PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ACHAICA SEU LIBER VII.
Reading edition
CAPUT I.
De Achaiæ situ et prisco nomine Ægialo — Ægiali primis regibus, Xutho, Ione — Achæi, a Doribus ejecti, Tisameno duce in Ægialum profecti Ionas expellunt — Iones ab Atheniensibus recipiuntur.
Quæ terra inter Eleos et Sicyonios media ad mare Orientem versus excurrit, Achaia hoc tempore dicitur ab Achæis eam incolentibus; prisco nomine Ægialus (Litus) appellabatur, et incolæ Ægialenses, nominati ab Ægialeo Sicyoniæ rege, ut dicunt Sicyonii. Alii nomen ab regionis situ ducunt quæ litoris fere tota formam habet. (2) Postea vero, Hellene mortuo, Xuthum reliqui Hellenis filii e Thessalia ejiciunt, eo nempe crimine quod paternæ pecuniæ partem sibi soli vindicasset. Ιs quum Athenas confugisset, ab Erechtheo dignus est habitus cui filiam desponderet; e qua Achæus et Ion nati. Mox quum e vita discessisset Erechtheus, ejus filiis de regno dissidentibus 317disceptator Xuthus fuit; qui quum Cecropi natu maximo regnum adjudicasset, eum reliqui Erechthei filii e finibus exegerunt. (3) Quare quum in Ægialum migrasset ibique sedem constituisset suam, ibidem etiam e vita excessit. E filiis Achæus, assumtis ex Ægialo et Athenis auxiliis, in Thessaliam veniens paternum recepit imperium. At Ion quum bellum esset Ægialensibus et eorum regi Selinunti illaturus, per legatos ei Selinus unicam filiam Helicen despondit, et Ionem ipsum in regni successionem filium adoptavit. (4) Quod quum Ioni ex animi sententia evenisset, et Selinunti defuncto in imperium Ægialensium suecessit, et a se conditam in Ægialo urbem uxoris suæ de nomine Helicen nominavit: gentem ipsam a se Ionas nuncupavit. Quamquam istud eis non mutationem nominis attulit, sed additamentum. Vocabantur enim Ægialenses Iones. Magis tamen regioni priscum nomen mansit, quod Homerus in delectu Agamemnonis copiarum versu illo testatum reliquit:
Per totum Ægialon circumque Helicen spatiosam.
(5) Regnante tum Ione Athenienses bellum contra Eleusinios gesserunt. In eos quum ducem sibi arcessivissent Ionem, hunc in Attica fatum assequitur. In Potamiorum pago ejus exstat monumentum. Ac mansit penes Ionis posteros Ionum imperium, usquedum ab Achæis, quos et ipsos Lacedæmone tunc et Argis Dores exegerant, regno spoliati cum universo populo profugerunt. (6) Quæ autem inter Ionas et Achæos gesta sint bella, mox exponam, quum prius docuero quæ res effecerit, ut soli qui Lacedæmonem et Argos colerent, ante Dorum reditum ex omnibus Peloponnesi incolis Achæi sint appellati. Archander et Architeles Achæi filii e Phthiotide Argos commigrarunt. Iis Danaus filias duas nuptum dedit, Architeli Automaten, Scæam Archandro. (7) Et Argos quidem illos mansisse valido argumento esse potest, quod filio Archander nomen imposuit Metanastæ (i. e. ex patria migranti in terram aliam). Confirmato autem eorum imperio obtinuit usus, ut ab Achæi liberis communi nomine Achæi tam Lacedæmonii quam Argivi, proprio autem Danai soli Argivi appellarentur. Mox iidem a Doribus Argis et Lacedæmone pulsi misso caduceatore ab Ionibus petierunt, ut sibi et regi Tisameno Orestis filio incolendi jus sine bello concederent. Ibi Ionum reges incessit metus, ne si Achæi permisti Ionibus essent, communi consilio regem sibi tum ob virtutis, tum ob generis claritatem Tisamenum declararent. (8) Quum ergo in ea re Achæis minime assentirentur Iones, res ad arma deducta est; et 318Tisamenus quidem in prœlio occubuit, Ionas vero Achæi victores Helicen, quo se illi e fuga receperant, persecuti victores, obsessa urbe, tandem impune ex pacto convento siverunt abire. Tisameni sane cadaver quum Achæi Helice sepelissent, Lacedæmonii postea Delphici oraculi monitu ejus ossa Sparten deportarunt; et hoc etiam ipso tempore monstratur Tisameni sepulcrum quo loco epulum celebrant Lacedæmonii, quæ Phiditia nuncupant. Iones quum in Atticam venissent, ab Atheniensibus rege suo Melantho Andropompi filio auctore in civitatem recepti sunt: tantum Ionis et eo duce rerum belli gestarum memoria valuit. Traditum est etiam, Athenienses, quum suspectos haberent Dores, ac metuerent ne illi a se quoque manus abstinere nollent, magis suæ potentiæ studio quam Ionum amore eos in domicilii consortium recepisse.
CAPUT II.
Codri filii cum Ionibus et aliis Græcis coloniam in Asiam deducunt — de tribus coloniis e Græcia deductis — Nelei in Miletum adventu et de Milesiis — templo Apollinis Didymis et Diana Ephesia — Androclus, Codri filius, Ephesum venit — de ejus nece et sepulcro — Priene et Myunte ab Ionibus occupatis.
Non multis post annis quum Medon et Neleus Codri filii de regno dissiderent, negaretque Neleus regnum se Medontis ferre posse qui pede altero claudicaret, rei cognitione Delphico oraculo permissa, respondit vates, deberi Medonti Atheniensium regnum. Dimissi itaque in coloniam Neleus et reliqui Codri filii, tum ex Atheniensibus quicunque nomina dedissent, tam multo maximam Ionum manum abduxerunt. (2) Tertia fuit hæc colonia, quæ extero duce et extera multitudine deducta est e Græcia. Multis enim ante ætatibus Herculis fratris filius Iolaus Thebanus Athenienses ac Thespienses in Sardiniam deduxit. Una vero ætate priusquam Iones Athenis proficiscerentur, Lacedæmonios et Minyas e Lemno a Pelasgis ejectos Theras Thebanus, Autesionis filius, in eam insulam deduxit quæ, quum antea Calliste appellaretur, post ab eo Thera vocata est. (3) Tertiam hinc deduxere coloniam Codri filii, Ionibus imperantes quum nulla ipsis esset cum illis propinquitas, paterno siquidem genere et avito a Codro et Melantho e Pylo Messenii, materno Athenienses fuere. Contribuerunt in eam se coloniam Ionibus e Græciæ populis Thebani primum Philotam secuti, Penelei nepotem; ex Orchomeniis Minyæ ob Codri liberûm cognationem: Phocenses præterea, exceptis Delphis; Abantes etiam ex Eubœa. (4) Phocensibus naves ad transmittendum dederunt et ipsi classis duces exstiterunt Philogenes et Damon Athenienses, Euctemonis filii. Hi omnes quum in Asiam appulissent, alios alii fines occuparunt. Neleus cum sua manu Miletum tenuit. (5) Milesii 319autem ipsi de suis originibus hæc commemorant. Per duas ætates Anactoriam fuisse totam eam regionem nominatam, sub rege Anacte indigena et Asterio Anactis filio. Cretensium vero classe Mileto duce in eam oram appulsa urbi, et agro ab eo nomen immutatum. Venisse e Creta Miletum cum factione sua, quum Minoem regem Europæ filium fugeret. Incolebant Cares eam Asiæ partem; ab iis Cretenses in domicilii societatem recepti. (6) Occupata vero ab Ionibus Mileto mares omnes interfecti, præter eos qui capta urbe fuga sibi salutem quæsiere. Illorum conjuges et filias victores uxores duxerunt. Nelei quidem sepulcrum non longe a portis est, ad lævam ejus viæ qua Didymos itur. Apollinis quod Didymis templum est et oraculum, antiquius est Ionum commigratione; multo vero etiam antiquius Ionum temporibus Ephesiæ Dianæ fanum. (7) Neque tamen Pindaro nota de eo templo fuisse omnia existimo, quum versibus prodidit, ab Amazonibus bellum Theseo Atheniensium duci inferentibus conditum. Nam a Thermodonte profectæ mulieres istæ sacrificarunt quidem Ephesiæ deæ et tum, quippe quæ templum illud jam olim nossent, et quum eo tempore quo Herculem ac multo ante Bacchum fugiebant, supplices eo se recepissent; ipsæ tamen ejus operis auctores neutiquam fuere: verum Coressus homo indigena et Ephesus, quem Caystri fluminis filium fuisse censent, hi templum illud condiderunt. Et ab Epheso quidem ipsa etiam urbs nomen accepit. (8) Incolebant tunc eam oram Leleges Carici nominis et Lydorum pars magna. Habitabant vero circum templum supplicandi ac deprecandi causa tum alii, tum et Amazonici generis mulieres. Androclus quidem Codri filius, Ionum qui Ephesum venerant dux creatus, Lelegas et Lydos in superiore urbis parte habitantes ejecit, sacræ vero areæ inquilini fœdere cum Ionibus icto omni belli metu caruerunt. Samiis etiam Samum Androclus ademit, eamque insulam ad quoddam tempus possederunt Ephesii, cum reliqua etiam contiguarum insularum vicinia. (9) At enim quum pristinas recepissent Samii sedes, Prienensibus contra Caras auxilium tulit Androclus; et Græci e prœlio victores discedunt, ipse autem in pugna cecidit. Ejus cadaver sublatum Ephesii sepulturæ intra fines suos mandarunt. Monstratur Androcli sepulcrum hac ætate in via quæ est inter Dianæ et Olympii Jovis media, ad portam Magnetidem. Insigne sepulcri est vir armatus. (10) Iones qui Myuntem et Prienen colonis deductis frequentarunt, Caras et ipsi his finibus exegerunt; et Myuntem quidem Cyaretus Codri filius condidit: Prienes deducendæ Ionibus permisti Thebani Philotan Penelei nepotem et Æpytum Nelei filium duces et conditores habuerunt. Et Prienenses sane a Tabalo prius homine Persa, deinde ab Hierone cive suo maximis affecti calamitatibus Ionico tamen adhuc nomine 320censentur. (11) At Myuntem oppidani eo quem jam exponam casu, urbem deserere coacti sunt. Parvus fuit in agro Myusio ad mare sinus, quem Mæander fluvius oblimato ostio stagnum reddidit. Stagnantibus vero marinis aquis tanta repente coorta est e palude culicum vis, ut ea lue victi homines, urbem relinquere cogerentur. Rebus omnibus suis, quæ auferri poterant, deorum etiam signis asportatis, Miletum migrarunt. Mea certe ætate Myunte nihil exstat præter Bacchi templum e candido lapide. Similis vero calamitas Atarnitis etiam, qui infra Pergamum sunt, exitio fuit.
CAPUT III.
De Claro et Colophoniis — Lebediis — Teo ejusque incolis — Erythræis — Clazomeniis et Phocæensibus.
Colophonii quod Clari est Apollinis templum et oraculum antiquitate sua sanctissimum ducunt. Tenentibus enim terram Caribus venisse primos e Græcia Cretenses memorant, Rhacium et quæ illum sequeretur multitudinem, oram occupantem navibusque pollentem: plurimam vero terræ partem Cares adhuc incolebant. Thebas vero quum Thersander Polynicis filius et Argivi cepissent, inter captivos ad Apollinem Delphos abducta est Manto; et Tiresias quidem ejus pater in via ad Haliartum diem obiit suum. (2) Ii captivi, quum jussisset oraculum coloniam capessere, navibus in Asiam transmisere. Ad Claron appulsis Cretenses armati occurrere, a quibus ad Rhacium deducti illi sunt. Is quum ex Mantûs oratione, et qui essent et quæ fuisset in Asiam veniendi causa, cognovisset, Tiresiæ filiam, in domicilii societatem ejus comitatu recepto, uxorem duxit. Rhacii satu e Mantone ortus Mopsus Cares omnes e ditionis suæ finibus ejecit. (3) At Iones icto cum Græcis qui Colophone consederant fœdere, æquabili cum illis jure civitate eadem fruebantur. Regnum Ionum penes duces Damasichthonem et Promethum, Codri filios, fuit. Promethus autem post hæc Damasichthone fratre occiso in Naxum insulam effugit, ibique diem suum obiit. Ejus cadaver Damasichthonis filii domum reportatum recepere; exstat in vico cui Polytichides nomen, Promethi sepulcrum. (4) De Colophoniorum vero excidio tunc egimus quum Lysimachi res gestas persequeremur. Ex iis autem, qui Ephesum in coloniam deducti fuerunt, cum Lysimacho et Macecedonibus bellaverant soli Colophonii. Exstat commune Colophoniorum et Smyrnæorum qui in prœlio ceciderunt sepulcrum, ad viæ lævam qua Claron iter est. (5) Lebediorum urbem evertit Lysimachus non aliam ob causam, quam ut profugorum accessione cresceret Ephesiorum civitas. Est vero ager ille quum cetera insigni fœcunditate, tum calidarum in eo sunt aquarum balneæ et plurimæ et suavissimæ. Lebedon quoque initio Cares tenuerunt; quos 321postea Andræmon Codri filius Ionum dux expulit. Est Andræmonis sepulcrum ad militaris viæ lævam Colophone discedentibus, in ulteriore Calaontis (Alentis?) amnis ripa. (6) Teon coloniam deduxere Orchomenii Minyæ, duce Athamante in ea loca profecti. Fuisse hic Athamas dicitur Athamantis ejus nepos, quem Æolus genuit. In hac etiam civitate permisti Græcis Cares constitere. Ionas vero Teon in coloniam deduxit Apœcus Melanthi abnepos; neque gravius omnino quicquam in Orchomenios et Teios consuluit. Non multis post annis eodem inquilini deducti sunt Athenis et ex Bœotia. Atticæ coloniæ Damasus et Naoclus Codri filii, Bœoticæ Geres Bœotius duces fuere. Utramque gentem Apœcus atque Teii haud gravate acceperunt. (7) Erythræi origines suas ad Erythrum referunt Rhadamanthi filiam; a quo se e Creta deductos memorant et urbi a duce nomen impositum. Quum illam urbem una cum Cretensibus Lycii, Cares et Pamphylii tenerent (Lycii quidem ob Cretensium consanguinitatem; oriundi enim e Creta Lycii fuere, ab iis scilicet qui cum Sarpedone profugerunt: Cares vero propter veterem cum Minoe amicitiam; et Pamphylii quod genere Græcos attingerent; ex eo namque hominum numero fuere qui exciso Ilio cum Calchante errarunt): quum omnes hi quos enumeravi populi Erythras incolerent, Cleopus (Cnopus?) Codri filius congregata ex Ioniæ urbibus eorum manu qui nomina in coloniam dedissent, cum Erythræis eos mœnium communione conjunxit. (8) Clazomenii et Phocæenses ante Ionum in Asiam adventum urbem plane nullam habuere: sed Ionum adventu pars eorum post diutinos errores accepto a Colophoniis Parphoro [Parato?] duce oppidum ad Idam montem condiderunt; quo postea relicto in Ioniam reversi Scyppium [vel Scypium) in Colophoniorum finibus condiderunt; (9) mox et inde migrantes in ea quam nunc colunt regione consederunt, oppidumque in continenti Clazomenas munierunt. Postea Persarum terrore in insulam e regione sitam transmiserunt. Post Alexander Philippi filius Clazomenas ducto a continenti solo ad insulam aggere in peninsulæ formam redigere cogitabat. Fuerunt autem magna Clazomeniorum pars non Iones, sed Cleonæi et Phliasii, quotcunque scilicet Doribus postliminio in Peloponnesum reversis ultro solum vertere. (10) Phocæenses ab ea Phocide genus ducunt quæ sub Parnasso monte etiamnum hoc nomine est. Philogenem hi et Damonem secuti, Athenienses duces, in Asiam trajecerunt, agro non armis, sed Cumæorum concessu certis conditionibus potiti. Eos quum Iones in concilii sui communionem, quod Panionium appellant, non admitterent nisi reges e Codri genere creassent, ab Erythris et e Teo Deœten, Periclum et Abartum accersiverunt.
322
CAPUT IV.
De Ionum urbibus in insulis Samo et Chio — Sami et Samiæ stemma — de Sami incolis et Samothracia — de Junone Samia — Dædalo — Chii nominis origine et incolis.
In insulis civitates Ionum sunt Samus supra Mycalen et Chius ex adverso Mimantis, Asius filius Amphiptolemi Samius carminibus mandavit, Phœnici ex Perimeda Œnei filia genitas Astypalæam et Europen; Neptuni satu ex Astypalæa natum filium Ancæum; hunc populis qui Leleges dicebantur imperasse, et amnis Mæandri filiam Samiam uxorem duxisse, quæ ei Perilaum, Enudum, Samum, Halithersen et insuper Parthenopen filiam peperit. E Parthenope Ancæi filia Apollini Lycomedem genitum. (2) Hæc versibus testatus est Asius. Atque eo quidem tempore qui insulam incolebant, vi potius coacti quam benevolentia adducti, in penatium suorum societatem Ionas receperunt. Erat Ionum dux Procles Pityrei filius, et ipse Epidaurius et magnum Epidauriorum numerum deducebat, ejectos nempe ex Epidauria terra a Deiphonte et Argivis. Genus Procles ducebat ab Ione Xuthi filio. Hujus filio Leogoro (Leogora?), quum patri in Samiorum regnum successisset, bellum intulerunt Ephesii duce Androclo; et prœlio quidem victos extra insulam Samios expulerunt, crimini illud dantes quod cum Caribus de bello Ionibus inferendo consilia agitassent. (3) Profugorum e Samo pars in Thraciæ insulam, quæ olim Dardania, post ab ipsis est Samothrace nuncupata, coloniam deduxere. At qui Leogorum (Leogoran?) secuti sunt, ii ad Anæam in adversa continenti terra castellum permunierunt; unde decimo post anno Samum adorti, pulsis Ephesiis insulam receperunt. (4) Fanum Junonis, quod Sami est, sunt qui dicant Argonautas dedicasse, secum illuc signo deæ Argis devecto. Enimvero Samii ipsi natam in insula sua Junonem tradunt ad flumen Imbrasum, sub vitice quæ hac ipsa etiamnum ætate in Junonis sacro solo exstat. Esse vero templum maxime priscum, ex ipso simulacro facile conjici possit. Est enim Smilidis Æginetæ, Euclidis filii, opus. Fuit autem hic Smilis Dædalo æqualis ætate, gloria inferior. (5) Nam Dædalus, quum e regia stirpe ejus gentis qui Metionidæ sunt appellati Athenis ortum duceret, non magis artis præstantia quam erroribus et casuum varietate, majore fuit apud omnes gentes nominis celebritate. Is enim quum occiso sororis filio quam patriis legibus noxam meruisset probe nosset, ultro in Cretam ad Minoem confugit; ubi et regi ipsi et ejus filiabus miri operis signa fecit, sicuti Homerus quoque in Iliade memoriæ prodidit. (6) Verum postea a Minoe fraudis damnatus et in vincula cum filio conjectus, elapsus Inycum (ea Siciliæ urbs erat) evasit ad regem Cocalum. Et ea fuit Siculis cum Minoe bellandi causa, quod poscente Minoe Dædalum sibi dedi Cocalus recusasset. 323In tanto vero ob artis excellentiam apud Cocali filias honore fuit, ut in Dædali gratiam de nece Minoi inferenda consilium inierint. (7) Neque quicquam fuit Dædali fama vel in tota Sicilia, vel in majore Italiæ parte illis temporibus clarius. At Smilis nusquam apud alias gentes quam Samios et Eleos peregrinatus est, quod sit memoriæ proditum. Ad hos vero pervenit et Samiis Junonis signum fecit.
8. ** Ion vero tragœdiarum scriptor, historiarum monumentis mandavit, Neptunum in desertam aliquando insulam Chium venisse; in ea cognitam ab ipso Nympham quandam et ea parturiente e cœlo nivem (Græcis chiona) effusam; a quo rei eventu nomen filio Chio imposuisse Neptunum. Eundem ex alia quadam Nympha filios Agelum et Melanem suscepisse. Œnopionem postea e Creta in Chion insulam appulisse et cum eo una filios Talum, Euanthem, Melanem, Salagum et Athamantem (Staphylum et Thoantem?). (9) Œnopione regnante Caras eodem venisse et Abantas ex Eubœa: successisse deinde in regnum Œnopioni et filiis Amphiclum, advenam hominem ab Histiæa Eubœæ, ex Apollinis Delphici oraculo. Quarta post Amphiclum ætate Hector (nam et hic rex fuit) cum Caribus et Abantibus insulæ inquilinis bellavit, et eorum parte justo prœlio fusa, reliquos in deditionem acceptos e sedibus suis expulit. (10) Compositis demum Chii rebus in memoriam Hectori rediit commune sacrum fieri a suis oportere cum universo Ionum conventu; et ab eo conventu tripodem illi, ut idem refert, virtutis præmium delatum. Hæc de Chiis Ionem tradidisse comperi, quum causam tamen ille non exposuerit quamobrem cum Ionibus cœpti fuerint Chii censeri.
CAPUT V.
De Smyrnæ recentioris conditore Alexandro M. et Nemesum cultu — Ionum regionis cœli clementia et claris templis — Herculis templo Erythris — Minervæ Poliadis templo Erythris — Ioniæ urbium variis memorandis ac balneis — antro Homeri.
Jam vero Smyrnam, unam de duodecim Æolensium urbibus, ea regione sitam quam mea adhuc ætate urbem vederem appellant, Iones e Colophone profecti Æolensibus ademptam tenuerunt. Insequentibus deinde temporibus concilii sui jus cum Smyrnæis Iones communicarunt. Hujus vero quæ nunc exstat urbis conditor exstitit Alexander, Philippi filius, per visum in quiete ut id faceret monitus. (2) Venationibus enim intentum Alexandrum in Pago monte, eo ipso quo erat ornatu venatorio, ad Nemesium fanum accessisse tradunt; quum vero ad fontem sub platano proximis aquis irrigua pro templo somnum caperet, obversatas in somniis Nemeses mandasse, ut eo in loco urbem conderet atque ut eo Smyrnæos ex priore urbe deduceret; (3) missos tunc Claron consultores a Smyrnæis de summa rerum, quibus talis a deo fuerit reddita vox:
324Terque quaterque viris aderit fors læta beatis,
quos Pagus accipiet trans sacra fluenta Meletis.
Facile itaque se deduci Smyrnæi passi sunt. Ac Nemeses quidem jam duas, non unam tantum, venerantur, et earum matrem Noctem perhibent, quum Athenienses ejus quam Rhamnunte eodem nomine colunt deæ, Oceanum patrem esse dicant.
4. Ionum terra cœli clementia fruitur plurima. Templa in ea spectantur qualia non facile alibi. Præstat magnitudine et opulentia Dianæ Ephesiæ; proxima duo non perfecta illa quidem, Apollinis alterum in Milesiorum finibus apud Branchidas, alterum Clari in Colophoniorum territorio. Duo alia Persarum furor in eadem Ionia exussit; Sami Junonis, ad Phocæam Minervæ; utrumque fanum vel igni corruptum cum admiratione tamen spectatur. (5) Erythris præterea Herculis, et Priene Minervæ delubra magna cum voluptate visas; hoc quidem propter deæ signum, Herculis illud Erythris ob vetustatem. Ipsum sane simulacrum non iis quæ Æginæa vocantur, neque iis quæ inter Attica sunt vetustissima, consimile est: sed si ullum aliud, exquisite est Ægyptium. In lignorum rate insistit deus, uti e Tyro Phœnices mari delatus est; qua tamen causa id acciderit, non memorant Erythræi. (6) Narrant eam ratem in Ionicum pelagus delatam primum appulisse ad promontorium quod Mesate (Media) appellatur, quod continentis quidem est, iis autem qui e portu Erythræorum Chion navigant, plane medium. Quum jam promontorium ratis attigisset, conspecto signo summis viribus et Erythræos et Chios certatim ad se illud pertrahere conatos. (7) Erythræus postremo quidam, cui e mari et piscatu victus fuerat, sed ex morbo erat oculis captus (nomen ei viro Phormio fuit), quod per somnum moneri sibi visus fuerat exposuit, oportere Erythræorum feminas comas tondere; e capillo earum, si viri funem contexuissent, eam ratem ad se esse pertracturos. (8) Ei somnio ut obtemperarent quum cives feminæ in animum sibi non inducerent, e Thracia mulieres, et quæ serviebant et quæ ex ea gente ingenuæ ibi degebant, se tondendas præbuerunt. Quare jam rate potiti Erythræi edixerunt solis e Thracia mulieribus in Herculis fanum introire ut liceret. Servant autem funiculum illum e comis hac etiam ætate diligenter; et piscatorem illum oculorum calamitate liberatum in reliquum omne vitæ tempus oculis probe usum affirmant. (9) Est etiam Erythris ædes Poliadis Minervæ; cujus e ligno simulacrum eximia magnitudine in solio sedens utraque manu colum tenet, capite pileum gestat. Opus hoc fuisse Endœi et aliis argumentis conjecimus, tum ex toto simulacri opificio, tum vero maxime ex Gratiarum et Horarum signis quæ ante templi portam e candido lapide sub divo posita fuerant. Smyrnæi Æsculapii delubrum 325exædificatum ætate mea habuerunt inter montem quem Coryphen (Verticem) nuncupant, et alienæ aquæ impermistum mare. (10) Ionia ipsa præter templorum magnificentiam ac cœli salubritatem multa habet alia quæ literis mandentur dignissima; et Ephesius quidem ager Cenchrium amnem, Prionis (Serræ) montis fertilitatem, et fontem Halitæam. In Milesiorum finibus est Biblis fons, ad quem ea contigerunt quæ de Biblidis amore decantantur. Apud Colophonios lucus visitur Apollinis fraxinis condensus. Ab eo non longe fluvius Ales, Ionicorum amnium frigidissimus. (11) Lebediorum balneæ hominibus admirandæ æque ac salubres. Sua sunt et Teiis lavacra in monte Macria, partim in cavernoso saxo ad ipsa maris litora, partim ad opum ostentationem exornata. (12) Habent et Clazomenii lavacra. Ad ea Agamemnon colitur; ibidemque antrum est Nymphæ quæ Pyrrhi mater dicitur. Vulgatus est apud eos de Pyrrho pastore sermo. In Erythræis est Chalcis regio, a qua tertia ipsorum tribus nominatur. Porrigit se ex hac Chalcide in pelagus promontorium, in quo marinarum aquarum scatebræ balneas edunt, omnium quæ in Ionia sunt ægris maxime utiles. Apud Smyrnæos longe pulcherrimus est amnis Meles; ad ejus caput antrum, in quo Homerum tradunt carmina sua fecisse. (13) In Chiis est Œnopionis sepulcrum et opere ipso et ob rerum ab Œnopione gestarum prædicationem spectandum. Sami in via quæ ad Junonis ducit, Rhadines est et Leontichi sepulcrum, ad quod vota nuncupare solenne est iis qui acri se amore affectos senserint. Sunt sane rerum miracula in Ionia quamplurima, et haud multo inferiora quam in ipsa Græcia.
CAPUT VI.
Post Ionum discessum in Asiam Achæi illorum regionem sortiuntur, et duodecim urbes incolunt — de Achæorum principibus et urbe Patris — bellis, quibus interfuerunt Achæi — Chilone palæstrita et Adrasto Lydo — rerum Græcarum conditione post Gallorum abitum in Asiam.
Post Ionum profectionem Achæi fines eorum sorte inter se diviserunt urbesque occuparunt; quarum duodecim apud universos Græcos illustres hæ sunt: prima omnium Dyme ab Elide venientibus, tum Olenos, Pharæ, Tritæa, Rhypes, Ægium, Cerynia, Bura; post has Helice, Ægæ, Ægira, et Pellene quæ ad Sicyoniorum fines omnium postrema. In his domicilia sua constituerunt Achæi et eorum reges, quum ante Iones eas incolerent. (2) Primæ Achæorum imperii partes fuere penes Tisameni filios, Daimenem, Spartonem, Tellin et Leontomenem. Nam eorum natu maximus Cometes multo ante in Asiam cum classe transmiserat. Hi quos nempe enumeravi, et præterea Damasias Penthilo Orestis filio genitus, Tisameni liberûm patruelis, summæ rerum apud Achæos præfuerunt. Æquo tamen in regno jure fuere a Lacedæmone profecti et ipsi Achaici nominis, Preugenes et ejus filius, cui nomen Patreus. His urbem Achæi assignarunt, 326quæ ab hoc rege postea Patræ nominata est. (3) De rebus bellicis Achæorum hæc memorari possunt. Troicis temporibus Achæi, quum adhuc essent eorum in potestate Lacedæmon et Argos, Græci nominis pars maxima fuere. Persis vero cum Xerxe in Græciam invadentibus neque Leonidæ in Thermopylas, neque Themistocli Atheniensium imperatori ad Eubœam et Salaminem classe prœlianti præsto fuisse Achæos apparet, neque ulla vel in Atheniensium vel in Lacedæmoniorum delectu est eorum facta mentio. (4) Quin et ad Platæas pugnæ tempus prætermiserant: nam aliter in Græcorum communi donario, quod Olympiæ dedicatum est, Achæorum nomen esset cum ceteris inscriptum. Eos ego existimo patriam suam quosque tutari voluisse domi manentes; simul etiam Troica victoria elati Lacedæmoniis, qui Dores essent, se parere indignum ducebant; quod aperte longo post tempore declararunt. Armis enim quum decernerent Lacedæmonii et Athenienses, alacriter tulere auxilium Patrensibus Achæi; iidemque animo fuere et sententia in Athenienses multo propensiore. (5) Communes vero Græcorum expeditiones posteriores quod attinet, ad Chæroneam contra Philippum in acie stetere. Fatentur tamen idcirco se in Thessaliam non movisse et prœlio ad Lamiam inito non interfuisse, quod nondum e Bœotica clade se recollegissent. At antiquitatis inter Patrenses interpretem mihi narrare memini, ex omnibus Achæis unum Chilonem palæstritam ad Lamiam in certamen prodisse; (6) sicut et ipse satis scio Lydum hominem Adrastum privatis opibus et consilio Græcos juvisse. Huic Adrasto statuam ex ære posuere Lydi ante Dianæ Persicæ ædem, addita inscriptione, oppetiisse mortem Adrastum pro Græcis contra Leonnatum prœliantem. (7) Thermopylarum autem saltum jam superantibus Gallis non Achæi soli, sed universi Peloponnesii occurrendum sibi non putarunt. Nam quum nullam omnino classem haberent Barbari, satis adversus eos magnum se præsidium habituros sperarunt, modo ut Corinthiacum Isthmum quantum inter utrumque mare a Lechæo promontorio ad Cenchreas interest, permunissent. Fuit hæc tunc communis omnium Peloponnesiorum sententia. (8) Postea vero quam Galli navigiis undecunque contractis in Asiam transierunt, eo in loco erant Græcorum res, ut nulla sibi civitas posset alium imperium vindicare. Lacedæmoniis enim tum Leuctrica clades, tum Arcadum in unicam civitatem Megalopolin conventus, et Messeniorum vicinitas, quominus pristinas vires reciperent, obstiterunt. (9) Thebanos adeo urbe ipsa eversa afflixerat Alexander, ut annis non multis post a Cassandro reducti ne sua quidem ipsorum satis tutari potuerint. Atheniensibus denique benevolentia quidem Græcorum ob res post gestas minime defuit; sed nondum eis tum a Macedonico bello requiescere licuerat.
327
CAPUT VII.
De Achæorum potentia et concilio Achaico — Lacedæmoniorum bello contra Achæos suscepto — Philippi, Demetrii filii, sceleribus — ejus bello cum Atheniensibus gesto et Romanis Atheniensibus opem ferentibus.
Quare iis temporibus quum non in commune consulerent Græci, sed suum quique negotium agerent, non erant qui opibus cum Achæis conferri possent. Eorum enim omnes civitates, una excepta Pellene, nullo a multis retro annis devinctæ fuerant tyrannorum dominatu. Porro levius etiam multo quam alias Græciæ partes vel bellorum impetus, vel pestilentiæ acerbitas Achaiam vexarat. Itaque in concilium quod Achaicum vocant itabatur, communique consilio de rebus Achaiæ deliberabatur. (2) Ac tunc quidem conventum Ægium edici placuit, quod deleta eluvionibus Helice jam olim ceteris Achaicis civitatibus hæc dignatione et tum opibus præstabat. Ex aliis vero Græcis primi omnium in ejus concilii censum venere Sicyonii; post eos et alii e Peloponneso vel statim, vel certe aliquandiu cunctati se Achivis contribuerunt. Multos etiam ex iis qui extra Isthmum erant, in concilii societatem acciverunt secundi Achæorum progressus, quum eos in dies viderent meliore uti fortuna. (3) Soli Græcorum Lacedæmonii et offensioribus semper animis in Achæos fuerunt, et postremo aperte etiam contra eos arma ceperunt. Sed enim quum Pellenen Achæorum urbem Agis Eudamidæ filius rex Spartæ vi cepisset, mox inde ab Arato Sicyoniorum duce ejectus est. Cleomenes deinde Leonida Cleonymi filio genitus, ex altera quam fuit Agis regia stirpe, Aratum et Achæos collatis ad Dymen signis magno prœlio fudit; pacem deinde Antigono et Achæis dedit. (4) Antigonus tunc, Philippi adhuc impuberis tutor, Macedonum imperium regebat. Fuit Philippus Demetrii filius; ejus erat Antigonus et patruelis et vitricus. Cum hoc igitur Antigono et Achæis inducias pactus Cleomenes, fide mox violata, Arcadum urbem Megalopolin diripuit; et sane noxæ piaculum accepta ad Sellasiam ab Achæis et Antigono clade Lacedæmonii et eorum dux Cleomenes luisse judicari merito possunt. Sed in libro de Arcadum rebus ad Cleomenem redibit oratio. (5) Philippus autem Demetrii filius quum ad virilem ætatem pervenisset, accepto regno ab Antigono non sane invito, magnum universis Græcis terrorem incussit, quum ipso Philippi superioris nomine (a quo tamen oriundus non erat; nam Amyntæ filius Philippus dominus plane hujus gentilibus fuit), tum vero quod Philippi ipsius facinora æmulabatur. Fuit utrique commune pecunia sibi civitatum principes conciliare, quos intelligerent privati sui lucri quam patriæ libertatis majorem rationem habere: hoc autem minori Philippo peculiare, in conviviis, dum mutuis de more poculis poscerent, mortiferas potiones propinare: quod Amyntæ filio, nisi fallor, ne in mentem quidem unquam venit: at huic Demetrii filio Philippo familiare hoc fuit scelus, et in levissimis ducebat noxis veneno hominem tollere. (6) Urbes hic tres, quibus adversus Græciam pro militum suorum receptaculis uteretur, 328præsidiis firmavit: eas in Græcorum contumeliam multa suffultus confidentia Græciæ claves [compedes?] nuncupabat. Contra Peloponnesum erat Corinthus, cujus etiam arcem munivit accuratius. Alterum fuit ei contra Eubœam, Bœotos et Phocenses propugnaculum Chalcis ad Euripum. Tertium opposuit Thessalis et Ætolorum nationi Magnesiam sub Pelio monte. Præ ceteris vero tum justis exercituum aggressionibus, tum repentinis latronum more excursionibus, Atheniensibus et Ætolis infestus erat. (7) Ceterum in Atticarum rerum descriptione jam exposui quæ a Græcis vel barbaris missa fuerint Atheniensibus contra Philippum auxilia, et quemadmodum ob horum imbecillitatem sociorum Athenienses ad Romanorum opem confugere coacti fuerint. Miserant et paulo ante Romani verbo quidem Ætolis contra Philippum auxilia, re vero Macedonicarum rerum speculatores: (8) verum tunc Atheniensibus exercitum mittendum censuerunt. Decretum ejus imperium erat Otilio: nam hoc nomen ei viro maxime insigne fuit. Non enim Romani Græcorum ritu unico a patribus accepto nomine appellantur, sed tria fere singulis ut plurimum, atque etiam plura imponuntur nomina. Id negotii duntaxat ab Romanis Otilio datum, ut Athenienses et Ætolos contra Philippi arma tueretur. (9) At ille e mandatorum præscripto reliqua, hoc vero non ex Romanorum sententia gessit, quod Eubœensium Histiæam et Anticyram in Phocide, quæ oppida Philippi imperata facere coacta fuerant, expugnavit et evertit. Quæ res ad senatum delata, mea quidem sententia, effecit ut Otilio Flaminius successor mitteretur.
CAPUT VIII.
Romani, duce Flaminio, cum Achæis Corinthum expugnant — Achæi Romanorum socii — Achæi Spartæ muros demoliuntur et Lacedæmoniis graviter imperant — Lacedæmonii ad Metellum et legatos Romanos confugiunt — de Macedonum rebus a Romanis eversis et Sibyllæ oraculo illud significante.
Flaminius primo adventu superato Macedonum præsidio Eretriam diripuit; deinde profectus Corinthum, cui rex præsidium imposuerat, suis ipse copiis circumsedit et ab Achæis ad eam obsidendam per legatos, si Romanorum amici esse vellent, tum vero etiam pro ea quam in Græcos omnes præ se ferebant benevolentia, auxilia postulavit. (2) Sed illi quod ante in Otilio indigne tulerant Flaminio etiamnum crimini dabant, quod scilicet priscas Græciæ urbes, quæ nihil in Romanos commiserant quæque Macedoni invitæ paruerant, eas armis adorti crudelius tractassent. Providebant autem facile jam Romanos illud agere, ut pro Philippo et Macedonibus Achaiæ et universæ Græciæ ipsi imperarent. Causa hæc in Achæorum concilio magna inter dissidentes sententias contentione acta; evicere postremo qui partis Romanorum fuere, ut ab Achæis ad oppugnandam obsidione Corinthum auxilia mitterentur. (3) Corinthii quum in Macedonum potestate esse desiissent, ad Achæorum se concilium statim aggregarunt, in quo et prius locum habuerant, 329postquam Aratus Sicyoniorum dux e Corinthi arce Macedonum præsidium ejecerat, Persæo, quem Antigonus præsidio præfecerat occiso. In posterum dehinc omne tempus Romanorum socii Achæi appellati sunt, nempe qui ad omnia rerum momenta se promptos et alacres præstitere. Nam et in Macedoniam cum Romanis contra Philippum penetrarunt, et susceptæ in Ætolos expeditionis comites fuere, tertio contra Antiochum et Syros cum Romanis dimicarunt. (4) Et Macedonico quidem atque Antiochi bello interfuerunt unam Romanorum amicitiam secuti, cum Ætolis vero jam pridem simultates proprias exercuerant. Deinde Nabidis tyrannide, cujus intolerabilis fuerat crudelitas, sublata Spartam Achæi in ordinem statim redactam Achaico concilio subjecerunt, (5) rebusque per severissima judicia repetitis mox urbis muros demoliti sunt. Spartæ quidem muri Demetrio ac deinde Pyrrho oppugnantibus olim tumultuario opere exstructi fuerant; Nabis postea tyrannus tales faciundos curavit, ut nihil omnino ad eorum firmitatem desideraretur. Eos itaque muros tunc Achæi dejecerunt, et Spartanorum liberis interdicta quam legibus Lycurgus sanxerat disciplina, eadem qua Achæorum puberes uti jusserunt. (6) Verum hæc a me plenius exponuntur in eo qui Arcadum rebus attributus est libro. Lacedæmonii quum Achæorum imperata graviter ferrent, Metellum Romanorum legatum et ejus collegas appellarunt. Missi hi fuerant non ut Philippo bellum indicerent, cum quo rite fuerat pax perpetrata, sed ut de criminibus quæ a Thessalis et quibusdam Epirotis Philippo objiciebantur cognoscerent. (7) Revera autem Philippus cum ipso Macedonum robore a Romanis jam dejectus fuerat. Pugnans enim ad Cynoscephalas non omnino quidem victus a Flaminio et Romanis erat; at tamen pro viribus dimicans ipse ille Philippus ita prœlio inferior fuit, ut et exercitus sui majorem partem amitteret et ex urbibus quas bello ad deditionem in Græcia compulerat, præsidia educere pro fœdere cum Romanis adigeretur. (8) Pacem quidem non tam eventu utilem, quam nomine decoram precibus atque etiam pretio ab Romanis impetravit. Macedonum certe bellicam gloriam et imperii magnitudinem Philippo Amyntæ filio regnante partam, alterius Philippi temporibus pessum ituram divinitus his versibus prædixerat Sibylla:
(9) Emathiæ populi, Argeadæ quis gloria reges,
commoda nunc pariet regnans, nunc damna Philippus,
Namque duces major populis atque urbibus amplis,
imponet; sed enim Hesperiis domitus minor armis
mox etiam Eois illustres perdet honores.
330Romani enim, qui ad occasum Europæ inhabitant, Macedonum regnum everterunt, et sociorum Attalus * ex Mysia exercitus: ad ortum autem solis magis vergit Mysia.
CAPUT IX.
Metellus de Achæis dicto non audientibus querelas ad senatum defert — Lacedæmonii in senatu Achæos criminantur — Romani mittunt qui inter Achæos et Lacedæmonios disceptent — muri Spartæ reficiuntur — Romani Lacedæmoniis faventes Achæis varie adversantur.
Metellus tunc ceterique legati non esse Achæorum et Lacedæmoniorum querelas contemnendas censuerunt. Quare ab Achæorum magistratibus dari sibi concilium postularunt, quo scilicet pro concione jure æquiore cum Lacedæmoniis agendum Achæis persuaderent. At enim illi pernegare aut illis, aut aliis quibusvis concilium se daturos, qui de qua re missi essent senatus Romani decretum non attulissent. Metellus et collegæ, quod Achæi se dicto audientes non præbuerant, durius accepere, ac Romam reversi multa de illis neque omnino vera omnia ad senatum detulerunt. (2) Sed invidiosius multo Achæos criminati sunt Areus et Alcibiadas, Lacedæmonii illi quidem apud suos existimatione summa, sed in Achæos iniquissimi. Nam quum eos Nabis ejecisset, apud Achæos exularant; moxque ab iisdem, Nabide mortuo, in patriam contra populare Lacedæmoniorum decretum reducti fuerant. Verum ii ipsi tunc in senatum Romanum intromissi in magnam invidiam Achæos vocarunt. Quare illis Achæi simulatque Romam abierant, in concilio capitis mulctam irrogant. (3) Romani Appium [Claudium] et alios legatos miserunt, qui inter Achæos et Lacedæmonios disceptarent. Sed minime futurus erat eorum adventus Achæis gratus. Secum enim illi Areum et Alcibiadan, quos hostes Achæi judicaverant, habebant. Illud autem homines multo gravius offendit, quod in Achæorum conventu Romani iracundius et minime ad persuadendum accommodate verba fecerunt. (4) In eo conventu erat Lycortas Megalopolitanus, Arcadum facile princeps, et qui amicitia Philopœmenis fretus animum paulo elatiorem ad sententiam dicendam afferebat. Is causam Achæorum summa libertate dixit et Romanos etiam oratione sua nonnihil pupugit. Legati Lycortæ dicta quasi illudentes pro nihilo habere; quin Areum et Alcibiadan sententia sua nihil grave in Achæos commisisse declararunt; et Lacedæmoniis ut Romam legatos mitterent concesserunt, contra quam inter Achæos et Romanos convenerat. Decretum enim fuerat publice ab Achæorum concilio legatos ad senatum Romanum esse mittendos, atque interdictum ne qua ex Achæorum consessu civitas privatam legationem moliretur. (5) Missa etiam ab Achæis contraria legatio est. Quum multis utrinque disceptationibus in senatu res agitata fuisset, eosdem iterum legatos Romani misere ejusque legationis principem eundem Appium cum liberis mandatis de 331Achæis et Lacedæmoniis, quod visum esset, statuendi. Hi et quos Achæi exilio multaverant Spartam reduxerunt, mulctamque remiserunt iis qui, quod ante causæ cognitionem discessissent, ab Achæis injuriarum erant damnati. Ac Lacedæmonios quidem ab Achaico concilio non liberant, sed capitis judicia penes exteros illis esse volunt, de ceteris criminibus et accusare illos et accusari in Achaico concilio posse. Novo denique murorum ambitu Spartanum oppidum muniendum curarunt. (6) Recepta exules Lacedæmonii patria consilia sua ad Achæos exagitandos omnia contulerunt: quocirca hoc se illos pacto probe ulcisci posse sperantes, Messeniis iis, qui ejus conjurationis, qua Philopœmen occisus fuerat, participes fuisse judicati fuerant eamque ob causam exilio ab Achæis mulctati erant, iis, inquam, et Achæorum præterea exulibus persuasere, ut Romam querelas ad senatum deferrent: quibuscum et ipsi profecti reditum iis pararunt. Favente enim summo studio Lacedæmoniis Appio, Achæorum vero causam acriter impugnante, ea facile decreturus erat senatus quæ maxime voluerunt Messenii et Achæi exules. Missæ itaque Athenas et in Ætoliam literæ, quibus imperabant Romani, ut Messenios et Achæos exules in suas quosque patrias restituerent. (7) Vehementer hæc res animos Achæorum commovit, præsertim quum se et ante injuriosius a Romanis tractatos intelligerent, et sua in Romanos pristina merita non fuisse qua sperarant gratia excepta viderent, quum, qui contra Philippum, Ætolos, Antiochum egregiam Romanis operam navassent, jam exulibus et iis hominibus qui incestas manus haberent postponerentur; imperata tamen nihilominus sibi facienda ac tempori parendum duxerunt.
CAPUT X.
Proditionis patriæ varia exempla apud plures gentes enumerantur — Achæi per Callicratem proditi Romanis obnoxii redduntur.
Atque ea quidem perditissimorum hominum perversitas, qui patriam et cives suos hostibus vendere nihil verentur, Achæis quoque erat exitio futura. Neque vero scelus hoc, ut semel in Græcia usurpari cœptum est, ullum finem reperit. Dario primum Hystaspis filio in Persis regnante Ionum res afflictæ prope sunt, classe prodita ab omnibus Samiarum triremium præfectis, undecim duntaxat exceptis. (2) Post oppressos Ionas subegerunt Eretriam Persæ, quum civitatis ejus principes Philagrus Cyneæ filius et Alcimachi Euphorbus, patriam suam hostibus prodidissent. Xerxi in Græciam irruenti Thessaliam Aleuadæ, Thebas Attaginus et Timagenidas Thebanorum primores prodiderunt. Peloponnesiaco bello, quod inter Athenienses et Spartanos gestum est, Agidi Lacedæmoniorum duci Xenias Eleus Elin ipsam tradere est aggressus. (3) Lysandro dehinc qui hospites appellabantur, donec patrias proderent Lysandro suas, quiescere nunquam potuerunt. Philippo vero Amyntæ filio ad Græciæ imperium adspirante unam invenias proditionis immunem Spartam, ceteras Græcorum urbes non magis pestilentia 332superiorum temporum, quam proditiones deleverunt. Alexandri felicitas effecit ut nullum magnopere insigne proditionis exemplum, quo res ejus adjutæ fuerint, possit commemorari. (4) Post Græcorum ad Lamiam cladem quum Antipater festinaret in Asiam transmittere, conversisque ad illud bellum opibus facile videretur Atheniensibus pacem daturus, quod rationibus suis minime alienum putabat si Athenas ipsas atque adeo universam Græciam liberam esse sineret, Demades et alii consiliorum socii homini a sententia oratione sua deducto nihil mite aut benignum in Græcos cogitandum persuaserunt; quin quum Atheniensem populum vehementer perterrefactum viderent, et Athenis et aliis urbibus ut Macedonum imponerentur præsidia auctores fuere. (5) Confirmat orationem meam rerum eventus. Athenienses enim etsi magnam acceperant in Bœotiis finibus cladem, bis mille ex acie sua captis, mille occisis, non continuo tamen Philippi imperata fecerunt: ad Lamiam vero ducentis ferme ac nihilo pluribus militibus amissis, Macedonibus succubuere. Atque ita nullis temporibus hæc proditionum pestis Græciæ desiit negotium facessere. Achæos quidem tum Callicratis Achæi hominis perfidia Romanis parere coegit. Initia tamen malorum omnium Achæis Persei regis et Macedonici imperii exitium importarunt. (6) Nam quum Perseus ictum cum Romanis a Philippo patre fœdus violasset et * * regem Sapæorum (quorum facit in iambicis carminibus mentionem Archilochus) Abrupolim exercitu adortus populi Romani socios sedibus expulisset suis, (7) et Romani ulti Sapæorum injurias Perseum ipsum totumque ejus regnum in potestatem suam redegissent, missi a Romano senatu sunt decem legati ad Macedoniæ res, uti in rem suam foret maxime, ordinandas. Eos, quum in Græciam venissent, omni obsequii et ad assentationem appositæ orationis genere Callicrates circumvenire aggressus, ex illis etiam unum ad justitiam tuendam minime propensum sibi prorsus conciliavit et in Achæorum consilium pertraxit. (8) Is in conventu criminose queri cœpit, a potentioribus Achæis pecunia et aliis studiorum significationibus contra Romanos Perseum adjutum; postulare ut capitalis rei damnarentur; se damnatos demum suo quemque nomine indicaturum. Id enimvero periniquum universæ concioni videri; contendere, ut quos diceret Perseo favisse palam nominaret; jus omnino non esse quemquam condemnari cujus nondum esset nomen delatum. (9) Ibi Romanus, quum ab omnibus ejus postulatio coargueretur, ex composito nominare non dubitavit omnes qui prætores Achæorum exercitus duxissent; et omnes affirmare eam noxam commisisse, quod Macedonum Persei partes fovissent. Hæc ille dixit a Callicrate subornatus. 333Tunc Xenon non minimæ inter Achæos auctoritatis vir: «Quod ad hoc, inquit, crimen attinet, ipse etiam Achæorum copiis præfui; sed neque ulla unquam Romanos in re læsi, neque ulla mihi omnino fuit cum Perseo amicitia; atque hujus quidem criminis vel in Achæorum conventu, vel inter ipsos Romanos non dubitarim judicium sustinere.» (10) Hoc a Xenone dictum ex innocentiæ conscientia statim arripuit Romanus tanquam accommodatum fraudi suæ consilium. Quare quoscunque studii in Perseum Callicrates accusarat, eos omnes Romam ad causam dicendam mitti imperat. Novum id fuit et inusitatum Græcis. Neque enim vel potentissimi Macedonum reges, Philippus Amyntæ filius, aut Alexander, adversarios unquam suos e Græcia in Macedoniam disceptandi causa mitti postularunt; sed facile passi sunt, quibus de rebus ambigeretur ab Amphictyonibus cognosci. (11) At Romani tunc Achæorum quemcunque, cujus modo nomen Callicrates detulisset, nocentem innocentemve, Romam edicto suo deduci imperarunt. Fuerunt qui deducti sunt plures fere quam mille: quos Romani quasi Achæorum præjudicio damnatos in publicas custodias per Hetruriæ oppida diviserunt. Alios deinde super alios ab Achæis missos legatos et deprecatores nihili omnino fecerunt. (12) Post septimum ac decimum demum annum trecentos ferme viros vel eo etiam pauciores, qui ex omni Achæorum numero reliqui erant in Italia, dimiserunt, satis jam eos pœnarum dedisse rati. At eos qui effugere conati sunt vel ex ipso itinere antequam Romam perducerentur, vel ex iis in quas relegati fuerant urbibus, a fuga retractos nulla accepta excusatione capitali supplicio affecerunt.
CAPUT XI.
Gallus a Romanis judex in Græciam missus plures civitates a conventu Achæorum disjungit — de Atheniensium et Oropiorum contentionibus — Achæi Oropiis opem ferre decernunt.
Miserunt rursus Romani senatorium virum in Græciam: nomen ei erat [Sulpicius] Gallus; missus autem erat ad dirimendas inter Lacedæmonios et. Argivos de finibus controversias. Is multa in Græcum nomen et dixit et fecit insolenter et plane utramque civitatem ludibrio habuit. (2) Nam quæ rerum gestarum gloria aliquando floruerant urbes, quæque de agrorum finibus magno et diutino bello certaverant, eas hic dignas non putavit, quarum causam cognosceret, quum et Philippum antea Amyntæ filium disceptatorem habuissent; sed eam Gallus cognitionem ad Callicratem impurissimum hominem cunctæque Græciæ perniciem rejecit. (3) Præterea quum Ætoli e Pleurone ad eum venientes sejungi se ab Achæorum concilio postulassent, eis permisit ut suis propriis auspiciis legatos Romam mitterent. Est vero senatus auctoritate eorum ab Achæis defectio comprobata; et [Sulpicio] Gallo ante erat mandatum, ut quam posset plurimas civitates ab Achæorum conventu 334disjungeret; quod ille impigre effectum reddidit. (4) Interea quum Athenienses egestate potius, quam libera voluntate impulsi sociam civitatem Oropum diripuissent, nempe qui Macedonico bello rebus accisis Græcorum jam prope omnium essent egentissimi, ad senatum Romanorum confugiunt Oropii. Qui quum injuriam factam illis censuisset, Sicyonios jussit ab Atheniensibus multam petere, quanti scilicet illatam Oropiis injuriam ipsi æstimassent. (5) Sicyonii, quum diem judicii non obissent Athenienses, multam illis talentûm quingentorum irrogarunt. Athenienses ad senatum Romanum provocarunt; cujus decreto omnis ea multa ad centum duntaxat talenta redacta est; quod ipsum etiam non est persolutum. Quin Oropios tum promissis, tum muneribus delinitos ad tale fœdus adduxerunt Athenienses, ut obsidibus datis præsidium intra oppidum acciperent; ea tamen lege, ut si novæ de Atheniensibus inciderent querelæ, hi et præsidium quod imposuissent ultro deducerent, et obsides redderent. (6) Non ita multo post a præsidiariis nonnullis in oppidanos injuriæ factæ. Quocirca legatis Athenas missis contendebant Oropii, ut ex pacto convento et præsidium deduceretur et obsides redderentur. Neutrum se facturos esse Athenienses responderunt: non enim esse publicas illas populi injurias, sed paucorum qui in præsidio eo fuissent; et illos quam commeruissent pœnam suscepturos. (7) At Oropii Achæorum auxilium implorarunt. Quod quum illi ferendum non censerent, amicitiam quæ sibi cum Atheniensibus intercedebat veriti, Menalcidæ, homini Spartano quidem, sed qui tunc copiis Achæorum imperabat, decem talenta se daturos pollicentur, si Achæorum sibi auxilium præsto ut esset effecisset. Menalcidas quum sciret, magnas esse propter Romanorum amicitiam inter Achæos Callicratis opes, cum illo æqua parte precium communicare pollicetur. (8) Ita conjunctis studiis efficiunt, ut Oropiis adversus Athenienses auxilium decernatur. ld quum renuntiatum Atheniensibus a quopiam esset, quanta maxime potuerunt celeritate Oropum adorti prædæ superioris reliquiis, si quæ forte supererant, asportatis, præsidium deducunt. Achæis, quum serius quam oportuerat auxilium misissent, persuadent Menalcidas et Callicrates, ut Atticam terram hostiliter invadant. Verum quum et ex aliis Graciæ partibus et e Lacedæmone ad hostem repellendum auxilia convenissent, exercitum Achæi suum domum reportarunt.
CAPUT XII.
Menalcidas Lacedæmonius perfidia superat Callicratem — Diæi fraude bellum inter Lacedæmonios et Achæos conflatur, ad quod componendum senatus Romanorum legatos mittit.
Ab Oropiis autem, etsi nulla ex parte ad eorum salutem quicquam profecerat Achæorum societas, promissum tamen Menalcidas pretium exegit. Quo ille accepto alienum omnino rationibus suis putavit, quæstus participem Callicratem 335facere. Quare hominem primum exspectationibus eludere, mox dolo circumvenire; postremo aperte etiam fraudare aggressus est. (2) Quæ res vetus illud verum esse declaravit: Et ignis est alio magis qui urat igne, lupisque sævior lupus est aliis, et accipiter ocius accipitre volat, si Callicratem ipsum immaniorem ante alios sui temporis omnes superavit perfidia Menalcidas. Callicrates, uti homo erat cujusvis lucri cupidus, quum gratis habere se susceptas cum Atheniensibus inimicitias permoleste ferret, Menalcidan jam abeuntem magistratu capitis apud Achæos arcessivit; crimini dabat, legatione apud Romanos contra Achæos functum ac operam enixe dedisse, ut Spartanos ab Achæis abduceret. (3) Ibi Menalcidas quum se in fortunarum omnium discrimen deductum videret, Diæo homini Megalopolitano successori suo in magistratu Achaico, ex Oropica illa pecunia talenta elargitur tria. Hoc ille devinctus munere invitissimis etiam Achæis Menalcidan capitis periculo erat exempturus. Ea res quum Diæo apud Achæos publice ac privatim magno esset probro, avertendæ ille invidiæ causa ad majorum negotiorum cogitationes et secundarum rerum spem Achæorum animos erigit. Quare talem fraudem est commentus. (4) Lacedæmonii suas de finibus agrorum controversias ad Romanum senatum detulerant; senatus omnia omnium rerum præterquam capitis judicia ad Achæorum conventum rejecerat. At Diæus gratioso mendacio multitudinis animos mulcens judicio Achæorum capitis etiam crimina de Spartanis permissa comminiscitur. (5) Et Achæi quidem quum ei fidem habuissent, de Spartanorum capitalibus causis judicia fere facere aggressi sunt. Recusabant Lacedæmonii, et mendacii Diæum arguentes rursus Romanum senatum ea de re per legatos consulturi erant. At Achæi hoc ipsum arripere et in crimen vocare, quum dicerent, earum urbium quæ secum facerent nullam omnino sui esse juris, aut posse earum aliquam privatim sine publico universi concilii decreto Romam legatos mittere. (6) Ex his concertationibus belli causæ inter Achæos et Lacedæmonios exstitere. Satis intelligebant Lacedæmonii multo se esse Achæis opibus inferiores. Quare dimissis per urbes quæ Achaicæ ditionis erant, ad ipsum etiam Diæum privatim legatis, bellum deprecabantur. A civitatibus idem omnibus responsum tulere, quum jam prætor suus ut juventutem armatam educerent denunciarit, oportere se dicte audientes esse; prætor ipse Diæus non Spartæ aiebat se, sed iis qui ejus civitatis otium turbarent bellum illaturum. (7) Ac rogante senatu quotnam esse putaret otii et tranquillitatis hostes, optimatum ille Spartanorum viginti quattuor nomina edidit. In ea rerum trepidatione probata est Agasisthenis sententia, hominis clari etiam prius et honorati, sed ad cujus laudes ex hoc ipso civibus suis dato consilio magnus accessit cumulus. Persuasit illis ipsis primoribus quos Diæus Achæis dedi postularet, ut voluntario exilio belli in patriam suam conflati incendium restinguerent; futurum 336enim ut, si Romam confugerent, primo quoque tempore a Romanis restituerentur. (8) Quum itaque exilii causa solum illi vertissent, per speciem a Spartanis in judicium vocati sunt et capitis damnati. Miserunt et Achæi Romam Callicratem et Diæum, qui in senatu contra Spartanos exules causam dicerent; et Callicrates quidem in itinere morbo interiit; nec scio fueritne, si Romam pervenisset, emolumenti aliquid Achæis allaturus, an nova inter illos majorum malorum semina sparsurus. Diæus vero et Menalcidas ubi Romam pervenerunt, quum multa ultro citroque per altercationem contumeliosius inter se jactata dixissent audissentque, (9) postremo respondit senatus, legatos in Græciam venturos qui de quibus inter se dissiderent Lacedæmonii et Achæi rebus cognoscerent. Legati ex urbe otiosius iter fecerunt. Quocirca tantum interfuit spatii, ut interea Diæus Achæos, Menalcidas Spartanos dolo circumvenire potuerint. Ille Achæis persuasit, Romanorum decreto Spartanos in Achæorum officio ac potestate fore: contra Lacedæmonios in eam sententiam adduxit Menalcidas, ut crederent a concilio se jam Achæorum sejunctos atque liberatos Romanorum decreto esse.
CAPUT XIII.
Achæi exercitum conscribunt contra Spartam Damocrito duce — Lacedæmonii pugnam conserunt cum Achæis et fugantur — Damocritus proditionis accusatus aufugit — Diæi, ducis Achæorum, callidum facinus in Lacedæmonios — Menalcidas, dux Lacedæmoniorum, urbe Iaso capta, odium civium incurrit et vitam veneno finit.
Hæ controversiæ in causa fuerunt, ut renunciato novo jam prætore Damocrito Achæi exercitum conscriberent et contra Lacedæmonios arma caperent. Eodem ferme tempore Metellus consul Romanorum exercitum in Macedoniam transportavit. Bellum enim ei decretum fuerat contra Andriscum Persei filium novas in Romanos res molientem. Ac Macedonicum quidem bellum facile prosperos ex Romanorum sententia successus erat inventurum, (2) Metellus autem iis, quos miserat senatus Romanus, in Asiam cum imperio, persuadet ut, priusquam transmittant, cum ducibus Achæorum congressi edicant, ne bellum contra Lacedæmonios susciperent, atque ut omnino exspectarent legatos eos qui a senatu mitterentur arbitri inter Achæos et Lacedæmonios futuri. (3) Mandata illi quidem ad Damocritum et Achæos detulerunt, quum jam illi contra Lacedæmonios exercitum ducerent; quare quum nihil sane se ulla oratione contra Achæorum pervicaciam profecturos intelligerent, in Asiam perrexerunt. Ipsi quoque Lacedæmonii animi elatione magis quam viribus subnisi cum suis copiis hosti occurrerunt, satis illi quidem habituri suos si fines defendere possent. Prœlio mox superati quum circiter mille et ætate et viribus florentes milites occubuissent, intra mœnia se reliqui effusissima fuga recepere. (4) Quodsi hostem persequi maturasset Damocritus, eodem tempore Achæi quo 337fugientes Lacedæmonii apertis introrumpere potuissent portis Spartæ: verum ille et tunc canere jussit receptui et exinde se ad excursiones et agri populationes convertit, non circumsedit urbem. (5) Is reportato domum exercitu majestatis damnatus est ab Achæis, multa quinquaginta talentûm irrogata. Eam quum unde solveret non haberet, clanculum e Peloponneso aufugit. In Damocriti locum prætor renunciatus est iterum Achæorum suffragiis Diæus. Ad eum quum legatos rursus misisset Metellus, res ita convenit, induciæ ut inter Achæos et Spartanos essent usquedum adessent qui disceptandi causa a Romanis missi fuerant. (6) Callidum interea aggreditur in Lacedæmonios Achaicus prætor facinus. Oppida omnia, quæ in orbem Spartæ finitima erant, ad Achæorum amicitiam pellicit et ea præsidiis firmat, ut unde erumperent quove se reciperent contra Spartanos castella haberent Achæi. (7) Decreverant et Lacedæmonii imperium Menalcidæ, qui etsi Lacedæmonios ad extremam tum reliquarum copiarum, tum vero pecuniæ inopiam redactos intelligebat, præsertim vero quum neque coli neque seri ager potuisset, educto tamen violata induciarum fide exercitu, Iasum oppidum, quod intra Laconiæ quidem fines erat, sed ad Achæorum ditionem pertinebat, subito impetu captum diripit. (8) Sic Menalcidas, conflato rursum inter Lacedæmonios et Achæos bello, quum se partim civium criminationibus expositum videret, partim nullam eis a se in præsenti periculo afferri salutem posse animadverteret, epoto pharmaco ipse sibi mortem conscivit. Hunc Menalcidas vitæ exitum habuit, vir ut in Lacedæmoniorum tunc imperio minime omnium prudens, sic dum Achæorum rebus præfuit, singulari perfidia.
CAPUT XIV.
Ex legatis Romanis Orestes Achæis senatus mandata denuntiat — Achæi his permoti Spartanos Corinthi degentes hostiliter comprehendunt — Critolaus, Achæorum dux, Romanis bellum inferre cupiens eorum legatos eludit — Critolaus et Pytheas sollicitant Achæos ad bellum contra Spartam et Romanos suscipiendum — Romani Mummium consulem contra Achæos mittunt.
In Græciam tandem pervenere Roma simultatum inter Lacedæmonios et Achæos disceptatores, quorum princeps Orestes fuit. * * et magistratus Achaiæ civitatum singularum ad se vocavit et inprimis Diæum. Qui quum convenissent ubi deverterat Orestes, renuntiavit senatum censere, neque Lacedæmonios neque Corinthum ipsam Achæis contribuere se debere; Argos præterea, Heracleam quæ ad Œtam est, Orchomenios Arcadici nominis, ab Achæorum concilio sejungendos: neque enim his esse populis ullam cum Achæis cognationem, et eas civitates cœpisse cum illis serius facere. (2) Hæc dum Orestes exponeret, Achaici magistratus prius etiam quam ille perorat e deversorio Orestis exsiluerunt, et convocarunt ad concionem Achæos. Hi, cognita Romani senatus sententia, repente in Spartanos eos qui forte Corinthi erant impetum fecerunt; ac 338corripuit quemcunque vel certo nossent esse Lacedæmonium, vel ex tonsura, calceatura, veste aut nomine Lacedæmonium esse suspicarentur, quosdam etiam qui se in Orestis deversorium fuga jam proripuerant, etiam inde summa vi extrahere nitebantur. (3) Legati furorem illum compescere conati monere identidem et queri, ab ipsis prioribus injuria se et contumelia lacessitos. Paucis post diebus Lacedæmonii omnes, qui deprehensi captique fuerant, in carcerem ab Achæis conjecti, dimissis iis quos non esse Laconici nominis constitisset. Missi deinde Romam et alii primores Achæorum et Thearidas legationis princeps. Ii quum in via aliis legatis a Romanis eadem de causa post illam Orestis legationem missis obvii facti essent, pedem retulerunt. (4) Jam Diæus imperii sui tempus expleverat; in ejus locum ab Achæis creatus est Critolaus. Huic acris et inconsiderata incesserat cupiditas cum Romanis bellandi. Quocirca quum novi jam adessent a Romanis missi arbitri, occurrit illis quidem ad Tegeam Arcadiæ urbem; ne vero in publico Achæorum concilio mandata exponerent, arte cavit. Nam legatis quidem audientibus per nuntios edici concilium jussit, clam vero per literas conciliariis denuntiavit: concilii diem ne obirent. (5) Conventu in diem dictam frustra exspectato se plane elusos esse a Critolao Romani intellexerunt, præsertim vero quum aliud ille juberet legatos certum et statum concilium in mensem sextum exspectare: ad se quod attineat, se de rebus Achæorum publicis privata cum illis colloquia habiturum esse negavit. Legati igitur quum elusos se cognovissent, domum redierunt. Critolaus deinde edicto Corinthum concilio Achæis pro concione persuadet, Spartanis bellum inferant atque ut aperte contra Romanos arma capiant. (6) Regem quidem vel civitatem quampiam suscepto bello male rem gerere, genii cujuspiam invidia magis quam belligerantium culpa contigit: audacia vero cum imbecillitate conjuncta est furor potius quam infortunium nominanda; id quod Critolao etiam atque Achæis obfuit. Præterea incitavit vehementer Achæos Pytheas Bœotorum magistratus, Thebanis ultro profitentibus belli se contra Romanos gerendi socios fore. (7) Pecuniam autem ut primum Phocensibus penderent Metellus Thebanis imperarat, quod in eorum fines armati excurrerant; alteram item multam Eubœensibus, quod agrum eorundem Eubœensium populationibus evastassent; tertiam Amphissensibus debere Thebanos pronunciarat, quod eorum sub messis tempus frumenta desecuissent.
Romani et ex legatorum quos in Græciam miserant oratione et Metelli ex literis edocti quæ egissent Achæi, eorum injurias esse persequendas censuerant. Creatus 339tum jam consul fuerat Mummius; huic igitur ad bellum Achæis inferendum classis et pedestres copiæ sunt decretæ.
CAPUT XV.
Metellus Achæis veniæ et pacis conditiones fert — Critolaus et Achæi, illis repudiatis, bellum capessunt — Achæi prœlio superantur et Critolaus perit — Diæus, Achæorum dux, bellum continuat — Metellus Thebas et Megaram capit.
Metellus ubi rescierat Mummium et cum eo exercitum adversus Achæos profectum adventare, omni studio contendebat bello finem imponere ante Mummii in Græciam adventum. (2) Per nuntios itaque Achæis edicit, ut Lacedæmonios et alias omnes civitates quas Romani dixissent, ab Achaici consessus officio discedere æquo animo ferrent; id si facere non recusassent, pristinæ in Romanos contumaciæ veniam pollicebatur. Eodem tempore ex Macedonia per Thessaliam præter Lamiacum sinum exercitum ducit. At Critolaus tantum abfuit ut ullam orationem, quæ ad concordiam spectaret, admitteret, ut Heracleam recusantem cum Achæis censeri circumsessam tenere ausus fuerit. (3) Quum audisset tamen de speculatoribus Metellum exercitu Sperchium amnem transisse, Scarpheam (Locrorum ea urbs est) confugit, neque, quum posset in iis quæ sunt inter Heracleam et Thermopylas angustiis consistere, Metellum ausus est exspectare, sed tanto pavore consternatus est, ut ne ex ipsa quidem loci commoditate in meliorem se spem erigere potuerit; quum ex eo tamen loco Lacedæmonii contra Persas, et contra Gallos Athenienses præclara dedissent virtutis documenta. (4) Fugientes priusquam Scarpheam se reciperent Metellus assecutus, maximum eorum numerum cecidit; vivi haud minus mille capti: at Critolaus neque vivus uspiam post pugnam, neque inter cadavera est repertus. Quodsi forte in cœnosam maris sub Œta monte paludem se demisit, mirum nihil fuit cæca et profunda voragine absorptum prorsus evanuisse. (5) Sed alia etiam de ejus morte conjici possunt. Interim Arcadum cohors lectissimorum hominum circiter mille, qui cum Critolao ad bellum exierant, Elateam in Phocidem contenderunt. In eam urbem quum propter veterem nescio quam cognationem recepti fuissent, paulo post, Critolai et Achæorum clade cognita, eos inde Phocenses excedere jusserunt. (8) In Peloponnesum retrocedentes in Metelli et Romanorum exercitum ad Chæroneam inciderunt. Ibi ad internecionem cæsi divinitus scelere suo dignas dedisse pœnas videri possunt, eo potissimum loco a Romanis oppressi quo Græcos cum Philippo Macedonum rege acie dimicantes deseruerant. (7) Tum Achæorum imperium ad Diæum rediit; qui quod Miltiades Atheniensis ante pugnam Marathoniam fecerat imitatus, vocatis ad 340libertatem servis et ad arma omni militari ætate Achæorum et Arcadum conscripta, exercitum contraxit ex collectitia ingenuorum pariter et servitiorum turba, equitum ferme sexcentorum, gravis armaturæ peditum quattuordecim millium. (8) Ibi jam ad ultimam vecordiam Diæus processit; qui quum ante oculos prope haberet omnem Achæorum superiorem apparatum adversus Metellum et infelicem Critolai pugnam, ex illo tamen delectu ad quattuor millia hominum selegit, eosque duce Alcamene Megaram misit, quo et urbi præsidio essent et Metello in Peloponnesum jam invadenti obsisterent. (9) Metellus vero quum lectissimam Arcadum cohortem ad Chæroneam stravisset, motis castris Thebas contendit. Thebani enim cum Achæis Heracleam copiis obsederant eorumque in prœlio ad Scarpheam fuerant socii. Metello jam appropinquante Thebanæ mulieres et cujusvis ætatis viri urbe relicta partim per Bœotiæ agros et oppida palantes sunt dilapsi, partim in montium juga confugere. (10) Vacuam urbem ingressus imperator Romanus neque deûm templa exuri, neque domos everti passus est; edicto etiam cavit, ne quis e ceteris Thebanis vel occideretur, vel fugiens caperetur, at Pytheam, si captus fuisset, ad se duci jussit. Et is quidem statim inventus et ad Metellum perductus, merito affectus est supplicio. Quum jam prope ad Megaræ mœnia Romanus accederet, non sustinuit Alcamenes, sed cum præsidiariorum manu ilico Corinthum in Achæorum castra confugit. (11) Megarenses urbem suam sine certamine Romanis dediderunt. Metellus ubi primum Isthmum attigit, etsi prospere ei omnia evenerant, ad pacis tamen conditiones ultro Achæos invitabat. Vehementius enim sollicitabat eum utriusque belli, tam Macedonici quam Achaici, conficiendi spes. Hujus quominus fieret voti compos, Diæi stultitiæ plenum consilium obstitit.
CAPUT XVI.
Mummii cum Oreste adventus ad Isthmum — Achæi Romanos aggressi fugantur — Diæi factum dissimile facto Callistrati — Diæus se veneno conficit — Mummius Corinthum capit et evertit — civitatum Græcarum magistratus constituit — illis Romani postea pristinum statum reddunt et Achaiæ præsidem mittunt.
Dum hæc aguntur, Mummius Orestem, qui ante inter Achæos et Lacedæmonios arbiter fuerat, secum habens mane ad exercitum Romanum pervenit. Et Metello quidem cum suis copiis in Macedoniam amandato ad Isthmum ipse substitit, donec universum agmen coegisset. Fuit militum numerus equites ter mille et quingenti, peditum viginti tria millia. Præsto fuerunt Cretenses sagittarii, et e Pergamo quæ supra Caicum est ab Attalo missam manum adduxit Philopœmen. (2) Sociorum quosdam ex Italia et auxilia Mummius duodecim ante castra stadiis collocavit ad excubias ibi agendas. Achæi, quum Romani præ nimia fiducia custodias minus diligenter agerent, adoriuntur hos circa primam vigiliam 341eorumque multos occidunt, plures loco pulsos usque in castra persequuntur, scuta fere quingenta ceperunt. Hoc elati successu Achæi priores pugnam poscere sunt ausi. (3) Verum ubi Mummius in hostem aciem direxit, Achæorum equitatus ad primam Romanorum equitum contra quos steterat impressionem in fugam se dedit. Sustinuit gravis armatura primum Romani peditatus congressum, etsi animos non mediocriter fregerat subita illa equitum fuga; et sola quidem audacia longe impares numero, et jam dimicando fatigati restiterunt tamen, quousque mille hominum lectissimorum globus e transverso in latera invaserunt; tunc enim ex omni parte effusissimam fugam fecere. Quodsi Diæus ab adverso prœlio Corinthum se recepisset eodemque dispersas suorum reliquias coegisset, potuissent fortasse Achæi a Mummio, præsertim si ad obsidionem res devenisset belloque mora fuisset injecta, mitius aliquid impetrare. At ille ut primum sui terga hosti vertere cœperunt, recta Megalopolin evasit; in Achæis servandis haudquaquam ea usus animi magnitudine, qua Callistratus Empedi filius olim Atheniensium saluti consuluerat. (5) Is enim in Sicilia ad Asinarum amnem, Atheniensium et eorum qui ejus expeditionis socii fuerant copiis prope ad internecionem deletis, per medios hostes equitibus, quorum ipse dux erat, audacter viam fecit; ac deinde Catinam cum magna suorum parte incolumis elapsus, mox eadem via Syracusas pergens eos opprimere est conatus, qui castra Atheniensium diripiebant. Ibi quinque ex hostium numero cæsis ipse, equo saucio, aliquot letalibus vulneribus acceptis, animam efflavit. (6) Hic igitur, parta et Atheniensibus et sibi insigni gloria, servatisque quibus imperarat equitibus mortem sponte oppetiit. At Diæus, illius virtutem minime æmulatus, amissis Achæorum copiis Megalopolitanis imminentis calamitatis nuntium ipse attulit; ac postremo manu sua uxore, ne captiva in hostium potestatem veniret, occisa, hausto ipse veneno occubuit; et sane uti pecuniæ cupiditate Menalcidæ par fuit, sic propemodum vitæ exitum habuit mortis turpitudine consimilem. (7) Achæi, qui Corinthum post pugnam confugerant, intendentibus se noctis tenebris clam abiere, et cum illis Corinthiorum longe maximus numerus. Mummius etsi apertas videbat Corinthi portas, intrare tamen urbem cunctabatur, quod ne intra muros insidiæ comparatæ fuissent metuebat. (8) Tertio demum post pugnam die Corinthum vi cepit cremavitque; viri omnes trucidati, feminæ et pueri Mummii jussu sub corona venditi; venditi etiam servi quicunque manumissi in Achæorum acie steterant, neque in prœlio ceciderant. Ornamenta et signa admiratione quæque dignissima Romam asportata; quæ vero minoris erant pretii, Attali auxiliorum duci Philopœmeni donata; et hac ipsa 342etiam ætate apud Pergamenos Corinthiorum spolia visuntur. (9) Aliarum urbium, quæ contra Romanos bellum susceperant, muros Mummius dejecit, arma civibus ademit, priusquam Roma mitterentur quorum consilio in Græciæ rebus ordinandis uteretur. Ubi vero adfuerunt illi, statim omnem e civitatibus popularem administrationem sustulit; magistratus ex censu instituti, tributa Græciæ imposita, locupletibus extra fines suos agri possessione interdictum, concilia singularum nationum, Achaicum, Phocicum, Bœoticum, itidemque in aliis Græciæ partibus, pariter omnia abolita. (10) Non multis post annis Romanos Græcorum misericordia cepit. Quare et prisca concilia sua cuique genti restituta et agros extra fines habere permissum; remissæ etiam quas Mummius civitatibus constituerat multæ. Bœotos enim ille et Eubœenses Heracleotis talenta centum, Achæos Lacedæmoniis ducenta pendere jusserat. Hæc illis civitatibus pecunia omnis a Romanis condonata. Sed mittitur etiamnum in Græciam prætor Romanus; quem Achaiæ, non Græciæ prætorem appellant, quod scilicet Græci subacti erant principatum obtinentibus Achæis. (11) Confectum est Achaicum bellum archontis magistratum Athenis gerente Antitheo, Olympiade sexagesima supra centesimam, qua (de stadio) victor est renunciatus Diodorus Sicyonius.
CAPUT XVII.
Græcia tunc temporis ad summam inopiam redacta — Græciæ sors sub Nerone et Vespasiano — Achaiæ finium et urbium descriptio, primum Dymes — de memorandis Dymes — Atte dæmone — Œbota cursore.
Atque his quidem temporibus Græcia, jam pridem multis particulatim lacerata et vexata adversis rerum casibus, ad summam inopiam depressa est. Argos, quæ heroicis olim temporibus admodum potens et opulenta fuerat civitas, translato ad Dores regno acerbiorem experiri fortunam cœpit. (2) Atheniensium rempublicam post Peloponnesiaci belli et pestilentiæ cladem respirantem et quasi emergentem rursus, Macedonum potentia paucis post annis erat oppressura. Bœotiis Thebis itidem ex Macedonia Alexandri iracundia exitio fuit. Lacedæmonios Thebani Epaminondæ virtus ac deinde Achæorum arma perculere. Sero tandem et ægre Achæorum imperium quum, quasi ex truncata et majori ex parte arida arbore, surgere conaretur, quominus invalesceret, imperatorum suorum obstitit improbitas. (3) Multis post ætatibus quum ad Neronem Romanorum imperium pervenisset, is Græciæ sine populi Romani detrimento suam reddidit libertatem. Pro ea enim Sardiniam prædivitem insulam ei attribuit. In hoc Neronis factum quum intueor, rectissime mihi videtur Plato Aristonis filius dixisse, gravissima quæque et maxime insignia peccata non esse leviorum aut mediocrium ingeniorum offensiones; sed ab animi præclara quadam indole, vitiosa educatione depravata, proficisci consuevisse. (4) Sed enim non fuit hoc beneficium 343Græcis ad diuturnitatem stabile. Nam quum imperii gubernacula post Neronem Vespasianus teneret, Græci ad interna bella processerunt; quare eos Vespasianus annuo vectigali imposito Romanis magistratibus iterum parere jussit, quod diceret libertate uti Græcos jam dedidicisse. Et hæc quidem de Achæorum rebus quæ commemorarem habui.
5. Agri fines inter Achæos et Eleos Larisus amnis est; et in ipsa fere fluminis ripa Larisææ Minervæ templum. Abest a Lariso Achæorum urbs Dyme stadia ferme triginta. Hanc Philippus, Demetrii filius, unam ex omnibus Achæorum urbibus dicto audientem habuit; et hanc unam ob culpam Sulpicius (hic quoque dux Romanus) exercitui Dymen diripiendam dedit; Augustus eam postea Patrensibus attribuit. (6) Priscis temporibus Palea est appellata. Hoc quod nunc habet nominis tunc accepit, quum in Ionum adhuc ditione esset. Neque vero satis mihi liquet, utrum a Dyme femina indigena, an a Dymante Ægimii filio sit nuncupata. Quodsi quis forte elegos legerit, qui in Œbotæ statua Olympiæ inscripti sunt, non facile tamen de hujus urbis nomine ambigere possit. Œbotæ enim Dymæo palma de stadio data Olympiade sexta; statua vero in Olympia ex Delphico quodam responso octogesima demum Olympiade est erecta. Ad eum hi versus inscripti:
(7) Œniæ Œbotas stadium superavit Achivus,
per quem Palea clarius enituit.
Verum nihil nominis hæc commutatio, quod scilicet non Dymen, sed Paleam hi versus nominent, quemquam conturbarit. Prisca enim nomina carminibus præ recentioribus apta judicantur, et ea inprimis usurpant Græci poetæ, qui Amphiaraum et Adrastum Phoronidas, Erechthiden Theseum solent appellare. (8) In suburbano Dymes agro ad viæ dexteram Sostrati sepulcrum exstat. Fuit hic indigena adolescentulus, Herculi (ut aiunt) in amoribus, et superstitem illi Herculem ipsum tumulum puero fecisse memorant capillumque inferias misisse. Ætate etiamnum mea imminet terræ aggeri pila cui Herculis signum insistit. Parentare etiam Sostrato populares suos accepi. (9) Habent iidem Dymæi Minervæ ædem et signum valde prisci operis. Aliud etiam apud Dymæos Dindymenæ matri et Attæ dedicatum est fanum. Attes quidem hic quisnam fuerit, de eo nihil omnino arcani invenire potui. Sed Hermesianax elegorum scriptor versibus prodidit, Calai Phrygis filium fuisse et ad sobolem procreandam plane inutilem editum a matre. Quum jam adolevisset, in Lydiam migrasse idem Hermesianax narrat ibique Magnæ Matris cæremonias monstrasse; tanto vero in honore apud Lydos fuisse, ut id moleste ferens Juppiter aprum in Lydorum segetes immiserit; (10) a quo et alii e Lydis et ipse Attes 344interemptus fuerit. Aliquid quod hinc pendet faciunt Gallogræci Pessinuntis incolæ: sue enim tanquam impura bestia omnino abstinent. Sed hoc non ipsi credunt de Atte, verum alius longe sermo est de eo apud ipsos memoriæ consecratus. Jovem fabulantur per somnum in terram semen profudisse; terram postea absoluto fœturæ tempore genium edidisse qui duplex haberet inguen, alterum maris, alterum feminæ; Agdistin appellatum; deos monstro exterritos virilem ei partem exsecuisse; (11) ex ea amygdalum enatam, cujus quum maturos fructus appetisset Sangarii amnis filia eosque in sinum abdidisset, evanuisse illos quidem, verum puellam gravidam factam puerum enixam; hunc expositum et a capro educatum, quum adolevisset, eximia fuisse et multo quam humana excellentiore pulchritudine: quocirca acri ejus amore captum Agdistin. Quum ad virilem ætatem pervenisset, Pessinuntem eum propinqui sui miserunt, ut regis filiam uxorem duceret. (12) Ibi quum jam nuptiale carmen cantaretur, repente Agdistis interveniens tantum Attæ immisit furorem, ut sibi pudenda præcideret. Hoc item socer ipsius fecit. Agdistin facti in Atten admissi pœnituit. Quare a Jove impetravit ne qua in posterum corporis Attæ pars putresceret aut tabesceret. Hæc de Atte in vulgus prodita. (13) In Dymæorum finibus Œbotæ cursoris ** qui quum primus ex Achæis Olympiæ coronam meruisset neque ullum apud cives suos eo nomine præcipuum honorem esset adeptus, imprecatum Achæis aiunt ne quis ipsorum unquam palmam Olympicam ferret. Exstitit omnino deorum aliquis cui fuit curæ ratam facere eam Œbotæ exsecrationem. Id tum demum resciverunt Achæi, quum se mirantes Olympicarum palmarum compotes fieri nunquam amplius potuisse Delphos ad oraculum miserunt: (14) et tunc quidem, quum et alia in Œbotæ honorem instituissent virique statuam in Olympiam misissent, mox Sostratus Pelleneus in stadio pueros vicit. Et hac etiamnum ætate Achæis athletis solenne, ut priusquam in Olympicum certamen descendant, Œbotæ parentent, ejusque statuæ victores coronam imponant Olympiæ.
CAPUT XVIII.
De Piro amne et urbe Oleno — Patrensium urbe et Glauco amne — Patrensium de Baccho narratio — Patrei stemma — urbs Patræ relicta et ab Augusto Imperatore restituta — de memorandis urbis Patrensium, templo et signo Dianæ Laphriæ — sacris anniversariis Dianæ Laphriæ.
Stadia ferme quadraginta progressis a Dyme Pirus amnis in mare decurrit, in cujus prope ripa Achæorum urbs Olenus olim incolebatur. Et Herculis sane qui vitam ac res gestas versibus commemorarunt, prope omnes non minimam carminum suorum partem consumserunt in Dexameno Oleni rege et quibus muneribus hospitaliter fuerit ab eo acceptus. Ac parvum certe ab initio olim fuisse oppidum testantur elegi, quos in Eurytionem Centaurum fecit Hermesianax. Insequentibus dein temporibus ex Oleno propter civitatis imbecillitatem Piras et Euryteas se incolas recepisse memorant. (2) Ab amne Piro stadia ferme octoginta distat Patrensium urbs; a qua non procul in mare Glaucus amnis 345erumpit. Qui de Patrensium antiquitate disserunt, eam regionem primum omnium incoluisse indigenam Eumelum tradunt, et paucis hominibus imperasse. Ad eum ex Attica venisse Triptolemum, a quo et fruges acceperit Eumelus et rationem urbis condendæ; et primam quidem urbem sumto nomine de terræ cultu Aroam appellatam; (3) tum Triptolemo consopito Eumeli filium Anthean ad Triptolemi currum dracones jungere ausum et ex eo frumenta serere, de curru vero excussum diem obisse; Eumelum et Triptolemum de pueri nomine communi consilio a se conditam urbem Antheam nuncupasse. (4) Ædificata est etiam tertia urbs inter Aroam et Antheam, Mesatis dicta. Quæ vero Patrenses prædicant de Baccho, quod intra Mesatin oppidum educatus quodque ibidem Titanum insidiis in omne periculi genus fuerit adductus, nihil sermoni Patrensium adversans, ipsismet Mesatis (Mesatei?) nomen exponendum relinquo. (5) Ejectis deinde ab Achæis Ionibus, Patreus Preugenis filius, Agenoris nepos, Achæos edicto vetuit Antheam et Mesatin incolere; Aroes vero pomœrio ampliato veterem oppidi ambitum novo inclusit et Aroen de suo nomine Patras vocavit. Agenor fuit Preugenis pater, Arei filius, Ampycis nepos: Ampyx vero Peliæ filius. Is ab Ægineta, Derito, Harpalo, Amycla, Lacedæmone ordinem gentilitatis ducebat. (6) Hi Patreo natales fuere. Patrenses vero privatim aliquando soli ex Achæis omnibus in Ætoliam transmiserunt, quo Ætolis veteribus amicis adversus Gallos auxilium ferrent. Insigni vero clade pluribus prœliis accepta, fortunis prope omnibus eversi Patras longe maxima pars reliquere præter paucos: ceteri per agrum dispersi, quo se ex terræ cultu recolligerent, oppida præter Patras ipsas incolere cœperunt Mesatin, Antheam, Bolinen, Argyram et Arbam (?). (7) Augustus deinde, vel quod ad navium appulsum Patras valde esse appositas judicaret, vel alia quacumque de causa, remigrare omnem illam multitudinem ex illis oppidis Patras jussit. Quin eodem, Rhypis Achæorum urbe funditus eversa, ejus multitudinem traduxit. Et Patrensibus solis ex Achæis omnibus ut sua libertate uterentur concessit; atque cetera in eam civitatem beneficia contulit, quibus a se deductas colonias Romani afficere consueverunt. (8) Est Patrensibus in arce Laphriæ Dianæ fanum; peregrinum deæ cognomen, et ipsum deæ signum aliunde huc deportatum. Calydonem enim atque adeo ceteram Ætoliam quum desolavisset Augustus, quo Nicopolin a se conditam urbem ad Actium promontorium frequentaret incolis, Ætolicum hoc Laphriæ simulacrum Patrensibus datum. (9) Nam quum multa quæ Ætolis et Acarnanibus ademerat signa Nicopolin transportanda curasset, de spoliis 346Calydonis et alia ornamenta Patrensibus, et hoc ipsum Laphriæ Dianæ signum donavit; quod hac ipsa etiam ætate a Patrensibus in arce colitur. Cognomen deæ inditum a Phocensi homine tradunt: Laphrium enini Castalii filium, Delphi nepotem, priscum Dianæ signum apud Calydonios dedicasse. (10) Sunt autem qui ex eo Laphriæ cognomen exstitisse putent, quod temporis longiore spatio facta esset magis elaphra, id est levior, in Calydonios Dianæ ira, quam ante gravissimam adversus Œneum exercuerat. Præfert signum venatricis habitum, ex ebore vero et auro est fabricatum; opifices fuere Naupactii Menæchmus et Soidas, quos Canacho Sicyonio et Callone Ægineta non multo ætate fuisse inferiores conjiciunt. (11) Sacrum quoque Dianæ anniversarium, Laphria, patrio ritu Patrenses faciunt. Viridia ligna, sedecim cubitûm longitudine singula, circa aram in orbem disponunt, postquam intra aram aridissima posuerunt. Adscensum ad aram sub festum diem terra in gradus aggesta faciliorem exstruunt; (12) pompam deæ magnificentissimo apparatu transmittunt; in ea virgo quæ sacerdotio fungitur postrema omnium cervorum bijugo curru invehitur; postero die sacra rite celebrantur magno tum publico tum privato omnium studio. Intra aræ septum viventia animalia conjiciunt, esculentas aves et cujusvis generis victimas, apros etiam, cervos, capreas, nonnulli luporum et ursorum catulos, alii prægrandes et adultas jam feras. In aram ponunt etiam pomiferarum cujusvis generis arborum fructus. (13) Immissis ignibus ursos vidi et alias feras in exteriorem aræ partem flammarum impetu ejectas, nonnullas etiam vi erumpentes: et has quidem e fuga reportatas in rogum reponunt, neque omnino unquam ut a fera quisquam ulla læderetur ipsi aiunt contigisse.
CAPUT XIX.
De Eurypyli monumento et Diana Triclaria — Comætho et Melanippo — Eurypyli arca.
Est inter Laphriæ Dianæ ædem et aram exstructum monumentum Eurypyli. Hic quisnam fuerit et quam ob causam huc venerit, jam exponam, si prius tamen sub Eurypyli adventum qui fuerit in his locis hominum status enarravero. Tenentibus Aroen, Antheam et Mesatin Ionibus communis sacra fuit area et ædes Dianæ cognomento Triclariæ. Huic quotannis festos dies agitabant et nocturna sacra faciebant Iones. Sacerdotium penes virginem erat usquedum illa nuberet. (2) Accidisse autem aiunt ut, quum hoc fungeretur sacerdotio virgo eximia admodum specie Comætho 347nomine, ejus amore Melanippus caperetur adolescens, tum ceteris laudibus, tum vero corporis forma æqualium suorum longe præstantissimus. Hic quum amore sibi mutuo puellam devinxisset, uxorem eam a patre sibi poposcit. Enimvero hoc vitium senectutem comitatur, ut juvenibus plerumque quum aliis in rebus adversentur tum in amoribus eorum nihil doloris sentiant. Unde etiam Melanippus tunc, quum amans amantem ducere cuperet, nihil æquum aut mite vel a suis, vel a puellæ parentibus impetrare potuit. (3) Sed enim quantam tum ad hominum jura confundenda, tum ad numinis honores evertendos vim habeat amor, et alia sæpe rerum eventa et Melanippi casus declaravit. Etenim in ipsa Dianæ æde juvenes congressi cupiditatem suam explerunt, ac templo etiam in posterum æque ac thalamo usuri erant. Sed incolas ejus regionis subita Dianæ ira infestavit, ita ut nec terra fructum ullum redderet et morbi eis insoliti funeraque ex istis morbis longe frequentiora quam ante exsisterent. (4) Quum igitur ad Delphicum oraculum confugissent, Pythia vates Melanippum et Comæthonem mali auctores arguit, jussitque oraculum tum eos ipsos Dianæ immolari, tum singulis annis virginem et puerum qui forma essent elegantissimi eidem numini mactari. Ob hoc sacrificium fluvius qui Triclariæ Dianæ templum præterlabitur, Amilichus (Immitis) est appellatus: nam ante illud tempus sine ullo fuit nomine. (5) Pueri quidem et virgines, qui nullo in deam perpetrato scelere ob Melanippi et Comæthûs noxam peribant, et ipsi miserandam adiere sortem et propinquis suis funestissimum attulere luctum: at Melanippus et Comætho mihi quidem extra calamitatis aleam fuisse videntur; prosperi enim in amore successus soli homini animam adæquare suo pretio videntur. (6) Sacri tam immanis hunc memorant finem fuisse: quum ex Delphici Apollinis oraculo jam ante cognovissent, a peregrino aliquando rege peregrinum item deum importatum iri, ac tunc desituros humana hostia Triclariæ facere; Ilio capto in divisione prædæ Eurypylo Euæmonis filio arca obtigit, in qua inclusum fuerat Bacchi signum, quod a Vulcano fabricatum putabant, dono vero a Jove Dardano datum. (7) Ceterum de ea arca duplex sermo proditur. Alii enim ab Ænea in fugam jam se conjiciente relictam, alii a Cassandra abjectam dixere, quum sciret illam magno Græcorum alicui, qui eam forte sustulisset, malo futuram. Aperuit igitur arcam Eurypylus, apertaque statim ut simulacrum conspexit, mentis impos est factus, atque adeo ut, quum perpetua prope agitaretur insania, raro admodum ratione uteretur. Quare quum ita esset affectus, non in Thessaliam suæ cursum navigationis direxit, sed quum Cirrham per Cirrhæum sinum applicuisset, Delphos perrexit, et oraculum, quanam ratione furoris illo morbo liberari posset, consuluit; (8) responsum vero ei redditum, ut quo in loco homines offendisset peregrino ritu sacrum facientes, ibi arcam expositam dedicaret et ipse sedem ibidem suam statueret. Delatus inde ventis Aroen Eurypylus 348quum in litus exscenderet, forte in illud incidit tempus, quo ad Triclariæ aram puer et virgo jam adducti prope erat ut mactarentur; atque ille quidem haud magno negotio sacrum id animadvertit cum oraculi voce congruere. Rediit etiam incolis in memoriam, quum regem, quem ante nunquam viderant, et arcam simul conspexissent, quod jam pridem et ipsis prædictum fuerat; ac illa arca dei cujuspiam signum contineri suspicati sunt. (9) Hic rei eventus Eurypylum insania, sacro immani oppidanos liberavit; et fluvius mutato nomine, Milichus (Mitis) cœptus est appellari. Scripsere nonnulli, non accidisse quæ commemoravimus, Eurypylo Thessalo, sed Eurypylum, Dexameni Oleni regis filium, ab Hercule, cujus in oppugnatione Ili comes fuerit, arcam accepisse: cetera vero eodem quo nos modo etiam ipsi memorant. (10) Sed enim neque Herculem crediderim quid in arca abditum esset ignorasse, vel, id si rescisset, fatale donum belli societate sibi conjuncto homini daturum fuisse. Neque ipsi Patrenses alium Eurypylum memorant quam Euæmonis filium; cui parentalia faciunt anniversaria per festos Baccho dies.
CAPUT XX.
De deo Æsymnete dicto ejusque cultu — Minerva Panachaide ac templis signisque deorum in urbe Patrensium — Odeo Patrensium et Atheniensium — templo Dianæ Limnatidis — aliis templis et signis.
Deo qui in arcam fuerat abditus cognomen est Æsymnetes. Præsunt ejus religioni novem viri ex civitatis principibus electi, et feminæ primariæ totidem; ac per dies quidem festos nocte una arcam foras effert sacerdos. Ea nox hanc habet quasi prærogativam. Descendunt etiam ad Milichum fluvium oppidanorum liberi omnes cum spiceis coronis, qui est idem ornatus quo ad aram olim Dianæ qui mactandi erant deducebantur. (2) Nostra ætate eas coronas in templo deæ deponunt, ac deinde ubi se flumine abluerint, novis ex hedera impositis coronis recta ad Æsymnetæ fanum procedunt. Hoc ritu sacrum illud peragitur. Intra Laphriæ ambitum Minervæ etiam ædes est cognomento Panachaidis, cujus signum ex auro et ebore. (3) Descendentibus ad inferiorem urbis partem, est Matris Dindymenes delubrum, in quo Attes etiam colitur, etsi nullum ejus monstratur signum; Magnæ Matris ipsius marmoreum est. In foro Jovis Olympii templum est: sedet ipse in solio prope adsistente Minerva. Ultra Olympii, Junonis est simulacrum. Apollini etiam fanum dedicarunt; dei nudum est ex ære signum, pedibus tantum calceatis, quorum altero bovis calvæ insistit. (4) Delectatum vero bobus Apollinem, in hymno quem in Mercurium fecit docet Alcæus, boves surreptas Apollini a Mercurio memorans. Sed etiam ante Alcæum versibus prodidit suis Homerus 349certa mercede Laomedontis armenta Apollinem pavisse; ita loquentem in Iliade Neptunum fecit:
(5) Ipse ego Trojanam vallabam mœnibus urbem
tam latis pulchrisque ut inexpugnabilis esset;
at tu, Phœbe, boves camuras tunc pastor agebas.
Hanc ergo figmenti de bovis calva rationem habuisse fictorem conjicere licet. In foro sub divo positum est Minervæ signum, in cujus fronte est Patrei sepulcrum. (6) Cum foro Odeum conjunctum est. In eo Apollinis simulacrum dedicatum est eximia admodum specie. De manubiis illud Patrenses fecere, quum ex Achæis omnibus soli Ætolis contra Gallos auxilium tulere. Exornatum Odeum illud est omnium quæ in Græcia sunt magnificentissime, excepto duntaxat eo quod Athenis est. Illud enim et magnitudine et ornamentorum insignibus facile superat quorumvis operum splendorem; ab Herode vero Attico in mortuæ uxoris memoriam est dedicatum. Ejus operis in commentario de rebus Atticis idcirco nullam fecimus mentionem, quod eam historiam ante quam Herodes Atticus ædificationem illam instituisset perscripseramus. (7) Sed ad Patrenses redeo. E foro abeuntibus qua parte est Apollinis ædes, porta est in eo urbis exitu, et supra portam inauratæ statuæ eminent, Patreus, Preugenes, Atherion, qui, ut ipse Patreus, pueri sunt. In adversa fori regione juxta eundem exitum fanum est cum area sacra Dianæ Limnatidis. (8) Aiunt tenentibus jam tum Lacedæmonem et Argos Doribus Preugenem ex quodam somnio Limnatidis signum Spartanis surripuisse; in ea re servi, cui fidem habebat maximam, opera usum. Servatur hoc ex ligno signum antiquum reliquo tempore Mesoæ, quo a Preugene primum est e Sparta deportatum; verum ipso Limnatidis festo die e sacris servis unus e Mesoa illud transfert Patras in aream deæ. (9) In ea area Patrenses habent alias quoque sacras ædes; non sub dio illas quidem, sed ad eas per porticus est aditus. Ibi Æsculapii signum præter vestem e marmore, Minervæ ex ebore et auro est fabricatum. Ante Minervæ templum Preugenis monumentum est, ad quod anniversaria fit parentatio Preugeni, fit item Patreo, eo ipso tempore quo Limnatidi solennia peraguntur sacra. Non longe a theatro ædes duæ sunt, Nemesis una, Veneris altera. Dearum signa e candido marmore sunt, insigni utrumque magnitudine.
CAPUT XXI.
De Baccho Calydonio ac Coresi erga Callirrhoen amore — tribus Bacchi signis eorumque nominibus — Neptuni cognominibus templa et signa in urbe Patrensium porro recensentur — de miro Patrensium oraculo prope fontem — oraculo Apollinis — Thyrxei in Cyaneis et Sarapidis templis Patris — feminis Patrensium.
In eadem urbis regione templum est Bacchi cui cognomen Calydonio. Est enim et hujus dei signum e Calydone Patras deportatum. Fuit, dum Calydon stetit, inter 350alios Bacchi sacerdotes Coresus, cui uni omnium hominum ex amore indignissimi casus evenere. Amabat hic Callirrhoen virginem; et quanto erat Coresi amor vehementior, tanto erat puellæ animus ei infestior. (2) Quare quum neque precum, neque munerum ullo genere omnia expertus Coresus virginem flectere potuisset, postremo supplex ad Bacchi signum confugit opem poscens. Deus simul atque audivit sacerdotis precationem, incessit statim Calydoniis ebrietati persimilis quidam furor, ex quo passim populari vesaniæ morbo interibant. In ea lue ad Dodonæ oraculum confugiunt. Erat enim apud ejus oræ incolas, Ætolos et eorum finitimos Acarnanas et Epirotas, columbarum et responsorum qua ex quercu edebantur maxima ut veracissimi oraculi autoritas. (3) Responsum qui missi fuerant tulere, placandum Bacchum, cujus ira tantam apportasset perniciem. Esse vero placandi numinis unam illam rationem, si ad ejus aram Coresus vel Callirrhoen ipsam immolasset vel alium qui se pro illa devovere sustineret. Puella quum frustra deprecando, ne eorum quidem a quibus educata fuerat impetrato auxilio, cædi destinata esset, (4) et iis omnibus comparatis quæ ad sacrum rite peragendum in promptu esse oportere Dodonæi Jovis oraculum monuerat, cum infulis victimæ ornatu ad aram jam deducta fuisset; Coresus ipse, qui sacris præerat, amore victus nihil jam pristinæ in puellam iræ indulgens, se ipsum pro illa occidit, ae re ipsa ostendit se omnium quos novimus hominum minime ficto amore fuisse incensum. (5) Commota rei spectaculo Callirrhoe, animum mutavit; quumque mentem ejus subiisset partim Coresi commiseratio, partim pudor eorum quæ in illum commiserat, et ipsa semet ad fontem, qui non procul abest a Calydonis portu, jugulavit. Eum fontem posteri de puellæ nomine Callirrhoen nuncuparunt. (6) Est apud Patrenses non longe a theatro indigenæ cujusdam feminæ sacrarium, in quo Bacchi signa totidem, quot erant antiqua oppida, et iisdem nominibus, Mesateus, Antheus et Aroeus. Signa hæc festis Baccho diebus in Æsymnetæ templum deportant: quod templum vero Æsymnetæ in maritima urbis parte situm est, ad ejus viæ, qua e foro exitus patet, dexteram. (7) Descendens ab Æsymnetæ aliud conspicias templum et signum e lapide, quod Salutis nuncupatur. Dedicatum aiunt jam tum ab Eurypylo, quum insaniæ morbo liberatus fuit. Proxime ad portum Neptuni ædes est cum signo marmoreo, cujus rectus est status. Neptunum quidem, præter ea cognomina qui a poetis ficta sunt ornandi carminis causa et quæ gentes prope singulæ privatim imponunt, communia fere omnibus et maxime insignia sunt Pelagius (Marinus), Asphalius (quasi Securitatem parans) et Hippius (Equester) (8) Equestrem autem cur appellent hunc deum, alius aliam sibi causam persuaserit. Ego ex eo conjicio quod equitationem primus Neptunus invenisse dicatur. Homerus quidem quo loco certamen equorum 351describit, Menelaum facit jusjurandum concipientem per hujus ipsius dei numen:
En age equos tangens Neptuni numina jura,
fraude meos nulla prudens tardare jugales.
(9) Pamphus vero, vetustissimorum apud Athenienses hymnorum auctor, Neptunum appellat «equorum ac navium erectis vexillis ornatarum largitorem.» Satis itaque probabile, non aliunde eum quam ab equitatione nomen illud adeptum. (10) Patris quidem non procul a Neptuni, Veneris templa sunt. Deæ signum e duobus quæ ibi dedicata sunt alterum e mari piscatores reti extraxerunt una ante me ætate. Sunt et proxime portum signa, et Martis quidem ex ære; Apollini vero et Veneri (quibus prope portum area etiam sacra dedicata est) os, manus et imi pedes e marmore, reliquæ partes e ligno confectæ sunt. (11) Est etiam in ipsa maritima ora lucus, in quo curricula luculenta et stationes æstivo anni tempore valde suaves. In eodem luco Apollinis et Veneris delubra spectantur cum signis marmoreis. Proximum luco est Cereris fanum; dea ipsa et Proserpina stant, Telluris effigies in solio sedet. (12) Pro Cereris æde fons est: is qua parte templum spectat, lapideum habet sepimentum, ab exteriori vero parte descensus ad eum structus est. Ibi oraculum est maxime veridicum. Cognoscuntur tamen ex eo non rerum omnium, sed morborum duntaxat eventa. Speculum tenui suspensum funiculo demittunt, ita librantes ut in fonte omnino non mergatur, sed imo ambitu summam aquam contingat. Exinde ubi odores adoleverint et rite deam precati fuerint, inspiciunt in speculum; et ex ejus imaginibus periturusne an victurus is æger sit, de quo consuluerunt, divinant. (13) Neque latius omnino hujus aquæ divinatio patet. Proxime autem Cyaneas Lyciæ finitimas oraculum est Apollinis Thyrxei: aquæ vero quæ est juxta Cyaneas ea est natura, ut in eam si quis introspiciat, similiter omnia ei quæ vult videre liceat. Sunt etiam Patris juxta lucum duo Sarapidis templa; in quorum altero Ægypti Beli filii monumentum. Ægyptum Aroen confugisse tradunt Patrenses filiorum luctu confectum, quum ipsum Argorum nomen exhorresceret et inprimis a Danao sibi plurimum metueret. (14) Est etiam apud Patrenses Æsculapii templum. Hoc supra arcem, ad eam portam per quam exeunt qui Mesatin iter habent, est conditum. Feminarum Patris quam virorum duplo fere major est numerus; et hæ quidem si quæ aliæ ad Venerem pronæ. Texendis e bysso, quæ in Elide provenit, reticulis et alia veste earum complures victum quæritant.
352
CAPUT XXII.
De Pharis urbe, fluvio Piero et platanis miræ magnitudinis — Mercurio Agoræo ejusque oraculo — lapidibus quadrangulis a Pharensibus cultis et Phararum conditore — Tritæa urbe et monumento picturis Niciæ exornato. — Tritææ conditore — summorum deorum templo — itinere Ægium versus — mira amnis Charadri vi.
Pharæ Achæorum oppidum Patrensibus est ab Augusto attributum. Via interest stadiûm centum et quinquaginta; a mari vero ad continentem superiorem oram, stadiûm intervallum circiter septuaginta. Præterfluit Pharensium agrum fluvius Pierus, idem (opinor) qui et Oleni ruinas præterlabitur, quem maris accolæ Pirum nominant. In ejus ripis platanorum lucus est tanta arborum magnitudine, ut intra cavernas (multæ enim ex ipsa vetustate concavæ sunt) qui velint et epulentur et somnum capiant. (2) Fori area magno et late patenti ambitu est, quo scilicet spatio esse consueverant priscorum fora. In medio Mercurii marmoreum signum cum barba, ipsi terræ insistit, forma quadrangula, modica magnitudine. Testatur inscriptio a Messenio Simulo dedicatum. Cognomen ei est Agoræo (Forensi), et proxime eum constitutum est oraculum. Ante Mercurii signum situs est focus et ipse lapideus; ad eum focum plumbo agglutinatæ sunt æneæ lucernæ. (3) Qui deum consulit, accedit sub vesperam et thus super foco adolet, deinde oleo infuso lucernas accendit; tum vero in ara ad simulacri dextram nummum patria nota signatum (appellant Æreum) dedicat, deumque ad aurem rogat quodcumque placuerit, inde e foro abiens manibus aures premit. Ubi e foro excessit, amota ab auribus manu quam primum excepit vocem, eam sibi oraculi loco ducit. (4) Talis etiam apud Ægyptios ad Apidis fanum celebratur oraculi religio. Est item Pharis aqua Mercurio sacra; Hama (?) fonti nomen. Pisces ex eo non capiunt, quod sacros deo putant. Prope ipsum dei signum lapides fere triginta erecti sunt quadrangula figura; singulos certis deorum nominibus appellantes Phararum incolæ venerantur. Atque adeo olim apud universos Græcos rudes lapides pro simulacris divinos honores obtinebant. (5) Est procul oppido stadia ferme quindecim Castoris et Pollucis lucus, lauris consitus plurimis; neque ædes tamen in eo est neque signa: aiunt incolæ, Romam quæ fuerant fuisse deportata; ara tantum exstat lapidibus vilibus exstructa. Pro certo comperire non potui, Pharesne Phylodamia Danai filia natus, an alius quis illi cognominis eam urbem condiderit. (6) Tritæa quidem Achæorum et ipsa urbs a litore interior; Patrensibus hæc quoque attributa Imperatoris voluntate. Abest a Pharis stadia centum et viginti. Antequam ingrediaris urbem, sepulcrum videas candido lapide exstructum, 353insigne illud quidem tum reliquo opere, tum maxime quod in eo Niciæ relucent picturæ. In eburnea sella sedet eximia specie mulier juvenis; adstat ei ancillula umbraculum tenens; (7) et adolescentulus plane impuber tunica amictus et supra tunicam punicea chlamyde; cui servulus adstat cum jaculis, venaticos canes ducens. Nomina eorum cognoscere non potuimus; sed in medio cuique posita erat conjectura, illud esse viri et uxoris monumentum. (8) Tritææ quidem conditorem Celbidan sunt qui dicant fuisse; venisse vero illum e Cumis Opicæ terræ. Alii a Marte tradidere Tritæam Tritonis filiam compressam; fuisse eam Minervæ sacerdotem dum virgo esset; Melanippum Marte et Tritæa natum, quum adultus esset, urbem condidisse et de matris nomine appellasse. (9) Est Tritææ fanum quod Maximorum deorum vocatur. Simulacra fictilia sunt. Sacra his annua non alio ritu fiunt quam Baccho apud cunctos fere Græcos. Minervæ etiam ædes exstat, deæ signum lapideum hac ætate cernitur, priscum Romam fuisse deportatum Tritæenses ipsi memorant. Iidem Marti etiam et Tritææ solenne habent rem divinam facere. (10) Atque hæ quidem procul a mari et plane interiores in continenti terra urbes sunt. Navigantibus Ægium a Patris distat stadia quinquaginta promontorium cui nomen Rhion. Portus Panormus longius abest a promontorio stadia quindecim. Totidem a Panormo distat qui Minervæ murus dicitur: a quo ad portum cui Erinei (Caprifici) nomen oram legentibus intervallum stadiûm nonaginta: inde ad Ægium sexaginta: at pedestre iter e Patrensi urbe usque in Ægiensem quadraginta potissimum stadiis brevius est eo marinæ profectionis numero quem modo exposui. (11) Paululum abest ab ipso Patrensium oppido Milichus amnis et Triclariæ templum, in quo signum omnino nullum reliquum est. Situm hoc ad viæ dexteram. Paulo longius progressis a Milicho amne alius est amnis cui Charadrus nomen: e quo quæ verno tempore potarint pecudes, mares gignere creduntur fœtuum partem maximam; eaque de cause pastores aliorsum greges agunt, præter bovillum tamen pecus. Id ab eo flumine idcirco non rejiciunt, quod mares et ad usum sacrorum et ad agrorum cultum magis sunt idonei: ceteri pecoris feminas majore multo æstimatione dignantur.
CAPUT XXIII.
Reliquiæ urbis Argyræ — de Selemno amne et Argyra fonte narratio — de Bolinæo amne et urbe Bolina — promontorio Drepano et reliquiis urbis Rhypum — Ægio urbe, Lucinæ (Ilithyiæ) templo ac signo — de Æsculapio disputatio — Ægii urbis memoranda.
Post Charadrum ruinæ sunt non magnopere insignes Argyræ urbis, et ad dexteram viæ popularis fons Argyra, et Selemnus fluvius in mare exit. De eo indigenarum est pervulgata fabula, Selemnum egregia forma puerum pecus 354ibi pascentem amatum ab Argyra, maris Nympharum una: illam e mari subnatantem cum puero cubare solitam; (2) non longo post temporis intervallo quum pueri forma defloruisset, ad eum ventitare Nympham desisse; desertum ab Argyra puerum amorisque ardore consumptum esse a Venere in amnem mutatum. (Refero quæ Patrenses narrant.) Verum quum in aquam etiam versus Argyræ amore teneretur (sicuti etiam de Alpheo Arethusam amante proditum est), Veneris munere Nymphæ fluvium cepit etiam oblivio. (3) Atque audivi eam vim Selemnum habere, ut qui viri quæve feminæ se in eo abluerint, amorum suorum obliviscantur. Quod nisi commentitium est, quantavis pecunia videatur hominibus ea Selemni aqua pretiosior. (4) Ab Argyra modico intervallo fluvius abest Bolinæus. Fuit ei proxima olim Bolina urbs. Virginem cui Bolina nomen ab Apolline amatam tradunt; quæ fugiens in mare se proximum abjecerit ac postea Apollinis gratia immortalitatem sit adepta. Promontorium inde mari imminet. In hoc ipsum mare fabula vulgavit Saturnum falcem abjecisse, Cœlum patrem quum exsecuisset, et ex eo promontorium Drepanum (Falcem) vocatum. Paululum supra militarem viam cernuntur Rhypum ruinæ: ab illis distat Ægium stadia circiter triginta. (5) Ægiensem agrum perlabitur fluvius Phœnix, et item Meganitas; ambo in mare influunt. Porticus suburbana Stratoni athletæ, qui Olympiæ eodem die pancratii et Iuctæ coronas cepit, erecta est, quo certum ubi se exerceret locum haberet. Habent Ægienses vetustum Lucinæ fanum. Deæ signum, a vertice ad calcem tenui carbaso velatum, ligneum est præter os, summas manus et pedes: quæ partes e marmore Pentelico confectæ sunt. (6) Alteram manum porrigit, altera facem præfert. Attributas ei faces ex eo suspicari possis, quod parturientes dolores haud secus atque ignis urere videantur. Etiam hinc merito faces gestaverit, quod ipsa in lucem fœtus profert. Simulacrum illud fecit Damophon Messenius. (7) Non longe a Lucinæ est sacra Æsculapio area, in qua Hygieæ sunt et Æsculapii ipsius signa. In basi incisi iambi indicant Messenii Damophontis opus esse. In hoc Æsculapii templo altercatio mihi fuit cum Sidonio homine, qui et rerum omnium divinarum peritiores esse Phœnicas quam Græcos contendebat, tum vero et inter ipsos aiebat Æsculapii patrem Apollinem celebrari, matrem vero ei mortalem fuisse negabat. (8) Æsculapium enim aerem esse, ex quo bona valetudo tam homini, quam cunctis aliis animantibus exsistere: Apollinem igitur qui Sol ipse sit, jure patrem Æsculapii 355perhiberi, quod accommodatum anni temporibus cursum peragens aeri salubritatem impertiat. Hæc ego illi facile assentiebar, sed non esse magis Phœnicum eam opinionem quam Græcorum ostendebam; quum Titane etiam (quod est Sicyoniorum oppidum) idem signum Salubritatis dicatur. Esse vero vel puero manifestum aiebam, corporum in terra salubritatem Solis cursu effici. (9) Est item apud Ægienses Minervæ delubrum et Junonis lucus. Minervæ ipsius duo sunt e candido lapide signa. Ad Junonis nemini, præter eam mulierem cui sacerdotium obtigit, fas aspicere. Bacchi etiam ædes est proxima theatro; signum impuberi ore est. In foro etiam Jovis est area cognomento Servatoris: et in primo aditu ad lævam simulacra sunt ænea duo, quorum alterum imberbis effigiem præ se ferens mihi multo esse videbatur antiquius. (10) At ænea signa, quæ recta via (ab introitu?) progressis in cella quadam Neptuno et Herculi, Jovi item et Minervæ dicata sunt, Argivos nuncupant, vel quod (ut Argivi dicunt) Argis fabricata fuerint, vel quod (ut Ægienses narrant) pro deposito illa signa ipsis data fuerint ab Argivis: (11) qui sibi præterea mandaverint ut quotidie sacra facerent ad ea signa: at id quo fine publica impensa, se excogitasse, ut ea ipsa, quibus postea in epulationibus vescerentur, diis rem divinam facientes consecrarent. Sed enim quum depositum aliquando repetissent Argivi, se quoque repetisse quam in sacra erogassent pecuniam; illos quum solvendo non essent, signa ipsis reliquisse. Prope forum communis Apollini et Dianæ ædes dedicata est. In foro etiam est Dianæ templum; sagittas dea ejaculantis effigiem præ se fert. Est etiam Talthybii caduceatoris sepulcrum, cui Spartæ quoque tumulus est aggesta terra exstructus; et utraque civitas Talthybio parentat.
CAPUT XXIV.
Ægii urbi memoranda porro enumerantur — Jovis Homagyrii signum et Cereris Panachææ — synedrium Achæorum in urbe Ægio — de Helice urbe et Neptuno Heliconio — Helice terræ motu funditus eversa — de variis signis, quæ terræ motus præcedunt, et horum varia ratione — Sipyli eversio.
In maritima Ægii parte Veneris delubrum est, Neptuni deinde, Proserpinæ etiam et Jovi Homagyrio (quod est ac si Congregatori dicas) templa dedicata fuere. In Jovis, dei ipsius, Veneris et Minervæ signa exstant. (2) Homagyrium cognomine appellarunt, quod in hunc locum Græciæ principes Agamemnon coegit, quo de illorum sententia consilium caperet, quæ foret Priami regnum bello adoriendi optima ratio. Agamemnoni ipsi et aliæ potuerunt laudes attribui, et ea quod semel habito delectu cum iis tantum qui nomina dederant, nullo postea evocato e Græciæ supplemento, et Ilium et finitimas urbes expugnarit. (3) Proximum est Homagyrio Jovi Panachææ Cereris fanum. Sunt in Ægiensium litore eodem in quo templa quæ diximus, hæc memoratu digna: aqua perennis quæ ab ipso usque fonte quum adspectu tum potu est jucunda: Salutis fanum; 356in quo signum cernere fas nemini præter eos qui sacerdotio funguntur. Ibi sacra et alia rite peragunt et ex ara deæ sumpta liba in mare porriciunt, mittere se illa Arethusæ Syracusas dicentes. (4) Sunt et alia apud Ægienses ex ære fabricata signa, Juppiter puerili ætate et Hercules item impuber, Ageladæ Argivi opera. His deliguntur quotannis sacerdotes, quorum in ædibus asservantur signa. Priscis quidem temporibus decernebatur Jovis sacerdotium puero qui primas pulchritudinis tulisset; quo jam pubescente in alium puerum hic pulchritudinis honos transibat. Hæ patriæ Ægiensibus religiones. Conventus autem apud eos Achæorum hac etiam ætate celebratur, uti ad Thermopylas et Delphos Amphictyonum. (5) Hinc progressis amnis Selinus, et ab Ægio stadiûm intervallo quadraginta ad mare vicus est Helice, frequentis olim urbis nomen. In ea fuit Ionibus religiosissimum Neptuni Heliconii templum. Mansisse apud se cultum ejus dei memorant etiam tum quum ab Achæis ejecti Athenas primum, atque inde postea in maritimam Asiæ oram confugere. In Milesiis etiam qua ad Biblidem fontem iter est, ante ipsam urbem ara monstratur Neptuni Heliconii. Et item apud Teios ambitus est et ara Heliconii plane opere spectando. (6) Quin et Homerus Helices et Heliconii Neptuni mentionem versibus inseruit suis. Interjecto dein tempore quum habitantes ibi Achæi supplices e templo abstractos trucidassent, non fuit lenta dei ad pœnam reposcendam ira: sed vehemens terræ ac repentinus motus non ipsa tantum mœnia et ædificiorum superficiem subvertit, sed urbis etiam totius aream ita obruit, ut ne vestigia quidem ulla posteris agnoscenda relinquerentur.
7. Et alias quidem quoties labes hujusmodi aliqua insignior facta est quæ terram longe lateque concusserit, similiter præcesserunt certa quædam divinitus præsagia, aut perpetui imbres, aut diuturnæ siccitates, tepidæ contra naturam hiemes, æstate anni solis orbis caligine obductus insolite, vel incensus rutilo vel subatro lividus fuit colore (8) fontes utplurimum exsiccabantur; ventorum turbines quocumque irrupissent prævalidas arbores radicitus convellerunt. Nonnunquam etiam ignes longo flammarum tractu per cœlum discurrere: siderum quoque non ante conspectæ formæ magnum hominibus pavorem incussere. Densiores præterea ab ima terra halitus erupere. His et aliis multis prodigiis, antequam terræ tam violenti motus evenirent, homines præmonitos deus vult. (9) Sed hujus tantæ motionis non unam nobis quasi formam ant simplex genus ii quibus hæc jam pridem investigare curæ fuit et 357eorum discipuli ac sectatores prodidere. Pluribus enim modis tremente terra affici quæ moveantur, animadvertere. Levissima est omnium motio (si quid tamen leve existimari possit in tam atroci malo) quoties quæ in partem unam impulsa fuerint et prope jam solo æquata, obnitens ab imo contrarius quidam motus surrigat et restituat. (10) Videre itaque est quum terra in hunc modum moverit, columnas e recto statu jam pene humi dejectas erigi, et distractas parietum partes denuo coagmentari; trabes etiam loco dimotas in pristinam sedem reponi; ad hæc fistulas aut tubulos et si quid aliud ducendis aquis factum, si forte convulsa discesserint, ad unguem rursus compingi, ut non aptius fabrorum arte cohærere posse videantur. Diversus est ab hoc impetus, quo irruente nulla est tectorum aut mœnium tam firma superficies, quæ non corruat ac sternatur æque ac si fuisset bellicis obsidionum tormentis labefactata. (11) Eum vero qui omnium est perniciosissimus non absimili modo fieri volunt quam si spiritus qui in intimis humani corporis penetralibus sedem habet, continua febri densior magnaque cum vi sursum trudatur, ejusque rei se quum in aliis corporis partibus indicia ostendant, tum sub utriusque manus eam juncturam quæ cubitum cum manu extrema committit. Eodem plane modo istum terræ motum recta subire ædificia et fundamenta evibrare non alio ferme modo quam terram talpæ suppellentes egerunt. Solus hic motus ita vehemens est, ut ædificiorum ne vestigia quidem ulla in solo relinquat. (12) Hoc vastitatis genere perculsam ab imo solo Helicen memorant. Accessisse vero et alteram hujuscemodi cladem: maris eluvione hieme anni Helicen totam circumquaque incinctam, ipsumque Neptupi lucum ita inundatione ea obrutum, ut vix summa exstarent arborum cacumina. Quo factum ut repente tum terræ motione violentissima, tum vero maris æstu effusius stagnante urbs tota cum omni civium numero pessum ierit. (13) Talis etiam urbem quæ fuit olim in Sipylo monte casus in hiatum dejecit: ac montis quidem ipsius labe facta defluentes aquæ lacum effecere in ejus voraginis faucibus, cui nunc Saloe nomen. Εt sane in lacu cernebantur ejus urbis ruinæ, priusquam omnia torrentis aqua obtegeret. Helices etiam ruinæ quædam eminent; non jam omnes æqualiter conspiciuntur, parte earum aquis marinis absumpta.