← Table of contents
The Poetical Works of John Skelton, Volume 1 (of 2)

Volume 2 — IN BEDEL, QUONDAM BELIAL INCARNATUM, DEVOTUM EPITAPHIUM.

Reading edition

Ismal, ecce, Bedel, non mel, sed fel, sibi des el![666] Perfidus Achitophel, luridus atque lorell; Nunc olet iste Jebal,[667] Nabal. S. Nabal, ecce, ribaldus! Omnibus exosus atque perosus erat; In plateaque cadens animam spiravit oleto: Presbyteros odiens sic sine mente ruit. Discite vos omnes quid sit violare sacratos Presbyteros, quia sic corruit iste canis. Cocytus cui si detur[668] per Tartara totus, Sit, peto, promotus Cerberus huncque voret. 10 At mage sancta tamen mea Musa precabitur[669] atros Hos lemuresque eat sic Bedel ad superos; Non eat, immo ruat, non scandat, sed mage tendat, Inque caput præceps mox Acheronta petat. Bedel. Quanta malignatus est inimicus in sancto![670] Psa. 73.

Mortuus est asinus, Qui pinxit mulum:[671] Hic jacet barbarus; The deuill kys his culum! Amen.

Hanc volo transcribas, transcriptam moxque remittas Pagellam; quia sunt qui mea scripta sciunt.

Redde {Igitur quia sunt qui mala cuncta fremunt,[672] {Igitur quia sunt qui bona cuncta premunt. Nec tamen expaveo de fatuo labio, Nec multum paveo de stolido[673] rabulo.

Salve plus[674] decies quam[675] sunt momenta dierum! Quot generum species,[676] quot res, quot nomina rerum, Quot prati[677] flores, quot sunt et[678] in orbe colores, Quot pisces, quot aves, quot sunt et[679] in æquore naves, Quot volucrum pennæ, quot sunt tormenta gehennæ, Quot cœli stellæ, quot sunt et[680] in orbe puellæ, Quot sancti Romæ, quot sunt miracula Thomæ, Quot sunt virtutes, tantas tibi[681] mitto salutes.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings