CAPUT (XIII.) TREDECIMUM.
Francis William Newman translation
366. Jamque post violentam concitātiōnem rēs ad suōs cursūs rediēre. Sēdecim post diēbus aestās procellīs abrumpitur: piget mē quod cavernīs hospitēs carent. Ego autem dē meā linguā intrūdendā praesertim sollicitābar. Prīma mea colōnia et linguam nōn absurdē et litterās parcē didicerat: nunc meditor quō possim pactō eāsdem novae plēbī impertīre. Quandō cum Gelaviō colloquor, rogat ille, utrum velim eum assentīrī oboedienter, an loquī līberē. Līberē autem (inquam) loquī. 367. Tum īnfit: “Nōs, ere, tua familia, tē et multum audīvimus et valdē amāmus: igitur in linguā litterīsque prōfēcimus melius. Tamen nimius fuit ille cōnātus, nec nisi propter tuī amōrem tolerābilis. Duās rēs ūnā postulās, utramque difficilem. Crēde mihi, longē praestat, ut dē linguā tuā paulum differātur. Nostram potius nōs linguam prīmum litterīs exprimere discāmus: posteā quidquid ē tuā didicerint linguā (et discent multa paulātim) cupient ipsī scrībere.” 368. Haec audiēns, quasi obstupuī. Quid? (inquam): tūne linguam barbaram vīs litterīs effingere, et quantum possīs, in perpetuum dēfīgere?—Ācriter respondet: “Nostrae tū, ere, nescius es linguae, quī barbaram vocās. Lingua est cōpiōsa, dēlicāta, subtīlis, tenerrima, sonō mollissima, ūsū gravissima: immō, quantum conjicere possim, tuā sānē praestantior.” Quid ais? inquam. Ego nōn nōvī tuam linguam: rēctē dīcis. Sed cūr crēdis eam meae antecellere? “Ēn (ait) quandō tū Nōs dīcis, ego illud Nōs per quattuor vocābula interpretor. Nam aut Ego ac tū valet, aut Ego atque ille, aut Ego ac vōs, aut Ego atque illī. Hīc quattuor sunt, quae tua lingua in ūnum illud Nōs cōnfundit; nostra pulcherrimē distinguit Bini, Bili, Binir, Bilir. Nōnne hanc rēctē dīcō magis hīc esse subtīlem, accūrātam, cōpiōsam?” Assentior. “Item Vōs (pergit dīcere) duās cōnfundit rēs; nam aut valet Tū cum cēterīs quōs compellō, aut Tū cum quibusdam absentibus. Hīc iterum nostrātēs duo habent vocābula, Vinir, Dinir. Jam tū dē fronte contrahendā loqueris; ūnam hanc ā tē didicī locūtiōnem: nōs quattuor habēmus verba simplicia. Nam frontem contrahō aut propter lūcem nimiam, aut meditābundus, aut cum maerōre, aut cum malitiā: nōs quadrifāriam dīcimus ac simpliciter.” Perge ultrā, (inquam). “Deinde tū (inquit) dē dēmittendō capite loqueris: nōs septem vel amplius modīs hoc prōnūntiāmus. Nam caput dēmittō, prīmum ut hostīle tēlum vel rāmum arboris dēvītem: deinde, ut venerer aliquem; tum, ut acūtius prōspeculer; quārtō, ut assēnsum dēnotem; quīntō, propter pudōrem; sextō, per obstinātam contumāciam; septimō, in aquās dēscēnsūrus; item octāvō, saltāns. Ēn octo nostrātium vocābula, Metic, Rodic, Fiarilic, Duthic, Lianic, Shanfic, Madiric, Reutic.”—Immō, Gelavī! (inquam interpellāns) linguam tū meam parum nōvistī: nam nōs Annuere adhibēmus, assēnsum capitis dēmissī dēnotantēs. 369. “Vērissimē dīxistī illud, ere! (respondet). Nōn nōvī tuam linguam, neque umquam plēnē nōverō, nisi sī possem renāscī, et cum lacte mātris cārissimās vōcēs haurīre; nisi possem cum puerīs iterum collūdere, in vestrīs lūdīs litterāriīs discere; nisi possem in contiōne sapientium fervida captāre verba, atque in forō, ubi rēs vēnditis, multōs per mēnsēs nūndinārī. Nisi dē novō possem mātris, sorōris cāritātem discere, et suāvēs amōris susurrōs nunc prīmum tuā in linguā audīre, numquam sīc ego complectar eam, ut tū corde atque animō complecteris.” Fateor; vehementiā ejus perculsus sum. Nihil tāle expectāveram: itaque reticuī. Tum addit,—“Ō ere, nōlī succēnsēre: sed ita sē rēs habet. Lingua tua nōbīs in meram mentem venit, quasi cum frīgidā lūce. Nostra pectus tangit, animum ērigit. Ut tuam nōs, quantum possīmus, discāmus linguam, aequissimē postulās; sed nostram quae tenerrimīs nōs memoriīs perfundit, nōlī sīc surripere nōbīs, ut tuam mancē apprehendāmus, fortasse foedē lacerēmus.”
370. Numquam anteā suspicātus eram, quam sua cuique gentī pretiōsa esset lingua. Post paulō fassus sum, male mē cōnsuluisse, Gelavium rēctē jūdicāre: itaque jubeō, sī possit, populārēs suōs ēdocēre, quō pactō ipsōrum linguam litterīs exprimant. Tum ille ā mē opem ōrat. Dīcit, meīs litterīs illōrum sonōs nōn omnīnō congruere; proptereā, sē haerēre. Equidem nōn modo Lusitānicē multa dē orthographiā (quam appellant) cōgitāveram; sed prius, quandō Maurūsiē discēbam loquī, omnia Eurōpaeīs cōnscrībēbam litterīs, mūtātīs additīsque aliquot fōrmīs. 371. Igitur ferē centum audītīs perscrīptīsque vōcibus, tandem quum autumat omnēs linguae sonōs sē mihi prōnūntiāsse, facile eī tōtam seriem explicō. Hoc ubi plūrifāriam probāvit, crēdiditque rem cōnfectam, tōtum gregem nostrum ēdocet; illī alacriter arripiunt. Posteā, diē Dominī, quandō cēterī conveniunt, incipit hōrulam dare huic reī impertiendae. Ego autem illō diē contiōnor dē rēbus plūribus, quae possint mentēs stimulāre, excolere, firmāre. 372. Illud laetus videō, nōn esse sēgnēs hōs barbarōs neque ventrī aut tēmētō dēditōs. Etenim vēlōcēs esse et armīs strēnuōs, id cūnctī prō pūblicō officiō aestimābant. Sed lūdōs sēdulō iīs commendō. Fēminae nostrae quotīdiē natābant, sed suō in grege: nōs virī jam ⸤dumtaxat extrā portum⸥ natāmus. Ego sīc jussī: namque ipsīs nōn interesse vidēbātur. 373. At ego jam dēcernō, igneōrum tēlōrum ūsum Gelaviō ac Totopillō impertīre, quō tūtior fīam. Id summō cum gaudiō accipiunt, ut documentum fīdūciae meae. Pulveris nitrātī quia parcissimus fueram, aliquantum etiam restābat. Hoc reparārī posse dēspērāns, quidquid potest sine dispendiō pulveris docērī, ēdoceō, atque illī ācerrimē artem meam assequī cōnantur. Totopillus dē pulveris illīus compositiōne ācriter exquīrit. Carbōnem facile explicō; sed quid sit nitrum, quid sulfur, nequeō interpretārī; nec, propter immāne perīculum, vellem eum compōnendī experīmentīs sē objicere. Itaque hoc prō arcānō relinquitur. 374. Hāc aestāte ego ac Pachus in pēnsilibus lectīs super rūpe dormīverāmus: cēterī trēs cum uxōribus mālunt in cavernīs manēre; neque ego prohibeō. Pachum prō comite mēcum assūmō.
375. Inter haec subita rēs iterum rotam meae vītae convertit, et dēmum mē parentibus, mihi patriam reddidit. Ante lūcem, tertiō ante Īdūs Decembrēs, bombus cannōnis mē expergēfacit. Iterātur ter quaterque. Agnōscō signum nāvis, quae opem in perīculō ōrat. Prīmā lūce per prōspeculum contemplor, videōque nāvem magnam, quae in arēnīs longē ā terrā haeret. Arbitror illās ipsās esse arēnās, ubi, quattuor ante annīs amplius, nostra nāvis sē impēgit, cōnfrēgitque mālōs. Attentius observāns, crēdō ūnum mālōrum esse cōnfractum. Mox vēxillum discernō: id erat Anglicum. Tum mīrō gaudiō, maerōre, spē afficior. 376. Mare erat tranquillissimum: vix ūlla tum flābat aura. Aciē oculōrum contentā, per prōspeculum nihil videō mōtūs neque īnstantis perīculī. Tum illud succurrit: Quidnī possumus, plūribus connītentibus scaphīs, remulcīs nāvem ex arēnā dētrahere? Gelavium jubeō properāre ad Cortopem, et meō nōmine impēnsē rogāre, ut lintrēs suās cūnctās cum rēmigibus rōbustissimīsque remulcīs ad nāvem mitteret, atque ⸤ā mē dicta⸥ eōs accipere jubēret. 377. Prōtenus ego cum Totopillō et Calefō Pachōque in scapham ingredior: nōs quattuor rēmigāmus, quoniam ventus deest. Cibum nōndum gustāverāmus, sed comportārī jussī quidquid esset in prōmptū. Prīmī ad nāvem pertingimus, mox Anglicā vōce exquīrō, ubinam sit praefectus nāvis. Illī mīrābundī, et laetantēs quamquam tantō in perīculō, eum ēvocant. Nārrat mihi, id quod ipse dispexeram. In lītus, nocte utique tranquillā, incurrerant, frēgerantque mālum anteriōrem. Etiam tum haerēbant, timēbantque nē surgente ventō obruerentur. Dīcō mē jussisse lintrēs rēmigēsque tractūrōs venīre, sī forte id opis esse posset. Tum certiōrem mē facit, fundum nāvis esse solidum, neque admīsisse aquam. Mox ā magistrō bolidem petiī, et ā scaphā meā tentābam aquās. Sex ulnae nāvī sufficiēbant. Meāns remeānsque in scaphā, submarīnī aggeris fīnem dīmidiō ferē hōrae satis comperī. Jam autem tredecim pervēnēre lintrēs. Magister mē docēbat, quot remulcīs esset opus: ipse affīgit, fūnēsque ex suō addit. Saburram trāmovet, partēs nāvis afflīctās levāns. Ejus dicta per mē et Gelavium trāduntur. Rēmīs incumbunt, gravius quam violentius prīmō. Remulcī tenduntur, strīdent. Exclāmat Gelavius: crēdō eum prohibuisse nimium intendī. Iterum; ter; quater incumbunt: dēmum nōn frūstrā esse videō. Mōtus quidem nāvis exiguus appāret, augēscit, continuātur: tandem clāmor gaudentium exoritur: nāvis vadō dētrahitur et prōtenus bene natat. 379. Tum magister ā mē gubernātōrem petit, quī in tūtum aliquem locum nāvem dēdūcat, dōnec mālus erit resartus. Multum ille mīrātur, quum respondeō, “nēminī cēterōrum quidquam dē hōc marī esse nōtum, mē sōlum lītoris aliquam habēre nōtitiam.” Rēmigibus per Gelavium indicō, spērāre mē rem rēctē prōcessūram: multās mē agere grātiās: sed parātī sint iterum adjuvāre, sī iterum sit opus. Interim aura diurna ā marī surrēxerat, et, vēlīs aliquot praetentīs, tardiusculē movēbātur nāvis. Ego in scaphā, profunditātem semper praetentāns, flūmen versus, in quod prīmam meam dīrēxī ratem, sēnsim dēdūcēbam. Sed quoniam tempus procellōsum longē aberat, suāsī ut ancoram extrā jaceret, deinde per suōs nautās explōrāret ōstium. Assēnsus est. Tum ego meōs virōs cum scaphā domum remittō, ipse in nāvī maneō colloquiī grātiā. 380. Prōtenus magister quaerit, anne novum possit mālum apud nōs emere. Respondeō: “Immō, secāre. Esse plūrimās suprā arborēs, mālīs idōneās; quās succīsās posse facile in vallem dētrūdī, et, in rīpā flūminis dēdolātās, aquā vehī ad nāvem. In ōstiō flūminis tūtissimum esse portum vel furentibus procellīs, modo profunditās aquae nāvem admittat.” 381. Jam quaerit, anne cibōs praebēre possīmus. Id vērō prōmittō. Illicō jubet prandium omnibus appōnī līberius, nārratque parcius per plūrēs diēs comēdisse cūnctōs, quia metuerant inopiam. Ego vērō interrogō, quārē hās in regiōnēs vēnerint, utrum gnārī an invītī. Ille postquam quaedam imperāvit, seorsum ductum humilī mē vōce compellat. 382. “Tū mē (inquit) valdē adjūvāstī; ergō līberē loquar. Mercēs ego Anglicās ā Bristoliā ad Jamaicam dēbēbam portāre. Propter vim ventī in Corragiam Hībernōrum cōnfugere sum coāctus.” Ibi aliquot meōrum nautārum majōre mercēde mihi surripit alius quīdam nāvis magister. Tum aliōs ex necessitāte accēpī, quālēs ipse locus dabat, mercēnāriōs nautās, quōrum trēs erant valdē improbī. Multa mōlientēs, sēditiōnem serēbant et bonōrum pervertēre mentēs. Tandem coortī, in catēnās mē dedēre, quum maximē erāmus in Occidentālis Indiae marī. Quid dē mē facere voluerint, nesciō; sed cēterī nautae nihil gravius in mē cōnsulī patiēbantur. Oculōs Eurōpaeōrum fugientēs, inter barbarōs (ut opīnor) sē volēbant recondere, crēdēbantque sē posse dītēscere, dīvēnditīs meīs mercibus. Ūnā ex ōrā optimam aquae cōpiam assecūtī sunt, absentibus barbarīs; mox, ubi cibōs volēbant emere, ortō jūrgiō, duo ē nāvālibus sociīs occīsī sunt, quōrum ūnus callidissimus erat ē tribus illīs improbīs. Cēterī, quī cum scaphā erant, aegrē effūgēre. Duo illī, quī restābant ē pessimīs, hominēs imperītī, vī ac minīs ac cōnsuētūdine quādam nāvem regēbant, quamquam caelī ac maris et chartārum marīnārum ignārī. Cibōs iterum ac ter frūstrā quaesīvēre: propter inopiam alimentōrum cēterī murmurābant: dēmum proximā nocte sub aurōram in arēnās incurrimus. Tum vērō imperītiae hōrum hominum succēnsentēs, nautae eōs catēnīs vinciunt, mē līberant, ōrantque ut sontēs pūniam, cēterōs ā perīculō līberem. Ego statim cannōnēs opem ōrantēs personāre jussī: illud restat, ut sī possim, quod male factum est, resarciam. Jam autem, dīc mihi, (quod maximī est) quot gradūs terrestris longitūdinis hīc habeāmus. 383. Paene rīsī, quum haec mē interrogāret. Respondeō: illum ā meō vestītū posse conjectāre, quantā in barbariē verser. Locī sānē lātitūdinem, stēllīs observātīs, cognōsse mē; longitūdinem (quam appellant mathēmaticī) prōrsus nescīre. Id tantum mē habēre cognitum, ad Occidentem nōs dēgere, ultrā ultimum Orinocōnis ōstium.—Ille ait, etiam hoc cognōsse, magnī referre. 384. Mox interrogō, anne velit mē in patriam reportāre. Is cōnfirmat, maximō illud sibi gaudiō fore; nec grātiīs modo revectūrum; nam propter servātam nāvem magnum mihi ā sē suīsque dēbērī praemium. Tum jussī, dē ⸤hōc quod dīcēbam⸥ reticēre; jamque mē in suā scaphā ad terram vehere, ut dē cibīs comparandīs imperārem. 385. Ūndēvīgintī virī in nāve erant: carnem recentem Anglīs crēdō fore libentibus. Totopillō dīcō, sī laqueīs porcillōs, leporēs avēsve possit capere, quam plūrimōs capiat, ac vīvōs. Pachum ac Calefum, trahā ac trahulā ēductā (illā duōbus jūmentīs, hāc ūnō) mēcum ad collēs Caprīnōs venīre jubeō; Larim Fenimque in calathōs plūrēs fiscellāsque compōnere dioscōreās, maniocās, banānās, dactylōs, aliōsque frūctūs vel legūmina: Upim cāseōs prōmere quōs habēbat plūrimōs, et quidquid piscium sale condītum reservāverat,—sī id quoque nautīs ūsuī foret. Ōva gallīnācea mihi nōn erant: pullīs avibus parcendum dēcrēvī. Dēnique Gelavium ad Cortopem mittō, ōrāns ut sī quid aut zēae aut orȳzae possit sine suōrum dētrīmentō trādere, id meā grātiā nāvī convehendum praebeat.
386. Pachum ac Calefum jam summā in rūpe offendī opperientēs. Caprārum silvestrium agrōs versus īmus rēctā, usque eō ubi propter asperitātem saxōrum nūllā erat trahīs via. Tum Pachum jubeō quam occultissimē, mōre barbarōrum, pōne saxa īnserpere, dōnec gregem aliquem intrā tēlī conjectum videat. Ignipultās duās iīs trādideram portandās: ūna erat bituba mea. Ambās jam sufferciō. Ut Pachus recurrit, prōgredior cautē, etsī neutiquam fugācēs erant hae ferae. Ē duplice tubō bis maximā celeritāte jaculātus, duās antilopās occīdō. Tōtus grex aufugit; sed propter fōrmam locōrum nōn poterat extrā jactum extemplō ēvānēscere. Alterā ignipultā dē Calefō arreptā, tertium prōtenus dējiciō mortuum: is mās fuit, grandis ille quidem, quī restiterat hostem cōnspectūrus. Jūmenta nostra paxillīs dēstināverāmus: eō jam necesse erat praedam dēportāre. Calefus et Pachus, connīsī, satis aegrē humerīs suīs caprās, ūnam post alteram, dēferunt. Caprum antilopam videō nimium fore: quārē egomet, onerī submissus, adjuvō. Sīc per trium virōrum nīsūs hic quoque in trahulam compōnitur: dein prōtinus domum eōs remittō. 387. Egomet lacum versus properō, ut ānserēs vel ferum olōrem reportem. Ipsam ad lacūs ōram numquam pertigeram: ibi nunc olōrēs videō maximōs. Anne piscēs comedant, anne carō sit bona, nesciō; crēdō tamen piscēs ē dulcī aquā nōn nocitūrōs gustuī. Itaque igne conjectō maximum ālitem, quī vix in margine erat aquae, occīdō; quem, quamquam canis nōn aderat, facile assequor. Hunc reportāvī humerīs meīs, incommodum sānē onus. 388. Ad cavernās Cortopem offendō, quī collocūtūrus dē zēā et orȳzā vēnerat. Ā Pachō vult discere, quanta sit secundae spēs messis; item ā Totopillō quantam vim rādīcum esculentārum, aut ā nōbīs satam, aut genitam in vallibus, dēbeāmus exspectāre. Certior dē hīs rēbus factus, dēcrēvit et zēam et orȳzam praebēre satis līberāliter. Eum magnō cum honōre excipiō, ōrōque ut ad cēnam maneat. Plūrēs rēs in mūsēō nunc prīmum eī exhibeō. 389. Inter haec pervēnit Totopillus cum nāvis magistrō. Magister breviter ait, Ōstium flūminis ā sē esse explōrātum; satis superque esse aquae profundae; crās cum aestū maris velle sē intrāre. Ē valle Totopillum in rūpe ā sē vīsum esse; (is dē cunīculīs ibi satagēbat:) sē cursum suum ad eum dīrēxisse, ut ad mē dūcerētur.—Totopillus sēcum habuit in sacculīs quattuor vīvōs, ūnum mortuum cunīculum; dein ego dēmōnstrō magistrō, quōs eī cibōs dēstinem. 390. Is dē cēterīs rēbus multās agit grātiās; sed ūnum illum ait sufficere antilopam, duās fēminās nōlle. Nam tantam carnis vim corruptum īrī, nisi properē comedātur; nautīs autem quī decem per diēs parcius pāstī essent, īnsalūberrimum fore, sī multum subitō carnis habērent. Sed ego (ait) in rūpe mānsuētum vīdī gregem: quidnī possīs duōs trēsve haedōs cum pābulō vīvōs nāvī impōnere, quandō in eō erimus ut solvāmus?—Tum videō errāsse mē per properantiam: porrō mālus novus erat caedendus. Igitur respondeō: “Bene est: quidquid poterimus, faciēmus.” Tamen dē meīs haedīs aegrē ferēbam: nam quidquid mihi cicur factum est, et ē meā manū pāscēbātur, id jugulāre dolēbat mē. 391. Dē olōre oblītus eram facere mentiōnem: nunc sententiam mūtō. In Cortopem convertor, interprete Gelaviō. Multō cum honōre illum maximō ālite dōnō, item duābus mortuīs antilopis, ut suīs rēmigibus, sī sibi libeat, praebeat epulum. Addō, nōlle mē orȳzam ab ipsō ōrāre, nisi esset, unde supplērem. Is laetus accipit, pollicēturque lintrēs ad convehendum crās mittere.—Tum ā Totopillō quaerō, numve avēs porcillōsve cēperit. Nōndum ūllōs, respondet.—Igitur differās (ajō) hanc rem, dōnec resarciātur nāvis: nunc ex ūnō illō lepore cēnam apparā.—Id ille properat. 392. Cōnfectā cēnā, Cortops ad suōs vult extemplō redīre. Ego cum magistrō trāns rūpem ambulō, ut arborēs mālō idōneās oculīs lūstret. Quattuor, quās dēnotat, crētā distinguō: hae erant in saltū meō. Dēscendēns ad flūmen quīntam animadvertī, ejusdem ferē magnitūdinis, quae pōpulī īnstar gerēbat. Hanc ut propiōrem commendō, atque ille comprobat. Tum ajō: “Fabrum tū nāvis tuae crās hūc mittitō: sī quid jūmentīs opus fuerit, ego per virōs meōs praebēbō.”—“Ēheu! (respondet): faber meus cum īnsignissimō illō improbōrum fuit ā barbarīs occīsus: idque mē male habet, quod nēmō apud mē est, quī arborem in mālum dēdolāre calleat. Sed nisi inter vōs quispiam est fabrīlī arte exercitus, nautae meī, ut ut poterunt, caedent.” Tum nārrō et mē et quōsdam ē meīs ex necessitāte multam reī fabrīlī dedisse operam; et posse nōs, sī velit, hanc rem aliquō tandem modō perficere. Id libēns audit: ait sē, mālō, quī frāctus sit, in rīpam expositō, alterum, ejusdem plānē mēnsūrae, imperātūrum mihi; pretiumque ejus, pecūniā aestimātum, in acceptī tabulam mihi relātūrum. Tum ego, quantum possum, spondeō: is ad suam scapham abit, in nāvem reditūrus; ego ad cavernās. 393. Posterō diē sine ūllā difficultāte Pachus et Calefus arborem illam succīdunt et rāmōs amputant. Nāvis cum mātūtīnō aestū ōstium subit flūminis, mālumque illum cōnfrāctum in rīpam excutit. Ibi ego accūrātissimē omnēs ejus partēs mētior cōnscrībōque. Fabrīlia nāvis īnstrūmenta recognōscō: mōlem quandam cochleātam mūtuor et maximās cōnfībulās plūrēs; quoniam utrōque in fīne inter operandum dēbeat arbor firmiter dēstinārī. Dolābrās item et runcīnās inde sūmō, nē, sī nostrae in caedendō retundantur, absūmātur tempus. Ego quidem vidēbar plūs festīnāre quam magister; ināniter crēdō: sed spem redeundī oblātam tandem, mōra ūnīuscujusque diēī vidēbātur imminuere. Videō crās operam perfectum īrī: igitur Totopillum jubeō, quam mātūrrimē possit, testūdinem capere; mox pābulum haedīnum in nāvem congerere. Enimvērō crās, id est, tertiō diē, ut spērāvī, mālum perfēcimus. Vespere Gelavium ad Cortopem mittō, nūntiātūrum, mē gravissimā dē rē velle colloquī, quae cum plēbe suā dēbeat commūnicārī; quārē in ejus honōrem, nisi quid nōlit, ipsum mē ad eum māne ventūrum. Respondet, libentī fore.
394. Māne, rēgium vestītum gerēns, meā in scaphā, comitantibus Calefō, Pachō, Gelaviō, circumnāvigāvī ad Cortopem. Is mē multō cum honōre excipit. Tumulum quendam vel tribūnal ē caespite exstrūxerant, in quod mēcum ascendit, et in arundināceō quōdam pictō tapēte mē requiēscere jubet. Tum ad contiōnem suōrum verba facit,—crēdō ut mē iīs commendet: illī conclāmant plaudentēs. Assurgō et manibus gesticulor: nihil aliud poteram. Dein dēscendimus, et per Gelavium ōrō, ut Cortops mēcum et Calefō seorsum colloquātur. Jam mē aperiō, Calefō interprete. 395. Ajō, mē omnibus īnsulae meae cīvibus summam optāre prōsperitātem: hanc ut affirmem, praecipuae mihi esse cūrae. Illum, quippe virum nōbilem, mītem, seniōrem et diū nōtum, quāsdam propter causās mē ipsō fortasse melius eōrum fortūnīs praesessūrum: quārē ūnā sub condiciōne esse mihi in animō, ut dē prīncipātū illī cēdam.—Prīmō nōn crēdit Calefum rēctē interpretārī. Bis terque interrogābat, et, ut iterārētur rēs, postulāvit. Igitur ego, rēgiīs gemmīs dē meō collō dētractīs, illīus super capite sustinēbam. Sēnsī hominem valdē movērī. Tum quaesīvit, quaenam foret illa ūna condiciō? Respondeō:—Quoniam illī nōn essent fīliī, postulāre mē, ut Gelavium prō suō fīliō et prīncipātūs successōre adoptāret; et postquam ego cōram contiōne Cortopem meīs rēgālibus exōrnāssem, is rūrsus Gelavium, prō suō fīliō ac successōre prōnūntiātum, rēgiō aliquō mōre pūblicē agnōsceret. Libentissimē hanc condiciōnem accēpit. 396. Tunc adhibitīs in colloquium Pachō ac Gelaviō, retegō quid āctum sit. Pachus laetātur, Gelavius obstupēscēns lacrimātur, interrogatque, numne abeam. Prōtenus explicō; hanc nāvem meōrum esse populārium et ad meam redīre patriam: oportēre mē, patris senectūtem amanter fovēre; porrō hīc mē, sī maximē linguae Indicānae forem perītus, paucīs aliquot posse esse cārissimum, ūniversīs nōn posse esse acceptum grātumque prīncipem. Nōn mē paenitēre quod artem litterārum iīs per Gelavium trādiderim. Hanc sī excolant, fīliōs fore patribus, nepōtēs fīliīs usque sapientiōrēs. Sed opus meum hāc in īnsulā fīnītum esse.—Profundum subsequitur silentium. 397. Post paulisper Cortopem rogō, numquid obstet, quōminus rem illicō perficiāmus. Ille, quasi ēvigilāns, vacuīs oculīs aliquid respondet. Interpretantur: “Nihil quod sciam.” Tum Calefus in caespitem ēscendēns pauca prōclāmat, populum in contiōnem revocāns. Opperīmur, dōnec quam plūrimī reveniant. Tum Cortopis manum tenēns, cum eō iterum ēscendō, cūnctīs mīrantibus quid agātur. Prōtenus ego meō capite dētractam cristam Cortopis impōnō capitī, et monīle meum ē bullīs fulgentissimīs et versicolōribus collō ejusdem circumpōnō. Adstrepit plēbs gestiēns. Mox Pachus explicat, mē in honōrem Cortopis dē meō prīncipātū cēdere. Conclāmātur ab ūniversīs. Dēscendimus ego ac Pachus: Gelavium ēscendere jubeō. 398. Rūrsus Cortops palam nūntiat, sē pūblicē Gelavium prō suō fīliō adoptāre, quem sē mortuō dēbeant prō prīncipe venerārī. Post haec dicta, ipsum illud monīle meum, suō collō dētractum, impōnit Gelaviō, quō manifēstior meīs sit oculīs ācta rēs. Applaudō. Tum Cortops Gelaviī collō manūs suās circumdat, et paternum eī ōsculum imprimit. Dein brevissimum aliquid prōclāmat, quod mox mihi explicant: “Ēn vōbīs fīlius meus!” Mox maximā cum acclāmātiōne discēditur. Ōrō Cortopem, ut propter mea summa negōtia, sī illī id nōn sit incommodum, ad meum portum secundō māne veniat. Mox multā cum caerimōniā dēcēdentēs, domum scaphā petīvimus. Haec quārtō erant diē, post nāvis adventum. Eōdem sānē diē novus ille mālus per duo jūmenta ad nāvem ā Totopillō dēductus est.