Incipit Cronica que Vox Clamantis dicitur.127 (continued 2)
Reading edition
Hic corripit fortunam et sui euentus inconstanciam deplangit.
Capm. ii. O tibi que nomen fortune concipis, illos Quos prius exaltas cur violenta premis? Hiis quibus extiteras pia mater dira nouerca Efficeris, vario preuaricata dolo: Quos conformasti tua sors dissoluit in iram, Quos magis vnisti spergis in omne malum.317 Si pudor in facie fallente tua foret vllus, Te quibus associas non inimica fores. Dudum flore rosa fueras, set mole perurens Nunc vrtica grauas quos refouere soles:60 Mobilis est tua rota nimis, subito quoque motu Diuitis ac inopis alterat ipsa status. Malo set a fundo conscendere summa rotarum, Quam quod ab excelso lapsus ad yma cadam: De super in subtus absit, de sub michi supra318 Adueniat, namque prospera lapsa nocent. Est nam felicem puto maxima pena fuisse, Quam miser in vita posset habere sua. Est o quam verum, quod habenti multa dabuntur, Qui tenet et pauca perdere debet ea!70 Hoc patet in nobis, quibus olim magnificatis Gens quasi tota simul subdita colla dabat. Patria nulla fuit, vbi nos in honore locati Non fuimus, set nunc laus vetus exul abest: Omnis enim terra nobis querebat habere Pacem, nunc guerras hostis vbique petit. Qui plana fronte dudum comparuit, ecce Cornua pretendens obuius ipse venit; Et qui cornutus fuerat, nunc fronte reflexa, Cornibus amissis, vix loca tutus habet.80 Que fuerat terra bene fortunata per omne, Dicunt fortunam iam periisse suam. Dic set, fortuna, si tu culpabilis extas; Credo tamen causa nulla sit inde tua: Det quamuis variam popularis vox tibi famam, Attamen ore meo te nichil esse puto. Quicquid agant alii, non possum credere sorti, Saltem dumque deus sit super omne potens. Non te fortunam quicquid michi ponere credam, Vt gens que sortem murmurat esse tuam:90 Hac tamen in carta, que sit sibi ficta figura, Scribere decreui, set nichil inde michi.
Hic describit fortunam secundum aliquos, qui sortem fortune dicunt esse et casum.
Capm. iii. O fortuna, tibi quod aperte dicitur audi, Inconstans animi, que nec es hic nec ibi: Es facie bina, quarum deformiter vna Respicit, ex et ea fulminat ira tua; Altera felici vultu candescit, et ipsi Hanc qui conspiciunt, prospera cuncta gerunt. Sic odiosa tua facies et amabilis illa Anxia corda leuat sepeque leta ruit:100 Ex oculo primo ploras, ridesque secundo, Ac econuerso, te neque noscet homo. Dum geris aspectum duplum variata per orbem, Non te simplicibus constat inire viis. Prosperitate tua stetero si letus in orbe, Dum puto securo stare, repente cado; Et timet incerta cor sepe doloris in vmbra, Cum michi leticia cras venit ecce noua. Omnia suntque tuo tenui pendencia filo, Qui plus credit eis fallitur atque magis;110 Sique leues oculi sint ictus, sunt leuiora Ordine precipiti pendula fata tua. Munera nulla iuuant vt te possint retinere, Nec domus est certa que stat in orbe tua. Tu grauior saxis, leuior tu quam leuis aura, Asperior spinis, mollior atque rosis: Tu leuior foliis tunc cum sine pondere siccis Mobilibus ventis arida facta volant; Et minus est in te, quam summa pondus arista, Que leuis assiduis solibus vsta riget.120 Tu modo clara dies, modo nox terrore repleta; Tu modo pacifica, cras petis arma tua: Nunc tua deliciis sors fulget, nunc et amaris Pallet, vt incerta des bona desque mala: Parca que larga manu tu singula premia confers, Ac aufers cui vis, sic tua fata geris. Non Iris tot diuersos in nube colores, Marcius aut varia tempora Mensis habet, Quin magis in mille partes tua tempora scindis, Omnia dissimili tincta colore gerens.130 Est meretrice tuus amor et fallacior omni, Et velut vnda maris sic venis atque redis: Nemo sciet sero que sit tua mane voluntas, Nam tua mens centri nescit habere locum: Omne genus lustras, nec in vllo firma recumbis, Turbinis et vento te facis esse parem. Non tua conceptam michi firmant oscula pacem, Nam tua principia finis habere negat: Est sine radice tua plantula, nec diuturni Floris habet laudem, namque repente cadit.140 Quod sibi permaneat tua nil sapiencia confert, Set sunt ambigua singula dona tua: Est tua prosperitas aduersis proxima dampnis, Et tua, si que sit, gloria rite breuis.
Hic tractat vlterius de mutacione fortune secundum quod dicunt: concludit tamen in fine, quod neque sorte aut casu, set ex meritis vel demeritis sunt, ea que hominibus contingunt.
Capm. iiii. Frustrantur cuncti querentes gaudia mundi, Nam fortuna nequit mel sine felle dare: Invidie comes est melior fortuna, nec vmquam Fida satis cuiquam, mobilis immo manet. Quis miser ignarus fortune nesciat actus? Quod dat idem tollit, infima summa facit.150 Fert vt luna suam fortuna perambula speram, Decrescit subito, crescit et illa cito:319 Crescit, decrescit, stabilis nec in ordine sistit,320 Est nunc subtus ea, nunc et in orbe supra. Regnabo, regno, regnaui, sum sine regno, Omnes sic breuiter decipit illud iter. Motibus innumeris variare momenta dierum, Omne quod instituunt fata perire sinunt. Quando fauet fortuna caue, rota namque rotunda Vertit, et inferius que tulit alta premit:160 Quos vocat eicit, erigit, obruit, omnia voluit, Esse suum proprium vendicat ipsa dolum. Passibus ambiguis fortuna volubilis errat, Et manet in nullo cotidiana loco: En rapuit quodcumque dedit fortuna beatum, Fit macer et subito qui modo crassus erat. Dum iuuat et vultu ridet fortuna sereno, Prospera tunc cuncta regna sequntur opes:321 Cum fugit illa, simul fugiunt, nec noscitur ille Agminibus comitum qui modo cinctus erat.170 Monstrat in exemplis anni mutabile tempus, Quam fortuna suis stat varianda modis. Non est fortuna talis quin fallat amica, Dum mentita sue lex regit acta rote.322 Hec rota continue per girum de leuitate Vertitur, et nullo tempore fixa manet: Hec rota personas mundi non excipit vllas; Hec rota castigat, soluit, et omne ligat. Non illam flectis precibus, non munere mulces, Non nullis lacrimis nemo mouebit eam:180 Non sexus, non condicio, non ordo vel etas, Nil compellit eam cum pietate pati. Ciuis et agricola, rex, rusticus, albus et ater, Doctus et insipiens, diues inopsque simul, Mitis et impaciens, pius, atrox, equs, iniqus, Sunt in iudicio, iudice sorte, pares. Hos premit, hos releuat, leuat hos vt ad yma retrudat, Interutrumque iocat quos ad vtrumque vocat: Ludit et illudit rebus, cum lubricus axis Labitur et secum lubrica queque facit.190 Hec rota nugatrix sic girovagatur eodem Motu, ne possit rebus inesse quies. Impetus euertit quicquid fortuna ministrat Prospera, nec stabilem contulit ipsa statum. Heu! cur tanta fuit concessa potencia tali, Cui nichil est iure iuris in orbe datum? Si quid iuris habet, surrepcio dicitur esse, Nam de iure nichil quo dominetur habet. Sic dicunt homines, qui credunt omnia casu Quod deus extruxit ipsa mouere potest:200 Set fortuna tamen nichil est, neque sors, neque fatum, Rebus in humanis nil quoque casus habet: Set sibi quisque suam sortem facit, et sibi casum Vt libet incurrit, et sibi fata creat; Atque voluntatis mens libera quod facit actum Pro variis meritis nomine sortis habet. Debet enim semper sors esse pedisseca mentis, Ex qua sortitur quod sibi nomen erit: Si bene vis, sequitur bona sors; si vis male, sortem Pro motu mentis efficis esse malam.210 Si super astra leues virtutum culmine mentem, Te fortuna sue ducit ad alta rote: Set si subrueris viciorum mole, repente Tecum fortunam ducis ad yma tuam. Expedit vt sortem declines deteriorem, Dum tuus est animus liber vtrumque sequi.
Hic dicit secundum scripturas et allegat, qualiter omnes creature homini iusto seruientes obediunt.
Capm. v. Dixerat ista deus, si que preceperit ipse Quis seruare velit, prospera reddet ei, Campos frugiferos, botris vinetaque plena, Temperiem solis et pluuialis aque;220 Sidera compescet, Saturnum reddet amenum, Qui fuerat pestis tunc erit ipse salus; Inque suas metas gladius non transiet, immo De virtute sua singula bella fugat. Sic pax, sic corpus sanum, sic copia rerum Sunt homini iusto, dum timet ipse deum: Tempore quo iustus steterit, stant prospera secum, Sique cadat iustus, prospera iure cadent; Nam retrouersantur peruersi prospera iusti, Cumque malus fuerit, carpet et ipse mala.230 Sic deus ex meritis disponit tempora nostris, Vt patet exemplis, si memoranda legis. Angelus hic cecum Raphael sanare Tobiam Euolat e celis pronus in orbe viris: Imperio iusti nequeunt obstare subacti Tortores baratri, set famulantur ei: Ac elementorum celestia corpora iustum Subdita iure colunt, et sua vota ferunt. In virtute dei sapiens dominabitur astra,323 Totaque consequitur vis orizontis eum:240 Circulus et ciclus, omnis quoque spera suprema Sub pede sunt hominis quem iuuat ipse deus. Sol stetit in Gabaon iusto Iosue rogitante, Nec poterat gressus continuare suos; Imperio Iosue solis rota non fuit ausa Currere, set cursus nescia fixa stetit: Stella quidem natum patefecit nuncia Cristum, Quo pacem iustis reddidit ipse deus. Aeream pestem legimus sanasseque sanctum Gregorium Rome, subueniente prece.250 Diuisit Moyses mare virga percuciente, Quo poterat populus siccus inire pedes: Firma fides Petri dum cepit credere Cristi Verba, viam pedibus prebuit vnda maris: Propter Heliseum limpharum gurgite mersum Ferrum transiliit desuper atque redit. Ignea tres pueros fornax suscepit Hebreos, Flamma set illesis victa pepercit eis. Terra set Hillario, que plana fuit prius, almo Se leuat, et sedes alta recepit eum:260 Ex duris Moyse saxis heremique iubente Dum saliunt fluctus, gens bibit atque pecus: Montes rex Macedum diuisos consolidauit; Ex precibus iustis sic dedit esse deus. Omnis in orbe fera iusti virtute subacta Est, draco sicque leo, quos sibi subdit homo:324 Namque per hoc iustum nouit Babilon Danielem, Romaque Siluestrum senserat esse sacrum. Aeris et volucres iussu Moysi ceciderunt, Inque cibos populi subiacuere dei:270 Et piscis triduo Ione seruiuit in vndis, Dum Niniue portu ventre refudit eum. Omnia sic iusto patet vt diuina creata Subueniunt homini, subdita sunt et ei. O quam diues homo, quam magno munere felix, Cui totus soli subditur orbis honor! Felix pre cunctis, cui quicquid fabrica mundi Continet, assurgit et sua iussa facit. Si tamen econtra iustus sua verterit acta,325 Illico peruersum senciet inde malum.280
Hic tractat secundum scripturas et allegat, qualiter omnes creature homini peccatori aduersantes inobediunt.
Capm. vi. Dum Dauid ipse scelus commisit, in aere pestis Congelat, et gentem sternit vbique suam: Et pro peccatis Sodomam combusserat ignis, Estque Chore culpis eius adusta domus: Propter peccatum torrens peruenit aquarum, In moriendo quibus condolet omne genus: Et terre solida viciis fuerant liquefacta, Dum Dathan ac Abiron scissa cauerna vorat: Angelus et domini Sirie turmas dedit ensi, Lisiamque ducem fecit inire fugam:290 Septem nocte viros Sarre iugulauit iniquos Demon et Asmodeus, vult ita namque deus. Nil fortuna potest iniusto ferre salutis, Namque creans obstant atque creata simul:326 Nil valet auferre iusto fortuna valoris, Nam deus ipse iuuat, et sibi fata nichil. Vires Sampsoni, vel sensum quis Salomoni, Absolon aut speciem contulit? Ecce quidem Corpora natura dedit, et sic exiget illa, Virtutes anime gracia sola dei:327300 Sic patet vt fortuna nichil valet addere nobis, Tollere seu quicquid, cum nichil ipsa dedit. Cum tam pacificum rexit Salomon sibi regnum,328 Tot quoque diuicie quando fuere sue, Cumque Philisteum constat vicisse gigantem Funda manu Dauid, num deus ista tulit? Cumque dies fuerant Ezechie morientis Sic elongati, mors quoque cessit ei, Set cum de culpa fuit excusata Susanna, Hester et in populo glorificata suo,310 Dic que fortuna tunc prospera contulit ipsis?329 Nulla, puto, neque iam quis rogo causet eam. In recolente deum non est fortuna colenda, Nec faciente malum sors valet esse bona. Quid Pharao poterat fortunam corripuisse, Cumque furore sui tot periere viri? Aut Nabugodonosor sua quod mutata figura In pecus extiterat, quid nisi culpa dabat? Aut quid et ille Saül, qui regnum perdidit et se, Num quia precepti fit reus ipse dei?320 Non Azariam lepra candida sorte subegit, Vsurpans templi presulis acta sibi? Set quid Achab dicet? Naboth dum tolleret agrum, Eius auaricia fit sibi causa necis. Aut Roboas? quoniam senium bona dogmata spreuit, Diuisum regnum plangit habere suum. Aut Phinees et Ophni, quos belli strauerat ensis, Archaque capta fuit? preuia culpa tulit. Aut quid Hely, qui retrocadens sibi vertice fracto Corruit a Sella, dum stupet inde noua?330 Non sors fortune poterat sibi talia ferre, Set pro peccatis contigit illud eis. Qui male fecerunt mala premia fine tulerunt, Namque malos iuste perdidit ipse male. Cum simulacra colens populus peccasset Hebreus, Illum tradebat hostibus ira dei: Cum prece pulsaret celum simulacra relinquens, Hostes terga dabant, illud agente deo. Iudei reges valuerunt tunc super omnes, Dum non iura sui preteriere dei;340 Hostiles acies populus Iudeus in armis Semper deuicit, dum bonus ipse fuit: Set cum transgressi fuerant, tunc hostis vbique Victos, captiuos, sternere cepit eos. Ex meritis vel demeritis sic contigit omne, Humano generi quicquid adesse solet: Sic vario casu versabitur alea mundi, Dum solet in rebus ludere summa manus.
Hic loquitur de deo summo Creatore, qui est trinus et vnus, in cuius sciencia et disposicione omnia creata reguntur.
Capm. vii. Est deus omnipotens solus qui cuncta gubernat, Omnia preuidit totus vbique manens;350 Omnia ventura sibi sunt presencia semper, Quam prius et fiant, hec quasi facta videt. Ante creaturam genitor deus, et genitura Prima creatura, causaque prima mouens. Omne quod est esse certum sibi tempus habebat, Ante quidem tempus set deus omne fuit: Omne quod est, quod erat, quod erit, quod ducit ad esse, Est deus, et nec ei temporis esse datur: Nulla coeua deo poterunt se tempora ferre, Sic patet est dominus iure priore deus.360 Est pater, est natus deus, est et spiritus almus, Tres ita personas nomina trina sonant: Quelibet hic persona deus dominusque vocatur, Est deus et dominus solus et vnus idem. Hee sunt persone tres, set substancia simplex, Hee tres sunt vnum, non tria, tres set idem: Hiis tribus vna manet essencia, tres deus vnus, Hic nichil aut maius aut minus esse potest: Vna tribus mens, vna trium substancia simplex, Vna tribus bonitas, vna Sophia trium.370 Est ignis, calor et motus tria, sicque videntur; Hec tria sic semper feruidus ignis habet: Sic pater et natus et spiritus in deitate Tres sunt, et solum cum paritate notant. Cum dominus dicat, ‘Hominem faciamus,’ in illo Clarius insinuat que sit habenda fides: Hic persona triplex auctore notatur in vno,330 Cum maneat simplex in deitate sua.
Hic loquitur de filio dei incarnato domino nostro Ihesu Cristo, per quem de malo in bonum reformamur.
Capm. viii. Nunc incarnatum decet et nos credere natum, Quem colimus Cristum credulitate Ihesum.380 Sic opus incepit natus, de corde paterno, De gremio patris venit ad yma deus. De patre processit, set non de patre recessit, Ad mundi veniens yma, set astra tenens; Semper enim de patre fuit, fuit in patre semper, Semper apud patrem, cum patre semper idem: Assumpsit carnem factus caro, nec tamen illam Desiit assumens esse quod ante fuit: Vnitur caro sic verbo, quod sint in eadem Hec duo persona, verus vbique deus:390 Quod fuit, hoc semper mansit, quod non fuit, illud Virginis in carne sumpsit, et illud erat. Par opus huic operi nusquam monstratur, honori Nullus par potuit esse, Maria, tuo. Infirmus carne, set robustus deitate, Carne minor patre, par deitate manens: Hinc alit, hinc alitur, hinc pascit, pascitur inde, Hinc regit, hinc regitur, hinc nequit, inde potest: Hinc iacet in cunis et postulat vbera matris, Hinc testatur eum celicus ordo deum:400 Hinc presepe tenet artum sub paupere tecto, Hinc ad eum reges preuia stella trahit: Hinc sitis, esuries, lacrime, labor atque dolores, Et tandem potuit sustinuisse mori. Ponitur in precio res impreciabilis, ipse Proditur et modico venditur ere deus: Postque salus, vita, seui predacio claustri; Inde resurexit regna paterna petens:331 Iudicioque suo, finis cum venerit orbis, Attribuet cunctis que meruere prius.410 Sic homo perfectus, sic perfectus deus idem, Exsequitur plene quicquid vtrumque decet. Suggerit hoc verum mortale quod vbera suggit, Quod noua stella gerit suggerit esse deum: Quod presepe tenet, hominis; quod tres tribus vnum Muneribus laudant, cernitur esse dei. Vt sit inops diues, deus infans, rex sine lecto, Lactis opem poscit pascere cuncta potens, Hospicium presepe tenens, cui fabrica mundi Est domus, et thalamus ardua tecta poli.420 Venit vt esuriat panis, requiesque laboret, Fons siciat, penas possit habere salus, Lux obscurari tenebris, sol luce carere, Et contristari gloria, vita mori. Hec ita sponte tulit proprio commotus amore, Vt deus in nostra carne maneret homo. Sicut Adam fragilis fit primi causa doloris, Ille deus fortis letificauit opus: Culpa prioris Ade nascentes vulnerat omnes, Donec sanet eos vnda sequentis Ade.430 Primus Adam pecudi, volucri dominatur et angui, Sub pede noster habet cuncta secundus Adam. Tempore descensus veteri fuit ad loca flendi, Ad loca gaudendi lex noua fecit iter. Vt sic credat homo fore qui vult saluus oportet, Nec sciat vlterius quam sibi scire licet.
Hic dicit quod quilibet debet firmiter credere, nec vltra quam decet argumenta fidei inuestigare.
Capm. ix. Cum deus ex nichilo produxit ad esse creata, Ipse deus solus et sine teste fuit. Vt solus facere voluit, sic scire volebat Solus, et hoc nulli participauit opus.440 Materies nulla, subtilis forma, perhennis Compago nostre nil racionis habet. Subde tuam fidei mentem, quia mortis ymago Iudicis eterni mistica scire nequit: Letitiam luctus, mors vitam, gaudia fletus, Non norunt, nec que sunt deitatis homo: Non tenebre solem capiunt, non lumina cecus, Infima mens hominis nec capit alta dei. Nempe sacri flatus archanum nobile nunquam Scrutari debes, quod penetrare nequis.450 Cum non sit nostrum vel mundi tempora nosse,332 Vnde creaturas nosse laborat homo? Nos sentire fidem nostra racione probatam, Non foret humanis viribus illud opus. Humanum non est opus vt transcendat ad astra, Quod mortalis homo non racione capit: Ingenium tante transit virtutis in altum, Transcurrit superos, in deitate manet. Qui sapienter agit, sapiat moderanter in istis, Postulet vt rectam possit habere fidem.460 Ingenium mala sepe mouent; non nosse virorum333 Est quid in excelsis construit ipse deus: Multa viros nescire iuuat; pars maxima rerum Offendit sensus; sobrius ergo sciat: Committat fidei quod non poterit racioni, Quod non dat racio det sibi firma fides. Adde fidem, nam vera fides, quod non videt, audit, Credit, sperat, et hec est via, vita, salus. Argumenta fides dat rerum que neque sciri Nec possunt mente nec racione capi:470 Vera fides quicquid petit impetrat, omne meretur, Quicquid possibile creditur ipsa potest. Lingua silet, non os loquitur, mens deficit, auris Non audit, nichil est hic nisi sola fides. Vna quid ad solem sintilla valet, vel ad equor Gutta, vel ad celum quid cinis esse potest? Vult tamen a modicis inmensus, summus ab ymis, Vult deus a nobis mentis amore coli. Hunc in amando modus discedat, terminus absit; Nam velut est dignus, nullus amauit eum.480 Ille docet quodcumque decet, set et aspera planat, Curat fracta, fugat noxia, lapsa leuat: Nam crux et roseo perfusi sanguine claui, Expulso Sathana, nostra fuere salus. Quisque Ihesum meditans intendere debet vt actus Deponat veteres et meliora colat. Vita per hoc nomen datur omnibus, et benedicti Absque Ihesu solo nomine nemo potest. Non est sanctus vt hic dominus, qui solus ab omni Labe fuit mundus, sanctificansque reos.490 Et nisi tu non est alius, quia sunt nichil omnes Hii quos mentitur aurea forma deos. Sic beat ecclesia nos per te larga bonorum, Et Sinagoga suis est viduata bonis.
Hic tractat quod in re sculptili vel conflatili non est confidendum, nec eciam talia adorari debent; set quod ex illis in ecclesia visis mens remorsa ad solum deum contemplandum cicius commoueatur.
Capm. x. O maledicta deo gens perfida, nempe pagani, Quos incredulitas non sinit esse sacros; Recta fides Cristi quos horret, nam sine recto Iure creatoris ligna creata colunt. Incuruatur homo, sese prosternit, adorat Ligna, creatoris inmemor ipse sui.334500 Ligna sibi, lapides, que cernit ymagine sculpta, Quodlibet ipse suum iactitat esse deum. Quem deus erexit, pronus iacet ante fauillam, Et sculptam statuam stipitis orat homo; Orat opem, petit auxilium, nec muta refantur, Postulat et manibus quos creat ipsa manus. Quam vacui sensus est et racionis egeni, Quod dominus rerum res facit esse deos! O perturbate mentis reminiscere pensa, Cuius erat primo condicionis homo:510 Ad mentem reuoca titulum, quo te deus olim Insignem fecit, cum dedit esse tibi. Nonne fuit primo totus tibi conditus orbis, Subiecteque tuis nutibus eius opes? Non fuit ad cultum, factus fuit orbis ad vsum, Esse tuus seruus, non deus esse tuus. Que iubet ergo tibi racio, quod vel faber igne Conflat vel ligno leuigat, esse deum? O miser, vnde deos tibi dices ydola vana, Tuque deo similis ad simulacra iaces?520 Omnibus, heu! viciis hec est insania maior, Numina muta coli, dum nichil ipsa sciunt. Que nec habent gressum, tactum, gustum neque visum, Numquid ymaginibus sit reputanda salus? Ad racionale quid brutum, quid minus illud Ad vitale genus, quod neque viuit, erit? Arboris est vna pars sulcus, pars et ymago, Pars pulmenta coquit, arbor et vna fuit: Ecce duas partes calco, set tercia sculpta Nescio deberet qua racione coli.530 ‘Fiat eis similis ea qui componit, et ille Qui confidit eis’: sic iubet ipse deus. Dignior est sculptor sculpto: concluditur ergo Quod nimis est fatuus qui colit actor opus. Nos set ymaginibus aliter fruimur, puto, sculptis, Non ad culturam ius minuendo dei;335 Nos set habemus eas, memores quibus amplius esse Possumus, vt sanctis intima vota demus. Credimus esse deum, non esse deos, neque ritus Nos gentilis habet: absit ab orbe procul!540 Set cum causa lucri statuas componit et illas Ornat, vt ex plebe carpere dona putet, Qui sic fingit opus saltem deuotus ad aurum, Nescio quid meriti fabrica talis habet. Cumque deus Moysi fuerat de monte locutus, Visa dei populo nulla figura fuit; Nam si quam speciem populus vidisset, eadem Forma fecisset sculptile forsan opus. Set deus ex tali sculpto qui spernit honorem, Noluit effigiem quamque notare suam;550 Est set ymago dei, puto, iuncta caro racioni, Ex qua culturam vendicat ipse suam. Vndique signa crucis in honore Ihesu crucifixi Mentibus impressa sunt adoranda satis. Vis crucis infernum vicit, veterisque ruine, Demone deiecto, crux reparauit opus: Crux est vera salus, crux est venerabile lignum,336 Mors mortis, vite porta, perhenne decus: Pectora purificat, mentemque rubigine mundat,337 Clarificat corda, corpora casta facit;560 Dat sensus, auget vires, tollitque timorem338 Mortis, et ad martem corda parata facit. In cruce libertas redit, et perit illa potestas, Hoste triumphato, que dedit ante mori: In cruce religio, ritus cultusque venuste Gentis concludunt omnia sacra simul: In cruce porta patet paradisi, flammeus ensis Custos secreti desiit esse loci: Ecce vides quantis prefulgeat illa figuris, Pagina quam pulcre predicet omnis eam.570 Mira quidem crucis est virtus, qua tractus ab alto Vnicus est patris, vt pateretur homo. Vi crucis infernum Cristus spoliauit, et illam, Perdita que fuerat, inde reuexit ouem: Vi crucis in celum conscendit, et astra paterni Luminis ingrediens ad sua regna redit: Glorificata caro, que sustulit in cruce penas, Presidet in celo sede locata dei. Sic virtute pie crucis et celestis amoris Surgit in ecclesia gracia lege noua.580
Hic dicit quod, exquo solus deus omnia creauit, solus est a creaturis adorandus, et est eciam magne racionis vt ipse omnia gubernet et secundum merita et demerita hominum in sua voluntate solus iudicet.
Capm. xi. Semper id est quod erat et erit, trinus deus vnus; Nec sibi principium, nec sibi finis adest: Principium tamen et finem dedit omnibus esse, Omnia per quem sunt, et sine quo nichil est. Que vult illa potest vt sufficiens in idipsum; Iussit, et illico sunt que iubet ipse fore: Cuius ad imperium famulantur cuncta creata, Hunc volo, credo meum celitus esse deum. Dum sit aperta dei manus omnia replet habunde, Auertenteque se, vertitur omne retro.590 Singula iudicio sapiens sic diuidit equo, Fallere seu falli quod nequit ipse deus. Res est equa nimis, deus exquo cuncta creauit, Sint vt in arbitrio subdita cuncta suo. Cum solo causante deo sint cuncta creata, Num fortuna dei soluere possit opus? Que nil principiis valuit, nec fine valebit, Estimo quod mediis nil valet ipsa suis. Quis terre molem celique volubile culmen, Quis ve mouere dedit sidera? Nonne deus?600 Quis ve saporauit in dulcia flumina fontes, Vel quis amara dedit equora? Nonne deus? Conditor orbis ad hoc quod condidit esse volebat, Vt deseruiret fabrica tota deo. Terram vestiuit herbis et floribus herbas, Flores in fructus multiplicare dedit: Invigilat summo studio ditescere terram, Et fecundare fertilitate sua: Nec satis est mundus quod flumine, fontibus, ortis, Floribus et tanto germine diues erat;610 Res animare nouas, varias formare figuras, Et speciebus eas diuaricare parat. Diuersi generis animancia terra recepit, Ingemuitque nouo pondere pressa suo;339 Distribuitque locos ad eorum proprietates, Iuxta quod proprium cuilibet esse dedit, Montibus hiis, illis convallibus, hiis nemorosis, Pluribus in planis dans habitare locis: Aera sumpsit auis, piscis sibi vendicat vndas, Planiciem pecudes, deuia queque fere.620 Ars operi dictat formas, opifexque figurat, Artificis sequitur fabrica tota manum. Fortune nichil attribuit, set solus vt ipse Cuncta creat, solus cuncta creata regit: Est nichil infelix, nichil aut de sorte beatum, Immo viri meritis dat sua dona deus. Quicquid adest igitur, sapiens qui scripta reuoluit Dicet fortunam non habuisse ream: Hoc fateor vere, quicquid contingit in orbe, Nos sumus in causa, sint bona siue mala.630
FOOTNOTES:
Hic dicit quod, exquo340 non a fortuna, set meritis et demeritis, ea que nos in mundo prospera et aduersa vocamus digno dei iudicio hominibus contingunt, intendit consequenter scribere de statu hominum, qualiter se ad presens habent, secundum hoc quod per sompnium superius dictum vidit et audiuit.
Incipit prologus libri tercii.
Cum bona siue mala sit nobis sors tribuenda Ex propriis meritis, hiis magis hiisque minus, Fit mundique status in tres diuisio partes, Omnibus vnde viris stat quasi sortis opus, Et modo per vicia quia sors magis astat iniqua, Ponderet in causis quilibet acta suis: In quocumque gradu sit homo, videatur in orbe Que sibi sunt facta, sors cadit vnde rea. Non ego personas culpabo, set increpo culpas,341 Quas in personis cernimus esse reas.10 A me non ipso loquor hec, set que michi plebis Vox dedit, et sortem plangit vbique malam: Vt loquitur vulgus loquor, et scribendo loquelam342 Plango, quod est sanctus nullus vt ante status. Quisque suum tangat pectus videatque sequenter Si sit in hoc talis vnde quietus erit.343 Nescio quis purum se dicet, plebs quia tota Clamat iam lesum quemlibet esse statum. Culpa quidem lata, non culpa leuis, maculauit Tempora cum causis, nos quoque nostra loca:20 Nil generale tamen concludam sub speciali, Nec gero propositum ledere quemque statum. Nouimus esse status tres, sub quibus omnis in orbe More suo viuit atque ministrat eis. Non status in culpa reus est, set transgredientes A virtute status, culpa repugnat eis. Quod dicunt alii scribam, quia nolo quod vlli Sumant istud opus de nouitate mea. Qui culpat vicia virtutes laudat, vt inde Stet magis ipse bonus in bonitate sua:30 Vt patet oppositum nigris manifestius album, Sic bona cum viciis sunt patefacta magis: Ne grauet ergo bonos, tangat si scriptor iniquos, Ponderet hoc cordis lanx pacientis onus: Vera negant pingi, quia vera relacio scribi Debet, non blandi falsa loquela doli. Si qua michi sintilla foret sensus, precor illam Ad cumulum fructus augeat ille deus: Si qua boni scriptura tenet, hoc fons bonitatis Stillet detque deus que bona scribat homo:40 Fructificet deus in famulo que scripta iuuabunt, Digna ministret homo semina, grana deus. Mole rei victus fateor succumbo, set ipsam Spes michi promittit claudere fine bono: Quod spes promittit, amor amplexatur, vtrique Auxiliumque fides consiliumque facit;344 Suggerit, instigat, suadet, fructumque laboris Spondet, et exclamat, ‘Incipe, fiet opus.’ Quo minor est sensus meus, adde tuum, deus, et da, Oro, pios vultus ad mea vota tuos:50 Vt nichil abrupte sibi presumat stilus iste, Da veniam cepto, te, deus, oro, meo. Non ego sidereas affecto tangere sedes, Scribere nec summi mistica quero poli; Set magis, humana que vox communis ad extra Plangit in hac terra, scribo moderna mala: Vtilis aduerso quia confert tempore sermo, Promere tendo mala iam bona verba die.345 Nulla Susurro queat imponere scandala, per que Auris in auditu negligat ora libri:60 Non malus interpres aliquam michi concitet iram, Quid nisi transgressis dum loquar ipse reis. Erigat, oro, pia tenuem manus ergo carectam, Vt mea sincero currat in axe rota: Scribentem iuuet ipse fauor minuatque laborem, Cum magis in pauido pectore perstat opus: Omnia peruersas poterunt corrumpere mentes, Stant tamen illa suis singula tuta locis: Vt magis ipse queam, reliqui poterintque valere,346 Scit deus, ista mei vota laboris erunt.70 Aspice, quique leges ex ipsis concipe verbis, Hoc michi non odium scribere suadet opus. Si liber iste suis mordebitur ex inimicis, Hoc peto ne possint hunc lacerare tamen: Vade, liber, seruos sub eo qui liberat omnes, Nec mala possit iter rumpere lingua tuum; Si, liber, ora queas transire per inuida liber, Imponent alii scandala nulla tibi. Non erit in dubio mea vox clamans, erit omnis Namque fides huius maxima vocis homo.80 Si michi tam sepe liquet excusacio facta, Ignoscas, timeo naufragus omne fretum. O sapiens, sine quo nichil est sapiencia mundi, Cuius in obsequium me mea vota ferunt, Te precor instanti da tempore, Criste, misertus, Vt metra que pecii prompta parare queam; Turgida deuitet, falsum mea penna recuset Scribere, set scribat que modo vera videt. In primis caueat ne fluctuet, immo decenter Quod primo ponit carmine seruet opus:34790 Hic nichil offendat lectorem, sit nisi verum Aut veri simile, quod mea scripta dabunt. In te qui es verus mea sit sentencia vera, Non ibi figmentum cernere possit homo: Conueniatque rei verbum sensumque ministret, Dulce sit et quicquam commoditatis habens: Absit adulari, nec sit michi fabula blesa, Nec michi laus meriti sit sine laude tua. Da loquar vt vicium minuatur et ammodo virtus Crescat, vt in mundo mundior extet homo:100 Tu gressus dispone meos, tu pectus adauge, Tu sensus aperi, tu plue verba michi; Et quia sub trino mundi status ordine fertur, Sub trina serie tu mea scripta foue. Hiis tibi libatis nouus intro nauta profundum, Sacrum pneuma rogans vt mea vela regas.
Hic tractat qualiter status et ordo mundi in tribus consistit gradibus, sunt enim, vt dicit, Clerus, Milicies, et Agricultores, de quorum errore mundi infortunia nobis contingunt. Vnde primo videndum est de errore cleri precipue in ordine prelatorum, qui potenciores aliis existunt; et primo dicet de prelatis illis qui Cristi scolam dogmatizant et eius contrarium operantur.
Incipit liber tercius.348
Capm. i. Sunt Clerus, Miles, Cultor, tres trina gerentes, Set de prelatis scribere tendo prius. Scisma patens hodie monstrat quod sunt duo pape, Vnus scismaticus, alter et ille bonus: Francia scismaticum colit et statuit venerandum, Anglia set rectam seruat vbique fidem. Ergo meis scriptis super hoc vbicumque legendis Sint bona dicta bonis, et mala linquo malis. Inter prelatos dum Cristi quero sequaces, Regula nulla manet, que prius esse solet.10 Cristus erat pauper, illi cumulantur in auro; Hic pacem dederat, hii modo bella mouent: Cristus erat largus, hii sunt velut archa tenaces; Hunc labor inuasit, hos fouet aucta quies: Cristus erat mitis, hii sunt tamen impetuosi; Hic humilis subiit, hii superesse volunt: Cristus erat miserans, hii vindictamque sequntur; Sustulit hic penas, hos timor inde fugat: Cristus erat virgo, sunt illi raro pudici; Hic bonus est pastor, hii set ouile vorant:20 Cristus erat verax, hii blandaque verba requirunt; Cristus erat iustus, hii nisi velle vident: Cristus erat constans, hii vento mobiliores; Obstitit ipse malis, hii magis illa sinunt: Hii pleno stomacho laudant ieiunia Cristi; Cristus aquam peciit, hii bona vina bibunt:
As follows in CHGEDL,
*Capm. i. Sunt Clerus, Miles, Cultor, tres trina gerentes; Hic docet, hic pugnat, alter et arua colit. Quid sibi sit Clerus primo videamus, et ecce Eius in exemplis iam stupet omnis humus.349 Scisma patens hodie monstrat quod sunt duo pape, Vnus scismaticus, alter et ille bonus: Francia scismaticum colit et statuit venerandum, Anglia sed rectam seruat vbique fidem. Ergo meis scriptis super hoc vbicumque legendis Sint bona dicta bonis, et mala linquo malis.10* Delicias mundi negat omnis regula Cristi, Sed modo prelati preuaricantur ibi. Cristus erat pauper, illi cumulantur in auro; Hic humilis subiit, hii superesse volunt: Cristus erat mitis, hos pompa superbit inanis; Hic pacem dederat, hii modo bella ferunt: Cristus erat miserans, hii vindictamque sequntur; Mulcet eum pietas, hos mouet ira frequens:350 Cristus erat verax, hii blandaque verba requirunt; Cristus erat iustus, hii nisi velle vident:20* Cristus erat constans, hii vento mobiliores; Obstitit ille malis, hii mala stare sinunt:351 Cristus erat virgo, sunt illi raro pudici; Hic bonus est pastor, hii sed ouile vorant: Hii pleno stomacho laudant ieiunia Cristi; Mollibus induti, nudus et ipse pedes: Et que plus poterunt sibi fercula lauta parari,352 Ad festum Bachi dant holocausta quasi.28* Esca placens ventri, &c. as 29 ff.
As follows in TH₂,
**Capm. i. Sunt clerus, miles, cultor, tres trina gerentes;353 Hic docet, hic pugnat, alter et arua colit. Quid sibi sit clerus primo videamus, et ecce De reliquis fugiens mundus adheret eis.354 Primo prelatos constat preferre sequendos, Nam via doctorum tucior illa foret. Morigeris verbis modo sunt quam plura docentes, Facta tamen dictis dissona cerno suis. Ipse Ihesus facere bene cepit, postque docere, Set modo prelatis non manet ille modus. 10** Ille fuit pauper, isti cumulantur in auro; Hic pacem dederat, hii quoque bella ferunt: Ille fuit largus, hii sunt velut archa tenaces; Hunc labor inuasit, hos fouet aucta quies: Ille fuit mitis, hii sunt magis igne furentes; Hic humilis subiit, hii superesse volunt: Ille misertus erat, hii vindictamque sequntur; Sustulit hic penas, hos timor inde fugat: Ille fuit virgo, vix vnus castus eorum; Hic bonus est pastor, hii set ouile vorant:20** Ille fuit verax, hii blandaque verba requirunt; Ille fuit iustus, hii nisi velle vident: Ille fuit constans, hii vento mobiliores; Obstitit ipse malis, hii magis ipsa sinunt:355 Hii pleno stomacho laudant ieiunia Cristi; Hic limpham peciit, hii bona vina bibunt: 26** Et quotquot poterit &c., as 27 ff.
Et quotquot poterit mens escas premeditari Lautas, pro stomacho dant renouare suo. Esca placens ventri, sic est et venter ad escas, Vt Venus a latere stet bene pasta gule.30 Respuit in monte sibi Cristus singula regna, Hiis nisi mundana gloria sola placet. Moribus assuetus olim simplex fuit, et nunc Presul opes mores deputat esse suos. Creuerunt set opes et opum furiosa cupido, Et cum possideant plurima, plura petunt. Sunt in lege dei nuper magis hii meditati, Numen eis vultum prestitit vnde suum: Nunc magis intrauit animos suspectus honorum, Fit precium dignis, sunt neque cuncta satis.40 In precio precium nunc est, dat census honores, Omneque pauperies subdita crimen habet. Cum loquitur diues, omnis tunc audiet auris, Pauperis ore tamen nulla loquela valet: Si careat censu, sensus nichil est sapienti, Census in orbe modo sensibus ora premit. Pauper erit stultus, loquitur licet ore Catonis; Diues erit sapiens, nil licet ipse sciat: Est in conspectu paupertas vilis eorum Cuiuscumque viri, sit licet ipse bonus;50 Sit licet et diues peruerse condicionis, Horum iudiciis non erit ipse malus. Nil artes, nil pacta fides, nil gracia lingue, Nil fons ingenii, nil probitas, sine re: Nullus inops sapiens; vbi res, ibi copia sensus; Si sapiat pauper, nil nisi pauper erit. Quem mundus reprobat, en nos reprobamus eundem, Vtque perit pereat perdicionis opus;356 Nos set eum laude nostra dignum reputamus, Copia quem mundi duxit ad orbis opes:60 Et sic prelatis mundus prefertur ab intus, Hiis tamen exterius fingitur ipse deus. Laudamus veteres, nostris tamen vtimur annis, Nec vetus in nobis regula seruat iter: Non tunc iusticiam facinus mortale fugarat, Que nunc ad superos rapta reliquit humum. Felices anime mundum renuere, set intus Cura domos superas scandere tota fuit; Non venus aut vinum sublimia pectora fregit, Que magis interius concupiere deum.70 Plura videre potes modo set nouitatis ad instans, Que procul a Cristi laude superba gerunt: Nunc magis illesa seruant sua corpora leta, Set non sunt ista gaudia nata fide: Sufficit hiis sola ficte pietatis in vmbra, Dicant pomposi, quam pius ordo dei. Pro fidei meritis prelati tot paciuntur, Vnde viros sanctos nos reputamus eos.
Hic loquitur de prelatis illis qui carnalia appetentes vltra modum delicate viuunt.
Capm. ii. Permanet ecce status Thome, cessit tamen actus, Normaque Martini deperit alma quasi;80 Sic qui pastor erat, nunc Mercenarius extat,357 Quo fugiente lupus spergit vbique gregem. Non caput in gladio iam vincit, nec valet arto Vincere cilicio deliciosa caro: Ollarum carnes preponit fercula, porros, Gebas pro manna presul habere petit.358 Prodolor! en tales sinus ecclesie modo nutrit, Qui pro diuinis terrea vana petunt. Ollarum carnes carnalia facta figurant, Que velut in cleri carne libido coquit.90 Est carni cognata venus, iactancia, fastus, Ambicio, liuor, crapula, rixa, dolus. Ventre saginato veneris suspirat ad vsum Carnis amica caro, carnea membra petens: Et sic non poterunt virtutum tangere culmen, Dum dominatur eis ventris iniqus amor. Subuertunt Sodomam tumor, ocia, copia panis, Impietasque tenax: presul, ad ista caue. Set modo prelati dicant michi quicquid ad aures, Lex tamen ex proprio velle gubernat eos:100 Si mundo placeant carnique placencia reddant, Ex anima virtus raro placebit eis. Bachus adest festo patulo diffusus in auro, Precellit calices maior honore ciphus; Glorificans mensam non aurea vasa recondit, Quo poterit vano vanus honore frui. Aula patet cunctis oneratque cibaria mensas, Indulgetque nimis potibus atque cibis: Vestibus et facie longus nitet ordo clientum, Ad domini nutus turba parata leues:110 Sic modico ventri vastus vix sufficit orbis, Atque ministrorum vocibus aula fremit. Tantum diuitibus, aliis non festa parantur, Nec valet in festo pauper habere locum; Vanaque sic pietas stat victa cupidine ventris; Dum sit honor nobis, nil reputatur onus. Sicque famem Cristi presul laudare gulosus Presumit, simile nec sibi quicquid agit; Quicquid et ad vicium mare nutrit, terra vel aer, Querit habetque sibi luxuriosa fames:120 Esuriens anima maceratur, et ipsa voluptas Carnis ad excessum crassat in ore gulam. Sic epulis largis est pleno ventre beatus Luce, set in scortis gaudia noctis habet; Cumque genas bibulas Bachus rubefecerit ambas, Erigit ex stimulis cornua ceca Venus: Sic preclara viri virtus, sic vita beata Deliciis pastus cum meretrice cubat. Frigida nulla timet Acherontis, quem calefactum Confouet incesti lectus amore sui;130 Sicque voluptatum varia dulcedine gaudet, Et desideriis seruit vbique suis; Sicque ioco, venere, vino sompnoque beatus, Expendit vite tempora vana sue. Nescit perpetuo quod torrem nutriat igni Corpus, quod tantis nutrit alitque modis.
Hic loquitur de prelatis illis qui lucris terrenis inhiant, honore prelacie gaudent, et non vt prosint set vt presint, episcopatum desiderant.
Capm. iii. Nemo potest verus dominis seruire duobus, Presul in officio fert tamen illa duo: Eterni regis seruum se dicit, et ipse Terreno regi seruit et astat ei:140 Clauiger ethereus Petrus extitit, isteque poscit359 Claues thesauri regis habere sibi. Sic est deuotus cupidus, mitisque superbus, Celicus et qui plus sollicitatur humo: Sic mundum sic et Cristum retinebit vtrumque, Mundus amicicior, Cristus amicus, erit. Inter eos, maior quis sit, lis sepe mouetur, Set quis erit melior, questio nulla sonat: Si tamen ad mundi visum facies bonitatis Eminet, hoc raro viscera cordis habent.150 Hoc deus esse pium statuit quodcunque iuuaret, Nos tamen ad nocuas prouocat ira manus: Vti iusticia volo, set conuertor in iram, Principiumque bonum destruit ira sequens: Carnem castigo, miseros sustento, set inde Nascens furatur gloria vana bonum. Istud fermentum mundane laudis et ire Absque lucro meriti respuit ira dei: In vicium virtus sic vertitur, vt sibi mundus Gaudeat et Cristus transeat absque lucris.160 Vt presul prosit dudum sic ordo petebat, Set modo que presit mitra colenda placet. Presulis ex precibus populo peccante solebat Ira dei minui nec meminisse mali; Nuncque manus Moyses non erigit in prece noster, Nos Amalech ideo vexat in ense suo. Moyse leuante manus Iosue victoria cedit, Dumque remittit eas, victus ab hoste redit: Sic pro plebe manu, lacrimis, prece, sidera pulsans Presul ab instanti munit ab hoste suos;170 Ac, si dormitet victus torpore sacerdos, Subdita plebs viciis de leuitate cadit. Quos habeat fructus suplex deuocio iusti, In precibus Moysi quisque notare potest. Qui bonus est pastor gregis ex pietate mouetur, Et propriis humeris fert sibi pondus ouis;360 Qui licet inmunis sit ab omni labe, suorum Membrorum culpas imputat ipse sibi. Non in se Cristus crimen transisse fatetur, Set reus in membris dicitur esse suis:180 Non facit hic populum delinquere, set tamen eius Suscepit culpas vt remoueret eas. Nunc tamen, vt dicunt, est presul talis in orbe, Qui docet hoc factum, nec tamen illud agit: Nam qui de proprio se ledit crimine, raro Efficitur curis hic aliena salus: Non valet ille deo conferre salubria voto, Ad mundi cultum qui dedit omne suum. Presul in orbe gregem curare tenetur egentem, Ipse videns maculas vngere debet eas:190 Set si magnatos presul noscat maculatos, Illos non audet vngere, namque timet. Si reliqui peccent, quid ob hoc dum soluere possunt?361 Torquentur bursa sic reus atque rea: Ipse gregis loculos mulget, trahit in tribulosque Cause quo lana vulsa manebit ei. Quod corpus peccat peccantis bursa relaxat: Hec statuunt iura presulis ecce noua. Sic iteranda modo venus affert lucra registro; Dum patitur bursa, sunt residiua mala:200 Dum loculus pregnat satis, impregnare licebit; Dat partus loculi iura subacta tibi. Sic timor et lucrum sunt qui peccata relaxant, Sub quorum manibus omne recumbit opus: Sic lucri causa presul mulcet sua iura, Annuit et nostris fas adhibere malis: Mammona sic nummi nobis dispensat iniqui, Non tamen eternas prestat habere domos. Nunc furit en Iudex, si luxuracio simplex Fiat, et incestum nescit habere reum:210 Si coheat laicus resolutus cum resoluta, Clamat in ecclesia clerus et horret ea; Clerus et in cohitu si peccet, nil reputatur, Dum Iudex cause parsque sit ipse sue. Sic modo dii gentis subuertunt cunctipotentis Iura, que dant michi ius, sum magis vnde reus; Sicque grauant alios duro sub pondere pressos, Inque suis humeris quam leue fertur onus. Vxor adulterio deprensa remittitur, in quo Exemplum venie Cristus habere docet;220 Tale tamen crimen non aurea bursa redemit, Set contrita magis mens medicamen habet. Non tamen est lacrima modo que delere valebit Crimen, si bursa nesciat inde forum: Bursa valet culpam, valet expurgareque penam, Bursa valet quantum curia nostra valet.
Hic loquitur de legibus eorum positiuis, que quamuis ad cultum anime necessarie non sunt, infinitas tamen constituciones quasi cotidie ad eorum lucrum nobis grauiter imponunt.362
Capm. iiii. Num dat pre manibus sceleris veniam michi Cristus? Non puto, set facto post miseretur eo: Aut quod peccatum non est, numquid prohibendum363 Hoc Cristus statuit? talia nulla facit.230 Nunc set, que Moysi neque lex prohibet neque Cristi, Plurima decretis dant prohibenda nouis; Set michi que statuunt hodie peccata, remittunt Cras, sibi si dedero: de quibus ergo peto. Aut est quod proprie res peccatum gerit in se, Aut nisi sit vetita, non foret ipsa mala. Est si peccatum, tunc cur, quam sit prius actum, Prestat idem nummis posse licere meis? Est si res licita, tunc cur sua lex positiua Hanc fore dampnandam striccius artat eam?240 Hoc de iusticia puto non venit, immo voluntas Taliter vt fiat lucra petendo iubet: Exequitur iuste rem iustam, qui bene causas Non zelo nummi iudicat, immo dei. Legibus ecclesie quicquid sit in orbe ligatum Ex iusta causa, credo ligare decet: Set nichil iniustum deus accipit, vnde nec alter Affirmare potest quod deus ipse negat. Alcius ecce Simon temptat renouare volatum, Ne cadat ipse nouo plura timere potest.250 Non laqueare venit iter humanum pius ille Cristus, set planam dirigit ipse viam; Nos tamen ex plano componimus aspera, durum Ex molli, que scelus pro pietate damus. Lex etenim Cristi fuit hec quam gracia mulcet, Nostra set ex penis lex positiua riget. Lex Cristi simplex sub paucis condita verbis Clauditur, vnde iugum suaue ministrat onus:364 Infinita tamen legis sentencia nostre Aggravat, et finem vix habet ipsa suum.260 Libera lex Cristi satis est, fit legeque nostra Absque lucro gratis gracia nulla viris. Omne fit ex causa; sic est quod lex positiua, Quam fundat clerus, grande figurat opus. In quanto volucres petit auceps carpere plures, Vult tanto laqueos amplificare suos: In quanto leges auget clerus positiuas, Fit magis hiis stricta gentis in orbe via: Cum magis in stricto gradimur, cicius pede lapso Sternimur, et clero subpeditamur eo:270 Cum sibi plus mundum teneat clerusque subactum, Tum magis ecclesia gestat in orbe lucra: Dum magis est clerus diues, magis inde superbus365 Astat, et ex velle dat sua iura fore. Sol notat ecclesiam, Sinagogam luna figurat, Set modo custodes ista nec illa ferunt: Sunt qui nec legis veteris precepta reseruant, Nec que Cristus eis addidit ipse noua. Nuper erat firmus presul sine crimine sanctus, Vtilis in populo, dignior ante deum;280 Set modo si mundum poterit complectere vanum, Est sibi nil populi laus vel ab ore dei.
Hic loquitur de prelatis qui bona mundi temporalia possidentes spiritualia omittunt.
Capm. v. Hec vox angelica, que nuper in ethere Romam Terruit, en nostro iam patet orbe nouo. Tempore Siluestri, dum Constantinus eidem Contulit ecclesie terrea dona sue, ‘Virus in ecclesia seritur nunc,’ angelus inquit, ‘Terrea dum mundi fit domus ipsa dei.’ Sic fuit vt dixit, postquam possessio creuit In proprium cleri, virus adhesit ei:290 Sic reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit Vtile sollicitis computat ipse viis. Ecclesie iura sibi nil sunt, dummodo castra Curant cum terris amplificare suis. Esuriunt mundum semper, set in ordine solum Nomen ab ecclesiis sufficit illud eis. Ordinis angelici fertur quod sunt dominati Atque potestates, sic et in orbe vides; Nam quia clerus ibi nequit ipsis assimilari, Ferre gerarchiam dat sibi terra suam:366300 Sic quia prelatus dubitat quid carpere celis, Huius vult mundi certus honore frui. Dixit Pilato Cristus, quod in hoc sibi mundo Non fuerat regnum: iam neque presul eum Consequitur, set ei contraria sumere cuncti Regna volunt, et in hiis bella mouere viris. Pro fidei causis nolunt dare bella paganis, Solum nec verba pandere lege sacra; Set pro terrenis si contradixerit ipsis Saltem Cristicola, dant ibi bella fera.310 Sic quia mundana sine Cristo iam capit arma Clerus in ecclesia, iure carebit ea. ‘Cognoscetis eos,’ Cristus, ‘de fructibus horum,’ Dicit, et est illa regula vera satis. Quomodocumque suam clerus legem positiuam Laruat, erit testis cultus ad acta foris. Egros vmbra Petri sanauit, lux neque nostra Nec vox nec votum ferre meretur opem. Subdita decurrit pedibus super equora siccis Petrus, iam nostram mergit et vnda fidem.320 Qui nos prosequitur, Cristi de lege iubemur Illum per nostras rectificare preces; Nos tamen absque deo de iure nouo positiuo Vindictam gladii ferre monemus ibi. Sic hos destruimus quos edificare tenemur, Perdimus et Cristi quod tulit ipse lucri. ‘Sit michi vindicta,’ deus inquit, set quia papa Est deus in terris, vindicat ipse prius.
Hic loquitur qualiter Cristus pacem suis discipulis dedit et reliquit: dicit tamen367 quod modo propter bona terrena guerras saltem contra Cristianos prelati legibus suis positiuis instituunt et prosequntur.
Capm. vi. Ante sue mortis tempus dedit atque reliquit Pacem discipulis Cristus habere suis;330 Et quia tunc solum cupiebant nil nisi Cristum, In Cristi pace cuncta tulere pie. Set quia nunc mundum cupiunt tantummodo vanum, Que sibi sunt mundus bella ministrat eis; Et quia belligeram ducit clerus modo vitam, Auctor eos pacis non iuuat ipse deus. Dixerat ad Petrum Cristus, ‘Quicumque virorum Percutit in gladio, fine peribit eo’: Nec poterit falli fateor sentencia Cristi, Quamuis sit cleri mortifer ensis ibi.340 Percuciunt ense; si quisque repercutit, inde Dampnat eum libri lex positiua noui. Predicat en Petrus, set pugnat papa modernus, Hic animas, alius querit auarus opes: Hic fuit occisus pro iure dei, tamen alter Occidit, neque ius sic habet ipse deus: Simplicitate fidem non viribus excitat vnus, Alter et in pompis prouocat arma magis. Vult Deus vt non sit temeraria nostra querela, Set mala que patimur vindicet illa deus:350 Hostiles acies inimicaque vinximus ora,368 Cum vindex nostras nesciat ira vias. Mollibus in rebus non se probat accio Cristi, Tempore set duro se probat alta fides: Militat in Cristo pia que pacientia tristi Materiam vere tempore laudis habet. Cristus erat paciens, probra dum tulit omnia, set nos De facto minimo commouet ira modo. Omne vigebat opus, dum cleri nobiliores Cuncta sub arbitrio deseruere dei;360 Ipsa vetus pietas plantare fidem dabat, et nunc Extirpat vindex ira superba patrum. ‘Non gladius saluat, et qui sperabit in arcu Non saluatur eo,’ testificante Dauid: Set nos Dauiticam variamus tradicionem, Dumque sacerdotis sit gladiata manus. Archa vetus Moysi valuit, nobisque valebit Arcus qui populum tensus in orbe ferit. In celo posuit deus arcum, sit quod ibidem Federis in signum pacis ad omne genus;370 Nos tamen in terris nostrum dum tendimus arcum, Pacis in exilium signa cruoris habet. Adiuuet ipse deus quos vult, set noster in armis Saluus erit clerus militis acta tenens. 369Nota hic370 de bello Cleri tempore Regis Ricardi in Flandria, quia tunc non solum seculares set eciam regulares presbiteri in guerris371 ibidem mortalibus quasi Laici spoliantes372 insisterunt. Criste, tua forti Sathanam virtute ligasti, Quem nos de clero soluimus ecce nouo; Ipse solutus enim soluit quoscumque ligatos, Quo sua vota deo soluere nemo venit. Abbatem monachus nescit, nec claustra priorem373 Ordinis in forma iam retinere queunt;380 A dextro latere meretricem dumque sacerdos Et gladium leua promptus ad arma tenet. Quis tali melius est consignatus in orbe, Forcior armatus, vt bene bella ferat? Tempore quo cohitum natura mouet, pecus omne Prouocat ex facili bella furore suo: Set si causa sit hec, sumat qua presbiter arma, Longior a pace pugna perhennis erit. Militis officium non aris thurificare Est, neque presbiteri publica bella sequi.390 Si valet in bello clerus sibi ferre triumphum, Ammodo quid validi militis acta valent? Quem decet orare clerum pugnare videmus, Curam de bellis, non animabus habent. Quid si vulneribus superaddat homo tibi vulnus, Num dici medicus debeat ipse tuus? Num decet aut medicum morbo superaddere morbum, Quo fugit interius longius ipsa salus? Hoc experta docet natura, quod omnis in orbe Qua magis infirmor, est medicina mala.400 Quos reperare decet pacem, si bella frequentent,374 Nescio quo pacis tutus inire viam. Dicitur vt fortuna rei de fine notatur, Rebus et in dubiis exitus acta probat: Qualis erit finis, seu que fortuna sequetur In cleri bellis scit magis ipse deus.
Hic loquitur qualiter clerus in amore dei et proximi deberet pius et paciens existere et non bellicosus.
Capm. vii. Semper in aduersis est virtus maior, et ecce Lumen in obscuro clarius esse solet. Nobile vincendi genus est paciencia; vincit Qui patitur; si vis vincere, disce pati.410 Armiger ipse tuus et signifer est tibi Cristus, Si simplex fueris et pacienter agas. Ense manu, iaculis, aliis pugnare iubetur, Nos pugnare fide, spe, pietate decet. In seruum domini nichil hostis iuris habebit, Ordine seruato causa fauebit ei: Sic cum doctrinis fueris completus honestis, Tunc hostes poteris inde fugare tuos. Vt sis sublimis meritis accinctus in hostes, Scripture iaculis hostica tela fugas.420 Pro nobis pugnet Ysaïas cum Ieremia, Cum Daniele Iohel, cum Samuele Dauid; Lex euangelii, vox Pauli, sermo prophete, Tres michi sunt testes, nostra stat vnde salus. Cogitat ecce Dauid domino fundare, set audit A domino, templum, ‘Non fabricator eris: Es vir sanguineus, ideo dignum michi templum Sanguine fedatus tu fabricare nequis.’ Sanguinis effusor, amplectens crimina mundi, Ex bellis templum non valet esse dei:430 Ecclesie sancte talis non erigit edem, Nec sacre fidei collocat ipse domum. Est nam mors odium, sicut scriptura fatetur; Qui fratres odit est homicida sui: Quomodo nos igitur, plebis de sanguine tincti, Altaris famuli possumus esse dei? Peccantis Cristus vult vitam, nec moriatur, Set conuertatur, viuat vt ipse deo: Et nos pro mundi rebus iugulamus in ense, Quos Cristi sanguis viuere fecit, eos.440 Quas statuit Cristus leges fuerant pietatis, Nec peciit mundi quid nisi corda sibi; Non cordis carnem, set quam dileccio mentem Prestat, et has leges vendicat esse suas: Nos tamen econtra cum sanguine carnea corda Poscimus, vt nostra sit magis ira fera. Nescio si mundum sub guerra vincere tali Possumus; hoc reputo, displicet illa deo: Namque malignantis deus ecclesiam magis odit, Subque manu tali prospera nulla sinit.450 Virtutem dat eis, qui mundum vincere norunt, Ipsa fides Cristi fratris et intus amor. Fratris amor pacem confirmat, federa seruat, Stringit amicicias continuatque fidem:375 Fratris amor nescit aliena sitire, nec vmquam Que sua sunt querit, nec scit habere suum: Fratris amor ledi non vult nec ledere querit, Nec queritur, nec dat vnde queratur homo. Augens merorem male vindicat ipse dolorem, Dum pugnat clerus obstat et ipse deus:460 Nam mundanus amor premit omni tempore quosque, Set diuina manus seruat ab hoste suos.376 Prima dei timor est sapiencia, prima salutis Est via, lux prima premia prima parans: Federe perpetuo timor amplexatur amorem, Quem sibi consimili federe iungit amor. Vna nequit virtus alia virtute carere, Nam timor est et amor connumeratus idem: Est pater, hinc amor est; est iudex, inde timetur; Et timor hic et amor comoda multa ferunt.470 Non timor est serui set nati, suppliciumque Non parit, immo parat premia magna viro. Omnis amans Cristum timet illum; qui timet ipse Non facit excessum, prouocet vnde deum: Hic amor inspirat hominem discernere celum, Iudicat et mundi gaudia vana fore. Est igitur mirum, modo quod discordia cleri Non se pacificat huius amoris ope. Litera sacra docet, virtus quod amor placet omnis, Et non mundanus ambiciosus honor;480 Namque suos mundus dilectores magis arcet, Et minus in fine commoditatis habent. In veteri lege nullas habuere Leuite Terras, nec mundus sollicitauit eos; Immo deo soli plebis pro pace vacare Est et non alia sollicitudo sua. Non est ergo bonum mundanas sumere guerras, Cum deus est mitis et bona pacis amat.
Hic tractat eciam qualiter non decet prelatos contra populum Cristianum ex impaciencia aliqualiter bella mouere; set tantum ex precibus, deo mediante, absque ire impetu omnem mundi deuincant377 maliciam.
Capm. viii. Inuoluens mentem meditando me stupor angit, Cristi doctrina quam pietosa fuit;490 Omne quod est pacis instruxit regula Cristi, Quicquid et est belli nostra cupido mouet. Ponit et opponit racio michi de racione, Qualiter ex clero bellicus vnus erit. Plures sunt cause, quod non ita fiat, et inde Cristus in exemplum plurima verba docet: Et si pro mundo fiat, sapiencia mundi Arguit econtra, si videatur opus: Nam dum pacifici fuerant nec honoris auari, Omnis tunc requies glorificabat eos.500 Si mundana decet mundanos bellica pugna, Longius a clero sit tamen ille furor: Que prosunt aliis, aliis nocuisse probantur, Quod facit hunc stare, corruet alter eo: Non bene conueniunt laicis misteria cleri, Nec clero laici conuenit arma sequi. Bella gerant alii, regat et paciencia clerum, Quique tubis resonant, nos tacuisse decet. Quo leuius cessit cuiquam victoria belli, Victoris tanto gloria maior erit.510 Non hiis, qui poterunt ex verbo cuncta ligare, Expedit vt ponant quomodocumque manus: Non opus est armis, vbi vox benedicta triumphat; Qui vincit precibus, est sibi guerra nichil: Quem deus in tanto promouit munere clerum, Sollempnes satis est voce mouere preces.378 Qui sibi vult pacem, paciens in pace quiescat; Non grauat hunc mundus quem iuuat ipse deus: Quo casu queris, tibi respondere tenebor: Qui bellator erit, bella parantur ei.520 O quam perduros habet impaciencia fines, Vnde solet preceps exitus esse grauis. Impetus, vt memini, grauis est deformiter illis, Quos sine iure dei propria iura regunt; Stultaque multociens nocuit vexacio stulto, Qui proprio capiti fine refundit onus: Cumque suas vires quis vult preponere Cristi Viribus, et bellum vincere credit eis, Tanto debilior erit, et cum sic superare Se putat, en victus subditur ille prius.530 Vult implere viam Balaam, set trita flagellis Et diuina videns tardat asella viam: Quod sibi sic hominis habet impetuosa voluntas, Denegat effectus commoditatis opus. Quam variis vicibus humane res variantur, Hoc docet expertus finis vbique rei:379 Quam minima causa magnum discrimen oriri Possit, ab effectu res manifesta docet. Rebus in aduersis opus est moderamine multo, Nec decet in grauibus precipitare gradum:540 Micius in duris sapiens Cato mandat agendum, Nam nimis accelerans tardius acta facit: Rebus in ambiguis quociens fortuna laborat, Plus faciet paciens quam furor ille potest. Talia rite docet, aliis dum predicat, ecce Clerus, et econtra sic quasi cecus agit.380 Turpia doctorem fedant, cui culpa repugnat, Nec sibi quid longo tempore laudis erit. Nos nisi prosperitas nichil excusare valebit, Quam constat nimiam nos tenuisse diu:550 Extitit in letis minor et sollercia nobis, Cernere nec cecos nostra cupido sinit. Copia multociens hominem defraudat inanem, Atque magis plenum causat habere famem. Quam fuerat requies nuper sine crimine clero Dulcis, amara modo sollicitudo docet. Casibus in letis magis est metuenda voluptas, Sepius in vicium que vaga corda ruit: Casibus in letis quam sit vicina ruina, Et lapsus facilis, nemo videre potest.560 Non reputet modicum modico contenta voluntas,381 Res de postfacto que fuit ante docet: Nec magnum reputet quisquam, quin tempore quouis Fortuito casu perdere possit idem. Discant precipites et quos mora nulla retardat, Ne nimis accelerent in sua dampna manus: Hoc docet in clero magis experiencia facti, Quod mundana nichil cura valoris habet. Est homo iumentis similis, qui fulget honore Vanus, et ignorat quid sit honoris onus.570 Est honor ille deo, puto, quando superbia mentem Non grauat, immo dei debita iura tenet. ‘Qui mecum non est, hic contra me reputatur, Collector sine me spersor inanis erit’: Hec sunt verba dei, cuius de pondere legis Addit vel minuit lex positiua nichil.
Hic tractat quod, sicut non decet dominos temporales vsurpare sibi regimen in spiritualibus, ita non decet382 cleri prelatos attemptare sibi guerras et huiusmodi temporalia, que mundi superbia et auaricia inducunt.
Capm. ix. Anulus et baculus sunt ius papale sequentes, Quos velut in signum spirituale tenet; Cesaris et ceptrum mundi sibi signat honorem,383 Quo quasi mundane res famulantur ei.580 Papa colens animas has dampnat viuificatque, Corpora set Cesar subdita iure regit. Non licet vt Cesar animas torquere valebit, Nec de posse suo res tenet illa sibi; Nec decet ex guerris hominum quod papa fatiget Corpora, namque sibi non tenet illud opus: Quisque suum faciat factum, pro quo venit ille, Saltem qui pondus tam capitale gerit. Qui tenet hic animas sub cura, celsior extat, Et gradus anterior glorificabit eum.590 Quicquid agit papa, licet, vt status ille fatetur, Errat persona, non status ille tamen: Nam sacer ille status mundum transcendit, et eius Celorum claues dextera palma gerit. Hinc aperitque polum, tetram quoque claudit abissum,384 Que super aut subtus sunt, sua iura colunt; Quod ligat est firmum, quod soluit eritque solutum, Posse suum nostris sic animabus habet. Cesaris hec que sunt, lex vt reddantur eidem Vult, et vt illa dei sint tribuenda deo.600 Cesaris est vt ei caput inclines, animamque Pape, sic proprium reddis vtrique suum: Cesar habere statum pape nequit, aut sibi papa Cesaris imperium non propriare potest. Cesaris hoc non est vt spiritualia temptet, Nec decet vt papa Cesaris arma gerat: Papa suum teneat Cesarque suum, quod vtrique Iura coequata stent racione rata. Si sibi presumat Cesar papalia iura, Hoc non papa sinit, immo resistit ei:610 Ergo quid est bellum pape quod Cesaris extat? Nam deus ecclesie pacis amator erat. Set quia papa suis mundum scrutatur in armis, Inueniet similem quem petit inde modum: Opponis mundo, mundus respondet, et illam Quam sibi preponis rem dabit ipse tibi. Quos prius ecclesia fundauerat ipsa fideles,385 Nunc magis impaciens dura per arma necat. Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem, Rectorem dubie nauita puppis amat:620 Cristus amat pacem, pax vendicat et sibi clerum, Clerus et ergo suos debet habere pios. Turpe referre pedem nec passu stare tenaci, Turpe laborantem deseruisse ratem; Turpius est Cristi pro mundo iura fugare, Qui statuunt bellum pacis adesse loco. Omnia regna quasi, Cristi que nomen invndat, Bella gerunt reprobis horridiora Gethis. Sufficeret tamen hoc, quod bella forent laicorum, Si non quod proprio clerus in ense ferat:630 Quicquid agant laici, minus excusare valebo Clerum, quem Cristi regula pacis habet. Set bona que mundi fugitiua sunt velut vmbra,386 Postposito Cristo, bella nephanda mouent. Quicquid in humanis sit spiritualiter actum, Clerus in officio clamat habere suo: Est et mundanis que maior gloria rebus, Vendicat hoc gladii proprietate sui. Sic modo fert clerus geminas quibus euolat alas, Illa tamen mundi plus placet ala sibi.640 Sic piper vrtice mordacis semina miscent,387 Dum clerus mundi sponsus adheret ei; Dumque tumens mundo clerus se miscet auaro, Quo doleat populus, fit magis egra salus. Non satis est illis populum vexare quietum, Set magnum bello sollicitare deum. Est ‘Non occides’ scriptum, set in orbe manentem Preualet hoc certum nullus habere locum. Est vbi dic ergo ius nostrum, nonne caducis Talibus in rebus quas retinere nequis?650 Linea natalis matris de iure fatetur Heredem Cristum, qua fuit ortus, humi: Si quid in hoc mundo nobis proprium magis esset, Pars foret hoc Cristi que titulatur ei: Hanc tenet intrusor modo set paganus, ab illa Thesauris nostris nulla tributa feret. Nos neque personas neque res repetendo mouemus Bella viris istis, lex ibi nostra silet: Non ibi bulla monet, ibi nec sentencia lata Aggrauat, aut gladius prelia noster agit:660 Que sua sunt Cristus ibi, si vult, vendicet ipse, Proque sua bellum proprietate ferat. Nos ita longinquis non frangimus ocia guerris, It neque pro Cristi dote legatus ibi; Set magis in fratres, signat quos vnda renatos, Pro mundi rebus publica bella damus. Mandatum Cristi clerus quod predicet extat, Et sibi sic lucrum spirituale gerat; Non lego quod mundi pro lucro clerus ad arma Procedat, set ibi parcat amore dei.670 Sermo tamen cleri paganos nescit, vt illos Conuertat, nec eo se iuuat ipse lucro: Castra sibi que domos pocius lucratur et vrbes, Pro quibus, vt vincat, forcius arma mouet. Est sibi quod proprium, sic spirituale recusat, Torpet et improprie quo foret ipse vigil; Que tamen impropria Cristus sibi dixerat, illa Mundi terrena propriat ipse sua: Sic magis impropria propriat, propriisque repugnans Dispropriat clerus, que dedit acta deus.680 Venit enim princeps huius mundi, famulatum Optinet et nostrum, fert quia grande lucrum. Cristi pauperiem mens nostra perhorret auara, Ocia ne nostri corporis ipsa premat; Nec sua cor mulcet humilis paciencia nostrum,388 Hoc etenim nostra pompa superba negat: Nullus nos cinget nisi libera nostra voluntas, Cuius habet tenera ducere frena caro. Conditor est iuris qui spernere iura videtur, Nec tenet ipse vias, quas docet esse suas;690 Crimina condempnat qui crimine primus habetur, Corripiens alios deteriora facit. Ipse suas maculas, qui noscere vult aliorum, Noscat, et emendet que sua culpa parat: Qui claues Petri gestaret vt ostia celi Panderet, illa viris claudit in orbe prius. Cum magis hoc penso, magis obstupefactus in illo Sum, nam lux quicquid predicat vmbra fugat: Vnius gustus infecit milia multa, Commaculantur eo cuncta sapore malo.700 Sublimo residens dux prima superbia curru, Multa minans vultu, lumine, voce, manu: Subsequitur liuor, turba comitatus acerba, Pallida res, atra pestis, amara lues; Que solet et pietas peccata remittere vindex, Extat auaricia lucra caduca petens. Quam grauis est pestis, quam triste superbia nomen, Radix peccati, fons et origo mali! Fons fuit hec sceleris, tocius causa doloris, Virtutum morbus, saltus ad yma cadens,710 Hospes auaricie, paupertas prodiga, fraudis Principium, fallax sensus, iniqus amor, Irrequies mentis, lis proxima, mortis amica, Perfida mens, racio deuia, vanus honor. Hec quasi de proprio sunt apropriata superbo, Heres et baratri primus habetur ibi: Hoc capitale malum quo regnat egens caput omne Conficit, et caude par facit esse sue. Hoc caput est rerum viciis seruire coactum, Liber homo didicit hoc graue ferre iugum;720 Non illud domini, quod dicitur esse suaue, Immo quod imposuit invidus hostis ei; Non quo libertas perquiritur illa salutis, Set quod seruili condicione premit. Fabrica prima, decus primum, primatis honore Preditus, est prime perdicionis opus. Prodolor, heu! tante dic que sit causa ruine: Elate mentis motus origo fuit. O mens elata, presumpcio dira, superni Regis habere locum, iudicis esse parem,730 Equarique suo factori, non imitari, Equiperare deum nec bonitate sequi! Expedit exemplis vt talibus euacuetur Fastus, et ex humili corde paretur opus. Incertum dimitte, tene certum, quia Cristi Actus erat pacis, bella nec vlla mouet. Si caput ecclesie delinquat ab ordine sacro, Ecce nephas capitis membra nephanda parat. Ordo sacerdotum pro Cristi nomine guerras Non dedit, immo pati cum pietate solet.740 Fustibus hii torti quemquam torquere recusant, Cunctaque sic vincunt, dum pacienter agunt; Inque bono vicere malum, quia Cristus eorum Dux fuit, et iustis iusta petita dabat. Quesiuit precibus bona spiritualia Petrus, Vicit et egregie sic sua bella prece: Hec fuit excelsi dextre victoria, cuius Viribus efficitur quicquid adesse cupit. Omnia namque pie moderatur, et omnia iusto Pondere perpendit, dum sua vota dedit:750 Sic qui prospiceret Cristi meditans pietatem, Non tumidus fieret nec leuitate fluens. Non fuit argentum sibi dixit Petrus et aurum, Set preciosa magis dat sibi dona deus: Dixerat hic claudo quod surgat, surgit et ille, Ambulet et vadat, vadit et ipse statim. Nunc quid erit nobis? nam si vir postulet omnis Vt sic curemus, absque salute sumus. Non habet elatus animus, quo digna precetur, Molle cor; ad timidas dat deus immo preces.760 Qui fuerat dulcis salibus viciatur amaris, Floriger et veris floribus extat inops. Auro magnifici sumus et virtutis egeni, Nam que sunt auri duximus illa sequi: Aurum si quis habet, satis ipsum constat habere, Est et in hoc mundo sic benedictus homo. Influit in cleri totus quasi mundus hiatum, Inque suas fauces aurea queque vorat: Vt tamen inde iuuet inopes, non paruula gutta Refluit, immo tenax propriat omne sibi.770 Se dedit in precium Cristus pro munere plebi, Nos tamen ingrati nostra negamus ei. O caput ecclesie, reminiscere tempora Cristi, Si dedit exemplis talia sicut agis. Ipse redemit oues, a morteque viuificauit, Quas pietatis inops tu cruciando necas. Precipit ipse, vices per septem septuagenas Dimittat Petrus, parcat et ipse reis; Tu tamen ad primam gladio cum vindice culpam Percutis, et nullo parcis amore viro.780 Ecce Rachel plorat nec habet solamina tristis, Dum genus ex proprio ventre reliquit eam. O genus electum, gens sancta, quid est quod auara Scandala iudiciis ponis in orbe tuis? Prodolor! ecclesie bona, que debentur egenis, Dissipat in bellis qui dominatur eis. Prodolor! a clero, pietatis iure remoto, Cauda fit ecclesie qui solet esse caput; Fitque salus morbus, fit vitaque mors, releuamen Lapsus, lex error, hostis et ipse pater.790
Hic querit quod, exquo prelati scribunt et docent ea que sunt pacis, quomodo in contrarium389 ea que sunt belli procurant et operantur. Ad quam tamen questionem ipse subsequenter respondet.
Capm. x. In libris cleri Rome sic scribere vidi: ‘Vt melius viuas, hec mea scripta legas. Vis seruire deo, vis noscere qualia querit? Hec lege, tuncque scies qualiter illud erit. Dilige mente deum, pete, crede, stude reuereri:’ Teste libro cleri, sic iubet ipse geri. ‘Est quia vita breuis, fuge luxus corporis omnes, Preponens anime celica dona tue: Iusticiam serua, tua sit lex omnibus equa; Hoc facias alii, quod cupis ipse tibi:800 Ex toto corde dominum tu dilige, tota Ex animaque simul sit tibi fratris amor: Gignit nempe dei dileccio fratris amorem, Et diuinus amor fratris amore viget. Munera fer miseris, que Cristo ferre teneris, Arma quibus noceas, bella nec vlla geras: Sis pius et paciens, tua sitque modestia cunctis Exemplum pacis, duret vt illa magis.’ Hec ita cum legi, confestim me stupor vrget, Qualiter in clero bella videre queo:810 Querere sic volui de clero, quis foret ille; Qui michi responsum de racione daret. Questio mota fuit, qua sumpta clericus vnus Astat et oppositis prompserat ista meis; Supponens primis quod ei sit culmen honoris Pontificis summi, talia dixit ibi. ‘Diuidit imperium terrena potencia mecum, Iureque celicolo subdita regna colo; Set quia terra prope nos est celumque remotum, Que magis est nobis terra propinqua placet.820 Aula michi grandis, sublimis et arte decora, Nobilis est thalamus, mollis et ipse thorus: Vt placeant ori que postulo, de meliori Fercula lauta cibo sunt michi, vina bibo: Ex auium genere, de piscibus omne salubre, Vt magis est placitum, dant michi ferre cibum: Singula que genera vini dat potibus vua Optineo, quod in hiis sit michi nulla sitis. Sunt michi carmina consona, timpana, letaque musa, Histrio dat variis cantica plena iocis:830 Que mare, terra parit, meliora vel aera format, Sunt michi prompta foro, sicut habere volo. Est michi vinea, sunt viridaria fonte reclusa, Que peto de mundo cuncta tenere queo: Est michi fecundus dotalibus ortus in agris, Pompaque castrorum, summus et vrbis honor: Silua feras, volucres aer suscepit habendas, Et mare quam vario pisce repleuit aquas. Set loca non tantum nobis, nec et illa creata Sufficiunt, auri sint nisi dona lucri.390840 ‘Ecce fores large, quas seruat ianitor arte, Sic vt in has pauper nullus habebit iter: Curia quos reprobat isto sermone repellit, “State foras, vacui, flebitis ante fores.” Que non dona manum presentat ianitor illam Excludat, nostras nec sciat ipsa vias: Qui tamen occulto cupit vt sit noster amicus, Aurum det, sine quo victima nulla placet: Que manus est plena, magis inuitabitur illa, Stet foris et vacua, nec veneretur ita.850 Omnia soluo, ligo, summo diademate regno, Orbis ego dominus: quid michi velle magis? Me dominum clamat, me viuens omnis adorat, Omne solum calco sic deus alter ego. Est thronus excelsus, quo possumus omnibus vna Et benedicta manu, sic maledicta dare: Sicque potestate nostra reuerenter vbique Magnus in ecclesia, maior in orbe sumus. ‘Dicimus, et facta iam sunt, mandamus, et ecce Accrescunt subiti dona creata lucri.860 Que Cristus renuit suscepimus omnia regna Mundi, que dominans gloria vana dedit: Sic exaltati de terra traximus ad nos Omnia deliciis amplificata magis. Sic status assumptus quales sumus approbat, vt nos Ocia plectentes qui cruciamus humum. Suaue iugum, leue Cristus onus nobis dedit, et nos Pondera que mundi sunt grauiora damus: Iura damus populis, set nos non lege tenemur, Que michi lex placuit iuris habebit onus.870 Iudiciis hominum non stat quod pecco per orbem, Sic michi cuncta licent, que magis acta placent; Et si mundus in hiis fiat michi forte rebellis, Est mea de guerris forcior ecce manus. Hiis quoque de causis respondeo papa, quod omnes Per mea terrigenos bella retrudo viros. ‘Inter discipulos fuerat discordia facta, Norma set infantis pacificauit opus: Nos tamen ad veram nullo moderamine pacem Flectere quis poterit, hoc neque pompa sinit.880 In cruce confixus patitur sua funera Cristus, Et fuit illa viris passio vera salus: Omnibus exemplum fuit hec paciencia Cristi, Alterutrum socii simus vt inde pii. Nos tamen in signum vindicte ponimus illam, Plebis et in mortem ferre iubemus eam: Sicque pium signum diuertimus a pietate, Que fuit et vita, nunc noua pestis erit. Sic modo sunt mortis nuper vexilla salutis, Que tulit et pacem crux modo bella gerit:890 Sicque crucem domini baiulamus, mente set vlla Non sequimur dominum, qua tulit ipse crucem. Quod nequit hoc virtus, supplebunt ammodo vires, Non mos set mortis pugna parabit iter: Nostra sinistra teret quicquid fundauerat olim Dextra, que sic humilis non parit oua fides. Quam collegerunt alii dispergere messem Tendimus, et feritas nostra vorabit humum: Vinea sic domini nostros inculta labores Non habet, estque magis bellica facta manus:900 Sic magis, extrahere quem de pietate tenemur, Sternimus in puteum de feritate bouem. ‘Quod tulerat Petrus lucrum Iudea fatetur, Quas tulit et Paulus gens manifestat opes: Nos neque cum vacuis manibus veniemus in auro, Quod tamen est lucrum spirituale nichil. Postera quicquid agat etas, iam nulla veremur Crimina, dum mundus noster amicus erit: Vt sit enim nomen nostrum nomen super omne, Est vbi rarus honor, pugna iuuabit opus.910 Ense peribit homo iuxta leges Machometi, Eius qui nomen spernit habere sacrum: Nos ita decretum iam ponimus ense volutum, Nomen vt hinc nostrum presit in omne solum. Cesaris imperio qui contradicit, amicus Eius in hoc mundo non reputatur homo: Sic homo, qui nomen nostrum non preficit altum, Filius est mortis, ensis in ore reus. ‘Mittere sic gladium non pacem venimus orbi, Et noua iam facimus omnia, dampna tamen.920 Sic caput in membra iam seuit, et aggrauat illos, Quos minus officio lederet ipse suo: Sic pater in natos nunc fit magis ipse Saturnus, Quos sua deberet lexque fouere, necat: Sic et pastor oues, quas pascere iure tenetur Iam vorat, et proprium predat ouile suum: Sic ferus vt iudex agitamus secla per ignem, Purgatique magis eris habemus opes. Vendat enim tunicam sibi clerus et hinc emat ensem, Cesset et a sacris quilibet ordo suis:930 Nomen et in terris sic nostrum magnificemus, Vt timeant alii bella futura sibi. Iam pastoralis baculus vertetur in hastam, Mitra fit in galeam, pax ruit inque necem:391 Qui prodesse velit prosit, nam nos super omnes Preferri volumus, gestet et alter onus. ‘Sic nos, qui summi portamus nomina cleri, Corde magis ceci duximus arma sequi: Quicquid agant anime, nos subdere corpora mundi Tendimus, et nobis lex positiua fauet;940 Nam licet ex glosa gladium quod sumat vtrumque, Quo ferat extenta bellica, nostra manus. Ergo magis paueant omnes dedicere nobis, In quorum bellis os ferit atque manus. Attamen ad pacem nostram suscepimus omnes Barbaricas gentes, ne cruciemur eis: Contra Cristicolas pretendimus arma mouere, Qui modo sunt ausi vix sua iura loqui. Auriculam Petrus abscidit, vulnus et illud Sanum restituit Cristus vt ante fuit;950 Nostra set ira caput aufert, quo vulnere nullum Nouimus in sanum post reuenire statum. Est igitur Petri maior sentencia nostra, Et gladius noster forcior ense suo.’ Sic differt Clemens nunc a clemente vocatus, Errat et Acephalo nomine nomen habens.
Hic loquitur de prelatis illis, qui nomen sanctum sibi presumunt, appropriant tamen sibi terrena, nec aliis inde participando ex caritate subueniunt.
Capm. xi. Angelus, vt legitur, sancto quandoque Iohanni Dixit, cumque cadens alter adorat eum, ‘Tu michi, serue dei, videas ne feceris illud, Immo deum toto cordis honore cole.’960 ‘Quem tamen in terris celestis ciuis honorem Respuit, hunc repetit curia nostra sibi; Flectitur inde genu, que pedes post oscula nostros Mulcent, vt Cristi pes foret alter ibi.’ Precipit hoc Cristus, eius quod discipulorum Nemo patris nomen querat habere sibi: In celo sancti proclamant ‘Sanctus’ vt illi Qui sedet in solio dignus honore suo. ‘Nos tamen in gente nomen portamus vtrumque, “O pater, o sancte,” quisque salutat, “aue!”970 Extitit a Cristo data nobis magna potestas, Vndique quam mundus amplificare studet. Hoc sit vt esse potest: celum quicumque ligabit, Scimus nos mundum posse ligare satis: Nam modo lex posita bellorum ponit auara Quod valet ecclesia vi reuocare sua. Set quicquid clerus rapit et tenet ex alienis, Hoc valet a clero tollere nullus homo.’ Quicquid habet clerus proprios hoc vertit in vsus, De laicis partem vult set habere suam.980 Hic bona cuncta sua fore dicit sanctificata, Nec licet vt laicus mittat ad illa manus; Partem sed laici petit ipse per omnia lucri, Nec vult cum dampno participare suo. Si communis amor fuerit, commune sit omne, Quod liquet alterutrum posse iuuare virum: Set quia iam clerus non est communis amoris, Quicquid habet soli vult retinere sibi. Ex veteri lege raptum sit quicquid ab hoste,392 Non valet illud homo sanctificare deo;990 Nostra set ecclesia clerus vicinia rapta Predat, et hec propria dicit habere sacra. Sic multat laicum clerus, multare set ipsum Nemo potest, et ita stant modo iura noua: Sic non pastor oues pascit, set pastus ab ipsis Lac vorat et vellus, alter vt ipse lupus: Sic libras siciens libros non appetit, immo Marcam pro Marco construit ipse libro: Summas non summa memoratur, et optima vina Plusquam diuina computat esse sacra:1000 Virtutis morem non, set mulieris amorem Querit, et hoc solo temptat arare solo. Sic honor ex onere non est, nam fulget honore Corpore, set corpus non digitabit onus.
Hic loquitur de Simonia prelatorum, et qualiter hii delicati, dicentes se esse ecclesiam, aliis grauiora imponunt, et vlterius de censura horribili laicos pro modico impetuose infestant.
Capm. xii. Ecce, deo teste, vir qui non intrat ouile Per portam, latro furque notatur eo. Sic et in ecclesiam promotus per Simoniam Clerus, furtiuo se gerit inde modo; Nec bona de furto conferre placencia Cristo Quis valet, immo deus pellit ab inde manus.1010 Ergo valet fiscus que non vult carpere Cristus; Sunt quia mundana, mundus habebit ea: Namque suo iure dum clerus abutitur, inde Priuari dignum iura fatentur eum. Se vocat ecclesiam clerus, quasi diceret, illam Non tanget laicus, est honor immo suus: Sic fastus cleri communi iustificari Non vult iusticia, set latitante via. Se leuat et reliquos subdit predatque subactos Legis composite de nouitate sue:1020 Sic modo sub specie diuina cerno latere Has pompas mundi, stant neque iura dei. Sancta quid ecclesia est hominum nisi turma fidelis? Sic patet vt laicus, quem colit ipsa fides, Est pars ecclesie, melior nec clericus ipse, Ni melius viuat. Quis michi tale negat? Vna fides, vnum baptisma, deus manet vnus, Sic nos ecclesia iungit et vna tenet; Et veluti multa tegit vna cortice grana, Sic populos plures colligit vna fides.1030 Ecclesie sancte cur tunc sibi nomen habere Vult tantum clerus, alter vt ipse deus? Appendit legis pondus collis alienis, Set non vult humeris quid graue ferre suis Omnia dat licita sibimet, michi set prohibenda; Ille quiescit, ego sudo labore meo. Sic iter ex factis viciis prebet faciendis, Verba set econtra dicet in aure tua: Hinc plebs attonita dubitat, si credere dictis, An cleri factis debeat ipsa prius.1040 Set prohibens michi rem, dum sit culpandus eadem, Vix credo verba, sunt quia facta rea: Tollere sicque nouos de clero cerno superbos, Per veteres humiles quod dedit ipsa fides. Precipiunt isti maxillam percucienti Subdere, sic vt eo stet pacienter homo: Intuleris set eis si quid graue, mox tibi mortis Censuris anime dant maledicta tue. Qui necat hic animam sub pena mortis, eadem, Si posset, corpus perderet ipse prius.1050 Sic magis ipse lupo fert pastor dampna maligno In iugulando suas, quas medicaret, oues. Hii gestant celi claues, intrant nec et ipsi, Nos nec inire sinunt, quos sine lege regunt: Nec populi mentes doctrine vomere sulcant, Nec faciunt operis id quod oportet opus. Ad dextram Cristi vellent residere beati, Set nollent calicem sumere, Criste, tuam. Hii piscatores laxant sua recia lucris, Vt capiant mundum, non animabus opem.1060 Sic male viuentes laicis exempla ministrant, Qui velut instructi more sequntur eos: Sic ouis ex maculis pastoris fit maculosa, Et cadit in foueam cecus vterque simul.
Hic loquitur qualiter prelatus non solum doctrina set eciam bonis actibus populo sibi commisso lucere deberet.
Capm. xiii. In tenebris pergens nescit quo vadat, vt ille Qui non discernit que sit habenda via; Cumque caret populus doctrina, nec videt ipsum Qui suus est presul iura tenere dei, Cum neque scripta docet, neque facta facit pietatis, Immo sui vicii dedita culpa patet,1070 Cum de nocte sua pereat sine luce lucerna, Et virtutis habent presulis acta nichil, Tunc errare facit plebem, sine luceque cecus Cecum consequitur, vnde ruina venit. Ergo suas luces accendant clarius illi Qui sunt ductores, vt videamus iter. Igne lucerna micans tria dat, splendet, calet, vrit; Hec tria presul habet sub racione trium: Vita splendorem demonstrat, amore calorem, Et quia peccantes arguit, vrit eos.1080 Cum populum sibi corde ligat, precibusque beatis Seruat et auget oues, tunc placet ipse deo. Vt sit sollicitus quicumque pauore tenetur, Ne lupus ille Sathan intret ouile suum: Pascat oues presul exemplaque sancta ministret, Vt sapiant dulces mellis in ore fauos. Sepius assueuit Tubicen prodesse, suosque Dux bene pugnantes concitat ore viros: Te magis, o presul, qui dux es spiritualis, Promere lege dei consona verba decet.1090 Solue tuam vocem sicut tuba ductilis altam, Osque tuum verbis instruat acta gregis: Clama, ne cesses, populo dic crimen eorum, Preuius exemplis tu tamen esto bonus. Dum sapor assidua remanens sit dulcis in vnda, Gracius ex ipso fonte bibuntur aque: Cum magis in Cristo sit cleri vita beata, Quem docet ille magis, sermo beatus erit. Sermo dei numquam vacuus redit, immo lucrata Conferet emissus dupla talenta lucri:1100 Sermo dei purus, mens quem sincera ministrat, Claustra poli penetrans dona reportat humo. Curatos anima tales que possidet egra, Inueniet, si vult, sana salutis iter. Qui nil terrenum sapiunt, set celica querunt, Et solum siciunt esuriuntque deum; Quos non librarum pascit nitor, immo librorum, Non facies auri, set cibat ara dei; Hii, cum sint propria digni mercede laboris, Permansura serunt que sine fine metunt.1110 Sic qui recta docet, facit et super hoc quod oportet, Expedit vt facias quod tibi dictat opus: Tunc bene fortis equs reserato carcere currit, Cum quos pretereat quosque sequetur habet. Legis enim veteris scripture sunt memorande, Quo bonus exemplum pastor habere queat. Commemoranda satis fuit hec sapiencia, quando Ante gregem virgas ordinat ille Iacob: Partim nudat eas ablato cortice, partim Corticis indutas veste relinquit eas.1120 In virgis splendet sublato cortice candor, Cum de scripturis splendida verba trahit; Cortex saluatur, cum litera sola tenetur, Et pastor sensu simplice pascit oues.393 Set quid pastores dicent exempla negantes? Vt sibi proficiant ista nec illa tenent. Cuius nec vita bona seu doctrina iuuabit, Instruat vt populum, nil reputamus eum. Indiscreta tamen sunt qui documenta parantes Scismatis in plebem magna pericla mouent.1130 Indocti causa doctoris sepe scolares Virtutis capiunt commoda nulla scole: Sic importuni prelati, quamuis habundent Dogmata, si desint acta, vigore carent. Quidam corripiunt magis ignibus impetuosi, Et velut vrsus oues de feritate premunt; Talis enim doctor, cum durius increpat vllum, Ledit eum cuius debuit esse salus; Vulnerat ipse reos, set vulnera nulla medetur; Prouocat in peius quod fuit ante malum:1140 Sic nos prelati nequit os curare superbi, Cum viciosus homo moribus auctor erit. Est et prelatus, qui corripiens quasi blando De sermone fauet, nec reus inde cauet: Corripiebat Hely pueros dulcedine patris, Non vice pastoris, non grauitate soni; Pro quorum culpa dampnatur Hely, quia valde Impius in pueris per pia verba fuit. Sic pastor qui subiectos non corripit, iram394 Summi patris emens carcere dignus erit.1150 Ista solent scribi, ‘Medium tenuere beati, Non nimis alta petas, nec nimis yma geras.’ Non nimis ex duro presul nos iure fatiget, Nec nimis ex molli simplicitate sinat. Si non leua manus equitis moderacior extet, Oppositis frenis sepe repugnat equs. Eripit interdum, modo dat medicina salutem, Nil prodest quod non ledere possit idem. Set qui frena tenet, prouiso tempore, presul, Quo magis est sanum ducet honestus iter:1160 Sepius ex dulci peccans sermone reviuit, Qui magis impaciens verba per acra foret. Expedit interdum tamen absque fauore rebelles Equa quod inuitos presulis ira premat: Sepe ferus morbus herbis mitescit amaris, Namque feret molles aspera spina rosas: Dura vides quod humus stimulantibus obruta sulcis Sepius ad placitum molle cacumen habet. Vnctus erit presul oleo, quod plura figurat, Precipueque sibi conuenit illa sequi:1170 Quatuor ista facit, penetrat, lucet, cibat, vngit, Que sibi mitratus debet habere bonus. Nil penetrare potest nisi cum virtute vigoris, Ista tamen virtus in penetrando iuuat; Nam cum mollicies fuerit coniuncta vigori, Mitis et austerus presulis actus erit. Fermento careat, oleo spergatur, vt absit Culpa nocens, et eum sanctus inungat amor: Vox ita doctoris, quanto sublimius intus Corda ferit, tanto forcius illa mouet:1180 Sic olei virtus virtutes ponderat eque, Forcia dum penetrat, micius acta regit. Lux cecis, cibus est ieiunis, vnccio morbis; Hiis iubar infundit, hos cibat, hosque fouet: Lux est exemplo, cibus est dum pascit egenos, Vnccio dum populis dulcia verba serit. Hoc oleo, testante Dauid, Cristus fuit vnctus, Vnguine leticie cum pater vnxit eum: Non vnguntur eo qui culpam Simonis equant, Qui vendunt vel emunt, nec sacra gratis habent:1190 Exulat hic de plebe dei qui peccat in istis, Tales nam pellit Cristus ab ede sua.
Hic loquitur qualiter signa Anticristi in Curia Romana precipue ex auaricia secundum quosdam apparuerunt.
Capm. xiiii. Plura locutura mens deficit ipsa timore, Labitur exanguis et tremefacta silet; Huius enim vicii michi tangere si licet vlla, Testis erit Cristus Romaque tota simul. Roma manus rodit non dantes, spernit et odit, Donum pro dono sic capit omnis homo. Non est acceptor personarum deus, immo Gracior intendit actibus ipse viri;1200 Gracia set nostra tantum quos mundus in auro Ditat, non alios accipit illa viros. Qui precium ponit diues preciata reportat Munera, nam tali curia tota fauet: Assumens oleum secum non intrat ibidem, Aurea ni valeat vngere gutta manum: Copia nil morum confert vbi deficit aurum, Nam virtus inopum nulla meretur opem. Auro si pulses, intrabis, et illud habebis Quod petis, et donum fert tibi dona tuum:1210 Si tibi vis detur large, da munera larga, Nam si pauca seras, premia pauca metes. Quid faciet sapiens? stultus de munere gaudet. Dicat ad hec clerus, qui sapit ista magis.395 Munera, crede michi, capiunt hominesque deosque, Placatur donis maior in orbe datis: Set cum pro mundo tribuat sua munera Simon, Promotus Cristi non erit inde sui. Vt veniant ad aquas sicientes sponte citauit Cristus, et ecce suo fonte cibauit eos;1220 Fontibus et nostris siciens non hauriet vllus Absque lucri pretio, quod dabit ipse prius. Vendere quid pro quo modus est quem curia nostra Seruat, et auxilio Simonis ipsa viget: Curia nostra virum nouit sine munere nullum, Set redit in vacuis euacuata manus. Dum dare vult laicus, precellit Theologiam; Si des dona michi, dona rependo tibi: Marcus, Matheus, Lucas, si nulla, Iohannes, Dona ferant, perdunt que sibi dona petunt:1230 Si veniat famulus mundi, viget ipse receptus, Si famulus Cristi, nemo ministrat ei. Si veniat pauper, musis comitatus Homeri, Et nichil attulerit, pauper vt ante redit: Si nouus Augustinus ibi peteret, nec haberet Quod daret ipse prius, transiet ipse vagus. Construit atque legit laicus, bene cantat, in auro; Si dare sufficiat, stat bene quicquid agit. Qualis enim pietas hec est discernite vosmet, Aut si iusticia iura tenebit ita.1240 Si labat ecclesia declinans forte per istos, Summus eam releuet de pietate sua, Confundens hereses et que sunt scismata tollat, Ne quis Cristicolas perdere possit oues: Vnanimes redeant tibi, te miserante, redemptor, Quos pax, quos pietas, quos liget vna fides. Anticristus aget que sunt contraria Cristo, Mores subuertens et viciosa fouens: Nescio si forte mundo iam venerat iste, Eius enim video plurima signa modo.1250 Petri que titubat nauem prius erige, Criste, Quam pereat, nec eam fastus in orbe voret.
Hic loquitur secundum commune dictum, qualiter honores et non onera prelacie plures affectant, quo magis in ecclesia cessant virtutes, et vicia multipliciter accrescunt.
Capm. xv. O deus, omne patet tibi cor loquiturque voluntas, Et secreta tuo lumine nulla latent: Tu nosti, domine, quod quantum distat ab ortu Solis in occasum regula prima fugit. Ipsa fides operans, quam tu plantare volebas Est quasi de clero preuaricata modo: Ius quod erat Cristi mundus sine iure resoluit, Prelatosque nouos vendicat ipse suos.1260 Nomen enim sancti sanctum non efficit, immo Efficitur sanctus quem probat ipse deus. Nos tamen a plebe si nomine glorificemur, Et laudet mundus, laus placet illa satis: Laruata facie sic fallitur ordo paternus,396 Quo furtiuus honor expoliauit onus. Vox populi cum voce dei concordat, vt ipsa In rebus dubiis sit metuenda magis: Hec ego que dicam dictum commune docebat, Nec mea verba sibi quid nouitatis habent.1270 In cathedram Moysi nunc ascendunt Pharisei, Et scribe scribunt dogma, nec illud agunt. Nam constans, humilis, largus, castus que modestus, Fit quibus ecclesiis regula culta prius, Nunc vanos, cupidos, elatos, luxuriosos, Raptoresque suo substituere loco. Pacificos ira mitesque superbia vicit, Nummus habet iustos et Venus illa sacros. Sic non iusticia causas regit, immo voluntas Obfuscata malis que racione carent:1280 Sic modo terra deos colit et laceratur ab ipsis, Est dum lex cleri nescia lege dei. Nudis iam verbis vani tua iura figurant, Et nichil aut modicum pondere iuris agunt; Exemplis operum te raro, Criste, sequntur, Perfectumque tue legis inane tenent. Que tua precepta ponunt, deponere curant A propriis humeris, que michi ferre iubent; Hec precepta tamen que gloria ponit inanis, A me tollentes propria ferre volunt.1290 De fundamento non curant, immo columpne Effigiem laruant, se quoque templa vocant. Nuper erat celum corruptum, sicque superbus Corruit ex altis, lapsus et yma tenet; Proque suo vicio sic Adam de paradiso, Sic Iudasque suum perdidit ipse gradum: Non faciunt hominem status aut locus esse beatum, Quin magis hos sternunt qui superesse volunt. O deus, ecclesiam fecisti quam tibi sanctam, Sanctos prelatos fac simul inde tuos:1300 Corrigat, oro, deus, tua iam clemencia tales, Nos quibus vt sanctis subdere colla iubes: Esse duces nostros quos lege tua statuisti, Fac magis vt recta semita ducat eos; Et licet instabilis vanus sit et actus eorum, Da populo stabilem semper habere fidem: Da, deus, et clero, verbo quod possit et actu Sic reuocare malum, nos vt in orbe iuuet. Exoptata diu dulcis medicina dolorum, Sero licet veniat, grata venire solet:1310 Sique boni fiant de clero, nos meliores Tunc erimus, que dei laus ita maior erit.
Postquam dictum est de illis qui errant in statu prelacie, dicendum est de errore curatorum, qui sub prelatis constituti, parochiarum curas in animarum suarum periculo admittentes negligenter omittunt: et primo intendit dicere de curatis illis qui suas curas omittentes ad seruiendum magnatum curiis adherent.
Capm. xvi. Presulis incauti, sicut de voce recepi, Errores scripsi, pennaque cessat ibi. Sunt tamen, in curis anime qui iura ministrant, Rectores alii non sine labe doli. Quo status ille modo se tendit scribere tendo, Si sit ibi mundus vel magis ipse deus. Ad tempus presens rectorum facta reuoluens, Inuenio mundi quod solet esse dei.1320 Presulis errore, curarum qui caput extat, Errat curatus, presulis ipse manus. Iam sine prebenda de Simonis arte creata Nil putat ecclesiam quomodocumque bonam: Hec prebenda tamen inopem non, set meretricem Pascit, sicque deum non colit, immo deam. Tales nec caste curant neque viuere caute, De quibus exempla sunt modo sepe mala: Vestis habet pompam, cibus vsum deliciarum, Et thorus incestum clamat habere suum.1330 Ex Cristi poteris nuper cognoscere verbis Discipulos tunicas non habuisse duas; Set quia discipuli non sunt, in talibus isti Nolunt impositum sic retinere modum. Non tantum vestes geminant set condiciones, Quas magis errantes regula nulla sapit: En venit incastos aurum precingere lumbos, Denotet vt vanos comptus inanis eos; Militis effigie, nisi solum calcar abesse, Cernimus hos pompis degenerare suis.1340 Cuius honor, sit onus; qui lucris participare Vult, sic de dampnis participaret eis: Sic iubet equa fides, sic lex decreuit ad omnes, Set modo qui curant ipsa statuta negant. Curas admittunt pingues et pinguia sumunt, Set nolunt cure pondera ferre sue. Si viciis residere nequit curatus in ista Cura, tunc aliam querit habere nouam; Inficiens primam, post polluit ipse secundam, Sic loca non vicia mutat et ipse sua.1350 Litera dispensat curato presulis empta, Et sic curati cura relicta manet; Presbiterum laicum retinet sibi substituendum, Curia magnatum dum retinebit eum. Est vt apes ibi sollicitus dum spirat honores, Set piger in cura tardat agenda sua. Quicquid habet mundus fictum, tunc fingit et ille, Curia quo dignum credere possit eum: Verba dabit blanda, set nec canis aptus ad arcum, Sic humili vultu flectit ad yma genu.1360 Alter vt ille Iacob socios supplantat, et omne Quo poterit mundi lucra tenere facit. Absit eum quicquam tamen absque iuuamine docti Simonis incipere, qui suus actor erit: Ostia si clausa fuerint, sic intrat ouile, Ac aliunde suum carpit auarus iter. De curis anime nil curat, dummodo terre Curia magnatis sit sibi culta lucris: Fert sibi nil virtus anime set corporis actus, Munus non meritum dat sibi ferre statum.1370 Qui nichil est per se, nec habet quo tendat in altum, Expedit alterius vt releuetur ope: Est tamen absurdum, cum quilibet ex alieno Intumet vlterius quam tumuisse decet.397 Littera dum Regis Papales supplicat aures, Simon et est medius, vngat vt ipse manus,398 En laicus noster fit clericus aptus vt omnes Simone consultus scandat in orbe gradus. Hic qui pauper heri fuerat quasi nudus et omni Laude carens, nec eum patris habebat honor,1380 Cuius erat tunica vilis, non larga set arta, Vix sibi que tetigit simplicitate genu, Hunc polimita modo vestis circumdat, et eius Alludens pedibus fimbria lambit humum: Vestis que medium non nouit poplicis olim, Iam colit hec talos oscula dando pedi. Si mundi speculum scruteris in huius amictu, Plurima rectoris cernere vana potes. Presulis ipse gradum si non dum scandere possit, Ecce tamen vestes comparat ipse pares.1390 Cuius erat solus nuper catulus domicellus, En sequitur totus nunc quasi mundus eum; Cuius erat baculus nuper palfridus, ad eius Sellam cum loris subditur altus equs. Sic viget in curis diues, set moribus expers Indiget, et vano more gubernat opes. Compotus in mundi rebus quod fiat habunde Perstudet, vt domino det sua iura suo: Computet vt Cristo set de curis animarum, Turpiter absque lucro fossa talenta latent.1400 Curia sic Cristi tollit mundana clientem, Qui venit ad laqueum, dum sitit ipse lucrum.
Hic loquitur de rectoribus illis, qui ab episcopo licenciati se fingunt ire scolas, vt sub nomine virtutis vicia corporalia frequentent.
Capm. xvii. Alter adest rector, causam designat et ipse, Dicit enim sacras quod cupit ire scolas: Vt vagus astet ibi prece ruffi presul et albi Annuit, vt dominis quos amat ipse nimis. Sic rector sibi sub specie virtutis adoptat, Vt queat in viciis rite studere vagus. Nil decreta placent sibi nec sacra theologia, Ars sibi nature sufficit immo sue:1410 Ipsa magistra docet res plures, discit et ille, Scribit et in nocte que studet ipse die. Et propter formam tandem petit ipse cathedram, Vt sit ad hoc ductus, plura dat ipse prius: Sic est curatus doctoris sede locatus, Datque legenda suis mistica iura scolis. ‘Ve soli,’ legimus ex scripturis Salomonis, Namque virum solum nemo requirit eum: Qua racione scole mos est, quod quisque studere Debet cum socia doctus in arte sua.1420 Ipse deus sociam fecit per secula primam, Vt iuuet hec hominem, sicque creauit eam: Masculus in primo factus fuit, atque secundo Femina, sic vt in hiis det deus esse genus: Istaque principia discretus rector agenda Perstudet, et vota prebet in arte pia. Quis laterisque sui costam quam sentit abesse Non cuperet, per quam perficeretur homo? Prima viri costa mulier fuit ipsa creata, Vult igitur costam rector habere suam.1430 Nam deus humanam precepit crescere gentem, Cuius precepto multiplicabit homo: Sic sibi multiplicat rector, dum semen habundat, Vt sit mandati non reus ipse dei. Causas per tales rector probat et raciones, Quod sibi sint socie, dum stat in arte scole. Primo materiam conceptus tractat, et illam, Vt veniat partus, stat repetendo magis; Sic legit et textum, legit et glosam super illum, Vt scola discipulis sit patefacta suis:1440 Verberat ipse regens pro forma sepe scolares, Vt vigili virga sit vigil ipsa scola. Quanto formalis magis extat in arte legendo, Est opus in tanto materiale minus. Non labor excusat, doceat quin nocte dieque, Quo sibi dat vacuum sollicitudo caput: Questio namque sua, quam disputat esse profundam, Sentit et in casu plura profunda mouet. Responsalis ei respondet ad omnia, quare, Nec sinit a logica quicquid abire sua;1450 Sepeque doctori concluditur, ipseque tantum Confusus cathedra linquit inesse sua. Leccio lecta nocet, decies repetita nocebit; Dum legit inde magis, plus sibi sensus hebes est.399 Et sic ars nostrum curatum reddit inertem, De longo studio fert nichil ipse domum: Stultus ibi venit, set stulcior inde redibit, Dum repetendo scolis sit magis ipse frequens. Hec est illa scola, studet in qua clerus, vt yma Nature iura scribat in arte sua:1460 Practica discipulo bene conuenit atque magistro, Vt speculatiuum construat ipse suum. Hec est illa scola super omnes labe colenda, Qua socius sociam gaudet habere suam: Attamen illa scola, dum sit socie sociata, Fine dabit socium plangere gesta reum. Sic scola cum socia confirmat in arte scolarem, Fiet quod laicus, quando magister erit. Heu! grauis est socia, grauis est scola iuncta sodali, Ista vorat corpus, illaque tollit opes:1470 Est inhonesta deo res, et mirabile plebi, Quando magister erit atque ribaldus idem. Ecclesia sponsa nuda, vestitur amica; Sponsa relicta perit, altera cara viget: Sic desponsata clamare fide sibi fracta Nunc venit ecclesia iura petendo sua. Set quia lux periit, perit hinc ius, sicque recedit Curati sponsa stans quasi tota vaga. Sic rector viciis studium non moribus aptans, Dat decimam Veneri, que solet esse dei:1480 Sic sibi consimilem generat curatus, vt artem Nature solitam compleat ipse suam: Sic viget in studio laici curatus ad instar Corporis, vt sexum multiplicare queat: Sic scola, que morum mater magis esse solebat, Efficitur viciis stulta nouerca suis.
Hic loquitur de rectoribus illis, qui in curis residentes, curas tamen negligentes, venacionibus precipue et voluptatibus penitus intendunt.
Capm. xviii. Tercius est rector, animum qui tendit ad orbem, In cura residens dum manet ipse domi: Nuda sue folia cure sine fructibus affert, Dum sine luce regens stultus obumbrat eam.1490 Predicat ipse nichil animas saluare, nec egros Visitat, aut inopes tactus amore iuuat: Est sibi crassus equs, restatque sciencia macra, Sella decora que mens feda perornat eum. Ad latus et cornu sufflans gerit, vnde redundant Mons, nemus, vnde lepus visa pericla fugit; Oris in ecclesia set vox sua muta quiescit, Ne fugat a viciis sordida corda gregis.400 Sic canis, ad questum qui clamat in ore fideli, Certus habebit eo quicquid habere velit;1500 Set miser, ad portas qui clamat et indiget escis, Heu! neque mica datur nec liquor vllus ei. O deus, in quanta talis tibi laude meretur, Dans alimenta cani, que negat ipse viro! Vix sibi festa dies sacra vel ieiunia tollunt, Quin nemus in canibus circuit ipse suis: Clamor in ore canum, dum vociferantur in vnum, Est sibi campana, psallitur vnde deo. Stat sibi missa breuis, deuocio longaque campis, Quo sibi cantores deputat esse canes:1510 Sic lepus et vulpis sunt quos magis ipse requirit; Dum sonat ore deum, stat sibi mente lepus. Sic agitat vulpis vulpem similis similemque Querit, dum iuuenem deuorat ipse gregem; Nam vagus explorat vbi sunt pulchre mulieres Etatis tenere, pascat vt inde famem: Talis enim rector mulieribus insidiatur, More lupi clausas circuientis oues.401 Dum videt ipse senem sponsum sponsam iuuenemque, Tales sub cura visitat ipse sua;1520 Suplet ibi rector regimen sponsi, que decore Persoluit sponse debita iura sue. Sic capit in cura rector sibi corpora pulcra, Et fedas animas linquit abire vagas.
Hic loquitur de rectoribus in curis residentibus, qui tamen curas animarum omittentes, quasi seculi mercatores singula temporalia de die in diem ementes et vendentes, mundi diuicias adquirunt.
Capm. xix. Quartus adhuc rector curam residendo sinistrat, Ipseque mercator circuit omne genus. Est sibi missa: forum meditatur et inde tabernam, Ad socii dampnum dum petit ipse lucrum. Ecclesie meritum perdit, lucratur et aurum; Vt teneat mundum, deserit ipse deum.1530 Computat ipse diem cassam, qua vel sibi lucrum, Corporis aut luxum non capit ipse nouum: Est et auaricia sibi custos, sic vt in illis402 Partem diuiciis pauper habere nequit. Masculus in nullo casu partitur egenus, Dupplice nam claui cista resistit ei; Set pietas aliter se continet ad mulierem, Vt iubet ipsa Venus, est ibi larga manus. Expansis genibus expanditur aurea cista; Femina si veniat, dat sibi clauis iter:1540 Durior est ferro, quem nullus mollificabit,403 Vincit feminea set caro mollis eum. Dans ita quid pro quo merces mercede locabit Rector, in impropriis dum vacat ipse lucris. Omne quod vna manus sibi congregat, altera spergit, Dum sua dat cribro balsama stultus homo: Stultaque sic stultum predat, quod fine dierum Nil nisi sit rasa barba manebit ei. O si curatis nati succedere possent, Ecclesie titulo ferreque iura patrum,1550 Tunc sibi Romipetas, mortis quibus est aliene Spes, nichil aut modicum posse valere puto.404 Talis in ecclesia nunc est deuocio mota Curatis nostris: iudicet inde deus.