← Table of contents
The complete works of John Gower, volume 4

Incipit Cronica que Vox Clamantis dicitur.127 (continued 5)

Reading edition

Hic loquitur adhuc vlterius de miseriis que in pedum statue diuersitate nouissimis iam temporibus eueniendis figurabantur: dicit enim quod ea que nuper condicionis humane virtuosa fuerant, in suum modo contrarium singula diuertuntur.

Capm. iiii. Res fit amara modo dulcis, fit dulcis amara, Fedaque fit pulcra, deficit ordo quia:602 Fit scola nunc heresis, fiunt peccataque mores, Fit dolus ingenium, raptaque preda lucrum:220 Fit sacer ordo vagus, fingens ypocrita sanctus, Magniloqus sapiens, stultus et ipse silens: Confessor mollis peccator fit residiuus, Verba satis sancta, facta set ipsa mala. Custodit vulpis modo pullos et lupus agnos, Perdices nisus lignaque sicca focus. Doctores vicia mendacia suntque prophete; Fabula ficta placet, litera sacra nichil: Displicet expediens doctrina, set illa voluptas Dictorum Veneris gaudet in aure satis.230 Nunc amor est luxus, et adulterium modo nubit, Et iubet incestus iura pudica michi: In vulgum clerus conuertitur, et modo vulgus In forma cleri disputat acta dei. Sunt serui domini, sunt et domini modo serui; Qui nichil et didicit, omnia scire putat: Rusticus ingenui se moribus assimilari603 Fingit, et in veste dat sua signa fore; Isteque se miserum transfert gentilis in illum, Vultque sui vicii rusticitate frui.240 Sic modus est pompa, probitas iactancia, risus Scurrilitas, ludus vanus et absque deo. Nunc fautor scelerum specialis habetur, et obstans Alterius viciis est inimicus ei: Nunc magis est carus vir blandus in aure pervngens, Et duplex lingua rethor habetur ea. Nunc puer impubes sapiencior est Citherone Regis in aspectu, plusque Catone placet: Blandicieque sue nunc gestant premia lingue, Quas mundi proceres magnificare vides.250 Absit honor cunctis nisi lingue, que velut Eccho Auribus in regis consona verba sonat. Quod culpas culpat, quod laudas laudat et ipse, Quod dicis dicit, quod colis ipse colit. Rides, arridet: fles, flebit: semper et equas Imponet leges vultibus ipse tuis.604 Premia iudicium Philemonis nulla meretur, Dum tamen hoc verum sit quod ab ore refert. Quem prius infantem texit pastoria pellis, Iam subito blanda sindone verba tegunt.260 Curia nulla suum veterem conseruat honorem, Vrbs neque iusticiam, terra nec vlla fidem. Sunt magis arma forum quam nobilitas, quibus ille Garcio sutoris nunc galeatus adest: Fuluus iam talus nimis est communis, eoque Non honor est armis vt solet esse prius: Namque superbus inops, dum non habet vnde superbe Se regat, ex predis viuit vbique suis. Debilitas regni surgit, vires requiescunt,605 Sic paleas multas granaque pauca vides:270 Corda latent leporum, panduntur et ora leonum, Aurea nunc verba plumbeus actus habet. Nuncque solent homines consumere larga loquendo Tempora, sermoni deficiente die; Et bona, que regnum concernunt, vtiliora Discordes animo posteriora sinunt. Factis de nostris hodie conuertitur in cras, Dicuntur facta que peragenda manent. Nunc aliena sibi vult regna superbia subdi, Que vix in proprio stat semituta solo.280 Bella tonat valide thalamis audacia lingue, Vecors set campis non mouet illa manus: Sub facie guerre nos multant vndique taxe, Vniusque lucro milia dampna scio. Libertas solita nuper modo fertur auara, Et magis ingrata condicione grauat: Omnia pre manibus promittit premia seruis, Nec memoratur eo, cum bene fecit homo. Nil vetus exemplo nunc regula sufficit, immo Acta loco iuris ammodo velle reget.290 Est modo fel mellis, et liuor amoris ad instar;606 Quod patet exterius, hoc nichil intus habet. Vox leuis illa Iacob, Esau manus hispida nuper Fallebant, set ob hoc signa futura dabant: Quicquid verba ferunt modo nam bonitatis ad aures, Cum probat illud opus actus, iniqua gerit. Cessit iusticia cessitque fides sociata, Fraus, dolus atque suum iam subiere locum. Nunc socii luctus socio velut organa plaudunt; Vnus si presit, invidet alter ei.300 Ex dampno fratris frater sua commoda querit, Et soror ad laudem raro sororis agit: Filius in matre iam sentit habere nouercam, Sentit et hec nati plurima facta doli: Filia maternos actus detractat, et ipsa Mater iam natam spernit et odit eam. Filius ante diem patrios iam spectat in annos, Nec videt ex oculis ceca cupido suis: Sit licet ipse parens, natis minus impius ipse Non est, nec cordis viscera suplet eis:310 Nullus amor parcit cuiquam quem ledere possit; Quod voluere duo, tercius esse negat. Plebs sine iure manet, non est qui iura tuetur, Non est qui dicat, ‘Iura tenere decet.’ Viuitur ex rapto, vix hospes ab hospite tutus, Nec socer a genero, dum vacat ipse lucro. Tempore nunc plures odio remanente salutant, Tempus et ad vomitum ruminat ira suum: Facta mouent odium, facies exorat amorem, Oscula pretendit os, manus atque ferit.320 Pectoribus mores tot sunt quot in orbe figure, Nec longum stabile quid bonitatis habent: Vtque leues Protheus sese tenuauit in vndas, Nunc leo, nunc arbor, nunc erat hircus, aper, Sic modus ad presens hominum mutabilis extat, Nec scio quo possum firmus adire gradum. Vacca sit an taurus non est cognoscere promptum, Pars prior apparet, posteriora latent: Sic prima facie non est cognoscere verbum; Qui nichil occultat, pondera finis habet.330 Dum fueris felix, plures numerantur amici, Aspera si fuerint tempora, solus eris: Vt lepus in variis fugiens se munit in aruis, Errat et in nulla sede moratur amor. Tempore creuit amor antiquo, set resolutus Vix vltra quo nunc progrediatur habet: Illud amicicie quondam venerabile nomen Cessit, et in questu pro meretrice sedet. Orbis honorifici periunt exempla prioris, Et nichil est de quo iam sit habenda fides.340 Nunc amor est solus, nec sentit habere secundum, Stans odioque tibi diligit ipse tua. Sic est quod non est lepus et leporarius vnum; Nescio quod video, sum neque cecus ego. Est odium commune modo, set amor quasi fenix Per loca deserta solus in orbe latet. Est nocuum ferrum ferroque nocencius aurum, Cuius nunc bello sternitur omnis homo. Quid modo, cumque manus mentitur dextra sinistre, Dicam, numquid homo credet id ipse sibi?607350 Omnibus in causis, vbi commoda sunt ve voluptas, Nunc modus est que fides non habuisse fidem: Sicque pedum statue duplex variata figura Quam varios hominum signat in orbe dolos. Vndique dampna fluunt, quod in isto tempore liber Nescio pacificis quo fruar ipse viis. Expers invidie paupertas sola manebit, Quam supplantare nullus in orbe studet. O miser et felix pauper, qui liber vbique Cum requie mentis absque pauore manes!360 ‘O mundus, mundus,’ dicunt, ‘O ve tibi, mundus, Qui magis atque magis deteriora paris!’ Quid sibi sit mundus igitur, que forma vel eius, Que vel condicio, singula scire volo.

Quia vnusquisque ad presens de mundi fallaciis conqueritur, intendit hic de statu et condicione mundi, necnon et de miseria condicionis humane, tractare consequenter.

