← Table of contents
Rebilius Crūsō

CAPUT (X.) DECIMUM.

Francis William Newman translation

266. Circiter id temporis statuī scapham, sī possem, redūcere, nē vēla prōrsus corrumperentur. Ēlāpsus autem jam satis intellegēbat, quid jubērem. Malleum, clāvōs, serram parvam, argillam vitreāriam,[V] acūs sarcināriās, fūniculōs, vēlōrum aliquot laciniās, in mulctrālī composuī: haec Ēlāpsus portat. Ego cibum, pōculum, cultellum, pistolās portō. Flūmen convallis vadō trānsīvimus, saxīs adjūtī modicīs, quōrum ope crēdēbam pontem sine magnō opere posse cōnstruī. Sīc breviōre cursū ad scapham pertingimus. 267. Prīmum vēla expandō, īnspiciō, tentō: tribus in locīs valdē īnfirma esse opīnor. Dēnotō, ubi resarcienda sint: id Ēlāpsus strēnuē perficit. Intereā mulctrālī aquam pluviālem marīnamque scaphā exhauriō: frūctūs in aquā putrēscentēs vehementer āversor: subtus inveniō solida omnia, nec quidquam rīmārum esse timendum. Fabrī ope nōn egent tabulae; itaque perfectīs vēlīs ingredimur. 268. Aura, sīcut expectāveram, adversa erat. Rēmigāmus ex ōstiō, dein expānsīs vēlīs, ad dextram excurrimus, gubernante Ēlāpsō, id quod optimē calluit: ego jubeō et vēla regō. Ut prīmum dēflectendum in terram opīnor, exclāmō “Ad sinistram!” et prōtinus torqueō vēla. Oboedit ille: scapha optimē convertitur: tunc praecipuus meus dēcessit timor. Sine ūllō perīculī sēnsū prīmum illud exsuperāmus prōmontorium, quamvīs adversante ventō, posteā celerius proficīscentēs praevertimur, dēnique lītus intrā cautēs legimus usque ad portum meum, ubi in nāvāle scapham laetus repōnō. 269. Ego autem Ēlāpsum interrogō, “Anne bona sit scapha?” Respōnsum exspectābam, “Sīc, sīc;” vel “Bona, bona:” sed admīror, quum ille clārē ac dēlīberātē respondet, “Bona nōn est; bonam faciēmus posthāc.” Iterum interrogō, Cūr? Is vērō quasi novam vōcis facultātem exhauserit, nihil respondet nisi, “Sīc.”

270. Quod cibōs collēgeram et sēveram longē amplius quam quod mihimet, ūnī virō, erat opus, sānē gāvīsus eram: sed quum Secūtor, injussū meō, in agellō meō novam operam inciperet, īrācundius paulō ratiōnem ejus reī reposcō. Is humillimē manibus ac vultū dēprecāns, “Sīc optimē” esse cōnfirmat. Ego vērō gaudeō, quod, tardior ingenior quī vīsus erat, per sē possit bonās operās excōgitāre; nec diū est, quum videō, in hortulō eum pariter atque in culīnā fore ūtilem. Jūmentīs īdem gaudēbat; inde spēs mihi, fore ut ex dīversīs famulōrum ingeniīs cumulātior prōvenīret opera nostra. 271. Ut prīmum, sānātō crūre, natāre ausus est, admodum gestiēbat; nam propter tepōrem maris, nigrītae omnēs natandī sunt studiōsissimī. Equidem post prīmum illum diem numquam in ipsum mare mē committēbam, nē intrā cautēs quidem; tanta mē timiditās in sōlitūdine invāsit: in portū modo natābam. Sed cum Ēlāpsō etiam inter frāctōs flūctūs amābam lūdere; mox aquā, velut tēlō, inter natandum, avēs grallātōriās petēbāmus, quō in lūdō ācerrimum sē Secūtor ostentābat. 272. Oleō jam abundāns, sāpōnem facere voluī; nec poteram Secūtōrī, quid vellem, explicāre. Algās vērē marīnās plūrium generum cremāvī: eārum cinerēs oleō admixtās igne lentissimō percoquēbam, aquā calidiōre circumpositā. Item ē mangārum frūctū quum spissum quandam extrāxissem rēsīnam, hanc oleō commixtam itidem dēcoxī. Post aliquot experīmenta, duōbus modīs sāpōnem nōn ita malum cōnfēcī: tum omnem rem perspexit Secūtor, mēque in sāpōne compōnendō facile superāvit. Ūsum autem sāpōnis ēdocuī, atque exinde in cūrandō corpore ūtēbar. 273. Rīdeō sānē, quum videō quantā ille superbiā aurīgam sē ē trahā jactet, in vīlissimō quōdam scamillō sedēns, tribus jūmentīs vectus. Cēterum omnia quae imperāverim, rēctē perficit, ūsūque trahae impetrātō, multās reportat rādīcēs cum ipsārum humō: hās dīvidit aut circumcīdit, fimum cūrātissimē ingerit; dēmum satis magnō cum labōre amplum facit sēminārium. Tum mēcum arguō, sī nimium praeparētur cibī, id minimē culpandum, quoniam trēs virī vescī ē meō oportēbit: item industriōs hominēs nōn ē suīs labōribus effugitūrōs; jam prō patriā adoptāsse hanc īnsulam. 274. Ēlāpsus quoque suās inveniēbat operās: atque ego, dum uterque mihi, quidquid jubeam, oboediat, gaudeō quod līberrimā ūtuntur dīligentiā, neque socordiae sint amantēs. Tamen nē subitō dēfessī concidant, saepius excōgitābam, aut lūdō aut varietāte, levāmenta labōris. Rēmigandō, piscandō, gladiātōriīs lūdīs, natandō quotīdiē, tēlīs et catapultā, ōrdinārium opus variābātur. 275. Tunc autem texendō vel plicandō praesertim exercēbat sē Ēlāpsus, nec quidnam cōnficeret, satis intellegēbam. Ex cannīs diffissīs quasi tabulās complicat artē rēticulātās, juncōsque sīc internectit, ut forāmina conclūdat. Levissimum sānē erat opus, quamquam firmum. Artem ejus admīrāns, quaerō tandem, quōrsum haec spectent. Respondet, “Propter scapham, sed ferrō quoque opus esse.” 276. Amplius interrogantī, tōtum suum prōpositum explicat, partim verbīs, partim rem ipsam dēmōnstrandō. Ait, scapham in fluviō esse nōn semper malam, in marī cum vēlō plēnam perīculī; quippe quae neque flūctūs neque vim ventī tolerāre possit. Duplex opus scaphae esse addendum. Nē flūctus ā fronte supercurrēret, ērigendam tamquam lōrīcam in prōrā, dein praeter latera quasi ālās expandendās, sed hās firmandās ferrō. Id mihi esse cūrandum, sē parātūrum cētera. 277. Admīrābar hominis ingenium, nec tamen prōram praealtam approbābam; ille vērō negat sine hīs rēbus vēla prōfore. Mox ingemō, nescius quārē, quōrsum, quandō, in magnum mare sim invāsūrus. Sed mēmet objūrgō: Cūr tandem, priusquam hī virī ad tē vēnērunt, tū tantopere hanc scapham fōvistī? Agnōscō oportēre, in cāsūs necessāriē incertissimōs, scapham quam rōbustissimē reconcinnāre, vēlīs idōneam. Itaque dē ferrāriā rē etiam atque etiam commeditor, modo chartā dēlīneāns, modo ipsa ferrāmenta colligēns, comparāns, exāmināns.

278. Inter haec libet cum Ēlāpsō caprōrum scopulōs vīsitāre. Equidem semper timidus fueram, quotiēs ibi forem, (nam inter saxa prōspicere nequībam) nē novum quid atque īnfēstum latēns subitō ingrueret. Fateor mē, dum sōlus manēbam, timidiōrem in diēs factum. Minus minusque mē in dēnsōs artōsque locōs volēbam committere; sed aperta amābam spatia, ubi cūncta longē possem prōspectāre: idcircō quoque minus inter saxa caprīna pervāseram. Nunc cum Ēlāpsō fortiōrem mē gerēns, cum pistolīs prōdeō: ille sīcam gerēbat: explōrāre, nōn vēnārī volō. Ascendimus trāmitem; verna prāta flōribus suāveolentia praeterimus; locōs nōtōs recognōscō. Mox longius penetrāns, ab excelsiōre quōdam saxō repente novum grātissimumque videō prōspectum. Lacus longissimus, quasi amnis flexuōsus, per plūra mīllia passuum in fronte jacēbat. Aquās quāsdam vīcīnās anteā notāveram; jam agnōscō aut membra hujus fuisse lacūs, aut ejus quasi cisternās nātūrālēs. In ōrā erant herbae fruticēsque viridissimī, ūberrimum mītibus bēstiīs praebentēs alimentum. Circā surgēbant acclīvēs scopulī, quibus dēcurrentēs sine numerō rīvulī lacum replēbant. Maxima vīs hīc versābātur aquātilium alitum tamquam suā in domō. 279. Dum haec mē valdē excitant, Ēlāpsus antilopārum gregem vīderat, magnā cum dēlectātiōne: mihi in palūdēs aspicientī illud jam succurrit, fortasse hās ejus esse generis quod palūstre appellātur. Sed nōlō eās perturbāre, atque ad mare potius dūcō, ubi juga montium altius assurgēbant. Lacum ā septentriōnibus circumeō, inde pergēns mare versus. Tandem, per scopulōs ēnīsī, mare nōn longē vidēmus, sed dēscēnsū asperrimō ā nōbīs dīvīsum. Subjacēbat ōra terrae, longula, palmīs praesertim abundāns; sed rūpēs ulterius ipsās in undās vidēbantur sē praecipitāre. Nūllum sānē portum hāc in ōrā dispiciō, quod orientem versus patēbat. Circumversī, sed mare dēspicientēs, redīmus domum. 280. Ego vērō, quamquam augēscēbant imbrēs, operā ferrāriā identidem exercēbar. Incūdem, follēs, malleōs, forcipēs, ē rē tormentāriā nāvis nostrae habēbam. Fornācem dē novō, famulīs meīs adjūtus, dēcrēvī exstruere, latericiam māteriem residuam adhibēns. Carbōnēs ē lignō parāre uterque probē calluit. Mox, Ēlāpsō follēs exercente, ego ac Secūtor ferreolōs calefactōs tundēbāmus. Etiam calidum frīgidō pertundere docēbam, dum Secūtor forcipem tenet. Sīc virgae ferreae, quālēs propter scapham postulābat Ēlāpsus perficiuntur. Aliud post aliud paulātim cōnāmur; prīmō multimodīs clāvōs ferreōs mūtābāmus,—in hāmōs, in ānulōs, mox in spīcātōs ānulōs; sīc plūrēs in fōrmās discēbāmus ferrum fingere. Tandem illī, rē tōtā perspectā, significant, meō labōre nōn jam esse opus: sē hujus artificiī esse compotēs. 281. Inter haec, magnō sum dolōre afflīctus, occīsō psittacō. Hunc accipiter quīdam incautum excēpit, neque ego ulcīscī poteram, quamquam strepitum cārissimae avis audiēns. Sed antequam ignipultam attinērem, hostis cum praedā ēvānuit. Hanc sānē rem aegerrimē tulī. Quod postquam animadvertit Ēlāpsus, sōlārī mē volēns, psittacōs nōn bonās esse avēs dīcit, aliās quāsdam longē meliōrēs; neque dolendum esse, quandō tanta mihi superesset avium pulcherrimārum atque ūtilissimārum varietās, quae velut caprae aut columbae cibātum ab homine accipere vellent. Tunc meminī, eum tāle quid dē phāsiānīs illīs dīxisse; mox interrogandō comperiō, ipsās hās avēs facile mānsuēscere et ōva parere plūrima: id quod libenter audiō. Tum Secūtōrī dēnūntiō, sī aliquot hārum avium possit īnsidiīs capere vīvās, id mihi fore grātissimum.

282. Plūrima per imbrēs parābāmus. Catapultās in diēs perfectius figūrābant: lōrīcam ego et ālās scaphae summā cūrā mātūrābam. Scīlicet Ēlāpsus bitūmine quōdam opus suum perūnxerat, ut aquam rejicerent juncī cannaeque: ā mē postulābat ut compāgem tōtam firmiter conjungerem. Alia quaedam in melius novābam, quae longum est dīcere:—dē supellectile tractōriā, item dē arcīs penāriīs. Famulī autem meī operās quāsdam inter sē exercēbant, dē quibus nōn cōnsulēbar. Id mē nōn conturbat, quoniam industriōs sentiō. Inter imbrēs pābula vel ligna colligunt, folia, cannās, alia reportant, fimum humō ingerunt, gregī īnserviunt, natant, rēmigant, gladiō vel tēlīs sē exercent. Sīc diēs praetereunt celeriter. 283. Jam Secūtor ad mē venit, venerānsque humiliter ait, “Pessimōs esse leporēs: velle sē occīdere.” Dioscōreās et maniocās ostendit, nōn corrōsās modo, sed ex humō ēvulsās. Leporēs sī suprā sint, “bonōs” esse ait, sed “īnfrā nōn bonōs.” Etsī parum bene loquēbātur, intellegō quid velit, et videō nōn esse absonum. Attamen vexāre mītissimam gentem, quam egomet tamquam colōnōs dēdūxeram, id nimis crūdēle putō. Tandem, multum reluctātus, ēscā atque blanditiīs veterēs mānsuētōsque parentēs capiō, et in prīstinam caveam conclūdō. Cēterōs ad arbitrum Secūtōris abigī aut occīdī patior. 284. Duōrum jam ministrōrum operā adjūtus, paulō amplius poteram litterīs mē dare: id vērō ipsum illī mīrābantur. Aliquandō quāsdam rēs iīs ē librō legēbam, sī quid possent intellegere: post paulō id eōs penetrābat altius. Nempe vidēbant, sibi esse aut suam aut senum aliquot ⸤quibuscum vīxissent⸥ sapientiam; mē ex librō plūrimōrum cognitiōnēs ad libitum meum haurīre. 285. Quoniam neque librōrum habuī cōpiam, neque ōtium iīs esse poterat, litterās docēre supervacāneum crēdidī; sed līberē colloquēbar multīs dē rēbus. Illī autem, arrēctīs animīs, studiōsē auscultābant. Dē meīs fortūnīs aliquot rēs ēnārrāvī, dēnique dē naufragiō. Magnitūdinem dēmōnstrāvī nāvis et ūberem rērum cōpiam, quam ex merīs ruīnīs excēpī. Tālia dum nārrābam, illī textilia continuābant opera et linguae meae in diēs fīēbant intellegentiōrēs: id quod maximī sānē erat mōmentī.

286. Tandem sē aperiunt, explicantque quidnam ēlabōrāverint. Rēgium mihi vestītum exhibent atque impōnunt. Prīmum erat capitis decorāmen, crista vel corōna ex pennīs multicolōribus: hanc īnfulae meae superimpositum volēbant. Dein teges dorsuālis ex palmeīs cannīs atque arundinibus; quae sīc erant dispositae, ut ipsārum colōrēs prō pulcherrimō fuerint ōrnāmentō. Praecīnctōrium item erat ex mollibus juncīs, quod ā ventre ad genū pertingēbat. Tum calceī, ex palmārum fūne suprā, ex cocōrum villō īnfrā. Ē bullīs vitreīs catellās fēcerant, collārem tālāremque: porrō aliās bullās aut vestī aut praecīnctōriō assuerant, tamquam gemmās. Tālia fidēlitātis documenta laetissimē et benignissimē accēpī: sēnsī profectō, posse barbarica rēgnī īnsignia multum valēre, aut apud hōs ipsōs, aut apud aliōs barbarōs. Dēcernō quotīdiē, fīnītīs operibus, ūnō alterōve hōrum mē ōrnāre; et sī quā diēs sōlemnior vidērētur, gestāre ūniversa. Nunc, benignitātis ostentuī, utrumque fidēlium ministrōrum super oculīs ōsculor. 287. Longum foret sī nārrārem, quantā cum industriā messem frūctuum, rādīcum ac foliōrum suā in tempestāte collēgerīmus, trēs virī cum tribus jūmentīs. Ego autem post biennium hāc in īnsulā jam factus sum temporum perītior: sī vērō anteā ego nimium fuī avidus, hī nunc meam aviditātem superant. Nec culpō, immō laudō et grātiās agō, quod tam labōriōsē vīctum et dēliciās comparent. Pluviae, calōrēs, procellae, fulgura, suō in ōrdine, velut annō superiōre rediēre. Dēmum, tempestāte illā perāctā, caelī serēnitās rediit; atque illī sub aurōram labōrantēs, scapham perficiēbant praesaeptam labrōsamque. Dein post autumnālēs procellās prōrsus fīnītās, ut ipsō in marī probārētur opus, ērēctī sunt omnium animī. Vēlīs accūrātissimē recognitīs, variās cursūs experīmur fōrmās. Prō saburrā ⸤ponderōsa aliquot saxa⸥ portābāmus; haec cum ipsā ancorā ita collocāvimus, ut scapham male dēprimerent; quae nihilōminus sē solidam stabilemque praestitit. In portum regressī, novam lōrīcam explōrāmus, num quā laxētur vel firmitāte careat. Sānē plauditur ab ūniversīs. 288. Postrīdiē cōram mē submissē veniunt, dīcuntque, “esse quod velint ōrāre: spērāre sē, benignē mē audītūrum.” Impetrātā veniā, līberē curtēque explicant, “sine uxōribus vītam nōn bene trānsigī: velle sē in scaphā uxōrēs ex adversā terrā reportāre.” Id mē sānē perculit: tot rēs in mentem irruēbant; vultusque meus, ut crēdō, retegēbat, quid sentīrem. Breviter ajō: “omnī in rē mē illīs cōnsultum velle; sī possim, factūrum; sed multa esse perpendenda, nec posse mē illicō respōnsum dare. Ad mūnia sua redīrent, crēderentque mē dē suō commodō ānxiē meditārī.” 289. Dē mōbilitāte et perfidiā barbarōrum multa audīveram. Mēmet interrogābam, anne idcircō rēgiīs mē honōribus cumulāverint, ut scapham fūrātī abīrent. Id vērō posse negō; hī namque virī fuēre hostēs: uterque ad mē quam ad alterum propior est. Tum sī aufugere velint, Quamne ad terram? anne ad patriam? sed patriae sunt dīversae. Sed sint sānē fidēlēs: mēne scapham meam cum meīs ministrīs marī committere, domī sedentem? quī sī flūctibus haustī numquam redeant, iterum sum orbātus, et pejus quoque, spē abruptā. Melius arbitror perīcula participāre. At sī omnēs ēgredimur, quis gregem cūstōdiet? quis frūgēs dēcerpet, servābit? Tālia commeditātus, crāstinō diē iterum colloquor. 290. Prīmum interrogō, Anne jam uxōrēs habeant. Secūtor abruptius respondet: “per mē suam uxōrem ā sē distractam:” fuscus autem rubor, dum loquēbātur, vultum oculōsque implēbat, in quō tenerum aliquid inesse putābam. “Mortuum esse sē uxōrī suae,” addidit; “quae, secundum gentis mōrem, jam aliī virō sine dubiō nūpsisset; quoniam, sē vīvere, nēmō suōrum posset crēdere.” Rēctē eum dīcere jūdicābam. Mox Ēlāpsus ūmēscente oculō incertāque linguā respondet, “sibi virginem quandam fuisse dēspōnsam, quandō ab hostibus surreptus esset.” Nihil ultrā addidit. 291. Deinde interrogō, unde velint uxōrēs petere? ab Ēlāpsī patriā an ā Secūtōris? et quō signō cursum in marī possint dīrigere? Respondet Ēlāpsus, “Secūtōrem ad ipsīus patriam nōlle revertī: id uxōrī ejus fore crūdēlissimum: Ēlāpsī patriam ambō petītūrōs. Cēterum sī ventō favente hanc īnsulam ipsā vesperā relinquant, cum lūce terram continentem propius vīsūrum, cūnctam sibi satis nōtam; deinde, ut prīmum populāribus suīs aspiciantur, hīs approbantibus ad terram appulsūrōs.” Tālia quum audīssem, respondī: Rēctē sē rēs habēre; sed amplius esse ponderandās.

292. Vespere post operam, ad rem redeō, interrogāns: “Quis autem tot buccīs cibum dabit, sī hāc in īnsulā quīnque erimus,—trēs virī, uxōrēs duae?” Tum Secūtor arrīdēns ait, “Octo hominibus satis esse jam cibī, superque.” Ēlāpsus autem, genibus meīs prōvolūtus, dextram ōsculātur, ōratque, “nē īrāscar; sed amplius quiddam illōs in animō habēre. Interrogantī mihi, Quidnam igitur?” respondet: Mātrem suam esse mortuam, frātrēs occīsōs: velle sē, sī possit id fierī, patrem suum hūc trānsvehere. Hoc quum dīxisset, vultum meum sollicitē contemplāns, addit: “Numne aliud quiddam audeam dīcere?” “Perge:” inquam. Tum dīcit, “Nescīre sē, quis sit uxōrem datūrus: posse autem fierī, ut parēns, quī ūnam habeat virginem fīliam ita velit dare, sī cum eā sit itūrus. Anne ego nōlim īnsulam meam frequentārī?” Rēs ipsa nōn mihi displicēbat: quamquam id quoque reputō, cavendum esse, nē nimiā barbarōrum frequentiā ipse in servitūtem redigar. Ergō benignē respondeō, dē tot novīs rēbus cōnsīderātē cōgitandum. Illud tantum affirmō, sī proficīscentur, mē socium perīculī habitūrōs.

293. Postrīdiē iīs annūntiō, grātissimum esse id mihi, quod tam longē prōspexerint tamque industriē labōrāverint, praeparantēs cibum, īnstrūmenta, māteriem, ipsamque scapham. Tālibus virīs, quidquid restet arduī, spērāre mē fore prōnum; sed priusquam aliīs dē rēbus dīcam, illud apprīmē necessārium, ut nostram nōs īnsulam explōrēmus, antequam in cāsūs maris committāmur. Hoc enim stāre mihi certum, ut nōn sine mē nāvigent. Jam sī procella ingruet, sī vī ventī in aliud īnsulae latus dētrūdāmur, quid ignāvius, quam nōn nōsse portūs, lītora, rīvōs, ubi tūtō recondāmur? Circumnāvigandam īnsulam, indāgandās prōfluentēs maris, tentandās bolide profunditātēs, notandās in chartā montium fōrmās, priusquam in incerta maris ruāmus. Haec quum dīxissem, illī prīmō vix intellegēbant; sed postquam bis terque explicāvī, tandem aequissimīs animīs dēcrētum meum accēpērunt.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings