← Table of contents
Selections from Viri Romae

URBIS ROMAE VIRI INLUSTRES “Stripped” text (continued 2)

Reading edition

Neque eo magis ab incepto Catilina destitit, sed infestis signis Romam petens Antonii exercitu opprimitur. Quam atrociter dimicatum sit exitus docuit: nemo hostium bello superfuit; quem quisque in pugnando ceperat locum, eum amissa anima tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est: pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset! Senatus populusque Romanus Ciceronem patrem patriae appellavit. Cicero ipse in oratione pro Sulla palam praedicat consilium patriae servandae fuisse iniectum sibi a diis, cum Catilina coniurasset adversus eam. “O dii immortales,” inquit “vos profecto incendistis tum animum meum cupiditate conservandae patriae. Vos avocastis me a cogitationibus omnibus ceteris et convertistis ad salutem unam patriae. Vos denique praetulistis menti meae clarissimum lumen in tenebris tantis erroris et inscientiae. Tribuam enim vobis, quae sunt vestra. Nec vero possum tantum dare ingenio meo, ut dispexerim sponte mea in tempestate illa turbulentissima rei publicae, quid esset optimum factu.”

Paucis post annis Ciceroni diem dixit Clodius tribunus plebis, quod cives Romanos indicta causa necavisset. Senatus maestus, tamquam in publico luctu, veste mutata pro eo deprecabatur. Cicero, cum posset armis salutem suam defendere, maluit urbe cedere quam sua causa caedem fieri. Proficiscentem omnes boni flentes prosecuti sunt. Dein Clodius edictum proposuit ut Marco Tullio igni et aqua interdiceretur: illius domum et villas incendit. Sed vis illa non diuturna fuit, mox enim totus fere populus Romanus ingenti desiderio Ciceronis reditum flagitare coepit et maximo omnium ordinum studio Cicero in patriam revocatus est. Nihil per totam vitam Ciceroni itinere, quo in patriam rediit, accidit iucundius. Obviam ei redeunti ab universis itum est: domus eius publica pecunia restituta est.

Gravissimae illa tempestate inter Caesarem et Pompeium ortae sunt inimicitiae, ut res nisi bello dirimi non posse videretur. Cicero quidem summo studio enitebatur ut eos inter se reconciliaret et a belli civilis calamitatibus deterreret, sed cum neutrum ad pacem ineundam permovere posset, Pompeium secutus est. Sed victo Pompeio, a Caesare victore veniam ultro accepit. Quo interfecto Octavianum, Caesaris heredem, fovit, Antonium impugnavit effecitque ut a senatu hostis iudicaretur.

Sed Antonius, inita cum Octaviano societate, Ciceronem iam diu sibi inimicum proscripsit. Qua re audita, Cicero transversis itineribus in villam, quae a mari proxime aberat, fugit indeque navem conscendit, in Macedoniam transiturus. Unde aliquotiens in altum provectum cum modo venti adversi rettulissent, modo ipse iactationem maris pati non posset, taedium tandem eum et fugae et vitae cepit regressusque ad villam “Moriar” inquit “in patria saepe servata.” Satis constat, adventantibus percussoribus, servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum, ipsum deponi lecticam et quietos pati, quod sors iniqua cogeret, iussisse. Prominenti ex lectica et immotam cervicem praebenti caput praecisum est. Manus quoque abscissae; caput relatum est ad Antonium eiusque iussu cum dextra manu in rostris positum.

Quamdiu res publica Romana per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, in eam curas cogitationesque fere omnes suas conferebat Cicero et plus operae ponebat in agendo quam in scribendo. Cum autem dominatu unius C. Iulii Caesaris omnia tenerentur, non se angoribus dedidit nec indignis homine docto voluptatibus. Fugiens conspectum Fori urbisque rura peragrabat abdebatque se, quantum licebat, et solus erat. Nihil agere autem cum animus non posset, existimavit honestissime molestias posse deponi, si se ad philosophiam rettulisset, cui adulescens multum temporis tribuerat, et omne studium curamque convertit ad scribendum: atque ut civibus etiam otiosus aliquid prodesse posset, elaboravit ut doctiores fierent et sapientiores, pluraque brevi tempore, eversa re publica, scripsit, quam multis annis ea stante scripserat. Sic facundiae et Latinarum litterarum parens evasit paruitque virorum sapientium praecepto, qui docent non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid insit boni.

Multa exstant facete ab eo dicta. Cum Lentulum, generum suum, exiguae staturae hominem, vidisset longo gladio accinctum, “Quis” inquit “generum meum ad gladium adligavit?”—Matrona quaedam iuniorem se, quam erat, simulans dictitabat se triginta tantum annos habere; cui Cicero “Verum est,” inquit “nam hoc viginti annos audio.”—Caesar, altero consule mortuo die Decembris ultima, Caninium consulem hora septima in reliquam diei partem renuntiaverat; quem cum plerique irent salutatum de more, “Festinemus” inquit Cicero “priusquam abeat magistratu.” De eodem Caninio scripsit Cicero: “Fuit mirifica vigilantia Caninius, qui toto suo consulatu somnum non viderit.”

As printed XXIX. Marcus Brutus

M. Brutus, ex illa gente, quae Roma Tarquinios eiecerat, oriundus, Athenis philosophiam, Rhodi eloquentiam didicit. Eius pater, qui Sullae partibus adversabatur, iussu Pompei interfectus erat, unde Brutus cum eo graves gesserat simultates. Bello tamen civili Pompei causam, quod iustior videretur, secutus dolorem suum rei publicae utilitati posthabuit. Victo Pompeio Brutus a Caesare servatus est et praetor etiam factus. Postea vero, cum Caesar superbia elatus senatum contemnere et regnum adfectare coepisset, populus, praesenti statu haud laetus, vindicem libertatis requirebat. Subscripsere quidam L. Bruti statuae: “Utinam viveres!” Item ipsius Caesaris statuae: “Brutus, quia reges eiecit, primus consul factus est; hic, quia consules eiecit, postremo rex factus est.” Inscriptum quoque est M. Bruti praetoris tribunali: “Dormis, Brute!”

Cognita populi Romani voluntate, Brutus adversus Caesarem conspiravit. Pridie quam Caesar est occisus, Porcia, Bruti uxor, Catonis filia, consilii conscia, egresso cubiculum Bruto, cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit eoque velut forte elapso se vulneravit. Clamore deinde ancillarum in cubiculum revocatus obiurgare eam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium. Cui secreto Porcia “Non est” inquit “hoc temerarium factum meum, sed in tali statu nostro mei erga te amoris certissimum indicium. Experiri enim volui, si tibi propositum ex sententia parum cessisset, quam aequo animo me ferro essem interemptura.” Quibus verbis auditis Brutus ad caelum manus et oculos sustulisse dicitur et exclamavisse: “Utinam dignus tali coniuge maritus videri possem!”

Interfecto Caesare, cum Antonius vestem eius sanguinolentam ostentans populum veluti furore quodam adversus coniuratos inflammasset, Brutus in Macedoniam concessit ibique apud urbem Philippos adversus Antonium et Octavianum dimicavit. Victus acie, cum in tumulum se nocte recepisset, audita Cassii morte, ne in hostium manus veniret, uni ex comitibus latus transfodiendum praebuit. Antonius Bruti corpus liberto suo sepeliendum tradidit, quoque honoratius cremaretur, inici ei suum paludamentum iussit, iacentem non hostem, sed civem deposito existimans odio. Cumque interceptum a liberto paludamentum comperisset, ira percitus protinus in eum animadvertit, praefatus: “Quid? tu ignorasti cuius tibi viri sepulturam commisissem?” Non eadem fuit Octaviani erga Brutum moderatio, is enim avulsum Bruti caput Romam misit, ut Gai Caesaris statuae subiceretur. Porcia cum victum et interemptum virum suum cognovisset, quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones hausit, virilem patris exitum mulier imitata novo mortis genere.

As printed XXX. Octavianus Caesar Augustus

Octavianus, Iuliae, Gai Caesaris sororis, nepos, quartum annum agens patrem amisit. Ab avunculo adoptatus profectum eum in Hispanias adversus Gnaei Pompei liberos secutus est. Deinde ab eo Apolloniam missus studiis vacavit. Utque primum occisum Caesarem heredemque se comperit, in urbem regressus hereditatem adiit, nomen Caesaris sumpsit conlectoque veteranorum exercitu opem Decimo Bruto tulit, qui ab Antonio Mutinae obsidebatur. Cum autem urbis aditu prohiberetur, ut Brutum de omnibus rebus certiorem faceret, primo litteras misit plumbeis laminis inscriptas, quas ad bracchium religatas urinatores Scultennam amnem transnantes ad Brutum deferebant. Quin et avibus internuntiis utebatur. Columbis enim, quas inclusas ante fame adfecerat, epistulas ad collum religabat easque a proximo moenibus loco emittebat. Illae, lucis cibique avidae, altissima aedificiorum petentes excipiebantur a Decimo Bruto, qui eo modo de omnibus rebus certior fiebat, utique postquam disposito quibusdam locis cibo columbas illuc devolare instituerat.

Bellum Mutinense Octavianus duobus proeliis confecit, quorum in altero non ducis modo, sed militis etiam functus est officio atque in media dimicatione, aquilifero legionis suae graviter saucio, aquilam umeris subisse diuque fertur portasse. Postea reconciliata cum Antonio gratiaiunctisque cum eo copiis, ut Gai Caesaris necem ulcisceretur, ad urbem hostiliter accessit misitque qui nomine exercitus sibi consulatum deposcerent. Cunctante senatu centurio, princeps legationis, reiecto sagulo, ostendens gladii capulum non dubitavit in Curia dicere: “Hic faciet, si vos non feceritis.”

Ita cum Octavianus vicesimo aetatis anno consulatum invasisset, pacem fecit cum Antonio et Lepido, ita ut triumviri rei publicae constituendae per quinquennium essent ipse et Lepidus et Antonius, et ut suos quisque inimicos proscriberent. Quae proscriptio Sullana longe crudelior fuit. Exstant autem ex ea multa vel extremae impietatis vel mirae fidei ac constantiae exempla. T. Toranius, triumvirorum partes secutus, proscripti patris sui, praetorii et ornati viri, latebras, aetatem notasque corporis, quibus agnosci posset, centurionibus edidit, qui eum persecuti sunt. Alius quidam cum proscriptum se cognovisset, ad clientem suum confugit; sed filius eius per ipsa vestigia patris militibus ductis occidendum eum in conspectu suo obiecit.

Cum C. Plotius Plancus a triumviris proscriptus in regione Salernitana lateret, servi eius, comprehensi multumque ac diu torti, negabant se scire ubi dominus esset. Non sustinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni exempli servos ulterius cruciari; sed processit in medium iugulumque gladiis militum obiecit. Senatoris cuiusdam servus cum ad dominum proscriptum occidendum milites advenisse cognosset, commutata cum eo veste, permutato etiam anulo, illum postico clam emisit, se autem in cubiculum ad lectulum recepit et ut dominum occidi passus est. “Quanti viri est” addit Seneca, “cum praemia proditionis ingentia ostendantur, praemium fidei mortem concupiscere!”

Octavianus deinde M. Brutum, interfectorem Caesaris, bello persecutus id bellum, quamquam invalidus atque aeger, duplici proelio transegit; quorum priore castris exutus vix fuga evasit. Victor acerbissime se gessit: in nobilissimum quemque captivum non sine verborum contumelia saeviit. Uni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicitur iam istam in volucrum fore potestate. Alios, patrem et filium, pro vita rogantes sortiri fertur iussisse ut alterutri concederetur, ac cum, patre quia se obtulerat occiso, filius quoque voluntaria occubuisset nece, spectasse utrumque morientem. Orare veniam vel excusare se conantibus, una voce occurrebat moriendum esse. Scribunt quidam trecentos ex dediticiis electos ad aram divo Iulio exstructam Idibus Martiis hostiarum more mactatos.

Abalienatus postea est ab Antonio, quod is, repudiata Octavia sorore, Cleopatram, Aegypti reginam, duxisset uxorem: quae quidem mulier cum Antonio luxu et deliciis certabat. Una se cena centies sestertium absumpturam aliquando dixerat. Cupiebat discere Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. Postero igitur die magnificam alias cenam, sed cottidianam Antonio apposuit inridenti, quod promisso stare non potuisset. At illa inferri mensam secundam iussit. Ex praecepto ministri unum tantum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque margaritas resolvit. Exspectante igitur Antonio quidnam esset actura, margaritam, quam auribus gerebat, detraxit et aceto liquefactam absorbuit. Victum Antonium omnes, qui aderant, pronuntiaverunt.

