Part 2 — AN ANSWER BY SHERIDAN
Reading edition
Perlegi versus versos, Jonathan bone, tersos; Perlepidos quidhm; scribendo semper es idem. Laudibus extollo te, tu mihi magnus Apollo; Tu frater Phoebus, oculis collyria praebes, Ne minus insanae reparas quoque damna Dianae, Quae me percussit radiis (nec dixeris ussit) Frigore collecto; medicus moderamine tecto Lodicem binum premit, atque negat mihi vinum. O terra et coelum! qu`m redit pectus anhelum. Os mihi jam siccum, liceat mihi bibere dic cum? Ex vestro grato poculo, tam saepe prolato, Vina crepant: sales ostendet quis mihi tales? Lumina, vos sperno, dum cuppae gaudia cerno: Perdere etenim pellem nostram, quoque crura mavellem. Amphora, qu`m dulces risus queis pectora mulces, Pangitur a Flacco, cum pectus turget Iaccho: Clarius evohe ingeminans geminatur et ohe; Nempe jocosa propago, haesit sic vocis imago.