← Table of contents
Selections from Viri Romae

URBIS ROMAE VIRI INLUSTRES “Stripped” text

Reading edition

----
----

As printed I. Romani imperii exordium

Proca, rex Albanorum, Numitorem et Amulium filios habuit. Numitori, qui natu maior erat, regnum reliquit; sed Amulius, pulso fratre, regnavit et, ut eum subole privaret, Rheam Silviam, eius filiam, Vestae sacerdotem fecit, quae tamen Romulum et Remum geminos edidit. Ea re cognita Amulius ipsam in vincula coniecit, parvulos alveo impositos abiecit in Tiberim, qui tunc forte super ripas erat effusus; sed, relabente flumine, eos aqua in sicco reliquit. Vastae tum in iis locis solitudines erant. Lupa, ut fama traditum est, ad vagitum accurrit, infantes lingua lambit, ubera eorum ori matremque se gessit.

Cum lupa saepius ad parvulos veluti ad catulos reverteretur, Faustulus, pastor regius, re animadversa eos tulit in casam et Accae Larentiae coniugi dedit educandos. Adulti deinde hi inter pastores primo ludicris certaminibus vires auxere, deinde venando saltus peragrare et latrones a rapina pecorum arcere coeperunt. Quare cum iis insidiati essent latrones, Remus captus est, Romulus vi se defendit. Tum Faustulus, necessitate compulsus, indicavit Romulo quis esset eorum avus, quae mater. Romulus statim armatis pastoribus Albam properavit.

Interea Remum latrones ad Amulium regem perduxerunt, eum accusantes, quasi Numitoris agros infestare solitus esset; itaque Remus a rege Numitori ad supplicium traditus est; at cum Numitor, adulescentis vultum considerans, aetatem minimeque servilem indolem compararet, haud procul erat quin nepotem agnosceret. Nam Remus oris lineamentis erat matri simillimus

Deinde Romulus et Remus urbem in iisdem locis, ubi expositi ubique educati erant, condiderunt; sed orta inter eos contentione, uter nomen novae urbi daret eamque imperio regeret, auspicia decreverunt adhibere. Remus prior sex vultures, Romulus postea duodecim vidit. Sic Romulus, victor augurio, urbem Romam vocavit. Ad novae urbis tutelam sufficere vallum videbatur. Cuius angustias inridens cum Remus saltu id traiecisset, eum iratus Romulus interfecit, his increpans verbis: “Sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea!” Ita solus potitus est imperio Romulus.

As printed II. Romulus, Romanorum rex primus 753-715 B.C.

Romulus imaginem urbis magis quam urbem fecerat; incolae deerant. Erat in proximo lucus; hunc asylum fecit. Et statim eo mira vis latronum pastorumque confugit. Cum vero uxores ipse populusque non haberent, legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem conubiumque novo populo peterent. Nusquam benigne audita legatio est; ludibrium etiam additum: “Cur non feminis quoque asylum aperuistis? Id enim compar foret conubium.” Romulus, aegritudinem animi dissimulans, ludos parat; indici deinde finitimis spectaculum iubet. Multi convenere studio etiam videndae novae urbis, maxime Sabini cum liberis et coniugibus. Ubi spectaculi tempus venit eoque conversae mentes cum oculis erant, tum signo dato iuvenes Romani discurrunt, virgines rapiunt.

Haec fuit statim causa belli. Sabini enim ob virgines raptas bellum adversus Romanos sumpserunt, et cum Romae appropinquarent, Tarpeiam virginem nacti sunt, quae aquam forte extra moenia petitum ierat. Huius pater Romanae praeerat arci. Titus Tatius, Sabinorum dux, Tarpeiae optionem muneris dedit, si exercitum suum in Capitolium perduxisset. Illa petiit quod Sabini in sinistris manibus gererent, videlicet aureos anulos et armillas. Quibus dolose promissis, Tarpeia Sabinos in arcem perduxit, ubi Tatius scutis eam obrui iussit; nam et ea in laevis habuerant. Sic impia proditio celeri poena vindicata est.

Deinde Romulus ad certamen processit, et in eo loco, ubi nunc Romanum Forum est, pugnam conseruit. Primo impetu vir inter Romanos insignis, nomine Hostilius, fortissime dimicans cecidit; cuius interitu consternati Romani fugere coeperunt. Iam Sabini clamitabant: “Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. Nunc sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris.” Tunc Romulus, arma ad caelum tollens, Iovi aedem vovit, et exercitus seu forte seu divinitus restitit. Itaque proelium redintegratur; sed raptae mulieres crinibus passis ausae sunt se inter tela volantia inferre et hinc patres, hinc viros orantes, pacem conciliarunt.

Romulus, foedere cum Tatio icto, et Sabinos in urbem recepit et regnum cum Tatio sociavit. Verum haud ita multo post, occiso Tatio, ad Romulum potentatus omnis recidit. Centum deinde ex senioribus elegit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores nominavit propter senectutem. Tres equitum centurias constituit, populum in triginta curias distribuit. His ita ordinatis, cum ad exercitum lustrandum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta est tempestas cum magno fragore tonitribusque et Romulus e conspectu ablatus est. Ad deos transisse vulgo creditus est; cui rei fidem fecit Iulius Proculus, vir nobilis. Orta enim inter patres et plebem seditione, in contionem processit, iureiurando adfirmans visum a se Romulum augustiore forma, eundemque praecipere ut seditionibus abstinerent et rem militarem colerent; futurum ut omnium gentium domini exsisterent. Aedes in colle Quirinali Romulo constituta, ipse pro deo cultus et Quirinus est appellatus.

As printed III. Numa Pompilius, Romanorum rex secundus 716-673 B.C.

Successit Romulo Numa Pompilius, vir inclita iustitia et religione. Is Curibus, ex oppido Sabinorum, accitus est. Qui cum Romam venisset, ut populum ferum religione mitigaret, sacra plurima instituit. Aram Vestae consecravit, et ignem in ara perpetuo alendum virginibus dedit. Flaminem Iovis sacerdotem creavit eumque insigni veste et curuli sella adornavit. Dicitur quondam ipsum Iovem e caelo elicuisse. Hic, ingentibus fulminibus in urbem demissis, descendit in nemus Aventinum, ubi Numam docuit quibus sacris fulmina essent procuranda, et praeterea imperii certa pignora populo Romano daturum se esse promisit. Numa laetus rem populo nuntiavit. Postridie omnes ad aedes regias convenerunt silentesque exspectabant quid futurum esset. Atque sole orto delabitur e caelo scisso scutum, quod ancile appellavit Numa. Id ne furto auferri posset, Mamurium fabrum undecim scuta eadem forma fabricare iussit. Duodecim autem Salios Martis sacerdotes legit, qui ancilia, secreta illa imperii pignora, custodirent et Kalendis Martiis per urbem canentes et rite saltantes ferrent. Annum in duodecim menses ad cursum lunae descripsit; nefastos fastosque dies fecit; portas Iano gemino aedificavit ut esset index pacis et belli; nam apertus, in armis esse civitatem, clausus, pacatos circa omnes populos, significabat.

Leges quoque plurimas et utiles tulit Numa. Ut vero maiorem institutis suis auctoritatem conciliaret, simulavit sibi cum dea Egeria esse conloquia nocturna eiusque monitu se omnia, quae ageret, facere. Lucus erat, quem medium fons perenni rigabat aqua; eo saepe Numa sine arbitris se inferebat, velut ad congressum deae; ita omnium animos ea pietate imbuit, ut fides ac iusiurandum non minus quam legum et poenarum metus cives contineret. Bellum quidem nullum gessit, sed non minus civitati profuit quam Romulus. Morbo exstinctus in Ianiculo monte sepultus est. Ita duo deinceps reges, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta.

As printed IV. Tullus Hostilius, Romanorum rex tertius 673-641 B.C.

Mortuo Numa Tullus Hostilius rex creatus est. Hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit. Eo regnante bellum inter Albanos et Romanos exortum est. Ducibus Hostilio et Fufetio placuit rem paucorum certamine finiri. Erant apud Romanos trigemini fratres Horatii, tres apud Albanos Curiatii. Cum eis agunt reges ut pro sua quisque patria dimicent ferro. Foedus ictum est ea lege, ut, unde victoria, ibi imperium esset.

Icto foedere trigemini arma capiunt et in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimque duo exercitus. Datur signum, infestique armis terni iuvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt. Ut primo concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit. Consertis deinde manibus, statim duo Romani alius super alium exspirantes ceciderunt; tres Albani vulnerati. Ad casum Romanorum conclamavit gaudio exercitus Albanus. Romanos iam spes tota deserebat. Unum Horatium tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit; sed quia tribus impar erat, ut distraheret hostes, fugam capessivit, singulos per intervalla secuturos esse ratus. Iam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt unum e Curiatiis haud procul ab sese abesse. In eum magno impetu redit, et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis ut opem ferant fratri, iam Horatius eum occiderat. Alterum deinde, priusquam tertius posset consequi, interfecit.

Iam singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. Alter erat intactus ferro et geminata victoria ferox; alter fessum vulnere, fessum cursu trahebat corpus. Nec illud proelium fuit. Romanus exsultans male sustinentem arma Curiatium conficit, iacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt et domum deducunt. Princeps ibat Horatius, trium fratrum spolia prae se gerens. Cui obvia fuit soror, quae desponsa fuerat uni ex Curiatiis, visoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, flere et crines solvere coepit. Movet ferocis iuvenis animum comploratio sororis in tanto gaudio publico; itaque stricto gladio transfigit puellam, simul eam verbis increpans: “Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum, oblita fratrum, oblita patriae. Sic eat, quaecumque Romana lugebit hostem.”

Atrox id visum est facinus patribus plebique; quare raptus est in ius Horatius et apud iudices condemnatus. Iam accesserat lictor iniciebatque laqueum. Tum Horatius ad populum provocavit. Interea pater Horatii senex proclamabat filiam suam iure caesam esse; et iuvenem amplexus spoliaque Curiatiorum ostentans, orabat populum ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis faceret. Non tulit populus patris lacrimas iuvenemque absolvit admiratione magis virtutis quam iure causae. Ut tamen caedes manifesta expiaretur, pater quibusdam sacrificiis peractis transmisit per viam tigillum et filium capite adoperto velut sub iugum misit; quod tigillum Sororium appellatum est.

Non diu pax Albana mansit; nam Mettius Fufetius, dux Albanorum, cum se invidiosum apud cives videret, quod bellum uno paucorum certamine finisset, ut rem corrigeret, Veientes Fidenatesque adversus Romanos concitavit. Ipse, a Tullo in auxilium arcessitus, aciem in collem subduxit, ut fortunam belli exspectaret et sequeretur. Qua re Tullus intellecta magna voce ait suo illud iussu Mettium facere, ut hostes a tergo circumvenirentur. Quo audito hostes territi et victi sunt. Postero die Mettius cum ad gratulandum Tullo venisset, iussu illius quadrigis religatus et in diversa distractus est. Deinde Tullus Albam propter ducis perfidiam diruit et Albanos Romam transire iussit.

Roma interim crevit Albae ruinis; duplicatus est civium numerus; mons Caelius urbi additus et, quo frequentius habitaretur, eam sedem Tullus regiae cepit ibique deinde habitavit. Auctarum virium fiducia elatus bellum Sabinis indixit. Pestilentia insecuta est; nulla tamen ab armis quies dabatur. Credebat enim rex bellicosus salubriora militiae quam domi esse iuvenum corpora, sed ipse quoque diuturno morbo est implicitus. Tunc vero adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut nulli rei posthac nisi sacris operam daret. Memorant Tullum fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.

As printed V. Ancus Marcius, Romanorum rex quartus 641-616 B.C.

Tullo mortuo Ancum Marcium regem populus creavit. Numae Pompilii nepos Ancus Marcius erat, aequitate et religione avo similis. Tunc Latini, cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat, sustulerant animos, et incursionem in agrum Romanum fecerunt. Ancus, priusquam eis bellum indiceret, legatum misit, qui res repeteret, eumque morem posteri acceperunt. Id autem hoc modo fiebat. Legatus, ubi ad fines eorum venit a quibus res repetuntur, capite velato “Audi, Iuppiter,” inquit “audite, fines huius populi. Ego sum publicus nuntius populi Romani; verbis meis fides sit.” Deinde peragit postulata. Si non deduntur res quas exposcit, hastam in fines hostium emittit bellumque ita indicit. Legatus, qui ea de re mittitur, Fetialis ritusque belli indicendi Ius Fetiale appellatur.

Legato Romano res repetenti superbe responsum est a Latinis; quare bellum hoc modo eis indictum est. Ancus, exercitu conscripto, profectus Latinos fudit et compluribus oppidis deletis cives Romam traduxit. Cum autem in tanta hominum multitudine facinora clandestina fierent, Ancus carcerem in media urbe ad terrorem increscentis audaciae aedificavit. Idem nova moenia urbi circumdedit, Ianiculum montem ponte sublicio in Tiberi facto urbi coniunxit, in ore Tiberis Ostiam urbem condidit. Pluribus aliis rebus intra paucos annos confectis; immatura morte praereptus obiit.

As printed VI. Lucius Tarquinius Priscus, Romanorum rex quintus 616-578 B.C.

Anco regnante Lucius Tarquinius, Tarquiniis, ex Etruriae urbe, profectus, cum coniuge et fortunis omnibus Romam commigravit. Additur haec fabula: advenienti aquila pilleum sustulit et super carpentum, cui Tarquinius insidebat, cum magno clangore volitans rursus capiti apte reposuit; inde sublimis abiit. Tanaquil coniux, caelestium prodigiorum perita, regnum ei portendi intellexit; itaque, virum complexa, excelsa et alta sperare eum iussit. Has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato Tarquinius pecunia et industria dignitatem atque etiam Anci regis familiaritatem consecutus est; a quo tutor liberis relictus regnum intercepit et ita administravit, quasi iure adeptus esset.

Tarquinius Priscus Latinos bello domuit; Circum Maximum aedificavit; de Sabinis triumphavit; murum lapideum urbi circumdedit. Equitum centurias duplicavit, nomina mutare non potuit, deterritus, ut ferunt, Atti Navii auctoritate. Attus enim, ea tempestate augur inclitus, id fieri posse negabat, nisi aves addixissent; iratus rex in experimentum artis eum interrogavit, fierine posset quod ipse mente concepisset; Attus augurio acto fieri posse respondit. “Atqui hoc” inquit rex “agitabam, num cotem illam secare novacula possem.” “Potes ergo” inquit augur, et rex secuisse dicitur. Tarquinius filium tredecim annorum, quod in proelio hostem percussisset, praetexta bullaque donavit; unde haec ingenuorum puerorum insignia esse coeperunt.

Supererant duo Anci filii, qui, aegre ferentes se paterno regno fraudatos esse, regi insidias paraverunt. Ex pastoribus duos ferocissimos deligunt ad patrandum facinus. Ei simulata rixa in vestibulo regiae tumultuantur. Quorum clamor cum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque vociferari coepit et certatim alter alteri obstrepere. Cum vero iussi essent in vicem dicere, unus ex composito rem orditur; dumque intentus in eum se rex totus avertit, alter elatam securim in eius caput deiecit, et relicto in vulnere telo ambo foras se proripiunt.

As printed VII. Servius Tullius, Romanorum rex sextus 578-534 B.C.

Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina, captiva tamen et famula. Qui cum in domo Tarquinii Prisci educaretur, ferunt prodigium visu eventuque mirabile accidisse. Flammae species pueri dormientis caput amplexa est. Hoc visu Tanaquil summam ei dignitatem portendi intellexit coniugique suasit ut eum haud secus ac suos liberos educaret. Is postquam adolevit, et fortitudine et consilio insignis fuit. In proelio quodam, in quo rex Tarquinius adversus Sabinos conflixit, militibus segnius dimicantibus, raptum signum in hostem misit. Cuius recipiendi gratia Romani tam acriter pugnaverunt, ut et signum et victoriam referrent. Quare a Tarquinio gener adsumptus est; et cum Tarquinius occisus esset, Tanaquil, Tarquinii uxor, mortem eius celavit, populumque ex superiore parte aedium adlocuta ait regem grave quidem, sed non letale vulnus accepisse, eumque petere, ut interim dum convalesceret, Servio Tullio dicto audientes essent. Sic Servius Tullius regnare coepit, sed recte imperium administravit. Sabinos subegit; montes tres, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum urbi adiunxit; fossas circa murum duxit. Idem censum ordinavit, et populum in classes et centurias distribuit.

Servius Tullius aliquod urbi decus addere volebat. Iam tum inclitum erat Dianae Ephesiae fanum. Id communiter a civitatibus Asiae factum fama ferebat. Itaque Latinorum populis suasit ut et ipsi fanum Dianae cum populo Romano Romae in Aventino monte aedificarent. Quo facto, bos mirae magnitudinis cuidam Latino nata dicitur, et responsum somnio datum eum populum summam imperii habiturum, cuius civis bovem illam Dianae immolasset. Latinus bovem ad fanum Dianae egit et causam sacerdoti Romano exposuit. Ille callidus dixit prius eum vivo flumine manus abluere debere. Latinus dum ad Tiberim descendit, sacerdos bovem immolavit. Ita imperium civibus sibique gloriam adquisivit.

Servius Tullius filiam alteram ferocem, mitem alteram habens, cum Tarquinii filios pari esse animo videret, ferocem miti, mitem feroci in matrimonium dedit, ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur. Sed mites seu forte seu fraude perierunt; feroces morum similitudo coniunxit. Statim Tarquinius a Tullia incitatus advocato senatu regnum paternum repetere coepit. Qua re audita Servius dum ad Curiam contendit, iussu Tarquinii per gradus deiectus et domum refugiens interfectus est. Tullia carpento vecta in Forum properavit et coniugem e Curia evocatum prima regem salutavit; cuius iussu cum e turba ac tumultu decessisset domumque rediret, viso patris corpore, cunctantem et frena mulionem inhibentem super ipsum corpus carpentum agere iussit, unde vicus ille Sceleratus dictus est. Servius Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta.

As printed VIII. Tarquinius Superbus, Romanorum rex septimus et ultimus 534-510 B.C.

Tarquinius Superbus regnum sceleste occupavit. Tamen bello strenuus Latinos Sabinosque domuit. Urbem Gabios in potestatem redegit fraude Sexti filii. Is cum indigne ferret eam urbem a patre expugnari non posse, ad Gabinos se contulit, patris saevitiam in se conquerens. Benigne a Gabinis exceptus paulatim eorum benevolentiam consequitur, fictis blanditiis ita eos adliciens, ut apud omnes plurimum posset, et ad postremum dux belli eligeretur. Tum e suis unum ad patrem mittit sciscitatum quidnam se facere vellet. Pater nuntio filii nihil respondit, sed velut deliberabundus in hortum transiit ibique inambulans sequente nuntio altissima papaverum capita baculo decussit. Nuntius, fessus exspectando, rediit Gabios. Sextus, cognito silentio patris et facto, intellexit quid vellet pater. Primores civitatis interemit patrique urbem sine ulla dimicatione tradidit.

Postea rex Ardeam urbem obsidebat. Ibi cum in castris essent, Tarquinius Collatinus, sorore regis natus, forte cenabat apud Sextum Tarquinium cum iuvenibus regiis. Incidit de uxoribus mentio; cum suam unusquisque laudaret, placuit experiri. Itaque citatis equis Romam avolant; regias nurus in convivio et luxu deprehendunt. Pergunt inde Collatiam; Lucretiam, Collatini uxorem, inter ancillas lanae deditam inveniunt. Ea ergo ceteris praestare iudicatur. Paucis interiectis diebus Sextus Collatiam rediit et Lucretiae vim attulit. Illa postero die, advocatis patre et coniuge, rem exposuit et se cultro, quem sub veste abditum habebat, occidit. Conclamat vir paterque et in exitium regum coniurant. Tarquinio Romam redeunti clausae sunt urbis portae et exsilium indictum.

In antiquis annalibus memoriae haec sunt prodita. Anus hospita atque incognita ad Tarquinium quondam Superbum regem adiit, novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula: eos se velle venumdare. Tarquinius pretium percontatus est: mulier nimium atque immensum poposcit. Rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. Tum illa foculum cum igni apponit et tres libros ex novem deurit; et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. Sed Tarquinius id multo risit magis, dixitque anum iam procul dubio delirare. Mulier ibidem statim tres alios libros exussit; atque id ipsum denuo placide rogat, ut tres reliquos eodem illo pretio emat. Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit; eam constantiam confidentiamque non neglegendam intellegit: libros tres reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus. Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit. Libri tres in sacrario conditi Sibyllinique appellati. Ad eos, quasi ad oraculum, Quindecemviri adeunt, cum dii immortales publice consulendi sunt.

As printed IX. Iunius Brutus, Romanorum consul primus

Iunius Brutus, sorore Tarquinii Superbi natus, cum eandem fortunam timeret, in quam frater inciderat, qui ob divitias et prudentiam ab avunculo erat occisus, stultitiam finxit, unde Brutus dictus est. Profectus Delphos cum Tarquinii filiis, quos pater ad Apollinem muneribus honorandum miserat, baculo sambuceo aurum inclusum dono tulit deo. Peractis deinde mandatis patris, iuvenes Apollinem consulunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus esset. Responsum est eum Romae summam potestatem habiturum, qui primus matrem osculatus esset. Tunc Brutus, velut si casu prolapsus cecidisset, terram osculatus est, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset.

Expulsis regibus duo consules creati sunt, Iunius Brutus et Tarquinius Collatinus Lucretiae maritus. At libertas modo parta per dolum et proditionem paene amissa est. Erant in iuventute Romana adulescentes aliquot, sodales adulescentium Tarquiniorum. Hi cum legatis, quos rex ad bona sua repetenda Romam miserat, de restituendis regibus conloquuntur, ipsos Bruti consulis filios in societatem consilii adsumunt. Sermonem eorum ex servis unus excepit; rem ad consules detulit. Datae ad Tarquinium litterae manifestum facinus fecerunt. Proditores in vincula coniecti sunt, deinde damnati. Stabant ad palum deligati iuvenes nobilissimi; sed a ceteris liberi consulis omnium in se oculos avertebant. Consules in sedem processere suam, missique lictores nudatos virgis caedunt securique feriunt. Supplicii non spectator modo, sed et exactor erat Brutus. qui tunc patrem exuit, ut consulem ageret.

Tarquinius deinde bello aperto regnum reciperare conatus est. Equitibus praeerat Aruns, Tarquinii filius: rex ipse cum legionibus sequebatur. Obviam hosti consules eunt; Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Aruns, ubi procul Brutum agnovit, inflammatus ira “Ille est vir” inquit “qui nos patria expulit; ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit.” Tum concitat calcaribus equum atque in ipsum consulem dirigit; Brutus avide se certamini offert. Adeo infestis animis concurrerunt, ut ambo hasta transfixi caderent; fugatus tamen proelio est Tarquinius. Alter consul Romam triumphans rediit. Bruti conlegae funus, quanto potuit apparatu, fecit. Brutum matronae, ut parentem, annum luxerunt.

As printed X. Mucius Scaevola

Cum Porsena Romam obsideret, Mucius, vir Romanae constantiae, senatum adiit et veniam transfugiendi petiit, necem regis repromittens. Accepta potestate cum in castra Porsenae venisset, ibi in confertissima turba prope tribunal constitit. Stipendium tunc forte militibus dabatur et scriba cum rege pari fere ornatu sedebat. Mucius, ignorans uter rex esset, illum pro rege occidit. Apprehensus et ad regem pertractus dextram accenso ad sacrificium foculo iniecit, velut manum puniens, quod in caede peccasset. Attonitus miraculo rex iuvenem amoveri ab altaribus iussit. Tum Mucius, quasi beneficium remunerans, ait trecentos adversus eum sui similes coniurasse. Qua re ille territus bellum acceptis obsidibus deposuit. Mucio prata trans Tiberim data, ab eo Mucia appellata. Statua quoque ei honoris gratia constituta est.

As printed XI. Fabii trecenti sex 479-477 B.C.

Cum adsiduis Veientium incursionibus vexarentur Romani, Fabia gens senatum adit; consul Fabius pro gente loquitur: “Vos alia bella curate; Fabios hostes Veientibus date: id bellum privato sumptu gerere nobis in animo est.” Gratiae ei ingentes actae sunt. Consul e Curia egressus, comitante Fabiorum agmine, domum rediit. Manat tota urbe rumor; Fabium ad caelum laudibus ferunt. Fabii postero die arma capiunt. Numquam exercitus neque minor numero neque clarior fama et admiratione hominum per urbem incessit. Ibant sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis. Ad Cremeram flumen perveniunt. Is opportunus visus est locus communiendo praesidio. Hostes non semel fusi pacem supplices petunt.

Veientes pacis impetratae cum brevi paenituisset, redintegrato bello inierunt consilium insidiis ferocem hostem captandi. Multo successu Fabiis audacia crescebat. Cum igitur palati passim agros popularentur, pecora a Veientibus obviam acta sunt; ad quae progressi Fabii in insidias delapsi omnes ad unum perierunt. Dies, quo id factum est, inter nefastos relatus est; porta, qua profecti erant, Scelerata est appellata. Unus omnino superfuit ex ea gente, qui propter aetatem impuberem domi relictus erat. Is genus propagavit ad Quintum Fabium Maximum, qui Hannibalem mora fregit.

As printed XII. Lucius Virginius

Anno trecentesimo ab urbe condita pro duobus consulibus decemviri creati sunt, qui adlatas e Graecia leges populo proponerent. Duodecim tabulis eae sunt perscriptae. Ceterum decemviri sua ipsorum insolentia in exitium acti sunt. Nam unus ex iis Appius Claudius virginem plebeiam adamavit. Quam cum Appius non posset pretio ac spe perlicere, unum e clientibus subornavit, qui eam in servitutem deposceret, facile victurum se sperans, cum ipse esset et accusator et iudex. Lucius Virginius, puellae pater, tunc aberat militiae causa. Cliens igitur virgini venienti in Forum (namque ibi in tabernis litterarum ludi erant) iniecit manum, adfirmans suam esse servam. Eam sequi se iubet; ni faciat, minatur se vi abstracturum. Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis fit concursus. Itaque cum ille puellam vi non posset abducere, eam vocat in ius, ipso Appio iudice.

Interea missi nuntii ad Virginium properant. Is commeatu sumpto a castris profectus prima luce Romam advenit, cum iam civitas in Foro exspectatione erecta stabat. Virginius statim in Forum lacrimabundus et civium opem implorans filiam suam deducit. Neque eo setius Appius, cum in tribunal escendisset, Virginiam clienti suo addixit. Tum pater, ubi nihil usquam auxilii vidit, “Quaeso,” inquit “Appi, ignosce patrio dolori; sine me filiam ultimum adloqui.” Data venia pater cum filiam seduxisset, ab lanio cultro adrepto pectus puellae transfigit. Tum vero sibi viam facit et respersus cruore ad exercitum profugit et milites ad vindicandum facinus accendit. Concitatus exercitus montem Aventinum insedit; decem tribunos militum creavit; decemviros magistratu se abdicare coegit eosque omnes aut morte aut exilio multavit; ipse Appius Claudius in carcerem coniectus mortem sibi conscivit.

As printed XIII. Titus Manlius Torquatus

Titus Manlius ob ingenii et linguae tarditatem a patre rus relegatus erat. Qui cum audivisset patri diem dictam esse a Pomponio, tribuno plebis, cepit consilium rudis quidem et agrestis animi, sed pietate laudabile. Cultro succinctus mane in urbem atque a porta confestim ad Pomponium pergit: introductus cultrum stringit et super lectum Pomponii stans se eum transfixurum minatur, nisi ab incepta accusatione desistat. Pavidus tribunus, quippe qui cerneret ferrum ante oculos micans, accusationem dimisit. Ea res adulescenti eo maiori fuit honori quod animum eius acerbitas paterna a pietate non avertisset, ideoque eodem anno tribunus militum factus est.

Cum postea Galli ad tertium lapidem trans Anienem fluvium castra posuissent, exercitus Romanus ab urbe profectus in citeriore ripa fluvii constitit. Pons in medio erat: tunc Gallus eximia corporis magnitudine in vacuum pontem processit et quam maxima voce potuit “Quem nunc” inquit “Roma fortissimum habet, is procedat agedum ad pugnam, ut eventus certaminis nostri ostendat utra gens bello sit melior.” Diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit. Tum Titus Manlius ex statione ad imperatorem pergit: “Iniussu tuo,” inquit, “imperator, extra ordinem numquam pugnaverim, non si certam victoriam videam; si tu permittis, volo ego illi beluae ostendere me ex ea familia ortum esse, quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit.” Cui imperator “Macte virtute,” inquit “Tite Manli, esto: pergeet nomen Romanum invictum praesta.”

Armant deinde iuvenem aequales: scutum capit, Hispano cingitur gladio, ad propiorem pugnam habili. Exspectabat eum Gallus stolide laetus et linguam ab inrisu exserens. Ubi constitere inter duas acies, Gallus ensem cum ingenti sonitu in arma Manlii deiecit. Manlius vero inter corpus et arma Galli sese insinuans uno alteroque ictu ventrem transfodit et in spatium ingens ruentem porrexit hostem; iacenti torquem detraxit, quem cruore respersum collo circumdedit suo. Defixerat pavor cum admiratione Gallos; Romani alacres obviam militi suo progrediuntur et gratulantes laudantesque ad imperatorem perducunt. Manlius inde Torquati cognomen accepit.

Idem Manlius, postea consul factus bello Latino, ut disciplinam militarem restitueret, edixit ne quis extra ordinem in hostes pugnaret. T. Manlius, consulis filius, cum propius forte ad stationem hostium accessisset, is, qui Latino equitatui praeerat, ubi consulis filium agnovit, “Visne” inquit “congredi mecum, ut singularis certaminis eventu cernatur, quantum eques Latinus Romano praestet?” Movit ferocem animum iuvenis seu ira seu detrectandi certaminis pudor. Itaque oblitus imperii paterni in certamen ruit et Latinum ex equo excussum transfixit spoliisque lectis in castra ad patrem venit. Extemplo filium aversatus consul milites classico advocat. Qui postquam frequentes convenere, “Quandoquidem” inquit “tu, fili, contra imperium consulis pugnasti, oportet disciplinam, quam solvisti, poena tua restituas. Triste exemplum, sed in posterum salubre iuventuti eris. I, lictor, deliga ad palum.” Metu omnes obstupuere; sed postquam cervice caesa fusus est cruor, in questus et lamenta erupere. Manlio Romam redeunti seniores tantum obviam exierunt: iuventus et tunc eum et omni deinde vita exsecrata est.

Operae pretium erit aliud severitatis disciplinae Romanae exemplum proferre, simul ut appareat quam facile severitas in crudelitatem et furorem abeat. Cn. Piso fuit vir a multis vitiis integer, sed pravus et cui placebat pro constantia rigor. Is cum iratus ad mortem duci iussisset militem, quasi interfecisset commilitonem, cum quo egressus erat e castris et sine quo redierat, roganti tempus aliquod ad conquirendum non dedit. Damnatus miles extra castrorum vallum ductus est et iam cervicem porrigebat, cum subito apparuit ille commilito, qui occisus dicebatur. Tunc centurio supplicio praepositus condere gladium carnificem iubet. Ambo commilitones alter alterum complexi ingenti concursu et magno gaudio exercitus deducuntur ad Pisonem. Ille conscendit tribunal furens et utrumque ad mortem duci iubet, adicit et centurionem, qui damnatum militem reduxerat, haec praefatus: “Te morte plecti iubeo, quia iam damnatus es; te, quia causa damnationis commilitoni fuisti; te, quia iussus occidere militem imperatori non paruisti.”

Ceterum Manlianae gentis propriam fere fuisse illam in filios acerbitatem alius Manlius, illius de quo supra diximus nepos, ostendit. Cum Macedonum legati Romam venissent conquestum de Silano, Manlii Torquati filio, quod praetor provinciam expilasset, pater, avitae severitatis heres, petiit a patribus conscriptis ne quid de ea re statuerent, antequam ipse inspexisset Macedonum et filii sui causam. Id a senatu libenter concessum est viro summae dignitatis, consulari iurisque civilis peritissimo. Itaque, instituta domi cognitione causae, solus per totum biduum utramque partem audiebat ac tertio die pronuntiavit filium suum videri non talem fuisse in provincia, quales eius maiores fuissent, et in conspectum suum deinceps venire vetuit. Tam tristi patris iudicio perculsus lucem ulterius intueri non sustinuit et proxima nocte vitam suspendio finivit. Peregerat Torquatus severi et religiosi iudicis partes, satisfactum erat rei publicae, habebat ultionem Macedonia, at nondum erat inflexus patris rigor. Igitur ne exsequiis quidem filii interfuit, ut patribus mos erat apud Romanos, et eo ipso die, quo funus eius ducebatur, aures, ut solebat, volentibus consulere se de iure praebuit.

As printed XIV. Publius Decius

P. Decius, Valerio Maximo et Cornelio Cosso consulibus, tribunus militum fuit. Exercitu Romano in angustiis Gauri montis clauso Decius editum collem conspexit imminentem hostium castris. Accepto praesidio verticem occupavit, hostes terruit, consuli spatium dedit ad subducendum agmen in aequiorem locum. Ipse, colle, quem insederat, undique armatis circumdato, intempesta nocte per medias hostium custodias somno oppressas incolumis evasit. Qua re ab exercitu donatus est corona civica, quae dabatur ei, qui cives in bello servasset. Consul fuit bello Latino cum Manlio Torquato. Hoc bello cum utrique consuli somnio obvenisset eos victores futuros, quorum dux in proelio cecidisset, convenit inter eos uti, utrius cornu in acie laboraret, is diis se Manibus devoveret. Inclinante sua parte Decius se et hostes diis Manibus devovit. Armatus in equum insiluit ac se in medios hostes immisit: corruit obrutus telis et victoriam suis reliquit.

As printed XV. Manius Curius

Manius Curius contra Samnites profectus eos ingentibus proeliis vicit. In quo bello cum permultum agri hominumque maximam vim cepisset, ipse inde ditari adeo noluit, ut, cum interversae pecuniae argueretur, catillo ligneo, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium prolato iuraret se nihil amplius de praeda hostili in domum suam convertisse. Curio ad focum sedenti in agresti scamno et ex ligneo catillo cenanti cum magnum auri pondus Samnites attulissent, repudiati ab eo sunt dixitque non aurum habere sibi praeclarum videri, sed iis qui haberent aurum imperare. Quo responso Curius Samnitibus ostendit se neque acie vinci neque pecunia corrumpi posse. Agri capti septena iugera populo viritim divisit; cumque ipsi senatus iugera quinquaginta adsignaret, plus accipere noluit quam singulis civibus erat datum, dixitque perniciosum esse civem, qui eo, quod reliquis tribueretur, contentus non esset.

Postea consul creatus adversus Pyrrhum missus est: cumque in Capitolio delectum haberet et iuniores taedio belli nomina non darent, coniectis in urnam omnium tribuum nominibus primum nomen urna extractum citari iussit et cum adulescens non responderet, bona eius hastae subiecit, deinde cum is questus de iniuria consulis tribunos plebis appellasset, ipsum quoque vendidit, nihil opus esse rei publicae eo cive, qui nesciret parere, dicens. Neque tribuni plebis adulescenti auxilio fuerunt; posteaque res in consuetudinem abiit, ut delectu rite acto, qui militiam detrectaret, in servitutem venderetur. Hoc terrore ceteri adacti nomina promptius dederunt.

His copiis Curius Pyrrhi exercitum cecidit deque eo rege triumphavit. Insignem triumphum fecerunt quattuor elephanti cum turribus suis, tum primum Romae visi. Victus rex relicto Tarenti praesidio in Epirum revertit. Cum autem bellum renovaturus putaretur, Manium Curium iterum consulem fieri placuit. Sed inopinata mors regis Romanos metu liberavit. Pyrrhus enim, dum Argos oppugnat, urbem iam ingressus a iuvene quodam Argivo lancea leviter vulneratus est. Mater adulescentis, anus paupercula, cum aliis mulieribus e tecto domus proelium spectabat; quae cum vidisset Pyrrhum in auctorem vulneris sui magno impetu ferri, periculo filii sui commota protinus tegulam corripuit et utraque manu libratam in caput regis deiecit.

As printed XVI. Gaius Duilius

Gaius Duilius Poenos navali pugna primus devicit. Qui cum videret naves Romanas a Punicis velocitate superari, manus ferreas sive corvos, machinam ad comprehendendas hostium naves tenendasque utilem, excogitavit. Quae manus ubi hostilem apprehenderant navem, superiecto ponte transgrediebatur Romanus et in ipsorum ratibus comminus dimicabant, unde Romanis, qui robore praestabant, facilis victoria fuit. Celeriter sunt expugnatae naves Punicae triginta, in quibus etiam praetoria septiremis capta est, mersae tredecim.

Duilius victor Romam reversus primus navalem triumphum egit. Nulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra iam etiam mari plurimum possent. Itaque Duilio concessum est, ut per omnem vitam praelucente funali et praecinente tibicine a cena rediret.

Hannibal, dux classis Punicae, e navi quae iam capiebatur, in scapham saltu se demittens Romanorum manus effugit. Veritus autem, ne in patria classis amissae poenas daret, civium odium astutia avertit, nam ex illa infelici pugna priusquam cladis nuntius domum perveniret quendam ex amicis Carthaginem misit. Qui postquam curiam intravit, “Consulit” inquit “vos Hannibal, cum dux Romanorum magnis copiis maritimis instructis advenerit, num cum eo confligere debeat?” Acclamavit universus senatus non esse dubium quin confligi oporteret. Tum ille “Conflixit” inquit “et superatus est.” Ita non potuerunt factum damnare, quod ipsi fieri debuisse iudicaverant. Sic Hannibal victus crucis supplicium effugit: nam eo poenae genere dux re male gesta apud Poenos adficiebatur.

As printed XVII. Marcus Atilius Regulus

Marcus Regulus cum Poenos magna clade adfecisset, Hanno Carthaginiensis ad eum venit, quasi de pace acturus, re vera ut tempus extraheret, donec novae copiae ex Africa advenirent. Is ubi ad consulem accessit, exortus est militum clamor auditaque vox, idem huic faciendum esse, quod paucis ante annis Cornelio consuli a Poenis factum esset. Cornelius enim, velut in conloquium per fraudem evocatus, a Poenis comprehensus erat et in vincula coniectus. Iam Hanno timere incipiebat, sed periculum astuto responso avertit: “Hoc vero” inquit “si feceritis, nihilo eritis Afris meliores.” Consul tacere iussit eos, qui par pari referri volebant, et conveniens gravitati Romanae responsum dedit: “Isto te metu, Hanno, fides Romana liberat.” De pace, quia neque Poenus serio agebat et consul victoriam quam pacem malebat, non convenit.

Regulus deinde in Africam primus Romanorum ducum traiecit. Clypeam urbem et trecenta castella expugnavit, neque cum hominibus tantum, sed etiam cum monstris dimicavit. Nam cum ad flumen Bagradam castra haberet, anguis mira magnitudine exercitum Romanorum vexabat; multos milites ingenti ore corripuit; plures caudae verbere elisit; nonnullos ipso pestilentis halitus adflatu exanimavit. Neque is telorum ictu perforari poterat, durissima squamarum lorica omnia tela facile repellente. Confugiendum fuit ad machinas advectisque ballistis et catapultis, velut arx quaedam munita, deiciendus hostis fuit. Tandem saxorum pondere oppressus iacuit, sed cruore suo flumen corporisque pestifero adflatu vicina loca infecit Romanosque castra inde submovere coegit. Corium beluae, centum et viginti pedes longum, Romam misit Regulus.

Huic ob res bene gestas imperium in annum proximum prorogatum est. Quod ubi cognovit Regulus, scripsit senatui vilicum suum in agello, quem septem iugerum habebat, mortuum esse et servum, occasionem nactum, aufugisse ablato instrumento rustico ideoque petere se ut sibi successor in Africam mitteretur, ne, deserto agro, non esset unde uxor et liberi alerentur. Senatus, acceptis litteris, res quas Regulus amiserat publica pecunia redimi iussit, agellum colendum locavit, alimenta coniugi ac liberis praebuit. Regulus deinde multis proeliis Carthaginiensium opes contudit eosque pacem petere coegit. Quam cum Regulus nollet nisi durissimis condicionibus dare, a Lacedaemoniis illi auxilium petierunt.

Lacedaemonii Xanthippum, virum belli peritissimum, Carthaginiensibus miserunt, a quo Regulus victus est ultima pernicie: nam duo tantum milia hominum ex omni Romano exercitu refugerunt et Regulus ipse captus et in carcerem coniectus est. Inde Romam de permutandis captivis missus est dato iureiurando. ut, si non impetrasset, rediret ipse Carthaginem. Qui cum Romam venisset, inductus in senatum mandata exposuit; sententiam ne diceret recusavit; quamdiu iureiurando hostium teneretur, se non esse senatorem. Iussus tamen sententiam dicere, negavit esse utile captivos Poenos reddi, illos enim adulescentes esse et bonos duces, se iam confectum senectute. Cuius cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt, ipse, cum retineretur a propinquis et amicis, tamen Carthaginem rediit: neque vero tunc ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci, sed iusiurandum conservandum putavit. Reversum Carthaginienses omni cruciatu necaverunt: palpebris enim resectis aliquamdiu in loco tenebricoso tenuerunt: deinde cum sol esset ardentissimus, repente eductum intueri caelum coegerunt; postremo in arcam ligneam, undique clavis praeacutis horrentem et tam angustam, ut erectus perpetuo manere cogeretur, incluserunt. Ita dum fessum corpus, quocumque inclinabat, stimulis ferreis confoditur, vigiliis et dolore continuo interemptus est. Hic fuit Atilii Reguli exitus, ipsa vita clarior et inlustrior.

As printed XVIII. Appius Claudius Pulcher

Appius Claudius, vir stultae temeritatis, consul adversus Poenos profectus priorum ducum consilia palam reprehendebat seque, quo die hostem vidisset, bellum confecturum esse iactitabat. Qui cum, antequam navale proelium committeret, auspicia haberet pullariusque ei nuntiasset, pullos non exire e cavea neque vesci, inridens iussit eos in aquam mergi, ut saltem biberent, quoniam esse nollent. Ea res cum, quasi iratis diis, milites ad omnia segniores timidioresque fecisset, commisso proelio magna clades a Romanis accepta est: octo eorum milia caesa sunt, viginti milia capta. Qua re Claudius postea a populo condemnatus est damnationisque ignominiam voluntaria morte praevenit. Ea res calamitati fuit etiam Claudiae, consulis sorori: quae a ludis publicis revertens, in conferta multitudine aegre procedente carpento, palam optavit ut frater suus Pulcher revivisceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret. Ob vocem illam impiam Claudia quoque damnata gravisque ei dicta est multa.

As printed XIX. Quintus Fabius Maximus

Hannibal, Hamilcaris filius, novem annos natus, a patre aris admotus odium in Romanos perenne iuravit. Quae res maxime videtur concitasse secundum Punicum bellum. Nam, mortuo Hamilcare, Hannibal causam belli quaerens Saguntum, civitatem Hispaniae Romanis foederatam evertit. Quapropter Roma missi sunt Carthaginem legati, qui Hannibalem, mali auctorem, exposcerent. Tergiversantibus Poenis Quintus Fabius, legationis princeps, sinu ex toga facto “Hic” inquit “vobis bellum et pacem portamus; utrum placet, sumite.” Poenis daret utrum vellet succlamantibus, Fabius, excussa toga, bellum se dare dicit. Poeni accipere se responderunt et, quibus acciperent animis, iisdem se gesturos.

Hannibal superatis Pyrenaei et Alpium iugis in Italiam venit. Publium Scipionem apud Ticinum amnem, Sempronium apud Trebiam, Flaminium apud Trasumenum profligavit.

Adversus hostem totiens victorem missus Quintus Fabius dictator Hannibalis impetum mora fregit; namque, priorum ducum cladibus edoctus belli rationem mutare et adversus Hannibalem, successibus proeliorum insolentem, recedere ab ancipiti discrimine et tueri tantummodo Italiam constituit Cunctatorisque nomen et laudem summi ducis meruit. Per loca alta agmen ducebat modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum neque cum eo congrederetur; castris, nisi quantum necessitas cogeret, miles tenebatur. Dux neque occasioni rei bene gerendae deerat, si qua ab hoste daretur, neque ullam ipse hosti dabat. Itaque cum ex levibus proeliis superior discederet, militem minus iam coepit aut virtutis suae aut fortunae paenitere.

His artibus cum Hannibalem Fabius in agro Falerno locorum angustiis clausisset, ille sine ullo exercitus detrimento se expedivit. Namque arida sarmenta in boum cornibus deligata principio noctis incendi bovesque ad montes, quos Romani insederant, agi iussit. Qui cum accensis cornibus per montes, per silvas huc illuc discurrerent, Romani miraculo attoniti constiterunt; ipse Fabius, insidias esse ratus, militem extra vallum egredi vetuit. Interea Hannibal ex angustiis evasit.

Dein Hannibal, ut Fabio apud suos conflaret invidiam, agrum eius, omnibus circa vastatis, intactum reliquit. At Fabius, misso Romam Quinto filio, inviolatum ab hoste agrum vendidit eiusque pretio captivos Romanos redemit.

Haud grata tamen Romanis erat Fabii cunctatio: eumque pro cauto timidum, pro cunctatore segnem vocitabant. Augebat invidiam Minucius, magister equitum, dictatorem criminando: illum in ducendo bello sedulo tempus terere, quo diutius in magistratu esset solusque et Romae et in exercitu imperium haberet. His sermonibus accensa plebs dictatori magistrum equitum imperio aequavit. Hanc iniuriam aequo animo tulit Fabius exercitumque suum cum Minucio divisit. Cum autem Minucius temere proelium commisisset, ei periclitanti auxilio venit Fabius. Cuius subito adventu repressus Hannibal receptui cecinit, palam confessus ab se Minucium, se a Fabio victum esse. Redeuntem ex acie dixisse eum ferunt tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita esset, cum procella imbrem dedisse. Minucius autem periculo liberatus castra cum Fabio iunxit et patrem eum appellavit idemque facere milites iussit.

Postea Hannibal Tarento per proditionem potitus est. Hanc urbem ut Poenis traderent, tredecim fere nobiles iuvenes Tarentini coniuraverant. Hi, nocte per speciem venandi urbe egressi, ad Hannibalem, qui haud procul castra habebat, venerunt. Cui cum quid pararent exposuissent, conlaudavit eos Hannibal monuitque ut redeuntes pecora Carthaginiensium, quae pastum propulsa essent, ad urbem agerent et veluti praedam ex hoste factam aut praefecto aut custodibus portarum donarent. Id iterum ac saepius ab iis factum eoque consuetudinis adducta res est, ut, quocumque noctis tempore sibilo dedissent signum, porta urbis aperiretur. Tunc Hannibal eos nocte media cum decem milibus hominum delectorum secutus est. Ubi portae appropinquarunt, nota iuvenum vox et familiare signum vigilem excitavit. Duo primi inferebant aprum vasti corporis. Vigil incautus, dum beluae magnitudinem miratur, venabulo occisus est. Ingressi proditores ceteros vigiles sopitos obtruncant. Tum Hannibal cum suo agmine ingreditur: Romani passim trucidantur. Livius Salinator, Romanorum praefectus, cum iis, qui caedi superfuerunt, in arcem confugit.

Profectus igitur Fabius ad recipiendum Tarentum urbem obsidione cinxit. Leve dictu momentum ad rem ingentem perficiendam eum adiuvit. Praefectus praesidii Tarentini deperibat amore mulierculae, cuius frater in exercitu Fabii erat. Miles iussus a Fabio pro perfuga Tarentum transiit ac per sororem praefectum ad tradendam urbem perpulit. Fabius vigilia prima accessit ad eam partem muri, quam praefectus custodiebat. Adiuvantibus recipientibusque eius militibus, Romani in urbem transcenderunt. Inde, proxima porta refracta, Fabius cum exercitu intravit. Hannibal nuntiata Tarenti oppugnatione, cum ad opem ferendam festinans captam urbem esse audivisset, “Et Romani” inquit “suum Hannibalem habent: eadem, qua ceperamus, arte Tarentum amisimus.”

Cum postea Livius Salinator coram Fabio gloriaretur, quod arcem Tarentinam retinuisset, dixissetque eum sua opera Tarentum recepisse, “Certe” inquit Fabius ridens, “nam nisi tu amisisses, ego numquam recepissem.”

Quintus Fabius iam senex filio suo consuli legatus fuit; cumque in eius castra veniret, filius obviam patri progressus est, duodecim lictoribus pro more antecedentibus. Equo vehebatur senex neque appropinquante consule descendit. Iam ex lictoribus undecim verecundia paternae maiestatis taciti praeterierant. Quod cum consul animadvertisset, proximum lictorem iussit inclamare Fabio patri ut ex equo descenderet. Pater tum desiliens “Non ego, fili,” inquit “tuum imperium contempsi, sed experiri volui num scires consulem te esse.” Ad summam senectutem vixit Fabius Maximus, dignus tanto cognomine. Cautior quam promptior habitus est, sed insita eius ingenio prudentia ei bello, quod tum gerebatur, proprie apta erat. Nemini dubium est quin rem Romanam cunctando restituerit. Ut Scipio pugnando, ita hic non dimicando maxime civitati Romanae succurrisse visus est. Alter enim celeritate sua Carthaginem oppressit, alter cunctatione id egit, ne Roma opprimi posset.

As printed XX. Aemilius Paulus et Terentius Varro

Hannibal in Apuliam pervenerat. Adversus eum Roma profecti sunt duo consules, Aemilius Paulus et Terentius Varro. Paulo Fabii cunctatio magis placebat; Varro autem, ferox et temerarius, acriora sequebatur consilia. Ambo consules ad vicum, qui Cannae appellabatur, castra communiverunt. Ibi deinde Varro, invito conlega, aciem instruxit et signum pugnae dedit. Hannibal autem ita constituerat aciem, ut Romanis et solis radii et ventus ab oriente pulverem adflans adversi essent. Victus caesusque est Romanus exercitus; nusquam graviore vulnere adflicta est res publica. Aemilius Paulus telis obrutus cecidit: quem cum media in pugna sedentem in saxo oppletum cruore conspexisset quidam tribunus militum, “Cape” inquit “hunc equum et fuge, Aemili. Etiam sine tua morte lacrimarum satis luctusque est.” Ad ea consul: “Tu quidem macte virtute esto! Sed cave exiguum tempus e manibus hostium evadendi perdas! Abi, nuntia patribus ut urbem muniant ac prius quam hostis victor adveniat, praesidiis firment. Me in hac strage meorum militum patere exspirare.” Alter consul cum paucis equitibus Venusiam perfugit. Consulares aut praetorii occiderunt viginti, senatores capti aut occisi triginta, nobiles viri trecenti, militum quadraginta milia, equitum tria milia et quingenti. Hannibal in testimonium victoriae suae tres modios aureorum anulorum Carthaginem misit, quos de manibus equitum Romanorum et senatorum detraxerat.

Hannibali victori cum ceteri gratularentur suaderentque ut quietem iam ipse sumeret et fessis militibus daret, unus ex eius praefectis, Maharbal, minime cessandum ratus, Hannibalem hortabatur ut statim Romam pergeret, die quinto victor in Capitolio epulaturus. Cumque Hannibal illud non probasset, Maharbal “Non omnia nimirum” inquit “eidem dii dedere. Vincere scis, Hannibal; victoria uti nescis.” Mora huius diei satis creditur saluti fuisse urbi et imperio. Hannibal cum victoria posset uti, frui maluit, relictaque Roma in Campaniam divertit, cuius deliciis mox exercitus ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam Hannibali Cannas fuisse.

Numquam tantum pavoris Romae fuit, quantum ubi acceptae cladis nuntius advenit. Neque tamen ulla pacis mentio facta est; quin etiam animo civitas adeo magno fuit, ut Varroni ex tanta clade redeunti obviam irent et gratias agerent, quod de re publica non desperasset: qui, si Poenorum dux fuisset, temeritatis poenas omni supplicio dedisset. Non autem vitae cupiditate, sed rei publicae amore se superfuisse reliquo aetatis suae tempore approbavit. Nam et barbam capillumque submisit, et postea numquam recubans cibum cepit; honoribus quoque, cum ei deferrentur a populo, renuntiavit. dicens felicioribus magistratibus rei publicae opus esse. Dum igitur Hannibal segniter et otiose agebat. Romani interim respirare coeperunt. Arma non erant: detracta sunt templis vetera hostium spolia. Deerat iuventus: servi manumissi et armati sunt. Egebat aerarium: opes suas libens senatus in medium protulit, nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat quidquam sibi auri reliquerunt. Patrum exemplum secuti sunt equites imitataeque equites omnes tribus. Denique vix suffecere tabulae, vix scribarum manus, cum omnes privatae opes in publicum deferrentur.

Cum Hannibal redimendi sui copiam captivis Romanis fecisset, decem ex ipsis Romam ea de re missi sunt; nec pignus aliud fidei ab iis postulatum est, quam ut iurarent se, si non impetrassent, in castra esse redituros. Eos senatus non redimendos censuit responditque eos cives non esse necessarios, qui, cum armati essent, capi potuissent. Unus ex iis legatis e castris Poenorum egressus, veluti aliquid oblitus, paulo post in castra erat regressus, deinde comites ante noctem adsecutus erat. Is ergo, re non impetrata, domum abiit; reditu enim in castra se liberatum esse iureiurando interpretabatur. Quod ubi innotuit, iussit senatus illum comprehendi et vinctum duci ad Hannibalem. Ea res Hannibalis audaciam maxime fregit, quod senatus populusque Romanus rebus adflictis tam excelso esset animo.

As printed XXI. Publius Cornelius Scipio Africanus

Publius Cornelius Scipio nondum annos pueritiae egressus patrem singulari virtute servavit; qui cum pugna apud Ticinum contra Hannibalem commissa graviter vulneratus in hostium manus iam iam venturus esset, filius interiecto corpore Poenis inruentibus se opposuit et patrem periculo liberavit. Quae pietas Scipioni postea aedilitatem petenti favorem populi conciliavit. Cum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem eius esse habendam, quod nondum ad petendum legitima aetas esset, “Si me” inquit Scipio “omnes Quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo.” Tanto inde favore ad suffragia itum est, ut tribuni incepto desisterent.

Post cladem Cannensem Romani exercitus reliquiae Canusium perfugerant; cumque ibi tribuni militum quattuor essent, tamen omnium consensu ad Publium Scipionem, admodum adulescentem, summa imperii delata est. Quibus consultantibus nuntiat Publius Furius Philus, consularis viri filius, nobiles quosdam iuvenes propter desperationem consilium de Italia deserenda inire. Statim in hospitium Metelli, qui conspirationis erat princeps, se contulit Scipio, et cum concilium ibi iuvenum, de quibus adlatum erat, invenisset, stricto super capita consultantium gladio, “Iurate” inquit “vos neque ipsos rem publicam populi Romani deserturos, neque alium civem Romanum deserere passuros: qui non iuraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat.” Haud secus pavidi, quam si victorem Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque semet ipsos Scipioni tradunt.

Cum Romani duas clades in Hispania accepissent duoque ibi summi imperatores intra dies triginta cecidissent, placuit exercitum augeri eoque proconsulem mitti; nec tamen quem mitterent satis constabat. Ea de re indicta sunt comitia. Primo populus exspectabat ut, qui se tanto dignos imperio crederent, nomina profiterentur; sed nemo audebat illud imperium suscipere. Maesta igitur civitas ac prope inops consilii comitiorum die in campum descendit. Subito P. Cornelius Scipio, quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore, unde conspici posset, loco constitit. In quem postquam omnium ora conversa sunt, ad unum omnes Scipionem in Hispania proconsulem esse iusserunt. At postquam animorum impetus resedit, populum Romanum coepit facti paenitere: aetati Scipionis maxime diffidebant. Quod ubi animadvertit Scipio, advocata contione ita magno elatoque animo de bello, quod gerendum esset, disseruit, ut homines cura liberaret speque certissima impleret.

Profectus igitur in Hispaniam Scipio Carthaginem Novam, quo die venit, expugnavit. Eo congestae erant omnes paene Africae et Hispaniae opes, ibi arma, ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant: quibus omnibus potitus est Scipio. Inter captivos ad eum adducta est eximiae formae adulta virgo. Quam ubi comperit inlustri loco inter Celtiberos natam principique eius gentis adulescenti desponsam esse, arcessitis parentibus et sponso eam reddidit. Parentes virginis, qui ad eam redimendam satis magnum auri pondus attulerant, Scipionem orabant ut id a se donum acciperet. Scipio aurum ante pedes poni iussit vocatoque ad se virginis sponso, “Super dotem” inquit “quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent” aurumque tollere ac sibi habere iussit. Ille domum reversus ad referendam Scipioni gratiam Celtiberos Romanis conciliavit.

Deinde Scipio Hasdrubalem victum ex Hispania expulit. Castris hostium potitus omnem praedam militibus concessit, captivos Hispanos sine pretio domum dimisit; Afros vero vendi iussit. Erat inter eos puer adultus regii generis, forma insigni: quem cum percontaretur Scipio quis et cuias esset, et cur id aetatis in castris fuisset, “Numida sum” inquit puer, “Massivam populares vocant: orbus a patre relictus, apud avum maternum, Numidiae regem, educatus sum. Cum avunculo Masinissa, qui nuper subsidio Carthaginiensibus venit, in Hispaniam traieci; prohibitus propter aetatem a Masinissa numquam ante proelium inii. Eo die, quo pugnatum est cum Romanis, inscio avunculo, clam armis equoque sumpto, in aciem exii: ibi, prolapso equo, captus sum a Romanis.” Scipio eum interrogat velletne ad avunculum reverti. Cum, effusis gaudio lacrimis, id vero se cupere puer diceret, tum Scipio puero anulum aureum equumque ornatum donat datisque qui tuto deducerent equitibus dimisit.

Cum Publius Cornelius Scipio se erga Hispanos clementer gessisset, circumfusa multitudo eum regem ingenti consensu appellavit; at Scipio, silentio per praeconem facto, “Nomen imperatoris” inquit, “quo me mei milites appellarunt, mihi maximum est: regium nomen, alibi magnum, Romae intolerabile est. Si id amplissimum iudicatis, quod regale est, vobis licet existimare regalem in me esse animum; sed oro vos ut a regis appellatione abstineatis.” Sensere etiam barbari magnitudinem animi, qua Scipio id aspernabatur, quod ceteri mortales admirantur et concupiscunt.

Scipio recepta Hispania cum iam bellum in ipsam Africam transferre meditaretur, conciliandos prius regum et gentium animos existimavit. Syphacem, Maurorum regem, opulentissimum totius Africae regem, quem magno usui sibi fore speraret, primum tentare statuit. Itaque legatum cum donis ad eum misit C. Laelium, quocum intima familiaritate vivebat. Syphax amicitiam Romanorum se accipere adnuit, sed fidem nec dare nec accipere, nisi cum ipso coram duce Romano, voluit. Scipio igitur in Africam traiecit. Forte ita incidit, ut eo ipso tempore Hasdrubal pulsus Hispania ad eundem portum appelleret, Syphacis amicitiam pariter petiturus. Uterque a rege in hospitium invitatus. Cenatum simul apud regem est; eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal accubuerunt. Tanta autem inerat comitas in Scipione, ut non Syphacem modo, sed etiam hostem infestissimum Hasdrubalem sibi conciliaret. Scipio, foedere icto cum Syphace, in Hispaniam ad exercitum rediit.

Masinissa quoque amicitiam cum Scipione iungere iam dudum cupiebat. Quare ad eum tres Numidarum principes misit ad tempus locumque conloquio statuendum. Duos pro obsidibus retineri a Scipione iubet; remisso tertio, qui Masinissam ad locum constitutum adduceret, Scipio et Masinissa cum paucis in conloquium venerunt. Ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum admiratio viri, sed maior praesentis veneratio cepit: erat enim in vultu maiestas summa; accedebat promissa caesaries habitusque corporis, non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, et florens iuventa. Prope attonitus ipso congressu Numida gratias de filio fratris remisso agit: adfirmat se ex eo tempore eam quaesivisse occasionem, quam tandem oblatam non omiserit; cupere se illi et populo Romano operam navare. Laetus eum Scipio audivit atque in societatem recepit.

Scipio deinde Romam rediit et ante annos consul factus est. Sicilia ei provincia decreta est permissumque ut in Africam inde traiceret. Qui cum vellet ex fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum complere, nec posset illos subito armis et equis instruere, id prudenti consilio perfecit. Namque ex omni Sicilia trecentos iuvenes nobilissimos et ditissimos, qui equis militarent et secum in Africam traicerent, legit diemque iis edixit, qua equis armisque instructi atque ornati adessent. Gravis ea militia, procul domo, terra marique multos labores, magna pericula adlatura videbatur; neque ipsos modo, sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. Ubi dies quae dicta erat advenit, arma equosque ostenderunt, sed omnes fere longinquum et grave bellum horrere apparebat. Tunc Scipio militiam iis se remissurum ait, si arma et equos militibus Romanis voluissent tradere. Laeti condicionem acceperunt iuvenes Siculi. Ita Scipio sine publica impensa suos instruxit ornavitque equites.

Tunc Scipio ex Sicilia in Africam vento secundo profectus est tanto militum ardore, ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia. Celeriter naves e conspectu Siciliae ablatae sunt conspectaque brevi Africae litora. Scipio cum egrediens ad terram navi prolapsus esset et ob hoc attonitos milites cerneret, id, quod trepidationem adferebat, in hortationem convertens, “Africam oppressi” inquit, “milites!” Expositis copiis in proximis tumulis castra metatus est. Ibi speculatores hostium in castris deprehensos et ad se perductos nec supplicio adfecit nec de consiliis ac viribus Poenorum percontatus est, sed circa omnes Romani exercitus manipulos curavit deducendos; dein interrogatos num ea satis considerassent, quae speculari erant iussi, prandio dato incolumes dimisit.

Scipioni in Africam advenienti Masinissa se coniunxit cum parva equitum turma. Syphax vero a Romanis ad Poenos defecerat. Hasdrubal, Poenorum dux, Syphaxque Scipioni se opposuerunt, qui utriusque castra una nocte perrupit et incendit. Syphax ipse captus et vivus ad Scipionem pertractus est. Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est; praecedebat ipse vinctus, sequebatur grex nobilium Maurorum. Movebat omnes fortuna viri, cuius amicitiam olim Scipio petierat. Regem aliosque captivos Romam misit Scipio; Masinissam, qui egregie rem Romanam adiuverat, aurea corona donavit.

Haec et aliae, quae sequebantur, clades Carthaginiensibus tantum terroris intulerunt, ut Hannibalem ex Italia ad tuendam patriam revocarent. Frendens gemensque ac vix lacrimis temperans is dicitur legatorum verba audisse mandatisque paruisse. Respexit saepe Italiae litora, semet accusans, quod non victorem exercitum statim ab Cannensi pugna Romam duxisset. Zamam venerat Hannibal, quae urbs quinque dierum iter a Carthagine abest, et nuntium ad Scipionem misit ut conloquendi secum potestatem faceret. Scipio cum conloquium haud abnuisset, dies locusque constituitur. Itaque congressi sunt duo clarissimi suae aetatis duces. Steterunt aliquamdiu taciti mutuaque admiratione defixi. Cum vero de condicionibus pacis inter eos non convenisset, ad suos se receperunt, renuntiantes armis decernendum esse. Commisso deinde proelio Hannibal victus cum quattuor equitibus fugit. Ceterum constat utrumque de altero confessum esse nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari.

Carthaginienses metu perculsi ad petendam pacem oratores mittunt triginta civitatis principes. Qui ubi in castra Romana venerunt, veniam civitati petebant non culpam purgantes, sed initium culpae in Hannibalem transferentes. Victis leges imposuit Scipio. Legati, cum nullas condiciones recusarent, Romam profecti sunt, ut, quae a Scipione pacta essent, ea patrum ac populi auctoritate confirmarentur. Ita pace terra marique parta, Scipio exercitu in naves imposito Romam revertit. Ad quem advenientem concursus ingens factus est; effusa non ex urbibus modo, sed etiam ex agris multitudo viam obsidebat. Scipio inter gratulantium plausus triumpho omnium clarissimo urbem est invectus primusque nomine victae a se gentis est nobilitatus Africanusque appellatus.

Ex his rebus gestis virum eum esse virtutis divinae vulgo creditum est. Id etiam dicere haud piget, quod scriptores de eo litteris mandaverunt, Scipionem consuevisse, priusquam dilucesceret, in Capitolium ventitare ac iubere aperiri cellam Iovis ibi solum diu demorari, quasi consultantem de re publica cum Iove: aedituosque eius templi saepe esse miratos, quod eum id temporis in Capitolium ingredientem canes, semper in alios saevientes, non latrarent. Has vulgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque admiranda, ex quibus est unum huiuscemodi. Adsidebat oppugnabatque oppidum in Hispania, situ moenibusque ac defensoribus validum et munitum, re etiam cibaria copiosum, neque ulla eius potiundi spes erat. Quodam die ius in castris sedens dicebat Scipio atque ex eo loco id oppidum procul videbatur. Tum e militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogavit quispiam ex more in quem diem locumque vades sisti iuberet. Et Scipio manum ad ipsam oppidi, quod obsidebatur, arcem protendens, “Perendie” inquit “sese sistant illo in loco,” atque ita factum. Die tertia, in quam vades sisti iusserat, oppidum captum est. Eodem die in arce eius oppidi ius dixit.

Hannibal, a Scipione victus suisque invisus, ad Antiochum, Syriae regem, confugit eumque hostem Romanis fecit. Missi sunt Roma legati ad Antiochum, in quibus erat Scipio Africanus, qui cum Hannibale Ephesi conlocutus ab eo quaesivit, quem fuisse maximum imperatorem crederet. Respondit Hannibal Alexandrum, Macedonum regem, maximum sibi videri, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset. Quaerenti deinde, quem secundum poneret, “Pyrrhum” inquit, “quod primus castra metari docuit nemoque illo elegantius loca cepit et praesidia deposuit.” Sciscitanti denique quem tertium duceret, semet ipsum dixit. Tum ridens Scipio “Quidnam tu diceres” inquit “si me vicisses?” “Tum me vero” respondit Hannibal “et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante omnes alios imperatores posuissem.” Ita improviso adsentationis genere Scipionem e grege imperatorum velut inaestimabilem secernebat.

Scipio ipse fertur quondam dixisse, cum eum quidam parum pugnacem dicerent, “Imperatorem me mater, non bellatorem peperit.” Idem dicere solitus est non solum dandam esse viam fugientibus, sed etiam muniendam.

Decreto adversus Antiochum bello cum Syria provincia obvenisset Lucio Scipioni, quia parum in eo putabatur esse animi, parum roboris, senatus gerendi huius belli curam mandari volebat conlegae eius C. Laelio. Surgens tunc Scipio Africanus, frater maior Lucii Scipionis, illam familiae ignominiam deprecatus est: dixit in fratre suo summam esse virtutem, summum consilium seque ei legatum fore promisit. Quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Lucii Scipionis provincia commutatum: itaque frater natu maior minori legatus in Asiam profectus est et tam diu eum consilio operaque adiuvit, donec triumphum ille et cognomen Asiatici peperisset.

Eodem bello filius Scipionis Africani captus est et ad Antiochum deductus. Benigne et liberaliter adulescentem rex habuit, quamquam ab eius patre tum maxime finibus imperii pellebatur. Cum deinde pacem Antiochus a Romanis peteret, legatus eius Publium Scipionem adiit eique filium sine pretio redditurum regem dixit, si per eum pacem impetrasset. Cui Scipio respondit “Abi, nuntia regi, me pro tanto munere gratias agere; sed nunc aliam gratiam non possum referre, quam ut ei suadeam ut bello absistat et pacis condicionem nullam recuset.” Pax non convenit; tamen Antiochus Scipioni filium remisit tantique viri maiestatem venerari quam dolorem suum ulcisci maluit.

Victo Antiocho cum praedae ratio a L. Scipione reposceretur, Africanus prolatum ab eo librum, quo acceptae et expensae summae continebantur et refelli inimicorum accusatio poterat, discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quae sub ipso legato administrata esset. Quin etiam hunc in modum verba fecit: “Non est quod quaeratis, patres conscripti, num parvam pecuniam in aerarium rettulerim, qui antea illud Punico auro repleverim, neque mea innocentia potest in dubium vocari. Cum Africam totam potestati vestrae subiecerim, nihil ex ea praeter cognomen rettuli. Non igitur me Punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae avarum reddiderunt; sed uterque nostrum invidia quam pecunia est locupletior.” Tam constantem defensionem Scipionis universus senatus comprobavit.

Deinde Scipioni Africano duo tribuni plebis diem dixerunt, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset. Ubi causae dicendae dies venit, Scipio magna hominum frequentia in Forum est deductus. Iussus causam dicere rostra conscendit et, corona triumphali capiti suo imposita, “Hoc ego die” inquit “Hannibalem Poenum, imperio nostro inimicissimum, magno proelio vici in terra Africa pacemque nobis et victoriam peperi insperabilem. Ne igitur simus adversus deos ingrati, sed censeo relinquamus nebulones hos eamusque nunc protinus in Capitolium Iovi optimo maximo supplicatum.” A rostris in Capitolium ascendit; simul se universa contio ab accusatoribus avertit et secuta Scipionem est, nec quisquam praeter praeconem, qui reum citabat, cum tribunis remansit. Celebratior is dies favore hominum fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est ingressus. Inde, ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in Literninum concessit, ubi reliquam egit aetatem sine urbis desiderio.

Cum in Liternina villa se contineret, complures praedonum duces ad eum videndum forte confluxerunt. Quos cum ad vim faciendam venire existimasset, praesidium servorum in tecto conlocavit aliaque parabat, quae ad eos repellendos opus erant. Quod ubi praedones animadverterunt, abiectis armis ianuae appropinquant et clara voce nuntiant Scipioni se non vitae eius hostes, sed virtutis admiratores venisse, conspectum tanti viri, quasi caeleste aliquod beneficium, expetentes; proinde ne gravaretur se spectandum praebere. Haec postquam audivit Scipio, fores reserari eosque introduci iussit. Illi postes ianuae tamquam religiosissimam aram venerati, cupide Scipionis dextram apprehenderunt ac diu deosculati sunt; deinde positis ante vestibulum donis laeti, quod sibi Scipionem ut viderent contigisset, domum reverterunt. Paulo post mortuus est Scipio moriensque ab uxore petiit ne corpus suum Romam referretur.

As printed XXII. Tiberius Gracchus et Gaius Gracchus

Tiberius et Gaius Gracchi Scipionis Africani ex filia nepotes erant. Horum adulescentia bonis artibus et magna omnium spe exacta est: ad egregiam enim indolem optima accedebat educatio. Erant enim diligentia Corneliae matris a pueris docti et Graecis litteris eruditi. Maximum matronis ornamentum esse liberos bene institutos merito putabat mater illa sapientissima. Cum Campana matrona, apud illam hospita, ornamenta sua, illo saeculo pulcherrima, ostentaret ei muliebriter, Cornelia traxit eam sermone quousque e schola redirent liberi. Quos reversos hospitae ostendens, “Haec” inquit “mea ornamenta sunt.” Nihil quidem his adulescentibus neque a natura neque a doctrina defuit; sed ambo rem publicam, quam tueri poterant, perturbare maluerunt.

Tiberius Gracchus, tribunus plebis creatus, a senatu descivit: populi favorem profusis largitionibus sibi conciliavit; agros plebi dividebat; provincias novis coloniis replebat. Cum autem tribuniciam potestatem sibi prorogari vellet et palam dictitasset, interempto senatu omnia per plebem agi debere, viam sibi ad regnum parare videbatur. Quare cum convocati patres deliberarent quidnam faciendum esset, statim Tiberius Capitolium petit, manum ad caput referens, quo signo salutem suam populo commendabat. Hoc nobilitas ita accepit, quasi diadema posceret, segniterque cessante consule, Scipio Nasica, cum esset consobrinus Tiberii Gracchi, patriam cognationi praeferens sublata dextra proclamavit: “Qui rem publicam salvam esse volunt, me sequantur!” Dein optimates, senatus atque equestris ordinis pars maior in Gracchum inruunt, qui fugiens decurrensque Clivo Capitolino fragmento subsellii ictus vitam, quam gloriosissime degere potuerat, immatura morte finivit. Mortui Tiberii corpus in flumen proiectum est.

Gaium Gracchum idem furor, qui fratrem, Tiberium, occupavit. Tribunatum enim adeptus, seu vindicandae fraternae necis, seu comparandae regiae potentiae causa, pessima coepit inire consilia: maximas largitiones fecit; aerarium effudit: legem de frumento plebi dividendo tulit: civitatem omnibus Italicis dabat. His Gracchi consiliis quanta poterant contentione obsistebant omnes boni, in quibus maxime Piso, vir consularis. Is cum multa contra legem frumentariam dixisset, lege tamen lata ad frumentum cum ceteris accipiendum venit. Gracchus ubi animadvertit in contione Pisonem stantem, eum sic compellavit audiente populo Romano: “Qui tibi constas, Piso, cum ea lege frumentum petas, quam dissuasisti?” Cui Piso “Nolim quidem, Gracche” inquit, “mea bona tibi viritim dividere liceat; sed si facies, partem petam.” Quo responso aperte declaravit vir gravis et sapiens lege, quam tulerat Gracchus, patrimonium publicum dissipari.

Decretum a senatu est ut videret consul Opimius ne quid detrimenti res publica caperet: quod nisi in maximo discrimine decerni non solebat. Gaius Gracchus, armata familia, Aventinum occupavit. Consul, vocato ad arma populo, Gaium aggressus est, qui pulsus profugit et, cum iam comprehenderetur, iugulum servo praebuit, qui dominum et mox semet ipsum super domini corpus interemit. Ut Tiberii Gracchi antea corpus, ita Gaii mira crudelitate victorum in Tiberim deiectum est. Caput autem a Septimuleio, amico Gracchi, ad Opimium relatum auro repensum fertur. Sunt qui tradunt infuso plumbo eum partem capitis, quo gravius efficeretur, explesse.

Occiso Tiberio Graccho cum senatus consulibus mandasset, ut in eos, qui cum Graccho consenserant, animadverteretur, Blosius quidam, Tiberii amicus, pro se deprecatum venit, hanc, ut sibi ignosceretur, causam adferens, quod tanti Gracchum fecisset, ut, quidquid ille vellet, sibi faciendum putaret. Tum consul “Quid?” inquit “si te Gracchus templo Iovis in Capitolio faces subdere iussisset, obsecuturusne voluntati illius fuisses propter istam, quam iactas, familiaritatem?” “Numquam” inquit Blosius “voluisset id quidem, sed si voluisset, paruissem.” Nefaria est ea vox, nulla enim est excusatio peccati, si amici causa peccaveris.

Exstat Gaii Gracchi e Sardinia Romam reversi oratio, in qua cum alia tum haec de se narrat: “Versatus sum in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nemo possit vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse aut mea causa quemquam sumptum fecisse. Zonas, quas Roma proficiscens plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes rettuli. Alii amphoras, quas vini plenas extulerunt, eas argento repletas domum reportarunt.”

As printed XXIII. Gaius Marius

C. Marius, humili loco natus, militiae tirocinium in Hispania duce Scipione posuit. Erat imprimis Scipioni carus ob singularem virtutem et impigram ad pericula et labores alacritatem. Cum aliquando inter cenam Scipionem quidam interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res publica aeque magnum habitura esset imperatorem, Scipio, percusso leniter Marii umero, “Fortasse hunc” inquit. Quo dicto excitatus Marius dignos rebus, quas postea gessit, spiritus concepit.

Q. Metellum in Numidiam contra Iugurtham missum, cuius legatus erat, cum ab eo Romam missus esset, apud populum Romanum criminatus est bellum ducere: si se consulem fecissent, brevi tempore aut vivum aut mortuum Iugurtham se in potestatem populi Romani redacturum. Itaque creatus est consul et in Metelli locum suffectus. Bellum ab illo prospere coeptum confecit. Iugurtha ad Gaetulos perfugerat eorumque regem Bocchum adversus Romanos concitaverat. Marius Gaetulos et Bocchum aggressus fudit; castellum in excelsa ripa positum, ubi regii thesauri erant, non sine multo labore expugnavit. Bocchus, bello defessus, legatos ad Marium misit, pacem orantes. Sulla quaestor, a Mario ad regem remissus, Boccho persuasit ut Iugurtham Romanis traderet. Iugurtha igitur vinctus ad Marium deductus est; quem Marius triumphans ante currum egit et in carcerem caenosum inclusit. Quo cum Iugurtha detracta veste ingrederetur, os ridentis in modum diduxisse et stupens similisque desipienti exclamasse fertur: “Pro! quam frigidum est vestrum balneum!” Paucis diebus post in carcere necatus est.

Marius post bellum Numidicum iterum consul creatus bellumque ei contra Cimbros et Teutones decretum est. Hi novi hostes, ab extremis Germaniae finibus profugi, novas sedes quaerebant, exclusique Gallia et Hispania cum in Italiam remigrarent, a Romanis ut aliquid sibi terrae darent petierunt. Repulsi, quod nequiverant precibus, armis petere constituunt. Tres duces Romani impetus barbarorum non sustinuerunt. Omnes fugati, exuti castris. Actum erat de imperio Romano, nisi Marius fuisset. Hic primo Teutones sub ipsis Alpium radicibus adsecutus proelio oppressit. Vallem fluviumque medium hostes tenebant: Romanis aquarum nulla copia. Aucta necessitate virtus causa victoriae fuit. Nam flagitante aquam exercitu Marius “Viri” inquit “estis, en illic aquam habetis.” Itaque tanto ardore pugnatum est eaque caedes hostium fuit, ut Romani victores de cruento flumine non plus aquae biberent quam sanguinis barbarorum. Caesa traduntur hostium ducenta milia, capta nonaginta. Rex ipse Teutobochus in proximo saltu comprehensus insigne spectaculum triumphi fuit: quippe vir proceritatis eximiae super tropaea ipsa eminebat.

Deletis Teutonibus, C. Marius in Cimbros se convertit. Qui cum ex alia parte Italiam ingressi Athesim flumen non ponte nec navibus, sed iniectis arborum truncis, velut aggere, traiecissent, occurrit iis C. Marius. Cimbri legatos ad consulem miserunt, agros urbesque sibi et fratribus postulantes, Teutonum enim cladem ignorabant. Quaerente Mario quos illi fratres dicerent, cum Teutones nominassent, ridens Marius “Omittite” inquit “fratres; tenent hi acceptam a nobis terram aeternumque tenebunt.” Tum legati se ludibrio haberi sentientes ultionem Mario minati sunt, simul atque Teutones advenissent. “Atqui adsunt” inquit Marius “nec sane civile foret vos fratribus vestris non salutatis discedere.” Tum vinctos adduci iussit Teutonum duces, qui in proelio capti erant.

His rebus auditis, Cimbri egrediuntur castris et cum paucis suorum ad vallum Romanum adequitans Boiorix, Cimbrorum dux, Marium ad pugnam provocat et diem pugnae a Romanorum imperatore petit. Proximum dedit consul. Marius cum aciem ita instituisset, ut pulvis in oculos et ora hostium ferretur, incredibili strage prostrata est illa Cimbrorum multitudo: caesa traduntur centum octoginta hominum milia. Nec minor cum uxoribus pugna quam cum viris fuit, cum obiectis undique plaustris, desuper, quasi e turribus, lanceis contisque pugnarent. Victae tamen cum missa ad Marium legatione libertatem non impetrassent, suffocatis elisisque infantibus suis aut mutuis conciderunt vulneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus pependerunt. Canes quoque defendere, Cimbris caesis, eorum domos. Marius pro duobus triumphis, qui offerebantur, uno contentus fuit. Primores civitatis, qui ei aliquamdiu ut novo homini ad tantos honores evecto inviderant, conservatam ab eo rem publicam fatebantur. In ipsa acie Marius duas Camertium cohortes, mira virtute vim Cimbrorum sustinentes contra legem civitate donaverat. Quod quidem factum et vere et egregie postea excusavit, dicens inter armorum strepitum verba se iuris civilis exaudire non potuisse.

Illa tempestate primum Romae bellum civile commotum est. Causam bello dedit C. Marius. Cum enim Sulla consul contra Mithridatem, regem Ponti, missus fuisset, Sulpicius, tribunus plebis, legem ad populum tulit ut Sullae imperium abrogaretur, C. Mario bellum decerneretur Mithridaticum. Qua re Sulla commotus cum exercitu ad urbem venit, eam armis occupavit, Sulpicium interfecit, Marium fugavit. Marius hostes persequentes fugiens aliquamdiu in palude delituit. Sed paulo post repertus extractusque, ut erat nudo corpore caenoque oblitus, iniecto in collum loro Minturnas raptus et in custodiam coniectus est. Missus est ad eum occidendum servus publicus, natione Cimber, quem Marius vultus auctoritate deterruit. Cum enim hominem ad se stricto gladio venientem vidisset “Tune, homo,” inquit “C. Marium audebis occidere?” Quo audito attonitus ille ac tremens abiecto ferro fugit, Marium se non posse occidere clamitans. Marius deinde ab iis, qui prius eum occidere voluerant, e carcere emissus est.

Accepta navicula in Africam traiecit et in agrum Carthaginiensem pervenit. Ibi cum in locis solitariis sederet, venit ad eum lictor Sextilii praetoris, qui tum Africam obtinebat. Ab hoc, quem numquam laesisset, Marius humanitatis tamen aliquod officium exspectabat; at lictor decedere eum provincia iussit, nisi in se animadverti vellet: torveque intuentem et vocem nullam emittentem Marium rogavit tandem ecquid renuntiari praetori vellet? Marius “Abi” inquit, “nuntia vidisse te Gaium Marium in Carthaginis ruinis sedentem.” Duobus clarissimis exemplis de inconstantia rerum humanarum eum admonebat, cum et urbis maximae excidium et viri clarissimi casum ante oculos poneret.

Profecto ad bellum Mithridaticum Sulla, Marius revocatus a Cinna in Italiam rediit, efferatus magis calamitate quam domitus. Cum exercitu Romam ingressus eam caedibus et rapinis vastavit; omnes adversae factionis nobiles variis suppliciorum generibus adfecit: quinque dies continuos totidemque noctes illa scelerum omnium duravit licentia. Hoc tempore admiranda sane populi Romani abstinentia fuit. Cum enim Marius occisorum domos multitudini diripiendas obiecisset, inveniri potuit nemo, qui civili luctu praedam peteret: quae quidem tam misericors continentia plebis tacita quaedam crudelium victorum vituperatio fuit. Tandem Marius, senio et laboribus confectus, in morbum incidit et ingenti omnium laetitia vitam finivit. Cuius viri si examinentur cum virtutibus vitia, haud facile sit dictu utrum bello melior, an pace perniciosior fuerit: namque quam rem publicam armatus servavit, eam primo togatus omni genere fraudis, postremo armis hostiliter evertit.

Erat Marius durior ad humanitatis studia et ingenuarum artium contemptor. Cum aedem Honoris de manubiis hostium vovisset, spreta peregrinorum marmorum nobilitate artificumque Graecorum arte, eam vulgari lapide per artificem Romanum curavit aedificandam. Et Graecas litteras despiciebat, quod doctoribus suis parum ad virtutem profuissent. At idem fortis, validus, adversus dolorem confirmatus. Cum ei varices in crure secarentur, vetuit se adligari. Acrem tamen fuisse doloris morsum ipse ostendit: nam medico, alterum crus postulanti, noluit praebere, quod maiorem esse remedii quem morbi dolorem iudicaret.

As printed XXIV. Lucius Cornelius Sulla 138-78 B.C.

Cornelius Sulla cum parvulus a nutrice ferretur, mulier obvia “Salve” inquit “puer tibi et rei publicae tuae felix,” et statim quaesita quae haec dixisset, non potuit inveniri.

Hic bello Iugurthino quaestor Marii fuit. Qui cum usque ad quaesturae comitia vitam libidine, vino, ludicrae artis amore inquinatam perduxisset, C. Marius consul moleste tulisse traditur, quod sibi gravissimum bellum gerenti tam delicatus quaestor sorte obvenisset. Eiusdem tamen, postquam in Africam venit, virtus enituit. Bello Cimbrico, legatus consulis bonam operam navavit. Consul ipse deinde factus, pulso in exsilium Mario, adversus Mithridatem profectus est. Mithridates enim, Ponticus rex, vir bello acerrimus, virtute eximius, odio in Romanos non inferior Hannibale, occupata Asia necatisque in ea omnibus civibus Romanis, quos quidem eadem die atque hora per omnes civitates interimi iusserat, Europae quoque Italiaeque imminere videbatur. Ac primo Sulla illius praefectos duobus proeliis in Graecia profligavit; dein transgressus in Asiam Mithridatem ipsum fudit; et oppressisset, nisi ad bellum civile adversus Marium festinans qualemcumque pacem componere maluisset. Mithridatem tamen pecunia multavit; Asia aliisque provinciis, quas occupaverat, decedere paternisque finibus contentum esse coegit.

Sulla propter motus urbanos cum victore exercitu Romam properavit; eos, qui Mario favebant, omnes superavit. Nihil autem ea victoria fuit crudelius. Sulla, urbem ingressus et dictator creatus, vel in eos, qui se sponte dediderant, iussit animadverti. Quattuor milia deditorum inermium civium in Circo interfici iussit. Quis autem illos potest computare, quos in urbe passim, quisquis voluit, occidit, donec admoneret Fufidius quidam vivere aliquos debere, ut essent, quibus imperaret. Novo et inaudito exemplo tabulam proscriptionis proposuit, qua nomina eorum, qui occidendi essent, continebantur; cumque omnium orta esset indignatio, postridie plura etiam adiecit nomina. Ingens caesorum fuit multitudo. Nec solum in eos saevivit, qui armis contra se dimicavissent, sed etiam quieti animi cives propter pecuniae magnitudinem proscriptorum numero adiecit. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro Albano erat, cum legens proscriptorum nomina se quoque videret ascriptum, “Vae” inquit “misero mihi! me fundus Albanus persequitur.” Neque longe progressus a quodam, qui eum agnoverat, confossus est.

Depulsis prostratisque inimicorum partibus Sulla Felicem se edicto appellavit, cumque eius uxor geminos eodem tunc partu edidisset, puerum Faustum puellamque Faustam nominari voluit. Sed paucis annis post repente contra omnium exspectationem dictaturam deposuit. Dimissis lictoribus diu in Foro cum amicis deambulavit. Stupebat populus eum privatum videns, cuius modo tam formidolosa fuerat potestas; quodque non minus mirandum fuit, privato ei non solum salus, sed etiam dignitas constitit, qui cives innumeros occiderat. Unus adulescens fuit, qui auderet queri et recedentem usque ad fores domus maledictis incessere. Atque ille, cuius iram potentissimi viri maximaeque civitates nec effugere nec placare potuerant, unius adulescentuli contumelias patienti animo tulit, id tantum in limine iam dicens: “Hic adulescens efficiet ne quis posthac tale imperium deponat.”

Sulla deinde in villam profectus rusticari et venando vitam agere coepit. Ibi morbo correptus interiit, vir ingentis animi, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior; litteris Graecis atque Latinis eruditus et virorum litteratorum adeo amans, ut sedulitatem etiam mali cuiusdam poetae aliquo praemio dignam duxerit: nam cum ille epigramma in eum fecisset eique subiecisset, Sulla statim praemium ei dari iussit, sed ea lege, ne quid postea scriberet. Ante victoriam laudandus, in iis vero, quae secuta sunt, numquam satis vituperandus, urbem enim et Italiam civilis sanguinis fluminibus inundavit. Non solum in vivos saeviit, sed ne mortuis quidem pepercit: nam Gai Marii, cuius, etsi postea hostis, aliquando tamen quaestor fuerat, erutos cineres in flumen proiecit. Qua crudelitate rerum praeclare gestarum gloriam corrupit.

As printed XXV. Lucius Lucullus

Lucius Lucullus ingenio, doctrina, virtute fuit insignis. In Asiam quaestor profectus ibi per multos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit, deinde absens factus aedilis, continuo praetor, inde ad consulatum promotus est, quem ita gessit, ut omnes diligentiam admirarentur, ingenium agnoscerent. Post ad Mithridaticum bellum missus a senatu non modo opinionem vicit omnium, sed etiam gloriam superiorum ducum. Idque eo fuit mirabilius, quod ab eo laus imperatoria non admodum exspectabatur, qui adulescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus in Asiae pace consumpserat; sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit usus disciplinam. Itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis.

Lucullus eo bello magnas ac memorabiles res gessit; Mithridatem saepe multis locis fudit; Tigranem, regum maximum, in Armenia vicit, ultimamque bello manum magis noluit imponere, quam non potuit; sed alioqui per omnia laudabilis et bello paene invictus pecuniae cupidini nimium deditus fuit; quam tamen ideo expetebat, ut per luxuriam effunderet. Itaque postquam de Mithridate triumphavit, abiecta omnium rerum cura coepit delicate ac molliter vivere otioque et luxu diffluere: magnifice et immenso sumptu villas aedificavit atque ad eorum usum mare ipsum vexavit. Nam in quibusdam locis moles mari iniecit; in aliis, suffossis montibus, mare in terras induxit, unde eum haud infacete Pompeius Xerxem togatum vocare adsueverat.

Habebat Lucullus villam prospectu et ambulatione pulcherrimam. Quo cum venisset Pompeius, id unum reprehendit, quod ea habitatio esset quidem aestate peramoena, sed hieme minus commoda videretur; cui Lucullus “Putasne” inquit “me minus sapere quam hirundines, quae adveniente hieme sedem commutant?” Villarum magnificentiae respondebat epularum sumptus. Cum aliquando modica ei, utpote soli, cena esset posita, coquum graviter obiurgavit, eique excusanti ac dicenti se non debuisse lautum parare convivium, quod nemo esset ad cenam invitatus, “Quid ais?” inquit iratus Lucullus. “Nesciebasne Lucullum hodie cenaturum esse apud Lucullum?”

Laudanda est Luculli impensa et studium in libris. Nam et multos et optimos conquisivit eosque liberaliter dedit utendos. Patebat omnibus bibliotheca, et in porticus ei adiectas velut ad Musarum aedem veniebant maxime Graeci tempusque ibi iucunde inter se traducebant ab aliis curis liberi. Saepe cum iis versabatur Lucullus et inter magnam doctorum virorum turbam ambulabat.

As printed XXVI. Gnaeus Pompeius Magnus

Gnaeus Pompeius, stirpis senatoriae, bello civili se et patrem consilio servavit. Cum enim Pompei pater exercitui suo ob avaritiam esset invisus, facta in eum conspiratione, Terentius quidam, Gnaei Pompei filii contubernalis, hunc occidendum suscepit, dum alii tabernaculum patris incenderent. Quae res cum iuveni Pompeio cenanti nuntiata esset, nihil periculo motus solito hilarius bibit et cum Terentio eadem, qua antea, comitate usus est. Deinde cubiculum ingressus clam subduxit se tentorio et firmam patri circumdedit custodiam. Terentius tum destricto ense ad lectum Pompei accessit multisque ictibus stragula percussit. Orta mox seditione Pompeius se in media coniecit agmina, militesque tumultuantes precibus et lacrimis placavit ac duci reconciliavit.

Eodem bello Pompeius partes Sullae secutus ita se gessit ut ab eo maxime diligeretur. Annos tres et viginti natus, ut Sullae auxilio veniret, paterni exercitus reliquias conlegit, statimque dux peritus exstitit. Magnus illius apud militem amor, magna apud omnes admiratio fuit; nullus ei labor taedio, nulla defatigatio molestiae erat. Cibi vinique temperans, somni parcus; inter milites corpus exercens cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis luctando certabat. Tum ad Sullam iter intendit et in eo itinere tres hostium exercitus aut fudit aut sibi adiunxit. Quem ubi Sulla ad se accedere audivit egregiamque sub signis iuventutem aspexit, desiliit ex equo Pompeiumque salutavit imperatorem et postea ei venienti solebat sella adsurgere et caput aperire et equo descendere, quem honorem nemini nisi Pompeio tribuebat.

Postea Pompeius in Siciliam profectus est, ut eam a Carbone, Sullae inimico, occupatam reciperet. Carbo comprehensus et ad Pompeium ductus est: quem Pompeius, etsi Carbo muliebriter mortem extimescens demisse et flebiliter mortem deprecabatur, ad supplicium duci iussit. Longe moderatior fuit Pompeius erga Sthenium, Siciliae cuiusdam civitatis principem. Cum enim in eam civitatem animadvertere decrevisset, quae sibi adversata fuisset, inique eum facturum Sthenius exclamavit, si ob unius culpam omnes puniret. Interroganti Pompeio quisnam ille unus esset, “Ego” inquit Sthenius “qui cives meos ad id induxi.” Tam libera voce delectatus Pompeius omnibus et Sthenio ipsi pepercit.

Transgressus inde in Africam Iarbam, Numidiae regem, qui Marii partibus favebat, bello persecutus intra dies quadraginta oppressit et Africam subegit adulescens quattuor et viginti annorum. Deinde cum litterae ei a Sulla redditae essent, quibus exercitu dimisso cum una legione successorem exspectare iubebatur, Pompeius, quamquam aegre id ferebat, tamen paruit et Romam revertit. Revertenti incredibilis hominum multitudo obviam ivit; Sulla quoque laetus eum excepit et Magni cognomine consalutavit. Nihilo minus Pompeio triumphum petenti restitit: neque vero ea re a proposito deterritus est Pompeius aususque dicere plures adorare solem orientem quam occidentem: quo dicto innuebat Sullae potentiam minui, suam crescere. Ea voce audita Sulla, confidentia adulescentis perculsus, “Triumphet! triumphet!” exclamavit.

Metello iam seni et bellum in Hispania segnius gerenti conlega datus Pompeius adversus Sertorium vario eventu dimicavit. Maximum ibi in proelio quodam periculum subiit: cum enim vir vasta corporis magnitudine impetum in eum fecisset, Pompeius manum amputavit; sed multis in eum concurrentibus vulnus in femore accepit et a suis fugientibus desertus in hostium potestate erat. At praeter spem evasit: barbari enim equum eius auro phalerisque eximiis instructum ceperant. Dum igitur praedam inter se altercantes partiuntur, Pompeius eorum manus effugit. Altero proelio cum Metellus Pompeio laboranti auxilio venisset, Sertorius recedere coactus dixisse fertur: “Nisi anus illa supervenisset, ego hunc puerum verberibus castigatum Romam dimisissem.” Metellum anum appellabat, quia is, iam senex, ad mollem et effeminatam vitam deflexerat. Sertorio interfecto Pompeius Hispaniam recepit.

Cum piratae illa tempestate maria omnia infestarent et quasdam etiam Italiae urbes diripuissent, ad eos opprimendos cum imperio extraordinario missus est Pompeius. Nimiae viri potentiae obsistebant quidam ex optimatibus et imprimis Quintus Catulus. Qui cum in contione dixisset esse quidem praeclarum virum Cn. Pompeium, sed non esse uni omnia tribuenda, adiecissetque: “Si quid huic acciderit, quem in eius locum substituetis?” summo consensu succlamavit universa contio, “Te, Quinte Catule.” Tam honorifico civium testimonio victus Catulus e contione discessit. Pompeius, dispositis per omnes maris recessus navibus, brevi terrarum orbem illa peste liberavit; praedones multis locis victos fudit; eosdem in deditionem acceptos in urbibus et agris procul a mari conlocavit. Nihil hac victoria celerius, nam intra quadragesimum diem piratas toto mari expulit.

Confecto bello piratico, Gnaeus Pompeius contra Mithridatem profectus in Asiam magna celeritate contendit. Proelium cum rege conserere cupiebat, neque opportuna dabatur pugnandi facultas, quia Mithridates interdiu castris se continebat, noctu vero haud tutum erat congredi cum hoste in locis ignotis. Nocte tamen aliquando cum Pompeius Mithridatem aggressus esset, luna magno fuit Romanis adiumento. Quam cum Romani a tergo haberent, umbrae corporum longius proiectae ad primos usque hostium ordines pertinebant, unde decepti regii milites in umbras, tamquam in propinquum hostem, tela mittebant. Victus Mithridates in Pontum profugit. Pharnaces filius bellum ei intulit, qui, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse timebat. Mithridates a filio obsessus venenum sumpsit; quod cum tardius subiret, quia adversus venena multis antea medicamentis corpus firmaverat, a milite Gallo, a quo ut adiuvaret se petierat, interfectus est.

Tigrani deinde, Armeniae regi, qui Mithridatis partes secutus erat, Pompeius bellum intulit eumque ad deditionem compulit. Qui cum procubuisset ad genua Pompei, eum erexit, et benignis verbis recreatum diadema, quod abiecerat, capiti reponere iussit, aeque pulchrum esse iudicans et vincere reges et facere. Inde in Iudaeam profectus Romanorum primus Iudaeos domuit, Hierosolyma, caput gentis, cepit, templumque iure victoriae ingressus est. Rebus Asiae compositis, in Italiam versus ad urbem venit, non, ut plerique timuerant, armatus, sed dimisso exercitu, et tertium triumphum biduo duxit. Insignis fuit multis novis inusitatisque ornamentis hic triumphus; sed nihil inlustrius visum, quam quod tribus triumphis tres orbis partes devictae causam praebuerant: Pompeius enim, quod antea contigerat nemini, primum ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumphavit, felix opinione hominum futurus, si, quem gloriae, eundem vitae finem habuisset neque adversam fortunam esset expertus iam senex.

Posteriore enim tempore orta inter Pompeium et Caesarem gravi dissensione, quod hic superiorem, ille parem ferre non posset, bellum civile exarsit. Caesar infesto exercitu in Italiam venit. Pompeius, relicta urbe ac deinde Italia ipsa, Thessaliam petit et cum eo consules senatusque omnis: quem insecutus Caesar apud Pharsalum acie fudit. Victus Pompeius ad Ptolemaeum, Aegypti regem, cui tutor a senatu datus erat, profugit, qui Pompeium interfici iussit. Latus Pompei sub oculis uxoris et liberorum mucrone confossum est, caput praecisum, truncus in Nilum coniectus. Deinde caput cum anulo ad Caesarem delatum est, qui eo viso lacrimas non continens illud multis pretiosissimisque odoribus cremandum curavit.

Is fuit Pompei post tres consulatus et totidem triumphos vitae exitus. Erant in Pompeio multae et magnae virtutes ac praecipue admiranda frugalitas. Cum ei aegrotanti praecepisset medicus ut turdum ederet, negarent autem servi eam avem usquam aestivo tempore posse reperiri, nisi apud Lucullum, qui turdos domi saginaret, vetuit Pompeius turdum inde peti, medicoque dixit: “Ergo, nisi Lucullus perditus deliciis esset, non viveret Pompeius?” Aliam avem, quae parabilis esset, sibi iussit apponi.

Viris doctis magnum honorem habebat Pompeius. Ex Syria decedens, confecto bello Mithridatico, cum Rhodum venisset, Posidonium cupiit audire; sed cum audivisset eum graviter esse aegrum, quod vehementer eius artus laborarent, voluit tamen nobilissimum philosophum visere. Mos erat ut, consule aedes aliquas ingressuro, lictor fores percuteret, admonens consulem adesse, at Pompeius fores Posidonii percuti honoris causa vetuit. Quem ut vidit et salutavit, moleste se dixit ferre, quod eum non posset audire. At ille “Tu vero” inquit “potes, nec committam ut dolor corporis efficiat ut frustra tantus vir ad me venerit.” Itaque cubans graviter et copiose de hoc ipso disputavit: nihil esse bonum nisi quod honestum esset, nihil malum dici posse, quod turpe non esset. Cum vero dolores acriter eum pungerent, saepe “Nihil agis,” inquit “dolor! quamvis sis molestus, numquam te esse malum confitebor.”

As printed XXVII. Gaius Iulius Caesar

C. Iulius Caesar, nobilissima Iuliorum genitus familia, annum agens sextum et decimum patrem amisit. Corneliam, Cinnae filiam, duxit uxorem; cuius pater cum esset Sullae inimicissimus, is Caesarem voluit compellere ut eam repudiaret; neque id potuit efficere. Qua re Caesar bonis spoliatus cum etiam ad necem quaereretur, mutata veste nocte urbe elapsus est et quamquam tunc quartanae morbo laborabat, prope per singulas noctes latebras commutare cogebatur; et comprehensus a Sullae liberto, ne ad Sullam perduceretur, vix data pecunia evasit. Postremo per propinquos et adfines suos veniam impetravit. Satis constat Sullam, cum deprecantibus amicissimis et ornatissimis viris aliquamdiu denegasset atque illi pertinaciter contenderent, expugnatum tandem proclamasse, vincerent, dummodo scirent eum, quem incolumem tanto opere cuperent, aliquando optimatium partibus, quas secum simul defendissent, exitio futurum; nam Caesari multos Marios inesse.

Stipendia prima in Asia fecit. In expugnatione Mitylenarum corona civica donatus est. Mortuo Sulla, Rhodum secedere statuit, ut per otium Apollonio Moloni, tunc clarissimo dicendi magistro, operam daret. Huc dum traicit, a praedonibus captus est mansitque apud eos prope quadraginta dies. Per omne autem illud spatium ita se gessit, ut piratis pariter terrori venerationique esset. Comites interim servosque ad expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimisit. Viginti talenta piratae postulaverant: ille quinquaginta daturum se spopondit. Quibus numeratis cum expositus esset in litore, confestim Miletum, quae urbs proxime aberat, properavit ibique contracta classe invectus in eum locum, in quo ipsi praedones erant, partem classis fugavit, partem mersit, aliquot naves cepit piratasque in potestatem redactos eo supplicio, quod illis saepe minatus inter iocum erat, adfecit crucique suffixit.

Quaestori ulterior Hispania obvenit. Quo profectus cum Alpes transiret et ad conspectum pauperis cuiusdam vici comites per iocum inter se disputarent num illic etiam esset ambitioni locus, serio dixit Caesar malle se ibi primum esse, quam Romae secundum. Dominationis avidus a prima aetate regnum concupiscebat semperque in ore habebat hos Euripidis, Graeci poetae, versus:

Nam si violandum est ius, regnandi gratia Violandum est. Aliis rebus pietatem colas.

Cumque Gades, quod est Hispaniae oppidum, venisset, animadversa apud Herculis templum magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignaviam suam, quod nihildum a se memorabile actum esset in ea aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitavit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe.

Aedilis praeter comitium ac Forum etiam Capitolium ornavit porticibus. Venationes autem ludosque et cum conlega M. Bibulo et separatim edidit: quo factum est ut communium quoque impensarum solus gratiam caperet. His autem rebus patrimonium effudit tantumque conflavit aes alienum, ut ipse diceret sibi opus esse millies sestertium, ut haberet nihil.

Consul deinde creatus cum M. Bibulo, societatem cum Gnaeo Pompeio et Marco Crasso iunxit Caesar, ne quid ageretur in re publica, quod displicuisset ulli ex tribus. Deinde legem tulit ut ager Campanus plebi divideretur. Cui legi cum senatus repugnaret, rem ad populum detulit. Bibulus conlega in Forum venit, ut legi obsisteret, sed tanta in eum commota est seditio, ut in caput eius cophinus stercore plenus effunderetur fascesque ei frangerentur atque adeo ipse armis Foro expelleretur. Qua re cum Bibulus per reliquum anni tempus domo abditus Curia abstineret, unus ex eo tempore Caesar omnia in re publica ad arbitrium administrabat, ut nonnulli urbanorum, si quid testandi gratia signarent, per iocum non, ut mos erat, ‘consulibus Caesare et Bibulo’ actum scriberent, sed ‘Iulio et Caesare,’ unum consulem nomine et cognomine pro duobus appellantes.

Functus consulatu Caesar Galliam provinciam accepit. Gessit autem novem annis, quibus in imperio fuit, haec fere: Galliam in provinciae formam redegit; Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum ponte fabricato aggressus maximis adfecit cladibus. Aggressus est Britannos, ignotos antea, superatisque pecunias et obsides imperavit. Hic cum multa Romanorum militum insignia narrantur, tum illud egregium ipsius Caesaris, quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem proelium restituit. Idem alio proelio legionis aquiliferum ineundae fugae causa iam conversum faucibus comprehensum in contrariam partem detraxit dextramque ad hostem tendens “Quorsum tu” inquit “abis? Illic sunt, cum quibus dimicamus.” Qua adhortatione omnium legionum trepidationem correxit vincique paratas vincere docuit.

Interfecto interea apud Parthos Crasso et defuncta Iulia, Caesaris filia, quae, nupta Pompeio, generi socerique concordiam tenebat, statim aemulatio erupit. Iam pridem Pompeio suspectae Caesaris opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis, nec hic ferebat parem, nec ille superiorem. Itaque cum Caesar in Gallia detineretur, et, ne imperfecto bello discederet, postulasset ut sibi liceret, quamvis absenti, alterum consulatum petere, a senatu, suadentibus Pompeio eiusque amicis, negatum ei est. Hanc iniuriam acceptam vindicaturus in Italiam rediit et bellandum ratus cum exercitu Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, transiit. Hoc ad flumen paulum constitisse fertur ac reputans quantum moliretur, conversus ad proximos, “Etiamnunc” inquit “regredi possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt.” Postremo autem “Iacta alea esto!” exclamans exercitum traici iussit plurimisque urbibus occupatis Brundisium contendit, quo Pompeius consulesque confugerant.

Qui cum inde in Epirum traiecissent, Caesar, eos secutus a Brundisio, Dyrrachium inter oppositas classes gravissima hieme transmisit; copiisque quas subsequi iusserat diutius cessantibus, cum ad eas arcessendas frustra misisset, mirae audaciae facinus edidit. Morae enim impatiens castris noctu egreditur, clam naviculam conscendit, obvoluto capite, ne agnosceretur, et quamquam mare saeva tempestate intumescebat, in altum tamen protinus dirigi navigium iubet et, gubernatore trepidante, “Quid times?” inquit “Caesarem vehis!” neque prius gubernatorem cedere adversae tempestati passus est, quam paene obrutus esset fluctibus.

Deinde Caesar in Epirum profectus Pompeium Pharsalico proelio fudit, et fugientem persecutus, ut occisum cognovit, Ptolemaeo regi, Pompeii interfectori, a quo sibi quoque insidias tendi videret, bellum intulit; quo victo in Pontum transiit Pharnacemque, Mithridatis filium, rebellantem et multiplici successu praeferocem intra quintum ab adventu diem, quattuor, quibus in conspectum venit, horis una profligavit acie, more fulminis, quod uno eodemque momento venit, percussit, abscessit. Nec vana de se praedicatio est Caesaris ante victum hostem esse quam visum. Pontico postea triumpho trium verborum praetulit titulum: “Veni, vidi, vici.” Deinde Scipionem et Iubam, Numidiae regem, reliquias Pompeianarum partium in Africa refoventes, devicit.

Victorem Africani belli Gaium Caesarem gravius excepit Hispaniense, quod Cn. Pompeius, Magni filius, adulescens fortissimus, ingens ac terribile conflaverat, undique ad eum auxiliis paterni nominis magnitudinem sequentium ex toto orbe confluentibus. Sua Caesarem in Hispaniam comitata fortuna est: sed nullum umquam atrocius periculosiusque ab eo initum proelium, adeo ut, plus quam dubio Marte, descenderet equo consistensque ante recedentem suorum aciem increpans fortunam, quod se in eum servasset exitum, denuntiaret militibus vestigio se non recessurum; proinde viderent, quem et quo loco imperatorem deserturi essent. Verecundia magis quam virtute acies restituta est. Cn. Pompeius victus et interemptus est. Caesar, omnium victor, regressus in urbem omnibus, qui contra se arma tulerant, ignovit et quinquies triumphavit.

Bellis civilibus confectis, conversus iam ad ordinandum rei publicae statum fastos correxit annumque ad cursum solis accommodavit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset et, intercalario mense sublato, unus dies quarto quoque anno intercalaretur. Ius laboriosissime ac severissime dixit. Repetundarum convictos etiam ordine senatorio movit. Peregrinarum mercium portoria instituit: legem praecipue sumptuariam exercuit. De ornanda instruendaque urbe, item de tuendo ampliandoque imperio plura ac maiora in dies destinabat: imprimis ius civile ad certum modum redigere atque ex immensa legum copia optima quaeque et necessaria in paucissimos conferre libros; bibliothecas Graecas et Latinas, quas maximas posset, publicare; siccare Pomptinas paludes: viam munire a Mari Supero per Apennini dorsum ad Tiberim usque: Dacos, qui se in Pontum effuderant, coercere: mox Parthis bellum inferre per Armeniam.

Haec et alia agentem et meditantem mors praevenit. Dictator enim in perpetuum creatus agere insolentius coepit: senatum ad se venientem sedens excepit et quendam, ut adsurgeret monentem, irato vultu respexit. Cum Antonius, Caesaris in omnibus bellis comes et tunc consulatus conlega, capiti eius in sella aurea sedentis pro rostris diadema, insigne regium, imposuisset, id ita ab eo est repulsum, ut non offensus videretur. Quare coniuratum in eum est a sexaginta amplius viris, Cassio et Bruto ducibus conspirationis, decretumque eum Idibus Martiis in senatu confodere.

Plurima indicia futuri periculi obtulerant dii immortales. Uxor Calpurnia, territa nocturno visu, ut Idibus Martiis domi subsisteret orabat et Spurinna haruspex praedixerat ut proximos dies triginta quasi fatales caveret, quorum ultimus erat Idus Martiae. Hoc igitur die Caesar Spurinnae “Ecquid scis” inquit “Idus Martias iam venisse?” et is “Ecquid scis illas nondum praeterisse?” Atque cum Caesar eo die in senatum venisset, adsidentem conspirati specie officii circumsteterunt ilicoque unus, quasi aliquid rogaturus, propius accessit renuentique ab utroque umero togam apprehendit. Deinde clamantem “Ista quidem vis est!” Casca, unus e coniuratis, adversum vulnerat paulum infra iugulum. Caesar Cascae bracchium adreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est. Dein ut animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit et ita tribus et viginti plagis confossus est. Cum Marcum Brutum, quem filii loco habebat in se inruentem vidisset, dixisse fertur: “Tu quoque, mi fili!”

Illud inter omnes fere constitit talem ei mortem paene ex sententia obtigisse. Nam et quondam cum apud Xenophontem legisset Cyrum ultima valetudine mandasse quaedam de funere suo, aspernatus tam lentum mortis genus subitam sibi celeremque optaverat, et pridie quam occideretur, in sermone nato super cenam quisnam esset finis vitae commodissimus, repentinum inopinatumque praetulerat. Percussorum autem neque triennio quisquam amplius supervixit neque sua morte defunctus est. Damnati omnes alius alio casu perierunt, pars naufragio, pars proelio; nonnulli semet eodem illo pugione, quo Caesarem violaverant, interemerunt.

Quo rarior in regibus et principibus viris moderatio, hoc laudanda magis est. C. Iulius Caesar victoria civili clementissime usus est; cum enim scrinia deprehendisset epistularum ad Pompeium missarum ab iis, qui videbantur aut in diversis aut in neutris fuisse partibus, legere noluit, sed combussit, ne forte in multos gravius consulendi locum darent. Cicero hanc laudem eximiam Caesari tribuit, quod nihil oblivisci soleret nisi iniurias. Simultates omnes, occasione oblata, libens deposuit. Ultro ac prior scripsit C. Calvo post famosa eius adversum se epigrammata. Valerium Catullum, cuius versiculis famam suam laceratam non ignorabat, adhibuit cenae. C. Memmii suffragator in petitione consulatus fuit, etsi asperrimas fuisse eius in se orationes sciebat.

Fuisse traditur excelsa statura, ore paulo pleniore, nigris vegetisque oculis, capite calvo; quam calvitii deformitatem, quod saepe obtrectatorum iocis obnoxia erat, aegre ferebat. Ideo ex omnibus decretis sibi a senatu populoque honoribus non alium aut recepit aut usurpavit libentius quam ius laureae perpetuo gestandae. Vini parcissimum eum fuisse ne inimici quidem negaverunt. Verbum Catonis est unum ex omnibus Caesarem ad evertendam rem publicam sobrium accessisse. Armorum et equitandi peritissimus, laboris ultra fidem patiens; in agmine nonnumquam equo, saepius pedibus anteibat, capite detecto, seu sol, seu imber erat. Longissimas vias incredibili celeritate conficiebat, ut persaepe nuntios de se praeveniret: neque eum morabantur flumina, quae vel nando vel innixus inflatis utribus traiciebat.

As printed XXVIII. Marcus Tullius Cicero

Marcus Tullius Cicero, equestri genere, Arpini, quod est Volscorum oppidum, natus est. Ex eius avis unus verrucam in extremo naso sitam habuit, ciceris grano similem; inde cognomen Ciceronis genti inditum. Suadentibus quibusdam ut id nomen mutaret, “Dabo operam” inquit “ut istud cognomen nobilissimorum nominum splendorem vincat.” Cum a patre Romam missus, ubi celeberrimorum magistrorum scholis interesset, eas artes disceret, quibus aetas puerilis ad humanitatem solet informari, tanto successu tantaque cum praeceptorum tum ceterorum discipulorum admiratione id fecit, ut, cum fama de Ciceronis ingenio et doctrina ad alios manasset, non pauci, qui eius videndi et audiendi gratia scholas adirent, reperti esse dicantur.

Cum nulla re magis ad summos in re publica honores viam muniri posse intellegeret quam arte dicendi et eloquentia, toto animo in eius studium incubuit, in quo quidem ita versatus est, ut non solum eos, qui in Foro et iudiciis causas perorarent, studiose sectaretur, sed privatim quoque diligentissime se exerceret. Primum eloquentiam et libertatem adversus Sullanos ostendit. Nam cum Roscium quendam, parricidii accusatum, ob Chrysogoni, Sullae liberti, qui in eius adversariis erat, potentiam nemo defendere auderet, tanta eloquentiae vi eum defendit Cicero, ut iam tum in arte dicendi nullus ei par esse videretur. Ex quo invidiam veritus Athenas studiorum gratia petiit, ubi Antiochum philosophum studiose audivit. Inde eloquentiae causa Rhodum se contulit, ubi Molonem, Graecum rhetorem tum disertissimum, magistrum habuit. Qui cum Ciceronem dicentem audivisset, flevisse dicitur, quod per hunc Graecia eloquentiae laude privaretur.

Romam reversus quaestor Siciliam habuit. Nullius vero quaestura aut gratior aut clarior fuit; cum magna tum esset annonae difficultas, initio molestus erat Siculis, quos cogeret frumenta in urbem mittere; postea vero, diligentiam et iustitiam et comitatem eius experti, maiores quaestori suo honores quam ulli umquam praetori detulerunt. E Sicilia reversus Romam in causis dicendis ita floruit, ut inter omnes causarum patronos et esset et haberetur princeps.

Consul deinde factus L. Sergii Catilinae coniurationem singulari virtute, constantia, cura compressit. Catilinae proavum, M. Sergium, incredibili fortitudine fuisse Plinius refert. Stipendia is fecit secundo bello Punico. Secundo stipendio dextram manum perdidit: stipendiis duobus ter et vicies vulneratus est: ob id neutra manu, neutro pede satis utilis, plurimisque postea stipendiis debilis miles erat. Bis ab Hannibale captus, bis vinculorum eius profugus, viginti mensibus nullo non die in catenis aut compedibus custoditus. Sinistra manu sola quater pugnavit, duobus equis, insidente eo, suffossis. Dextram sibi ferream fecit eaque religata proeliatus Cremonam obsidione exemit, Placentiam tutatus est, duodena castra hostium in Gallia cepit. Ceteri profecto, Plinius addit, victores hominum fuere, Sergius vicit etiam fortunam.

Singularem huius viri gloriam foede dehonestavit pronepotis scelus. Hic enim rei familiaris, quam profuderat, inopia multorumque scelerum conscientia in furorem actus et dominandi cupiditate incensus indignatusque, quod in petitione consulatus repulsam passus esset, coniuratione facta senatum confodere, consules trucidare, urbem incendere, diripere aerarium constituerat. Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset, quorum alter industria rem patefecit, alter manu oppressit. Cum Cicero, habito senatu, in praesentem reum perorasset, Catilina, incendium suum ruina se restincturum esse minitans, Roma profugit et ad exercitum, quem paraverat, proficiscitur, signa inlaturus urbi. Sed socii eius, qui in urbe remanserant, comprehensi in carcere necati sunt. A. Fulvius, vir senatorii ordinis, filium, iuvenem et ingenio et forma inter aequales nitentem, pravo consilio Catilinae amicitiam secutum inque castra eius ruentem, ex medio itinere retractum supplicio mortis adfecit, praefatus non se Catilinae illum adversus patriam, sed patriae adversus Catilinam genuisse.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings