PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ MESSENIACA SIVE LIBER IV.
Reading edition
CAPUT I.
De Messeniorum finibus, saltu Chœrio — Messene Triopæ filia, quæ regioni nomen dedit — regia Messeniorum urbe Andania — primis Messeniæ regibus et magnarum dearum initiis a Caucone allatis et a Lyco, Pandionis filio, perfectis — Methapo, omnis generis sacrorum auctore.
Messenii regionis suæ ab ea parte, quam ad Lacones pertinere Imperator voluit, ad Gereniam fines habent saltum qui nunc Chœrius dicitur. Eam regionem, quum esset deserta, primos incolas hoc modo tenuisse proditum est. Mortuo Lelege, qui in ea Græciæ parte, quæ nunc Laconia dicitur, ab ipso vero Lelegia appellabatur, imperavit, 172e filiis natu major Myles ei in regnum successit: Polycaon, quod erat minor, privatam egit vitam ad illud usque tempus, quo Argivam uxorem duxit Messenen Triopæ filiam, Phorbantis neptem. (2) Ea, patris dignitate et opibus, quibus ille tunc præ ceteris Græcis maxime florebat, elata, privatam viri conditionem ferre non potuit. Comparatis itaque ab Argis et Lacedæmone auxiliis, in hanc ipsam regionem Polycaon invasit, deque uxoris nomine Messenen universam nominavit. Urbes vero et alias condidit, et in qua regni sedem esse voluit, Andaniam. (3) Nam antequam Thebani ad Leuctra prœlium eum Lacedæmoniis commisissent, atque inde Messenen, quæ hac etiam ætate exstat, sub Ithome condidissent, nullam omnino existimo urbem eo nomine nuncupatam. Adducor autem non minimum Homeri versibus. Nam ille in populis enumerandis, qui ad Ilium venerunt, Pylon, Arenen et alias nonnullas recensens, nullam prorsus Messenes mentionem fecit. Satis vero aperte idem in Odyssea significat, populum fuisse, non civitatem unam Messenios:
Nam pecus ex Ithaca rapuit Messenia pubes.
(4) Apertius vero ubi de Iphiti arcu loquitur:
Illi in Messena sibi in sedibus occurrerunt
Ortilochi.
Ortilochi domum in Messene parvum oppidum Pheras innuit: quod ipsemet exponit, quo loco de Pisistrati ad Menelaum adventu agit:
Jam Pheras veniunt magni sub tecta Dioclis,
qui satus Ortilocho.
(5) Primi igitur hujus regionis imperium Polycaon Lelegis filius, et uxor ejus Messene tenuerunt. Ad hanc ipsam Messenen magnarum dearum initia Caucon Eleusine veniens deportavit. Fuit Caucon Celæni (Clini?) filius, Phlyi nepos. Phlyum ipsum Athenienses e Terra genitum memorant: quibus assentitur Musæi hymnus Lycomidis factus in Cererem. (6) Magnarum vero dearum initia, multis post Cauconem annis, Lycus, Pandionis filius, quam augustissima quamque celeberrima ut essent, effecit. Hac etiam ætate Lyci Saltum nominant, ubi ille antistites mysteriorum lustravit. Et esse in Messeniaco agro saltum qui Lyci dicitur, testatur hoc versu Cretensis Rhianus:
Horrentemque Lyci saltum, jugaque aspera Elæi.
(7) Quod autem hic Lycus Pandionis fuerit filius, aperte declarant versus, qui sunt ad Methapi effigiem. Nam et Methapus quosdam initiorum ritus reformavit. Fuit hic quidem Atheniensis patria, initiorum orgiorumque et cujusvis modi sacrorum designator. Idem vero et Cabirorum Thebanis initia constituit, et juxta Lycomidarum septum imaginem cum inscriptione dedicavit. Ea inscriptio quum alia, tum inprimis, quæ nostræ narrationi fidem faciant, testatur:
(8)
Mercuriique domos lustravi, ** viasque
Primigenæ gnatæ Cereris cum matre, ubi dicunt
173Messenen magnis festa instituisse deabus,
quam Caucon Clini Phlyidæ gnatus amavit.
Miror, cuncta Lycus quare Pandione cretus
Andaniam magnis portarit mystica Athenis.
(9) Indicat inscriptio, ad Messenen venisse Cauconem Phlyi nepotem: alia præterea de Lyco, et illud inprimis, veterem initiorum sedem Andaniam fuisse. Et consentaneum mihi hoc quoque videbatur, Messenen et Polycaonem, in qua urbe suam sibi regiam posuissent, in eadem sacrorum etiam religionem constituere voluisse.
CAPUT II.
Polycaonis filiorum nulla a veteribus fit mentio — de Periere, Melaneo et Œchalia — Perieris filiis Messeniæ imperium obtinentibus et Arene urbe — Lyco, qui magnarum dearum initia tradidit, et Apharei filiis — tribus feminis, quæ ad tumulos maritorum sese interfecerunt.
Equidem non mediocre adhibui studium, ut discerem, ecquinam Polycaoni e Messene liberi geniti essent. Evolvi itaque et librum, quæ Magnæ Eœæ inscriptæ sunt, et Naupactia carmina; omnia præterea, quæ versibus Cinæthon et Asius de Gentilitatibus perscripserunt: neque omnino quicquam, huc quod pertineret, comperi. Nam quum Magnæ testentur Eœæ, cum Polycaone Butæ filio fuisse nuptam filiam Hylli Herculis filii Euæchmen, in illis certe nulla prorsus vel de Messenes viro vel de ipsa Messene mentio. (2) Jam vero ætatibus ferme quinque, non amplius, uti mea fert opinio, exactis, quum nullus jam omnino de Polycaonis posteris esset superstes, accersiverunt sibi in regnuri Messenii Perierem Æoli filium: ad eum venisse Messenii dicunt Melaneum, præstantem arcu et sagittis virum, quique ob artis ejus excellentiam ab Apolline genitus credebatur. Huic a Periere partem eam regionis attributam, quæ Carnasium nunc, Œchalia tunc dicta est, accepto scilicet ab uxore Melanei nomine. (3) Thessali vero et Eubœenses (ut plerumque est de Græciæ rebus controversa historia) ita inter se dissident, ut illi Eurytium (vicus est hic ætate nostra desertus) Œchaliam priscis temporibus urbem dicant fuisse. Ab iis, quæ hac de re sunt Eubœensium sermonibus prodita, nihil fere dissentit Creophylus in Heraclea sua. At Milesius Hecatæus in Scio Eretrici agri parte Œchaliam esse scripsit. Verum Messenii quum alias ob rationes probabiliora quam ceteri mihi dicere videntur, tum inprimis ob ossa Euryti, de quibus etiam posterius commemorabimus. (4) Perieri geniti sunt e Gorgophone, Persei filia, Aphareus et Leucippus. Hi patre mortuo in Messenia regnarunt: auctoritate tamen superior fuit Aphareus. Hic dum regnaret, Arenen urbem condidit, nomenque ei imposuit a filia Œbali, uxore sua et eadem sorore ex una et eadem matre genita. Etenim cum Œbalo nupta fuit Gorgophone: ac bis quidem jam de ea nobis sermo fuit in superioribus libris, iis quos de Argolica et de Laconica terra conscripsimus. (5) Hic itaque Aphareus et urbem in Messenia Arenen condidit, et Neleum, qui erat filius Crethei, filii Æoli, nomine vero Neptuni, patruelem suum, Peliæ ex Iolco minas fugientem, 174domo recepit sua, et agri ei partem maritimam assignavit: qua in parte et aliæ erant urbes, et Pylos, in qua regiam suam constituit Neleus. (6) Venit autem Arenen et Lycus, Pandionis filius, quo tempore et ipse Ægei, fratris sui, metu Athenis profugit: atque hic quidem magnarum dearum orgia Aphareo et ejus liberis et Arenæ uxori tradidit Andaniam deportata, quod eodem in loco Messenen Caucon initiaverat. (7) Aphareo filii duo fuere: natu major et virtute præstantior erat Idas, minor Lynceus. Is (si cui credi possint, quæ Pindarus dixit) oculis fuit tam perspicacibus, ut in quercetis per medios arborum truncos cerneret. Hic an liberos reliquerit, compertum non habeo: Idas quidem filiam habuit Cleopatram ex Marpessa, quæ Meleagri uxor fuit. Is qui Cypria carmina fecit, ait Protesilai, qui, quum ad Troadem appulissent Græci, primus exscensionem facere ausus est: Protesilai inquam hujus uxorem, Polydoram nomine, filiam fuisse Meleagri, Œnei neptem. Si ergo verum est, tres hæ mulieres, initio a Marpessa facto, amissis viris semetipsas jugularunt.
CAPUT III.
Apharei domo exstincta, Messeniorum regnum ad Nestorem pervenit — de Æsculapii filiorum expeditione contra Ilium — Nelei posteri ab Heraclidis ejiciuntur et Cresphontes cum Aristodemi filiis de Messenia sortitus fraude illa potitur — de Cresphontis et ceterorum regum urbibus regiis, atque illius nece — Cresphontis filius superstes, Æpytus, ab Arcadibus in regnum restituitur, ejusque posteri Æpytidæ appellantur — de Glauco, Æpyti filio, ejusque posteris regnum Messeniæ obtinentibus.
At enim posteaquam Apharei liberi cum Dioscuris patruelibus suis de bubus dimicarunt, et Lynceum Pollux occidit, Idas vero fulmine ictus fato suo perfunctus est, Apharei domus tota, maribus omnibus consumtis, deleta est: tunc Messeniorum imperium ad Nestorem Nelei filium delatum: penes quem quum cetera omnia, tum vero quæ Idæ regno continebantur, fuerunt: iis tamen populis exceptis, quibus Æsculapii liberi imperarunt. (2) Æsculapii enim filios e Messenia tradunt ad obsidendum Ilium venisse: natum siquidem Æsculapium Arsinoe Leucippi filia, non Coronide. Ac Triccam sane desertum quendam in Messenia vicum appellant, et versus Homeri in testimonium afferunt, quibus Machaonem Nestor sagitta percussum benigne consolatur. Neque enim, inquiunt, tantam omnino benevolentiæ significationem ille dedisset, nisi et vicini et gentilis casu regis commotus fuisset. Confirmantur hæc, quæ de Æsculapii filiis dicuntur, eo quod et Machaonis monumentum Gereniæ ostenditur, et Pheris fanum Machaonis liberûm. (3) Jam vero confecto bello Trojano, quum diem suum post reditum Nestor obiisset, Dorum expeditio et Heraclidarum reditus duabus post ætatibus e Messenia Nelei posteros ejecit. Verum hæc quasi cumulus quidam iis accedunt, quæ de Tisameni rebus narravi. Sed et illud restat exponendum. Quum Temeno Dores Argos assignassent, ab illis Cresphontes terram sibi Messeniam depoposcit, quippe qui Aristodemo natu fuit 175major. (4) Aristodemus enim ipse e vita jam excesserat: Theras vero Autesionis filius majorem in modum Cresphonti adversabatur, Thebanus ille quidem origine et Polynicis Œdipi filii atnepos. Tutelam enim is tunc Aristodemi filiorum gerebat, quod eorum erat avunculus ex matre: uxorem siquidem duxerat Aristodemus Autesionis filiam nomine Argiam. Cupiebat Cresphontes omni modo Messeniam sibi assignari: quare Temenum precibus adit, et ubi eum sibi conciliavit, tum scilicet ei committit sortitionem. (5) Ille in situlam, quum eam jam aqua complesset, sortes Aristodemi filiorum et Cresphontis mittit, re ita constituta, ut sors utra prior exiisset, illi Messenia adjudicaretur: et quidem Aristodemi liberûm sortem e siccata sole argilla, Cresphontis e coctili laterculo fecit. Quo factum est ut, illa soluta, hæc constiterit, et per eam Cresphonti Messenia obtigerit. (6) Neque vero prisci Messenii a Doribus ejecti sunt. Nam facile illi et Cresphonti, novo regi, paruerunt, et Dores in agri partem receperunt: atque eo libentius, quod invidiosa jam erat apud ipsos regum superiorum potentia, qui erant Minyæ ab Iolco oriundi. Uxorem vero Cresphontes Meropen duxit, Cypseli filiam, Arcadum tunc regis; e qua quum alios suscepit filios, tum vero qui natu minimus fuit, Æpytum. (7) Ac sibi quidem et liberis regiam Stenycleri ædificavit, quum ante reges alii ab initio, et ipse etiam Perieres, Andaniæ habitassent. Aphareus quoque posteaquam Arenen munivit, in ea cum liberis imperii domicilium habuit. At Nestori ejusque posteris Pylos regia fuit. Postremo Cresphontes Stenycleri regem habitare voluit. Hunc opulenti, quod populariter nimis plebem esset amplexus, ejusque liberos occiderunt, (8) Æpytus vero solus, quod apud Cypselum maternum avum adhuc puer educabatur, parenti et fratribus superstes fuit. Illum jam adultum Arcades in Messeniorum regnum, et una cum Arcadibus Dorum reges, Aristodemi videlicet filii, et Isthmius (?) Temeni filius, restituerunt. Æpytus paterno regno recepto patris primum interfectores, quique ejus fuerant cædis auctores, ultus est: deinde conciliata sibi obsequiis nobilitate, plebe largitionibus delinita, eo pervenit honoris, ut Æpytidæ posteri jam omnes appellati sint, quum ante Heraclidæ dicerentur. (9) Hujus filius Glaucus, a patre accepto imperio, par illi fuit in omnes ordines officio et æquitate, deorum vero cultu multo superior. Etenim quum Jovis templum, quod in Ithomes vertice fuit, præterquam a Polycaone et Messene, nullis per Dores afficeretur honoribus, Glaucus his quoque auctor exstitit ut illum colerent. Idem Machaoni Æsculapii 176filio primus in Gerenia rem divinam fecit, et Messenæ Triopæ filiæ solita heroibus decerni munera dedicavit. Glauci filius Isthmius Gorgaso etiam et Nicomacho Pharis templum erexit. (10) Isthmio Dotadas genitus: qui ad cetera navalia, quæ tunc in Messenia fuerunt, unum Mothonæ munivit. Succedit Dotadæ filius Sybotas. Is ut reges Pamiso amni anniversaria sacra facerent jussit, et ut ante magnarum dearum (quæ ipso etiam regnante Andaniæ celebrabantur) initia Euryto Melanei filio parentaretur Œchaliæ.
CAPUT IV.
Phinta regnante Messenii primum chorum in Delum mittunt et prima inter Messenios et Lacedæmonios discordia exoritur — ejus causa narratur — Phintæ filiis regnantibus primum bellum Messeniacum suscipitur — de bubus Polycharis ab Euæphno venditis, causa belli, narratio.
Jam vero Phinta regnante, Sybotæ filio, Apollini primum Messenii sacrum cum virorum choro Delum miserunt. Iis canticum quo deum salutarent (Prosodium appellant), fecit Eumelus: et hæc certe carmina sola sunt, quæ Eumelum fecisse pro comperto habetur. Hujus ipsius Phintæ temporibus discordiarum semina inter Messenios et Lacedæmonios exstitere. Causa in dubio est; hujusmodi tamen fuisse narratur. (2) In Messeniorum finibus Dianæ Limnatidis cognomento templum est, commune solis Dorum Messeniis et Lacedæmoniis, nulli præterea civitati. Ad illud templum missas a se sacrorum causa virgines violatas a Messeniis Lacedæmonii commemorant, ac regem etiam suum Teleclum Archelai filium, Agesilai nepotem, Dorysso, Labota, Echestrato, Agide, proavis oriundum, injuriam propulsare conantem, interemptum: et ipsas quidem virgines dedecus voluntaria morte redemisse. (3) At Messenii narrant, ad templum venientibus primoribus suis a Teleclo insidias factas. Nam quum Messeniam Lacedæmonii propter agri bonitatem inprimis appeterent, disposuisse illum impuberes Spartanos in morem virginum ornatos cum pugionibus, qui illos ex improviso sedentes adorirentur. Ibi Messenios ad vim arcendam accurrisse, et quum Teleclum ipsum, tum vero impuberes illos omnes occidisse. Lacedæmonios quidem, quod esset facinus publico consilio patratum, conscios a se injuriam profectam, ob Telecli cædem ut pœnas repeterent in animum non induxisse. Hæc ab utrisque prodita sunt: credat vero quisque proinde atque in alterutram sit studiis civitatem propensior.
4. Post hæc, exacta ferme ætate una, Alcamene Telecli filio Spartæ imperante, ex altera vero regia familia Theopompo Nicandri filio, qui per posteritatis gradus sex a Charillo, Polydecte, Eunomo, Prytanide, Euryponte descendit, in Messeniis vero Antiocho et Androcle Phintæ filiis, utriusque populi simultas in apertum bellum erupit. Priores Lacedæmonii arma cepere, quum causa accessisset ejusmodi, ut ad permovendos qui jam essent odio exulcerati et belli omni modo cupidi, non solum sufficeret, sed 177specie quoque honestissima esset: jure tamen et disceptatione controversiam omnem dirimere potuissent, si animi ad pacem fuissent propensiores. Res in hunc modum gesta est. (5) Polychares quidam Messenius fuit, quum cetera minime obscurus, tum vero Olympica palma nobilitatus. Quarta enim Olympiade, quum apud Eleos unicum esset de stadio certamen, victor renunciatus est. Is boves habuit multas: quibus alendis quum propria non suppeditarent pascua, locavit eas Spartano homini Euæphno in ipsius agro pascendas, ea mercede, ut esset fructus, qui e bubus perciperetur, particeps. (6) Erat autem Euæphnus ejusmodi homo, ut lucro injusto fidem posthaberet: alioqui disertus et blandus. Is mercatoribus, qui in Laconiam navibus venerunt, armenta venundedit; atque inde ipse nuncius ultro ad Polycharem venit, prædones excursione in eum agrum compascuum facta extortaque sibi per vim præda boves et simul bubulcos abegisse. Interea dum is fallaciter commentum Polychari persuadet, de bubulcis unus a mercatoribus aufugit. Qui reversus Euæphnum ibi apud dominum deprehendit et coram Polychare redarguit. (7) Convictus is quum pernegare non posset, ad preces confugit, supplexque id sibi ut ignosceret quum Polycharem ipsum tum ejus filium rogabat: magnam enim vim in hominum natura quum alia habere multa, tum nihil esse lucri cupiditate ad animos cogendos valentius. Indicavit Euæphnus, quanti boves venditæ essent; ac se pretium repositurum, si Polycharis filius secum isset, repromisit. In Laconiam ubi venerunt, fœdius multo addidit Euæphnus sceleri scelus: adolescentem interficit. (2) Ejus rei immanitate commotus Polychares, Lacedæmonem ventitans ad reges et Ephoros de filii cæde assidue multisque cum lacrimis ad tædium usque querebatur: exponobat insuper, quas ab eo homine, quem sibi hospitem adsciverat cuique præ cunctis Lacedæmoniis fidem habuerat, injurias accepisset. Verum quum eadem apud omnes magistratus iterando nihil omnino ad rei pœnam profecisset, jam mentis parum compos furorique suo nimis indulgens, spreta sua salute, in quemcunque incidisset Lacedæmoniorum, eum tanquam hostem morte multabat. Ejus belli itaque causas Lacedæmonii præ se ferunt, tum quod Polychares sibi deditus non esset, tum quod Teleclum Messenii oppressissent: præter antiquas simultates ob commissam a Cresphonte in sortitione fraudem susceptas.
CAPUT V.
De iis, quæ Messenii contradicentes narrant et quibus Lacedæmoniorum avaritiam coarguunt — Messenii de Polychare tradendo deliberantes in partes et pugnam discedunt, in qua Androcles interficitur — Euphae Messeniorum regnum obtinente Lacedæmonii, bello haud indicto, clam Ampheam, Messeniorum urbem, oppugnant et capiunt — de Atheniensium illius temporis magistratibus.
Contra de Teleclo dicunt Messenii, quæ a me jam sunt exposita. Æpytum etiam ostendunt Cresphontis filium ab Aristodemi filiis restitutum. Non fuisse id facturos, si quid illis cum Cresphonte fuisset dissidii. (2) Deditum a se in pœnam non fuisse Polycharem, quod neque ipsi sibi 178dedidissent Euæphnum: voluisse tamen se, vel apud Argivos, qui utriusque civitatis essent consanguinei, vel in Amphictyonum consilio causam cognosci; voluisse rem eandem Areopagitarum sententiis committere, quod judicium illud de cæde apud Athenienses jam pridem fuerat constitutum. (3) Verum non eam bellandi causam Lacedæmoniis dicunt fuisse, sed immodica illos avaritia inflammatos, et se opprimere insidiis voluisse et alia multa designasse. In exemplum Arcadas et Argivos adducunt, quorum fines carpendi finem nullum illi fecerint. Commemorant præterea Crœsi donis delinitos, primos e Græcis cum barbaris amicitiam iniisse: quo sane tempore Crœsus quum alios Asiæ populos Græcanicos, tum Cariæ continentem terram, quam Dores incolunt, imperio suo adjecerit. (4) Addunt, Delphici Apollinis templo a Phocensium ducibus direpto ejus sacrilegii non privatim solum Spartæ reges et optimates, verum et ipsum publice Ephororum magistratum ac senatum participem fuisse. Denique quo eximie arguant, Lacedæmonios nihil lucri causa non semper ausos, societatem iis cum Apollodoro Cassandriæ tyranno initam exprobrant. (5) Sed cur postremum hoc factum tam acriter incessant Messenii, non est mihi propositum hoc loco afferre. In Apollodori quidem tyrannide tollenda, etsi neque tam diu neque tanto animi ardore bellatum est, Cassandrensium tamen calamitates facile Messeniorum infortunia adæquerunt. Et ad hujusmodi sane causas uterque populus belli initia refert.
6. Venere tunc ad Messenios Lacedæmoniorum legati, qui dedi sibi Polycharem postularunt: at Messeniorum reges relaturos ea de re se ad populum responderunt, ac deinde per publicas literas, quod populus jussisset, Spartanos rescituros. Quare quum profecti jam essent legati, concione vocata, sententiæ dictæ sunt valde diversæ. Androcles enim Polycharem auctorem impii et nefarii facinoris dedendum omnino censebat; Antiochus vero quum alia contra dixit, tum illud inprimis miserrimum, si Polychares ante oculos Euæphni pœnas penderet: et enumerabat, quam multa et quam gravia essent futura, quæ perpeti illum necesse foret. (7) Postremo eo contentio evasit, ut a sua alterutrius factione arma caperentur. Verum brevi finem habuit ea dimicatio: nam qui cum Antiocho erant, multo superiores numero quum essent, et Androclem ipsum et earum partium potentissimum quemque interemerunt. Antiochus quum solus regnum occupasset, per literas Spartanis denunciat, se iis judicum consiliis, quæ ante nominavimus, totam controversiam commissurum. At illi nihil omnino tabellariis respondisse dicuntur. (8) Paucis post mensibus quum in demortui Antiochi locum regnare cœpisset ejus filius Euphaes, Lacedæmonii neque per legatum indixerunt bellum Messeniis, neque omnino aperte eorum amicitiæ renunciarunt, verum quam maxime potuerunt 179clandestinis consiliis bello apparato jusjurandum conceperunt, non esse arma se posituros, neque bellandi diuturnitate, si forte bellum in longinquum tempus duceretur, neque ullius cladis magnitudine, priusquam agros et urbes Messeniorum vi captas imperio adjecissent suo. (9) Hæc ante jurati noctu copias Ampheam versus eduxerunt; Alcamene, Telecli filio, exercitus duce constituto. Fuit Amphea in Messenia Laconiæ finitimum oppidum, non magnum illud quidem, sed in præcelso colle situm, circumfluens aquarum perennium copia. Opportunus alioquin visus est locus, unde omnis se belli apparatus effunderet. Oppidum itaque capiunt patentibus portis nec ullo obstante præsidio. Messenii, qui sunt intus deprehensi, omnes ad unum interfecti, in ipsis cubilibus alii, alii vero, quum animadversa calamitate ad templa et aras deorum supplices confugissent; pauci omnino periculum effugerunt. (10) Hc prima fuit Lacedæmoniorum adversus Messenios expeditio, altero anno nonæ Olympiadis, qua Messenius Xenodocus de stadio victor renunciatus est, quum Athenis nondum sorte annui magistratus ducerentur, quod scilicet civitas ea Melanthi posteros, qui sunt Medontidæ appellati, regia potestate exuit et pro ea magistratum gerere jussit legibus constitutum: deinde cavit ne ultra annos decem imperium continuarent. Quo itaque tempore Amphea capta est, Æsimides, Æschyli filius, apud Athenienses quintum annum summæ reipublicæ præerat.
CAPUT VI.
De belli Messeniaci denominatione ejusque scriptoribus — de Aristomene ejusque ætate — Messenii, Amphea capta, ad Stenyclerum concionem populi habent, et bellum parant.
Sed antequam bellum conscribam et quæ utrique bellantium parti divinitus patienda aut facienda obvenerunt, statui Messenii hominis res gestas et ætatem exquirere. Hoc igitur bellum, quod a Lacedæmoniis eorumque sociis cum Messeniis et iis populis, qui auxilia Messeniis miserunt, gestum est, non ab iis, qui. priores arma ceperunt, nomen duxit, uti Medicum vel Persicum et Peloponnesiacum, sed a Messeniorum clade Messeniacum est appellatum, sicuti et illud, quod ad Ilium Græci gesserant, pervicit usus ut Trojanum, non Græcum, appellaretur. Hoc ipsum Messeniacum. bellum perscripsere Rhianus Benæus versibus, soluta oratione Prienensis Myron: (2) sed eorum neuter a belli initio ad finem perpetua serie est omnia persecutus. Nam arbitratu uterque suo partem ejus belli, sibi quam voluit, assumsit. Myron ab Ampheæ eversione exorsus, omnia deinceps conscripsit, quæ usque ad Aristodemi mortem consecuta sunt: atque eum historiæ suæ finem præscripsit. At Rhianus primum bellum prorsus non attigit, verum ea duntaxat, quæ Messeniis post defectionem a Lacedæmoniis evenerunt. Sed neque hæc omnia singillatim literis mandavit: verum quæ post pugnam gesta sunt eam, quæ ad Fossam Magnam quæ dicitur commissa est. (3) 180Messenium igitur Aristomenem, cujus maxime causa hanc feci de Rhiano et Myrone mentionem, quod is scilicet primus et omnium maxime Messeniorum nomen virtute sua illustrarit: eum, inquam, virum Myron Prienensis inseruit quidem ille historiæ suæ; verum Rhiano in suo poemate Aristomenes nihilo est obscurior, quam Homero in Iliade Achilles. Quum itaque inter illos plane non conveniat, reliquum mihi illud est ut eorum alterius, non utriusque, auctoritatem rejiciam. Rhianus quidem majorem veritatis de Aristomenis ætate rationem habuisse videtur: (4) Myron vero, quod facile ex aliis ejus scriptis cognoscas, atque ex hoc inprimis Messeniaco ejus opere, parum omnino, quam probabilia diceret, attendit. Scriptum enim reliquit, Lacedæmoniorum regem Theopompum ab Aristomene interfectum, paulo antequam e vita decederet Aristodemus: quum Theopompum neque in prœlio neque alio quovis mortis genere occidisse compertum habeamus ante confectum plane bellum, quando hic ille Theopompus fuit, qui bello finem imposuit. (5) Ejus rei testimonio sunt Tyrtæi elegi:
Regi olim nostro divum curæ Theopompo,
per quem Messene lata choris capitur.
Viguit itaque mea quidem opinione Aristomenes posteriore bello: cujus res gestas, quum ad eam belli partem nostra oratio pervenerit, accuratius persequar.
6. Messenii ubi primum captam Ampheam cognoverunt ex eorum sermone, qui cladem effugerant, ex omnibus civitatibus Stenyclerum in unum convenerunt. Ubi vocato ad concionem populo optimi quique priori loco ac postremo rex ipse exterritos hominum animos confirmarunt, quum dicerent, non esse protinus ob Ampheæ oppressionem de universi belli exitu ex isto casu judicium faciendum, neque omnino esse ad id bellum gerendum quam se apparatiores Lacedæmonios. Illos quidem ad res bellicas longioris temporis afferre exercitationem; sibi vero necessitatem impositam ad excitandos ad virtutem animos acriorem. Causam præterea suam fore diis ipsis favorabiliorem, quum et fines suos defenderent et hostes ipsi nulla injuria lacessissent.
CAPUT VII.
Lacedæmonii in Messeniam incursiones faciunt, et prædam agunt — Euphaes, rex Messeniorum, exercitum una cum servis contra hostes educit, et prœlium conseritur — anno proximo Lacedæmonii denuo exercitum contra Messenios ducunt, et hi adversa acie in hostes contendunt — utriusque exercitus duces oratione suos exhortantur.
Hæc et alia hujusmodi quum dixisset Euphaes, concionem dimisit: et exinde Messenios omnes in armis habuit. Nam et tirones ad belli munia erudiendos curabat, et veteranum militem assidua exercitatione confirmabat. Interea Lacedæmonii in hostilem quidem agrum incursiones faciebant: verum (quippe qui suum illum jam esse credebant) neque arbores succidere neque villas demoliri; prædam tantum, si quam nacti essent, agere, frumenta fructusque alios asportare. (2) Urbes præterea aliquot oppugnare aggressi nullam omnino expugnarunt, quum et 181propugnaculis et firmioribus præsidiis munitæ essent: quin per irritos conatus acceptis vulneribus retrocedere coacti postremo oppidorum oppugnationibus prorsus abstinuerunt. Populabantur rursus Messenii maritimos Laconiæ fines et quæ circa Taygetum erant arva omnia. (3) Quartus jam annus exierat post captam Ampheam, quum Euphaes Messeniorum alacritate confisus, quorum animos ira in Lacedæmonios ardere videbat, ac simul satis jam ratus per assiduas exercitationes ad rei militaris scientiam profectum, educturum se exercitum edixit, servisque ut se sequerentur imperavit cum materia et omni jaciendi valli instrumento. Id quum Lacedæmonii rescissent ex iis, qui ad Ampheam in præsidio erant, (4) et ipsi copias eduxerunt suas. Erat in Messeniorum finibus campus ad signa conferenda et alioqui idoneus, et quod profundior eum alveus dividebat. Ad eum alveum suam instruxit aciem Euphaes. Ducem Cleonnin declaravit. Equites et levem armaturam, pauciores utrique quingenis, Pytharatus et Antander ducebant. (5) Ubi in unum acies concurrere, gravem armaturam utrinque præcipiti animi ardore pro inveterato odio impressionem facientem medius alveus cohibuit. Equites vero et levis armatura, quæ numero et virtute utrinque fere par fuit, supra alvei intervallum prœlium inierunt. Anceps id certamen erat. (6) Interea autem dum hi pugnant, jubet Euphaes servos jacto vallo primum tergum, deinde et latera sui agminis aggere munire. Quum vero nox ingrueret et pugna esset soluta, tunc et frontem castrorum circa alveum Messenii munierunt. Quare cum prima luce consilio Euphais animadverso facile intellexerunt Lacedæmonii, neque sibi pugnandi potestatem fore cum Messeniis, qui jam e castris non prodirent, et ad ea obsidenda, quum imparati ad id venissent, nullam in promptu esse facultatem. Domum itaque reverterunt. (7) Deinde qui consecutus est anno, quum juventuti seniores ignaviam et jurisjurandi contemptum exprobrantes grave convicium facerent, aperte altera in Messenios expeditio suscepta est. Rex uterque Theopompus Nicandri filius et Alcamenis Polydorus (decesserat enim Alcamenes ipse) exercitum eduxerunt. His cum agmine suo occurrerunt Messenii: ad pugnamque lacessiti adversa acie in Spartanos contenderunt. (8) Lævo Lacedæmoniorum cornu Polydorus, Theopompus dextero præerat: mediam aciem ducebat Euryleon, tum quidem Lacedæmonius, sed Thebis a Cadmo oriundus. Nam ad Ægeum, Œolyci filium, Theræ nepotem, Autesionis pronepotem quinto posteritatis gradu origines suas referebat. Jam vero contra dexterum Lacedæmoniorum cornu Antander et Euphaes; adversus sinistrum, quod Polydorus regebat, stetit Pytharatus; in media acie 182Cleonnis. (9) Quum prope jam esset ut signa conferrent, progressi in medium duces suos utrinque ad rem strenue gerendam cohortati sunt. Ac Theopompus quidem suos perbrevi Lacedæmoniorum more oratione adhortatus memores esse jussit concepti contra Messenios jurisjurandi; pulcrum, præclarum et honestum fore, si patribus, qui finitimos in servitutem redegissent, splendidiora edidisse facinora et feliciorem suis finibus adjecisse regionem viderentur. At Euphaes longiore quidem quam Spartanus usus est oratione: nihilo plura tamen et hic dixit, quam tempus pati posse videretur. (10) Non esse de agro tantum et fortunis propositum certamen dixit: habere se præ oculis, quæ victos maneret sors: conjuges et parvulos liberos in servitutem abductum iri; iis vero, qui jam adolevissent, levissimam pœnam mortem fore, ea modo si absque contumelia et cruciatu contigisset: futurum ut deorum templa diriperentur, sua cujusque patria incendio deleretur. Neque vero se hæc ex conjectura dicere; minime obscura unicuique documenta esse posse calamitates eas, quas qui Ampheæ oppressi sunt, passi fuerant: (11) tali eventorum atrocitati honestam mortem esse præferendam. Facilius esse multo, quum invicti adhuc sint et animorum audacia hostibus pares, promta alacritate adversarios superare, quam abjecto prius animo post in clade sarcienda laborare. Talia locutus est Euphaes.
CAPUT VIII.
De prœlio a Messeniis cum Lacedæmoniis commisso et fortiter utrinque factis narratio.
Ubi vero duces utrinque signum dederant, cursu Messenii in Lacedæmonios effusi impressionem fecerunt: quippe qui ira concitati mortem cupidius oppeterent et pro se quisque prior pugnæ aleam experiri festinarent. Lacedæmonii et ipsi gressum contra alacriter tulerunt: caverunt tamen quammaxime, ne turbatis ordinibus acies solveretur. (2) Quum jam prope esset ut congrederentur, primum minis, armorum motu ac trucibus se invicem oculis lacessebant; contumeliæ etiam utrinque jactatæ: Lacedæmonii servos esse suos Messenios dicere, nihilo illos quidem Helotis liberiores: at contra Messenii ad impium illos facinus aggressos, qui incensi dominandi cupiditate cognatis suis negotium facesserent et quum aliorum qui Dorico nomini patrii essent dii, tum vero Herculis ipsius numina læderent. Jam vero quum a probris ad manus ventum esset, acriter se vicissim impellere. Majore vero impetu hostem Lacedæmonii trudebant. Urgebat jam vir virum cominus. (3) Et bellandi quidem arte atque exercitatione superiores erant Lacedæmonii, quin etiam numero. Erant enim in eorum potestate finitimi jam prope omnes iidemque ejus belli socii Asinæi: porro Dryopes, ab Argivis ætate una ante sedibus suis pulsi, quum Lacedæmonem supplices venissent, jam necessitate adducti arma conjunxerant. Contra levem vero Messeniorum armaturam Cretenses venerant sagittarii, mercede conducti. (4) Messenios quidem quum desperatio tum pariter mortis contemptus incitabat: quum et quæ paterentur omnia iis, qui patriam suam maxime illustrem 183esse vellent, necessaria potius quam gravia ducerent, quæ vero facerent, quo alacritatis essent pleniora, eo magis ad hostis conatus debilitandos apposita. Et eorum sane multi extra agmen suum prosilientes præclara edebant summæ virtutis facinora: quin et in iis, qui letalibus acceptis vulneribus jam prope animam agerent, vigor ille apparebat, qui solet a desperatione proficisci. (5) Audiebantur mutuæ cohortationes. Viventes namque et integri saucios hortabantur, ut priusquam fato suo defungerentur se dignum aliquid gererent, quo possent mortem cum voluptate oppetere. Saucii rursus, quum dilabi jam vires sentirent neque possent amplius spiritum retinere, superstites monebant, ne se deteriores essent neve committerent, sua ut mors nihil omnino patriam juvisse videretur. (6) At Lacedæmonii pugnæ initio neque se vicissim adhortabantur neque ad inopinata audaciæ specimina tam promti erant quam Messenii: verum, qui a pueris bellicas artes essent edocti, se intra densiorem phalangem continebant, quod hostem sperabant neque tam diu in acie persistere neque in armis laborem nec vulnera perpeti posse. (7) Propria hæc in utraque acie quum quod ad facinora tum quod ad animos pugnantium attinet fuere. Commune illud fuit utrisque, quod nemo vel cædem deprecabatur vel in pecunia salutis spem repositam habebat. Diffidebant enim fortasse propter odii magnitudinem, se quicquam profecturos: et, quod caput fuit, priora facta nolebant dehonestare. Jam qui hostem interficiebant, neque se gloriose jactabant neque probra omnino ulla jaciebant: in neutram enim erat partem spes propensior, utri essent utris e certamine superiores discessuri. Accidebat in primis insignis illis mors, qui jacentem spoliare aggrediebantur: vel enim nudata aliqua parte corporis missilibus figebantur, vel de improviso quum aliud agerent cædebantur; vel ab iis ipsis etiam, quibus spolia detrahebant, adhuc spirantibus confodiebantur. (8) Fuit et regum ipsorum illustris dimicatio. Theopompus intemperantius se in Euphaem infesto telo intulit. Euphaes in se vadentem conspicatus, Antandrum appellans: «Non sunt, inquit, quæ Theopompus molitur, diversa a Polynicis, a quo oriundus est, ausis. Ille enim quum adversum patriam ab Argis exercitum duxisset, sua manu fratrem occidit, et ab eo vicissim est interemptus. Iste etiam quærit Herculis posteritatem eodem parricidii scelere contaminare, quo Laii et Œdipodis familia se polluit. At enim non discedet ille satis lætus a prœlio.» Hæc dicens et ipse in hostem invasit. (9) Ibi totum prœlium, quod fatigatis in utraque acie militibus jam prope elanguescebat, confirmatis corporibus et aucto mortis contemptu acrius exarsit. Quare primis congressibus primæque signorum collationi instaurata pugna prope similis, si quibus forte spectare licitum fuisset, videri potuit. Postremo Euphais globus, qui electissimis viris constabat, versa jam prope immodica illa audacia in furorem, virtute etiam sua usus, in adversum hostem impetu facto Theopompum ipsum loco deturbant et Lacedæmonios sibi oppositos in fugam vertunt. (10) Sed alterum, 184cœpit Messeniorum cornu graviter laborare. Quum enim Pytharatus cecidisset, qui in ea agminis parte steterant, duce jam amisso et ordines deseruerunt [et turbulentius pugnaverunt, neque tamen] animum desponderunt. Non tamen aut fugientes Messenios Polydorus, aut Lacedæmonios est Euphaes insecutus. Satius enim Euphaes et Messeniorum principes esse putarunt, laborantibus suis opem ferre. Non tamen cum Polydoro ejusve cohorte manum conseruerunt. (11) Nox enim jam omnia tenebris obduxerat. Ipsos etiam Lacedæmonios, quominus abeuntem hostem insequerentur, plurimum quidem locorum ignoratio deterruit. Erat præterea etiam patria ipsis disciplina, qua in fugam versos hostes non urgebant cupidius: quod providentius curandum putabant ne turbarentur ordines, quam ut fugientem unum et alterum cæderent. Media utrinque acies, hinc Euryleonte, illinc Cleoni duce, æquo Marte pugnavit. Nox superveniens horum quoque certamen diremit. (12) Dimicatum in hoc prœlio est ex utraque parte gravi maxime peditum armatura. Equestres enim copiæ et parvæ fuere et nihil omnino memoria dignum gesserunt: nondum enim illo tempore Peloponnesii equitandi peritiam fuerant adepti. Expediti vero Messeniorum et Lacedæmoniorum Cretenses sagittarii ne congressi quidem sunt, quod more majorum utrique in pedestris aciei subsidiis steterant. (13) Postero die sub primam lucem neutri pugnam aggredi aut erigere tropæum occuparunt. Ubi jam processit dies, de cadaveribus tollendis per caduceatores pactis induciis ad suos se uterque exercitus humandos convertit.
CAPUT IX.
Messenii post hanc pugnam calamitatibus afflicti in montem et urbem Ithomen secedunt — Delphos mittunt ad oraculum consulendum — ad oraculi effatum exsequendum virginem ex Æpytidarum genere quærunt — Aristodemus filiam immolandam tradit, ac dein ipse illam interficit.
Post eam pugnam Messeniorum res multis cœptæ calamitatibus affligi: primum quidem, quod immodica in urbium præsidia erogata pecunia, jam unde exercitum alerent, non habebant: deinde et servitia ad Lacedæmonios perfugiebant: postremo morbus quidam pesti assimilis etsi non ad omnes est grassatus, magnam tamen rebus cunctis perturbationem attulit. De summa rerum consulentibus placuit pleraque oppida, quæ in meditullio sita essent, deserere, in Ithomen vero montem secedere. (2) Erat in eo oppidum non ita magnum, cujus factam esse ab Homero in Græcorum copiis recensendis mentionem credunt, quum «Ithomen salebrosam» dicit. Facta huc secessione vetera mœnia, quatenus sat esset toti quæ illuc convenerat multitudini tuendæ, ampliarunt. Erat locus ceteroqui natura egregie munitus. Nam et mons ipse nulli est eorum, qui intra Isthmum sunt, magnitudine inferior: et in illa præsertim parte, ubi urbs erat, aditu difficillimus. (3) Statuerunt etiam Delphos mittere legatos qui oraculum consulerent. Missus itaque est Tisis Alcidis filius, vir quum ceteris laudibus præstans, tum vero divinandi sollertiæ maxime deditus. Hunc Delphis redeuntem ex insidiis Lacedæmoniorum aliquot de præsidio ab Amphea 185adoriuntur: sed enim acriter se defendentem et repugnantem capere non potuerunt: hominem certe urgendi finem non prius fecerunt, quam vox audita, a quo missa incertum, Oraculi nuncium dimitte. (4) Ac Tisis quidem Ithomen reversus regi responsum exponit, neque ita multo post ex illis vulneribus diem obiit suum. Convocatis in concionem Messeniis oraculum Euphaes recitat:
Nescia viri puella geniis inferis
Æpytidûm ab alto sorte ducta sanguine
det colla nocturnis secanda cædibus.
Si spes fefellit, vos ab alio sumite
libenter offerente virginem neci.
Oraculi voce audita, virgines statim omnes ex Æpytidarum familia sorti commissæ. Quumque Lycisci filia ducta fuisset, eam Epebolus vates sacrari vetuit, quod diceret non esse e Lycisco genitam; verum uxorem Lycisci eam sibi, quum sterilis esset, supposuisse. Interea dum vates hæc ad populum agit, Lyciscus abducta puella Spartam transfugit. (5) Quæ res ubi vulgata est, quum Messeniorum mentes vehementer commovisset, Aristodemus, et ipse ex eadem Æpytidarum gente, vir et ceteris vitæ ornamentis et bellica virtute Lycisco clarior, ultro filiam immolandam obtulit. Verum hominum plerumque in rebus gerendis alacritatem nihilo fere minus Fatum, quam calculos fluviorum limus, obruit. Nam patriam præclaro facinore servare cupienti Aristodemo objecit se hujusmodi offensio. (6) Messenius civis, cujus nomen non proditur, forte Aristodemi filiam amabat ac propediem erat uxorem ducturus. Is itaque statim cum Aristodemo disceptare, negans, quæ sibi desponsa esset, in patris eam amplius esse potestate: suum esse, qui sponsus sit, in illam jus omne. Qua ratione quum parum proficeret, deinde impudenti mendacio vitiatam a se puellam et gravidam jam esse affirmat. (7) Qua pertinacia eo furoris Aristodemum impulit, ut filiam statim occideret et ejus utero exciso plane omnibus ostenderet non fuisse prægnantem. Ibi alium jussit Epebolus vates filiam devovere; nam Aristodemi filiæ cædem nihil ipsis prodesse: interfectam enim eam a patre, non diis illis, quibus Pythia jusserat, mactatam. (8) Hæc populum docente vate, Messeniorum multitudo ad interficiendum procum puellæ ruebat: quippe qui et Aristodemum parricidii obligasset et ipsis salutis suæ spem in dubium revocasset. Erat ille Euphai ut qui maxime amicus. Persuadet itaque Euphaes Messeniis, consummatum esse oraculum puellæ cæde; quæque ab Aristodemo patrata sint, sufficere ipsis debere. (9) Ei vehementer Æpytidæ omnes assensi sunt, quod nihil malebant eorum unusquisque, 186quam liberari se devovendæ filiæ metu. Atque regis orationi obtemperantes concionem solvunt, ad sacraque deorum et festos ludos se convertunt.
CAPUT X.
Sexto anno post Lacedæmonii contra Ithomen exercitum ducunt — cum Messeniis æquo Marte pugnant — in hac pugna Euphaes rex vulneribus confectus moritur — Aristodemus rex a Messeniis electus bellum continuat.
Lacedæmonii de oraculo illo certiores facti, rebus suis magnopere diffidebant tam ipsi quam reges, quum ad reliqua tum ad pugnam capessendam segniores facti.
Anno demum post Lycisci ex Ithome fugam sexto Lacedæmonii, quum perlitassent, Ithomen duxerunt. Sed Cretenses aberant; et Messeniis etiam socii minus præsto fuerunt. Suspecti enim jam tum erant Spartani quum aliis Peloponnesiis, tum vero Arcadibus et Argivis maxime. Ac Argivi quidem clam auxilia ad id bellum decreverunt, privatæ militiæ nomine potius quam de communi consilio. (2) Arcadibus aperte expeditio indicta: sed neque hi satis mature venerunt. Nam oraculi fiducia facile Messenios adduxit, ut belli aleam experirentur sociorum copiis non expectatis. Fuit hoc secundum prœlium eventu ipso non valde diversum a superiore. Pugnantes etiam tum lux defecit: sed neutrum in hac pugna cornu nec manipulum vi repulsum memorant. Neutra enim acies, quem ab initio instituerat, ordinem servavit, verum fortissimi quique in medium agmen ab utraque parte prodierunt: ibique multo acerrimum exstitit certamen. (3) Ipse enim Euphaes audacior, quam regem decebat, et intemperantius in Theopompi cohortem invectus vulnera multa et ea letalia accepit. Humi stratum et animam prope agentem, paululum tamen etiamnum spirantem, ad se rapere Lacedæmonii conati sunt. Ibi exarsere in pugnam Messeniorum animi. Incitabat eos in regem suum pristina benevolentia, neque minus retinendi decoris studium: atque animas quidem suas manifesto periculo objicere et ad unum omnes pro rege cædi satius ducebant, quam deserto eo quenquam superstitem esse. (4) Euphais casus et pugnæ tempus produxit et utriusque exercitus virtutem incendit. Relatus in castra Euphaes ac paululum recreatus suos ex eo certamine sensit non inferiores discessisse. Paucis vero post diebus e vita excessit, quum annos regnasset tredecim ac totum regni tempus eum Lacedæmoniis bellando consumsisset. (5) Is quum sine liberis moreretur, regnum populi arbitrio permisit. Cleonnis et Damis cum Aristodemo contendere, quod se quum cetera vitæ dignitate, tum rebus belli gestis præstantiores putarent. Antander enim in pugna ceciderat morte pro Euphae oppetita. Adversabantur præterea vatum duorum, Epeboli et Ophionei, sententiæ, non esse dicentium Æpyti et ejus posterûm imperium homini filiæ cæde polluto decernendum. Nihilominus obtinuit per suffragia regnum Aristodemus. (6) Ophioneus hic Messeniorum 187vates, quum ab ortu cæcus esset, hujusmodi divinationis genere utebatur: quærebat de consultoribus suis, quid quisque vel privatim vel publice egisset; exinde futura conjiciebat. Aristodemus autem regnum adeptus, et populi in omni re æqua semper studiosissimus erat; et optimates quum ceteros, tum inprimis Cleonnin et Damin quovis honore dignabatur. Idem etiam studiose socios colens; per legatos Arcadum, Argivorum et Sicyoniorum primoribus munera misit. (7) Enimvero bellum Aristodemo imperante utrinque paucis in hostilem agrum populatoribus immittendis et incursionibus sub ipsa messis tempora faciendis gestum. Et cum Messeniis missi etiam ab Arcadibus milites in Laconicum agrum excurrere: quum interea Argivi neutiquam ex professo Lacedæmonios lacessere auderent: ita tamen omnia comparabant, ut contra eos, si pugna commissa esset, omnino prœlium cum Messeniis inituros appareret.
CAPUT XI.
Quinto anno regni Aristodemi Lacedæmoniis et Messeniis socii auxilio veniunt, et sic prœlium committitur — de hoc prœlio, quo Lacedæmonii fugantur, narratio.
Quintum jam annum regnabat Aristodemus, quum ad statum condictum prœlii diem (belli enim diuturnitate et impensæ magnitudine fracti admodum erant ac debilitati) sui utrisque socii præsto fuere: Lacedæmonios ex omnibus Peloponnesiis Corinthii soli; Messeniis vero cum universo exercitu Arcades et Argivorum ac Sicyoniorum lectissimi quique. Steterunt in Lacedæmoniorum acie media Corinthii et Helotæ et finitimi omnes: ipsi in cornibus, quibus reges imperarunt: phalange usi sunt tam densa et conferta, quam antea nunquam. (2) Aristodemus copias suas in hunc modum instruxit. Quicunque ex Arcadibus vel Messeniis corporibus essent valentissimi quorumque virtus maxime eniteret, qui vero arma minus firma haberent, his arma divisit optima et lectissima: quumque martium opus urgeret, inter Argivos et Sicyonios hos quoque collocavit. Phalangem suam laxatis ordinibus quam poterat longissime, ne posset ab hoste circumdari, explicavit: providit etiam, ut dispositis jam signis a tergo sui Ithomen montem haberent. (3) Ac gravi quidem armaturæ Cleonnin præfecit: substitit ipse cum Dami, qua in parte levis fuit armatura, in qua funditores et sagittarii pauci fuere: reliqua turba ad excursus faciendos propter corporum agilitatem et armorum levitatem maxime idonei erant, thorace aut scuto duntaxat armati. Ea si quibus defuit armatura, hi caprarum et ovium, nonnulli etiam ferarum pellibus tegebantur: maximeque Arcades montani luporum et ursorum exuviis. (4) Jacula singuli plura, lanceas etiam nonnulli gestabant. In insidiis hi locati erant ea Ithomes parte, qua minime possent ab hostibus conspici. Et gravis quidem Messeniorum ac sociorum armatura quum primam Lacedæmoniorum impressionem sustinuit, tum vero in omni prœliandi munere reliquo virtutem 188exhibebant. Erant hi numero hostibus multo inferiores: verum lectissimi quique cum promiscua multitudine et minime paribus virtute dimicabant. Quare tam alacritate quam pugnandi usu facile restiterunt. (5) Jam expeditæ etiam cohortes Messeniorum signo dato in hostem cursim undique impressionem fecerunt, jaculis eminus latera petentes: nec defuerunt qui audacia incitati majore, longius progressi, cum hoste cominus manum consererent. At Lacedæmonii altero hoc periculo, eoque prorsus insperato, circumventi, non tamen aciem turbarunt; quin contra levem armaturam conversi magno conatu eam ut funderent conabantur: sed quum velites facile, nempe quos nulla armorum impedimenta retardabant, subterfugerent, trepidatio primum, tum ira vehemens Lacedæmoniis incessit. (6) Est vero ita natura comparatum, ut homines ægerrime sibi temperare queant, si quid præter dignitatem accidat. Quare tum et qui ex Spartanis vulnera jam acceperant, et quicunque interfectis comitibus expeditos adorti fuerant primi, in eam partem incumbebant, quo se velites illi intulissent, ac retrocedentes longiore persequebantur excursu. At Messeniorum levis armatura, quo ante cœperant modo, eos ipsos, qui locum obtinerent suum, et cædebant et missilibus figebant: jam vero si insequerentur illi, aversi cito elabebantur ac rursus ad suos se recipientes a tergo urgebant. (7) Hæc passim faciebant etiam alii in alias hostilis aciei partes. Interea gravior Messeniorum et sociorum armatura Spartanos suæ aciei oppositos urgebant audacius, Postremo Lacedæmonii prœliandi mora et vulneribus fatigati et a velitibus novo quadam more disturbati solverunt ordines. Terga jam vertentes iidem velites vel gravioribus affecerunt incommodis. (8) Certum cæsorum Lacedæmoniorum numerum in ea fuga prodere non possum; magnum tamen fuisse et ipse crediderim. Jam vero aliis domos cuique suas reditus periculo carebat: at Corinthiis res fuit discriminis plenissima, quum per hostilem agrum transeundum esset, sive per Argivorum sive per Sicyoniorum fines reverterentur.
CAPUT XII.
Lacedæmonii hac pugna perculsi oraculum Delphicum consulunt — a Messeniis socios abducere student — Messenii quoque Delphicum oraculum consulunt — Lyciscus, qui Spartam aufugerat, ab Arcadibus capitur, et absolvitur — Messenii denuo Delphos mittunt ad Pythiam de belli eventu consulendam — Pythiæ effatum Spartanis indicatur, qui Œbalo auctore fraudulenter in illo exsequendo prævertunt — Ophioneus, vates cæcus, visum recipit.
Lacedæmonios accepta quidem clades dolore afficiebat, quum tam multos et eos quidem minime obscuros amisissent viros. Sed erat illud fere indignius, quod spes reliqua omnis belli ejus ex animi sententia conficiundi erepta videbatur. Miserunt tamen Delphos, qui deum consulerent. Iis responsum hujusmodi Pythia dedit:
Non Martis tantum suadet tibi munera Phœbus:
astu capta fuit quondam Messenia tellus,
prisca fraude novo rursus capietur ab hoste.
(2) Quare ad astum regibus et Ephoris conversis, quum 189aliud nihil in mentem venisset, quod Ulysses ad Ilium fecit, placuit imitari. Homines enim centum, qui se perfugas esse simularent, ad Ithomen speculatum hostium consilia misere: atque ut plane perfugisse viderentur, publico decreto damnati sunt. Eos ad se venientes Aristodemus statim his verbis dimisit: Novas esse Lacedæmoniorum injurias, vetera eorundem vafra commenta. (3) Id quum minus, uti volebant, cecidisset, Lacedæmonii conati deinde sunt a Messeniis socios abducere. Verum ab Arcadibus rejecti (ad eos enim primum legati venere), quominus ad Argivos proficiscerentur, deterriti sunt. Aristodemus cognitis Lacedæmoniorum conatibus et ipse misit qui oraculum consulerent. His respondit Pythia:
(4)
Ecce manet fato longi te gloria belli:
at, Spartana phalanx te vincat fraude, caveto.
Nam bene compacta illorum si vasa habeat Mars,
sævum habitatorem feret alta corona chororum (Sed
fraude cave ne Spartanorum dolosa cohors hostilis
(superiores enim sunt bello) scandat firma mœnia; habebitque
munita corona acerbos habitatores),
cum gemini e latebris erumpent forte sub auras.
Nec prius eventum rerum lux alma videbit,
quam, quæ sunt contra naturam, hæc ordine cedent.
Aristodemus quidem et oraculorum interpretes, quid sibi vellet responsum hoc, conjiciendo assequi nequierunt: non multis vero post annis vocem suam exposuit et ipso eventu ratam fecit deus. (5) Eo autem tempore forte accidit ut Lycisci, ejus, qui Spartam perfugerat, filia, quam secum abduxerat, moreretur. Ad puellæ tumulum sæpe ventitantem patrem Arcadum equites ex insidiis eruptione facta capiunt. Hinc Ithomen pertractus et in concionem productus causam dixit: Non esse patriam a se proditam; verum secedendum sibi putasse vatis oratione commotum, qui puellam negasset legitimam esse. (6) Hæc quum dissereret, non ante est ei habita fides, quam femina quædam, quæ Junonis sacerdotio tunc fungebatur, in theatrum veniens, sponte puellam se illam peperisse confessa est, et a se datam uxori Lycisci supponendam. Nunc itaque venio, inquit, rem occultam indicatura, ac simul me ut sacerdotio abdicem. Hæc eo dicebantur, quod sancitum apud Messenios erat, ut, si quis e sacerdotio fungentis vel mulieris vel viri liberis ante illos e vita excessisset, in alium transiret sacerdotium. Quare vera esse, quæ mulier dixisset, arbitrati et aliam Junoni sacerdotem legerunt et Lyciscum capitis periculo liberarunt. (7) Aderat jam vicesimus ejus belli annus, quum Delphos de belli eventu consultores iterum mitti placuit. Consulentibus ad hunc modum respondit Pythia:
Primus Ithomæi tripodas circum Jovis aram
qui statuet decies denos, cum laude tenebit
Messenen; id enim Jovis immutabile numen
decrevit. Sed te fraus promovet arte dolosa,
et post ultio erit: nec fallere numina possis.
Fac ut fata volunt: nunc hos, nunc sors premit illos.
(8) Hoc oraculo promitti sibi victoriam Messenii interpretabantur, 190eo maxime, quod, quum ipsi intra muros Ithomatæ Jovis ædem haberent, nullo pacto viderentur posse Lacedæmonii priores tripodas dedicare. Ligneos certe tripodas faciendos curaturi erant, quod ad æneos pecunia non suppetebat. Verum exceptam hanc oraculi vocem e Delphorum numero nescio quis Spartam pertulit. (9) Ibi quum nihil omnino publico consilio excogitari posset ad eam dedicationem occupandam, Spartanus quidam, Œbalus nomine, homo genere haudquaquam claro, sed, uti res indicavit, plane callidus et sollers; is, ut res tulit, tripodas centum e luto finxit, et in peram abditos assumtis retibus cum venatoris ornatu Ithomen agresti turbæ permistus introiit: et ignotus quidem (quippe qui neque in patria sua vulgo esset omnibus notus), quum primum nox supervenit, tripodas illos fictiles dicavit: atque inde Spartam reversus, quod actum fuerat, Lacedæmoniis exposuit. (10) Re comperta Messenii vehementer commoti sunt: et facile quidem Lacedæmoniorum se astu delusos conjecerunt: multitudinis tamen sollicitudinem Aristodemus quum ea, quam res tempusque ferebat, oratione, tum vero statuendis ad Jovis aram ligneis tripodibus (fabricati enim jam fuerant) lenivit, Accidit etiam eo tempore, ut Ophioneus vates, qui a primo statim ortu cæcus fuerat, oculis uti cœperit mirabili admodum casu. Nam quum ingenti capitis dolore laborasset, ab ea valetudine luminis compos fuit.
CAPUT XIII.
De iis quæ Messeniorum exitium portenderunt — Aristodemus de patriæ salute desperans sese ipsum ad filiæ tumulum interficit — Messenii non regem, sed Damin summum prætorem deligunt — obsidione et fame coacti Ithomen relinquunt — de tempore hujus belli Messenici finiti.
Hinc aliis prodigiis, quum Messeniorum jam res inclinarent ac prope in perniciem laberentur, suæ dii mentis haud dubias dedere significationes. Dianæ erat Messeniis ex ære signum cum æneis armis: huic scutum sponte excidit. Quum Aristodemus Jovi Ithomatæ immolaturus hostias adduxisset, arietes sua sponte cornua aræ tanta vi illiserunt, ut ex ictus vehementia morerentur. Ad hæc tertium prodigium accidit: canes globo facto singulis noctibus ululatum dedere: mox iidem magno agmine ad Lacedæmoniorum castra abierunt. (2) Non hæc solum prodigia, sed visum etiam per quietem oblatum Aristodemum exterruit. Visus est in somnis videre, quum esset armis jam sumtis ad pugnam exiturus, victimarum extis in mensa appositis filiam in pulla veste assistentem pectusque ac ventrem persecta ostentantem: deinde disturbatis e mensa extis, detractis ab ipso armis, loco eorum auream coronam et alba vestimenta imponere. (3) Dum anxio esset animo Aristodemus, quod mortem sibi haud dubie somnium illud portendere interpretaretur 191(Messenii enim optimates coronatos et candida veste velatos efferunt), nuncius ei advenit, Ophioneum vatem videre desiisse, ac rursus, uti ab initio, oculis esse captum. Est vero tunc oraculum intellectum, quum dixit, ex insidiis erumpentes duos et eosdem in pristinum statum reversos, Ophionei oculos Apollinem innuisse. (4) Aristodemus itaque partim domesticam calamitatem animo reputens, quod sine ullo profectu filiam occidisset, partim nullam patriæ salutis spem reliquam esse videns, ad filiæ tumulum sibi mortem conscivit: vir, quantum humano consilio consequi potuit, patriæ salutaris, sed cujus acta consultaque omnia fortuna eluserit. Regnavit annos sex integros et aliquot septimi menses. (5) Messenios Aristodemi casu perculsos tanta rerum omnium cepit desperatio, ut de mittendis ad Lacedæmonios deprecatoribus cogitarent; verum quominus id facerent, obstitit pertinax in hostem animus. Concione vocata regem quidem non crearunt, sed prætorem cum potestate summa Damin surrogarunt. Hic collegas Cleonnin sibi et Phyleum cooptavit: tum quasi mox prœlium commissurus ex præsenti rerum copia omnia apparavit: urgebat enim obsidio et ex obsidione victus inopia ejusmodi, ut jam nihil esset magis metuendum, quam ne mox fame conficerentur. (6) Virtus certe et animi præstantia ac bellandi pervicacia ne illo quidem tempore Messeniis defuit. Ducibus postremo omnibus et optimis quibusque civibus amissis, hinc etiam menses ferme quinque restiterunt. Sed belli ejus anno vigesimo jam pæne exacto Ithomen deseruere: quod ipsum Tyrtæus versibus testatus est:
Anno bis decimo linquentes pinguia culta
montis Ithomæi deseruere juga.
(7) Finem habuit bellum hoc anno primo quartæ et decimæ Olympiadis, qua Dasmon Corinthius in stadio vicit, quum apud Athenienses Medontidæ decennale adhuc imperium obtinerent, et Hippomeni quidem quartus jam exactus esset imperii annus.
CAPUT XIV.
Messenii emigrantes in varias regiones discedunt — Lacedæmonii urbem Ithomen funditus evertunt, et terram Messeniorum distribuunt — de iis quæ Messeniis ipsis a Lacedæmoniis acciderunt — Messenii his malis vexati defectionis consilia ineunt — de Aristomene ejusque natalibus.
Tunc Messenii, quibus vel Argis vel Sicyone vel in Arcadia hospitia fuerunt, in eas urbes discesserunt. Eleusinem vero migrarunt, qui e sacerdotum familiis oriundi essent et magnarum dearum initia agerent. Multitudo reliqua in suas quisque priscas patrias dilapsi sunt. (2) At Lacedæmonii primum Ithomen solo æquarunt: urbes deinde ceteras etiam adorti expugnarunt: de manubiis vero Amyclæo (Apollini) tripodas æneos dedicarunt: [quorum 192unus Veneris, Dianæ alter, tertius Cereris et Proserpinæ signis sustinetur.] (3) His ibi dedicatis, agri Messeniaci partem Asinæis, quos Argivi ante ejecerant, eam quam nunc etiam ad mare tenent, assignarunt. Androclis autem posteris (nam superstes adhuc erat Androcli filia et ex ea nepotes, qui Androcle mortuo se Spartam contulerant) regionem donarunt, quæ Hyamia nuncupatur. (4) Porro ad hos Messenios quod attinet, hæc ipsis a Lacedæmoniis fuerunt imposita. Primum omnium jurejurando eos adigunt, nunquam a Lacedæmoniis defecturos, rerum nihil novarum molituros. Deinde vero annui quidem stipendii constitutum nihil imperarunt: sed illi ex omnibus arationibus dimidiam frugum partem Spartam deportabant. Præterea ut viri pariter ex Messenia et mulieres, sumpta veste pulla, regum et optimatum funera prosequerentur, præceptum est; qui imperata non fecissent, pœna iis constituta. (5) In injuriosas hasce Messeniorum pœnas hos versus fecit Tyrtæus:
Ut sub non æquo pondere pressi asini,
coguntur dominis miseri deferre superbis
dimidium frugum, quas sua terra parit.
Cum lugubri etiam ornatu coactos fuisse interesse funeribus, in his ille exposuit:
Ipsi atque uxores dominos plorare coacti,
si quem horum e vita mors rapuisset atrox.
(6) His malis circumventi, quum in posterum etiam nihilo Spartanorum dominatum æquiorem sibi fore sperare possent, et pugnando mori satius omnino ducerent, quam penitus e Peloponneso emigrare, defectionis consilia inierunt. Acerrimi erant juvenes rerum novarum auctores; illi quidem omnium belli artium imperiti, sed ea animi elatione, ut cadere mallent liberam nacti patriam, quam servitutem vel omnium rerum copiis circumfluentes perferre. (7) Educta jam juventus erat Messeniis quum in aliis locis, tum vero numero et robore præstantissima Andaniæ: eminebat vero inter omnes Aristomenes, qui apud Messenios hodieque inter heroas colitur: et ejus etiam natales insigniores fuisse putant. Cum ejus enim matre Nicotelea genium quendam seu deum sumta draconis forma concubuisse memorant: qualia de Olympiade quoque Macedonas, et de Aristodama Sicyonios novi memoriæ prodidisse: tantum interest, (8) quod Aristomenem Messenii non Hercule aut Jove genitum prædicant, sicuti Ammone Alexandrum Macedones, Aratum Æsculapio Sicyonii: verum quum Græcorum multitudo Pyrrhum ei patrem fuisse dicat, Messenios ipsos Aristomenem Nicomedis filium in sacrorum libationibus celebrare equidem novi. Hic igitur ætate atque animis vigens, et alii ex optimatibus, instigabant ad defectionem. Hæc 193autem non statim aperte agebantur, sed missis clam ad Argivos et Arcadas certis hominibus explorabant, an illi sibi sine ullo prætextu ac tergiversatione, nec ope minore, quam in priore bello, auxilium laturi essent.
CAPUT XV.
De tempore belli Messeniaci secundi — prœlium committitur æquo Marte ad Deras et Aristomenes prætor cum summa potestate eligitur — Lacedæmoniis ex oraculo ab Atheniensibus belli ducem petentibus Tyrtæus mittitur — Messeniis et Lacedæmoniis socii auxilio veniunt et prœlium paratur.
Quum omnia ad bellum ipsis parata essent ac spe quidem multo paratiores socios animadverterant (jam enim Arcades et Argivi apertissimas eum Lacedæmoniis inimicitias exercebant), defecerunt Messenii undequadragesimo post Ithomes excidium anno, qui quartus fuit tertiæ et vicesimæ Olympiadis, qua vicit in stadio Hyperesiensis Icarus: Atheniensium vero respublica annuis jam erat magistratibus mandata; ac tunc Tlesias (?) Athenis archon erat. (2) Qui autem tum essent Spartæ reges, eos Tyrtæus non nominavit: sed Rhianus versibus mandavit, Leotychide regnante bellum hoc alterum gestum. At enim Rhiano in hac ego re neutiquam assentior: Tyrtæum vero id ipsum quod aperte non dixit, significasse tamen facile videri possit. Elegi enim ipsius sunt de bello priore:
Obsessam decima hanc nonaque vidit hiems:
indomitique animos tam longi munia Martis
nostrorum patrum: sustinuere patres.
(3) Quibus planum facit, ætate demum tertia post primum bellum iterum Messenios arma cepisse. Declarat itaque annorum series, regem eo tempore Spartæ fuisse Anaxandrum, Eurycratis filium, Polydori nepotem: ex altera vero familia Anaxidamum, Zeuxidami filium, Archidami nepotem, pronepotem Theopompi. Idcirco autem ad pronepotem Theopompi descendi, quod, Archidamo Theopompi filio ante patrem mortuo, Zeuxidamum e filio nepotem Theopompus imperii sibi successorem reliquit. At Leotychidem regnum possedisse constat post Demaratum, Aristonis filium, quum Ariston ipse a Theopompo septimus fuerit. (4) Eo ipso igitur tempore contulere cum Lacedantemoniis signa Messenii ad Deras, qui vicus in Messenia est, anno post defectionem primo. Neutris venere a sociis auxilia: neque penes quos ejus fuerit certaminis victoria perspicuum fuit. Aristomerem eo prœlio tradunt facinora majora multo, quam pro unius viri captu, fecisse. Quare statim post pugnam rex est creatus: erat enim ex Æpytidarum genere. Verum quum regnum recusasset, prætorem cum summa potestate sibi esse jusserunt. (5) Is eo erat ingenio, ut facillime pateretur suum iis etiam, qui aliquid in bello memoria dignum gessissent, honorem haberi. Et antiquissima quidem ipsi cura fuit, initio belli Lacedæmonios perterrefacere, quo esset illis in omne reliquum tempus formidolosior. Hoc sibi quum propositum haberet, noctu Lacedæmonem veniens, ad Chalciœci ædem scutum affixit, in 194quo inscriptum fuit, Aristomenem deæ de Spartanorum manubiis dicasse. (6) Eodem tempore Lacedæmoniis Delphicum Apollinem de belli exitu consulentibus responsum, ut Atheniensem hominem consiliarium accerserent. Quare quum per legatos de oraculo docuissent Athenienses ac simul Atheniensem sibi hominem, cujus uterentur consilio, depoposcissent, ea res animi dubios tenuit Athenienses. Nam et periculosum nimis fore reipublicæ suæ judicabant, si Lacedæmonii parte Peloponnesi optima sine insignibus cladibus potirentur; et rursus divinis vocibus non parere nefarium censebant. Quare hoc excogitant. Erat Athenis Tyrtæus quidam ludi magister, qui neque satis mente valere credebatur et altero claudicabat pede. Hunc ad Spartanos misere. Ibi ille modo civitatis principes, modo plebem, proinde ut locus aut tempus tulisset, cogens elegos suos et anapæstos iis decantabat. (7) Anno uno post prœlium ad Deras, quum sui jam utrisque socii præsto essent, ad Apri monumentum (id vico ei nominis est) ad prœlium committendum parati convenere. Messeniis Elei, Arcades, Argivi et Sicyonii auxilia miserant. Convolarant etiam qui sponte profugerant e Messenia; et ab Eleusine, quibus a majoribus tradita fuerant magnarum Dearum initia: Androelis præterea nepotes; ex iis enim, qui Messenios maxime adjuvabant, hi fuerunt præcipui. (8) Lacedæmoniis præsto fuere Corinihii, et e Lepreatis nonnulli Eleorum odio ducti. Asinæis fœdus cum utrisque juramento sancitum fuit. Vicus quem Apri diximus monumentum nuncupari, in Stenyclero Messeniaci agri est. Nomen ex eo habet, quod Herculem memoriæ proditum est ibi super apri extis fœdus cum Nelei liberis, fide ultro citroque data et accepta, icisse.
CAPUT XVI.
Sacris utrinque a vatibus factis, prœlium initur — de Aristomenis rebus in hac pugna gestis — Spartanos clade perculsos Tyrtæus elegos canendo excitat — de honore Aristomeni a feminis habito, et illius clypeo — Aristomenes urbem Pharin expugnat et vulneratur — Caryatides virgines comprehendit, et magna accepta pecunia reddit.
Sacra rite a vatibus utrinque ante pugnam facta. Vates erat Lacedæmoniis Hecas, nepos et cognominis Hecæ illius, qui cum Aristodemi filiis Spartam venerat: Messeniis Theoclus. Oriundus hic Theoclus ab Eumantide fuit. Eumantin ipsum, Eleum hominem de genere Iamidarum, Messenen Cresphontes adduxerat. Quare quum suum utrique vatem haberent, majore cum confidentia ad certamen properabant. (2) Sed et ceteri, pro sua quidem quisque ætate ac virili parte, magnam præ se ferebant alacritatem: omnes vero superabat ardore Anaxander Lacedæmoniorum rex, quique circa ipsum erant Spartani. In Messeniorum exercita Androclis nepotes Phintas et Androcles, totaque ea manus, quæ illorum ductum sequebatur, egregie ad virtutis laudem et pari consensu adspirabant. Tyrtæus et magnarum dearum antistites nulla ipsi belli munia obibant; extremos tantum sui quique agminis cohortationibus ad pugnandum accendebant. (3) Quod vero ad Aristomenem attinet, stipabant eum octoginta e Messeniis, lectissimi juvenes, ejus æquales: quorum magno sibi unusquisque honori ducebat, quod se ille, quem in suam cohortem præ 195ceteris adscisceret, dignum putasset. Et poterant sane, sive mutuum posceretur auxilium, sive ducis pugnam vel jam aggredientis vel prope aggressuri significationes statim et sine mora observare. Steterunt hi cum Aristomene primi in acie contra Anaxandri cohortem, in qua fuit Spartani exercitus robur. Quare magno tandem negotio, quum ad multas horas dimicassent multaque avide accepissent vulnera jamque prope nihil esset spei reliquum, postremo pervicacia et impetu hostem fundunt. (4) Fusum Aristomenes ut alia Messeniorum cohors persequatur imperat: ipse cum suis ad integros et adhuc suum obtinentes locum conversus, ubi et illos dare terga coegit, mox alios et subinde alios acrius adoritur, donec totam Lacedæmoniorum atque sociorum aciem, quum modo in hanc, modo in illam partem se inferret, terribilior multo quam ut hominis unius illa videri posset audacia, dissipatis atque disturbatis ordinibus in fugam vertit. Jam vero quum palantes ageret, qui neque in fugiendo modum haberent ullum, neque tantisper consisterent, dum in unum convenirent, (5) ad silvestrem pirum, in ea campi parte enatam, ventum. Ibi Aristomenem a cursu Theoclus vates revocabat, quod in ea arbore Castor et Pollux consedissent. Sed Aristomenes, cedens ardori suo, Theocli vatis monitis, omnino non auscultans quum ad pirum accessisset, clypeum amisit; ibi dum in eo quærendo cunctatur, spatium datum est elabendi aliquot, qui se ante in fugam dederant, Lacedæmoniis. (6) Ea clade perculsi Lacedæmonii ad belli finem spectabant: sed eos Tyrtæus de sententia recitatis elegis deduxit; idemque milites, qui in cohortibus desiderabantur, de Helotum delectu supplevit. Aristomenem Andaniam reversum acceperunt matronæ tænias in eum, quacunque incederet, et ut anni ferebat tempestivitas flores et fructus jacientes, carmen præterea illud, quod nostra etiam cantatur ætate, in eum concinentes,
Per Stenycleria plana secutus in ardua montium
victor Aristomenes est Lacedæmonios.
(7) Clypeum postea recuperavit Aristomenes, quum Delphos primum venisset, atque inde Pythiæ jussu in adytum Trophonio apud Lebadeam sacrum descendisset: quem clypeum post Lebadeam detulit et ibi affixit, egoque eum ibi positum vidi. Insigne ejus est aquila, passis ad extremos clypei margines alis. Sed tunc e Bœotia rediens, clypeo apud Trophonium invento ac recuperato, ad majora mox belli se opera comparavit. (8) Collectis enim Messeniorum aliis, assumta insuper lectissimorum juvenum manu, quos circum se habere solebat, sub crepusculum ad Laconicum oppidum, quod in urbium enumeratione veteri nomine Pharin Homerus, Pharas nuncupant Spartani et finitimi, contendit. Ibi occisis qui resistere conati fuerant, ac oppido direpto, dum Messenen cum luculenta præda redit, Anaxandrum, qui facta ex insidiis eruptione cum armatorum globo tergum urgebat, conversus in hostem in ipsa via hos quoque fudit: quin fugientem Anaxandrum 196acriter insequi non prius desiit, quam jaculo natium altera trajecta retrocedere coactus est, quum nihil interea de præda deperisset. (9) Modico dein tempore intermisso, quantum scilicet curando vulneri sat fuit, quum Spartam ipsam adoriri in animo haberet, objecta per visum Helenæ et Castorum specie est deterritus. Interim Caryis virgines choros Dianæ agitantes interdiu ex occulto aggressus parentum opibus et dignitate præstantissimam quamque comprehendit et ad Messeniæ vicum quendam perduxit. Ibi virginum custodia certis hominibus de sua cohorte mandata noctem unam quievit. (10) Interea juvenes, vino (ut mea fert opinio) et libidine transversos rapiente, virgines eas vitiandi cupiditate exarserunt, atque adeo, ut ne ipsius quidem Aristomenis vocibus negantis id jus fasque Græcis esse conatu absisterent. Quare ut eas ab injuria vindicaret, adolescentes aliquot, quorum erat maxime vino incitata licentia, occidere coactus captivas tam integras, quam ante fuerant, parentibus magna accepta pecunia reddidit.
CAPUT XVII.
Aristomenes, qui feminas Cereris sacra facientes comprehendere tentat, ab iis capitur, sed eadem nocte salvus evadit — tertio belli anno Lacedæmonii ad Magnam Fossam pugnaturi Aristocratem, regem Arcadum, pecunia corrumpunt — de vindicta Neoptolemea dicta, qua Lacedæmonii postea afficiuntur — Aristocrates prœlii initio Arcades ex acie subducit, et per medios Messenios cum iis aufugit — Messenii magna clade funduntur et fugantur — Aristomenes fugientes colligit, et cum iis in montem Iram sese recipit, ubi per undecim annos Lacedæmoniorum obsidionem sustinet.
Est in Laconino agro vicus Ægila nomine, in quo templum Cereris veteri religione consecratum. Huc matronas per festos dies more majorum sacra ut facerent convenisse, Aristomenes quique cum eo erant exploratum habebant. Eo itaque veniens opprimere eas conatus est: sed quum illæ non sine numinis ope vim repulissent, gladiis etiam, quibus ad hostias mactandas usæ fuerant, armatæ et verubus, quibus exta torrenda transigebant, hostem invaserunt: multisque Messeniorum graviter sauciis ipsum quoque Aristomenem facibus percussum ac male mulcatum in vincula conjecerunt. Sed eadem nocte liberatus ad suos rediit. Dimisisse eum dicitur antistita Cereris Archidamea, non pretio, sed amore adducta (illum enim multo ante amare cœperat): simulavit vero effugisse Aristomenem exustis vinculis. (2) Tertio anno quum prope esset ut ad Magnam fossam (hoc loco nomen est) prœlium committeretur, et Messeniis Arcades ex omnibus urbibus auxilium tulissent, Aristocratem Hicetæ filium, patria Trapezuntium, Arcadum regem et eorum tunc exercitus ducem, Lacedæmonii pecunia corrupere. Primi enim omnium Lacedæmonii ex omni antiquitatis memoria hostem dicuntur muneribus sollicitasse et venalem prostituisse victoriam in armis alioqui positam: (3) nam antequam Lacedæmonii contra bellicas leges proditionem in Messenios comparassent et Aristocrates Arcas proditionis facinus ausus esset, virtute ac fortuna e diis comite pugnantes decernebant. Constat vero Lacedæmonios eosdem et insequentibus deinde temporibus, quum ad Ægospotamos classi Atheniensium in statione oppositi essent, et alios hostium prætores et Adimantum inprimis mercede sibi devinxisse. (4) At enim et ipsos Lacedæmonios oppressit aliquando vindicta quæ Neoptolemea dicitur, 197ex eo scilicet, quod, quum ad Hercei Jovis aram Neoptolemus Achillis filius Priamum jugulasset, et ipsi postea accidit ut ad Apollinis Delphici aram interimeretur. Venit inde in proverbii consuetudinem, at quoties, qua quis alterum affecisset injuria, eam ipse passus esset, Neoptolemea vindicta diceretur. (5) Nam quum maxime opibus florerent Lacedæmonii, deleta Atheniensium classe, magna Asiæ parte Agesilai ductu occupata, tunc eis non licuit totum Persæ adimere imperium, sed ipsorum arte rex Persarum usus, missa Corinthum, Argos, Athenas, Thebas pecunia, bellum in Spartanos concitavit, quod est Corinthiacum appellatum. Quæ fuit causa ut Agesilaus in Græciam omissa Asiatica expeditione exercitum reportare cogeretur. (6) Lacedæmoniorum itaque in Messenios dolum dii suo tempore in ipsorum vertere perniciem. Aristocrates vero, accepta a Lacedæmoniis pecunia, Arcadas primum quid moliretur celavit: deinde vero quum utraque acies signa collatura esset, suis terrorem et trepidationem injecit, quasi iniquo in loco positis, unde, si ad manus ventum esset, victis exitum nullum fore: et sibi sacrificanti affirmavit nihil læti exta portendisse. Edixit itaque, ut signo a se dato pro se quisque fuga saluti suæ consuleret. (7) Quare, quum jam prœlium iniretur omnesque in hostem conversi essent Messenii, Aristocrates abduxit Arcadas, Messeniisque lævum cornu et acies media nudata est. In utraque enim agminis parte constiterant Arcades, quum neque Elei neque Argivi nec Sicyonii pugnæ interessent, Præterea, quo esset efficacior proditio, Aristocrates etiam aliud commisit: per medios Messenios fugiens evasit. (8) Insperata ista præsentium mutatione consternati Messenii simulque isto Arcadum per suum agmen transitu turbati non multum abfuit quin ejus, quod in manibus erat, obliviscerentur: omissis enim Lacedæmoniis, qui se magno impetu in ipsos inferebant, ad Arcadas jam fuga sese proripientes respectabant, aliique supplices orabant ut manerent, alii conviciis illos et maledictis incessebant, proditores et fœdifragos appellantes. (9) Lacedæmonii interea facile destitutos undique circumdato agmine cinxerunt, et minimo labore ac periculo sibi obviam victoriam pararunt. Aristomenes tamen cum cohorte sua locum tenuit et cominus incumbentis impetum hostis aliquamdiu sustinuit: sed fuere tam pauci numero non magno utique præsidio. Periit autem Messeniorum tanta multitudo, ut qui ante de servis dominos Lacedæmoniorum se futuros rati fuerant, jam ne salutis quidem reliquam spem ullam haberent. Occubuere etiam principum nonnulli, interque eos Androcles, Phintas, et, cujus clarissime in eo prœlio virtus eluxit, Phanas, Olympica de longiore curriculo victoria jam ante illustris. (10) Aristomenes inde prœlii reliquias collegit: quumque suis, ut Andania et oppidis, quæ a mari longius abessent, relictis se in Iram montem reciperent, 198suasisset, eo in loco collectos obsidione cinxerunt Lacedæmonii, eos hoc modo brevi expugnaturos rati. Nihilominus Messenii post acceptam ad Fossam cladem annos undecim hostibus restiterunt. (11) Testatur, tam longum illius obsidionis tempus fuisse, etiam Rhianus his versibus:
Montis ad albentis clivos tenuere Lacones
castra bis undenas herbas hiemesque in totum.
Circumscripsit scilicet annos per hiemes et æstates: nam quum herbas dixit, viridem segetem vel anni tempus, quod paulo ante messem est, significavit.
CAPUT XVIII.
Messenii, Ira occupata, ex Laconico agro omnis generis prædas agunt — de frugum inopia et seditione inde Spartæ orta — Aristomenes Amyclas capit, vulneratur et vivus captus in Cæadam conjicitur — inde miro modo evadit et in Iram redit.
Ira occupata, reliquo omni agro exclusi Messenii, præter oram tamen maritimam, quam illis integram et incolumem Pylii et Mothonæi præstiterunt, prædas non magis ex Laconico, quam ex suo ipsorum agro agebant, utrumque jam hostilem esse judicantes. Fiebant quum ab aliis passim, ut fors ferret, excursiones; tum inprimis Aristomenes quum comites sibi in unum ad trecentos lectissimos viros coegisset, (2) agebant illi rapiebantque Lacedæmoniorum omnia, undecunque quis poterat: fruges, vinum, pecora absumebant; mancipia et supellectilem dominis æstimata reddebant. Coegit ea agrorum direptio Lacedæmonios edicto cavere, (quod arva non sibi, sed iis, qui in Iram secesserant, seri videbant,) ne colerentur, bello durante, Messenici et Laconici agri finitimæ partes. (3) Ex eo frugum egestas Spartæ et inde seditio consecuta, locupletibus ægre ferentibus sua latifundia inarata jacere. Eum fremitum versibus suis Tyrtæus compressit. Interea Aristomenes cum sua manu sera jam vespera egressus Amyclas magnis itineribus contendit: quo quum primo diluculo pervenisset, subito impetu oppidum cepit ac diripuit, atque inde ad suos se prius recepit, quam e Sparta subsidium mitteretur. (4) Excursionibus ejusmodi hostilem agrum non prius destitit infestum reddere, quam Lacedæmoniorum manipulos dimidia parte plures cum ambobus regibus nactus, facto cum illis prœlio, præsentique se animo defendens et vulnera alia accepit et percusso lapidis ictu capite, caligantibus oculis, vertigine correptus, prope exanimis corruit. Vix adhuc spirantem catervatim irruentes Lacedæmonii, et cum eo quinquaginta de ipsius cohorte captivos Spartam pertraxere. Quos quum in Cæadam abjiciendos censuissent, (sic foveam vocant, in quam maximis criminibus capite damnatos præcipites mittunt), (5) ceteri quidem Messenii omnes periere: Aristomenem, qui sæpe alias, idem et tunc servavit deus. Cujus qui res gestas magnificentius extollunt, advolasse aquilam dicunt, quæ cadentis corpus passis alis subiens ita illum libraverit, ut omni ex parte illæsus ad ejus barathri ima delatus fuerit. Verum etiam exitum ei ex 199illo hiatu monstraturum erat numen. (6) Nam quum in imo jam specu constitisset, veste obvolutus decubuit, extremam, quam proxime abesse putabat, vitæ horam exspectans. Triduum erat ibi jam commoratus, quum audito strepitu quodam, retecta facie, per tenebras, quibus jam oculi ejus adsueverant, vulpem vidit cadavera appetentem. Cogitans itaque per accessum omnino aliquem bestiam illuc penetrasse, ea dum sibi appropinquaret, opperiebatur. Id quum, uti volebat, accidisset, feram manu altera prehendit; altera, quoties se illa convertisset, chlamydem mordicus prensandam objiciebat: et currentem quidem, qua se via dabat, cursu consequebatur; trahendum vero se belluæ per invia præbebat. Vidit postremo cuniculum nihilo ampliorem, quam unde posset vulpes evadere, per quem luminis se aliquid ostendebat. (7) Per illam quadrupes, ut primum dimisit eam quasi manumissam Aristomenes, lustrum suum repetiit. At Aristomenes angustam illam ac minime perviam cavernulam manibus aperiens, in Iram ad suos tandem evasit. Fuit ejus fortuna, quum captus est, mira et inopinata: (major enim viri spiritus erat, major ex rerum gestarum magnitudine audacia, quam ut quisquam capi illum posse sperare debuerit:) sed nihil fuit admirabilius, nullum certius, id non sine divini numinis auxilio contigisse, argumentum, quam quod e Cæada elabi potuerit.
CAPUT XIX.
Aristomenes Corinthios Lacedæmoniis opem laturos noctu opprimit — sacra, quæ Hecatomphonia vocantur, facit — Lacedæmonii inducias quadraginta dierum pangunt, per quos sagittarii Cretenses Aristomenem incautum capiunt — Aristomenes a virgine quadam vinculis liberatur.
Ubi salvum Lacedæmoniis renunciarunt perfugæ quidam Aristomenem ad suos rediisse, non plus credi posse visum est, quam si mortuum hominem revixisse audissent. Ex hujusmodi vero eventu veritati fidem ipse Aristomenes asseruit. Mittebantur a Corinthiis auxilia Spartanis ad Iram expugnandam. (2) Eos milites Aristomenes quum per speculatores comperisset agmine haud composito et incustoditis castris iter facere, noctu dormientes adortus et alios complures et eorum duces Hypermenidem, Achladæum, Lysistratum et Idectum (?) occidit; ac mox castrorum prætorium diripuit. Id facile cognoscere Lacedæmonii potuerunt ab Aristomene, neque ab alio quoquam Messeniorum esse gestum. (3) Fecit post hæc Aristomenes Ithomatæ Jovi sacrum, quod Hecatomphonia vocant. Id sacrum fieri patrio instituto veteri traditum ab iis Messeniis, qui in pugna hostes centum occidissent. Prima itaque, quum ad Apri monumentum pugnatum est, Hecatomphonia fecit Aristomenes: altera, quum oppressos nocturna pugna Corinthios cecidisset: tertio ab eodem hæc peracta sacra referunt de excursionibus quas post illa fecerat. (4) Lacedæmonii autem, Hyacinthiis, quæ jam aderant, solenni ritu interfuturi 200dierum quadraginta inducias cum Messeniis, qui in Ira sedem habebant, pepigerunt. Ac dum illi quidem ludos celebrant, Cretenses sagittarii e Lycto et aliis Cretæ urbibus evocati, interea in agrum Messeniorum excursiones facere non desinebant. Aberat tum Aristomenes ab Ira et securius induciarum fiducia vagabatur. Ita insidias ex illo sagittariorum numero septem faciunt, captumque, ubi nox appeteret, pharetrarum loris vinciunt. (5) Mox id ex illis duo gratulabundi Spartam nunciant, captum Aristomenem; reliqui in tugurium quoddam Messeniaci agri captivum pertrahunt. Habitabat ibi orba patre virgo una cum matre sua. Ea superiore proxima nocte per somnium visa fuerat sibi videre, pertrahi illuc a lupis leonem vinctum ereptis unguibus; illum se e vinculis exemisse et inventos ungues illi reddidisse; atque ita ab leone lupos esse laniatos. (6) Deducto itaque a Cretensibus ad eas Aristomene, agnovit puella expressam vero eventu somnii imaginem: quæsivit ex matre, quisnam ille esset, auditoque viri nomine confirmavit se; et quum in eum intueretur, facile, quod sibi significatum esset, intellexit. Vinum itaque largius Cretensibus fudit; quumque se vinolenti omnes abjecissent, ei, quem graviore somno consopitum animadvertit, pugiunculum eripuit; eo vincula abscidit Aristomenes, et sumto gladio insidiatores suos jugulavit. Virginem illam, pro navata saluti suæ opera, a filio suo Gorgo uxorem accipi voluit Aristomenes, quum tamen non esset ille annorum major decem et octo; atque ita salutis pretium ei persolvit.
CAPUT XX.
Ira undecimo post obsessionem anno expugnatur, et oraculi effatum sic exitum habet — Aristomenes quoddam Messeniorum arcanum defodit in monte Ithome — de exitio Messeniis adulterio et proditione importato.
Undecimo obsidionis anno et Iram capi et Messenios suis ejici sedibus volebant fata. Et sane quæ de salutis ratione post cladem ad Fossam acceptam sciscitantibus Aristomeni et Theoclo Delphicus Apollo responsa dederat, ipso rei eventu comprobata sunt. His autem versibus respondit tum fatidica virgo:
Ipse, Nedes dum hircus bibat alta fluenta, nec ultra,
Messenen servo. Prope enim instant tristia fata.
(2) Sunt autem Nedæ fontes in monte Lycæo: fluvius ipse per Arcadas lapsus, verso in Messeniam alveo, Messeniorum et Eleorum fines maritimos dividit. Ac tunc illi quidem ex oraculo providendum sibi putarunt, ne hirci de Neda potarent. Aliud vero longe innuerat deus, quod fuit hujusmodi. Caprifici stirpem Græci plerique olynthen, Messenii autem ipsi tragon sive caprum nominant. Eo quidem tempore caprificus forte in ripa Nedæ enata, quum non in sublime se crescens erexisset, sed in amnem prona inclinasset, extremis jam frondibus aquam contingebat. (3) Id Theoclus vates conspicatus, conjecit illam caprifici plantam hircum esse, qui de Neda, sicuti Pythia prædixerat, biberet; ac 201jam fatale Messeniis exitium imminere. Re tamen apud alios dissimulata, uni Aristomeni ad eum locum deducto oraculum explicat, eique, quod res erat, persuadet, tempus quo reliquum quid spei erat effluxisse. Aristomenes sic se rem habere et ipse concedit nec ullam jam esse perniciei dilationem: itaque pro præsenti rerum statu consuluit. (4) Quum haberent enim operta quædam Messenii, quæ si abolerentur, funditus in posterum omne tempus Messene occasura erat; sin conservata illa fuissent, redivivum olim imperium ex ipsis ruinis erupturum, Lyci, Pandionis filii, vaticiniis prædictum fuerat; neque id ignoraret Aristomenes, noctu egressus in maxime devia ac deserta Ithomes parte arcana illa defodit, Jovi Ithomatæ et diis ceteris, quorum ope ad eum diem Messeniorum res steterat, preces fundens, curarent ut incolume depositum servaretur, neque omnino id in Lacedæmoniorum potestatem veniret, quod jam solum ad posteri temporis spem Messeniaci nominis reliquiæ haberent. (5) Post hæc Messenios, ut olim Trojanos, adulterium ad extremum exitium perpulit. Ira occupata subjectos etiam monti campos usque ad Nedæ ripas tenebant; et habitabant nonnulli etiam extra portas. Neque interea quisquam e Laconia venit ad eos perfuga. Unus propius accessit Emperami, clari hominis inter Spartanos, servus bubulcus. (6) Is quum domini armenta pasceret, quotidie fere boves præ se prope Nedam agebat. Ibi Messenii hominis extra muros habitantis uxorem aquatum venientem conspicatus ejus amore captus est. Feminam primo ad colloquium, deinde donis ad stupri consuetudinem pellexit. Dehinc observabat, quo tempore ejus vir custodias obiret. Suam enim quæque vicem Messeniorum pars arcis præsidium obtinebat. Nam ab ea maxime parte, ne intra mœnia se inferret hostis, metuebant. Qua itaque hora domo ille discedebat, bubulcus ad ejus uxorem ventitabat. (7) Forte ita accidit ut esset illi nocturna vigilia cum præsidiariis aliis obeunda, per effusissimos vero ea nocte imbres stationem deserere cogerentur qui excubabant. Ut enim in festinatis munitionibus, neque projectum muri neque turres habebant, quo cœli incommoda effugerent: et eo quidem securius tum abiere, quod pluvia et hiberna nocte, insuperque illuni, negotium ne sibi hostis facesseret, nihil verebantur. (8) Præterea Aristomenes vigilias pro more circumire non poterat. Nam quum non multis ante diebus Lacedæmonii, assumtis Apteræis jaculatoribus, Euryalo Spartano duce, Cephallenium mercatorem, frumenta et alios, quibus opus erat, commeatus Iram solitum comportare, intercepissent, illum Aristomenes sibi hospitem, omnemque ejus pecuniam servarat, ipse autem vulnus in pugna acceperat. Ducis itaque metu soluti vigiles eo licentius præsidium deseruere, (9) et suos quique domos redierunt, in quorum numero Spartani pastoris amicæ vir fuit. Hæc interea adulterum secum domi habebat, et ubi 202maritum adventantem sensit, quam celerrime potuit, occultato amatore virum benignius etiam multo, quam consueverat, accipit. Percontatur deinde, quamobrem celerius redisset. Hic ille, qui neque corruptam uxorem neque mœchum domi suæ latere poterat suspicari, veram exponit facti causam: tempestatis vi tam se quam socios omnes e præsidio pulsos. (10) Subauscultabat dictis pastor. Simulac itaque omnia accurate intellexit, quam raptim potuit, in castra Lacedæmoniorum a Messeniis quasi transfuga pervenit. Aberant eo tempore Lacedæmoniorum rex uterque; et bubulci dominus Emperamus copiis, quæ Iram obsidebant, præfectus fuerat. Ad eum igitur accedens deprecatur primum noxam fugæ bubulcus; deinde docet, appositum illud maxime esse ad Iram capiendam tempus, quæ ex Messenii oratione exceperat, singula totidem verbis referens.
CAPUT XXI.
De Ira proditione expugnata narratio.
Habita est ejus verbis fides: ac mox eundem servum suum itineris ducem secutus Emperamus cum Spartanis, via perdifficili, utpote per densissimas tenebras et nihil remittente imbre, superatis tamen animi alacritate difficultatibus, ad arcem Iræ agmen deduxit. Ibi scalis admotis, et quo quisque eniti valuit modo, munimenta transcenderunt. Messeniis imminens exitium et alia indicabant signa, et canum voces, non quales latrantium esse consueverunt, sed vehementes et perpetui ululatus. Quare quum in summum jam discrimen rem deductam viderent, non undique contractis armis et apparatu universo, sed passim eo quisque telo arrepto, quod casus obtulisset, terram eam, in qua sola jam ex omni Messenia patriæ nomen remanserat, tutari conabantur. (2) Primi hostem esse intra muros sensere primique cum armis occurrerunt Gorgus Aristomenis filius et Aristomenes ipse, cumque illis Theoclus vates et item Theocli filius Manticlus; præterea Euergetidas, vir quum per se egregius et honoratus, tum per nuptias nobilitatus: nupta enim cum eo erat Hagnagora, Aristomenis soror. Ac tunc quidem, quamvis se quasi intra retia captos atque undique circumventos et oppressos animadverterent, spei tamen adhuc aliquid, ut in perditis rebus, habuere. (3) Aristomenes quidem et vates satis norant patriæ fata differri amplius non posse: tenebant enim memoria, quid oraculi de capro ambagibus significatum fuisset; neque id tamen prodendum esse vulgo putarunt et occultum servarunt: sed festinanter per oppidum discursantes, ac modo hos, modo illos prensantes, ut quisque obvius esset factus, monere, hortari, a pristina virtute ne desciscerent, alios etiam e suis ad rem gerendam domibus cunctantes evocare. (4) Atque ea quidem nocte nihil ab alterutris memorabile gestum est. Illos enim quum locorum inscitia, tum vero Aristomenis fortitudo reddebat 203segniores. Messeniis autem neque vacarat accipere a ducibus tesseram; ac, si vel faces vel aliud quodvis lumen accendissent, id statim vis hiemis exstinguebat. (5) Ut primum illuxit et se mutuo conspexerunt, Aristomenes et una Theoclus cives, ut extrema omnia auderent, incitabant, et alia commemorantes et inprimis insigne illud Smyrnæorum facinus, qui quum partem Ioniæ obtinerent, Gygen, Dascyli filium, qui urbem magnis Lydorum copiis oppressam tenebat, virtute et animi præsentia ejecerant. (6) Quibus auditis Messenii ipsa subnisi rerum desperatione in hostes, qua cuique viam fortuna ostendebat, irruerunt. Ipsæ etiam feminæ de superiori loco tegulas, et aliud quicquid missile nancisci potuissent, ejaculari conabantur: sed quominus tecta scandere possent, procellæ vis obstabat. Arma vero capere ausæ virorum alacritatem inflammabant, quum has etiam illi facile viderent malle in patria mortem oppetere, quam in servitutem Spartam trahi. Ea animorum conspiratione potuissent fortasse fati iniquitatem superare, (7) nisi effusi multo etiam præfractius essent imbres, et crebris cum tonitribus et fragore fulgura adversa oculos præstrinxissent; contra vero Lacedæmoniis hæc confidentiam addidissent, deos a se stare interpretantibus, præsertim vero quum, fulgente ad dexteram Jove, læta omnia Hecas vates nunciasset. (8) Idem ejusmodi consilii auctor fuit. Lacedæmoniorum copiæ numero longe superiores fuere: verum quum non æquo campo aut ordinato agmine, sed qua quisque in urbis parte congressus cum hoste esset, manus consererentur, facile eveniebat ut postremi quique prorsus essent inutiles. Hos ut in castra se reciperent, Hecas jussit, ibique corpora cibo ac somno curarent: quum advesperasceret, adessent, fessos levaturi. (9) Quo factum ut, quum fatigatis vicissim recentes succederent, facile pugnæ labor sustineri potuerit. At contra Messeniis fuere omnia misera et ærumnosa: tertium enim jam diem et noctem tertiam iidem hosti resistebant. Tunc mane vigilia, cœlesti aqua, et gelu, fame ad hæc et siti confecti prope erant: maxime vero feminas ex armorum insolentia laborum assiduitas fregerat. (10) Ibi Theoclus vates Aristomenem appellans, «Quid inanem, inquit, operam sumis? expugnari Messenen fato omnino decretum est: atque imminentem calamitatem jam pridem Delphici Apollinis vox nobis prænunciavit; atque id ipsum caprificus nuper aperte ostendit: mihi fatum est una cum patria cadere: tu vero, quantum potes, Messenios serva, serva et te ipsum.» Hæc locutus in adversarios irruit; ac in Lacedæmonios hæc vociferatus est: «At vos non in omne 204tempus e Messeniorum opibus fructum capietis læti.» (11) His dictis in obvios quosque invadens, cecidit eos et ipse vulneratus est: tandem quum animum cæde hostium explesset, animam efflavit. Aristomenes viros, quorum virtus in ea pugna enitebat, adhuc præliantes reliquit, ceteris e pugna revocatis, ut uxoribus et liberis in medios ordines receptis, quacunque viam fecisset, se sequerentur imperat. (12) Horum extremo agmini Gorgum et Manticlum præfecit. Ipse in primam aciem provolans caputque quassans et hastam vibrans claram significationem dedit, transitum et discessum quæri. Placuit Emperamo et Spartanis qui aderant divisa acie fugientibus viam dare, homines tanquam rabie quadam percitos et ad extremum jam desperationis progressos, non esse amplius efferandos rati: atque id ut facerent, etiam Hecas vates jusserat.
CAPUT XXII.
Arcades Messenios Ira expulsos ad Lycæum montem benevole excipiunt — Aristomenes, qui Spartæ invadendæ consilium capit et perficere parat, ab Aristocrate denuo proditur — Aristocratis proditione indicata, Arcades illum lapidibus conficiunt.
Simulac de Ira capta certiores facti sunt Arcades, universi ab Aristocrate postularunt, se ut educeret, quo vel servarent Messenios, vel cum illis perirent. At ille, quippe qui delinitus esset Lacedæmoniorum pecunia, plane recusavit, neminem superesse Messeniorum, cui jam ferri auxilium posset, dictitans. (2) At enim quum liquido jam constaret superstites esse Messenios et vi coactos Iram deserere, ultro cum vestimentis et cibariis eos accepturi Lycæum montem Arcades occurrere, præmissis civitatum principibus, qui socios consolarentur et itinerum duces essent. Quum salvi accessissent jam ad Lycæum, hospitio comiter accepti sunt ab Arcadibus et liberaliter invitati, ut per urbes divisi secum manerent; se agros quoque in eorum gratiam denuo divisuros. (3) Verum Aristomenes quum direptæ Iræ miseratione tum Lacedæmoniorum odio instinctus tale consilium init. Seligit ex omni agminis sui numero homines quingentos, quos omnium minime vitæ retinendæ cupidos norat. Ibi tota Arcadum multitudine, ipso etiam Aristocrate audiente, quem nondum rescierat patriæ proditorem esse (quod enim e pugna excessisset, non scelere, sed metu et ignavia factum opinatus fuerat): ab eo itaque sibi nihil cavens, quærit coram ipso etiam de suis, numquid patriam ultum secum nihil recusent mortem oppetere. (4) Quum assensi essent omnes, quid in animo haberet, aperuit, quod scilicet inclinante jam die Spartam esset ducturus, quum magna pars ad Iram esset, alii agendis et rapiendis Messeniorum rebus essent occupati. «Nam si ita (inquit) acciderit ut 205volumus, et Sparta fuerimus potiti, licebit illis sua reddere, nostra recipere: sin aliter evenerit, una cademus omnes, illustrem facinoris nostri memoriam posteris relinquentes.» (5) Hæc quum dixisset, ex Arcadibus ad trecentos in societatem se illius ausi obtulerunt. Verum idcirco rem aggredi cunctati sunt, quod litantibus exta minus læta fuere. At postero die Lacedæmoniis consilia sua patefacta seque iterum ab Aristocrate proditos haud dubie deprehenderunt: Nam quum Aristocrates in codicillis perscripsisset quæ consilia ceperat Aristomenes, cum iis codicillis servum, cujus maxime benevolentiæ confidebat, Spartam ad Anaxandrum misit. (6) Eum servum, dum Lacedæmone reverteretur, speculati Arcadum nonnulli, quum alias de re publica dissidere ab Aristocrate soliti, tum eo maxime tempore minimum illi fidei habentes, interceptum in concilium Arcadum producunt. Ibi quæ ad Aristocratis epistolam rescripta fuerant, frequenti conventu recitata. Memorabat Anaxander, tam fugam a Magna Fossa Aristocrati a Spartanis lucrum attulisse, quam præmium indicio recenti adfuturum. (7) Re in publicum prolata Arcades in Aristocratem continuo lapides jecere, idemque ut facerent, Messenios cohortabantur. At illi Aristomenem intuebantur: is vero humi defixis oculis collacrimabat. Arcades obrutum lapidibus Aristocratem insepultum extra fines abjecere; columellam autem in Lycæi templo erexerunt, his versibus incisis:
Ulta dies facile est dextro Jove longa tyrannum,
Messenen qui olim prodiderat miseram.
Difficile est hominem perjurum fallere divos.
Tu salve, et serva, Juppiter, Arcadiam.
CAPUT XXIII.
Messeniorum superatorum alii in Helotarum numerum referuntur, alii Cyllenen se recipiunt, et coloniæ deducendæ consilium capiunt — de tempore secundi belli Messeniaci finiti — Anaxilas, Rhegii in Italia tyrannus, Messenios arcessit et in Siciliam traducit — Messenii cum Rheginis Zanclæos superant, et cum his juncti urbem Zanclen incolunt quam Messenen appellant — de Hercule Manticle.
Messeniorum quotcunque aut ad Iram aut quocunque alio loco Messeniæ deprehensi sunt, eos Lacedæmonii in Helotarum numerum conscripserunt. Pylii et Mothonæi et ceteri e Messenico nomine maris accolæ, expugnata Ira classibus se Cyllenen, quod Eleorum navale fuit, receperunt: atque inde ad eos, qui in Arcadiam profugerant, contendere, quo communi classe et consilio novas sibi terras ac sedes quærerent: ac coloniæ quidem deducendæ auctorem et ducem cuncti Aristomenem poscebant. (3) At ille, quamdiu vitæ compos esset, bellaturum se cum Lacedæmoniis affirmavit: neque vero dubitare quin opera sua Spartæ novi semper aliquid mali creari posset: illis Gorgum et Manticlum duces dedit. Euergetidas cum reliqua Messeniorum manu ipse etiam ad Lycæum 206venit. Ibi quum Aristomenis consilium de Sparta opprimenda fluxum atque irritum fuisse comperisset, assumtis ad quinquaginta sociis ex omni agmine, contra Lacedæmonios retro ad Iram duxit; (3) ubi quos prædæ reliquias persequentes offendit, male mulcavit: quumque lætos ipsorum super victoria triumphos in flebilem luctum convertisset, postremo super hostium strage occubuit. Aristomenes ad duces suos Cyllenen ut proficiscerentur edixit Messeniis, quicunque vellent coloniæ deducendæ participes esse. Dederunt omnes nomen, præterquam quos aut senectus aut viatici egestas a peregrinatione deterritos in Arcadia detinuit. (4) Ira capta finem habuit Messeniorum et Lacedæmoniorum secundum bellum, quum Athenis archon erat Autosthenes, anno primo octavæ atque vicesimæ Olympiadis, cujus victor exstitit Chionis Laco. (5) Quum ad Cyllenen convenissent Messenii hieme jam imminente, hibernandum eo in loco censuerunt. Pecuniam et annonam Elei præbuere. Vere ineunte, quonam dirigi cursum oporteret, consultare cœperunt. Censebat Gorgus Zacynthum insulam supra Cephalleniam occupandam, unde insulani e continentis terræ incolis facti, maritimis excursionibus oram omnem Laconicam infestam redderent. At Manticlus neque Messenes neque injuriarum, quas a Spartanis accepissent, memoriam retinendam; verum esse primo quoque tempore in Sardiniam, magnam et copiis omnibus circumfluentem insulam, transmittendum. (6) Interea Anaxilas ad Messenios misit, qui in Italiam eos accerserent. Rhegii hic tyrannidem, quartus ab Alcidamida, e eujus erat nepote genitus obtinebat. Commigrarat vero a Messene Alcidamidas Rhegium, post Aristodemi regis mortem, Ithome expugnata. Hic igitur Anaxilas Messenios arcessebat: quos, ubi advenerant, docuit, perpetuum sibi esse cum Zanclæis bellum; possidere autem illos uberem ac luculentum agrum, et urbem valde opportuno Siciliæ loco: quibus si potiri posset, ea se iis traditurum. Quum esset omnibus id consilium probatum, traduxit eos auxilio ipsorum Anaxilas in Siciliam. (7) Zanclen ab initio prædones tenuere: nam quum ea terræ pars deserta adhuc esset, muro incluserunt quidquid circa portum erat, inædificato castello, e quo in mare involare possent, et rursum e marinis excursionibus eo se recipere. Eorum duces fuere Cratæmenes Samius (?) et Chalcidensis Perieres. Ii alios quoque postea e Græcis inquilinos adsciscendos duxerant. (8) Ac tunc quidem Zanclæos Anaxilas navali, terrestri prœlio Messenii fudere: qui quum jam terra marique hinc a Messeniis, illinc a Rheginis obsiderentur, magna murorum parte dejecta, ad aras ac deorum sedes confugere. Imperabat Anaxilas, ut supplices Zanclæorum trucidarentur, reliqui cum uxoribus et liberis sub corona venderentur. (9) At Gorgus et Manticlus deprecantes, Anaxilan rogarunt, ne, quæ per summum nefas a 207cognatis passi essent, cogerentur ipsi adversus Græcos homines committere. Ab aris igitur excitatis impunitas fuit; fideque ultro citroque data et accepta rempublicam cum victis communicatam; mutato tamen nomine Zanclen urbem Messenen placuit appellari. (10) Hæc gesta sunt undetricesima Olympiade, qua iterum vicit Chionis Lacon, archontis munere apud Athenienses fungente Miltiade. Manticlus Herculis templum novæ coloniæ erexit. Exstat extra muros dei fanum, Herculis Manticli vocant, sumto a conditore nomine: qua ratione etiam Ammon in Africa dictus, et Babylone Juppiter Belus: hic ab Ægyptio Belo, Libyes filio; ille a pastore, qui templum dedicavit. Hoc exules Messenii modo errorum finem nacti sunt.
CAPUT XXIV.
Aristomenes, sorore et filiabus in matrimonium datis, Rhodum concedit et ibi moritur — Messenii inter Helotas relati deficiunt et in montem Ithomen secedunt — Messeniis certis conditionibus ex Ithome abire jussis Athenienses Naupactum inhabitandam dant.
Aristomenes interea quum novæ coloniæ imperium sibi deferri passus non esset, sororem primum Hagnagoram Tharyci Phigaliensi, duas vero, quas habebat, nubiles filias, majorem natu Damothoidæ Lepreatæ, minorem Heræensi Theopompo matrimonio junxit. Delphos deinde consulendi causa profectus est: quid acceperit responsi, non traditur. (2) Eodem vero tempore venerat ad oraculum Damagetus Rhodius, Ialysi rex: ei Pythia respondit sciscitanti, unde esset potissimum uxor ducenda: ejus, qui vir esset Græcorum optimus, filiam ut duceret. Reliqua erat Aristomeni tertia filia. Hanc sibi ille legitimis nuptiis conjugem adscivit, patrem ipsius longe esse optimum Græcorum ejus ætatis omnium statuens. Et ipse quidem Aristomenes filiam Rhodum ad virum deduxit. Inde quum Sardes ad Ardyn, Gygæ filium, et Ecbatana in Medos ad Phraortem regem transmittere cogitaret, (3) morbo oppressus diem suum extremum obiit. Neque enim oportebat ullam Lacedæmoniis amplius cladem ab Aristomene inferri. Mortuo Rhodii, auctore Damageto, insigne monumentum erexere et exinde honores habuerunt. Porro quæ memorantur de iis, qui in Rhodo appellantur Diagoridæ, oriundi illi a Diagora Damageti filio, Doriei nepote, pronepote Damageti et Aristomenis filiæ, ea prætermisi, ne intempestiva scribere viderer. (4) Lacedæmonii Messenia potiti agrum omnem, præter Asinæorum fines, inter se diviserunt: Mothonen Naupliensibus paulo ante e Nauplia ab Argivis ejectis tradiderunt. (5) At Messenii, in ipso agro detenti, sunt, quum in Helotarum censum pro fortunæ suæ necessitate venissent, a Lacedæmoniis denuo defecerunt, septuagesima nona Olympiade, qua Corinthius Xenophon vicit, archontis munere Athenis fungente Archidemide. Defectionis opportunitatem hujusmodi nacti sunt. Lacedæmoniorum 208nonnulli ob noxam nescio quam capitis damnati, supplices ad Tænarum confugerunt: unde eos Ephori ab ara abstractos interfici jusserunt. (6) Hoc piaculum violatorum in templo Neptuni supplicum, eversa funditus urbe, ex ira ejusdem numinis luerunt Spartani. Ejus calamitatis tempore inter Helotas veterum Messeniorum reliquiæ in Ithomen montem secessere. Adversus eos Lacedæmonii omnia sociorum auxilia, et cum Atheniensium copiis Miltiadæ filium Cimonem, publice sibi amicum et hospitem, accierunt. Sed quum in suspicionem rerum novarum apud eos venisse videantur Athenienses, eos paullo post ab Ithome Spartani avocarunt. (7) At illi, ubi fidem sibi non haberi senserunt, cum Argivis amicitia conciliata, Messeniis iis, qui in Ithomes obsidione certis fœderis conditionibus dimissi fuerant, Naupactum Locris, qui ad Ætoliam Ozolæ nominantur, ademptam, dederunt incolendam. Saluti fuit Messeniis ex Ithome decedentibus loci natura. Præmoniti præterea fuerant Lacedæmonii Delphici Apollinis oraculo, piaculum grave admissuros, si Jovis Ithomatæ supplices violassent. Sub certis itaque conditionibus illi e Peloponneso dimissi sunt.
CAPUT XXV.
Messenii Naupactum incolentes Œniadis in Acarnania bellum inferunt, eorumque urbem capiunt — proximo anno Acarnanes omnes aggrediuntur Messenios qui Œniadis sunt — Messenii prœlium committunt cum Acarnanibus — obsidentur et urbe relicta Naupactum se recipiunt.
Neque vero accepta ab Atheniensibus Naupacto eique urbi circumjecto agro acquieverunt. Vehemens enim incessit cupido suis rebus gestis ditionem non spernendam acquirendi. Quare quum scirent Œniadas Acarnanum gentem opimum agrum possidere, hostes vero sempiternos Atheniensium esse, infesto eos exercitu adorti sunt. Numero erant hosti pares, virtute multo superiores. Quare obvios acie fundunt, mox intra mœnia compulsos circumsident. (2) Ibi nihil, quod ad urbes obsidendas homines excogitarint, a Messeniis omissum: scalis admotis, desuper in urbem descendere tentabant, et subtus muris ab ima parte subfossis: adhibitæ machinæ omnes, quæ pro re ac tempore fabricari potuerunt. Dejecta itaque muri parte, veriti oppidani, ne, si per vim urbs caperetur, ipsi occiderentur, uxores et liberi sub corona venirent, icto fœdere urbem reliquere. (3) Ea et agro simul toto Messenii annum unum potiti sunt. Sequenti dehinc anno Acarnanes contractis omnibus ex urbibus copiis ad Naupactum oppugnandam primum copias ducere in animo habuerunt. Verum id postea consilium repudiarunt, quod iter sibi faciendum per Ætolos videbant, quibuscum assiduas exercebant inimicitias. Præterea Naupactiis, id quod res erat, in promptu classem esse suspicabantur: pedestribus vero duntaxat copiis non satis fore se armatos videbant contra eos, qui maritimas etiam opes haberent. (4) Mutato itaque consilio, 209omnem belli impetum in Messenios, qui in Œniadis erant, convertere. Ad oppidum igitur obsidendum omnia comparabant, quod adduci non poterant ut crederent tantam hominum paucitatem contra universam Acarnanum gentem pugnare ausuram. Ipsi quoque Messenii, etsi frumenta et alia quæ ad longiorem obsidionem sustinendam usui forent, contraxerant, (8) decreverunt non exspectata obsidione justo prœlio belli fortunam experiri. Neque enim decere se arbitrabantur, qui Messenii essent, neque virtuti, sed fortunæ Lacedæmoniorum succubuissent, Acarnanicæ turbæ tumultu terreri. Memoria repetebant Atheniensium quoque in Marathonicis campis strenuum facinus, qui trecenta Persarum millia deleverant, decem ipsi millibus pauciores. (6) Acie itaque cum Acarnanibus decernendum duxerunt. Pugnam memoriæ proditum hoc commissam modo. Quum essent hominum multitudine longo intervallo superiores Acarnanes, facile Messenios ex omni fere parte cinxerant præter tergum, qua portis obverterant quaque de muris oppidani alacriter hostem arcebant. Hic igitur cingi non poterant: sed frontem et latera circumdata Acarnanes missilibus acriter urgebant. (7) At Messenii in quam partem conversi incubuissent, hos cædentes, illos vulnerantes, hostium agmen turbabant. Perrumpere et in fugam hostem vertere idcirco non potuerunt, quod qua parte Acarnanes laxari manipulos videbant, concursu facto locum per vim occupabant. (8) Quodsi repulsi Messenii alio impressionem fecissent, itidem rejecti nihilo plus proficiebant. Præsto enim erant qui suis opem ferentes penetrare hostem coarctata acie non paterentur. Eo fiebat ut ad breve spatium loco Acarnanes pellerentur, Messenii vero irruente multitudine concedere cogerentur. Anceps fuit usque ad extremum diei prœlium. Nocte ea, quæ consecuta est, quum a proximis urbibus supplementum Acarnanibus missum esset, recipientibus se intra mœnia Messeniis, ad obsidionem res deducta. (9) Ac nihil illi quidem metuebant, ne aut hoste muros transcendente aut a suis deserta statione urbs vi expugnaretur: illud calamitati fuit, quod intra mensem octavum omnis commeatuum copia exhausta fuerat. De muris tamen hostem illudentes, ne si in decimum quidem annum obsidio traheretur, defutura sibi cibaria jactabant. (10) Jam vero sub primæ quietis tempus clam Œniadarum portis egressi hostem tamen fallere non potuerunt. Quare conserere iterum manus coacti circiter trecentos de suo agmine amisere, majorem ipsi hostium numerum cediderunt. Mox via sibi per medios Acarnanas facta, Ætolorum regionem attingebant sibi amicorum, et per eam salvi Naupactum pervenerunt.
210
CAPUT XXVI.
Messenii odium in Lacedæmonios præcipue in bello Peloponnesiaco exserunt — a Lacedæmoniis Naupacto ejiciuntur et in Siciliam ac Rhegium, plurimi ad Euesperitas Libyæ abeunt — Messeniis reditus in Peloponnesum portenditur — post pugnam ad Leuctra Messenii a Thebanis in Peloponnesum revocantur — Epaminondæ somnium de regione Messeniis revocatis assignanda — Epiteles somnio monitus Aristomenis depositum reperit.
Et in posterum quidem omne tempus magno ac pertinaci in Lacedæmonios odio Messenii ardebant, quod inprimis Peloponnesiaci belli temporibus præ se tulerunt. Nam et Naupactum copiarum receptaculum, unde in Peloponnesum incursiones fierent, Athenienses habuere; et oppressos in Sphacteria Spartanos Messeniorum e Naupacto funditores una cum Atheniensibus de medio sustulerunt. (2) Quamobrem superatis ad Ægospotamos Atheniensibus, Messenios Naupacto quoque Lacedæmonii ejecere, navali prœlio victos. Hi profugi partim in Siciliam, partim Rhegium se ad propinquos suos contulere: maxima vero eorum pars ad Euesperitas Libyæ populos profecti sunt: nam quum hi barbarorum finitimorum bello premerentur, in civitatum suarum communionem omnes, quæ Graci essent nominis, accersebant. Ad hos igitur pars major Messeniorum abiit, quos ducebat Comon, quo item duce copiarum ad Sphacteriam usi fuerant. (3) Deinde anno fere uno ante Leuctricam Thebanorum victoriam divinitus Messeniis in Peloponnesum reditus promissus est. Primum enim Messanæ ad fretum Herculis sacerdotem narrant per somnium sibi visum videre Herculem Manticlum in montem Ithomen ab Jove ad hospitium vocari. Porro in Euesperitis somniavit Comon, congredi se cum matre jampridem mortua, et illam statim a congressu revixisse. Et is quidem adhuc speraverat, quum jam multum possent Athenienses navalibus copiis, Naupactum se recepturos: at enim Messenen restitutum iri somnia promittebant. (4) Accidit enim non ita multo post, ut Lacedæmonii ad Leuctra debita jam pridem fato clade affligerentur: quandoquidem Aristodemo Messeniorum regi oraculum aliquando redditum est, cujus hæc erat extrema clausula:
Utere sorte tua: fatum hos nunc, nunc agit illos.
Significabat scilicet, ipsum tunc et Messenios male rem gesturos; suum vero fatale malum ipsam etiam Lacedæmonem olim esse experturam. (5) Victores igitur Thebani, perculsis ad Leuctra Lacedæmoniis, in Italiam et Siciliam, ad Euesperitas etiam usque, et quocunque Messenii profugi venissent, dimisere legatos, qui eos in Peloponnesum revocarent. Atque hi citius et alacrius quam potuit sperari quum pristinæ patriæ desiderio, tum Spartanorum sempiterno odio incitati concurrerunt universi. (6) Dubius erat animi Epaminondas, ubinam eos consistere juberet. Neque enim facile videbatur urbem condere, quæ satis foret contra Lacedæmoniorum opes munita: et simul non satis novæ urbi idoneum in Messenico agro locum reperiebat. Ipsorum certe Messeniorum animus ab Andania et Œchalia instauranda abhorrebat, quod in utroque loco iniquissima fuissent usi fortuna. Hæc capiendi consilii difficultas quum valde Epaminondam sollicitum haberet, adstitisse ei noctu 211in somnio dicitur vir senex, antistitis ornatu, hac eum appellans oratione: «Tibi quidem quodcunque armis expetiveris decus partum dabo; nomenque tuum et gloriam, Thebane dux, quum hominum cœtus reliqueris, immortalitati consecrabo: tu modo Messenios in patriam ad suos penates reduc. Placata enim jam est Castorum ira, quam læsi in illos foverant.» (7) Hæc ille Epaminondæ. Jam vero Epiteli, Æschinis filio, quem Argivi delegerant qui et suis præesset copiis et Messenen restitueret, nocturnum illud idem visum denuntiavit, ut, quo loco in Ithome smilacem et myrtum vidisset, humum inter eas stirpes mediam fodiens, anum æreo clausam thalamo jam graviter affectam et prope animam agentem eximeret. Epiteles ubi primum illuxit, ad eum, qui indicatus fuerat, locum veniens æneam urnulam effossa terra offendit. (8) Hanc ille statim ad Epaminondam detulit: cui quum somnii imaginem exposuisset sui, jussit ille amoto operculo, quid in ea reconditi esset, intueri. Ille sacris operatus, votisque ei nuncupatis, a quo somnium exstitisset, vasculum aperuit. In eo volumen reperit ex albo plumbo in tenuissimas laminas sparso, libri forma; in quo perscripta erant magnarum Dearum initia. Hoc illud fuit depositum, quod eo loco defoderat Aristomenes. Illum vero, qui dormientibus Epiteli et Epaminondæ per nocturnum visum obversatus est, Cauconem fuisse aiunt, qui Andaniam olim Athenis profectus ad Messenen Triopæ filiam venerat.
CAPUT XXVII.
De causa iræ Dioscurorum in Messenios — Bacidis vaticiniis et initiorum ratione a sacerdotibus literis consignata — Epaminondas ad urbem Messeniis condendam omnia parat — sacris solenniter factis urbs exstruitur et Messene vocatur, aliaque oppida a Messeniis restituuntur — de tempore reditus Messeniorum in Peloponnesum eorumque exilii diuturnitate cum aliarum gentium exilio collata.
Iræ quidem Castorum in Messenios, antequam ad Stenyclerum pugnatum est, initium ex hujusmodi, quantum ego conjectura assequi possum, exstitit causa. Adolescentuli duo, Panormus et Gonippus, Andanienses, ætate ac forma florentes, a primis annis usu et consuetudine prope domestica conjuncti in Laconiæ fines populandi causa simul excurrere soliti fuerant. (2) Forte Lacedæmonii per festos Castoris et Pollucis dies, post solenne epulum in ipsis castris compotationibus se ac lusibus oblectabant. Ibi Gonippus et Panormus in albis tunicis et purpureis lacernis, equis pulcherrimis invehentes, pileos capite gestantes, hastas manibus tenentes, de improviso se Lacedæmoniis ostendere. (3) Illi Castores esse rati, qui sacris interesse suis voluissent, adorabundi occurrerunt, eorum sibi numen precibus implorantes. At juvenes ubi primum in medios recepti sunt, tumultum et stragem, modo hos, modo illos hastis ferientes, ediderunt; atque inde, violatis per contemptum et contumeliam Castorum sacris, Andaniam reverterunt. Hinc orta, opinor, Castorum in Messenios ira. Tunc vero, ut Epaminondæ nocturna illa imago persuaserat, non amplius Castores Messeniorum reditui refragabantur. (4) Inprimis vero Bacidis Epaminondam carmina moverunt 212ut Messenen restitueret. Hujus Bacidis, quem Nympharum afflatu divinasse tradunt, et aliis Græciæ populis edita vaticinia celebrantur, et hoc exstat de Messeniorum reditu:
Amittet florem imperii tunc Sparta nitentem,
atque omni rursus Messene habitabitur ævo.
Quin et Iræ oppressionem, quo esset modo eventura, compertum habeo Bacin prædixisse, cujus prædictionis hic exstat versus:
Quique a Messene sonitu atque canalibus icta.
Repertam initiorum rationem in commentarios retulerunt certi homines e sacrificulorum gente.
5. Epaminondas ubi condendæ urbi, quam nunc Messenii tenent, judicio suo locum maxime idoneum cepit, vates consuluit, numquid esset ea regio diis cordi futura. Qui quum renunciassent secunda esse exta, expediri ad urbis exædificationem omnia jussit, lapides comportari, adesse homines in metandis viis et angiportis, profanis ac sacris ædibus exstruendis, murorum ambitu designando, murisque ipsis ædificandis sollertes. (6) Posteaquam in promptu omnia fuere, quum hostias ad sacra facienda exhibuissent Arcades, rem divinam Epaminondas ac Thebani omnes Baccho et Apollini Ismenio patrio ritu fecerunt: Argivi Junoni Argivæ et Jovi Nemeo; Messenii Jovi Ithomatæ et Castori ac Polluci; sacerdotes Messeniorum magnas Deas et Cauconem coluerunt. Invocati etiam sunt ab universis heroes, ut reverterentur sedesque cum ipsis haberent communes, nominatim Messene Triopæ filia ante omnes: tum Eurytus et Aphareus eorumque filii: de Herculis vero posteris Cresphontes et Æpytus: præ ceteris consentiente omnium voce invocatus Aristomenes est. (7) Atque eum quidem sacrorum cæremoniis et votorum nuncupationibus diem transegere. In sequentibus murorum ambitum excitarunt. Intra eum domos et templa erexere. Atque hæc quidem fecere, cantibus aliis repudiatis, ad Bœotiæ et Argivæ tibiæ modos. Et tunc maxime in musicis certaminibus Sacadæ et Pronomi cantica cœpta sunt usurpari. Urbi ipsi MESSENE nomen inditum. Restituerunt alia etiam oppida. (8) Nauplienses Mothone non sunt ejecti: Asinæis quoque sua finium jura conservata. His gratiam habuere, quod Lacedæmoniis auxilia contra se non misissent: at Naupliensibus, quod Messeniis in Peloponnesum reversis munera, quæ suppetebant, obtulerant, et tum divinum numen assiduis votis pro Messeniorum reditu, tum Messenios ipsos crebris precibus pro salute et incolumitate sua sollicitarant. (9) Rediere in Peloponnesum Messenii, resque suas postliminio recepere ducentis et octoginta septem annis post Iræ expugnationem, Dyscineto Athenis magistratum archontis gerente, Olympiadis centesimæ secundæ anno tertio, qua Damon Thuris victor iterum renunciatus est. Non breve omnino tempus Platæenses etiam patria profugi 213caruere; non breve Delii, quum suis ab Atheniensibus ejecti sedibus Adramytteum coloniam deduxere. (10) Jam vero Orchomenii Minyæ post Leuctricam pugnam a Thebanis Orchomeno expulsi a Philippo Amyntæ filio in Bœotiam tandem reducti sunt; et ab eodem Platæenses. Thebanos ipsos, quum Thebas evertisset Alexander, non multis post annis Cassander Antipatri filius urbe instaurata restituit. Ex his, quos recensuimus, populis etsi Platæenses diutissime omnium exularunt, duarum tamen ætatum spatium non excesserunt. (11) Verum Messenii trecentos ferme annos extorres e Peloponneso errarunt: quo temporis decursu et patrios ritus constantissime retinuere et Doricam linguam nihil prorsus immutarunt, quin ejus proprietatem omnium Peloponnesiorum accuratissime ad nostra usque tempora conservarunt.