Octavianus cum Antonio apud Actium, qui locus est in Epiro, navali proelio dimicavit. Victum et fugientem persecutus Aegyptum petiit, et Alexandream, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, obsedit. Antonius in ultima rerum desperatione, cum habitu regis in solio regali sedisset, mortem sibi ipse conscivit. Cleopatra, quam Octavianus, Alexandrea in potestatem redacta, magno opere cupiebat vivam comprehendi triumphoque servari, aspidem sibi adferendam curavit eiusque morsu periit. Cleopatrae mortuae communem cum Antonio sepulturam tribuit.

Tandem Octavianus, hostibus victis solus imperio potitus, clementem se exhibuit. Omnia deinceps in eo plena mansuetudinis et humanitatis. Multis ignovit vel iis qui saepe graviter eum offenderant. Reversus in Italiam triumphans Romam ingressus est. Tum bellis toto orbe compositis Iani gemini portas sua manu clausit, quae bis tantum antea clausae fuerant, primum sub Numa rege, iterum post primum Punicum bellum. Tunc omnes praeteritorum malorum oblivio cepit populusque Romanus praesentis otii laetitia perfruebatur. Octaviano maximi honores a senatu delati sunt. Ipse Augustus cognominatus et in honorem eius mensis Sextilis eodem nomine appellatus est, quod illo mense bellis civilibus finis esset impositus. Patris patriae cognomen universi maximo consensu detulerunt ei. Deferentibus lacrimans respondit Augustus his verbis: “Compos factus votorum meorum, patres conscripti, quid habeo aliud, quod deos immortales precer, quam ut hunc consensum vestrum ad ultimum vitae finem mihi perferre liceat!”

Dictaturam magna vi offerente populo deprecatus est. Domini appellationem semper exhorruit eamque sibi tribui edicto vetuit. Immo de restituenda re publica non semel cogitavit, sed reputans et se privatum non sine periculo fore, et rem publicam plurium arbitrio commissum iri, summam retinuit potestatem, id vero studuit ne quem novi status paeniteret. Bene de iis etiam, quos adversarios expertus erat, et sentiebat et loquebatur. Legentem aliquando unum e nepotibus invenit; cumque puer territus volumen Ciceronis, quod manu tenebat, veste tegeret, Augustus librum cepit eoque statim reddito, “Hic vir,” inquit “fili mi, doctus fuit et patriae amans.”

Pedibus saepe per urbem incedebat summaque comitate adeuntes excipiebat. Convenit aliquando eum veteranus miles, qui vocatus in ius periclitabatur rogavitque ut sibi adesset. Statim Augustus unum e comitatu suo elegit advocatum, qui litigatorem commendaret. Tum veteranus exclamavit: “At non ego, te periclitante bello Actiaco, vicarium quaesivi, sed ipse pro te pugnavi,” simulque detexit cicatrices. Erubuit Augustus atque ipse venit in advocationem.

Cum post Actiacam victoriam Octavianus Romam reverteretur, occurrit ei inter gratulantes opifex quidam corvum tenens, quem instituerat haec dicere: “Ave, Caesar, victor, imperator!” Miratus Caesar officiosam avem viginti milibus nummorum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, adfirmavit Caesari habere illum et alium corvum, quem ut adferre cogeretur rogavit. Adlatus verba, quae didicerat, expressit: “Ave, Antoni, victor, imperator!” Nihil exasperatus Caesar satis duxit iubere illum dividere donativum cum contubernali. Salutatus similiter a psittaco emi eum iussit.

Exemplum sutorem pauperem sollicitavit ut corvum institueret ad parem salutationem. Qui impendio exhaustus saepe ad avem non respondentem dicere solebat “Opera et impensa periit!” Aliquando tamen corvus coepit dicere dictam salutationem. Hac audita, dum transit, Augustus respondit: “Satis domi talium salutatorum habeo.” Superfuit corvo memoria, ut et illa, quibus dominum querentem solebat audire, subtexeret: “Opera et impensa periit.” Ad quod Caesar risit emique avem iussit, quanti nullam ante emerat.

Solebat Graeculus quidam descendenti e palatio Caesari honorificum aliquod epigramma porrigere. Id cum frustra saepe fecisset et tamen rursus eum idem facturum duxisset Augustus, breve sua manu in charta exaravit Graecum epigramma et Graeculo advenienti obviam misit. Ille inter legendum laudare mirarique tam voce quam vultu gestuque. Deinde cum accessisset ad sellam, qua Caesar vehebatur, demissa in pauperem crumenam manu paucos denarios protulit, quos principi daret, dixitque se plus daturum fuisse, si plus habuisset. Secuto omnium risu, dispensatorem Caesar vocavit et satis grandem pecuniae summam numerari Graeculo iussit.

Augustus fere nulli se invitanti negabat. Exceptus igitur a quodam cena satis parca et paene cottidiana, hoc tantum insusurravit: “Non putabam me tibi esse tam familiarem.” Cum aliquando apud Pollionem quendam cenaret fregissetque unus e servis vas crystallinum, rapi eum ad mortem Pollio iussit et obici muraenis quas ingens piscina continebat. Evasit e manibus puer et ad pedes Caesaris confugit, nihil aliud petiturus quam ut aliter periret nec esca piscium fieret. Motus est novo crudelitatis genere Caesar et illum quidem mitti, crystallina autem omnia coram se frangi iussit complerique piscinam.

Augustus in quadam villa aegrotans noctes inquietas agebat, rumpente somnum eius crebro noctuae cantu. Qua molestia cum liberari se vehementer cupere significasset, miles quidam, aucupii peritus, noctuam prehendendam curavit, vivamque Augusto attulit, spe ingentis praemii. Cui cum Augustus mille nummos dari iussisset, ille minus dignum praemium existimans dicere ausus est: “Malo ut vivat,” et avem dimisit. Imperatori nec ad irascendum causa deerat nec ad ulciscendum potestas: hanc tamen iniuriam aequo animo tulit Augustus hominemque impunitum abire passus est.

Augustus amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit. Imprimis familiarem habuit Maecenatem, equitem Romanum; qui ea, qua apud principem valebat, gratia ita semper usus est, ut prodesset omnibus, quibus posset, noceret nemini. Ius aliquando dicebat Augustus et multos capite damnaturus videbatur. Aderat tum Maecenas, qui per circumstantium turbam perrumpere et ad tribunal propius accedere conabatur. Quod cum frustra tentasset, haec verba in tabella scripsit: “Surge tandem, carnifex!” eamque tabellam ad Augustum proiecit. Qua lecta is statim surrexit neque quisquam est morte multatus.

Habitavit Augustus in aedibus modicis, neque laxitate neque cultu conspicuis, ac per annos amplius quadraginta in eodem cubiculo hieme et aestate mansit. Suppellex quoque eius vix privatae elegantiae erat. Raro veste alia usus est quam confecta ab uxore, sorore, filia neptibusque. Item tamen Romam, quam pro maiestate imperii non satis ornatam invenerat, adeo excoluit, ut iure gloriaretur marmoream se relinquere, quam latericiam accepisset.

Forma fuit Augustus eximia et per omnes aetatis gradus venustissima. Erat tamen omnis lenocinii neglegens et in capite comendo tam incuriosus, ut eo ipso tempore, quo illud tonsoribus committeret, aut legeret aliquid aut etiam scriberet.

Paucis annis antequam moreretur, gravissimam in Germania accepit cladem, tribus legionibus cum duce Varo legatisque et auxiliis omnibus caesis. Hac nuntiata excubias per urbem indixit, ne quis tumultus exsisteret, et magnos ludos Iovi optimo maximo vovit, si res publica in meliorem statum vertisset. Adeo denique consternatum ferunt, ut, per continuos menses barba capilloque submisso, caput interdum foribus inlideret, vociferans: “Quintili Vare, legiones redde!” diemque cladis quotannis maestum habuerit ac lugubrem.

Tandem adflicta valetudine in Campaniam concessit, ubi, remisso ad otium animo, nullo hilaritatis genere abstinuit. Supremo vitae die petito speculo capillum sibi comi iussit et amicos circumstantes percontatus ecquid iis videretur mimum vitae commode transegisse, adiecit solitam clausulam: “Edite strepitum vosque omnes cum gaudio applaudite.” Obiit Nolae sextum et septuagesimum annum agens.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings