← Table of contents
[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ PHOCICA SEU LIBER X. (continued 2)

Reading edition

531Hic ergo umbriveham, quam grandis portitor egit,

naviculam in portu non offendere paratam.

His adductus Polygnotus jam grandem natu pinxit Charonem. (3) Umbræ nave vehentes ad quosnam pertineant, omnino non est perspicuum. Inter eos tamen Tellis apparet ætate puber, et Cleobœa adhuc virgo; hæc cistam sustinet genibus, eadem forma qua Cereri fieri cistas solenne est. De Tellide aliud nihil compertum habeo quam Archilochum poetam esse Tellidis nepotem. Cleobœam vero primam tradunt ex Paro insula Thasum Cereris initia transtulisse. (4) In Acherontis ripa infra Charontis fere navem iniquus in patrem filius ab ipso parente suo laqueo strangulatur. Prisci enim illi parentes præ cunctis rebus plurimo dignabantur honore; quod facile quum ex aliis exemplis colligas, tum vero ex eorum facto qui apud Catinam Siciliæ urbem Pii sunt cognomento appellati. Quum enim ex Ætna ignis in eam urbem deflueret, nulla vel auri vel argenti habita ratione fugientes matrem hic, patrem ille humeris sustulerunt. Sed quum haudquaquam otiose festinantes incendium tamen urgeret neque illi propterea parentes dimitterent, ita illum flammarum torrentem in duas aiunt partes discessisse, ut per medios ignes cum ipsis parentibus adolescentes incolumes evaserint. Iis apud Catinenses hac etiam ætate certi et solennies honores pietatis ergo habentur. (5) Prope ejus effigiem, qui quod patrem insolentius tractasset apud inferos pœnas luit, est in eodem Polygnoti opere homo qui ob sacrilegium plectitur; apparet mulierem, a qua ille punitur, quum veneficiorum, tum aliorum tormentorum esse gnaram. (6) Egregie sane in religionis studium tum adhuc homines incumbebant. Præclara ejus rei documenta Athenienses dedere, quum capto Jovis Olympii apud Syracusas templo nihil quicquam ex omnibus donariis amoverunt; Syracusanum etiam sacerdotem, qui ea custodiret, reliquerunt. Declaravit etiam Datis Medus homo quam impense deos vereretur, non verbis tantum quæ Deliis dixit, sed etiam re ipsa, quum Apollinis signum in Phœnissa navi repertum statim Tanagræis Delium reportandum tradiderit. Erat enimvero omnibus olim gentibus præcipuæ curæ deorum cultus; cujus rei non inscius Polygnotus sacrorum expilatorem ad eum modum pinxerat. (7) Supra eos quos jam enumeravimus est Eurynomus. Inter deos inferos Eurynomum numerant qui Delphis sunt sacrorum interpretes, et circumrodere eum dicunt mortuorum carnes ita ut nuda relinquat ossa. Sed neque Homeri de Ulysse carmina, neque poesis ea quæ est Minyas appellata, nec postremo quæ Nosti inscribitur (in iis enim de Orco deque inferûm terroribus multa exposita sunt), ullum norunt inter manium deos Eurynomum. Illud mihi fuerit reliquum, ut qualis hic sit et qua adumbratus forma, ostendam. Colore est inter cæruleum et nigrum medio, quales muscæ sunt quæ canibus insident; dentes ostentat; sedenti vulturis est substrata pellis. Continenti post Eurynomum spatio proxima est Auge ex Arcadia et Iphimedea. (8) Illa quidem in Mysiam ad Teuthrantem venit, 532et præ ceteris quibuscum fuerit Hercules congressus feminis, patri simillimum filium peperit. Iphimedeæ vero Mylasis (Cariæ ea civitas est) magni fuerunt a Caribus honores tributi.

CAPUT XXIX.

Picturæ lævæ partis Lesches Delphicæ descriptio continuatur — de Ocno et Ionum proverbio inde petito.

Loco in ea tabula superiore iis quos nominavimus, sunt socii Ulyssis, Perimedes et Eurylochus, hostias afferentes. Nigri eæ hostiæ arietes sunt. Secundum illos vir quidam sedet; inscriptio indicat Ocnum esse; texit e junco restim; adest asella totum id quod ille jam texuerat pertinaciter abrodens. Hunc Ocnum aiunt gnavum et industrium hominem fuisse, qui uxorem sumptuosam et prodigam habuerit, quæ quicquid ille opere faciendo collegisset, haud multum sane post consumere solita esset. (2) Eam rem credunt per ambages voluisse Polygnotum significare. Satis scio Ionum verbum esse, quoties viderint hominem in re quæ nullam afferat utilitatem, laborare, Vir ille, inquiunt, Ocni funiculum torquet. Inter præpetes etiam volucres ocnum augures numerant; est ea in ardearum genere maxima et pulcherrima, et quæ raro, si qua alia avis, conspicitur. (3) Jam vero Tityus ita se in ea pictura habet, ut non plecti amplius, sed ipsa pœnæ diuturnitate jam prope absumptus et confectus videatur: subobscura enim quædam umbra est ac vix jam sub oculorum sensum cadens. Reliquas oculis picturæ partes persequentibus proxime ab eo qui funem torquet Ariadna in conspectu est. E saxo, super quo sedet, Phædram sororem aspicit, reliquo pendentem corpore e funiculo, funiculum vero utraque manu prensantem. Ex hoc imaginis habitu, quamvis in honestius rem artifex extulerit, conjectare licebat quonam modo vitam Phædra finiverit. (4) Ariadnam vero vel fortuito obvius factus vel consulto structis insidiis Theseo eripuit Bacchus, quum esset illo classe multo superior; neque fuit opinione mea hic Bacchus alius ab eo qui primus ad Indos cum exercitu penetravit, quum Euphratem ponte junxisset quo loco urbi Zeugma nomen fuit; in ea ad hanc usque ætatem servatur funis quo ad fluvium jungendum usus dicitur, vitigineis et hederaceis contortus sarmentis. Ac de Baccho quidem permulta narrantur et a Græcis et ab Ægyptiis. (5) Inferius aliquanto quam Phædra est, recumbit Chloris in Thyiæ genibus. Nihil omnino falletur qui eas, dum viverent, eximia quadam se mutuo benevolentia prosecutas putat. Fuit enim Chloris ex Orchomeno quæ est in Bœotia, Thyia vero *. De ipsis alius etiam vulgatus est sermo, cum Thyia Neptunum fuisse congressum, Chlorin cum Neleo Neptuni filio nuptam fuisse. (6) Adstat proxime ad Thyiam Procris Erechthei filia et post ipsam Clymene; sed avertit se Clymene. In ea poesi cui Nosti nomen, scriptum 533est, Minyæ filiam Clymenen fuisse ac Cephalo Deionis filio nuptam, e qua ille Iphiclum genuerit. De Procri vero inter omnes constat, fuisse illam cum Cephale ante Clymenen, et quomodo a viro suo sit interempta. (7) Dein magis in interiore tabulæ parte post Clymenen Megaram Thebanam videas; hanc uxorem habuit Hercules, sed posteaquam iis quos ex ea susceperat filiis est orbatus, mulierem sibi ratus non satis faustis conjunctam auspiciis, dimisit. Supra earum quas recensuimus feminarum caput est Salmonei filia saxo insidens, prope adstante Eriphyle; ea per tunicam summos digitos juxta collum exserit: facile vero conjicias intra tunicæ sinus manibus eam occultare celebratum illud monile. (8) Supra Eriphylen Elpenorem pinxit et Ulyssem flexis genibus in pedes subsidentem tenentemque supra scrobem gladium. Ad scrobem accedit Tiresias vates. Secundum Tiresiam saxo insistit Anticlea Ulyssis mater. Elpenor pro vestimento nautarum more storea velatur. (9) Infra Ulyssem in soliis sedent Theseus et Pirithous; Theseus Pirithoi ensem et suum ipsius ambabus manibus tenet. Ad gladios respicit Pirithous; indignari videtur quod ad facinus capessendum, quod animo agitaverant, nulli sibi fuerint illi enses usui. Panyasis carmine testatus est non fuisse illos tanquam captivos ad solia religatos, sed quasi agnatum adhæsisse pro vinculis corpori saxum. (10) Celebrem hominum sermone Thesei et Pirithoi amicitiam utraque poesi nobilitavit Homerus. Ulysses enim apud Phæacas de iis dicit:

Vidi etiam juvit quos tunc vidisse priores,

Thesea Pirithoumque, deûm de semine cretos.

Et in Iliade quum alia Nestor, Agamemnonem et Achillem ad reditum in gratiam adhortans, tum illa memorat, quæ sunt his versibus perscripta:

Namque viros nunquam vidi, talesve videbo,

qualem Pirithoum fortem, regemque Dryanta,

Cænea et Exadium et superis similem Polyphemum,

Theseaque Ægiden dis immortalibus æquum.

CAPUT XXX.

Pictura lævæ partis Lesches Delphicæ porro describitur: de Pandarei filiabus, de Phoco et Iaseo narratio.

Pinxit deinceps Polygnotus Pandari filias, de quibus Penelopen Homerus dicentem fecit: dum virgines adhuc essent, ereptos illis deorum ira parentes, orbas a Venere educatas; tribuisse vero illis alias quoque deas certa munera, Junonem prudentiam et formositatem, corporis proceritatem Dianam elargitas; jam vero a Minerva edoctas lanificium et quicquid mulieribus didicisse in laude ducitur. (2) Postremo Venerem in cœlum ascendisse, quo a Jove puellis faustas nuptias conficeret; quum interea Venere 534absente ab Harpyiis abreptæ Furiis traditæ fuerint. Hæc de illis Homerus. Sed Polygnotus floribus redimitas et talis ludentes pinxit. Nomina puellarum fuere Camiro et Clytie. Pandarum earum patrem constat fuisse Milesium e Mileto Cretæ urbe, Tantaloque quum in furto per summum scelus committendo, tum vero in jurejurando subdole concipiendo socium fuisse. (3) Post Pandari filias Antilochus cernitur saxum altero pede premens, os et caput utraque manu sustinens. Agamemnon Antilocho proximus sinistra ala sceptro innititur; manibus baculum tenet. Protesilaus Achillem sedentem aspicit, et Protesilaus * speciem præbet. Stat supra Achillem Patroclus. Imberbes omnes excepto Agamemnone. (4) Supra illos Phocus pictus est ætate adolescens, et Iaseus satis barbatus, qui annulum Phoco de sinistræ manus digito demit ex hujusmodi narratione: quum Phocus Æaci filius ex Ægina transmisisset in eam regionem quæ nunc Phocis dicitur, ut ibi parto sibi ejus continentis terræ imperio domicilium suum statueret, cum eo Iaseus singularem quandam amicitiam conciliavit, et alia quidem illi pro dignitate dona dedit, et cælatum lapidem annulo aureo inclusum. Sed quum non multo post Phocus in Æginam revertisset, Pelei insidiis vitam amisit. Veteris igitur amicitiæ monumentum ex annuli signo in ea tabula Iaseus postulat agnoscere, ac Phocus gemmam in manus sumere ei permittit. (5) Supra hos est Mæra saxo insidens. De ea scriptum in Nostis, virginem adhuc e vita excessisse, filiam Prœti fuisse, qui Thersandro genitus est Sisyphi filio. Proxime abest Actæon Aristæi filius, et mater ejus, cervæ hinnuleum manu tenentes ac cervinæ insidentes pelli; adjacet venaticus canis; ad vitam hæc Actæonis et interitum pertinent. (6) Jam si ad inferiores tabulæ partes oculos demiseris, Orpheum statim post Patroclum videas in quodam tumulo sedentem; læva citharam contingit, altera salicis frondes contrectat; ipse arboris trunco acclinis est. Lucus ille Proserpinæ sacer existimari potest, in quo (uti Homero visum est) nigræ populi et salices exsurgunt. Orpheo Græcus est ornatus, neque vestimentum neque capitis integumentum quicquam Thracium præ se ferunt. (7) Aversæ salicis parti innititur Promedon. Sunt qui nomen hoc tanquam in poesin introductum a Polygnoto arbitrentur. Tradiderunt alii Græcum fuisse hominem, cum præcipuum fuerit studium, tum aliam omnem musicam tum maxime Orphei cantus audire. (8) In eadem tabulæ parte est 535Schedius qui Phocences ad Trojam duxit, et post eum Pelias in solio sedens, cana æque barba ac capite. Intuetur is Orpheum. Schedius pugiunculum tenet, gramine coronatus. Assidet Peliæ Thamyris jam calamitate oculorum affectus; fracto illum esse et abjecto animo indicat habitus corporis obsoletus, promissa cæsarie et barba. Jacet ante pedes lyra fractis cornibus, disruptis nervis. (9) Paulo superius saxo insidet Marsyas; prope eum Olympus, habitu pueri jam pubescentis, tibiis discere videtur. Phryges qui Celænas incolunt, amnem qui per oppidum labitur et Marsyas dicitur, tibicinem olim illum nobilem fuisse dictitant; addunt Marsyæ inventum fuisse eum tibiarum cantum, quem Metroum (Cybeleium) vocant. Eundem vero Marsyam contra Gallos sibi opem tulisse, quum irrumpentes in Phrygiam et amnis aquis et tibiarum modis exterruisset.

CAPUT XXXI.

Descriptio picturæ lævæ partis Lesches Delphicæ continuatur et finitur — de Meleagri morte varia narratio.

Quodsi rursus oculos ad superiores tabulæ partes sustuleris, cernes illic continenti serie Actæoni proximum Ajacem Salaminium, Palameden et Thersiten tesseris (quod ludicrum Palamedes excogitavit) lusitantes; alter Ajax aspicit. Huic Ajaci idem est qui naufragis esse solet color perfuso etiam num corpore multa maris aspergine. (2) Videtur Polygnotus dedita opera Ulyssis inimicos uno in loco constituisse. Idcirco vero Ajax Oilei filius cum Ulysse inimicitias exercuit, quod Græcos Ulysses hortatus erat, ut Ajacem ob commissum in Cassandram facinus lapidibus obruerent, Palameden vero quum piscatum isset ab Ulysse et Diomede demersum in aquis periisse ex iis carminibus cognovi, quæ Cypria dicuntur. (3) Aliquanto superior loco est quam Ajax, Œnei filius Meleager; is Ajacem intueri videtur. Cum barba ceteri, solus Palamedes imberbis. De morte Meleagri scriptum Homerus narrat ut Furia imprecationes Althææ exaudierit, atque hæc Meleagro fuerit causa mortis. Eœæ vero, quas vocant, et Minyas in idem utraque poesis consentit, adjutos ab Apolline contra. Ætolos Curetas, et in eo bello ab Apolline occisum Meleagrum. (4) Torrem vero a Parcis Althææ datum, quo demum igni consumpto Melagrum exstingui necesse foret, et illum torrem ab Althæa ira concitata exustum, eam narrationem Phrynichus, Polyphradmonis filius, primus in fabula scenica exhibuit, quæ Pleuroniæ inscribitur:

Atræ neque ille mortis laqueos

effugit; vorax peredit virum

inexstincti flammula stipitis

insidiosæ matris heu dolo.

536Non tamen pluribus est eam rem versibus persecutus Phrynichus; quod facturus fuisse videri posset si peculiare ipsius hoc inventum fuisset; verum satis habuit, uti rem inter Græcos pervagatam, paucis perstringere. (5) Infima tabula post Thracem Thamyrin Hectorem habet sedentem et utraque manu lævum genu prementem, tristi admodum facie et lugubri habitu. Post Hectorem saxo insidens Memnon et prope hunc Sarpedon. Sarpedon capite in utramque manum incumbit, Memnon alteram manum ejus humero imponit. (6) His omnibus est barba. In Memnonis chlamyde aves pictæ quæ sunt Memnonides appellatæ. Eas volucres dicunt Hellespontii ad Memnonis sepulcrum statis diebus quotannis advolantes everrere soli aream quæ circa tumulum arboribus undique atque herba nuda sit, et eam collecta pinnis ex amne Æsepo aqua aspergere. (7) Prope Memnonem nudus est puer Æthiops, quod nempe Æthiopum rex fuit Memnon. Venit tamen ad bellum Trojanum non ex Æthiopia, sed a Susis Persarum urbe, debellatis iis omnibus nationibus quæ mediæ sunt usque ad Choaspen flumen. Monstrant etiamnum Phryges quo itinere exercitum duxerit, dum locorum compendia consectaretur: intersecta vero est per mansiones via. (8) Supra Sarpedonem et Memnonem est Paris impuber adhuc; plausum dat manibus qualem agrestes homines solent; facile conjicias ea manuum complosione Penthesileam accersiri. Aspicit Paridem Penthesilea, at facie sublata altisque superciliis, ut appareat contemni illum et omnino pro nihilo haberi. Virginis in morem ornata est, arcum gerit Scythicis persimilem, pardi pelle ab humeris demissa. (9) Quæ supra eum locum ubi Penthesilea est aquam pertusis fictilibus urnulis portant, earum altera specie adolescentula est, altera ætate jam adultior. Neutri est quicquam privatim adscriptum, sed communis testatur inscriptio esse de numero earum, qua initiatæ non fuerint. Superiores iis loco sunt Lycaonis Callisto et Nomia et Nelei filia Pero, pro qua Neleus sponsalium nomine Iphicli boves poposcit. (10) Callisto pro stragula ursæ pellem habet; pedibus in Nomiæ genibus recumbit. Expositum est superius, vulgatum Arcadum sermone Nomiam unam fuisse de Nymphis Arcadiæ indigenis; ac Nymphas per magnum quidem annorum numerum vivere, non tamen prorsus esse mortis immunes, poetarum est carminibus decantatum. Post Callisto et eas quæ cum ipsa sunt mulieres, rupes consurgere videtur, in cujus verticem Sisyphus Æoli filius saxum nititur subvolvere.. (11) In eadem tabulæ parte dolium, et senex vir atque puer, porro duæ feminæ, altera juvenilis æatis prope (?) illud saxum, 537prope senem vero stat altera æquali ætate. Haustam reliqui aquam portant; anus vero, cui fractam esse urnam facile videas, quod reliquum est aqua e testa in dolium rursus transfundit. His quoque significari mihi videbantur ii qui quæ Eleusine fiunt sacra naucifaciant. Veteres enim Græci initia Eleusinia ceteris omnibus quæ ad venerationem deorum spectant, tanto augustiora ducebant, quanto deos præstare putabant heroibus. (12) Infra dolium est Tantalus inter eos cruciatus quos versibus suis exposuit Homerus, ad quos accedit silicis impendentis terror. Ab Archilocho id sumpsisse Polygnotum perspicuum est; acceperitne vero Archilochus de saxo quod dixit ab aliis, an ipse primus id in poesin induxerit, non satis mihi liquet. Ac tam multa sunt numero tamque decore et eleganter expressa, quæ Thasius pictor tabulis illis mandavit.

CAPUT XXXII.

Reliqua memoranda Delphorum — memoranda in via Parnassum versus, antrum Corycium — antra maxime memoranda in orbe terrarum, antrum Steunos — Apollini sacrum et Apollinis signum corporis robur augens — antri Corycii descriptio — de urbe Tithorea — Antiope et Phoco ac fluvio Cachali — templo et signo Æsculapii cognomine Archagetæ — sanctissimo Isidis adyto et cultu — simili Isidis apud Ægyptios cultu — eximio Tithoreæ regionis oleo.

Adjunctum est sacro septo theatrum dignum spectatu. Qua adscenditur e septo * * Bacchi ibi est signum, Cnidiorum donarium. Est in suprema urbis parte hoc stadium eo saxi genere quo Parnassus mons abundat exstructum; sed illud postea Pentelico lapide exornavit Herodes Atticus. Atque eorum quidem quæ literis mandari merentur, tot ac talia ad ætatem usque meam Delphis vetustas reliqua fecit. (2) Qua Delphis ad Parnassi juga iter est, intervallo stadiûm ferme sexaginta est æneum signum Delphi herois, et facilior jam expedito viatori, quam mulis et equis ascensus est ad antrum Corycium. Huic antro nomen inditum a Corycia nympha paulo superius docui. Omnium vero quæ unquam viderim antrorum quod spectetur dignissimum hoc mihi visum est. (3) Nam in litoribus et profundo mari vicinis partibus quam sit magnus hujusmodi cavernarum numerus, nemo ne diligenti quidem investigatione assequi possit. Sed maximi sunt nominis quædam tum in Græcia, tum in Barbarorum terris. Nam Phryges amnis Pencalæ accolæ, oriundi ab Arcadiæ Azanum gente, antrum monstrant quod Steunos nuncupant; forma illud est orbiculari, altitudine decenti; sacrum est Magnæ Matri, Matrisque in eo signum positum. (4) Porro Themisonium urbs supra Laodiceam est; hanc quoque Phryges incolunt. Quum Gallorum exercitus Ioniam et finitimas Ioniæ oras cuncta ferens et agens vexaret, Herculem, Apollinem et Mercurium Themisonenses narrant ad ferendum auxilium præsto fuisse; hos enim iis qui summæ reipublicæ præerant, antrum per somnium monstrasse et jussisse Themisonenses ut cum uxoribus liberisque in eo se absconderent. (5) In hujus rei memoriam signa non sane magna pro speluncæ 538faucibus erecta sunt Hercules, Apollo et Mercurius, Spelaitæ appellati. Abest ab oppido stadia fere triginta. Intra speluncam sunt aquæ fontes. Ad eam neque semita ulla viam indicat, neque solis lumen longe pervadit; et fornicis utique pars major non valde se supra solum attollit. (6) Est præterea apud Magnetes Lethæi fluminis accolas vicus, cui nomen Hylæ. In eo specus Apollini sacer ea magnitudine, quæ sane nullam afferat admirationem, intra specum vero signum Apollinis valde priscum ad omne opus dat robur. Quo fit ut sacri Apollini homines desiliant de rupibus præruptisque saxis, atque præcelsas arbores radicitus evulsas portantes per angustissimos tramites iter faciant. (7) Verum hæc omnia quæ enumeravimus, magnitudine superat antrum Corycium; qui introierit, vel sine face longissime progredi possit. A solo ad tectum satis multum interest spatii; aqua ibi e fontibus profluit, sed humoris multo plus e tecto destillat, ita ut per totum antrum cernantur passim in solo guttarum vestigia. Parnassi accolæ sacrum Coryciarum Nympharum et Panis maxime putant. A Corycio antro vel expedito homini difficile est ad Parnassi juga iter; sunt enim ea supra nubes; illic Thyiades furentes sacra Baccho et Apollini faciunt.

8. Abest a Delphis Tithorea stadia fere octoginta iter per Parnassum facienti; viam vero non prorsus montanam, sed qua vehicula etiam agi possint, tenenti aliquot stadiis longior esse dicitur. Quod ad urbis nomen pertinet, diversa ab Herodoto, quo loco agit de Persarum in Græciam irruptione, dicta scio ab iis quæ Bacidis oraculis prodita sunt. (9) Bacis enim hunc populum Tithorenses vocavit; Herodotus vero invadente barbaro milite horum locorum incolas in montis verticem effugisse dicit, urbemque Neonem, at Parnassi jugum Tithoream nominat. Videtur igitur tota aliquando regio Tithorea nuncupata esse; postea vero, quum e pagis in hanc unam se urbem denuo contulissent, usus obtinuerit, ut ea non Neon amplius, sed de regionis nomine Tithorea nominaretur. Sumptum hoc nomen incolæ dicunt a Tithorea nympha, de iis una quas poetarum sermones quum ex ceteris arboribus, tum vero e quercubus maxime olim genitas prodiderunt. (10) Ætate una ante me natum Tithoreæ res adversæ fortunæ impulsu pessum ire cœperunt. Manet adhuc theatri pristina superficies et vetustioris fori ambitus. Intra oppidum sunt non indigna quæ literis mandentur, Minervæ lucus, fanum et signum, et Antiopes et Phoci monumentum. Jam tum quum res Thebanorum persequeremur, Antiopen ira Bacchi in furorem actam quaque ratione numinis iram sibi excitaverit commemoravimus. (11) Ostendimus eodem loco Phoco Ornytionis filio eam nupsisse, et una cum eo sepultam esse, et quæ cecinerit fatidicus Bacis tam de hoc, quam de Zethi 539et Amphionis apud Thebanos sepulcro. Et hæc in oppido exstant quæ merito fuerint historia comprehendenda, aliud præterea nihil. Præter Tithoreæ mœnia labitur amnis; aquatum ad ejus ripas descendunt oppidani, fluvio nomen Cachales. (12) Tithorea stadia septuaginta distat Æsculapii fanum. Cognomento deus Archagetas (originum auctor) vocatur. Colitur a Tithorensibus atque pari religione a ceteris Phocensibus. Intra sacrum areæ septum supplices et sacrati deo servi domicilia habent. In medio templum et marmoreum simulacrum cum barba, duûm et amplius pedum altitudine. Ad simulacri dexteram lectus collocatus est. Deo quibusvis hostiis præterquam capellis faciunt. (13) Ab Æsculapii stadia ferme quadraginta abest circumsepta area cum penetrali sacrario Isidis; religione sanctissimum hoc est eorum omnium quotcunque Græci Ægyptiæ deæ consecrarunt. Neque enim quantum soli in ambitum patet habitari Tithoreenses fas ducunt; neque ad id penetrale accessus est aliis quam quos Isis ipsa per somniorum visa sibi præ ceteris delectos advocaverit. Quod ipsum in iis quæ supra Mæandrum sunt urbibus faciunt subterranei dii: quos enim intra penetralia descendere facile patiantur, per nocturnas imagines exsuscitant. (14) Isidi quidem Tithoreæ bis celebrantur quotannis solemnia, vere scilicet et autumno. Tertio vero ante ambo solemnia die, quibus introire fas arcana illi penetralia ritu lustrant; si quas etiam victimarum, quæ superiore festo in penetrale immissæ fuerunt, reliquias invenerint, eas omnes in eundem semper locum deportatas defodiunt. Abest locus ille (quantum conjicimus) a penetrali stadia duo. (15) Solennis hic est illius diei ritus. Postero die institores tabernas sibi erigunt ex arundine et alia fortuita quavis materia. Postremo tertio die qui ad eum mercatum convenere vendunt mancipia et quodvis genus pecudes, vestem etiam, argentum et aurum. Pomeridianis jam horis ad sacra animum adjiciunt: (16) immolant lautiores boves et cervos, tenuiores anseres et meleagrides aves. Sues et oves et capras immolare nefas ducunt; quibus autem, ubi adoleverint, victimas intra adytum demittere ** initio facto, obvolvere illas necesse habent lineis vel byssinis fasciis; (17) modus autem eas conficiendi est Ægyptius. Cum pompa vero quæ immolantur omnia transmittuntur; et alii victimas in adytum immittunt, alii qui ante adytum constiterunt tabernis exustis propere abeunt. Hominem aliquando aiunt, non illum quidem ex eorum numero quibus est adyto interdictum, sed profanum, quum cœpta esset jam pyra incendi, præ curiositate et confidentia 540ingredi ausum, ac sibi illum visum videre lemurum plena omnia, reversumque Tithoream, quum quæ viderat enarrasset statim animam efflasse. (18) His consimilia de Phœnice quodam homine audivi: Ægyptios Isidi festos dies agitare qua anni parte lugeri ab ea Osirin dicunt; ac per illos dies incipere Nilum excrescere. Quo fit ut incolarum turba dictitet, augeri fluvium et arva irrigari Isidis lacrimis. Eo ipso tempore Romanum hominem, qui Ægyptum provinciam obtinebat, quendam mercede conductum jussisse Isidis adytum intrare quod Copti erat; redisse eum, sed mox ubi quæ conspexerat exposuit, hunc quoque e vita discessisse. Homeri igitur illud facile existimari potest nihil a vero abhorrere: non posse cuiquam hominum bene vertere cui deos perspicue cernere contigerit. (19) Oleo Tithorea minus quidem abundat quam vel Atticus vel Sicyonius ager; sed colore et saporis bonitate id præstantius est quam illud quod ex Hispania quodque item ex Istria insula mittitur. Hoc varia incoquunt unguenta; oleum ipsi Cæsari perfertur.

CAPUT XXXIII.

Urbs Ledon — Lilæa ejusque memoranda — Charadra et fluvius Charadros — regio ad Cephisum fertilissima et de Parapotamiis — urbs Amphiclea seu Amphicæa seu Ophitea et Dionysi sacra — Tithronium et Drymæa.

A Tithorea via altera Ledontem ducit. Hæc quoque olim in urbium numero fuit; sed mea ætate rebus prorsus accisis urbem relinquere Ledontii coacti sunt, et homines circiter septuaginta ad Cephisum accolunt. Manet quidem nomen vico ubi domicilia habent, Ledon, et in Phocensium conventum, sicuti Panopenses, recepti sunt incolæ. Ab eo vico ubi nunc ad Cephisum habitant, qua ad superiora iter est, absunt priscæ Ledontis urbis ruinæ stadia quadraginta. Nomen urbem accepisse tradunt ab homine indigena. (2) Malis autem insanabilibus alias quidem urbes affecit civium suorum scelus; sed funditus perierunt Ilium ob Alexandri in Menelaum contumeliam, Milesii autem propter Hestiæi animum ad cupiditates pronum ejusque studium modo urbis in Edonis condendæ, modo Dario consulendi, modo in Ioniam revertendi. Sic etiam Ledontiis suam Philomelus impietatem publico exitio luendam præbuit. (3) Lilæa iter duntaxat abest unius vel hiberni diei a Delphis per Parnassum contendentibus. Viæ spatium esse conjici potest stadiûm centum et octoginta. Hanc civitatem, posteaquam restituta est, alterum e Macedonia infortunium oppressit. Obsessi enim a Philippo, Demetrii filio, ad pacis conditiones adacti sunt, atque præsidium iis impositum, quod urbem tenuit usque dum de indigenis unus, cui fuit nomen Patron, ad arma omnibus qui militari essent ætate concitatis, victos pugna Macedonas pacto fœdere abire cogeret. Ei Lilæenses ob tantum erga se meritum statuam 541Delphis posuerunt. (4) Est Lilææ theatrum, forum, lavacra, porro deorum templa duo, Apollinis unum, Dianæ alterum. Signa recto statu, Attici operis e lapicidinis Pentelicis. Lilæam de Naidibus unam Cephisi filiam fuisse, et ab ea nympha urbi nomen datum putant. (5) Hic sunt amnis ipsius fontes; erumpit e fonte non perpetuo quietus, sed plerumque, meridiana maxime hora, cum sonitu et taurinis mugitibus persimili voce. Utitur Lilæa cœli temperie anni tribus temporibus, vere, æstate et autumno; quo sit hiems minus clemens efficit Parnassus. (6) Abest stadia viginti in præcelsa rupe sita Charadra. Aquæ illic summa penuria homines laborant. Quod potent e Charadro petunt tria fere stadia ad fluvium descendentes. In Cephisum influit. Nomen sumpsisse oppidum a flumine crediderim. Sunt Charadræis erectæ in foro aræ iis qui apud ipsos heroes appellantur; Dioscuros alii esse existimant, patrios alii heroes. (7) Ager circa Cephisum solum omne Phoecidis ubertate superat, ferendis arboribus idoneus, frugibus fœcundus et pabulo. Itaque tractus hic diligentissime colitur: quare nonnulli dicunt, non civitatem Parapotamios esse nominatos, sed de iis qui ad Cephisum agros colunt hunc ab Homero versum esse factum:

Quique habitant propter Cephisi flumina amœni.

(8) Sed eorum sermo discrepat tum ab iis quæ Herodotus in historia sua tradit, ium vero ab iis quæ de victoriis Pythicis memorant. Amphictyones enim primi instituerunt Pythicos ludos, et in iis Æchmeas Parapotamius pugilatu pueros vicit. Herodotus item urbes Phocensium enumerans quas Xerxes exussit, inter eas Parapotamios recensuit. Non tamen sunt ii ab Atheniensibus et Bœotis restituti; sed propter virium debilitatem et pecuniæ penuriam in alias distributi sunt civitates. Oppidi vestigia nulla jam relicta, neque omnino quo maxime loco fuerit memorare possunt. (9) A Lilæa Amphicleam via stadiûm sexaginta. Quod ad hanc Amphicleam attinet, nomen urbis cives ipsi depravarunt. Herodotus, veterem famam secutus, Amphicæam nominavit. Amphictyones vero decreto de Phocensium urbibus delendis edito, Amphicleam ei nomen posuerunt. Incolæ vero hæc de ea memorant. Potentem quendam hominem, inimicorum metuentem insidias, parvulum filium in cistam impositum in eum locum abdidisse, ubi tutum maxime fore confidebat; lupum tamen in puerum impetum facturum fuisse, sed draconem cistam spiris complexum puero fortiter fuisse præsidio; (10) patrem, quum filium reviseret, a 542dracone puerum appeti suspicatum, misso jaculo una cum dracone filium etiam confixisse. Verum ubi de pastoribus cognovit a se pueri custodem et tutorem occisum, communi draconem et filium rogo cremasse; et adhuc locum illum pyræ ardentis speciem præbere, urbemque a dracone illo fuisse Ophiteam nuncupatam. * Quod maxime dignum * Baccho orgia celebrant; in penetrale ingredi non licet, in aperto vero signum est nullum. Narrant Amphicleenses et futura sibi deo auctore prædici, et contra morbos in promptu esse remedia, quod et in somnis tam ipsi, quam finitimi de morborum medelis ab eo moneantur, et sacrificulus divino afflatu instinctus de futuris consulentes certiores faciat. (11) Stadia quindecim ab Amphiclea abest Tithronium, situm plano loco oppidum. Nihil in eo ad memoriam insigne. Hinc ad Drymæam stadia intersunt viginti. Eo loco quo et hæc via et quæ recta ex Amphiclea Drymæam secundum Cephisum amnem fert, conjunguntur, ibi Tithronenses Apollinis lucum habent et aras, templum etiam, sine ullo tamen simulacro. Ab Amphiclea abest Drymæa stadia octoginta, ad lævam deflectenti * * secundum Herodoti narrationem, Naubolenses vero antiquiore tempore. Origines referunt suas ad Phocum Æaci filium. Habent Drymæi vetus Legiferæ Cereris fanum; signum in eo e lapide stantis habitu. Thesmophoria ei festum anniversarium agunt.

CAPUT XXXIV.

De Elatea — Elateensium rebus bello gestis et calamitatibus — Elateæ memorandis — templo Minervæ Cranææ ejusque cultu.

Elatea omnium quæ in Phocide sunt urbium, exceptis Delphis, est maxima. Amphicleæ ex adverso sita est; intervallo abest ab ea stadiûm centum octoginta. Via magna ex parte plana molliter assurgit proxime ad Elateæ mœnia. Fluit per campos Cephisus; circa eum frequentes pascuntur aves otides (tardæ appellatæ. (2) Elatensibus contigit ut Cassandri Macedonum regis exercitum repellerent; e bello etiam, quod Taxilus Mithridatis præfectus iis intulit incolumes evaserunt; pro quo merito sunt a Romanis et libertate et agri immunitate donati. Controversia est de eorum originibus. Ipsi quidem se esse affirmant inquilinos ex Arcadia. Elatum enim dicunt Arcadis filium quo tempore Phlegyæ cum exercitu Delphici Apollinis templum adorti sunt, præsto fuisse ad arcendam injuriam, ac deinde cum suis copiis in Phocide permansisse, ubi fuerit ab eo primum Elatea munita. (3) Inter Phocensium urbes quas Persæ incenderunt, ipsa etiam Elatea numeranda. Ac multæ sane fuerunt ei civitati cum reliquis Phocensibus communes calamitates; multas etiam propria ipsis fortuna, dum a Macedonibus oppugnarentur, importavit. 543Factum vero est Olympiodori opera ut Cassandro et Macedonibus obsidio irrita fuerit. At Philippus Demetrii filius populum ad extremum adegit metum, simulque civitatis principes largitione sibi conciliavit. (4) Interea Titus (Flaminius) cum imperio a Romanis ad Græciam liberandam missus, redditurum se Elatensibus pristinam rempublicam per legatos edixit, modo a Macedonibus deficerent; sed sive universi populi sive magistratuum suorum vecordia, in Philippi fide permanentes a Romanis obsidione subacti sunt. Interjecto dein tempore Taxili Mithridatis præfecti et Barbarorum e Ponto obsidionem sustinuerunt; quod factum Romani libertate data remunerati sunt. (5) Quum vero ætate mea Costobocorum latronum manus excursionibus in Græciam factis Elateam usque penetrasset, Mnesibulus comparata voluntariorum cohorte quum magnam Barbarorum stragem edidisset, etiam ipse fortiter dimicans cecidit. Idem hic Mnesibulus et alias de cursu victor palmas tulit, et Olympiade quinta ac tricesima supra ducentesimam stadii et duplicati cum clypeo curriculi. Erecta est Mnesibulo ænea statua Elateæ in via cursoris nuncupata. (6) Forum et ipsum spectatu dignum est, et in eo columna cum Elati statua. Mihi certe non satis constat utrum honorem habitum ei voluerint ut conditori suo, an vero sepulcro insigne columnam illam imposuerint. Æsculapio templum erexere, in quo signum dei barbatum. Signum qui fecerunt, iis nomina fuere Timocles et Timarchides; genus illis ex Attica terra. In extrema urbe ad dexteram est theatrum et Minervæ vetus ex ære signum. Deam hanc opem sibi tulisse aiunt contra Barbaros quos Taxilus duxit. (7) Distat ab Elatea stadia ferme viginti fanum Minervæ cognomento Cranææ. Via ipsa qua ad templum itur est paulo acclivior, sed ita ut qui progrediantur neque molestiam et ne ascendere se quidem sentiant. In extrema via vertex consurgit præruptus magna sui parte; non tamen late patens aut valde eminens. In eo vertice templum ædificatum est, et porticus, in quibus cellæ per intervalla, ubi et alii habitant deæ ministri, et is etiam qui sacris præest. (8) Eum ex impuberum numero deligunt; provident vero religione summa ut eo munere se abdicet priusquam pubescere incipiat. Sacerdotio fungitur per annos quinque continuos, quo toto tempore vivit apud deam, et pro balneo ei est solium more antiquo. Etiam hoc simulacrum fecerunt Polyclis filii, eo quidem habitu ut dea in pugnam vadere videatur. In clypeo expressa imitando sunt eadem quæ Athenis in clypeo sunt Minervæ cognomento Virginis.

544

CAPUT XXXV.

Urbs Abæ — Abæ Apollini sacræ et oraculo antiquitus inclytæ — Abarum memoranda — urbs Hyampolis ejusque memoranda — urbs Stiris et templum Cereris Stiritidis.

Abas et Hyampolim ex Elatensibus via est montana ad dexteram Elateæ; quæ vero ex Orchomeno Opuntem militaris est via, eadem in hæc quoque oppida deducit. Proficiscenti igitur Opunte Orchomenum et deflectenti paulum ad sinistram, via occurrit quæ Abas ducit. Abarum incolæ Argis venisse in Phocidem terram se dictitant; nomen oppido impositum esse a conditore Abante, Abantem vero Lynceo et Hypermnestra Danai filia genitum. Jam antiquitus sacras duxerunt Apollini Abas, atque oraculum illic Apollinis fuit. (2) Neque vero eadem Persæ olim qua post Romani veneratione sunt deum prosecuti. Abæis enim Romani ut suis legibus uterentur dei culta adducti concesserunt, Xerxis vero exercitus ipsum etiam quod Abis templum fuit exussit. Græci vero qui contra Persas arma ceperant, non esse quæ illi concremassent deorum templa restituenda censuerunt, quo sempiterna exstarent inimicitiarum monumenta; eamque ob rem quæ sunt in Haliartiorum finibus delubra et apud Athenienses Junonis in Phalerica via, Cererisque in ipso Phalero, hac etiam ætate semiusta ostenduntur. (3) Eandem olim fuisse faciem existimo templi apud Abæos, eousque donec Phocico bello pugna superantes Phocensium viros, qui Abas confugerant, et ipsos supplices Thebani et una templum jam iterum post Persicum illud incendium flammis tradiderunt. Ex omnibus ædificiis quotquot jam læserat flamma ut maxime ruinosum hoc templum stabat mea adhuc ætate, utpote post Medicum ignem qui antea corruperat, rursus Bœotorum igne confectum. (4) Conjuncta est magno illi templo ædes alia inferior magnitudine, quam Apollini dedicavit Adrianus Imperator. Simulacra tamen vetustiora sunt et ab ipsis Abæis dedicata; ex ære omnia erecto statu, Apollo, Latona, Diana. Est Abæis etiam theatrum et forum, utrumque prisci operis. (5) In viam quæ recta Opuntem ducit reversos Hyampolis deinceps excipiet. Ipsum urbis nomen quæ fuerint hominum origines et unde pulsi huc venerint, indicat. Hyantes enim a Cadmo et ejus copiis superati Thebis profugi huc se receperunt, et a finitimis initio Hyantôn polis (Hyantum urbs) appellata; pervicit deinde temporis diuturnitas ut Hyampolis diceretur. (6) Incendit eam Xerxes, funditus evertit Philippus. Reliqua tamen adhuc sunt veteris substructionis forum et curia, non magnum utique ædificium, theatrum etiam non procul a portis. Adrianus Imperator porticum erexit, quæ de nomine auctoris 545est nuncupata. Puteum unicum habent, neque aliam vel ad lavandum vel ad bibendum aquam, nisi hieme ex imbribus collectam. (7) Venerantur præcipuo cultu Dianam; ei deæ sua est apud ipsos ædes. Signum quale sit non habeo dicere: bis enim tantum quotannis, et sæpius nunquam, eam ædem aperire fas ducunt. Ex omni quidem pecudum numero, quas Dianæ nuncuparint victimas, eas neque ullo morbo tentari, et ceteris pinguiores inter pascendum reddi autumant. (8) A Chæronea in Phocidem penetratur non modo recta illa via quæ per Panopeum præter Daulidem et Schisten viam Delphos ducit, sed altera etiam aspera illa quidem et sui majore parte montana Stirin, quæ Phocensium urbs est, contenditur; longitudo viæ est stadiorum centum et viginti. Qui eam incolunt urbem Athenienses olim se fuisse prædicant, et cum Peteo Ornei filio ab Ægeo Athenis ejecto se in ea loca venisse; et ex eo Stirin urbem appellatam, quod magna Petei comitum pars fuerit e Stiriensium curia. (9) In edito et saxoso loco sunt Stiritarum domus, ob eamque rem aquarum penuria æstivis mensibus laborant. Puteos enim neque multos habent, neque aquam prabentes idoneam; lavacra tantum suppeditant ipsis et potum veterinis: nam homines ad potionis usum aquatum descendunt ad fontem qui stadia ferme quattuor infra oppidum in saxis effossus est; quo fit ut hausturis illic descendendum sit. (10) Est Stiride Cereris cognomento Stiritidis fanum, e crudo exstructum laterculo; signum e Pentelico lapide; faces dea præfert. Prope eam est alterum signum vittis redimitum, vetustum si quod aliud eorum quæ in Cereris honorem facta sunt.

CAPUT XXXVI.

Fruticis cocci descriptio — urbs Ambrossus ejusque memoranda — urbs Anticyra, Diana Dictynnæa, Anticyræ calamitates — de elleboro et Anticyræ memorandis.

Stiride Ambrossum intersunt stadia circiter sexaginta; via plana; jacent enim inter montes campi; quorum pars maxima vitibus consita est; et quamvis non perpetui, ut vitium, proveniunt tamen in Ambrossensium agro etiam ejus fruticis ordines, quem Iones et reliqui Græci coccum, Galli qui supra Phrygiam sunt, patria voce Hys nominant. Magnitudo eadem fere quæ spinæ albæ, folia nigriora et molliora quam lentisci; nam cetera lentisco similia habet. (2) Fructus qualis fere solani, ervi magnitudine. Gignitur in ejus plantæ fructu pusillum animal; id si maturo grano exsilierit, volucre jam fertur culici simillimum. Verum eas baccas, priusquam insectum conceptum exierit, legunt; est enim 546bestiolæ ejus sanguis inficiendis lanis utilis. (3) Sub monte Parnasso sita est Ambrossus exadversum Delphis. Νomen oppido ab Ambrosso heroe impositum putant. Thebani bello contra Philippum Macedonem suscepto duplici muro urbem cinxerunt. Ad eum exstruendum usi sunt vernaculo lapide; niger is est colore, materia oppido quam durus. Utriusque muri urbem ambientis structura lata est paulo minus quam passum unum; altitudo duorum est passuum et amplius dimidii, ubi murus nondum est collapsus. (4) Intervallum est inter utrumque murum passus unius. Pinnæ et turres ac cetera quæ ad speciem et ornatum addi consueverunt, prætermissa, quod eas munitiones ad subitam solum propugnationem substruxere. Est Ambrossensibus non magnum sane forum, et e statuis marmoreis, quæ in eo fuerunt positæ, plurimæ fractæ sunt. (5) Jam Anticyram flectentibus via est acclivis primum; qui stadia duo ascenderint, eos plana excipit area, ubi ad viæ dexteram Dictynnææ cognomento Dianæ templum exsurgit. Huic Ambrossenses deæ præcipuos habent honores; signum Æginææ artis est, e nigro lapide. A templo Dictynnææ Anticyram usque declivis tota via est. Priscis olim temporibus Cyparissum urbi nomen fuisse dicunt, et Homerum quidem in recensendis copiis Phocensium ipsum antiquius nomen memoriæ prodere voluisse; fuisse enim tunc Anticyram jam cœptam appellari; nam Anticyreum fuisse Herculi æqualem. (6) Sita urbs est juxta Medeonis ruinas. In hujus vero ipsius de Phocensium rebus commentarii initio expositum est a me, ** Delphicum templum spoliasse. Anticyrenses vero a Philippo Amyntæ filio sedibus suis ejecti sunt ab Amyntæ filio Philippo, atque denuo ab Otilio Romano, quod ipsi quoque se dicto audientes præbuissent Philippo Demetrii filio in Macedonia regnanti. Missus Roma cum imperio fuerat Otilius ad ferendam contra Philippum Atheniensibus opem. (7) Qui Anticyræ imminent montes valde sunt saxosi, in quibus frequens nascitur elleborus. Atque niger quidem per alvum transiens homines purgat, albus vero, quæ est ejus altera forma, per vomitum purgandi vim habet. Et hæc utique ad purgandum corpus apposita medela ex ellebori radice evenit. (8) Sunt apud Anticyrenses æneæ statuæ in foro. In portu modica Neptuni ædes vilibus lapidibus exstructa; interiorum parietum dealbatum est tectorium. Signum ex ære factum est, recto statu; pedum altero insistit delphini, ab eoque latere femori impositam habet manum; altera manu tridentem tenet. (9) Gymnasia duo habent: in altero lavacra ædificata; in eo quod e regione est superiore multo antiquius, statua spectatur ænea, indicante inscriptione esse illum Xenodamum pancratiasten Anticyrensem qui viros Olympicis ludis vicerit. Quodsi ea inscriptio vera perhibet, judicari possit oleastrum accepisse Xenodamum Olympiade undecima supra ducentesimam; nam hæc una Olympias ex omnibus in Eleorum literis præterita est. 547(10) Supra forum aquæ fons est in puteo; solem arcet fastigium columnis fultum. Paulo superiore quam puteus est loco monumentum exstructum e lapide vulgari; in eo sepultos tradunt Iphiti filios, quorum alterum e bello Trojano reducem domi mori contigerit, alter Schedius ad Trojam mortem oppetierit; cujus tamen ipsius ossa domum fuerint reportata.

CAPUT XXXVII.

Memoranda extra urbem Anticyram — Bulis urbs Phocidi finitima — fluvius Heracleus et memoranda Bulidis — Cirrha navale Delphorum et Pythiorum circus, qui equos territare ferebatur — Solonis strategemata in Cirrhæos — memoranda Cirrhæ.

Ad dexteram duobus circiter ab urbe stadiis saxum eminet excelsum, montis pars. Erectum ibi Dianæ templum. Deæ signum unum de Praxitelis operibus, dextera facem gerit, ab humeris pendente pharetra; canis ad lævam adsistit; superat simulacrum illud maximæ cujusque feminæ proceritatem.

2. Finitima est Phocidi urbs Bulis. Nomen ei a Bulone, qui coloniam illam deduxit ex priscæ Doridis urbibus. Dicuntur Bulii Philomeli et Phocensium * * * conventum communem. Bulin a Thisbe Bœotiæ oppido via est stadiûm octoginta; ab Anticyra vero per continentem terram num ulla eo pateat via, compertum non habeo. Montes enim sane quam ardui et asperi inter utramque urbem intersunt; [ad] * * portum stadiorum ab Anticyra est centum. A portu ad Bulin stadiûm ferme septem pedestrem viam esse conjicimus. (3) Descendit ea via in mare torrens fluvius, quem accolæ Heracleum nominant. Sita est Bulis excelso loco, eamque prætervehuntur qui ex Anticyra Lechæum Corinthiorum navibus petunt. Ejus loci incolarum pars major quam dimidia conchas ad purpuræ tincturam piscantur. Ornamenta intra ejus urbis mœnia neque alia ulla sunt quæ visentibus admirationem efficiant, et duarum ædium, quarum una Dianæ, altera Bacchi est, simulacra e ligno elaborata fuerunt; neque omnino quis ea fecerit ulla conjectura consequi possumus. Ex omnibus diis quem præ ceteris venerantur Bulii Maximum nominant; cognomentum id ex nostra opinione Jovis est. Iidem Bulii Saunium fontem habent. (4) Cirrham, quod est Delphorum navale, a Delphorum oppido via stadiûm sexaginta perducit. Quum in campos descensum fuerit, circus illic est ubi equestres Pythiorum ludi fiunt. De Taraxippo (equorum terriculo) quo in Olympia equi consternantur, tunc diximus quum res Eleorum persequeremur. Etiam in hoc circo Apollini dedicato gravis aurigis noxa aliquando incussa videtur, ut est in rebus omnibus modo infensior, modo æquior fortuna: non tamen hippodromus vel heroe 548aliquo infensiore, vel alia quapiam re ad equos consternandos comparatus est. (5) Campi Cirrhæ adjacentes puri undique sunt, sive quod arboribus conseri eos diræ exsecrationes prohibeant, seu quod soli natura non est arboribus educandis opportuna. Narratur de Cirrha * * et ab hac Cirrha urbi nomen quod hac ætate in usu est exstitisse arbitrantur. Homerus tamen et in Iliade et item in hymno quem fecit in Apollinem, Crissam prisco nomine appellat. Postea quum incolæ et aliis impietatis generibus Apollinis numen læsissent, et sacrorum agrorum partem sibi resecuissent, (6) Amphictyonum decreto arma sunt in Cirrhæos mota. Bellum id Clistheni Sicyoniorum tyranno mandarunt, Athenisque, cujus ille consilio uteretur, Solonem evocarunt; ac de victoria consulentibus oraculum Pythia respondit:

Non datur ante urbis celsas evertere turres,

cærula quam lucis immiserit Amphitrite

rauca fluenta meis, vasti de gurgite ponti.

Persuasit igitur Solon ut Cirrhæum agrum sacrarent Apollini, quo sacro dei agro mare vicinum fieret. (7) Alio etiam idem Solon est in Cirrhæos usus astu, quod aquam Plisti amnis ex alveo, unde intra urbem influebat, alio avertit. Sed quum obsidentibus resisterent oppidani, et partim puteanas, partim pluvias aquas potarent, ellebori radices in Plistum conjiciendas curavit, atque ubi satis infectam medicamento aquam intellexit, in pristinum alveum amnem reposuit. Cirrhæi quum avidius de aqua illa bibissent, alvi perpetua profluentia laborantes mœnium præsidium deseruerunt. (8) Tum Amphictyones urbe potiti et Cirrhæis multatis dei injurias ulti sunt; atque et tunc cœpit Cirrha Delphorum navale esse. Exstant adhuc quæ spectentur digna, Apollinis, Dianæ, Latonæ commune fanum; signa in eo prægrandia Attici operis. In eadem æde Adrastea dedicata est inferior magnitudine signis ceteris.

CAPUT XXXVIII.

De Locris confinibus Phocensium et de eorum denominatione mira et varia narratio — Amphissa urbs — memoranda Amphissæ et initia celebrata pueris qui Ἄναχες appellantur — Locrorum urbes, Myonia ejusque memoranda — Œanthea ejusque memoranda ac Naupactus — carmina Naupactia et memoranda Naupacti — templi Æsculapii rudera.

Ager Locrorum qui sunt Ozolæ vocati, juxta Cirrham Phocidi contiguus est. De hujus populi cognomine diversa sunt ac dissidentia inter se quæ audivi; referam pariter omnia. Orestheo Deucalionis filio regnum in hac regione obtinenti canis pro catulo lignum peperit. Id quum Orestheus defodisset, vere appetente vitem ex ea materia enatam tradunt. A ramis (ὄζοις) itaque ex eo ligno editis nomen gentem duxisse. (2) Narrant alii Nessum, qui portitoris ad Evenum amnem operam viatoribus navabat, non statim ab Hercule accepto vulnere occubuisse, sed intra hujus terræ 549fines effugisse. Ibi quum animam efflasset, a tetro insepulti cadaveris odore noxam aerem contraxisse. Tertius quidam dissipatus est sermo, graviter olentem vaporem e fœtida cujusdam fluminis aqua exhalari; quartus dicentium asphodelum illic plurimam gigni, e cujus florum odore * *. (3) Narrantur etiam primos ibi homines fuisse indigenas; eos, quum vestem texere nondum didicissent, velare corpora solitos ad frigus propulsandum ferarum recentibus coriis, pilo extrorsum converso quo vestitus plus decoris haberet: oportuisse itaque consimilem tergoribus odorem cutem ipsorum redolere. (4) Stadiûm centum viginti itinere Delphis abest Amphissa, Locrorum urbs maxima et nobilissima; sed Ozolarum quod nominis pudebat, cum Ætolis censeri se maluerunt, ac probabilem sane rationem habet quod aiunt, quum Romanus Imperator Ætolos suis sedibus excitatos Nicopolim transferret (ut scilicet coloniam illam inquilinis locupletaret), majorem Ætolicæ plebis partem se Amphissam recepisse. Sed ab ipsis originibus civitas hæc Locrorum fuit; et nomen ei quidem inditum ab Amphissa, quam a Macare Æoli filio genitam Apollo adamavit. (5) Multis est urbs operibus exornata, sed omnium quæ memoriæ commendentur dignissima, Amphissæ monumentum, et item Andræmonis; una cum eo sepultam dicunt Gorgen uxorem, Œnei filiam. In arce est Minervæ ædes cum æneo signo quod erecto statu est. Deportatum a Thoante ab Ilio credi volunt e Trojana præda exemptum. Mihi certe id minus persuadent. (6) Docuimus etiam in superiore hujus historiæ parte, Samios homines Rhœcum Philæi et Theodorum Teleclis filium primos omnium æris fundendi rationem accuratiorem monstrasse: iidem primi æs conflarunt. Nullum tamen Theodori opus quod fuerit ex ære fabricatum reperire usquam potui. In Dianæ vero Ephesiæ, qua ad cellam itur quæ picturas continet, super ara Dianæ cui Protothroniæ cognomen, septum est e lapidibus structum; eminent ex eo et alia signa et feminæ cujusdam effigies in extremo septo; Rhœci ea opus est, Noctem Ephesii vocant. (7) Jam vero ea Minerva quæ Amphissæ visitur, simulacrum hoc tum aspectu vetustius, tum arte rudius. Initia quoque celebrant Amphissenses deorum quos Anaces pueros appellant. Quinam dii sint Anaces pueri, variat hominum opinio. Alii Dioscuros, Curetas alii; qui plus intelligendo se assecutos putant, Cabiros esse censent. (8) Hujus cognominis Locrorum aliæ sunt urbes; superiore quam Amphissa est loco mediterranea versus Myonia; abest ab Amphissa stadia triginta. Hæc civitas Myonensium illorum est qui in Olympia clypeum Jovi dedicarunt. Præcelso loco oppidum situm est. Lucus est apud Myonenses et ara deorum Milichiorum (Mitium). His nocturna fiunt sacra, in quibus ante solis exortum carnes victimarum 550absumere eodem in loco solenne habent. Neptuno supra urbem sacra area est; Posidonium appellant. In ea est Neptuni ædes, sed ætate mea jam nullum reliquum fuit simulacrum. (9) Interius igitur hi quam Amphissenses habitant; mari autem proxima est Œanthea, cui finitima Naupactus. Præter Amphissam alii omnes Locrorum populi sub ditione sunt Achæorum Patrensium, quibus hunc honorem Augustus Imperator habuit. Œantheæ est Veneris fanum, et paulum supra oppidum lucus mistim cupresso et pino condensus. In ipso luco Dianæ templum et signum. Obsoleverunt vetustate picturæ parietum, neque ex illis quicquam restat spectabile. (10) Appellatam urbem a femina vel a nympha suspicor. Quod quidem Naupactum attinet, traditum scio Dores qui sunt Aristomachi filios secuti, hoc in loco classem ædificasse qua in Peloponnesum transmiserunt, et a navium compactu urbi nomen datum. De Naupactiis ipsis, quemadmodum Messeniis qui in Ithomen montem secesserant quando terræ motu Sparta afflicta erat, Naupactum Locris ereptam in qua habitarent Athenienses assignaverint, atque uti post cladem Atheniensium ad Ægospotamos Messenios Naupacto quoque ejecerint Lacedæmonii; hæc satis copiose a nobis exposita sunt in eo libro quem de rebus Messeniorum conscripsimus. Coactis itaque Messeniis Naupactum deserere, rursus Locri in unum convenientes eam occuparunt. (11) Jam quæ a Græcis Naupactia carmina dicuntur, attribuuntur ea vulgo Milesio homini; sed Charon Pythe filius auctorem eorum perhibet Naupactium Carcinum; quæ Lampsaceni sententia nobis quoque probatur. Nam quæ tandem ratio afferri potest, quamobrem carmini quod in feminas Milesius homo fecisset, Naupactiorum nomen sit inditum? (12) Est Naupacti ad mare Neptuni ædes. Stat signum ex ære factum. Est etiam Dianæ delubrum cum signo e candido lapide, jaculantis habitu. Deæ cognomen Ætola. Veneri in spelunca suos habent honores; vota ei nuncupant et aliis de causis, sed inprimis viduæ mulieres sibi a dea alteras nuptias exposcunt. (12) Æsculapii fanum jam nihil est præter rudera; sed a fundamentis illud olim erexit vir privatus Phalysius. Ei aliquando graviter ex oculis et fere usque ad cæcitatem laboranti, qui Epidauri colitur deus Anyten misit illam quæ carmina composuit, cum tabulis obsignatis. Eas per visum in quiete mulier sibi accipere visa fuerat, sed vero eventu res est comprobata. Quum enim evigilasset, in manibus suis obsignatum libellum invenit. Naupactum igitur quum appulisset, jubet Phalysium amoto signo literas perlegere. Ille primo putare literas a se aspici non posse qui oculis captus esset; in spem deinde erectus salutare sibi fortasse aliquid ab Æsculapio apportari, tabulis resignatis in ceras aspexit et simul se oculorum calamitate levatum sensit, et Anytæ, quæ ei in illis tabulis scripta fuerat, pecuniam expendit bis mille nummûm aureorum.

551

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings