Volume 2 — CONTRA ALIUM CANTITANTEM ET ORGANISANTEM ASINUM, QUI IMPUGNABAT SKELTONIDA PIERIUM, SARCASMOS.
Reading edition
Præponenda meis non sunt tua plectra camenis, Nec quantum nostra fistula clara tua est: Sæpe licet lyricos modularis arundine psalmos, Et tremulos calamis concinis ipse modos; Quamvis mille tuus digitus dat carmine plausus, Nam tua quam tua vox est mage docta manus; Quamvis cuncta facis tumida sub mente superbus, Gratior est Phæbo fistula nostra tamen. Ergo tuum studeas animo deponere fastum, Et violare sacrum desine, stulte, virum. Qd[221] Skelton, laureat.