Capm. v. Mundus enim sibi dat nomen, set mundus haberi Ex inmundiciis de racione nequit: Sordibus est plenus, viciorum germine plenus, Plenus peccatis, plenus vbique dolis. Tempora mutantur mutantur condiciones, Mutanturque status, nec manet ordo diu.370 Discite quam prope sit et quam vicina ruina, Talis enim nullum que releuamen habet: Discite quam nichil est quicquid peritura voluptas Possidet et false vendicat esse suum. Vita quid est presens? temptacio, pugna molesta; Hic acies semper, semper et hostis adest: Fur opibus, guerra paci, morbusque saluti Inuidet, et corpus nostra senecta premit: Sicque perit placite paulatim gracia forme, Nullaque de multis que placuere manent.380 Nam gustata minus sapiunt, vix sentit odores, Vix quoque clamosos percipit aure sonos: Caligant oculi, de toto sola supersunt Vix cutis et neruis ossa ligata suis. Estates odit, hyemes et frigora culpat, Nec querulo possunt vlla placere seni: Frigore nunc nimio, nimio nunc leditur estu, Et stabili numquam permanet ille statu. Dens dolet aut ceruix, aut forsan lingua ligatur, Splen tumet, egrotat pulmo, laborat epar;390 Cor marcet, renes paciuntur, soluitur aluus, Brachia vix possunt, languida crura dolent. Longius in curis viciatum corpus amaris Non patitur vires langor habere suas: Singula non paucis pars est obnoxia morbis, Et patet infelix ad mala totus homo; Ingratusque suis morbis confectus et annis, Conqueritur vite tempora longa sue. Omnis enim virtus, qua gaudet corpus inane, Desinit et vario pressa dolore perit.400 Es sapiens? marcet sapiencia morte. Redundas Diuiciis? lapsu mobiliore fluunt. Es probus? expirat probitas. Es honestus? honestas Labitur. Es fortis? forcia morte iacent. Set cum te viciis victum succumbere cernis, Miror te fortem dicis et esse putas. Bella libido mouet; primos tu cedis ad ictus, Et tua das fedo colla premenda iugo: Sic et auaricie seruis, sic motibus ire,608 Sic facis ardentis iussa pudenda gule.410 Sic vbicumque tuam faciem cum mente revoluas, Corporis et mundi singula vana scies. Si corpus penses, ex omni parte videbis Naturam fragilem, que remanere nequit: Si mundum penses, ex omni parte volutum Rebus in incertis fraude videbis eum. Excussas aliquis deplorat grandine vites, Iste mari magno deperiisse rates: Istum luxuries illumque superbia vastat, Hunc et tristicie seua procella quatit.420 Et sic de variis mundus variatur, et ipsum Quem prius exaltat forcius ipse ruit: Labilis ille locus satis est, et more fluentis Et refluentis aque fluminis instar habet. Si cui blanditur, fallit, nec creditur illi; Eius quo doleas gaudia semper habent. Rebus in humanis semper quid deficit, et sic Ista nichil plenum fertile vita tenet. Quam prius in finem mundi deuenerit huius, Nulla potest certo munere vita frui.430 Si te nobilium prouexit sanguis auorum, Hinc est quod doleas, degenerare potes: Prospera si dederit tibi sors, et sorte recedunt; Si mala succedunt, deteriora time. Si tibi persuadet vxorem fama pudicam, Hinc eciam doleas, fallere queque solet: Hic gemit incestum corrupte coniugis, alter Delusus falsa suspicione timet: In quam suspirant multorum vota timebis Perdere, vel soli ne sit habenda tibi;440 Sic illam metuis ne quis corrumpat adulter, Et pariat quorum non eris ipse pater. Si tamen illorum succrescit turba bonorum, Hinc iterum doleas, mors tibi tollit eos: Si tibi diuicie modicam famulantur ad horam, Has, vt plus doleas, auferet vna dies. Tempora si viridis promittit longa iuuentus, Fallit, et vt doleas Attropos occat eam. Si tibi perspicue pollet sapiencia mentis, Vt merito doleas, in Salomone vide.450 Si facies niuea rubicundo spersa colore Splendeat, hinc doleas, curua senecta venit. Non habet hic requiem tua mens, set et intus et extra Prelia cum multis irrequieta geris. Dum potes, amissum tempus suple, quia Cristus Heu nimium tardo tempore dampnat opus. Vltima qui vite peiora prioribus egit, Si perdat, caueat, qui malus emptor erat. Discat homo iuuenis, celeri pede labitur etas, Nec bona tam sequitur quam bona prima fuit:460 Non que preteriit iterum revocabitur vnda, Nec que preteriit hora redire potest: Stare putas, et eo procedunt tempora tarde, Et peragit lentis passibus annus iter. Ancipitrem metuens pennis trepidantibus ales Audet ad humanos fessa venire sinus; O vetus in viciis, Sathanas quem spectat in ymis, Quid fugis, et pro quo non venis ipse deo? Ecce senilis yemps tremulo venit horrida passu, Pulcher et etatis flos iuuenilis abit:609470 Labitur occulte fallitque volatilis etas, Et celer annorum cursus vt vmbra fugit. Hec quoque nec perstant que nos elementa vocamus, Immo gerunt varias diuaricata vices: Corpora vertuntur, nec quod fuimus ve sumus nos Cras erimus, set idem se neque tempus habet: Nil equidem durare potest forma sub eadem, Mutari subito quin magis omne liquet. Cerne, fretum quod erat, nunc est solidissima tellus, Quod fuit et tellus, iam maris vnda tegit:480 Nunc fluit, interdum suppressis fluctibus aret Fons, nec et ipse statu permanet ecce suo. Conteritur ferrum, silices tenuantur ab vsu: Numquid homo fragilis rumpitur ipse magis? Qui nunc sub Phebo ducibusque palacia fulgent, Nuper araturis pascua bobus erant: Nuper erant rura, quo nunc sunt castra, que culti Quo nunc sunt campi, castra fuere prius: Frondibus ornabant que nunc capitolia gemmis, Pascebatque suas ipse senator oues.610490 Et si regna loquar hominum, scimus quia nullum Principis imperium perstat in orbe diu. Hec que preteritum tempus dedit, illa futurum Post dabit, estque nouus nullus in orbe status. Dicere quis poterit, ‘Ego persto quietus in orbe?’ Et quis non causas mille doloris habet? Quo se vertit homo, dolor aut metus incutit ipsum; Excipitur nullus qui sit in orbe gradus. O quantos regum paciuntur corda tumultus, Quamque procellosis motibus ipsa fremunt!500 Inter regales epulas variosque paratus Tabescunt vario sollicitata metu: Mille satellitibus cinctus telisque suorum Non valet e trepido pellere corde metus. Sic inmunda suis de fraudibus omnia mundus Polluit, et nullo tempore munda facit: Iste per antifrasim nomen sibi vendicat vnum, Quo nullo pacto participare potest.

Hic loquitur de principio creacionis humane. Declarat eciam qualiter mundus ad vsum hominis, et homo ad cultum dei creatus extitit; ita quod, si homo deum suum debite non colat, mundus que sua sunt homini debita officia vlterius reddere non teneatur.

Capm. vi. O si vera loquar, quicquid sibi mundus iniqum Gestat, homo solus est magis inde reus.510 Scripta docent Genesis, primo cum conditor orbem Fecerat, hec dicens ipse creauit Adam: ‘Nos faciamus,’ ait, ‘hominem, qui nos imitari Possit; et vt nobis seruiat atque colat, Inspiremus ei sensum racionis, amorem, Vim discretiuam, quid sit et vnde venit: Inspiremus ei factoris cognicionem, Vnde creatorem noscat ametque suum, Quis suus est auctor, quis ei dedit esse vel vnde: Mundus eum sequitur et famulatur ei.520 Solus rimetur mentis secreta superne, Et perscrutetur singula solus homo: Singula scrutetur, set quod sibi postulat vsus, Vtile vel credat, quod ve necesse putet.’ O sublime decus, honor eximius, decor altus, Vt sit homo terra tectus ymago dei! Vt sit ad exemplum factoris fabrica facta, Resque creatori consimilata suo! Cetera queque deus solo sermone creauit, Hoc formauit opus apposuitque manum.530 Terrula suscipitur, formatur massa pusilla, Fit corpus solidum, quod fuit ante solum: Ossa medullata neruis compegit in vnum, Firmauit gressus composuitque gradum: Hiis super induxit venas set sanguine plenas,611 Carnes vestiuit pellibus atque pilis: Visceribus plenis fudit spiracula vite, Ex quibus officiis singula membra vacant: Os loquitur, manus exercet, pes currit, et aures Ascultant, oculus sidera solus habet.540 Viuificatur homo, surgit factura biformis, Stat caro, statque comes spiritus, vnus homo. Hec caro que carnis sunt sentit, spiritus alta Sidera suspirat et sua iura petit. Stat formatas homo, miratur seque suosque Gestus, et nescit quid sit et ad quid homo: Corporis officium miratur, membra moueri, Artificesque manus articulosque pedum. Artus distendit, dissoluit brachia, palmis Corporis attractat singula membra sui:550 In se quid cernit sese miratur, et ipsam Quam gerit effigiem non videt esse suam: Miratur faciem terre variasque figuras, Et quia non nouit nomina, nescit eas. Erexit vultus, os sublimauit in altum, Se rapit ad superos, spiritus vnde fuit: Miratur celi speciem formamque rotundam, Sidereos motus stelliferasque domos: Stat nouus attonitus hospes secumque revoluit, Quid sibi que cernit corpora tanta velint.560 Noticiamque tamen illi natura ministrat; Quod sit homo, quod sunt ista creata videt:612 Quod sit ad humanos vsus hic conditus orbis, Quod sit ei proprius mundus, et ipse dei. Ardet in auctoris illius sensus amorem, Iamque recognouit quid sit amare deum.

