PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ LACONICA SIVE LIBER III. (continued 2)
Reading edition
CAPUT XXIV.
De Zarace — Cyphantum reliquiis, et Brasiis — Brasiatarum de Semele, Baccho et Ino narratio — de Achillis templo et festo — urbe La, ejusque reliquiis et memorandis, Dianæ Asiæ templo et fonte Galacone — regione Hypsis et fluvio Smeno — regione Araino, La urbis conditore et Achille Helenæ proco.
Ab Epidauro stadia ferme centum Zarax abest. Hæc ora portum habet valde appellentibus idoneum. Sed enim ex omnibus Eleutherolaconum civitatibus hæc inprimis magnis afflicta est cladibus. Nam et Cleonymus Cleomenis filius [Agesipolidis nepos], hoc unum Laconici nominis oppidum delevit. De Cleonymo, quæ res postulavit, alio loco dixi. Zarace aliud quidem nihil insigne est: in portus duntaxat extremis finibus Apollinis delubrum est, et simulacrum citharam tenens. (2) Hinc secundum mare stadia circiter sex (centum?) progressis atque inde ad mediterranea reversis stadia prope decem Cyphantum (sic enim populi illi sunt appellati) ruinæ se ostendunt: et inter eas Stethæum, Æsculapii fanum, cum simulacro marmoreo. Est ibidem saliens frigidissimæ aquæ e saxo prorumpentis. Atalantam a venatione siti laborantem, quum saxum illud cuspide percussisset, aquam elicuisse ferunt. (3) Brasiæ extremum hac in parte Eleutherolaconum ad mare oppidum est: distat a Cyphantibus ducentorum stadiûm navigatione. 167Incolæ ea sermonibus vulgarunt, quæ nulli Græcorum alii confitentur: Semelen quidem Jovi Baccham peperisse; a Cadmo vero deprehensam cum puero recens nato in arcam conjectam: eam arcam æstu jactatam in fines suos ejectam: ibi Semelen, quæ jam mortem obierit, a se magnifice sepultam; superstitem Bacchum educatum. (4) Eam fuisse causam, ut urbs sua, quæ ad illud usque tempus Oreatæ appellata fuerat, jam mutato vocabulo Brasiæ dicerentur, sumto nomine ab arcæ in eam oram ejectione: quando ætate etiam nostra, quæ maris æstu ad terram extruduntur, ἐχβεβράσθαι (maris æstu ejectari) a multis dicuntur. Addunt et alia hujusmodi Brasiatæ: Ino profugam in agrum suum venisse; ibi Bacchum voluisse alendum suscipere. Antrum monstrant, ubi illa infantem enutrierit; et campum appellant Bacchi hortum. (5) Templa illic sunt, Æsculapii unum, Achillis alterum. Festos etiam dies Achilli quotannis agitant. Est Brasiis parvum et molliter in mare excurrens promontorium. In eo sigilla pileata videas ex ære, nihilo pedalibus majora. Non facile dixerim, Castorumne an Corybantum ea nominibus sanxerint. Tria certe sunt ea figura: quibus quartum accedit Minervæ simulacrum. (6) Ad Gythei dexteram Las est, citra mare stadia decem, a Gytheo quadraginta stadiis remota. Habitatur nunc oppidum in medio montium trium intervallo, Ilii (sic enim ex ipsis unum appellant), Asiæ et Cnacadii. Priscis quidem temporibus in Asiæ montis vertice situm fuit: veterisque urbis hac ipsa etiamnum ætate ruinæ monstrantur, et ante muros signum Herculis, et de Macedonibus erectum tropæum. Pars fuit ea Philippi copiarum, quum in Laconiæ ille fines invasit. Palantes hi a cetero exercitu digressi oram maritimam populationibus infestam reddiderant. (7) Inter eas ipsas ruinas templum exstat Minervæ cognomento Asiæ. Pollucem et Castorem erexisse tradunt quo tempore e Colchica expeditione incolumes reverterunt: Fuisse enim et Colchis Asiæ Minervæ fanum. Profectos quidem cum Iasone Tyndarei filios satis habeo cognitum: quod vero Minervam Asiam Colchi colant, id scilicet a Lacedæmoniis acceptum scribo. Prope urbem eam, quæ nunc incolitur, fons est, quem ab aquæ colore Galaconem nominant. Proximum illi fonti gymnasium; in quo priscum Mercurii signum. (8) In eo monte, quod Ilium diximus appellari, delubrum est Bacchi; et in summo jugo Æsculapii. In Cnacadio Carneus Apollo. A Carneo stadia circiter triginta abest vicus intra ipsos jam fines Spartanorum, Hypsa nomine: ubi est Æsculapii sedes, et Dianæ cognomento Daphnææ. (9) Ad mare in promontorio ædes est Dianæ Dictynnæ, cui festos quotannis dies agitant. Ad sinistram promontorii exit in mare amnis Smenos, dulcem potantibus aquam, si quisquam alius, fundens. Habet fontes suos in Taygeto monte. Ab urbe abest haud plus quinque stadia. (10) In vico, cui Araino nomen, Læ sepulcrum, 168et super monumento statua. Ab eo La oppidum conditum tradunt incolæ; interemptum vero ab Achille; quem huc venisse credunt, quum a, Tyndareo Helenam sibi nuptum deposceret. At enim verius quis dixerit, Lan a Patroclo interfectum, quum unus hic fuerit de Helenæ procis. Nam Achillem Helenam nunquam petisse, ut leve habeatur argumentum, quod in eo carmine, quo illustres feminæ enumerantur, nulla fit Achillis mentio: (11) Homerus certe in ipso ferme operis sui initio Achillem scripsit, pro suo in Atrei filios studio, non Tyndarei sacramento ullo adactum, ad Trojam venisse. Jam vero idem poeta, quo loco ludos exponit, dicentem facit Antilochum, natu esse se grandiorem Ulyssem; atque ipsum Ulyssem, dum, quæ apud inferos viderat, narraret Alcinoo, inter cetera videre se voluisse Pirithoum et Theseum, viros ætate sua superiores. Et Helenam quidem a Theseo raptam scimus. Quo fit ut quadrare neutiquam possit, Achillem unum de Helenæ procis fuisse.
CAPUT XXV.
De fluvio Scyra — Pyrrhicho oppido, Sileno, Diana Astratea — Teuthrone Oppido, Diana Issoria — promontorio Tænaro, portu Achilleo et Psamatho, atque inferorum cane ab Hercule protracto — Arionis delphino insidentis signo et fonte olim miro — Cænopoli — Messa oppido et portu, atque Œtylo urbe.
Progressi longius a monumento fluvium videant in mare influentem, cui Scyras nomen. Sine nomine ante fuerat: hoc vero nominis tum accepit, quum illum classe intravit Pyrrhus Achillis filius, ad Hermiones nuptias e Scyro proficiscens. Trans amnem eum vetus delubrum est seorsum ab ara Jovis. Ab isto fluvio quadraginta stadiis abest oppidum Pyrrhichus in mediterranea continente. (2) Ab eodem Pyrrho Achillis filio nuncupatum, non defuerunt qui dicerent: alii vero a Pyrrhicho, uno de Curetum deorum numero. Sunt etiam qui Silenum e Malea profectum hic habitasse dicant. In Malea quidem educatum Silenum declarant hi versus e Pindari cantico:
Ille robustus, strenuus choreis,
quem Maleæ civis et vir Naidis aluit
Silenus.
Quod vero Silenus etiam Pyrrhichi sit nomine appellatus, nuspiam dixit Pindarus; sed ejus rei Maleæ incolæ auctores fuere. (3) In ipso Pyrrhichi foro puteus est. Monstratum sibi a Sileno aiunt. Quodsi puteus is exaresceret, aquæ penuria valde laborarent. Habent Pyrrhichii intra fines suos templum Dianæ Astrateæ: causa nominis, quod Amazonum exercitum hoc aiunt in loco progrediendi finem fecisse. Est etiam Apollinis Amazonii. Utriusque dei lignea signa sunt. Dedicasse dicuntur feminæ quæ a Thermodonte venerunt. (4) A Pyrrhicho ad mare descendentes Teuthrone oppidum excipit. Conditorem produnt incolæ Teuthrantem Atheniensem. Colunt hi præ ceteris diis Issoriam Dianam. Fontem habent Naiam. A Teuthrone stadia procul centum et quinquaginta excurrit in mare Tænarum promontorium, et portus Achilleus et Psamathus. In 169ipso promontorio templum est speluncæ in modum ædificatum: in cujus primo aditu Neptuni signum. (5) Hac Græcorum nonnulli versibus prodiderunt ab Hercule Orci canem extractum, quum neque meatus omnino ullus per eam specum subter terram subeat, neque veri omnino cuiquam simile videri possit, deorum ulla esse subterranea regna, quo animæ conveniant. Hecatæus quidem Milesius rem non absurdam commentus est: in ea caverna immanem ac tetrum serpentem lustrum habuisse, qui sit idcirco inferorum canis dictus, quod, quem morsu impetisset, subita eum veneni vi mori statim necesse esset. Eum serpentem esse ab Hercule ad Eurystheum pertractum. (6) Homerus vero (is enim primus Ditis canem, quem Hercules extraxisset, appellavit) neque nomen ei proprium imposuit, neque de ejus figura quicquam est fabulatus, uti de Chimæra. Posteriores et Cerberum appellarunt, et quum cetera cani fecissent similem, tria dixerunt capita habere, quum tamen Homerus nihilo magis homini illud familiare animal canem dixerit quam si eum, qui draco esset, Orci canem appellasset. (7) In Tænaro et alia sunt dedicata monumenta, et ex ære Arion citharœdus delphino insidens. De Arione quidem et delphino quæ audierat, retulit Herodotus, ubi res Lydorum exponit. Ego sane in Poroselene delphinum vidi, qui puero, a quo sanatus fuerat, quum a piscatoribus vulnus accepisset, quasi mercedem curationis penderet, dicto se audientem præbebat et eundem, quocunque ille jussisset, dorso transvehebat. (8) Est in eodem Tænaro fons, qui nihil jam, quod cum admiratione intueamur, habet: olim introspicientibus portus et naves aiunt spectandas præbuisse. Aquæ miraculum illud femina quædam sustulisse dicitur, quum in ea pollutam vestem abluisset. (9) Ab ipso promontorio mari stadia circiter quadraginta prætervectos excipit Cæne polis (urbs nova), Tænarum et ipsa ante appellata. Est in ea Cereris fanum, et ad mare Veneris ædes, et ejusdem deæ stantis habitu signum e marmore. Illinc digressis stadia procul triginta [Tænari] vertex, Thyrides dicuntur; et Hippolæ urbis ruinæ monstrantur. Inter eas Minervæ Hippolaitidis sacellum exstat. Non magno abest intervallo civitas Messa et portus. (10) Ab hoc portu ad Œtylum stadia intersunt centum et quinquaginta. Heros, a quo civitas nomen habet, ortu Argivus fuit, Amphianacte Antimachi filio genitus. Sunt in Œtylo quæ spectentur digna, Sarapidis templum, et in ipso foro Carnei Apollinis simulacrum ligneum.
CAPUT XXVI.
De Inûs fano et oraculo in via ad Thalamas, signis Pasiphaes et Solis — Pephno ad mare, et insula hujus nominis, solo natali Dioscurorum — Leuctris et memorandis ibi — signo Jovis Ithomatæ — Cardamyle et Nereidum templo — Enope oppido, postea Gerenia dicto, Nestoris sede, ejusque memorandis — Machaone ejusque cultu ac Podalirio — monte Calathio et Alagonia urbe.
Ab Œtylo ad Thalamas via in longitudinem stadia prope octoginta patet. In via Inûs fanum et oraculum visitur. In eo futura dormientes provident. Consulentibus enim per somniorum visa, quæ opus est, dea denunciat. Erecta 170sunt ex ære signa in ea fani parte, quæ sub divo est, Pasiphaes unum, Solis alterum. Quod in delubro ipso est, non satis se illud aperte ostendit, coronamentis omni ex parte velatum: ex ære et ipsum esse dicunt. Fluit e sacro fonte suavis haustu aqua: Lunæ nuncupant. ** Thalamatis Pasiphae non est utique patrium numen. (2) Distat a Thalamis stadi viginti Pephnos maritima civitas. Parva adjacet insula, nihilo omnino ingenti saxo major. Ei quoque Pephnos nomen est. In ea Castores primum in lucem editos Thalamatæ memorant: quod ipsum in cantico quodam suo dixisse Alcmanem, me non fugit. Enutritos autem Pephni negant, sed a Mercurio Pellanam deportatos. (3) In parva hac insula sub divo ænea sunt ipsorum Castorum sigilla, nihilo pedalibus majora. Ea, etsi hibernis undis vehementer saxum verberatur, loco tamen nihil movet fluctus marinus: quod miraculo est: et illud fere haud multo minori, quod formicæ ibi conspiciuntur vulgaribus albicante colore dissimiles. Eam insulam suorum fuisse olim finium, contendunt Messenii: eapropter Castores ipsos majore se quam Lacedæmonios propinquitate attingere. (4) A Pephno stadia viginti absunt Leuctra. Quæ civitati nominis origo, non habeo dicere. Quodsi a Leucippo, uti Messeniis placet, Perieris filio nuncupata est, hoc illud esse arbitror, quod præ diis ceteris Æsculapium colunt, quum Arsinoe eum Leucippi filia natum putent. Marmorea sunt quum Æsculapii ipsius, tum Inûs diversa in parte signa. (5) Ædes ibi erecta est Cassandræ Priami filiæ, cujus simulacrum ab incolis Alexandræ nomine colitur. Sunt et Apollinis Carnei ligneæ statuæ. Huic enim deo honorem ritu eodem habent, quo e Lacedæmoniis Spartiatæ. Leuctris in arce Minervæ templum et simulacrum est. Cupidinis in ipso oppido ædes et lucus, qui perenni aqua hieme irrigatur. Folia vere ex arboribus quæ decidunt, ne exuberante quidem aqua alio deferuntur. (6) Quod vero in maritima Leuctrici agri parte novi accidisse ætate mea, scribere non gravabor. Immissus in silvam ignis ventorum vi magnum arborum numerum exussit. In ea tunc parte, quæ stirpibus maxime erat denudata, repertum est Ithomatæ Jovis signum ita locatum, uti quæ dedicantur locari solent. Eo maxime testimonio nituntur Messenii, dum Leuctra contendunt olim ad fines suos pertinuisse. Sed nihil omnino prohibet quin, ut priscis etiam temporibus Leuctra Lacedæmonii tenuerint, ab ipsis potuerint Ithomatæ Jovi honores haberi. (7) Cardamyle quidem, cujus fecit mentionem Homerus, ubi dona pollicentem Agamemnonem facit, Lacedæmoniis Spartanis paret, quum a Messeniis eam sejunxerit Cæsar Augustus. Abest a mari Cardamyle stadia octo, Leuctris autem sexaginta. Est ad Cardamylen non procul a litore sacer Nerei filiarum lucus. In eum enim locum illas e mari narrant prodiisse, ut 171Pyrrhum Achillis filium ad Hermiones nuptias Spartam contendentem spectarent. In ipso oppido Minervæ ædes est et Carneus Apollo, ut patrium est Doribus. (8) At quam urbem Enopen Homerus in carminibus appellat, et ipsa Messenii nominis est. Facit autem nunc cum Eleutherolaconibus: ætate nostra Gereniam nominant. In ea Nestorem sunt qui educatum dicant; alii vero huc confugisse, capta ab Hercule Pylo. (9) Gereniæ Machaonis Æsculapii filii monumentum et ejusdem religione nobile fanum visitur. Nam et ab ipso Machaone morbis hominum medelas monstrari putant. Sacram ei regiunculam Rhodon nuncupant. Simulacrum est ex ære statu recto: caput corona cingitur, quam Ciphos patria lingua vocant Messenii. Inferfectum ab Eurypylo Telephi filio dixit Machaonem, qui carmina ea fecit, quæ Ilias parva dicitur. (10) Quare non ab re illud in sacris, quo Pergami in Æsculapii fiunt, servari scio, ut, quum hymnos a Thelepho exordiantur, nihil Eurypylo laudationis impertiant: quin et illum in eo templo nominari nefas habent, quod scilicet eum sciant interfectorem Machaonis fuisse. Ossa quidem Machaonis a Nestore servata dicunt. At Podalirium, quum Ilio deleto redirent Græci, tempestate Syrnum Cariæ incolumem delatum, ibi consedisse tradunt. (11) In Gereniorum agro mons est Calathion, et in eo Clææ (Calathiæ?) sacellum: cui specu proximum, angusto admodum aditu: sed qui introierint, quæ admirentur, spectare possunt. A Gerenia ad superiora jam mediterranea triginta procul stadia venientes excipit Alagonia oppidum, annumeratum jam a me in Eleutherolaconum civitatibus. Quæ ibi spectentur digna sunt Bacchi et Dianæ templa.