CRONICA TRIPERTITA651
Reading edition
CRONICA TRIPERTITA651
Opus humanum est inquirere pacem et persequi eam. Hoc enim fecerunt hii tres proceres de quibus infra fit mencio, vbi fides interfuit. Opus inferni est pacem turbare, iustosque regni interficere. Hoc enim Ricardus capitosus652 dolosa circumvencione facere non timuit. Opus in Cristo est deponere superbos de sede et exaltare humiles. Hoc enim deus fecit; odiosum Ricardum de Solio suo proiecit, et pium Henricum omni dileccione gratissimum cum gloria sublimari constituit. Ista tripertita, sequitur que, mente perita Cronica seruetur; nam pars que prima videtur Est opus humanum, pars illa secunda prophanum Est opus inferni, pars tercia iure superni Est opus in Cristo. Vir qui bene sentit in isto Scire potest mira, quid amor sit, quid sit et ira: Est tamen hoc clamor, ‘Omnia vincit Amor.’
Hic in prima parte653 cronice compositor tempora distinguens,654 causas vnde regnum fuit in se diuisum, postmodum per singula tractabit. Tolle caput mundi, C ter et sex lustra fer illi, Et decies quinque cum septem post super adde: Tempus tale nota, qui tunc fuit Anglia mota. Dum stat commotus Ricardus amore remotus, Principio Regis oritur transgressio legis, Quo fortuna cadit et humus retrogreda vadit. Quomodo surrexit populus, quem non bene rexit, Tempus adhuc plangit super hoc, quod cronica tangit. Libro testante, stat cronica scripta per ante; Est alibi dicta, transit nec ab aure relicta:10 Audistis mira, vulgaris que tulit ira: Omnibus in villis timuit vir iustus ab illis. Qualiter infortunatus rex Ricardus, virgam dei non metuens, de malo in peius suam semper maliciam continuauit. Rex induratum cor semper habet, neque fatum Tale remordebat ipsum, qui iure carebat:655 Stultorum vile sibi consilium iuuenile Legerat, et sectam senium dedit esse reiectam: Consilio iuuenum spirauerat ille venenum, Quo bona predaret procerum, quos mortificaret: Sic malus ipse malis adhesit, eisque sodalis Efficitur, tota regis pietate remota.20 Tunc accusare quosdam presumpsit auare, Vnde catallorum gazas spoliaret eorum. Tres sunt antiqui proceres, quos regis iniqui Ira magis nouit, et eos occidere vouit: Et sic qui cati pellem cupit excoriati, Nota de iudicibus illis, qui vt regis errorem precipue contra illos tres proceres quos occidere vellet iustificarent, literas sub eorum sigillis scriptas erronice composuerunt. Fingebat causas fallaci pectore clausas. Caucius vt factum sibi possit habere subactum, Leges conduxit, pro parte suaque reduxit: Munere corrupti suadente timoreque rupti Legis in errorem regi tribuere fauorem:30 Hii tunc legiste, quicquid rex dixerat iste, Federa componunt, que sigilla sub ordine ponunt. Tunc rex letatur, super hoc quod fortificatur, Quo magis ad plenum diffundat ille venenum:656 Tunc aderant tales iuuenes, qui sunt speciales, Laudantes regem, quia vertit sic sibi legem. Qualiter tres proceres predicti de regis malicia secrecius premuniti in sui defensionem roborati sunt. Hoc concernentes alii, que dolos metuentes, Ad defendendum statuunt cito quid sit agendum. Tunc rex festinat, et ad hoc sua iussa propinat, Vt tres querantur vbi sunt, et ibi capiantur.40 Tunc tres, qui iusti fuerant et ad arma robusti, Factum disponunt et ad hoc sua robora ponunt. Qui fuerant isti proceres, in nomine Cristi Expedit vt dicam referens, et eis benedicam. Si non directe procerum cognomina recte, Hec tamen obscura referam, latitante figura: Scribere que tendo si mistica verba legendo Auribus apportant, verum tamen illa reportant. Nota de nominibus trium procerum predictorum sub figura. Comes Marescallus. Strenuissimus Comes Derbeie. Sunt Olor, Vrsus, Equs, stat eorum quilibet equs, Non hii diuisi, set in vnum sunt quasi visi:50 Penna coronata tribus hiis fuit associata: Qui gerit S tandem turmam comitatur eandem, Nobilis ille quidem probus et iuuenis fuit idem, Sic quasi de celis interfuit ille fidelis: Comes Northumbrie, cuius Signum fuit luna crescens. Hac sub fortuna presens aquilonica luna657 Non fuit ad sortem, sequitur set mente cohortem.658 Qualiter rex, cuius Signum Sol erat, ciues Londonienses pro auxilio ab eis contra dictos tres proceres optinendo requisiuit; set illi regis maliciam perplectentes eidem nullatenus consensierunt. Qui solem gessit tenebrosus lumina nescit, In Troie metas dum vendicat ipse dietas. Troia fuit prima, per quem sol tendit ad yma; Pallet in eclipsi populus quia non fauet ipsi: Obsistunt turbe Phebo, ne scandat in vrbe,60 Dumque suis alis Cignus fuit imperialis. Qualiter rex Comitem Oxonie, qui per aprum designatur, vt ipse contra tres proceres antedictos gentes bellatrices secum duceret, in partes Cestrie vna cum regio vexillo destinauit. Fraus tamen obliquas nubes commouit iniquas, Extera dum rebus temptauit lumina Phebus: Cestria surrexit, Aper in qua lumina rexit, Regis vexillum fatue signauerat illum. Set conspiranti deus obstat et insidianti, Quo dolus exosos inuoluit fine dolosos: Auxilio Cigni, regis pro parte maligni659 Si vis queratur, contraria vis operatur.70 Querit Aper latebras, fraudes mortisque tenebras,660 Quo regnum periat regisque superbia fiat; Cignus et expresse super hiis que cernit adesse Prouidet, et curam regni colit ipse futuram: Ducit Aper gentes, quas concitat arma gerentes, Liber vt hiis pergat proceresque per omnia spergat. Qualiter quodam die Veneris Comes Oxonie cum suis sequentibus in conspectu ducis Glouernie, qui tunc vulpis caudam in lancea gessit, prope villam Oxonie in fugam se vertit, et castra, que ipse familie sue pro signo gestanda attribuerat, ad terram absque releuamine finaliter proiecta sunt. Nam et ipse Comes, vt securiori modo vitam seruaret, profugus vltra mare nauigio transiit. Cignus vt hoc sciuit, venientibus obuius iuit, Belliger et purgat regnum, quo vita resurgat: Cum Venus incepit lucem, sors bella recepit. Stat Tetis a parte, cecidit dum Cestria Marte;66180 Thamisie fluctus capiunt de sanguine luctus: Vicit Olor pennis, sit ei quo vita perhennis. Tunc Aper Oxonie cecidit de sede sophie; Cum prope stat villam, maledixerat impius illam: Non ibi permansit fugiens set Aper vada transit,662 Infortunatus fit ibi de fonte renatus. De vulpis cauda velox Aper est vt alauda, Cauda ruit castra, que sunt numero velut astra: Sic quia deliquit, vacuus sua castra reliquit, Pauper et exposcit foueam, qua viuere possit.90 Set neque castrorum iuuat Aprum pompa suorum, Nec sibi fossa datur, dum profugus inde fugatur: Hec ita dum vidit, quod eum fortuna rescidit,663 Per mare transiuit, alibi quo viuere quiuit. Sic Aper in leporem mutatus perdit honorem, Amplius et certus locus est sibi nullus apertus. Qualiter statim post fugam dicti Comitis Oxonie Alexander de Nevill tunc Eboracensis archiepiscopus, qui eciam cum rege in suis erroribus particeps erat, tunc metu ductus consimili fuga per mare reus euasit. Nil odor incensi tunc profuit Eboracensi, Set nec mitra choris nec opes nec culmen honoris; Ad regale latus cum plus sit ad alta leuatus, Corruit a sede, sic transit presul ab ede.100 Cure mercator primas fuit et spoliator, Pauper et abcessit, quem preuia culpa repressit: Sic fugit hic predo cleri Noua villa Macedo, Quem, quia sic vixit, pater ecclesie maledixit. Qualiter Michael de la Pole, Comes Suffolcie, qui tunc regis Cancellarius erat, dum se culpabilem senciit, trans mare eciam nauigando ad salutem664 alibi se muniuit. Est Comes elatus, fallax, cupidus, sceleratus; Fraudes per Mille stat Cancellarius ille: Hic proceres odit et eorum nomina rodit Morsibus a tergo, fit tandem profugus ergo. Sic deus in celis mala de puteo Michaelis Acriter expurgat, ne plus comes ille resurgat.110 Qualiter eciam episcopus Cicestrie, tunc regis confessor, conscius culpe extera loca petens propria fugiendo reliquit. Alter et est talis, sub regis qui cubat alis, Mollis confessor, blandus scelerisque professor: Extitit hic frater, qui stat foris intus et ater, Cuius nigredo fedat loca regia, credo. Hic fuit obliqus procerum latitans inimicus, Semper in augendo magis iram quam minuendo: Hic tamen in fine fugit, et de sorte ruine Que mala spondebat aliis prius ipse luebat. Sunt ita predicti cordis formidine victi, De propria viui terra quod sunt fugitiui.120 Qualiter tres proceres de querela antedicti Londonias pariter aduenientes, cum rege, tunc apud Turrim existente, pro remedio in premissis optinendo, seruata regis reuerencia, colloquium pacificum habuerunt: vnde de regis consensu parliamentum infra breue Londoniis tenendum optinuerunt. Tunc tres persone, qui pleni sunt racione, Iusticiam querunt, regem super hoc adierunt. Rex fuit ad muros Turris proceresque futuros Vidit, et ex visu cognouit se sine risu. Armatis turbis portas intrantibus vrbis, Intrant audaces proceres in pace sequaces; Turrim ceperunt, vbi regis honore steterunt. Eius vt a latere vicium poterint remouere, Est iter inuentum, statuunt quo parliamentum, Vt sic purgarent regnique statum repararent.130 Qualiter in principio parliamenti concordatum est, quod absencia tunc illorum qui, vt premittitur, a regno sponte fugierunt, in perpetuum exilium absque redempcione iudicaretur. Terra covnata fuerat de lege vocata; Rex sedet, et tutum fuit os commune locutum. Dicit enim, tales qui regis collaterales665 Extiterant gentes, super hoc quod sunt fugientes, Iudicium tale fuit exilium generale: De terra dempti sic sunt, non ense perempti; Est ita dilata procerum sentencia lata. Qualiter parliamentum gradatim processit, precipue contra illos qui regis iniqui fautores iniqui fuerunt, quorum Simon de Burle666 miles, tunc regis Camerarius, in iudicio conuictus mortis sentencia decollatus est. Hoc facto querunt alios, qui tunc latuerunt, Quorum regalis Camerarius est capitalis. Corruit in fata gladii vestis stragulata;140 Stat quia non recta, magis est culpanda senecta: Lacrima Regine dum poscit opem medicine, Obrutus amittit caput et sua funera mittit. Ecce Senescalli non tantum lucra catalli, Que mala quesiuit, sceleris fortuna sitiuit, Qualiter etiam Iohannes Beauchamp miles, tunc regis hospicii Senescallus, quem rex Baronem de Briggenorth vocari constituit, amisso capite de Curia recessit. Set magis in mortem decreuit curia sortem: Dum caput inclinat, gladius sibi iura propinat. Ille quidem Cignum despexit, Aprumque malignum Semper laudauit, cor regis et infatuauit; Fallax, versutus, quasi vulpis fraude volutus,150 Inuidus et paci lingua fuit ille loquaci. Nomen Baronis cecidit sic Pons Aquilonis; Hoc rex erroris posuit sibi nomen honoris. Qualiter Nicholaus Brembel, qui ciuis et Maior Londoniarum fuerat, ad furcas tractus et ibi suspensus suam vrbis libertatem turpiter amisit. Maior erat ville, Tribulus dictus fuit ille, Qui proceres pungit regisque dolos magis vngit: Hunc quasi consortem dilexit rex, quia sortem Consilii cepit, quo mortem fine recepit: Furcis pendebat, quem primo terra trahebat, Ictum sic ensis non sentit Londoniensis. Qualiter eciam Robertus Tresilian miles, qui667 tunc de Banco regis iudex capitalis extitit, sub eadem furcarum pena diem vite sue iudicialiter clausit extremum. In banco regis qui librat pondera legis,160 Iuraque cognouit, aliis plus iura remouit, Cornubiensis erat: si quis sua crimina querat, Peior eo nullus, nec eo fallacior vllus. Hic scelus instigat proceres, quos sepe fatigat, Vnde fatigatus tandem perit hic sceleratus: Crimine prestante super hoc quod fecerat ante, Ad furcas tractus fit ibi pendendo subactus. Pendula sors tristis morientibus accidit istis, In manibus quorum pendebant iura virorum. Qualiter iudices alii, qui originales regis excessus, vt prefertur, sigillis suis contra proceres roborarunt, ad instanciam prelatorum absque mortis iudicio in partes Hibernie exules ab Anglia transierunt. Iudicibus reliquis falsisque scienter amicis,668170 Vt patet ante nota, conclamat curia tota: Vrbs, ager et villa damnarunt falsa sigilla, Que dederant causam sceleris regi, magis ansam.669 Non fuit hec pena, delictis que fore plena Posset, et hoc certe vox plebis dixit aperte;670 Set nimis ornate penam ficta pietate Pontifices regis moderantur ab ordine legis: Sic non ense cadunt, set in exilium mare vadunt, Quos inconsultos suscepit Hibernia stultos. Legiferi tales super omnes sunt speciales,180 Regis ad errorem qui plus tribuere fauorem. Hic non sorte pari statuit sors fata parari,671 Vt reus incepit, sic de mercede recepit: Exulat iste status, fuit alter decapitatus, Hii, cum ceduntur, ad funera fune trahuntur. Dispar erat munus, fuerat tamen exitus vnus;672 Quicquid homo voluit, tandem mors omnia soluit. Qualiter diuersi fratres, diuersarum curiarum tunc confessores, vna cum aliis ministris quampluribus, quasi palee invtiles per loca disperguntur. Vt rex purgetur, vt regnum clarificetur, Restat adhuc queri, poterit quo culpa mederi. Absque deo fratres fuerant hoc tempore patres,190 Nec sibi confessa per eos est culpa repressa:673 In viciis arent, vicium qui mundificarent; Morum more carent, mores qui multiplicarent. Fraudis in exemplum sic errat ab ordine templum, Nec cauet ille status solita de sorde reatus: Sunt ita transgressi fratres ad sacra professi, Quod personarum deus extitit vltor earum. Ad regale latus non est status inmaculatus, Quo plus quam Centum remouentur abinde clientum: Lugent cantores, perdunt quia cantus honores,200 Plangunt scriptores scriptos de fraude rigores: Transit adulator, sceleratus et insidiator, Consilii fautor, inuentor et inuidus auctor. Qualiter proceres predicti de querela principales, si precibus aut donis flecti possent, sepissime blandiuntur; set illi tanquam vere iusticie executores, vsque in sue querele consummacionem vnanimes constanter astiterunt. Stat manus extenta, nec cessat Curia tenta, Donec purgetur dolus omnis et euacuetur. Falsi temptarunt iustos, set non superarunt, Nec prece nec dono, Cristo mediante patrono. Tempore quo stabant hii tres, regnum solidabant, Legem firmabant viciataque iura fugabant: Sic emendatum Regem faciunt renouatum,210 Cercius vt credunt, et sic cum laude recedunt. Concinit omne forum benefactaque laudat eorum, Talia dicentes sunt vndique laude canentes.674 Hic in fine compositor gesta dictorum trium procerum laudabiliter commendans, pro eis apud altissimum deuocius exorat. In Cristi signo sit semper gloria Cigno, Laus et in hoc mundo sit Equo, quem signat hirundo, Vrsus et ex ore populi fungatur honore. Hii tres Anglorum fuerant exempla bonorum; Regnum supportant alienaque pondera portant: Reddat eis munus tribus est qui trinus et vnus. Amen.675
FOOTNOTES:
Explicit prima Pars Cronice et Incipit Secunda.
Hic in Secunda parte Cronice declarat qualiter rex, sub vmbra ficte concordie pacem dissimilans, tres proceres predictos dolose circumuenit; ita quod vnum ex istis iugulari, alium decollari fecit,676 tercium vero vna cum domino de Cobham, qui regni verus amicus semper extitit, in exilium mancipari tirannica potestate, prothdolor! destinauit. Insuper et, quod detestabile fuit, idem crudelissimus rex reuerendum in Cristo patrem Thomam Arundellie,677 tunc Cantuariensem Archiepiscopum, de Sede sua penitus expulit, ipsumque pro perpetuo in exilium delegari crudelissime constituit.
O dolor in mente, set prothdolor ore loquente! In hac secunda parte cronice compositor primo ea que post sequntur dolorosa infortunia doloroso corde deplangit. Heuque mee penne, scribam quia facta gehenne! Obice singultu, lacrimis pallenteque vultu, Vix mea penna sonat hec que michi Cronica donat.678 Vt prius audistis, hii tres, quibus Anglia tristis Plus delectatur, magis hos fortuna minatur: Rex facie bina fallax, latitante ruina, Omnia fingebat, que dolos sub fraude tegebat. Ad regale latus, quasi frater et associatus, Qualiter, vt hii tres proceres, de quibus audistis, cum rege, quem dolosum sciebant, pacem securiorem habere possent, cartas concordie ab ipso impetratas optinuerunt. Cignus erat factus, et eos quos vult facit actus:10 Taliter est et Equs regis de carmine cecus, Quod non discernit ea que fallacia cernit: Est incantatus eciam quasi magnificatus Vrsus, et ignorat finem, qua sorte laborat. Set magis vt tuti maneant de lege statuti,679 Hii regis querunt cartas, quas optinuerunt: Sic se conformant, sic se cum rege reformant, Quod viuunt more quasi grex pastoris amore. Hoc credunt plane, set transit tempus inane; Cum se stare putant, subito sua tempora mutant.20 Ecce scelus magnum, latitans quasi vulpis in agnum, Qualiter rex, vt ipse sub dissimilate pacis concordia proceres decipiat, vulpe fallacior continua circumuencione dolos machinatur. Sic dolus expectat, quos ira tirannica spectat.680 O fraus, o que dolus, quos rex sub ymagine solus, Dum scelus exhausit, tam longo tempore clausit! Set magis ad plenum tunc fuderat ille venenum, Quo prius inflatus quamsepe dolet sceleratus: Turbinis vt ventus, sic irruit acra iuuentus In Cignum spretum, dum se putat esse quietum. O quam fortuna stabilis non permanet vna! Qualiter rex sui pectoris odium, quod adiu latuit, ad expressam vindictam primo contra ducem Glouernie, qui Cignus dicitur, in oculis omnium fulmine plus subito produxit. Nam et ipse rex in propria persona dictum ducem apud Plescy improuisum manu forti cepit, et eum sic captum Calisias indilate produci, et ibi sub arta custodia striccius incarcerari constituit. Exemplum cuius stat in ordine carminis huius.30 Rex agit et Cignus patitur de corde benignus, Illeque prostratus non est de rege leuatus: Ad Plescy captus tunc est velut hostia raptus, Rex iubet arma geri, nec eo voluit misereri. Cum sponsa nati lugent quasi morte grauati, Plusque lupo seuit rex, dummodo femina fleuit: Nil pietas munit, quem tunc manus inuida punit; Rex stetit obliqus, nec erat tunc vnus amicus.681 O regale genus! princeps quasi pauper egenus Turpiter attractus iacet et sine iure subactus.40 Sunt ibi fautores regis de sorte priores, Qui Cignum prendunt, vbi captum ducere tendunt: Sic ducendo Ducem perdit sine lumine lucem Anglia, que tota tenebrescit luce remota: Trans mare natauit, regnum qui semper amauit, Flent Centum Mille, quia Cignus preterit ille. Calisie portus petit, vnde dolus latet ortus, Error quem regis genuit putredine legis: Carcere conclusus subito fuit ille reclusus; Nescit quo fine, sit vite siue ruine.50 Tunc rex elatum sumpsit quasi falco volatum, Vnde suas gentes perdit custode carentes. Qualiter rex, qui per mille meandros procerum corda exagitans inquietauit, Ricardum Comitem Arundellie682 qui dicitur Equs, fraudulenter decepit. Erat enim tunc frater dicti Comitis Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, cui rex sub iuramento fidem prestitit, quod, si dictus Comes ad sui regis presenciam obediens sponte veniret, liber extunc absque calumpnia, vbicumque transire vellet, cum firma regis amicicia fiducialiter permaneret: et sic veniens probus Comes ab improbo rege decipitur. Amoto Cigno, rex feruens corde maligno Prendere querit Equm, super hocque reuoluere secum Caucius in mente conspirat fraude latente. Periurans Cristum Comitem sic decipit istum: Ipse libro tacto iurat, firmanteque pacto Promisit certe que fidem donauit aperte, Dicens quod tutus nulla de fraude volutus Liber transiret, ad eum si quando veniret.60 Hoc iuramentum frater Comitis manutentum Primas feruore regis suscepit ab ore: Presul letus erat, sub tali federe sperat, Et sic cautelis captus fuit ille fidelis. Vrsus vt audiuit, non ergo remotus abiuit; Signans se Cristo mentem stabiliuit in isto: Non facit excursus paciens que piissimus Vrsus, Set magis attendit mala que fortuna rependit: Qualiter Thomas, alio nomine Vrsus, tunc Comes de Warwyk, a regis satellitibus Londoniis captus et in carcerem missus inmunis culpe paciens succubuit. Super quo suum parliamentum apud Westmonasterium in proximo pronunciandum rex tirannus decreuit. Londoniis mansit, nec ab vrbis cardine transit, Quo captiuatus fuit hic sine labe reatus.70 Sic tres persone vi set non iure corone Carceribus stricti remanent velut vmbra relicti. Celsius in scanno tunc creuit pompa tiranno, Nulli parcebat, sibi dum fortuna fauebat:683 Stat scelus extentum statuit quo parliamentum, Vt sit finalis sic vlcio iudicialis. Tunc appellantes fuerant octo dominantes, Qui tres appellant, vt eos a luce repellant. Qualiter pronunciato parliamento octo tunc appellantes contra dictos tres proceres ad eorum perdicionem promptissimi interfuerunt, et quia rex propter metum populi ducem Glouernie coram eo personaliter in parliamento comparere noluit, subtili mendacio finxit eum in lecto mortuum fuisse, qui adhuc superstes in carcere Calisie sub claue tenebatur; et sic ducem absentem absque responsione rex pestifer falsissime condempnauit. O, quis pensare posset quin fleret amare, Dum scelus explorat, per quod magis Anglia plorat?80 Ecce dies mortis aderant, qua pompa cohortis Regem pomposum statuit magis esse dolosum. Pro regis parte subtili fingitur arte, Cignum tam purum sine response moriturum: Cum magis expresse rex nouit eum superesse, Finxit eum lecto transisse sub ordine recto. Sic non inuento Cigno, nil parliamento Pro se respondit, quem rex sub claue recondit: Cum non apparet, vt se de lege iuuaret, Hunc condempnarunt subito, quem post spoliarunt.90 O scelus inferni, poterunt quo flere moderni, De iugulo Cigni quod constituere maligni! Qualiter rex, cum ipse se ducem prenotatum cautelose, sicut audistis, condempnari spirauerat, postea infra tempus quosdam tortores sibi quasi ab inferno confederatos Calisias, vbi dux adhuc viuus incarceratus est, transmisit, qui illuc aduenientes, ad regis preceptum de iugulo pre manibus excogitato, ducem improuisum clanculo de nocte sub pondere lecti plumalis mortaliter depressum absque pietate subito suffocarunt. Occulte querunt quod aperte non potuerunt, Dumque timent gentes, clam sunt sua facta gerentes. Assunt tortores de nocteque feruidiores Cignum prostratum iugulant quasi martirizatum: Calisiis actum sceleris fuit hoc malefactum, Regis precepto, iugulo qui gaudet adepto. Sic nece deuictum, sic corpus ab hoste relictum, Clam de conclaui susceperat Anglia naui;100 Per mare regreditur corpus, nec adhuc sepelitur, Namque sepulturam defendit Rex sibi puram: Desuper a latere patris loca iusta tenere Dummodo quesiuit, vix bassa sepulcra subiuit. O que nephas tale, quod nec ius imperiale, Set neque lex Cristi proceri sic contulit isti! Eius enim vita periit sine iure sopita, Et mors eius ita negat esse sepulcra petita. Heu! quia iam viuit, vnquam qui talia sciuit, Sic regis natum per regem mortificatum?110 Heu! quia regalis stirps Anglica tam specialis Regis precepto periit sine crimine cepto. Heu! quia tortorum quidam de sorte malorum Sic ducis electi plumarum pondere lecti Corpus quassatum iugulant que necant iugulatum; Quod nimis ingratum dolet Anglia tota relatum. Det deus hoc fatum, sit adhuc quod corpus humatum, Spiritus atque statum teneat sine fine beatum!684 Qualiter Comes Arundellie ab impio rege in parliamento accusatus, ad ea que sibi obiciuntur intrepidus respondit; et primo singula que per ipsum fiebant, secundum sue intencionis propositum ad regis honorem facta fuisse claro sermone iustificauit; secundo enim regis cartas super hoc pacem et concordiam specialiter testificantes in auribus omnium manifestius pronunciauit: set ille, coram quo nullum ius procedit, rex impius Comitis responsa non acceptans, ex propria malicia ipsum mortali sentencia dampnatum, in impetu furoris apud montem Turris Londoniarum decollari fecit, vbi fratres Augustinenses corpus cum capite secum ad eorum ecclesiam cum psalmis deferentes in loco congruo deuote sepelierunt. Est recitandus Equs, Cignus quia preterit equs: Non hos morte pari voluit sors equiparari.120 Rex sedet, et cuncti fautores tunc sibi iuncti Sunt ibi presentes ad Equm mala plura loquentes; Isteque solus erat, que deum solummodo sperat, Quo pius et fortis permansit ad vltima mortis. Rex prius accusat, et Equs scelus omne recusat, Pretendens regisque sigilla sub ordine legis Cartam monstrauit, qua tucior esse putauit: Non fuit absque nota, prius est concordia nota. Set rex cautelis Comitis responsa fidelis Caucius extinxit, que dolos sub fraude refinxit.130 Tunc conspirati cum rege que magnificati685 Regis predicta firmarunt omnia dicta. Heu! nimis ingrata tunc est sentencia lata, Horrida, mortalis, quia pena fuit capitalis. Per loca, per vicos ductus respexit amicos, Qui magis occulta dederant suspiria multa: Vndique tunc flebant qui talia fata videbant, Cum prece deuota facientes plurima vota. Sunt et fallaces alii, pro rege sequaces Qui veniunt equites, neque iusti set neque mites;140 Hii penam talem proclamant tunc capitalem, Ad loca signataque iubent procedere fata. Tunc Comes ad Cristum sermonem dixerat istum: ‘Omnia tu nosti: moriar, quia sic placet hosti; Hostibus exactus perio, sine iure subactus; Inmunis pergo, miserere michi, precor, ergo.’ Expansis palmis que sonantibus vndique psalmis, Sic patitur tandem, penamque subintrat eandem: Quin caput amittit sibi gracia nulla remittit, Milia quo Centum maledicunt parliamentum.150 Corpus ad ima cadit, dum saluus ad ethera vadit Spiritus in celis, vbi viuit amore fidelis: Augustinenses fratres tunc Londonienses Hunc magis extollunt, que caput cum corpore tollunt; Vix tamen audebant hoc ponere quo cupiebant, Set magis occultum condunt pro rege sepultum. Det deus hoc sciri, poterit quod adhuc sepeliri, Eius et heredes proprias habeant sibi sedes. Iam refrenato violenter Equo que grauato, Qualiter Comes de Warwyk,686 ex regis collusione circumventus, in parliamento se culpabilem recognouit, sperans per hoc certissimam regis veniam, vt sibi promittebatur, infallibiliter promeruisse. Set rex omni fallacie intendens, qui per talem recognicionem alios de querela convicisse putauit, dicto Comiti mala pro bonis retribuens, ipsum pro mercede exheredatum in partes longinquas, vt ibi in carcere seruaretur, exulem pro perpetuo mancipauit. Vrsum querebant, quem tunc agitare volebant;160 Pestiferique canes aderant tunc regis inanes, Vndique latrando pacem nec habent aliquando. Ad latus omne terunt, set ad hoc quod plus potuerunt Non magis attendit, quin rex sua recia tendit. O! quam subtilis oritur tunc fraus iuuenilis, Per quam tunc fraudem nequit Vrsus carpere laudem. Hoc rex testatur, Vrsus quod si fateatur687 Quod reus existat, nec ad illa relata resistat, Rex sibi prestabit veniam, qua curia stabit, Et sic transibit sine morteque liber abibit;170 Sique recognoscat aliter, sibi iuraque poscat, Incidet in mortem: trahat hanc quam vult sibi sortem. Qui cum rege pares fuerant tunc consiliares, Vrsum temptarunt, eius quoque velle probarunt: Hic vitam portat, alius mortemque reportat; Hic consolatur, alius quandoque minatur; Quisque dolos fingit, quibus Vrsi pectora stringit, Quo minus agnoscit quid regi dicere possit. Sicque fatigatus tandem de labe reatus Se fore conuictum reddit: fuit hoc male dictum:180 Tali sermone concrescunt iura corone, Rex tres deuicit, vnus quia talia dicit. Ad regis vota fuit Vrsi diccio tota, Omneque respondet verbum, quod rex sibi spondet: Set cum sic vere regi putat ipse placere, Regis et ad nutum sperabat se fore tutum, Tunc magis amisit que rex sibi federa misit; Nam quod promisit rex pactum denique risit, Et sic delusus fuit Vrsus ab ore reclusus, Vnde pium verbum gustu magis extat acerbum.190 Heu, quam res tristis! heu, quam fuit error in istis, Quando suum pactum rex non produxit in actum! Fingit et ignorat que rex tunc fraude colorat, De quibus extentum finis docet experimentum. Vrsus poscebat, quod rex non perficiebat, Nec pudet hoc gestum, fraudis quod erat manifestum. Vrsum contemptum, nulla pietate redemptum, Exilio demptum statuit rex esse peremptum: Insula tunc hominis longinqua que plena ruinis Carcere concludit Vrsum, quem pena retrudit.200 Quod sic ledebat, regi non sufficiebat, Set capit ex toto terras herede remoto, Nec sibi dimissam solam fouet hic Comitissam, Set magis amouit, inopem quam Curia nouit. Sic rex deleuit, quem tota prouincia fleuit; Ne plures ledat, moriens prius ipse recedat. Restat adhuc dira mons Ethna latente sub ira Regis, dumque faces magis obtinet inde voraces.688 Quem rex iratus, quamuis sine labe reatus,689 Tangit in ardore, subito perit ille dolore.210 Cum plus morosus sit homo, magis est viciosus, Regi qui seuit pestis quo pessima creuit. Vnus erat dignus, paciens, pius atque benignus, Qualiter rex, omnes quoscunque ledere posset querens, tandem innocentem dominum de Cobham, qui per prius seculo renuncians in domo Cartusiensi tunc moram traxit, eciam in iudicium parliamenti produxit. Set ille, nullo minarum terrore aut blandimentorum exhortacione locum tiranno prebens, in omnibus suis responsionibus fidelissimus inveniebatur: vnde rex quasi confusus, eius constanciam abhorrens, ipsum pre verecundia absque mortis sententia in exilium longius ab Anglia destinauit. Prouidus et iustus, morum virtute robustus, Non erat obliqus, regni set verus amicus: Hunc rex odiuit, in quo bona talia sciuit; Vt dicunt Mille, dominus Cobham fuit ille, Cronica quos lesit, quibus ille fidelis adhesit.690 Cristo set vere voluit quia fine placere Transtulit ad sedem se Cartusiensis ad edem:220 Sic cepit Cristus, voluit quem tollere fiscus;691 Quem Cristus duxit, fiscus sine iure reduxit. Rex scelus accusat, Cobham scelus omne recusat, Iustificans factum; sic res processit in actum: Que sapit hec loqitur, nec in hoc vecors reperitur, Immo quod est certum regi manifestat apertum. Sic, quia veridicus tribus est constanter amicus, Rex condempnauit Cobham, set non maculauit: Sic non conuictus gladii non senciit ictus,692 Exilii lora subiit tamen exteriora.230 Hinc rogo quod purus redeat cum laude futurus, Vt sic felici reditu letentur amici. Qualiter rex, qui nec deum timet nec hominem veretur, contra reuerendissimum in Cristo patrem Thomam Arundellie, tunc Cantuariensem Archiepiscopum, dum inter eos maior putabatur dileccio, occasiones discordie importabiles ductus auaricia fingere non erubuit. Vnde idem Thomas, de Archiepiscopo in non Archiepiscopum694 subito mutatus, omnia bona sua tam temporalia quam spiritualia dolosa regis circumvencione penitus amisit; expulsusque insuper absque vllo mundi releuamine, solum deum reclamans exul et pauper ab Anglia recessit. Heu! mea penna madet lacrimis, dum scribere suadet Infortunata sceleris quibus horreo fata. Non satis est regem mundi deflectere legem, Vt pereant gentes sub eo sine lege manentes,693 Set magis in Cristum seuit, quapropter ad istum Casum deflendum non est michi credo tacendum. Anglorum Primas, suppremo culmine primas Qui tenuit sedes, melius dum sperat in edes,240 Hunc rex compellit et eum de Sede repellit, Dum Simon Rome supplantat federa Thome. Hic Thomas natus Comitis fuit intitulatus, Clericus aptatus, doctor de iure creatus,695 Legibus ornatus, facundus, morigeratus, Cum Cristo gratus in plebeque magnificatus. O quam prelatus tam purus et immaculatus Ad regale latus tandem fuit illaqueatus! Tramite subtili latitans plus vulpe senili Rex studet in fine Thomam prostrare ruine.250 De tribus audistis, cum rex scelus intulit istis, Hic declarat aliqualiter figmenta causarum, per quas pontifex supradictus a parliamento tunc absens contra omnem iusticiam, vt audistis, exilii sentenciam ab improuiso quasi nescius incurrebat. Presul vt adiutor fuit hiis quodammodo tutor, Non contra legem, set ab ira flectere regem Nomine pastoris temptauerat omnibus horis: Semper erat talis, restat dum spes aliqualis, Si contra mortem poterat saluasse cohortem. Rex tulit hoc triste, quia Cancellarius iste Tempore quo stabat hos tres constanter amabat; Sic procurator pius extitit et mediator, Cartas quod Regis habuerunt munere legis.260 Pontificis more summi pro regis amore Sic pacem mittit, mortis gladiumque remittit: Hec ita fecisset, pactum si rex tenuisset, Set que iurauit hodie, cras verba negauit. Cernite pro quali culpa magis in speciali Pontifici tali sine causa materiali Rex fuit iratus, set et altera causa reatus Est plus secreta, tunc Rome quando moneta Simonis ex parte papam concludit in arte. Ecce per has causas sub regis pectore clausas270 Hoc scelus obiecit Thome, qui nil male fecit. Regis fautores super hoc tamen anteriores Fraudibus obtentum concludunt parliamentum; Sic de finali rex pondere iudiciali Exilio demit Thomam, nec amore redemit: Sic pater absque pare, quem rex spoliauit auare, Partes ignotas tunc querit habere remotas. Tunc pius Antistes casus pro tempore tristes696 Sustinet, et curam sperat reuocare futuram: Cristus eum ducat, saluet que salute reducat,280 Sic vt vterque status sit ei cum laude beatus. O dolor, hoc anno quo creuit pompa tiranno! Hic narrat qualiter vix vnus aut de morte aut de exilio, precipue697 trium procerum supradictorum, aliquod verbum lamentabile in aperto proferre tunc audebat; set pocius scandalum quam laudem pre timore regis ad inuicem confabulati sunt. Qui ferus, vt dicit, voluit quos vincere, vicit. Dum scelus hoc restat, super omnes tres manifestat, De quibus in gente stat vox variata repente:698 Quidam constricti, quidam de munere victi Ad mala ducuntur, quia multi multa loquntur.699 Tunc Olor, Vrsus, Equs, non vnus dicitur equs; Heri laudati fuerant, nunc vituperati: Fama fugit prima, quia sors descendit ad ima,290 Sorteque cessante, cessat laus omnis ab ante: Vertitur obliqus amor, est ibi nullus amicus, Quo tres predicti periunt velut vmbra relicti. Tunc consanguinitas aufert de sanguine vitas, Denegat et sexus procerum dissoluere nexus; Nil genus obstabat, racio nec eos reparabat. Sic transformata fuit illa dies scelerata; Stirps extirpatur, flos arboris euacuatur, Quo maneat nomen, heres non percipit omen; Vt pater intrauit, ita solus ab orbe migrauit.300 Sic vice iam versa spergens fuit vnio spersa, Heri rectores, hodie magis inferiores, Et sic derisi fuerant quodammodo visi. Portas clauserunt, vbi claues non habuerunt, Nec tamen exclusus fuerat tunc regis abusus: Non se conuertit, in peius qui male vertit; Dum mala queruntur, in eo peiora sequntur; Tres interfecit proceres, dum pessima fecit, Quo nimis elatum sumpsit sua pompa volatum. Tunc delusores, quos curia turbidiores310 Nouit, ridebant super hiis que gesta videbant; Friuola componunt tribus et tria scandala ponunt; Tale fuit dictum, nec adhuc stat ab ore relictum: ‘Non Olor in pennis, nec Equs stat crine perhennis, Canticum, quod composuere maligni in derisum procerum tirannice interfectorum. Iam depennatus Olor est, Equs excoriatus, Vrsus non mordet, quem stricta cathena remordet.’ Sic fatue turbe vox conclamabat in vrbe: Omnia que dici poterant dicunt inimici, Pluraque fingentes mendacia sunt parientes. Grene, Scrop, Bussy, cordis sine lumine fusci,700320 Omne nephas querunt, quo ledere plus potuerunt: Rex fuit instructus per eos, et ad omnia ductus Que mala post gessit, quibus Anglia tota pauescit. Intra se flebat populus, qui dampna videbat; Cum non audebat vocem proferre, tacebat. Hic circa finem probitates ducis Glouernie necnon Comitis Arundellie magis in speciali commemorans, eorum gesta laudabiliter commendat. Consulit insuper, quod per ea que preterita sunt presentes vtinam discreto pectore sibi contra futura prouidere nullatenus omittant.702 O Dux inmense, tu Gallica regna sub ense Militis ex more bellasti regis honore. O Comes, inque mari pro rege tuo superari Classem fecisti Francorum, quos domuisti. Heu, rex, qui tales fraudasti collaterales,330 Sit tibi de fine vindex fortuna ruine! Principio rerum placido quamsepe dierum Finis adest tristis; ideo speculemur in istis:701 Estque fides rara modo, quam mens nescit auara. Dum fauet os fraudis, ne credas omne quod audis: Fingere fingenti scola nuper erat sapienti; Talis vt hesterna fuit, est scola nunc hodierna: Fallitur incertum, set quando videbis apertum Finem cum cauda, tunc demum tempora lauda. Anno bis deno primo de sanguine pleno340 Septembris mense feritas dominatur in ense:703 Tristis vt audiui, carmen scribendo subiui: Plangite, vos viui, quia planctus sunt residiui. Doctoris verba sunt hec que miror acerba; ‘Dum melius fecisse putes, latet anguis in herba.’ Quicquid homo fatur, quicquid facit aut meditatur, Stat fortuna rei semper in ore dei.
FOOTNOTES:
Explicit secunda pars Cronice et Incipit Tercia.
Hic in tercia parte Cronice finaliter scribit qualiter rex antedictus, vtroque dei et hominum iure postposito, Strenuissimum Principem Dominum Henricum, tunc Derbeie704 Comitem, patre suo Duce Lancastrie adhuc viuente, per decennium capitose in exilium delegauit. Postea vero, patre defuncto filioque in partibus Francie tunc existente, idem rex omnis malicie plenus, quasi per infinitas doli circumvenciones, tam in ipsius absentis personam quam in eius hereditatem, occasiones maliciose fulminari decreuit. Set qui verum a falso discernit summus iudex, tantas malicie abhominaciones impune non ferens, dictum dominum Henricum, tunc post obitum patris sui Ducem Lancastrie, in Angliam sua diuina prouidencia, inuito rege, remeare fecit: ob cuius aduentum vniuersi regni fideles, tam proceres quam communes, deum quasi ex vno ore collaudantes pestiferum Ricardum suis ex demeritis regno renunciantem penitus a gradu suo deposuerunt, gratissimumque Ducem dominum Henricum prenotatum in Solium regie magestatis705 regnaturum coronantes cum gaudio sublimarunt, terciodecimo die mensis Octobris, Anno domini Millesimo tricentesimo nonagesimo nono.
Hic in tercia parte cronice compositor in principio finem premeditans sub spe glorie future letatur. Tristia post leta, post tristia sepe quieta, Si bene pensemus, satis hec manifesta videmus. Regnum confractum regis feritate subactum Nuper defleui, lacrimas set abinde quieui; Regnum purgatum probitate ducis renouatum Amodo ridebo, nec ab eius laude tacebo. O res laudanda, o res sine fine notanda, Ad laudem Cristi, qui nos de carcere tristi R. tunc custodis, quasi sit regnantis Herodis, Gracius eduxit et ad inclita regna reduxit!10 Nouit enim mundus, Ricardus quando secundus Qualiter ad modum talpe, que semper terram effodiens eam continue subuertit, rex Ricardus, vt suum regnum tirannice disperdat, assiduis ymaginacionibus ad populi destruccionem omnes suas cautelas indesinenter coniectat. Iustos deleuit proceres, quos Anglia fleuit, Ipse superbire sic spirat et alcius ire, Quod dedignatur proprium regnumque minatur: Amplius ex more solito latitante furore Seuit, et oppressit populum cui parcere nescit. Sicut humum fodit euertens talpa que rodit, Vnde caret requie, sic alter nocte dieque, Vt magis euertat regnum quod demere certat, Sic scelus apponit et ad hoc sua robora ponit;20 Vt princeps baratri furiens regit acta theatri. Pondera prebebat, populum quibus ipse premebat: Vtpote salsarum furiosa caribdis aquarum Gurgite feruoris bibit, euomit, omnibus horis, Sic sibi collectum facinus sub pectore tectum Rex vomit in gentem, ve, ve! sine lege manentem. Per prius optentum semper sibi parliamentum Nota qualiter rex subtili fraude concessum sibi optinuit, quod vbicumque sedere vellet cum certis personis sibi assignatis, per prius inceptum continuare posset parliamentum. Per loca conseruat, in quo mala queque reseruat; Est vbi persona regis residente corona, Corpore presenti stat ibi vis parliamenti:30 Sic, vbicumque sedet presencia regia, ledet, Quod nullus sciuit sceleris que facta subiuit. Hoc factum regis fuit abhominacio legis, Quo fremuit certe populus, set nullus aperte: Sic tamen vt staret et tempora continuaret, Rex sibi papales bullas habuit speciales; Si quis in extento prius aut post parliamento Quid contradicit, in eum sentencia vicit. Ad scelus implendum tunc rex habet omne timendum, Excepte Cristo, qui non fuit auctor in isto;40 Quicquid enim dicit clerus, populus maledicit, Inuocat et Cristi vindictam pectore tristi. Inde set oblitus rex pestifer hos sibi ritus, Quos prius elegit, maledicto fine peregit; Consensu, tactu, visu que ferocior actu In regnum seuit, qui post sua crimina fleuit: Que non audiuit auris, nec cor mala sciuit, Tristia coniectat, populum quo perdere spectat. Carte scribuntur et in omni parte leguntur, Nota de primis cartis, quas scriptas ex regis compulsione tam clerus quam populus formidans sigillauit: tali enim subtilitate rex varias regni sui patrias spoliando destruxit. Hasque sigillari iubet omnibus et venerari:50 Perficit hoc clerus, si debeo dicere verus Nescio, set gentes sua sunt exempla sequentes; Nescia plebs legis, dum sperat premia regis, Vt dicebatur, ad regia iussa paratur. Vrbs, ager et villa cartis posuere sigilla, Quo magis ad plenum conspergitur omne venenum: Fallitur ex illo quisquis, cum firma sigillo Culpa recordetur, qua proditor omnis habetur. Cum sic quisque status sit in hiis cartis viciatus, Vt veniam portet sibi soluere quicquid oportet;60 Tunc exactores baratro magis auidiores Absoluunt gentes, pacem quasi sint redimentes. Hec set cautela nichil est nisi ficta medela, Nam magis insanus stat morbus cotidianus; Rex populum pressit, et ab inde quiescere nescit, Semper turbatur, semper sua regna minatur. Post primas cartas alias statuit magis artas, Nota de secundis cartis que blanche-chartres vulgariter nuncupantur. Set de scriptura patuit non vna figura. Has eciam villis iubet affirmare sigillis;706 Qualis finis erit quisquis sub murmure querit;70 Et sic velata facie plebs illaqueata, Quod facit ignorat, ita dum fortuna laborat. Qualiter rex Ricardus omnis malicie plenus strenuissimum dominum Henricum, tunc Derbeie Comitem Ducisque Lancastrie filium et heredem, sola ex inuidia, vt ipsum perderet, in exilium proiecit. Accidit interea, dum terra fuit pharisea, Est noua lis mota, quam nouerat Anglia tota. Nobilis Henricus, omnis probitatis amicus, Hic tunc florebat super omnes plusque valebat; Vt rosa flos florum, melior fuit ille bonorum, Custos Anglorum, per quem lux fulsit eorum, Exemplar morum que probacior ille proborum: Ad loca bellorum leo conterit arma luporum;80 Eius cognomen venerabile percipit omen, Quod numquam victum rutilat Lancastria dictum. Hunc patre viuente de sorte superueniente Rex delegauit et eum sine labe fugauit; Rex etenim nouit, ad eum quod patria vouit, Vnde timens sortem dolet eius habere cohortem: Inuidus hanc causam gestat sub pectore clausam, Donec disperdat iustum sine iureque perdat. Hic tamen ex more solito pro regis honore Semper promptus erat, aliter quo premia sperat;90 Sic nichil offendit, quo rex sibi dampna rependit, Set quia cunctorum rex oderat acta proborum. Singula non scripsi, que dux bona contulit ipsi; Si meritum detur, tunc dux mala nulla meretur: Exilium tortum gremio de regis abortum707 Hoc pro finali mercede datur speciali. Purus ad omne latus sic exulat inmaculatus, Qualiter nobilis Henricus antedictus in partes Francie, vt ibi tempore exilii moraretur, animo constanti viriliter se transtulit. Et quem decepit rex Anglus Francia cepit: Stans ibi preclarus regno fuit vndique carus, Quo sibi concreuit requies, set non requieuit.100 Dum genus exquirit in quo sibi iura requirit, Quem deus absoluit patri mors omnia soluit; Sic, patre defuncto, de consilio sibi iuncto Est tunc querendum, melius sibi quid sit agendum: Et sic consultus velut heres Miles adultus, Que sua cognoscit post patrem propria poscit. Hos per rumores adeunt ambassiatores Regem querentes, legem super hocque petentes; Set qui cuncta vorat non audit quod pius orat,708 Exheredatum set eum iubet esse fugatum.110 Et sic nec regem iustum iustam neque legem Dux probus inuenit, dum vox sibi nuncia venit. Tunc confiscatus rapitur sine iure ducatus, Quo se confortat dux commoda nulla reportat; Pulli coruorum, pascit quos mater eorum, Non ita proclamant, quin plus sibi castra reclamant Regis fautores, terras que ducatus honores: Rex bona dispergit, qui non sine crimine pergit, Distribuens sortes, ditescat vt inde cohortes. Quod sic decreuit rex fama perambula creuit,120 Per mundum totum scelus hoc erit amodo notum. Nota qualiter post obitum patris sui ducis Lancastrie nobilissimus filius suus Comes antedictus, tunc de iure dux, vt ipse hereditatem suam vendicaret, de partibus Francie prouiso sapienter itinere Calisias adiit, vbi cum domino Thoma Cantuariensi Archiepiscopo, necnon Thoma filio et herede Ricardi Comitis Arundellie, vt prefertur, defuncti, vt in Angliam transfretaret, Cristo se commendans nauem ascendit. O quam plura sinit deus, et cum tempora finit, Omnia tunc certe que sunt demonstrat aperte! Dux inspiratus tandem, quasi sit renouatus, Singula compensat perfecto cordeque pensat: Tortorem regem tortam creuisseque legem Cernit, et errores in vtroque statu grauiores: Signans se Cristo quesiuit opem super isto, Qui, bene dum sperat, iubet vt sua propria querat. Ex subito more, saluo sibi semper honore,130 Partes subtiles Francorum dux quasi miles709 Cum paucis transit, nec ibi tardando remansit: Calisias iuit, vbi propria regna petiuit; Cum modica classe sic magnanimum remeasse Constat, et in naui dux ducitur inde suaui. Primas Anglorum, tunc exul fraude malorum, Thomas deuote stat ibi, comitante nepote: Hos dux regalis, veluti gallina sub alis, Secum votiua saluos duxit comitiua. Dux, Comes, Antistes, pariter solamina tristes140 Qualiter nobilis Henricus, tunc Dux Lancastrie, per mare nauigando portum querens tandem prope Grymmesby, Cristo mediante, littora pacifica sortitus est. Querunt sperantes, vbi venti sunt agitantes: Vela petunt portum quem sors prope contulit ortum; Vt dux concepit, Aquilonica littora cepit. Tunc magis audaci vultu cum plebe sequaci Exultans dicit, quod in hoc quasi prelia vicit. Ex animo forti dederat bona corda cohorti,710 Quod bene sperarent, quicquid sibi fata pararent. Sic congaudentes sub spe que nichil metuentes, Quo melius querunt, naues simul applicuerunt: Dux prius egressus disponit humo sibi gressus,150 Primitus exorat que deum genuflexus adorat Votis sincere mentis, quod possit habere Victoris palmas, extendit ad ethera palmas; Vtque scelus guerre superet, dedit oscula terre, Pluraque deuota dux fecit ibi pia vota. De prece surrexit, surgendoque se cruce texit, Qualiter ad seruicium nobilis ducis quasi vniuersa terra gratanter se optulit. Et tunc quam letas incepit adire dietas: Patria cum sciret quod saluus dux reueniret, Totus ei mundus occurrit vbique iocundus. Tunc rex Ricardus lepus est et non leopardus;160 Qualiter rex Ricardus tempore quo nobilis dux Henricus applicuit, in partibus Hibernie invtiles dies ad sui confusionem infortunate consumpsit. Quem timor astrinxit, alibi sua robora finxit: Hic ducis aduentum presciuit ab ore scientum, Quo celer exiuit et Hibernica regna petiuit. Sepe silens plangit, quem tunc vecordia tangit, Ex quo singultus plures rex cepit adultus. Sic redit absente dux noster rege timente, Nec quid presumit, sua propria dumque resumit. Dux probus audaci vultu cum plebe sequaci Qualiter apud Bristolliam capti et decapitati fuerunt tres precipue regis fautores, qui in mortis articulo dicti regis condiciones multipliciter accusarunt. Regnum scrutatur, si proditor inueniatur; Sic tres exosos magis omnibus ambiciosos170 Regni tortores inuenerat ipse priores: Ense repercussi periunt Scrop, Grene que Bussy;711 Hii quasi regales fuerant cum rege sodales. Scrop Comes et Miles, eius Bristollia viles Actus declarat, quo mors sua fata pararat; Greneque sorte pari statuit dux decapitari, Bussy conuictus similes quoque sustinet ictus: Vnanimes mente pariter mors vna repente Hos tres prostrauit, gladius quos fine vorauit, Sicut et egerunt aliis, sic hii ceciderunt;180 Quo dux laudatur regnumque per omne iocatur. Sunt tamen Henrici quamplures tunc inimici, Tales qui querunt obsistere, nec potuerunt: Sepius effantur et eum post terga minantur, Set non audebant, faciem cum respiciebant. Tempore sic stante stat rex vbi stabat ab ante, Qualiter Ricardus rex de partibus Hibernie rediens Wallie littora cepit. Donec commota tremit eius concio tota: Sic magis ignari sceleres fiunt quasi rari,712 Omnes sorte pari dubitant qua parte iuuari. Tunc fortuna rotam diuertit ab inde remotam,190 Cecaque permansit, dum rex super equora transit. Quos laqueos fecit in eos, sua culpa reiecit, Qui laqueatus erit, patrie dum littora querit. Hoc non obstante, vento tamen exagitante, Portum fatalem sors reddit ei specialem; Inque suas claues cepit fera Wallia naues, Quas cito dissoluit, regis cum facta reuoluit.713 Rex mittens sortes mandauit habere cohortes, Set nichil inuenit, vbi gracia nulla reuenit. Hoc ita cumque vident, quidam sub murmure rident,200 Et quidam flentes fuerant de corde dolentes: Prospera que nescit, tunc regia pompa recessit, Quisque viam vertit subito, nec ad arma reuertit. Tunc rex, vt dicit, sua fata dolens maledicit, Nec timet hinc Cristum, mundum nec abhorruit istum, Non est contritus, nec vult dimittere ritus, Vt prius errauit, sic semper continuauit; Sic furit ipse malis semper sine lege feralis, Principio qualis steterat, stat fineque talis. Cautus vt inuadit agnos, quos ledere vadit,210 Vulpis, in occulto sic rex a tempore multo, Pectore subtili iuuenis sub fraude senili, Omne scelus poscit, regnum quo perdere possit: Tunc super omne tamen conspirat habere leuamen, Vnde ducis sortem fallat fugiatque cohortem. Hinc perscrutatur dolus et fraus continuatur, Si quid prodesse poterit cogente necesse: Est ibi vis nulla, velut os perit absque medulla, Rex qui posse caret pro tunc sine viribus aret:714 Per loca, per castra fugit, et si tunc super astra220 Scandere sciuisset, transcendere tunc voluisset. Sic tumor elatus nuper tam magnificatus Est timor effectus, latitans quasi talpa reiectus. Quem non preseruat Cristus, se non homo seruat, Et quamuis tarde de te loquor ista, Ricarde. Qualiter rex Ricardus cum suis fautoribus nobili duci Henrico eisdem in Wallia occurrenti se reddiderunt. Peruigil a sompnis quod dicitur audiat omnis, Et quod dicetur regnis exemplificetur. Est rota fortune quodamodo regula lune, Que prius albescit de nocte que post tenebrescit; Sic de quo scripsi Ricardo contigit ipsi:230 Dum stetit ad plenum, steterat sibi tempus amenum, Set cum decrescit, lucem tunc nebula nescit; Cum se peruertit, sua spera retrograda vertit. Nil sibi de bellis, quia stat sibi terra rebellis, Nec mare succurrit, fugiens quia nauta recurrit; Spes sibi collata non est, set et vndique fata Ipsum torquebant, et ad ima repente ruebant: Non ita secreta loca sunt neque castra quieta, Que tunc secura fuerant pro sorte futura.715 Finis adest actus, capitur rex fitque subactus,240 Et reliqui tales, sibi sunt qui collaterales, Caute ducuntur capti, qui fata sequntur: Sic rex preuentus ducis est virtute retentus. Augusti mensis dedit hoc, quo Londoniensis Qualiter nobilis Henricus vna cum rege Ricardo et aliis Londonias veniunt, vbi dictus rex in turrim positus per aliquod tempus sub custodia remansit. Vrbs congaudebat, que ducem cum laude canebat. Sicut arena maris, occursus adest popularis, Tanti victoris benedicens gesta vigoris. In Turrim transit R., sub custode remansit; Sic caput Anglorum minimus iacet ipse minorum. Vt sit opus planum, nichil et de pondere vanum,250 Qualiter nobilis dux Henricus proceres quoscumque per regem Ricardum in exilium delegatos ad propria mitissime reuocauit. Apponendo manum dux purgat ad horrea granum; Iustos laudauit, iniustos vituperauit, Hos confirmauit, hos deprimit, hos releuauit. Regni primatem, crudelem per feritatem Quem rex explantat, dux ex pietate replantat: Humfredum natum patre defuncto spoliatum, Quem rex transduxit, hunc dux probitate reduxit. Nil tibi desperes, Arundell profugus heres,716 Prospera namque ducis fatis tua fata reducis. Warwici Comitem, cuius sine crimine litem260 Dux pius agnouit, saluum de carcere mouit: Cobham sorte pari dux fecit et hunc reuocari; Exilio demptus iustus redit ille redemptus Nec prece nec dono, Cristo mediante patrono. Tanta tulit gratis primordia dux bonitatis: Vt bona tam grata super hoc sint continuata, Cristus adhuc mentem ducis efficit esse manentem. Qualiter assignatum fuit parliamentum tenendum apud Westmonasterium ad festum Sancti Michaelis tunc proximi. Et interim Humfredus filius et heres ducis Glouernie vna cum matre sua corporis infirmitate mortui sunt. Londoniis festo Michaelis tunc manifesto, Stent vt ibi tuta, sunt parliamenta statuta: Quilibet attendit que sors sibi fata rependit,270 Semper et in gente fit murmur rege regente. Interea transit moriens nec in orbe remansit Humfredus dictus, redit ille deo benedictus: Defuncto nato, cito post de fine beato Mater transiuit, nati dum funera sciuit: Primo decessit Cignus, dolor vnde repressit Matrem cum pullo, sibi mors nec parcit in vllo. Est apud antiquos dictum, ‘Defunctus amicos Vix habet,’ a tergo caueat sibi quilibet ergo: Quisque suum pectus tangat viuens homo rectus,280 Nec sic gaudebit, quia singula vana videbit. Scribere iam restat, que mundus adhuc manifestat, Vt sit opus tale cunctis speculum generale. Tunc prius incepta sunt parliamenta recepta, Qualiter primo die parliamenti rex Ricardus personaliter non comparuit, set alibi existens titulo corone sue sub forma magis auctentica penitus renunciauit; super quo nobilis Henricus, vniuerso populo in eius laudem conclamante vt rex efficiatur, electus est. De quibus abstractus Ricardi desinit actus. Ecce dies Martis, nec adest presentia partis, Non sedet in sede, quem culpa repellit ab ede; Denegat in scanno loca tunc fortuna tiranno, A visu gentis quem terruit accio mentis. R. non comparet, alibi set dummodo staret,290 Causas assignat, quibus H. sua sceptra resignat:717 Substituit aliquos proceres tunc iuris amicos, Ad quos confessus proprio fuit ore repressus. Hiis circumspectis aliisque sub ordine lectis, R., qui deliquit, hunc curia tota reliquit; Hunc deponebant, plenum quem labe sciebant, Nec quis eum purgat, iterum ne forte resurgat: Tunc decus Anglorum, set et optimus ille bonorum, H. fuit electus regno, magis est quia rectus. Sola dies tentum tulit istud parliamentum,300 Nec magis expressit pro tunc, set ab inde recessit: H. tamen extenti noua tempora parliamenti Proxima decreuit, quo regni gloria creuit. Quando coronatus foret et de fine leuatus, Tunc processus erit super hoc quod curia querit; Interea gentes viuunt sub spe recolentes, Quod nouus errores rex conteret anteriores. Qualiter parliamentum continuatur718 vsque post coronacionem. Sexta dies stabat Octobris, quando parabat Rex nouus optata sua parliamenta nouata: Curia verbalis fuit et non iudicialis,310 Ad tempus restat nichil et de pondere prestat: Dicitur expletum quod nil valet esse quietum, Donec persona regis sit operta corona; Sicque coronari, quem Cristus vult venerari, Corditer exultat plebs omnis et inde resultat. Qualiter in die solempni nobilis Henricus in Solium regie maiestatis719 sublimatus cum omni gaudio coronatur. Qui res disponit et eisdem tempora ponit, Ille diem fixit, Henricum quo benedixit: Predestinauit deus illum quem titulauit, Vt rex regnaret sua regnaque iustificaret. Quem deus elegit, regali laude peregit,320 Nota, qualiter iura corone serenissimo iam regi nostro Henrico quarto tribus modis accrescunt: Primo Successione: Secundo eleccione: Tercio conquestu sine sanguinis effusione. Vnde coronatur in honoreque magnificatur: Tempore felici poterunt sollempnia dici, Que tam sacratis horis patuere beatis;720 Edwardi festa Confessoris manifesta Henrici festum Regis testantur honestum. Plebs canit in mente que resultat in ore loquente, Quisque colit Christum, quia regem suscitat istum; Vix homo pensare poterit seu dinumerare, Que tunc fulserunt sollempnia quanta fuerunt: Omnis terra deum laudat que canit iubileum,330 Henricum iustum que pium que ferum que robustum. Vnde coronatur trino de iure probatur, Regnum conquestat, que per hoc sibi ius manifestat; Regno succedit heres, nec ab inde recedit; Insuper eligitur a plebe que sic stabilitur: Vt sit compactum, iuris nil defuit actum; Singula respondent Henrici iuraque spondent. Qualiter parliamentum adhuc fuit continuatum. Fama volans creuit, que climata cuncta repleuit, Quo laus vexilli super omnes prefuit illi: Sic regnat magnus reprobis leo, mitibus agnus,721340 Hostes antiquos qui terret et augit amicos. Luna diem donat, qua Regem terra coronat, Marsque sequens terre dat parliamenta referre: Rex sedet et cuncti proceres resident sibi iuncti, Stant et presentes communes plus sapientes; Tempus erat tale communeque iudiciale. Quod bene prouisum nichil est a iure rescisum;722 Est quia protectus, letatur sic homo rectus, Et metuunt reliqui sua dampna dolenter iniqui. Qualiter Henricus, Regis tunc Henrici primogenitus, statum que nomen Principis de consensu omnium gloriose adeptus est. Set quia plus dignum prius est recitare benignum,350 Que sunt maiora scribens recitabo priora: Henrici natus Henricus, honore beatus, Est confirmatus heres Princepsque vocatus: Sic pars abscisa, summo de iudice visa, Arboris est vncta veteri stipitique reiuncta. Istud fatatum fuit a sanctisque relatum, Quod tunc compleuit deus, ex quo terra quieuit: Hoc facto leta stupet Anglia laude repleta, Cordeque letatur, quia stirps de stirpe leuatur. Tunc de consensu Regis procerum quoque sensu,360 Qualiter ea que nuper in parliamento tempore Ricardi per ducem Glouernie et socios suos gesta fuerunt, presens parliamentum confirmauit; et ea que Ricardus in vltimo suo parliamento constituit, presens eciam parliamentum penitus cassauit. Plebe reclamante, stant parliamenta per ante; Sic procedebant super hiis que gesta videbant Ad commune bonum, recolentes gesta baronum. Que prius Vrsus, Equs et Olor, qui dicitur equs, Nuper fecerunt, firmissima constituerunt; Et que pomposa peruersaque fraude dolosa Ricardus fecit, hec curia tota reiecit. Et tunc tractatum fuit illud opus sceleratum, Quo dudum Cignus periit sine iure benignus;723 Iusticie vere vindictam clamat habere370 Omnis ob hoc funus populus, quasi vir foret vnus: Sic communis amor popularis et vndique clamor Extitit acceptus a Rege que lege receptus. Infortunatus Ricardus, plus sceleratus, Qualiter Ricardo suis ex demeritis iudicialiter condempnato, ceteri qui cum eo accusati erant, tantummodo ex mera regis pietate quieti permanserunt. Omnibus ingratus, fuit vndique tunc maculatus; Sic quasi dampnatus abiit pre labe reatus, Quo stetit elatus sub carcere magnificatus. Eius fautores, qui sunt de sorte priores, Tunc accusati sunt ad responsa vocati: Hi responsales submittunt se speciales380 Iudicio Regis, per quem silet vlcio legis. Regia nam pietas sic temperat vndique metas, Quod nil mortale datur illis iudiciale; Est tamen ablatum, quod eis fuit ante beatum, Vocibus Anglorum venerabile nomen eorum; Corpora stant tuta, cecidit set fama minuta, Dux redit in Comitem, quatit et sic curia litem, Labitur exosus Bagot, quem rex pietosus Erigit, et mite prolongat tempora vite. Sic pius Henricus, inimico non inimicus,390 Gracius, vt debet, pro dampno commoda prebet; Ipse pium frenum laxat, quia tempus amenum Appetit, et Cristo placuisse putauit in isto. Non tamen in gente placet hoc, set in ore loquente Publica vox dicit, leges quod mammona vicit; Iusticiam queri plebs vult, rex vult misereri, Et sic fortuna pro tempore non fuit vna: Rex excusatur, nam dicunt quod variatur Consilio tali, quo res latet in speciali. Qualiter, finito parliamento, infra breue post quidam impii instigante diabolo, vt ipsi pium Regem Henricum cum sua progenie a terra delerent, proditorie conspirantes insurrexerunt, quos ira dei preueniens in villa de Circestria per manus vulgi interfectos miraculose destruxit. Quatuor auctores sceleris, Iuda nequiores,400 Ore dabant laudes, tacito sub cordeque fraudes; Holand, Kent, Sarum, Spenser, quasi fellis amarum, Federa strinxerunt, quibus H. seducere querunt. Viuere quos fecit pius H., nec eis male fecit,724 Hii mala coniectant in eum, quem perdere spectant; H. etenim pacem dedit illis, hiique minacem Eius spirantes mortem sunt arma parantes: Sic nimis ingrati mala retribuunt bonitati, In caput illorum tamen est vindicta malorum. Nam, qui cunctorum cognoscit corda virorum,410 Detegit occulta, quibus accidit vlcio multa: Cum magis instabant subitoque nocere putabant, Ex improuiso periunt discrimine viso. Per loca diuersa fuit horum concio spersa, Quos deus extinxit, nec in hoc miracula finxit; De populo patrie, nato comitante Marie, Quatuor elati perierunt decapitati. Ecce dei munus! populus quasi vir foret vnus, Surgit ad omne latus, sit vt H. ita fortificatus. Quod satis est carum, conciues Londoniarum420 Qualiter regis nati in custodia tunc Maioris Londoniarum pro securitate secundum tempus fidissime seruabantur. Nobilis Henrici steterant constanter amici: Rex iubet et prompti fuerant armis cito compti, Eius et in sortem magnam tribuere cohortem. Vrbs fuit adiutrix, que Regis tunc quasi nutrix Natos seruauit, et eos quasi mater amauit; Regis enim camera fuit vrbs hoc tempore vera, In qua confisus multum fuit ille gauisus: Sic pius in Cristo pietatem sentit in isto,725 Quo preseruatur et regnum clarificatur. Anglicus a sompnis quasi surgens vir canit omnis,430 R. cadit, H. regnat, quo regnum gaudia pregnat.726 Tempore quo facta sunt hec Ricardus ad acta Qualiter Ricardus, cum ipse noua de morte illorum qui apud Circestriam, vt predictum est, interierunt audisset, seipsum727 omni cibo renunciantem pre doloris angustia morientem extinxit. Non foris exiuit, qui quando pericula sciuit, Quod sors falsorum destructa fuit sociorum, Fortunam spreuit et eorum funera fleuit. Tunc bene videbat, quod ei fraus nulla valebat, Quo contristatus doluit quasi morte grauatus: Ecce dolor talis suus est, quod spes aliqualis728 Amodo viuentem nequiit conuertere flentem. Qui tamen astabant custodes sepe iuuabant,440 Ne desperaret, dum tristia continuaret; Set neque verborum solamina cepit eorum, Dum lacrimas spersit, sibimet nec amore pepercit: Sic se consumit, quod vix si prandia sumit, Aut si sponte bibit vinum, quo viuere quibit; Semper enim plorat, semper de sorte laborat, Qua cadit, et tales memorat periisse sodales: Solam deposcit mortem, ne viuere possit Amplius, est et ita moriens sua pompa sopita. Anglia gaudebat, quia quem plebs plus metuebat450 Cristus deleuit, quo libera terra quieuit: Set probus Henricus, pietatis semper amicus, Ad Cristi cultum corpus dedit esse sepultum Sollempni more, quamuis sine laudis honore. Langele testatur quod ibi Ricardus humatur; Ipse loco tali magis omnibus in speciali Corpus donauit, quod mundus habere negauit. Sic bona proque malis H. mitis et imperialis Reddit ei mite, qui clauserat vltima vite: Mortuus R. transit, viuens probus H. que remansit,460 Quem deus extollit, et ab R. sua prospera tollit. O quam pensando mores variosque notando, Nota hic secundum commune dictum de pietate serenissimi regis Henrici, necnon de impietate qua crudelissimus Ricardus regnum, dum potuit, tirannice vexauit. Si bene scrutetur, R. ab H. distare videtur! Clarus sermone, tenebrosus et intus agone, R. pacem fingit, dum mortis federa stringit: Duplex cautelis fuit R., pius H. que fidelis; R. pestem mittit, mortem pius H. que remittit; R. seruitutem statuit, pius H. que salutem;729 R. plebem taxat, taxas pius H. que relaxat; R. proceres odit et eorum predia rodit,470 H. fouet, heredesque suas restaurat in edes; R. regnum vastat vindex et in omnibus astat, Mulset terrorem pius H., que reducit amorem.730 O deus, Henrico, quem diligo, quem benedico, Da regnum tutum nulla grauitate volutum: Vite presentis pariter viteque sequentis Da sibi quodcumque felicius est ad vtrumque. Cronica Ricardi, qui sceptra tulit leopardi,732 Hic in exemplum aliorum Ricardi demerita commemorans finaliter recapitulat.731 Vt patet, est dicta populo set non benedicta:733 Vt speculum mundi, quo lux nequit vlla refundi,480 Sic vacuus transit, sibi nil nisi culpa remansit. Vnde superbus erat, modo si preconia querat, Eius honor sordet, laus culpat, gloria mordet. Hoc concernentes caueant qui sunt sapientes, Nam male viuentes deus odit in orbe regentes: Est qui peccator, non esse potest dominator; Ricardo teste, finis probat hoc manifeste: Post sua demerita periit sua pompa sopita;734 Qualis erat vita, cronica stabit ita.
Explicit Cronica presentibus que futuris vigili corde Regibus735 commemoranda.