graui recitatur publica clades, Nec de fortuna quo cadet ipse sapit. Sic magis ecce viros perterruit impius ensis, Cuius non redimunt aurea dona manum: Vrget amara sitis, que torrida viscera torquet, Dum timor exsiccat pectoris antra viri: Inuictumque virum potuit quem nullus ab ante Vincere, tunc vicit de grauitate pauor:1240 Ymber vt ipse cruor rubefactaque sanguine tellus255 Tunc magis audacis interiora mouet. Set tamen vt curet morbum lex nulla medetur,256 Nec sibi pre manibus quis properauit opem: Auxilium nullus rebus prestabat amaris, Lance suam reputat quisque tenere necem: Est inmota manus procerum nec temporis obstat Ire, set paciens sustulit omne malum: Nulla potentis erat hominis tunc salua potestas, Deprimit immo suum cauda maligna caput:1250 Tunc sua cuique domus homini funesta videtur, Nec fuit a mortis vlcere certus homo. In nimio tinxit elatos sanguine cultros, Dum sua ruralis rusticus arma gerit: Parcere nec pueris vult impius aut mulieri, Vastat cunctorum res, loca, iura, forum. Nemo potest veniam sub ea feritate mereri, Impetus illorum terruit omne solum: Omnis enim vulgi furiis tunc turba fauebat, Nec fuit ingenuus vnus vt obstet eis:1260 Non fuit in toto gladius vel lancea regno Militis in manibus, quo tueatur opus: Dum furor excrescit, dum rustica turba tumescit, Miles vt ambiguus fit magis inde pius. Milicies cessit paciensque locum dedit ire, Dum terit improbitas que probitatis erant: Occupat en talus loca cordis, iuris et error, Nec medicus morbo quis reputauit opem. Sic neque nobilium scutum vel lancea quicquam257 Obstitit, vnde vetus fortificetur honor;1270 Cassaque iusticia cessat, nec cordis agresti258 Amplius indomiti debita iura tenet. Spacia nulla sinunt medicamina ferre furori,259 Set furit ebrietas maior ad omne scelus: Hec mala corripere qui vellent nec potuerunt, Hii lacrimas animi signa dedere sui: Quisque suas lacrymas alto de corde petitas Edidit, et finem spectat adesse suum. Lumina que fuerant prius arida letaque risu, Erumpunt lacrime more fluentis aque;1280 Qui prius ex nullo casu deflere solebant, Vt flerent oculos erudiere suos: Flebat auus flebatque soror flebantque gemelli, Que videant oculi nil nisi triste ferunt. Vox fuit ‘Heu! ve! ve!’ sunt, prodolor! omnia luctus, Omnia solliciti plena timoris erant; Omnis habens lacrimas, ‘Quis me manet exitus?’ inquit, Nescius ad mane que sibi sero foret. ‘Fer, precor,’ inquit, ‘opem, nostroque medere timori, Egraque sors abeat, o deus!’ omnis ait.1290 Rusticus ingenuis, ‘Stat magna potencia nobis,’ Dixerat, ‘et vester ammodo cesset honor.’ O genus attonitum gelide formidine mortis, Quam variata tibi sors dedit ista mali! Est in thesauris abscondita causa supremis, Cur ruit ingenuos tanta procella viros. Pax perit atque quies, animalia namque pusilla Intrepido corde bella tremenda ferunt: Que fuerant prede nuper, sibi querere predas Vidi, set preda nulla resistit eis.1300 Vidi nam catulos minimos agitare leonem, Nec loca tuta sibi tunc leopardus habet: Aspera grex ouium pastori cornua tendunt, Cordis et effuso sanguine tincta madent: Postpositaque fide Cristi, furientibus illis, Ecclesiam reputant atque lupanar idem. Perfida stulticia tunc temporis omne negauit, Quod natura sibi vel deus ipse petit:260 Non timet ipsa deum neque mundi iura veretur, Set statuit licitum criminis omne malum:1310 Ordine retrogrado sic quilibet ordo recessit, Nec status ipse sapit quid sit habere statum.261 Frumenti spicas tribulus vastauit, et ipsas Cardo supercreuit et viciauit agros. Loth capitur, pastor rapitur, locus expoliatur, Et qui cuncta videt secula ceca sinit. Tunc pro peccatis populi fit pena beatis, Cunctaque sacra furor esse nephanda putat: Demonibus homines subici culpis meruerunt, Tunc quia non hominem nec timuere deum.1320 Murmurat ex more plebs improba digna dolore, Murmur et in populo iurgia multa mouet: Iura sacerdotum presumentes, et honores Tollentes, iram commeruere dei. Fulgurat interius dolor huius turbine pestis, Intonat exterius horrida turba sonis: Conclamant furie, respondet flebile tellus, Heu, quod in hoc fient tempore tanta mala! Leticie facies tunc nulla videtur in vrbe, Compatitur vultus cordis amara sui:1330 Nulla quies mentis lese nullumque iuuamen Extitit, vt sanum tempus habere queat. Sic amor ecce vetus Troie mutatur in iram, Cantus et ex planctu victus vbique silet: In lacrimas risus, in dedecus est honor omnis Versus, et in nichilum quod fuit ante satis. Ora rigant fletus, tremit et formidine pectus, Gaudia que fuerant deuorat ipsa dolor: Aspiceres alios flentes terraque iacentes, Quos dolor alterius proprius atque dolet,1340 Et sua multociens ad celum brachia tendunt, Si magis ex superis sit medicina malis. Qui bonus extiterat magis est bonitate remorsus, Planctus erat celebris, meror vbique nouus. ‘Omnia perdidimus,’ dicunt, quia nullus in vrbe, Quem status expectat, quicquid honoris habet. Qui de lege magis florebant tunc sapientes, Impositis gladiis colla secantur eis: Quos magis et furie reputabant esse peritos, Vulneribus paribus corpora cesa ruunt.1350 Garrula culpa volat, timidasque perhorruit aures, Nec sciuit sapiens quid sibi iura valent: Floruit omne scelus, bonitas perit, egraque iura Deveniunt, que regens non habet vnde regat. Hec et plura ferox rabies, que nullus ab ante Viderat, insolita fecit in vrbe mala: Vrbes non tantum generaliter, immo per omnem Iste furor patriam subpeditauit humum.
Hic plangit secundum visionem sompnii quasi in propria persona dolores illorum, qui in siluis et speluncis pre timore temporis illius latitando se munierunt.
Capm. xvi. Hec ita cum vidi, me luridus occupat horror, Et quasi mortifera stat michi vita mea;1360 Semper in interius precordia mortis ymago262 Pungit, et vt gladius viscera tota mouet. Iamque dies medius tenues contraxerat vmbras, Iamque pari spacio vesper et ortus erat: Ter quater affligi sociorum corpora terre Vidi, datque sua mors michi signa mori. Aspiciens vultus aliorum cede madentes, De propria timui morte remorsus ego; Crudelesque manus, orbem sine lumine iuris263 Percipiens dixi, ‘Iam cadit ordo viri’;1370 Bestia cum regimen hominum rapuisset et arma, Et quod nulla suis legibus equa forent. Hoc michi solliciti certissima causa timoris Extitit et sortis peior origo mee; Nam quia sic proceres vidi succumbere seruis, Spes magis in fatis nulla salutis erat. Est michi rupta domus per eos, quos rupta gehenna264 Miserat, vt leges perderet ordo suas: Sic fugiens abii subite contagia cladis, Non ausus lese limen adire domus.1380 Tuncque domum propriam linquens aliena per arua Transcurri, que feris saltibus hospes eram. Morsus ego linguis a dorso sepe ruebar, Et reus absque meo crimine sepe fui: Sic reus infelix agor absens, et mea cum sit Optima, non vllo causa tuente perit.265 Inde ferens lassos aduerso tramite passus, Quesiui tutam solus habere viam: Attamen ad tantam rabiem pedibus timor alas Addidit, et volucris in fugiendo fui.1390 Sic vagus hic et ibi, quo sors ducebat euntem, Temptaui varia cum grauitate loca:266 Pes vagat osque silet, oculus stupet et dolet auris, Cor timet et rigide diriguere come. Sicut aper, quem turba canum circumsona terret,267 Territus extrema rebar adire loca. Ha, quociens certam sum me mentitus habere Horam, proposito que foret apta meo! Si qua parte michi magis expediens foret ire, Perstetit in media pes michi sepe via:1400 Excidit omne decus michi tristi, nulla tuebar Rura, nec in precio fertilis ortus erat. Mens agitur, que diu pugnat sentencia mecum, Quis locus ad vitam fert pociora meam; Vixque michi credens solo quasi vota momento Millesies varians corde vagante tuli. Si loca tuta forent, loca tuta libenter adissem, Set quo non potui corpore, mente feror; Cumque domum volui quandoque redire diebus, Vt me prepediat, occupat hostis iter.1410 Si progressus eram, caperer ne nocte timebam; Sic michi de nullo tempore tempus erat: Hostis adest dextra, surgit de parteque leua, Vicinoque metu terret vtrumque latus. Ha, quociens furiis visis cessi, que sub vmbris Auris ad extrema semper aperta fuit! Ha, quociens siluis latui vix ausus in antris, Desperans sero quid michi mane daret! Ha, quociens mentem pauor incutit hec michi dicens, ‘Quid fugis? hic paruo tempore viuus eris!’2681420 Ha, quociens fuerat mea mens oblita quid essem, Dum status anterior posteriora tenet! Sepius inque die dum sol clarissimus esset, Nox oculis pauidis venit aborta meis. Sompnia me terrent veros imitancia casus, Et vigilant sensus in mea dampna mei: Sic mea sompniferis liquefiunt pectora curis, Ignibus appositis vt noua cera solet: Aut nisi restituar melioris ymagine sompni, Aspicio patrie tecta relicta mee.1430 Concaua vallis vbi fuerat nemorosa, per vmbras Vt lepus obliquas sepe viator eram: Purus ab arboribus spectabilis vndique campus Tunc michi pro nullo tempore fidus erat; Silua vetus densa nulla violata securi Fit magis ecclesiis tunc michi tuta domus. Tunc labor insolitus sic me lassauit, vt egros Vix passus potui ferre vel hic vel ibi: Sic fugiendo domos proprias mens horruit antra; Peius vt effugiat, sustinet ipsa malum.1440 Absque supercilio michi nubis sub tegumento Copula cum foliis prebuit herba thorum. Si potui, volui sub eodem cortice condi, Nulla superficies tunc quia tuta fuit; Perque dies aliquot latitans, omnemque tremescens Ad strepitum, fugi visa pericla cauens. Glande famem pellens mixta quoque frondibus herba Corpus ego texi, nec manus vna mouet: Cura dolor menti fuerat, lacrimeque rigantes In fundo stomachi sunt alimenta quasi.1450 Tunc cibus herba fuit, tunc latis currere siluis Impetus est, castra tunc quia nulla iuuant: Rore meo lacrimisque meis ieiunia paui, Fert satis ad victum langor in ore meum. Plura dolens timui tunc temporis, et super omne Ira dei magni causa timoris erat: Tristis eram, quia solus, egens solamine, cogor Tunc magis ignotas vt vagus ire vias: Sic loca secretos augent secreta dolores, Vt releuet luctus quisque sodalis abest:1460 Fert tamen, vt possum mestos depromere vultus,269 Solus in exilio gaudia magna dolor. Sic lacrime lacrimis, sic luctus luctibus assunt, Dum queror, et non est qui medicamen agat; Pectoribus lacrimeque genis labuntur aborte, Dum fuerat fati spes inimica michi. Fine carent lacrime, nisi cum stupor obstitit illis, Aut similis morti pectora torpor habet: Tunc pariter lacrimas vocemque introrsus abortas, Extasis exemplo comprimit ipse metus.1470 Brachia porrexi tendens ad lumina solis, Et, quod lingua nequit promere, signa ferunt; Cumque ferus lacrimas animi siccauerat ardor, Singultus reliquas clamat habere vices. Pallidiora gerens exhorruit equoris instar Multa per interius mens agitata malis; Discolor in facie macies monstrauerat extra,270 Que magis obtruse mentis ad yma latent: Nam pauor et terror, trepidoque insania vultu, Me magis ignotum constituere michi.1480 Dum mens egra fuit, dolet accio corporis, in quo Ossa tegit macies, nec iuuat ora cibus: Iam michi subducta facies humana videtur, Pallor et in vultu signa reportat humi; Sanguis abit mentemque color corpusque reliquit,271 Pulcrior est et eo terra colore meo. Sic magis a longo passum quod corpus habebam, Vix habuit tenuem qua tegat ossa cutem; Sicque diu pauidus pariter cum mente colorem Perdideram, que fui sic nouus alter ego.1490 Vix fuerat quod ego solida me mente recepi, Dum bona promisit sors michi nulla fidem: Non michi libertas cuiquam secreta loquendi Tunc fuit, immo silens os sua verba tenet. Si michi quem casus socium transduxerat illuc, Miscuimus lacrimas mestus vterque simul: Raro fuit quod ego verbis solabar amicis, Vix quia tunc fidus vnus amicus erat: Illud erat tempus dubium, quo nullus amicum Certum certus habet, sicut habere solet.1500 Qui prius attulerat verum michi semper amorem, Tunc tamen aduerso tempore cessat amor: Querebam fratres tunc fidos, non tamen ipsos Quos suus optaret non genuisse pater. Memet in insidiis semper locuturus habebam, Verbaque sum spectans pauca locutus humum: Tempora cum blandis absumpsi vanaque verbis, Dum mea sors cuiquam cogerat vlla loqui. Iram multociens frangit responsio mollis, Dulcibus ex verbis tunc fuit ipsa salus;1510 Sepeque cum volui conatus verba proferre, Torpuerat gelido lingua retenta metu. Non meus vt querat noua sermo quosque fatigat, Obstitit auspiciis lingua retenta malis; Sepe meam mentem volui dixisse, set hosti Prodere me timui, linguaque tardat ibi. Heu! miserum tristis fortuna tenaciter vrget, Nec venit in fatis mollior hora meis. Si genus est mortis male viuere, credo quod illo Tempore vita mea morsque fuere pares.1520 Sic vbi respexi, nichil est nisi mortis ymago, Quam reputo nullum tollere posse virum: Sepe mori volui ne quicquid tale viderem, Seu quod ab hiis monstris tutus in orbe forem; Velle mori statui, quia scribitur, ‘Omnia soluit272 Mors et ab instanti liberat ipsa malo.’ ‘Fortune,’ dixi, ‘dolor, vndique parce dolenti, Da michi vel plene viuere siue mori.’ Set michi pro fine spem tantum mortis habebam, Plusque nec ausus eram limen adire domus.1530 Murmura tunc subite subeunt habitacula mentis,273 Talia pro luctu sepeque verba ferunt: ‘O tibi quem presens spectabile non sinit ortus Cernere, quam melior sors tua sorte mea est! Heu! mea consueto quia mors nec erit michi lecto, Depositum nec me qui fleat vllus erit: Spiritus ipse meus si nunc exibit in auras, Non positos artus vnget amica manus. Si tamen impleuit mea sors quos debuit annos, Et michi viuendi tam cito finis adest,1540 Ecce, deus, tu scis quia non tua fata recuso; Dum feris, en pacior que meruisse reor.’ Cumque mei luctus torrens michi maior invndat, Et magis ex sterili sorte volutus eram, Ecce Sophia meis compassa doloribus inquit, ‘Siste, precor, lacrimas et pacienter age. Sic tibi fata volunt non crimina, crede set illud Quo deus offensus te reparando vocat. Non merito penam pateris set numinis iram: Ne timeas, finem nam dolor omnis habet.’1550 Talibus exemplis aliis quoque rebus vt essem Absque metu paciens sepe Sophia monet;274 Conscia mensque michi fuerat, culpe licet expers, Spes tamen ambigue nulla salutis adest. Non fuerant artes tanti que numinis iram A me tollentes tempora leta ferunt. Tanta mee lasse fuerat discordia mentis, Quod potui sensus vix retinere meos. Quid michi tunc animi fuit aut quid debuit esse, Cum michi rem certam mors neque vita tulit?1560 Nunc id, nunc aliud, dubitata mente reuolui, Quo michi nulla quies fit neque leta dies. Cum fuit in sompnis mea desperacio maior, Exiguo dixi talia verba sono: ‘Crudeles sompni, cur me tenuistis inermem? Quin prius instanti morte premendus eram.’ Arguit ergo meos ita mens quam sepe dolores, ‘Quid fles hic paruo tempore,’ dixit, ‘eris.’ Sic tenuant vigiles corpus miserabile cure, Quas vigili mente sompnia ferre dabant:1570 Me timor inuasit, stabam sine lumine mestus, Et color in vultu linquit habere genas: Attonitus tanto miserarum turbine rerum, Vt lapis a mente sepe remotus eram. Mens tamen vt rediit, pariter rediere dolores,275 Mortem dum menti vita negare nequit: Sic mortem cupiens timui presagia mortis, Nec fore quid melius mens michi fida refert. Verbis planxissem, set viscera plena dolore Obsistunt, nec eo tempore verba sinunt;1580 Obice singultu vocis stetit impetus horrens Aduentum lacrime, lingua refrenat iter. Est michi vita mori, mors viuere, mors michi vita Dulcior est, redolet viuere mortis amor: Solus, inops, expes, vite peneque relictus, Attendi si que sors mea certa foret. Talia mira nimis longum narranda per annum, Que modo vix recolo, tunc paciebar ego.276 Scire meos casus si quis desiderat omnes, Quo loquar hos finem non breue tempus habet:1590 Sic tamen in variis mea lassa doloribus ipse277 Tempora continuans asperiora tuli.
Hic eciam secundum visionem sompnii describit quasi in propria persona278 angustias varias que contingebant hiis qui tunc pro securitate optinenda in Turrim Londoniarum se miserunt, et de ruptura eiusdem turris: figurat enim dictam turrim similem esse naui prope voraginem Cille periclitanti.
Capm. xvii. Amplius vt vidi quia lex non nouerat orbem, Creuit et ex variis rumor vbique malis, En stupor in sompnis magis ac magis inde timorem Prouocat, et dubias fert michi sepe vias: Quid facerem metuens, aut quid michi cercius esset Ignorans, oculos sperserat ira meos. Haud procul aspexi nauem, properansque cucurri, Sors mea si forte tucior esset ibi;1600 Ecceque scala michi patuit, qua scansus in altum, Intraui, que pius dat michi nauta locum. Ingenui sexus alios conscendere nauem Vidi quam plures, quos timor omnis habet: Vix fuit a planta capiti gradus vllus eorum Qui tunc de stirpe nobilitatis erant, Quin maris in medio pauidus conscenderat ille Classem, quo requiem, si foret vlla, petat. Set quid agant alii, semper michi cura remansit Vna, quod a furiis tutus abire queam.2791610 Nauis in ingressu pauida de mente rogaui, Vt michi det faciles vtilis aura vias: Quem mare quemque colunt venti, per vota reclamo, Vt michi det placidum per mare Cristus iter: ‘Tu michi, stella maris, sis preuia, quo ferar vndis; Sit tibi cura mei, te duce tutus ero.’ Cum maris vnda procul a litore nos rapuisset, Nauis et optato flumine carpsit iter, A furiis terre tunc amplius esse quietum Me dixi, set in hoc spes mea vana fuit;1620 Nam mea quando fuit spes maior vt ipse salutem Consequerer, subito causa doloris adest. Terribilem picea tectus caligine vultum Ether ab excelso commouet arma fretis: Quatuor ora fremunt ventorum sic, quod inermem Anchora non poterat vlla iuuare ratem.280 Extra se positus madidis Nothus euolat alis, Cuius enim gutte dampna furoris agunt: Quas sibi non poterat terre comprendere virtus, Pendula celestes libra mouebat aquas;1630 Sic defrenato voluuntur in equora cursu, Quo maris vnda nimis aucta subegit humum. Seuiit in nauem ventis discordibus aura, Et maris in remos vnda coacta ruit; Fit fragor, et densi funduntur ab ethere nimbi, Nauis et est variis exagitata malis. Nuncia Iunonis varios tumefacta colores Induit, et vario more refudit aquas: Nulla set est gutta dulcis quam fuderat, immo Turpis, amara, rudis, vilis, acerba, grauis;1640 Nil valet ad gustum liquor hic, qui corda bibentum Perforat, et quassat viscera tota simul. O felix, tales qui tunc euaserat ymbres, Qui sunt Stige magis et Flegetonte graves! Ipse tamen naui turbatus semper adhesi, Quam furiens pelagi merserat ira quasi. Huius aque fluuio bubo natat inter alaudas, Nat lupus inter oues, inter honesta nephas. Huius aque subite magis insulcata carina Forcia que subiit tecta que castra ruit.1650 Pre nimia rabie timuerunt grandia cete, Dum magis atque magis aucta fit ira maris. Ecce cadunt largi resolutis nubibus ymbres, Aeris et medio fulminis ira tonat; Inque fretum credas totum descendere celum, Terruit et terras Iris vbique minis; Inque plagas celi tumefactus scandit et equor, Vt si de proprio vellet abire loco. Sternitur interdum spumisque sonantibus albet, Et redit in subtus quod fuit ante super;1660 Et modo cum fuluas ex ymo vertit arenas, Tincta superficies fulua patebat aquis.281 Que freta seu venti poterant tormenta parare, Fluctibus et grauibus flatibus illa parant: Equoree miscentur aque celestibus auris, Mixtaque cum pluuia salsa tumescit aqua. Vela madent nimbis, tegumenta nec vlla iuuabant, Vnus vt in sicco contegat inde caput; Pugnaque ventorum spumantes mouerat vndas282 Vertit et in variis fluctibus Auster eas.1670 Desuper emissi tenuerunt equora venti, Est ita naualis regula ceca magis; Tetraque nox premitur, tenebrisque micancia lumen Fulmina fulmineis ignibus ipsa dabant. Cum mare sub noctem tumidis albescere cepit283 Fluctibus, et preceps Eurus ad arma furit, ‘Ardua iam dudum dimittite cornua nauis,’ Clamat, ‘et ad velum currite,’ rector ait. Hic iubet, impediunt aduerse iussa procelle, Nec fragor auditum tunc sinit esse maris;1680 Sponte tamen properant alii subducere remos, Pars munire latus quisque labore suo. Egerit hic fluctus equorque refundit in equor, Hic rapit antemnas, que sine lege vagant: Bella gerunt venti fretaque indignancia miscent, Cassus et vlterius fit labor ille viris. Tanta mali moles classem compresserat audax, Vt vecors animum laxat abire vagum; Ipse pauet nec se quis sit status ipse fatetur, Dum timor ex mentis frigore corda gelat.1690 Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, Rector et in remis fert nichil ipse magis. Omnia pontus erat, deerant quoque litora ponto,284 Regis et ad solium fert sua monstra fretum.
Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter tanta superhabundauit tempestas, quod de certo absque manu diuina285 remedio omnes in dicta naui hesitarunt, et deum super hoc precipue quilibet sexus ingenui deuocius exorabat.
Capm. xviii. Ceruleus, rubeus, pingit geminus color arcum, Et furor ethereus vndique spersus adest; Desuper ira tonat, subtus rumpuntur abissi, Et de visceribus terra fluenta vomit; Insolitas pluuias nubes effundit et vndas, Sustinet innumeras vndique nauis eas.1700 Nescia sicque vagans nauis qua sorte fruatur, Equoris et pluuie sic natat inter aquas; Et mare terribili confundit murmure mentes, Quod timor ex solo terret vbique sono. Tristius et celum tenebris obducitur atris, Vix videt ex oculis iste vel ille manus.286 De celo veniunt tunc signa minancia mortem, Omnis et expectat quid sibi fata volunt: Desuper impletur flammis vltricibus aer, Et furor ex omni parte perurget aquas:1710 Ignea tunc sonitus diffundit flamma feroces, Et scintilla quasi fulmina spersa volat. Igniuomus fluuius sic nos torquebat, vt omnis Submisso capite mutus in ore silet: Deficit ars animique cadunt viresque fatescunt, Nec fuit vlterius spes aliqualis eis. En super hoc veniens inmensus belua ponto Eminet, ex cuius naribus vnda tonat: Ipse velut nauis prefixus concita rostro Sulcat aquas, et eum cuncta propinqua timent:1720 Ipse ferox latum sub pectore possidet equor, Et propriata sibi iura marina petit: Frater erat Cille, furiens magis ipse Caribdi, Et velut os Herebi, que voret ipse petit.287 Perdidit hiis visis audacior intima cordis Robora, que subito surripit ille pauor; Iamque gubernator, tollens ad sidera palmas, Exposcit votis inmemor artis opem: Vincitur ars vento, neque iam moderator habenis Vtitur, immo vaga per freta nauis arat.1730 Tunc quasi febricitans os omnes horruit escas, Mensque vomit sensus absque salute suos: Brachia cum palmis, oculos cum menteque tristi In celum tendens, postulat omnis opem: Non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos, Proque salute sua numina quisque vocat. Rector cuncta deo commendans talia dixit, ‘Celestis celerem det michi rector opem.’ Rima patet, que viam prebet letalibus vndis, Nec stat qui mortis non reputaret iter. Visa michi Cilla fuit et tunc visa Caribdis,1740 Deuoret vt nauem spirat vtrumque latus. O quam tunc similis huic naui Londoniarum Turris erat, quod eam seua procella quatit; Turris egens muris, vbi sumpsit petra papiri Formam, quam penetrans sordida musca terit; Turris, vbi porta sibi seras ferre recusat, Quo patitur thalamus ingredientis onus; Turris, vbi patula furiis via restat, et omnis Rusticus ingrediens res rapit atque loca;1750 Turris, vbi vires succumbunt debilitati, Turris, vbi virtus non iuuat vlla viros; Turris in auxilium spirans, custode remoto, Et sine consilio sola relicta sibi; Turris in obprobrium patricida que sanguine feda, Cuius ineternum fama remorsa volat; Turris, vbi rupta spelunca fuit leopardi, Ipseque compulsus vt pius agnus abit; Turris, vbi pressit vi tegula feda coronam, Quo cecidit fragili sub pede forte caput;1760 Turris, non thuris olefacta salute set egra, Lugens non ludens, tedia queque ferens; Turris diuisa linguis Babilonis ad instar, Turris, vt est nauis Tharsis in ore maris. Sic patitur pressa vicii sub gurgite turris, Nescia qua morum parte parare viam. Quisque dolet, set non vt ego, dum talis amarum Spectat ad interitum naufraga Cilla meum. Hec ita sompnifero vigilans quasi lumine signa Vidi, quo timui dampna futura rei.1770 Nimirum quod ego, dum talia ferre putabam, Territus in sompnis et timefactus eram: Ductus in ambiguis dixi quam sepe periclis, Quod michi naue mea tucius equor erat. Sic ego concussus Euros Zephirosque timebam, Et gelidum Boream precipitemque Nothum:288 Quatuor hii venti partes per quatuor orbis Flant, nec obesse suis flatibus vlla queunt. Nostra per aduersas agitur fortuna procellas, Sorte nec vlla mea tristior esse potest.1780 Talia fingebam misero michi fata parari, Demeritoque meo rebar adesse malum. Sic mecum meditans, tacito sub murmure dixi, ‘Hec modo que pacior propria culpa tulit.’ Non latuit quicquam culparum cordis in antro, Quin magis ad mentem singula facta refert: Cor michi commemorat scelerum commissa meorum, Vt magis exacuat cordis ymago preces.289 Non fuit ex sanctis quem non mea lingua precatur, Dum maris interitum preuia signa parant:1790 Accensam summi precibus mulcere paratus Iram, cum lacrimis sic mea verba dedi. ‘Conditor O generis humani, Criste redemptor, Est sine quo melius nil vel in orbe bonum, Dixisti, que tuo sunt omnia condita verbo, Mandasti, que statim cuncta creata patent; Inque tuo verbo celi formantur, et omnem Spiritus ornatum fecerat inde tuus. Per te sunt et aque, certus quoque terminus illis, Est per te piscis et maris omne genus:1800 Aera cum genere volucrum sermone creasti, Quatuor et vento partibus ora dabas: Cunctipotensque tuo fundasti numine terram, Fixit quam stabilem prouidus ordo tuus: Cunctaque terrigena viuunt animalia per te, Subque tua lege reptile quodque mouet. Sicut ymago tua tandem fuit et racionis Factus homo, quod opus sit super omne tuum; Qui precepta tua veteri serpente subactus Preterit, et pomi mors sibi morsus erat.1810 Set pietate tibi quod eum de morte resumas, Virginis ex carne tu caro factus eras; Sicque parens nostri generis de carnis amore Efficeris, nobis gracior vnde fores. Vt te credo deum sic esse meumque parentem, Micius, oro, pater, tu mea fata rege! Vt de morte crucis te non pudet esse cruentum, Hoc ita, Criste meis tempore parce malis! Qui Paulum pelago, Petrum de carcere, Ionam Eripis a piscis ventre, memento mei!1820 Nescit abesse deus in se sperantibus, egros Visitat, elisos erigit, auget opem. Peccaui, redeo, miserere precor miserendi! Tempus adest, miseros te refouere decet. Parce, precor, fulmenque tuum tua tela reconde, Que michi nunc misero tristia tanta parant. ‘O! cui fundo preces, te deprecor, intret in aures Hec mea diuinas vox lacrimosa tuas! Iam prope depositus sum mundo, frigidus, eger, Seruatus per te, si modo seruer, ego.1830 O superi, fractis,’ dixi, ‘succurrite remis, Et date naufragio litora tuta meo! Que genus humanum curauit origine Cristi, Materiam cure prebeat illa mee! Te precor, alme deus, sit vt illa michi mediatrix, Que peperit florem flore manente suo. Cur mala que pacior nullo michi tempore soluis? Ecce simul morimur, respice, plaga monet!’ Cum magis in precibus prostratus proxima dampna Expectans timui speque salutis egens,1840 Impetus en subito ruit, et concussit ad ymum Nauem, quam Cille deuorat ira prope: Vis tamen alma precum sitibunda voraginis ora Obstruxit, nec ea fit saciata vice. Semper in incerto fuimus quid fata pararent, Nec spes pro nobis, nec timor equs adest. Micius ille perit subitis qui mergitur vndis, Quam sua qui timidis brachia iactat aquis.290 Absque quiete tamen rogat omnis votaque suplex Impendit, que pias fundit ad alta preces.1850
Hic fingit secundum visionem sompnii de quadam voce diuina in excelsis clamante, et quomodo deus placatus tandem precibus tempestates sedauit, et quomodo quasi in holocaustum pro delicto occisus fuit ille Graculus, id est Walterus, furiarum Capitaneus.
Capm. xix. Clamor in excelsis, lacrime gemitusque frequentes, Non veniam cassi preteriere dei; Attamen ipse maris Neptunus qui deus extat, At mare pacificet, tunc holocausta petit. Dona valent precibus commixta, per hec deus audit Micius, et votis annuit ipse precum: Cum magis ergo furit tumidi maris aucta procella, Et magis in mortem visa pericla patent, Vnus erat Maior Guillelmus, quem probitatis291 Spiritus in mente cordis ad alta mouet;1860 Iste tenens gladium quo graculus ille superbus Corruit, ex et eo pacificauit opus. Vna peribat auis, quo milia mille reviuunt, Et furibunda deus obstruit ora maris. Sit licet hoc tarde, tunc nauis post scelus actum Induit infelix arma coacta dolor. Graculus en moritur! sic non moriuntur invlti, Quos prius ex rostro lesit ad arma suo: Qui ferit ex gladio periit gladiator in illo, Et magis infelix imbuet auctor opus:2921870 In scelus addendum scelus est, in funera funus, Sic luet exactor quod tulit ante malum; Inque leues abiit morientis spiritus auras, Si petat inferius antra scit ipse deus.293 Sic quia miliciam transumpsit ymagine monstri, Irrita decepti vota colonis erant. Cum magis est quicquid superi voluere peractum, Desinit a furiis sors maledicta suis: Forsitan illa dies erroris summa fuisset, Si deus in tali morte negasset opus.1880 O michi quanta tulit tantus solacia victor, Obruta qui tante sortis ad alta leuat! O benedicta manus, tam sufficiens holocaustum Que dedit, vnde maris victa procella silet! Nam deus vt voluit, plus dum furit equoris vnda, Grata superveniens hora salutis adest. Quod deus ipse suam pro tempore distulit iram, Vocis ab excelso protulit ista sonus; Aeris e medio diuina voce relatum Tunc erat et nostris auribus ista refert:1890 Dixit, ‘Adhuc modicum restat michi tempus, et ecce Differo iudicium cum pietate meum.’ Cilla per hoc verbum paciens restrinxit hiatum, Quod prius exhausit protinus illa vomit; Sicque iubente deo nauis, quam seua vorago Sorbuit, erigitur equoris alta tenens: Sic prius austerus stat sub moderamine motus, Tantus celesti venit ab ore vigor: Et iam deficiens sic ad sua verba reuixi, Vt solet infuso vena redire mero.1900 Conclamant naute, surgunt pariter properantque Quilibet officium fortificare suum: Sic inter medium vite mortisque reformant Cursum, quo breuiter tucius ire putant: Exiguam veli, que tunc tamen integra mansit, Extollunt partem, ducat vt ipsa ratem. Tanta fit ingluuies et aquarum fluxus habundans, Vix quod sedatas terra resumpsit aquas: Set mare qui pedibus calcauit in orbe misertus, Horrida compescens tempora leta dedit:1910 Equora constrinxit celique foramina clausit, Et minus iratas cedere iussit aquas: Nebula deiecit nimbis aquilone remotis, Nec fragor vlterius voce tonante furit: Equoris arcet aquas, iubet vt sit terminus illis, Ne maris infirmam plus terat ira ratem. Tunc celo terras ostendit et ethera terris, Et pelagi furias pescuit ipse feras: Tunc loca concrescunt, quia decrescentibus vndis Pax redit, atque probis fit renouata salus.1920 Fusca repurgato fugiebant numina celo, Fulsit et optata clarior illa dies; Ortaque lux radiis solidum patefecerat orbem, Cessit et anterior sors tenebrosa malis. Sic mare litus habet, plenos capit alueus ampnes, Legibus atque noue tunc patuere vie: Sic, deus vt voluit, cum sit moderacior vnda, Leticie mixti convaluere metus. Omnes tunc Cristum laudant, quod ab ore procelle Non sinit extinctos, set reparauit eos.1930 Tunc ego, deflexis genibus set ad ethera palmis Tensis, sic dixi: ‘Gloria, Criste, tibi!’ Hoc iterans gelida formidine frena resolui, Leticieque noue spes michi mulcet iter. Dum mare pacatum, dum ventus amicior esset, Spes redit et nautis corda subacta leuat. Viribus ergo suis pauidus sibi nauta resumptis Nauigat, vt portum pacis adire queat. Carbasa mota sonant, iubet vti nauita ventis,294 Subque noue sortis spe noua vela dari.1940
Hic loquitur adhuc de naui visa in sompnis, id est295 de mente sua adhuc turbata, vt si ipse mentaliter sompniando, quasi per nauem variis ventis sine gubernaculo agitatam, omnes partes mundi pro pace mentis scrutanda investigasset, et tandem in partes Britannie maioris, vbi raro pax est, dicit se applicuisse. Dicit eciam qualiter vox in sompnis sibi iniunxit quod ipse omnino scriberet ea que de mundo in illo scrutinio296 vidisset et audisset; et ita terminatur sompnium.
Capm. xx. Clausit adhuc oculos sompnus, quo sompnia nauem Semper pretendunt, que loco tuta petit, Nec timor ambigue poterat cito cedere menti, Quam prius ad portum salua venire queat. Deficiunt remi iam ventis vndique fracti, Ac vbi sors duxit nauis habebat iter: Littora pacifica scrutans temptabat in omnem Partem, nec poterat pacis habere locum; Turbo set equoreis hanc tandem, prodolor! vndis Expulit in portum quo furit omne malum.1950 Sic Cillam fugiens minus est nec lesa periclis, Dum Cilla grauior Insula cepit eam. Insula lata quidem fuit hec vallata rotundo, Que maris Occiani cincta redundat aquis.297 Ad portum veniens de naui concito litus Egressus pecii, turbaque magna michi Plebis in occursum iam venerat, ex quibus vnum Pre reliquis dignum contigit esse virum: A quo quesiui, ‘Dic, Insula qualis, et vnde Tantus adest populus, quis sit et inde modus?’1960 Ecce senex ille, portu qui stabat in illo, Reddidit ista meis horrida verba sonis. ‘Exulis hec dici nuper solet Insula Bruti, Quam sibi compaciens ipsa Diana dabat. Huius enim terre gens hec est inchola, ritus298 Cuius amore procul dissona plura tenet. Nam quia gens variis hec est de gentibus orta, Errores varie condicionis habet: Egregie forme sunt hii, set condicione Ecce lupis seue plus feritatis habent.1970 Non metuunt leges, sternunt sub viribus equm, Victaque pugnaci iura sub ense cadunt: Legibus inculta fraudes, scelus, arma, furores, Pluraque pestifera plebs nocumenta parit: Que gestant homines terre de partibus huius Pectora, sunt ipso turbidiora mari. Hec humus est illa vario de germine nata, Quam cruor et cedes bellaque semper habent: Tristia deformes pariunt absinthia campi, Terraque de fructu quam sit amara docet.1980 Non magis esse probos ad finem solis ab ortu Estimo, si populi mutuus esset amor.’ Pluribus auditis que singula displicuerunt, Heu! michi corda dolor iam renouatus agit: Dulcius ipse michi numen nunc quando putabam, Fortune species obstat acerba mee. Cum video quam sunt mea fata tenacia, frangor, Spesque leuis magno victa timore silet: Sic ego fortune telis confixus iniquis Pectore concipio nil nisi triste meo:1990 Attigeram portum, portu terrebar ab ipso, Plus habet infesta terra timoris aqua. Sic magis in terris dubiis iactatus et vndis, Nescio quo possum tutus habere fugam:299 Sic simul insidiis hominum pelagique laboro, Et faciunt geminos ensis et vnda metus. Cur ego tot gladios fugii, tociensque minata Obruit infelix nulla procella caput? Iam mea spes periit, tali dum sors mea portu, Est vbi nulla quies, duxit habere moram.2000 Fugerat ore color, macies subduxerat artus, Sumebant minimos ora subacta cibos; Vtque leui Zephiro graciles vibrantur ariste, Frigida populeas vt quatit aura comas, Pergere cum volui, tremulus magis ipse iacebam, Et dolor in corde parturientis erat: Sic ego dumque queror, lacrime mea verba sequntur, Deque meis oculis terra recepit aquam. Viderit ista deus qui nunc mea pectora versat; Nescio quid terris mens mea maius agat:3002010 Sic iterum corde nouiter spasmatus ab infra In terram cecidi mortis ad instar ego. Tandem cumque leuans oculos et corpus ab ymo Erexi, vidi post et vtrumque latus, Ecce nichil penitus fuerat, velut vmbra set omnis Turba que nauis abest, solus et ipse fui. Cum me perpendi solum, magis vnde dolebam,301 Fit contristatus spiritus atque meus, Ipsa michi subito vox celica, quam prius ipse Audieram, verbi more sequentis ait.2020 ‘Nil tibi tristicia confert; si dampna per orbem Circuiendo mare te timuisse liquet,302 Immo tibi pocius modo prouideas, quia discors Insula te cepit, pax vbi raro manet. Te minus ergo decet mundanos ferre labores, Munera nam mundus nulla quietis habet: Si tibi guerra foris pateat, tamen interiori Pace, iuuante deo, te pacienter habe. Dum furor incurrit, currenti cede furori, Difficiles aditus impetus omnis habet;2030 Desine luctari, referant tua carbasa venti, Vtque iubent fluctus sic tibi remus eat. Siue die laxatur humus seu frigida lucent Sidera, prospicias que freta ventus agit: Tempora sicut erunt sic te circumspice, nulla, Sint nisi pre manibus, secula visa cape: Ludit in humanis diuina potencia rebus, Et certam presens vix habet hora fidem. Semper agas timidus, et que tibi leta videntur, Dum loqueris fieri tristia posse putes:2040 Qui silet est firmus, loquitur qui plura repente, Probra satis fieri postulat ipse sibi. Ocia corpus alunt, corpus quoque pascitur illis, Excessusque tui dampna laboris habent: Gaudet de modico natura, set illud habundans Quod nimis est hominem semper egere facit: Te tamen admoneo, tibi cum dent ocia tempus, Quicquid in hoc sompno visus et auris habent, Scribere festines, nam sompnia sepe futurum Indicium reddunt.’ Vocis et ecce sonus2050 Amplius hiis dictis non est auditus, et illo Contigit vt gallus tempore more suo Lucis in aurora cantum dedit, vnde remoto Euigilans sompno sic stupefactus eram, Vix ego quod potui cognoscere si fuit extra Corpus quod vidi, seu quod abintus erat. Nunc quia set vigilo viuens terrore remoto, Est mea cum domino spes magis aucta meo.
Hic reddit vigilans gracias deo, qui eum in sompnis a pelago liberauit.
Capm. xxi. Clarius aspiciens oculis vigilantibus orbem, Nubeque depulsa convaluisse diem,2060 Percipiens furias veteri de lege repressas, Et noua quod fractum lex reparasset iter, Illesosque mei nunc palpans corporis artus, Exultans humeros sustinuisse caput, Creuit amicicia vetus et fugit impetus ire, Et renouantur eo tempore iura viri. Tunc prius ad dominum cordis nouitate reviuens Cantica celsithrono laudis honore dedi: Non tamen ad plenum fateor mea corda redisse, Qui mala tam subito tanta per ante tuli.3032070 Qui semel est lesus fallaci piscis ab hamo, Sepe putat reliquis arma subesse cibis; Vix satis est hodie tutus qui corruit heri,304 Tranquillas eciam naufragus horret aquas: Sic ego dum recolo steteram quibus ipse periclis, Dampna priora michi posteriora timent: In pelago positus sic me meminisse procellam Nosco, quod a mentis non cadet ipsa viis. Me miserum! quanto cogor meminisse dolore Temporis illius, quo dolor omnis erat!2080 Nunc tamen euasus, quia viuo furore remoto, Cum laudis iubilo cantica soluo deo.305 Stella Maria maris, michi que mulcebat amaros Fluctus ne periam, laudo quietus eam. Gaudeo pre cunctis quia non me Cilla vorauit, In cuius positus gutture totus eram: Hostibus in mediis interque pericula versor, Set pietate dei sum modo liber ego: Sic ego transiui latebras horrenda ferarum Oraque, nec mortis morsus habebar eis.2090 Vt rosa per spinas non nouit acumine pungi, Eripior gladio sic ferientis ego. Sic cum rusticitas fuerat religata cathenis, Et paciens nostro subiacet illa pede,306 Ad iuga bos rediit, que sub aruis semen aratis Creuit, et a bello rusticus ipse silet. Sic ope diuina Sathane iacet obruta virtus, Que tamen indomita rusticitate latet; Semper ad interitum nam rusticus insidiatur, Si genus ingenuum subdere forte queat.2100 Nam fera rusticitas nullo moderatur amore, Corde set aduerso semper amara gerit: Subditus ipse timet nec amat seruilis arator, Fedat et hunc cicius qui magis ornat eum. Forcius ergo timor stimulans acuatur in ipsos, Et premat hos grauitas quos furit illa quies: Qui premunitur non fallitur ingeniosus, Per mala preterita dampna futura cauet. Dextra tamen domini virtutem fecit, vt illa A me transiret plena furore dies:2110 Contritus laqueus est, a quo liber abiui, Et velut a sompno sum renouatus homo. Vt cecidi subito, subiti releuamina casus Dat deus, et lapsum subleuat ipse pedem: Viuere nunc video michi sompnum, nunc puto vitam Esse meam, nouitas cor michi tanta tenet: Me polus absoluit, quamuis sua fulmina misit, Terret nec nocuit illa procella michi. Qui michi consilium viuendi mite dedisti, Cum foret in misero pectore mortis amor,2120 Est michi, quod viuens tibi iam pro munere laudes Reddo, quod vlterius sis michi vita deus: Gaudia posco michi renoues, deus, est quia longo307 Tempore leticie ianua clausa mee. O mea si tellus, quam non absorbuit equor, Debita sciret eo reddere vota deo! Castigauit eam dominus, nec in vlcera mortis Tunc tradidit, set adhuc distulit ira manum. Quicquid agant laudis alii, non ipse tacebo, Quem deus in furiis vulsit ab ore maris:2130 Set quia tunc variis tumidis iactabar in vndis, Que mea mens hausit, iam resoluta vomet. Me licet vnda maris rapuit, mea numina laudo, Fluctibus ingenium non cecidisse meum. Dum mea mens memor est, scribens memoranda notabit, In specie sompni que vigilando quasi Concepi pauidus, nec dum tamen inde quietus Persto, set absconso singula corde fero. Non dedimus sompno quas sompnus postulat horas, Tale licet sompnis fingo videre malum.2140 O vigiles sompni, per quos michi visio nulla Sompniferi generis set vigilantis erat! O vigiles sompni, qui sompnia vera tulistis, In quibus exemplum quisque futurus habet! O vigiles sompni, quorum sentencia scriptis Ammodo difficilis est recitanda meis! Vt michi vox alias que vidi scribere iussit, Amplius ex toto corde vacare volo: Quod solet esse michi vetus hoc opus ammodo cedat, Sit prior et cura cura repulsa noua.2150
FOOTNOTES:
308Hic dicit quod ipse iam vigilans, secundum vocem309 quam in sompnis acceperat,310 intendit scribere ea que de mundo vidit et audiuit, et vocat libellum istum Vox Clamantis, quia de voce et clamore quasi omnium conceptus est; vnde in huius operis auxilium spiritum sanctum inuocat.
Incipit prologus libri Secundi.311
Multa quidem vidi diuersaque multa notaui, Que tibi vult meminens scribere penna sequens: Non tamen inceptis ego musas inuoco, nec diis Immolo, set solo sacrificabo deo. Spiritus alme deus, accendens pectore sensus, Intima tu serui pectoris vre tui: Inque tuo, Criste, laxabo nomine rethe, Vt mea mens capiat que sibi grata petit. Inceptum per te perfecto fine fruatur Hoc opus ad laudem nominis, oro, tui.10 Qui legis hec eciam, te supplico, vir, quod honeste Scripta feras, viciis nec memor esto meis: Rem non personam, mentem non corpus in ista Suscipe materia, sum miser ipse quia. Res preciosa tamen in vili sepe Minera Restat, et extracta commoditate placet: Hoc quod in hiis scriptis tibi dat virtutis honestas Carpe, nec vlla tumens vlteriora pete. Si te perstimulet stilus hic stillatus in aure, Sit racio medicus mulceat inde graue:31220 Et si compositis verbis non vtar, vt illis Metra perornentur, cerne quid ipsa notant: Et rudis ipse rude si quid tractauero, culpe Qui legis hoc parce, quod latet intus habe: Et si metra meis incongrua versibus errent, Que sibi vult animus congrua vota cape. Rethorice folia quamuis formalia desint, Materie fructus non erit inde minor: Sint licet hii versus modice virtutis ad extra,313 Interior virtus ordine maior erit.30 Quamuis sensus hebes obstet, tamen absque rubore Que mea simplicitas sufficit illa dabo. In sene scire parum multum solet esse pudori Temporis amissi pre grauitate sui; Set modo siqua sapit docet aut prouisa senectus, Vix tamen hec grata vox iuuenilis habet. Que scribunt veteres, licet ex feruore studentes, Raro solent pueris dicta placere satis; Obloquioque suo quamuis tamen ora canina Latrent, non fugiam quin magis ista canam.40 De saxis oleum, de petra mel tibi sugge, Deque rudi dociles carmine sume notas. Quicquid ad interius morum scriptura propinat, Doctrine causa debet habere locum: Verba per os asini qui protulit, hic mea spes est, Eius vt ad laudem cercius ore loquar. Ergo recede mee detractor simplicitati, Nec mea scripta queat rodere liuor edax: Lite vacent aures lectoris et obuia cedant Murmura, differ opus, invida turba, tuum.50 Si tamen incendat Sinon Excetraque sufflet,314 Non minus inceptum tendo parare stilum. Est oculus cecus, aurisque manet quasi surda, Qui nichil vt sapiat cordis ad yma ferunt; Et si cor sapiat quod non docet, est quasi pruna Ignea, sub cinere dummodo tecta latet. Nil fert sub modio lucens candela reconsa, Pectoris aut sensus ore negante loqui. Quid si pauca sciam, numquid michi scribere pauce Competit, immo iuuat alter vt illa sciat.60 De modicis igitur modicum dabo pauper, et inde Malo valere parum quam valuisse nichil. Non miser est talis, aliquid qui non dare possit; Si dare non possum munera, verba dabo. Attamen in domino credenti nulla facultas Est impossibilis, dum bene sentit opus. Gracia quem Cristi ditat, non indiget ille; Quem deus augmentat possidet immo satis: Grandia de modico sensu quandoque parantur, Paruaque sepe manus predia magna facit:70 Sepius ingentes lux pellit parua tenebras, Riuulus et dulces sepe ministrat aquas. Constat difficile iustum nichil esse volenti; Vt volo, sic verbum det deus ergo meum. Non tamen ex propriis dicam que verba sequntur, Set velut instructus nuncius illa fero. Lectus vt est variis florum de germine fauus, Lectaque diuerso litore concha venit, Sic michi diuersa tribuerunt hoc opus ora, Et visus varii sunt michi causa libri:80 Doctorum veterum mea carmina fortificando Pluribus exemplis scripta fuisse reor. Vox clamantis erit nomenque voluminis huius, Quod sibi scripta noui verba doloris habet.
Hic dicit, secundum quod de clamore communi audiuit, qualiter status et ordo mundi precipue in partibus istis in peius multipliciter variantur; et quomodo super hoc vnusquisque fortunam accusat.
Incipit liber Secundus.
Capm i. Incausti specie lacrimas dabo, de quibus ipse Scribam cum calamo de grauitate nouo. Esse virum vanum Salomon dat et omnia vana, Datque nichil firmum preter amare deum. Quotquot nascuntur vox illis prima doloris, Incipit a fletu viuere quisquis homo: Omnes post lauacrum temptacio multa fatigat, Demonis ars, carnis pugna, cupido grauis:315 Nunc stat et abstat homo, flat et efflat, floret et aret,316 Nec manet vllus ei firmus in orbe gradus.10 Incipit ecce mori vir, cum iam fuderit aluo Mater eum, quem post terminat hora breuis: Infantem fletus, puerum scola, luxus adultum, Ambicioque virum vexat auara senem; Sola nec vna dies homini tam leta ministrat, Quin dolor ex aliqua parte nocebit ei. Si tamen esse potest quod felix esset in orbe, Dudum felices nos dedit esse deus: Quicquid summa manus potuit conferre creatis, Contulit hoc nobis prosperitatis opus.20 Huius erat vite, si que sit, gloria summe, Nobis pre reliquis amplificata magis. Tuncque fuisse deum nobis specialius omni Conuersum plebe clamor vbique fuit: Famaque sic mundi, nobisque beacius omni Tempus erat populo nuper; et ecce modo Turpiter extincta sunt nostra beata vetusta Tempora, nam presens torquet amara dies. Quam cito venerunt sortis melioris honores, Tam cito decasum prosperitatis habent:30 Nos cito floruimus, set flos erat ille caducus, Flammaque de stipula nostra fit illa breuis; Set labor et cure fortunaque moribus impar, Quod fuit excelsum iam sine lege ruunt. Nostra per inmensas ibant preconia gentes, Que modo mutata sorte pericla ferunt. Querunt propterea plures cur tempus et aura Stat modo deterius quam solet esse prius: Querunt cur tanta nobis quasi cotidiana Assunt insolita nunc grauiora mala:40 Nam nichil in terra contingens fit sine causa, Sicut Iob docuit, qui mala multa tulit. Se tamen inmunes cause communiter omnes Dicunt, vt si quis non foret inde reus; Accusant etenim fortunam iam variatam, Dicentes quod ea stat magis inde rea. Fortunam reprobat nunc omnis homo, quia mutat Et vertit subito quod fuit ante retro; Hocque potest speculo quisquis discernere nostro, Que fuerat dulcis nunc fit amara nimis.50