Hic loquitur quod, exquo creator omnium deus singulas huius mundi delicias vsui subdidit humano, dignum est quod, sicut homo deliciis secundum corpus fruitur, ita secundum spiritum deo creatori suo gratum obsequium cum graciarum accione toto corde rependat.

Capm. vii. Dic, Adam, dic, Eua parens, dic vnus et alter, Dic tibi si desit gracia plena dei. Cuncta tuis pedibus subiecit, ouesque bouesque, Et volucres celi pisciculosque maris:570 En, elementa tibi, sol, aer, sidera, tellus, Diuitis vnda maris, cetera queque fauent. Auctor enim rerum sic res decreuit, vt orbis Queque creatura consequeretur eum; Vt seruiret ei factura, suumque vicissim Factorem solum consequeretur homo. Erige sublime caput et circumspice mundum, Collige cuncta, sue dant tibi queque manus: Omnia subiecta tibi sunt, tibi cuncta ministrant, Omnia respondent obsequiumque parant.580 Qui tibi tanta tulit, qui pro te tanta peregit, Qui pro te mundum duxit ad esse suum, Qui dedit ex nichilo tantarum semina rerum, Confusumque chaos ordine stare suo, Sortes distribuens per partes quatuor equas, Iratos motus temperat arte sua: Sidere depingens celum, septemque planetas, Et si nitantur, ad sua puncta vocans, Signifer accessu solis signis duodenis Tempora per totidem dat variare vices.590 Qui totum mundum, postquam decreuerat illum, Ornauit vario multiplicique bono, Esse feras siluis, in montibus esse leones, In planis pecudes, rupibus esse capras. Pluma tegit volucres et oues sua lana decorat, Inque tuos vsus est tamen hoc quod habent. Respice delicias mundi, quas flumina dotes, Quas tibi donat opes diuitis vnda maris; Arboribusque sitis, herbis, radicibus ortos,613 Floribus et foliis fructiferisque bonis.600 Pre cunctis recolat tua mens, quem te quoque fecit, Et de quam nichilo traxit ad esse bonum; Nam tuus illius est spiritus, et tuus eius Est sensus, racio de racione sua. Te caput esse dedit rerum, rebusque locatis Nomina te cunctis queque vocare dedit: Qui tibi spem prolis dedit in mulieris amore, Consortemque parem coniugiique fidem. Te sibi pene parem fecit, te pene secundum, Dicere si possem, prestitit esse deum:610 Contulit in celum sese, tibi tradidit orbem,614 Et mundi tecum dimidiauit opes. Celum sole tibi, sol lumine seruit, et aer Flatibus, vnda cibis, terraque mille bonis. Set quod es vnde tibi? quod habes quis prebet? Vtrumque Sponte facit pietas dulcis et ampla dei: Qui tibi te tribuens sese promisit, eoque Non habuit melius quod daret ipse deus. Nonne superbire quemcumque virum decet ergo Contra mandata que dedit ipse deus?620 Celum deiecit set et odit terra superbum, Solus et inferni fit locus aptus ei. Hoc etenim vicio tactum fuit et viciatum, Quod genitor primus protulit, omne genus: In radice fuit omnis viciata propago, Quo mundum quicquam mundus habere nequit. Non fuit in mundo qui mundum mundificaret, Nec quod in hoc venie posset habere locum: Set pietate prius qui condidit omnia solus, Ille reformauit et reparauit opus.630 Accepit serui formam seruosque redemit, Demonis et quod erat fecerat esse dei: Hunc igitur superest deuota mente sequaris, Vtque tuum dominum confitearis eum; Preceptumque leue, vetitum non tangere crimen, Si toto sequeris corde, beatus eris.

Hic tractat qualiter homo dicitur minor mundus; ita quod secundum hoc quod homo bene vel male agit, mundus bonus vel malus per consequens existit.

Capm. viii. O pietas domini, qualisque potencia, quanta Gracia, que tantum fecerat esse virum! Vir sapit angelicis cum cetibus, vnde supremum Esse creatorem noscit in orbe deum:640 Sentit et audit homo, gustat, videt, ambulat, vnde Nature speciem fert animalis homo: Cum tamen arboribus homo crescit, et optinet esse In lapidum forma proprietate sua: Sic minor est mundus homo, qui fert singula solus, Soli solus homo dat sacra vota deo. Est homo qui mundus de iure suo sibi mundum Subdit, et in melius dirigit inde status: Si tamen inmundus est, que sunt singula mundi Ledit, et in peius omne refundit opus:650 Vt vult ipse suum proprio regit ordine mundum, Si bonus ipse, bonum, si malus ipse, malum. Qui minor est mundus, fert mundo maxima dampna, Ex inmundiciis si cadat ipse reus: Qui minor est mundus, si non inmunda recidat, Cuncta suo mundi crimine lesa grauat: Qui minor est mundus homo, si colat omnipotentem, Rebus in humanis singula munda parit: Qui minor est mundus, si iura dei meditetur, Grande sibi regnum possidet ipse poli.660 Conuenit ergo satis, humili quod corde rependat Digna creatori dona creatus homo: Restat vt ipse sui factoris querat amorem, Restat vt ipse sciat quid sit et vnde venit: Restat vt agnoscat, quo nominis ordine solus Pre cunctis mundus dicitur esse minor. Si minor est mundus, quo mundi machina constat Ordine si querat, est meminisse sui: Si minor est mundus, que sunt primordia mundi Si meditetur, agit vnde sit et quid homo:670 Si se nesciret, nec eum cognosceret, a quo Vel per quem factus est, nec amaret eum. Et tamen est illi substancia facta biformis, Quo compegit eum, spiritus atque caro; Vt deseruiret factori spiritus eius, Et mundus carni spirituique caro. Est ancilla caro fragilis, cuius dominatrix Desuper est anima de racione dei; Nunc tamen a mundo caro victa negat racionem, Linquit et hec anime iura subire sue.680 Sic seruit dominans, sic regula fallit, et extra Deuiat illa deo, que foret intus homo. Stulcior o stulto, commutans celica mundo, Postponens aurum queris habere lutum.615 Cur dominus rerum, quare deitatis ymago Parua cupis? Cupias maxima magnus homo. Orbis terrarum tuus est, et quicquid ab illo Clauditur, arbitrio subditur omne tuo: Nempe parens rerum celo dimissus ab alto Ad tua descendens est tibi factus homo.690 Noli te regno peccati subdere, noli616 Que cicius fugiunt ista caduca sequi: Set satagas humiles animo transcendere terras, Desuper in celis arripe fortis iter. Tu si magna petis, deus est super omnia magnus, Si bona, quam bonus est dicere nemo potest. Nil genus aut sexus tibi, nil vel comptus inanis Mortis ad excessus vtilitatis habent. Quid penetrasse iuuat studiis archana Platonem, Natureque suos composuisse libros?700 Solis iter celique plagas luneque meatus, Et vaga vel summo sidera fixa polo, Multaque preter ea satis ardua nouerat; et nunc Philosophus cinis est, nomen inane perit. Dum res et rerum causas vestigat Ypocras, Dum medicinali corpora seruat ope, Talis eum poterat sapiencia nulla mederi,617 Quin medico mortis lex subienda foret. Sic patet, est hominis natura potencior arte, Et ruit in mortem quos sua causa petit.710 Est tibi nil melius igitur, quam prouidus illam Prospicias mortem, que tibi finis erit. Semper iturus ades, accedis ad vltima vite, Nec scis quo fine, quando vel illud erit: Celo longa via, restantque dies tibi pauci; Tardat iter mundi qui sibi sumit onus.

Hic loquitur qualiter homo, qui minor mundus dicitur, a mundo secundum corpus in mortem transibit, et sicut ipse corporis sui peccato huius mundi corrupcionis, dum viuit, causat euentum, ita in corpore mortuo postea putredinis subire corrupcionem cogetur. Et primo dicit de mortui corporis corrupcione secundum Superbiam.

Capm. ix. O tibi quid dices, cum non mouet aura capillos, Arent et fauces, nec via vocis inest, Et color in vultu sine sanguine, lumina mestis Sunt inmota genis osque madere nequit,720 Atque per interius cum duro lingua palato618 Congelat, et pulsum vena mouere negat, Nec flecti ceruix nec brachia plectere quicquid Possunt, nec passus pes valet ire suos? Quid modo respondet homo mortuus ille superbus? Dicat nunc quid ei gloria vana dabit. Eius enim, nuper alios qui despiciebat, Corporis exanimi iam perit omnis honor: Et quia se corpus dudum tollebat in altum, Vermibus esca modo subditur ipsa caro.730 Non modo palpebra quasi dedignando leuatur, Nec manus in longum planat vtrumque latus: Quas vires habuit mortalis vis superauit, Est musce spina forcior ecce sua. Si decor aut species nuper florebat in illo, Eius turpedo iam fugat omne pecus: Si fuerat sapiens, modo differt a sapiente, Est sibi conclusum quo nichil ipse sapit: Que magis in studio peciit subtilia longo, Mors ea dissoluit de breuitate cito.740 Artibus in variis fuerat licet ipse peritus, Iam cecidit prudens artis in arte sua: Desinit ingenii racio sine iam racione, Mors ruit in vacuum que racionis erant: Littera quem docuit magis est indoctus asello, Pectore nec remanet iota vel vnus apex. Non sibi mentalis presumpcio iudicat vllos, Se neque iactare mortua causa sinit: Qui solet ypocrisi ficte virtutis honorem Tollere, nunc monstrat quid fuit ipse palam.750 Nil sibi quod genera linguarum nouerat olim Confert, qui muto mortuus ore silet: Organa nulla sibi nota vel citharistea plaudunt, Quo perit auditus, musica nulla placet. Nil valet ingenuas corpus coluisse per artes, Qui modo nature perdidit omne decus: Nil vestis pompa, nichil aut ascensus equorum, Corpus iam rigidum magnificare queunt. Nil sibi pulcra domus aut seruicium famulorum; Nunc foris in populo nemo salutat eum:760 Nunc serpens famulus puteusque vocabitur aula, Nuncque loco thalami tetra cauerna datur. Sic quia nuper eum fallebat gloria vana, Nunc sibi nil remanet vnde superbus erit.

Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Inuidiam.

Capm. x. Ecce per invidiam qui roserat ore canino, Iam canis aut vermis rodere debet eum. Alterius famam spernens que leserat olim,619 Ammodo corrupta lingua dolosa tacet: Alterius dampna risit, quoque prospera fleuit, Nunc ridere nequit ore carente labris.770 Murmure cor plenum nuper modo fit putrefactum, Et via iam rupta cordis ad yma patet: Iam nequit ambicio socii postponere laudem, Nec preferre suam, qui sine laude iacet. Tunc fel sub melle condens nunc conditur ipse, Quo sine mente caro nil similare potest: Amplius invidie mens ignea plena veneno Liuoris stimulo pungere quosque nequit.

Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Iram.

Capm. xi. Feruida viuentem quem nuper torruit ira, Amplius impaciens non mouet ille caput:780 Lite sua dudum qui vicinos agitabat, Mutus ad interitum non habet ipse sonum: Nuper linguosus nequit amplius esse susurro; Mors vocat, ipse tacet, nilque refatur ei. Qui terrere solet inopem terrore minarum, Contra vermiculum iam valet ipse nichil: Non suus ad bellum furor ammodo prouocat ipsum, Qui neque cum verme federa pacis habet: Eius enim gladius iam non erit ecce timendus, Qui patitur vermem cor lacerare suum:790 Corporis ex odio non inficiet racionem, Ammodo vitali qui racione caret.

Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Auariciam.

Capm. xii. O quid auaricia nuper modo prestat auaro? Sola sibi stricta lignea cista manet. Terra sibi fuerat nimio quesita labore, Septem nuncque pedes, non magis, inde tenet. Qui dudum fuerat raptor predans aliena, Ipsum nunc predam mors quasi predo rapit: Qui nuper fatuis tendit sua recia lucris, Nunc capitur rethe quo remouere nequit.800 Diuicias multas vniuit et arcius illas Seruabat, set nunc dissipat alter opes: Que quasi fine carens fuerat possessio larga, Transiit et subito nulla remansit ei. Gaudet enim coniux sponsi nouitate secundi, Nec sibi cor meminens anterioris habet; Immemor et patris letatur filius heres, Nec sibi qui moritur vnus amicus adest. Sic qui res rebus agros et agris sociauit, Ammodo de questis fert nichil ipse suis:810 Abstulit vna dies quicquid sibi contulit annus, Et labor a longo tempore cassus abit: Pauperibus bursam qui clauserat, indiget ille, Nec valet argenti copia tota sibi. Nil dolus aut furtum, nil circumvencio corpus, Iam neque periura falsa cupido iuuat.620

Hic loquitur de corporis mortui621 corrupcione secundum Accidiam.

Capm. xiii. Amplius accidia sibi qui fuit accidiosus Corporis ad placitum membra fouere negat. Deditus hic sompno nuper nunc sompnit habunde, De longo sompno quo vigilare nequit:820 Mollia qui dudum quesiuit stramina lecto, Anguibus aspersa frigida terra subest: Ocia qui peciit nuper fugiendo labores, Nunc nichil est quod agat, vnde meretur opem. Si didicisse bonum potuisset, iam scola nulla Reddit eum doctum, quo magis ipse sapit Quid sit de rerum dampno: valet ipse dierum Perdita iam flere tempora longa nimis. Nuper in ecclesia rogitauit raro, set inde Iam nequit auferri, nil tamen ipse rogat.830 Semina qui parce spersit, parce metet ipse; Quod nuper potuit, vult modo, quando nequit.

Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Gulam.

Capm. xiiii. Nil gula, que dudum fuerat sibi cotidiana, Amplius in ventre, set nec in ore placet: Viscera que pressa fuerant grauitate ciborum, Euacuata modo nil retinere queunt. Gustauit species et dulcia vina bibebat, Horum suntque loco stercora mixta luto: Eius in vmbiculo, sua quo pinguedo latebat, Iam latitat serpens, qui sua crassa vorat:840 Olla sui ventris, que parturit ebrietatem, Rumpitur, et bufo gutturis antra tenet. Esca sibi dudum redolens nichil ammodo confert,622 Occupat en nares feda putredo suas: Crapula, que nuper ieiunia nulla subiuit, Iam rupto stomacho sentit in ore nichil.

Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Luxuriam.

Capm. xv. O qui luxurie vicium tam dulce putabat, Iam sugget serpens membra pudenda sua. Amplius incaste non circuit ille lupanar, Nec manus in tactu feda placere valet:850 Non valet ex oculis vultu similare procaci, Prouocet vt fatuam, quo magis ipsa fauet. Cantica composita Veneris sermone dolosa Cum iuramentis ammodo nulla iuuant; Est sibi nil cantus, nichil aut peditare coreis, Nam sibi guttur abest, pes neque substat ei. Non facit incestum, neque virginitatis honorem Mortuus in carne iam violare potest: Est modo putredo quicquid fuit ante voluptas, Et calor in coitu frigiditate gelat.860 Sic quod erat dudum corpus, nunc ecce cadauer; Et redit in cinerem quod fuit ante cinis.

Exquo tractauit qualiter variis peccati deliciis humanum corpus mortis putredine in hoc mundo consumitur, interrogat vlterius de homine peccatore, quomodo mundi voluptates tam fallibiles in sui preiudicium ita ardenter sibi appetit et conspirat.

Capm. xvi. O michi responde, fert quid tibi pompa, superbe, Cum teret in terra membra putredo tua? Dic tibi, tu serico, gemmis vestitus et auro, Quid cum mors veniat gloria vana dabit? Quid victor gaudes? hec te victoria linquet, Sit nisi quod vicii vincere bella queas. Quid tibi liuor aget, vrentis filius Ethne, Cum mors cor que labra soluerit ipsa tua?870 Quid tibi siue furor aut ira valere putatur, Cumque furore mali mors furit ipsa tibi? Tempora siue tua tibi quid dant accidiosa, Cum mors sit perstans absque quiete nocens? Quid tibi delicie poterunt conferre gulose, Cum morsus mortis fine perhennis eris? Quid ve putas Venus ipsa dabit tibi fine laboris, Cum calor in membris desinit esse tuis? Aurea quid prodest tibi, diues, pompa monete? Vltimus in terram finis vtrumque vorat:880 Que tibi sollicitus longeuus contulit annus, Cuncta simul rapiet hora repente breuis. Quid reges vincis, quid subdis regna, tiranne? Est deus invictus, qui tibi bella parat. Quid tibi fama volans, honor, aut quid comptus inanis? Omnis enim mundi gloria vana perit. Occupat extrema stultorum gaudia luctus, Et risum lacrima plena dolore madet. Corporis in forma, quid vel de stirpe superbis, Qui cinis in cineres vermibus esca redis?890 Quid tibi si fortis poteris superare leones, Numquid te poterit inquietare pulex? Quid nisi stulticiam tibi fert sapiencia mundi? Ergo nichil sapiens quod sapit absque deo. Est tibi de limo formatum corpus inane, Pronaque natura carnis ad omne malum; Incipit in luctu finitque dolore: quid ergo Queris vt hic tale glorificetur opus? Cum nichil ex mundo sit corpore glorificatum, Est tibi nil corpus glorificare tuum.900 Nil tibi plus remanet aut corporis aut tibi rerum, Sola nisi merita, sint bona siue mala: Cum venit illa dies, que nil nisi corporis huius623 Ius habet, inueniet tunc homo facta sua. Non hic iure locum valet vllus habere manentem, Mortis ad incertas transiet immo vias.

Hic loquitur qualiter omnia mundi huius sicut vestimentum veterascunt, et quasi sompnifera in ictu oculi clauduntur: loquitur eciam in speciali de mortis memoria et eiusdem nominis significacione.

Capm. xvii. Omnia quam cicius oculi clauduntur in ictu, Et quasi per sompnum preterit omnis homo: Gaudia perpetuos pariunt mundana dolores Tollit et eternum viuere vita breuis.910 Omnia que possunt amitti nulla videntur, Nec longum quicquid desinit esse reor. Dic quid honor, quid opes, quid gloria, quid ve iuuentus, Forma, genus, vires, femina, vestis, ager, Gemma vel argentum, quid septrum, regna vel aurum, Purpura, quid latus fundus et ampla domus, Magna potencia, multa sciencia, vana voluptas, Vita quid, et nostri corporis ipsa salus.624 Quod caro mortalis tanquam vestis veterascit Et celeri lapsu curua senecta venit,920 Quod nostre semper minuuntur tempora vite,625 Quodque dies hominis fumus et vmbra fugit, Quod sit vita breuis, quod mors incerta, quod omni Tempore nos queuis causa molesta premit, Alterutrum poterunt homines exemplificari; Res etenim tales experimenta docent. Rex est quisque sui, bene qui regit acta, beatus; Qui regit acta male, seruus ineptus erit: Rex appellaris: quid inani nomine gaudes, Qui viciis pulsus seruus vbique iaces?930 Cur viciis seruit qui regnis imperat, et non626 Mancipium vile corporis esse pudet? Dum viciis sordes, nil prodest fulgida vestis, Absterget maculas purpura nulla tuas. Expediens igitur foret, vt sic quisque viator Quam leuius poterit exoneratus eat. Singula de nobis anni predantur euntes, Morsque superveniens prospera queque rapit: Regreditur cinis in cinerem, resolucio carnis Monstrat principii materiale lutum.940 Scit deus hoc anime quod fiet in orbe futuro, Integra seu lesa, quanta que qualis erit: Ista sciunt homines, mundo quod corpus in isto Nil sibi perdurans vtile carnis habet. Est caro corrupta viuens, plus mortua cunctis Atque creaturis vile cadauer habet. O speculum mortis! quotquot speculantur in illo, Si bene se videant, gloria nulla patet: Aduerse mortis sic ordo retrogradus extat, Quod statuit caudas ad caput esse pares.950 A morsu vetito mors dicitur; omnia mordens Nominis exponit significata sui. Rebus in incertis nihil est incercius hora Mortis, morte nichil cercius esse potest. Dum minus esse putat, hominem mors fallit, et ipse Qui magis est sanus clanculo celat eam: Non erit astrologus, medicus seu, de medicina Qui prolongatum possit habere diem. Sic homo, sic animal pariter moriuntur, et ambo In terram redeunt condicione pari.960 Est nichil exceptum: quicquid fit in orbe creatum,627 Sicut habet vitam, constat habere necem. Clam veniens thalamis mors furtiuis volat alis, Subuertens subito quod fuit ante retro: Predat opes, vires nichilat, disiungit amicos, Auro nec redimi quomodocumque potest: Tollit agenda viris, reddit tamen actibus ipsos, Compotus vt fiat iudicis ante pedes. Ille quidem Iudex, qui singula iudicat eque, Munera quem mundi flectere nulla queunt:970 Iudicioque suo capiet vir digna laboris Premia pro meritis absque fauore suis.

Hic loquitur quod, quamuis iustis et iniustis vnus sit naturaliter interitus, mors tamen iusti omnes exsoluens miserias eius spiritum glorie reddit sempiterne.

Capm. xviii. Iustus et iniustus per mortem transit vterque, Terraque sorte pari corpus vtrumque vorat: Disparilis meriti restat tamen exitus horum, Est nam leta bonis mors et amara malis. Est igitur felix homo qui viuens bene fecit, Quo moriens poterit sumere dona dei; Dona quidem celi, quo gaudia cuncta refulgent, Quo sine tristicia vita perhennis erit.980 Mors aberit, morbus, labor, hostis, curua senectus, Non habet hec felix illa superna domus: Spiritibus summis equabit gracia regis, Pro quibus est vltro passus amara crucis. Hic est ille locus pacis que potentis honoris, Quo tenebre nulle, quo sine nocte dies; Quo deus absterget lacrimam luctumque, nec illuc Amplius aut clamor aut dolor vllus erit: Nec mors nec morbus, sitis, esuries nec egestas, Set neque casus habet hunc habitare locum.990 Lux ibi continua, pax iugis, gloria perpes, Vita beata, salus vera, perhennis amor: Est ibi spes que fides, bonitas, laus, gracia, virtus, Sensus, amor, pietas, gloria, forma, decus. Est sine sorde caro iuuenilis, et absque senecta Etas, diuicie sunt sine labe doli: Est pax absque metu, honor omnis et absque superbo;628 Absque labore quies, absque dolore salus. Consummata manent ibi gaudia, passio nulla Est et ibi, set habet omne quod optat homo:1000 Vita perhennis ibi viget, et patet illa beata, Que super omne valet, visio clara dei. Vis tibi describam paucis quid sit locus ille? Plus est quam quiuis dicere possit homo: Plus est quam possit mentis racione doceri, Vel plus quam cordis cella tenere queat. Quam felix locus est, quam digna laude colendus, In quo conveniunt gaudia cuncta simul! Sic, quia non finit ibi gloria, non ego possum Finem condigne ponere laudis ei.1010 Hic erit angelici cetus, quam perdidit olim, Suppleto numero gloria plena suo: Hic erit humano generi laus summa, resumpto Corpore cum fuerit glorificata caro: Hic erit in domino cunctis gaudere per euum, Omnia cum fuerit omnibus ipse deus: Et sic mors iusti tollit sibi cuncta nociua Corporis, ac anime celica regna parat. Cum moritur iustus, tunc viuens incipit esse; Hec mors vitalis, que moriendo iuuat;1020 Hec mors non oneri set plus conducit honori, Possidet in requiem mortuus vnde deum.

Hic loquitur de duplici629 morte peccatoris, vna ex qua corpus hic resoluitur, alia ex qua digno dei iudicio penis perpetuis anima cruciatur.

Capm. xix. Heu! nimis infelix qui se viuens male gessit, Quo grauis in morte pena vorabit eum: Mors etenim duplex homini debetur iniquo; Est mors prima grauis, altera feda magis. Prima necans corpus de mundo segregat illud, Nec valet vlterius quid sibi ferre mali; Altera set grauior animam deducit ad yma, Reddit et hanc Sathane, que solet esse dei:1030 Ponit in ambiguum que sit mundana voluptas, Et fore dat certum pena quod omnis adest, Pena quidem baratri, dolor omnis quo vegetabit, Quo semper moritur, nec valet ipse mori. Non vox vlla valet miseras edicere penas, Quorum tormenta languida fine carent: Hinc timor atque tremor, labor et dolor inde sequetur, Perpetue pene mors furit absque mori: Iugi morte mori, seu iugi viuere morte, Nil differt dicas, viuere siue mori.1040 Heu! mortem repeto tociens, quia nil nisi mortis Effigiem miseris inferet ille locus, Ille locus quem dira fames, quem frigus et ardor, Quem tenebre, quem nox, noctis et vmbra tegit. Vermis ibi mentes corrodit, et ignis ab estu Corpora consumet, pena timenda nimis: Tortor ibi, qui semper habet torquere nec vnquam Deficiet, tortum torrida pena teret. Quicquid erat placitum carni subuertitur omne, Quod fuit et dulce torquet amara lues:1050 Quod fuerat pulcrum fedat turpissima forma, Quod fuerat sanum, pena resoluit opus: Quod fuerat forte tunc viribus expoliatur; Est sapiens stultus, est ibi diues inops: Quod fuerat luxus prius, est ibi vermis et ignis, Fit, gula que fuerat, insaciata fames. Sunt tenebre visus pungens et scorpio tactus, Gressus et in laqueos mortis habebit iter: Aures torquentur strepitu fetoreque nares, Et que sunt pene gustus amara sapit:1060 Est ibi flens oculus, dens stridens, omneque membrum Soluitur in luctum, quo sine fine dolet. Quod fuerat vita mors est, quod corpus eratque Vt fax comburens semper in igne coquit. Heu, set ymago dei nuper tam pura creata Illa dolens anima demonis instar habet. Non Thetis extinguit ibi fulmina, set neque morsus630 Vipereos medici compta medela iuuat: Stans ibi continuus dolor est vt parturientis, Tempora nec venie spectat habere locus.1070 Perpetuum pene tormentum nemo gehenne Mente capit, set ibi stat dolor absque pari: Cor de mente tremit, de corde caro, quod in ista Scribere materia plus nequit egra manus. Quo vultu, vel qua facie, vel quo comitatu Tunc apparebit iudicialis apex? Terribilis vultus, facies quasi sit furibundi, Horridus aspectus aspera queque minans: Iudicis ille furor breuis, ira set absque remissa Pena, nil venie nil pietatis habens.1080 Mater et angelicus cetus, necnon duodenus Iudicium faciens ordo sequetur eum: Angelus hic et homo pariter tormenta subibunt, Penam pro meritis soluet vterque suis; Efficientque pares pene, quos nuper iniqus Peccandi pariles efficiebat amor. Distinguetur ibi malus et bonus, ille sinistram, Ille tenens dextram, iudiciumque ferent. O, quam tristis erit miseris sentencia danda, Perpetue mortis perdicione mori.1090 Hec erit illa dies domini, qua luce patebunt Clarius occulta, que modo clausa latent: Hec erit illa dies ire, lux illa tremenda, Qua non subsistet angelus absque metu. Cum vix si iustus puncto saluandus in illo,631 Impie, quo fugies? quae fuga? Nulla quidem. Est igitur mentis prudentis, mentis honeste, Mentis discrete tale timere malum. O nimium felix, tales euadere clades Qui valet, et meriti viuere laude sui!1100 O nimium felix, o secla per omnia felix, O preseruatus, oque beatus homo, Qui poterit mortis tantas euadere penas, Celica cumque deo gaudia ferre suo! Nunc igitur sedeat sapiens et computet actus, Quam prius adueniat iudicis illa dies.

Postquam de gaudiis et penis que bonis et malis debentur tractauit, consulit vlterius quod unusquisque ad bonos mores se conuertat, et de hiis que negligenter omisit, absque desperacione contritus indulgenciam a deo confidenter imploret.

Capm. xx. Cumque repentinum casum breuis hora minatur,632 Dum tenuem flatum suscitat aura leuis, Care, memento tui, quis sis, cur, vnde vel ad quid, Vel cuius factus condicionis eras;1110 Quod caro sit fragilis, fallax facilisque moueri, Prona sit ad peius, pessima prompta sequi. Spiritus hunc mundum spernat speretque futura, Semper in auctoris fixus amore sui: Quod caro spiritui subdatur eumque sequatur, Spiritus auctori seruiat ipse suo; Quod motus carnis moderetur, commemoranda Est mors et pena mortis habenda malis. Non poterit melius hominis caro viua domari, Quam quod mente gerat mortua qualis erit.1120 Fletibus assiduis, est dum data gracia flendi, Penituisse iuuat estque salubre satis: Nec deus ethereus hec crimina vendicat vlli, Que confessa dolens non residiua facit. Qui reus est igitur homo, penam temporis huius Sustineat, donec diluat omne malum; Vt sic purgatus, cum iudex venerit, illam Effugiat penam, que sine fine manet: Nam qui iussa dei non seruat et vltima vite Spectat, ad infernum cogitur ille trahi.1130 Scripture fallunt, aut certe noscere debes Quod redit ad veniam vix animalis homo; Victus enim vicio vicii fit seruus, et in se Non habet admissum soluere posse iugum: Ergo perpes ei debetur pena necesse, Qui sibi peccandi velle perhenne facit. Parcere nempe deo proprium tamen et misereri est, Vnde, licet sero, te reuocare stude. Figmentum nostrum nouit, set et ipse medetur Tandem contritum, qui petit eius opem.1140 Non te desperes, pius est deus, immo deumque Qui negat esse pium, denegat esse deum: Hic quasi fons viuus patet omnibus, et vacuari Vt fons nescit aquis, hic pietate nequit. Set quia spem nimiam presumpcio sepe fatigat, Tu tibi spem pone sicut oportet agi: Vt sapiens speres, tibi sit tua spes moderanda, Eius habent sancto frena timore regi. Non timor excedat, quo desperacio mentem Polluat, immo deum mentis amore time:1150 Nec spes presumat, set amet commixta timore,633 Sic timor est virtus spes et vterque salus. Set meditando tamen tua mens de fine remorsa, Semper amara timens speret habere bona: Sanccius vt viuas, memorare nouissima semper, Ledunt nam iacula visa perante minus. Respice cotidie, mortis quia tempus adesse Festinat, que simul prospera cuncta ruet.

Hic loquitur quod sunt modo pauci, qui aut propter celi affectum aut gehenne metum huius vite voluptatibus renunciant; set quecumque caro concupiscit, omni postposita racione, ardencius perficere conantur.

Capm. xxi. Qui sibi commemorans, puto, singula ponderat eque, Senciet a fine gaudia vana fore:1160 Nunc tamen a viciis est quilibet infatuatus, Quod de fine suo vix memoratur homo. Quisque suum corpus colit, et de carnis amore Gaudet, et est anime causa relicta sue: Gloria nec celi mentes neque pena gehenne A mundi labe iam reuocare queunt. Sic caro, sic demon, sic mundus vbique modernos Deuiat, vt Cristi vix sciat vnus iter: Est caro que fragilis, demon versutus, iniqus Mundus, in hoc hominum tempore regna colunt:1170 Et sic bruta quasi perit humane racionis Virtus, dum vicium corporis acta regit. Est homo nunc animal dicam, set non racionis, Dum viuit bruti condicione pari. Nescia scripture brutum natura gubernat, Iudicis arbitrium nec racionis habet: Est igitur brutis homo peior, quando voluntas Preter naturam sola gubernat eum. Corporis, heu! virtus per singula membra revoluens Naturam viciis seruit ad acta foris;1180 Ac anime racio carnis viciata vigore De virtute nichil interiore sapit. Morigeri cicius modo sunt derisio plebis, Et scola peccati iustificabit opus: Que solet illa viros veteri de more beare, Iam noua virtuti frena libido mouet.634 Inter eos mundi quibus est donata potestas, ‘Sic volo, sic iubeo,’ sunt quasi iura modo. Succumbunt iusti clamantes, ‘Ve! quod in orbe Impia pars hominum singula regna terit.’1190 Vis prohibet leges, euertunt crimina mores, Virtus peccati turbine quassa perit: Mundus turbatur, rerum confunditur ordo, Involuitque simul omnia grande chaos. Squalidus in terra sic stat genitor genitusque, Quod natura suo vix stat in orbe loco. Liuor et ambicio, gula, fraus, metuenda libido, Ira, tumor mentis, scismata, laudis amor, Ambiciosus honor, amor et sceleratus habendi, Ipse voluptatis vsus et ecce malus,1200 Furta, rapina, dolus, metus et periuria, testes Sunt mundi quod erit ammodo nulla fides.

Hic loquitur de variis vindictis occasione peccati in hoc seculo iam quasi cotidie635 contingentibus, que absque iustorum virorum meritis et oracionibus nullatenus sedari poterunt.

Capm. xxii. Ecce dies veniunt, predixit quos fore Cristus, Et patuere diu verba timenda dei. Precessere fames, pestis, motus quoque terre, Signaque de celo, stat quoque guerra modo: Nititur aduersus regnum consurgere regnum, Gens contra gentem, sic patet omne malum. Vt pecoris sic est hominis fusus modo sanguis, Victa iacet pietas, et sinit ista deus:1210 Est et adhuc vindex extenta manus ferientis Continuans plagas, nec timet vllus eas. Longanimis domini sentencia sepe moratur, Vir bonus inmunis nec malus vllus erit. Quem deus ille ferit, nullo valet orbe tueri, Si non contritum culpa relinquat eum. Mortem peccantis non vult deus, immo misertus Vult vt vertatur, quo sibi vita datur: Est pius ipse deus, scripturis sicut habemus, Pro Sodomis Abrahe dixerat ipse pie:1220 ‘Inter iniquorum tot milia tu populorum Redde decem iustos, et miserebor eis. Est michi nam soli proprium miseris misereri, Multis pro paucis parcere curo libens.’ O deus, ergo tibi quid dicam, quomodo nostri Luctus continui sunt tibi nuga quasi? Nonne decem iusti modo sunt, meritis vt eorum Stellifer ipse dies curet in orbe malos? Aut deus oblitus est immemor ad miserandum, Dormit vel fingit, aut sibi facta latent.1230 Verius vt dicam, deus est accensus, et ignis Fulminat inde Iacob, iraque lata furit: Sic et plasma suum plasmator abhorret, et ipsum Torquet pro factis que videt ipse malis. O, qui mentali videt ex oculo mala nostra Omnibus in gradibus continuare dies, Dicere tunc poterit quod talia nullus ab euo Impunita diu crimina vidit homo. Quis status ille modo, quin sit transgressus, et ordo, Quem iustum dicam, deficit vnde sciam.1240 Hoc nisi gratis emat, dubito prope quod generalis Decasus nostre prosperitatis adest: Set quia de summis gradibus mala progrediuntur, Est qui summus eos corrigat ipse deus.

Hic loquitur sub compendio recapitulando finaliter de singulis mundi gradibus, qui singillatim a debito deuiantes ordine virtutes diminuendo extingunt, et ea que viciorum sunt augmentando multipliciter exercent.

Capm. xxiii. Dudum prelatus solum diuina gerebat, Nunc propter mundum nescit habere deum: Curatus cure dudum seruiuit, et ipse Nunc vagus exterius circuit omne genus: Dudum presbiteri casti, nunc luxuriosi; Ocia que querunt plurima dampna fouent:1250 Ex studio mores dudum didicere scolares, Nunc tamen econtra stat viciata scola: Indiuisus amor monachos sibi strinxit vt ardor, Nunc petit inuidia claustra tenere sua: Asperitas dudum fratres in carne domabat, Regula set mollis ammodo parcet eis:636 Dudum milicia fuit et sibi gracia prompta, Gracia nunc tarda stat, quia vita mala: Mercator dudum iustum peciit sibi lucrum, Nunc quoque fraude sua querit habere lucra:1260 Simplicitas animi fuerat sociata coloni, Nunc magis indomitum cor gerit ipse ferum: Lex dudum iusta nulli parcebat amica, Quam vigor argenti subdit vbique sibi. Par status imparibus est actibus attenuatus, Exceditque suum quisque viator iter. Sic pietas humilis teritur, que superbia regnat; Liuor adest agilis, torpet et omnis amor: Permanet ira ferox, et abit paciencia suplex, Viuit et accidia, sollicitudo perit:1270 Ebrietas, non sobrietas, tenet ammodo mensas, Feruet et in viciis crapula plena cibis: Casta pudicicia dudum precingere lumbos Affuit, et modo vult soluere luxus eos: Nuper larga manus inopi sua munera spersit, Nunc cupit et bursam claudit auara tenax. Dic modo quot viciis modo sola superbia mundum Ad varii sceleris precipitauit opus:637 Dic quot liuor edax acies sua signa sequentes Subdidit imperio vique metuque suo:1280 Dic quot auaricie manibus vel mente rapaci Intendunt populi iura negando dei; Quot gula deliciis torpet, quot torpor inanes Carnis adulterio fedat in orbe suo. Singula nempe vorat anime caro, sic quod vbique Subdidit inmundam crimine mundus eam: Singula fallacis mundi dulcedo subegit, Nos tamen inmundos mundificare nequit.

Iam in fine libri loquitur magis in speciali de patria illa in qua natus fuerat, vbi quasi plangendo conqueritur, qualiter honores et virtutes veteres a variis ibidem erroribus superuenientibus, vt dicitur, ad presens multipliciter eneruantur.

Capm. xxiiii. Singula que dominus statuit sibi regna per orbem, Que magis in Cristi nomine signa gerunt,1290 Diligo, set propriam super omnia diligo terram, In qua principium duxit origo meum. Quicquid agant alie terre, non subruor inde, Dum tamen ipse foris sisto remotus eis; Patria set iuuenem que me suscepit alumpnum, Partibus in cuius semper adhero manens, Hec si quid patitur, mea viscera compaciuntur, Nec sine me dampna ferre valebit ea: Eius in aduersis de pondere sum quasi versus; Si perstet, persto, si cadat illa, cado.1300 Que magis ergo grauant presenti tempore, saltem Vt dicunt alii, scismata plango michi. Vna meo sensu res est, que pessima cunctis Iam poterit dici fons et origo mali. Heu! quia iusticia procul abcessit fugitiua, Cessit et est alibi pax sociata sibi: Pax, que iusticie dudum solet oscula ferre, Nunc fugit a terra, ius perit ecce quia. Plures iam nocui sumunt sibi regna magistri, Vis iubet et velle, iura nec vlla videt:1310 Nunc vbi se vertit magnas, sine iure sequntur Leges, set populus inde subibit onus: Corpore sicque meo non tantum torqueor, immo Sunt michi pro minimo res quibus vtar ego. Non est de modicis quod adulterium modo ledit; Que caro deposcit omnia namque licent. In terris aliis Venus et si predominetur, Exsoluunt meritis hoc aliunde suis; Est ibi nam posita lex, que communis ad omnes Iudicat, et causas terminat absque dolo:1320 Non status aut sexus, non dona, preces, timor aut quid Possunt a minimo tollere iura viro: Et sic iusticia redimit quodammodo culpam Carnis, que fragili condicione cadit. Set nos in patria non solum vincimur ista Ex carnis stimulo, quo stimulatur homo; Immo suas metas lex transit nescia iuris, Sicque per obliquas patria nostra vias Deuiat in tanto, quod, dicunt, amplius ordo Non erit in nostris partibus: vnde deus1330 Visitat has partes vindicta, qualis ab euo In nullo mundi tempore visa fuit. Non tamen est terra que gaudet in omnibus vna, Set magis in nostra fit modo virga fera: Clamor vbique, vide, non solus conqueror ipse; Culpas tam patulas est reticere nephas: Sic fleo cum flente, lex fallit, fallor et ipse; Stat mea nam grauibus patria plena malis. Nos, quibus assueuit numquam crudeliter vti Fatum, iam pressos sternit vbique reos.1340 Que fuerat tellus omni preciosa metallo, Iam nequit ex plumbo pondus habere suum;638 Dignior argento, fuluo quoque dignior auro, Nobile que genuit, vix valet esse quadrans. Nuper dixerunt quicumque venire solebant, ‘Venimus ad portus, vbera terra, tuos.’ Nunc tamen vt sterilis reputaris et es, quia mores Nunc neque diuicie sunt aliquando tue. Quo ferar, vnde petam mestis solacia rebus? Anchora iam nostram non tenet vlla ratem.1350 Sic mea, que stabilis fuit, infirmatur iniquis Patria iudiciis, iura negando viris: Sic gentis domina, quasi iam viduata, tributa Reddit peccato, statque remota deo. Sic que morigera fuerat, nunc est viciosa; Dudum legifera, nunc sine lege fera: Sic ea que larga fuerat, nunc tollit egena; Que fuerat sancta, fit Venus ipsa dea: Est sale iam spersa, fuerat que fructibus ampla, Et velut vrtica, que solet esse rosa:1360 Que fuerat pulcra, quasi monstrum stat reputata; Fit caput in caudam, sic terit omnis eam. Scandala feda parit nouiter transgressa nouerca, Omnis que laudis mater et hospes erat: Que fuit angelica nuper, nunc angulus extat, Languet et in tenebris sorde repressa magis. Patria, quam famam dicunt habuisse sororem, Est magis infamis omnibus ipsa locis: Que fuerat digne super omnes celsior orbe, Nunc deus est alibi, subditur ipsa quasi:1370 Ordine retrogrado quicquid sibi laudis habebat Cedit, et instabilis vndique spreta iacet. Firma mouet, ruit alta, terit modo forcia discors Error, et innumera spergit vbique mala: Torpescunt proceres, clerus dissoluitur, vrbes Discordant, leges sunt sine iure graues: Murmurat indomitus vulgus, concrescit abvsus Peccati solitus; sic dolet omnis humus. Hinc puto quod seuit pes terreus in caput auri, Et lupus agnorum cornua vana timet.6391380 In meritis hominum solum deus aspicit orbem, Et sua de facto tempora causat homo. O sterilis terra morum, sani viduata Consilii, lesa nec medicamen habens, Dic vbi fortuna latitat modo, qua reputabas Nuper in orbe tuum non habuisse parem. Si Lachesis sortem tibi contulit esse dolosam, Iam venit ipsa tui reddere pacta doli:640 Nunc palletque tuis nigris Aurora venenis, Cuius lux aliis fulsit in orbe magis;1390 Nuncque iuuentutis flos que tibi creuit habunde Aret, et a viciis inveterata peris; Fedaque nunc volucris, venturi nuncia luctus, Concinit in fatis bubo propheta tuis. Scit deus hanc causam specialius esse notandam, Qua locus iste modo distat honore suo: Hoc scio, quod cunctis locus in prouerbia crescit, Et quasi nunc speculum denotat omnis eum. Talia per terras fatali lege geruntur, Vt reputant, set ego non ita stare puto:1400 Non est fortuna, que talia causat habenda, Nec sors, set merita nostra per acta mala. Qui tamen hanc stare modo credit et hanc reuocare Vult, purget crimen, sic reuocabit eam: Gracia prompta dei querentibus inuenietur, Nam sibi conuersis vertitur ipse deus. Dum pia pro pace cecinit processio terre, Firmaque iusticia fecerat acta sua, Dumque fides steterat et amor sine labe manebat,641 Tunc, quia pax viguit, sors bona cuncta tulit.1410 Nunc igitur nostra sit vita deo renouata,642 Ne sors fortuita plus queat esse mala: Vota vetusta precum redeant domino dominorum, Vt redeat dominus cum pietate suis; Per quem pax et honor et tempora sana redibunt, Que pro peccato sunt fugitiua modo. Prospera qui veteris vult temporis esse renata, Reddat et emendet facta priora nouis. Est deus ipse piis pius et seuerus iniquis, Sic valet ob meritum quisquis habere deum.1420 Nos igitur, domine, tua gracia, que solet olim Ferre reis veniam, te miserante iuuet: Anticipet pietas tua nos, ne dicat eorum Gens, ‘Vbi sit dominus, qui solet esse pius?’ Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, Nam sine te nullum scis quod habemus opem: Nunc tua pro lapsis nitatur gracia rebus, Nostra nec anterior sit tibi culpa memor: Numquam pigra fuit causis tua gracia nostris: Est vbi nunc illa, que solet esse salus?1430 Nos peccatores sumus, et tu plus miserator, Scit bonitasque tua nos opus esse tuum: Si plus peccaret vir, plura remittere posses, Materiam venie sors tibi nostra dedit. Si quociens homines peccant, tua fulmina mittas, Exiguo presens tempore mundus erit: A te pendentem sic cum circumspicis orbem, Auctor, pacificum fac opus esse tuum. Nos, deus alme, tui serui, quamuis modo tardi, Te, non fortunam, credimus esse deum:1440 Scimus te solum super omnes esse colendum; Sic nostri solus tu miserere, deus!

Hic loquitur qualiter ea que in hoc presenti libello quasi sompniando de mundi scripsit erroribus, non ex se tantum, set ex plebis voce communi concepit. Consulit tamen finaliter quod, si quis inde se culpabilem senciat, priusquam nobis peiora succedant tempora, suam ex humili corde culpam penitens emendet.

Capm. xxv. Hos ego compegi versus, quos fuderat in me Spiritus in sompnis: nox erat illa grauis. Hec set vt auctor ego non scripsi metra libello, Que tamen audiui trado legenda tibi: Non tumor ex capite proprio me scribere fecit Ista, set vt voces plebis in aure dabant. Quem sua mens mordet, de voce sit ille remorsus, Curet vt in melius que tulit egra prius:1450 Qui tamen inmunem se sentit, ab inde quietus643 Transeat, et meritis sic stet vterque suis. Quem non culpa grauat mea non sentencia culpat, Leditur hinc nullus, sit nisi forte reus:644 Ne grauet ergo tibi, gibbosus namque panelli645 Et non sanus equs ferre recusat onus. Non tamen in specie quemquam de pondere culpe Accuso, set eo se probet intus homo: Non ego mordaci distrinxi crimine quemquam, Nec meus vllius crimina versus habet.1460 Que sompno cepi, vigilans mea scripta peregi, Sint bona dicta bonis, et mala linquo malis: Omnis enim mundum gemit esse dei laceratum Vindicta nostri pro grauitate mali. Ergo suam culpam contrito corde, priusquam Consumpti simus, corrigat ipse malus. Corrigit hic mundum, qui cor retinet sibi mundum: Cor magis vnde regat, hec sibi scripta legat. Quod scripsi plebis vox est, set et ista videbis,646 Quo clamat populus, est ibi sepe deus.1470 Qui bonus est audit bona, set peruersus obaudit, Ad bona set pronus audiat ista bonus. Hec ita scripta sciat malus, vt bonus ammodo fiat, Et bonus hec querat, vt meliora gerat. Mundus non ledit iustum, bene dummodo credit, Quando set excedit, mundus ad arma redit: Mundus erit talis, fuerit viuens homo qualis; Obstet vitalis quilibet ergo malis. Culpa quidem lata, qua virtus stat viciata,647 Cum non purgata fuerit set continuata,1480 Que meruit fata sunt sibi fine data.

648Explicit libellus qui intitulatur Vox Clamantis, editus precipue super articulo primi infortunii, quod infortunato Ricardo secundo in primordiis regni sui, vt audistis, quasi ex dei virga649 notabiliter in Anglia contingebat. Et nunc vlterius, quia ipse non inde remorsus, immo magis ad modum tiranni induratus, regnum suum assiduis oppressionibus incessanter flagellare non desistit, diuine vindicte flagellum vsque in sue deposicionis exterminium non inmerito assecutus est. Tres namque tunc regni nobiles super hoc specialius moti, scilicet Thomas Dux Glouernie, qui vulgariter dictus est Cignus, Ricardus Comes Arundellie, qui dicitur Equs, Thomas Comes de Warrewyk,650 cuius nomen Vrsus, hii vero vnanimes cum quibusdam aliis proceribus sibi adherentibus, vt regie malicie fautores delerent, ad dei laudem regnique commodum in manu forti iusto animo viriliter insurrexerunt, prout in hac consequenti cronica, que tripertita est, scriptor manifestius declarare intendit.

FOOTNOTES:

Notes in this chapter

Note 1 · 218 pulchra CNote 2 · 237 ingenii H (corr.) Ingenuum L assimulari CENote 3 · 256 ipse SL ille CEHDNote 4 · 269 Ordinary paragr. in CDL, no paragr. ENote 5 · 291 Ordinary paragr. CEDLNote 6 · 350 credet CEHGDL credit SNote 7 · 409 seruus CENote 8 · 470 estatis C (ras.)Note 9 · 490 Passebatque SNote 10 · 535 set] et CELNote 11 · 562 sunt] sint CENote 12 · 599 sitis] satis DNote 13 · 611 tradidit] contulit CENote 14 · 684 queris SGL mauis (mavis) CEHDNote 15 · 691 regno peccato EHL Regni peccato DNote 16 · 707 eum CEHDH₂ enim SGLTNote 17 · 721 perinterius GLTNote 18 · 767 spernens famam C famam serpens LNote 19 · 816 iuuat S iuuant EGDLTH₂Note 20 · Cap. xiii. Heading 1 mortui corporis CHNote 21 · 843 redolens dudum CEHDNote 22 · 903 nisi] sibi CNote 23 · 918 et] est SNote 24 · 921 nostre D nostri SCEHGLNote 25 · 931 imparat CNote 26 · 961 fit S sit CEHGDLNote 27 · 997 et om. SNote 28 · Cap. xix. Heading 1 duplici CEGL dupplici SHT duplice DNote 29 · 1067 Tethis DNote 30 · 1095 si SGL sit CEHDNote 31 · 1107 Cumque ST Dumque CEHGDLNote 32 · 1151 comixta HNote 33 · 1186 mouet] tenet EDLTNote 34 · Cap. xxii. Heading 2 quotidie CEDNote 35 · 1256 parcit CENote 36 · 1278 opes SNote 37 · 1342 suum SG suo CEHDLNote 38 · 1380 Et lupus SHDL Pastor et CG (ras.) Lupus et ENote 39 · 1388 reddere SEHG soluere CDLTNote 40 · 1409 f. commune regebat Perstitit in nobis tunc honor atque salus EDLTH₂ (gerebat E)Note 41 · 1411 Sint igitur nostra bona facta deo renouata EDLTH₂ (reuocata L)Note 42 · 1451 inmunen SNote 43 · 1454 Text SCEG Sic precor vt nullus DLTNote 44 · 1455 Text SCEG Detrahet inde michi DL Se trahit inde michi TNote 45 · 1469 f. Text SCEHG (in ista E) per scripta cauebis Que mala sunt, ideo te dabis atque deo DLTH₂ (perscripta D)Note 46 · 1479-81 DLTH₂ have two lines only, as follows :— Omnibus ipse tamen peior sum, sed releuamen Det michi per flamen conditor orbis. Amen.148Note 47 · Explicit, &c. Explicit libellus qui intitulatur Vox Clamantis (omitting the rest) EDTH₂ Explicit liber intitulatus Vox clamantis (omitting tNote 48 · 4 virga dei CHGNote 49 · 12 Warwyk CH
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings