PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ELIACA PRIORA SIVE LIB. V.
Reading edition
CAPUT I.
De quinque Peloponnesi partibus — Eleorum origine, primis regibus, et Endymione — Epeo et Epeis — Endymionis morte — Œnomao ac Dolope — Ætolo, unde Ætoli, et Eleo, unde Elei dicti — Augea et Hercule — Amarynceo et Actore ejusque filiis.
Græcorum quicunque Peloponnesum in quinque partes neque plures dividunt, ii fateantur necesse est, in ea parte, quæ est Arcadum, Eleos et Arcades ipsos habitare; secundam vero Achæorum, tres deinde reliquas Dorum esse. Nationes autem quæ Peloponnesum tenent, indigenæ Arcades et Achæi sunt. Quorum Achæi a Doribus patria pulsi non tamen extra Peloponnesum abiere; sed Ionibus ejectis, eam partem, quæ Ægialus veteri nomine dicebatur, nunc ab ipsis Achæis nominata est, colunt: (2) Arcades vero primæ originis terram in hoc usque tempus perpetuo incolunt. Sed reliqua ab advenis habitantur. Atque hujus ætatis Corinthii omnium maxime novi in Peloponneso sunt: abhinc enim annos ferme ducentos decem et septem colonia hæc ab Imperatore Romano deducta est. Dryopes quoque 228et Dores, ex Parnasso illi, hi ex Œta in Peloponnesum advenerunt. (3) Eleos vero scimus ex Calydone ceteraque Ætolia huc trajecisse: de quorum altiore antiquitate, quæ comperimus, hæc propemodum sunt. Regnavit in hac terra primum, ut ferunt, Aethlius, Jovis et Protogeniæ Deucalione natæ filius; qui Endymionem genuit. (4) Hunc a Luna adamatum et ex hac dea filias quinquaginta suscepisse narrant. Qui vero magis veritati consentanea loquuntur, eorum Endymionem aiunt alii ex Asterodia uxore, alii ex Chromia, Itoni filia, Amphictyonis nepte, alii denique ex Hyperippe, Arcadis filia, genuisse filios Pæonem, Epeum et Ætolum; filiamque unam Eurycyden. Proposuit autem in Olympia cursus certamen de imperio filiis suis Endymion. Ex eo victor discessit Epeus, regnoque potitus est; ac Epei primum, qui sub ditione ejus tunc erant, appellati. (5) Fratrum vero alterum quidem in patria cum fratre regnante permansisse ferunt: Pæonem se superatum ægre ferentem, quam longissime a domo peregre profectum, super Axio flumine regionem de suo nomine Pæoniam appellasse. De Endymionis autem morte non convenit inter Heracleotas, qui Milesiis finitimi sunt, et Eleos. Elei enim Endymionis monumentum ostendunt, Heracleotæ autem dicunt illum in Latmum montem secessisse: ** et est quidem in Latmo Endymionis adytum. (6) Epeus ex Anaxirhoe Coroni filia, quam uxorem duxerat, filiam suscepit Hyrminam, marem omnino prolem habuit nullam. Accidit eo regnante, ut Œnomaus Alxionis vel, ut poetæ canunt et vulgi fabula celebrat, Martis filius, qui regioni Pisææ dictæ tunc imperitabat, regno expelleretur a Pelope Lydo, qui ex Asia illuc transmiserat. (7) Occiso Œnomao Pelops et Pisæam obtinuit, et Olympiam huic finitimam, quæ sub Epei ditione erat, huic ablatam imperio suo adjecit. Hunc Pelopem dicunt Elei primum in Peloponneso fanum Mercurio ædificasse et sacra ei deo fecisse, quo sibi ex Myrtili cæde infensum placaret. (8) Ætolum, qui Epeo in regnum successit, ex Peloponneso fugere oportuit, quod eum ob admissam imprudenter cædem Apidis filii ad pœnam vocabant. Nam Apin Iasonis filium e Pallantio Arcadiæ oppido, in funebribus ludis qui Azani fiebant, Ætolus incitatis quadrigis obvium interemerat. Ab hoc Ætolo Endymionis filio Acheloi accolæ, quod in eam continentis terræ partem profugerat Ætolus, Ætoli appellati sunt. Epeorum imperium suscepit Eleus ex Eurycyda Endymionis filia et (si cui id credibile videtur) Neptuno genitus. Ab hoc Eleo, qui prius nominabantur Epei, nomen acceperunt. (9) Ex Eleo Augeas nascitur. Atenim qui Augeæ res nobilitant, nomine paullum immutato, Augeam non Elei, sed Helii filium fuisse dicunt. Et huic quidem Augeæ adeo magna boum armenta caprarumque tanti greges fuisse dicuntur, ut eorum 229fimo obducta agri pars maxima otiosa et inculta jaceret. Hercules igitur ab eo vel agri Elei parte, vel alia quacunque mercede promissa, ut agrum a stercoribus purgaret, adductus est: (10) quod ille immisso in stercora Menio flumine perfecit. Sed Augeas Herculi mercedem et ipse abnegavit, quod eum videret arte potius, quam ullo labore opus perfecisse; et filium natu majorem, cui Phyleo nomen, domo ejecit, quod ejus in bene de se meritum virum injuriam reprehendisset. Deinde ille quum alia comparabat ad propulsandum, si cum exercitu Elidem invaderet, Herculem, tum filios Actoris, e Amarynceum sibi in belli gerendi societatem adscivit. (11) Erat autem Amarynceus rerum bellicarum usu maxime sollers, patre ortus Pyttio, homine ex Thessalia oriundo, qui in Eleam ex Thessalia venerat. Huic Amarynceo etiam partem imperii in Elea concessit Augeas. Actor quoque, et ejus filii, qui indigenæ erant, regni fuere consortes: siquidem Actor Phorbante Lapithæ filio, et Hyrmina Epei filia genitus fuerat, denique suæ matris nomine urbem in Elea Hyrminen condiderat.
CAPUT II.
De Herculis expeditione adversus Augeam et Actoris filiorum cæde — Elei hujus cædis pœnas expetunt ab Argivis — Molione Eleos ab Isthmicis ludis diris arcet — de causis, cur Elei Isthmicos ludos non frequentaverint, duplex narratio.
Hercules, suscepto adversus Augeam bello, nihil memoratu dignum in ea expeditione gerere potuit. Ejus enim auxilia ab Actoris filiis audacia et ætate vigentibus semper rejiciebantur. Sed enim quum ludos Isthmicos indixissent Corinthii, venissentque Actoris filii spectandi causa, eos Hercules ex insidiis ad Cleonas occidit. Quum autem, a quo cædes facta esset, ignoraretur, Molione, Actoris uxor, a quonam filii sui fuissent interfecti, magna cura investigavit. (2) Re cognita, Elei ab Argivis (nam tunc Tirynthe Hercules domicilium habebat) cædis pœnas depoposcerunt. Id quum illi recusassent, a Corinthiis rursus contenderunt, ut, quicquid Argolici nominis esset, pro violato fœdere Isthmicorum ludorum celebritate interdicerent. Quod et ipsum quum frustra petissent, Molione cives suos diris dicitur defixisse, quotcunque in posterum Isthmicis ludis non abstinuissent. Illud Moliones edictum tam religiose Elei observarunt, ut hoc etiam tempore, quicunque ex Eleis ad certaminum palmas corpora exercent, ejus devotionis metu Isthmicum neutiquam conventum celebrent. (3) De hac ipsa re aliæ feruntur narrationes duæ. Ab aliis enim Cypselum proditum est Corinthiorum tyrannum aureum Jovi in Olympia signum dedicasse; eoque mortuo, priusquam nomen dono inscripsisset, ab Eleis Corinthios contendisse, ut civitatis suæ nomen inscribi paterentur. Quod quum non impetrassent, ira incensos, Eleos Isthmiorum aditu prohibuisse. Sed quomodo tum Corinthiis ipsis Olympicorum conventu non esset interdictum, si invitis Eleis, ne Isthmicis interessent, edixissent? (4) Illud 230item alterum de eadem re hominum sermo vulgavit: Prolao, viro inter Eleos nobili, ex Lysippe uxore Philanthum et Lampum genitos: hos, quum ad Isthmia venissent, alter ut pancratio inter pueros, alter ut lucta contenderet; priusquam in certamen descenderent, ab adversariis strangulatos vel alio mortis aliquo genere confectos esse dicunt. Sic Lysippes imprecationes in causa fuisse, si quidem Elei non ultro abstineant Isthmiis. Facile vero eo argumento hoc ipsum refellitur, (5) quod Timoni Eleo, qui de Græciæ certaminibus quinquertii palmas tulit, in Olympia statua posita est, cum elegis omnes ejus viri victorias testantibus. Eadem inscriptio, quare Isthmicæ non fuerit compos coronæ, his versibus indicat:
Sisyphiis juvenem vetuit succedere terris
dira Molionidum pœna secuta necem.
At enim hactenus de ea re satis a nobis quæsitum esto.
CAPUT III.
Hercules cum sociis Elidem capit — Eleam terram Phyleo tradit — Eleorum feminæ quam ob causam Minervæ cognomine Matri templum dedicaverint — de Eleorum regibus post Augeæ mortem — Dores Eleo regnante in Peloponnesum redeunt Oxylo duce.
Post hæc Hercules, collecto ab Argivis, Thebanis et Arcadibus exercitu, Elidem captam diripuit: quo tempore Eleis et Pyli, quæ in Elea terra est, incolæ et Pisæi auxilia tulerunt: et alteros quidem ultus est Hercules; Pisæis vero quominus bellum inferret, hujusmodi eum oraculo prohibuit Apollo Delphicus:
Pisa patri curæ, mihi Pytho donat habendam.
Fuit hæc oraculi vox Pisæis saluti, Phyleo autem Eleam Hercules verecundia potius quam bene merendi studio adductus tradidit. Eidem captivos et Augeæ pœnam condonavit. (2) Eo tempore Eleorum feminæ orbatam virili robore patriam videntes, Minervæ vota nuncuparunt, si gravidæ ad primos virorum congressus fierent. Ejus voti damnatæ Minervæ cognomento Matri templum dicarunt. Utrique, et viri et mulieres, summa ex illo congressu percepta voluptate, locum in quo primo congressi sunt, Bady vernacula voce nominarunt; deinde flumen etiam ipsum, quod præterfluit, ex eodem argumento Bady aquam nuncuparunt. (3) Phyleus, ordinatis Elidis rebus, quum Dulichium remigrasset et Augeas jam senio confectus diem suum obiisset, exin Eleorum regnum Agasthenes, alter Augeæ filius, cum Amphimacho et Thalpio suscepit. Nam quum Actoris filii geminas Dexameni Oleni regis filias uxores duxissent, alteri quidem eorum ex Theronice Amphimachus, Euryto vero ex Therophone Thalpius nascitur. (4) Non tamen interea aut Amarynceus aut Amaryncei filius Diores privatam vitam egerunt, quod et Homerus in Eleorum recensu significat. Omnem enim eorum classem quadraginta navium fuisse dicit: quarum dimidiæ 231parti Amphimachus et Thalpius imperarint; e reliquo numero decem Amaryncei filius Diores, totidem Agasthenis Polyxenus duceret. Polyxeno autem a Troja reduci filius natus est Amphimachus. Hoc puero nomen, opinor, indidit Polyxenus ob amicitiam, quæ ei cum Amphimacho Cteati filio, qui ad Ilium ceciderat, intercesserat. Amphimacho Eleus oritur. (5) Hoc Eleo Elidis regnum tenente Dores cum Aristomachi filiis comparata classe moliti sunt reditum in Peloponnesum. Regibus oraculo denunciatum est, remigrationis ducem trioculum ut facerent. Valde dubitantibus quidnam sibi responsum illud vellet, vir forte, qui mulum altero captum oculo agebat, occurrit. (6) Tum nimirum mente conjecit Cresphontes, oraculi vocem ad hunc hominem pertinere. Eum itaque sibi Dores familiarem ac socium adsciverunt. Is in Peloponnesum navibus transmittendum, non pedestri exercitu per Isthmum irruptionem tentandam suasit. Neque tantum id fieri oportere monuit, sed ipse navigationis a Naupacto ad Molycrium dux exstitit: quamobrem illi Dores Eleum agrum petenti desponderunt. Fuit hic quidem vir Oxylus, Hæmone Thoantis filio genitus: Thoas vero erat ille ipse Atrei filiorum ad Priami regnum evertendum socius: a quo Thoante ad Ætolum Endymionis filium ætates retro sex numerantur. (7) Erant autem Heraclidæ et alias Ætoliæ regibus sanguine juncti, et eo maxime nomine, quod Thoantem Andræmon et Hyllum Hercules e germanis sororibus genuerant. Acciderat Oxylo, ut ex Ætolia abiret exsul, quod disco, uti narrant, ludens et aberrans imprudenter hominem occiderit. Eum, qui ceciderat, alii Thermium, Oxyli fratrem, tradidere; Alcidocum alii, Scopii filium.
CAPUT IV.
De Oxylo alia narratio — varia quæ ad Oxylum pertinent — post Oxylum Laias regnum obtinet — dein Iphitus, qui Olympicum certamen restituit — de bellis, quibus interfuerunt Elei.
Proditum etiam memoriæ est aliud hujusmodi de Oxylo, veritum illum esse, ne Aristomachi liberi, quum, quam esset fertilis et bene cultus omni ex parte ager Eleus, cognovissent, eum sibi tradere recusarent: ejusque rei causa per Arcadum fines, non per Eleorum agrum, Dores deduxisse. Et Eleorum quidem imperium sibi sine armis vindicanti Oxylo non cessit Dius. Facta is provocatione censuit non esse universo agmine inter ipsos decernendum, verum singulos ex utroque exercitu deligendos, qui singulari certamine de rerum summa dimicarent. Cujus quum pars utraque sententiam comprobasset, (2) delatum hoc certamen Degmeno Eleo sagittario, ex Ætolis vero Pyræchmæ funditori. Superior discessit Pyræchmes: quare potitus regno est Oxylus. Et is quidem priscos Epeos pristinas sedes obtinere passus est, et cum illis Ætolos conjunxit, agro æquabiliter assignato. Ac tam Dio eximia munera concessit, quam sancitos veteri religione honores et ceteris 232heroibus habuit, et Augeæ eum, qui ætate nostra observatur, morem parentandi reliquit. (3) Eundem aiunt, e propinquis muro vicis homines intra urbem vocasse atque Elin tum multitudine incolarum frequentiorem tum opibus auctiorem reddidisse. Huic quum Delphici Apollinis voce præceptum esset, ut de Pelopis genere unum sibi imperii condendi socium adscisceret, magno undique studio quæsivit, et Agorium tandem, Damosii filium, Penthili nepotem, Orestis pronepotem, invenit, quem ab Helice Achaiæ urbe, cum non magna utique Achæorum manu, in regni partem recepit. (4) Oxyli uxorem Pieriam nomine fuisse tradunt, de qua nihil aliud quicquam memorant. Filios aiunt Oxylo genitos Ætolum et Laiam: et Ætolum quidem immatura morte ereptum condiderunt parentes exstructo monumento in ipsa porta, qua in Olympiam ad Jovis templum iter est. Hoc ei monumentum ex oraculo posuere, quo jussi sunt neque extra neque intra urbem illum sepelire. Parentat Ætolo hac ipsa etiam ætate quotannis stato die gymnasii præfectus. (5) Successit Laias in regnum patri. Non tamen uspiam reperi ejus posteros regno potitos. Quare eos consulto prætereo: neque enim volui ad privatos homines meam descendere orationem. Secundum hæc Iphitus, ab Oxylo quidem oriundus, æqualis vero Lycurgi, a quo scriptæ Lacedæmoniis leges, ludos in Olympia ordinavit, nundinas Olympicas denuo indixit et ludorum causa inducias instituit, quum hæc omnia intermissa fuissent aliquandiu. Ejus autem Olympiorum intermissionis causam tunc exponam, quum ad ea, quæ in Olympia sunt, accessero. (6) Huic Iphito, quum Græcia illo tempore jam prope deleta intestinis seditionibus et pestilenti morbo esset, consulendum de remedio earum calamitatum Delphicum Apollinem esse videbatur. Respondit deus, expedire ab Iphito et Eleis Olympicos ludos instaurari. Suasit præterea Eleis Iphitus, ut Herculi immolarent, quum illum ante hostem judicassent. Inscriptio, quæ in Olympia est, Iphitum testatur Hæmonis filium fuisse: Græcorum plerique non Hæmonis eum, sed Praxonidæ filium dixere, Prisca Eleorum monumenta ad cognominem patrem referebant Iphitum. (7) Elei quum belli Trojani, tum vero suscepti contra Persas in Græciam invadentes belli participes fuere. Ac ut missum faciam, quoties, dum Olympicos ludos instaurant, cum Pisæis et Arcadibus dimicarint, inviti quidem cum Lacedæmoniis in Atheniensium fines irruperunt. Neque multo post adscitis in societatem Atheniensibus, Argivis et Mantinensibus contra Lacedæmonios stetere. (8) Agide vero cum exercitu intra fines per Xeniæ proditionem ingresso, ad Olympiam magno prœlio hostes vicere et in fugam versos Lacedæmonios 233extra fani septa ejecere: interjecto dein tempore arma posuere iis conditionibus, de quibus ante scripsi, dum Lacedæmoniorum res commemorarem. (9) Jam vero Philippo Amyntæ filio Græciæ imperium pervicaciter occupante, Elei quidem ipsi intestinis discordiis jam pæne afflicti se cum Macedonibus conjunxerunt: non tamen, ut ad Chæroneam cum Græcis acie confligerent, adduci potuerunt. Philippum tantum Lacedæmonios adorientem prisco in eam civitatem odio suo indulgentes juverunt: sed iidem mortuo Alexandro cum Græcis bellum adversus Antipatrum, et Macedonas gessere.
CAPUT V.
Aristotimus, qui postea Elidis regnum obtinet, a Cylone interficitur — de bysso, quæ in Eleo agro gignitur — regione Samico dicta, Triphylia et urbe Lepreo — urbis Leprei conditore, nominis origine et memorandis — fluvio Anigro ejusque malo odore — antro Anigridum Nympharum.
Insequenti postea tempore Aristotimus, Damareti filius, Etymonis nepos, Eleorum tyrannide, ad quam invadendam ab Antigono Demetrii filio, Macedoniæ rege, auxilia ei missa sunt, potitus est. Hunc Aristotimum, ubi per sex menses dominationem exercuerat, adorti Chilon, Hellanicus, Lampis et Cylon regno ejiciunt. Quin eum, quum ad Jovis Servatoris aram supplex confugisset, sua manu Cylon is, quem ante nominavimus, occidit. Hæ fuerunt bellicæ Eleorum res gestæ, quas modica in præsentia oratione perstrinximus. (2) Inter Elei agri miracula byssus est: hic enim tantum, nec alibi uspiam in tota Græcia nascitur. Admirationi porro fuerit illud etiam, quod, quum in finitimis locis equæ ex asinis pariant, id intra ipsos Eleæ terræ fines nunquam usu evenit. Cujus rei causam exsecrationem quandam esse perhibent. Byssus autem in Elea nascens tenuitate nihil cedit Hebræorum bysso, minus tamen flava est. (3) Ex Eleo agro egredienti vicus ad mare est, cui Samicon nomen. Supra hunc ad dexteram regio quæ Triphylia dicitur. In ea urbs Lepreos. Lepreatæ volunt quidem illi Arcadum pars esse, sed liquido constat, antiquitus Eleis paruisse; et quotcunque ex ea civitate in Olympicis vicerunt, eos præco Eleos e Lepreo renunciavit: præterea Aristophanes versibus testatus est, Lepreon Eleorum oppidum esse. Lepreon a Samico, relicto ad lævam Anigro amne, via una ducit; eodem altera ex Olympia, tertia ex Elide. Earum quæ longissima, unius diei est. (4) Inditum oppido nomen tradunt a Lepreo conditore, Pyrgei filio, quem cum Hercule in edacitatis certamen descendisse aiunt. Ubi quum uterque eodem tempore bovem occidisset et in epulas parasset, ac plane se nihilo ad edendum Lepreus (uti etiam spoponderat) Hercule inferiorem ostendisset, hujus eo processit certandi cupido, ut Herculem ad singularis etiam certaminis dimicationem ausus fuerit provocare. Interfectum quidem ab Hercule in ea pugna Lepreum in Phigalensium finibus sepultum fuisse tradidere, quum tamen non habeant Phigalenses ipsi, quo 234loco Leprei monumentum fuerit, indicare. (5) Audivi vero et qui ad Lepream Pyrgei filiam oppidi originem referrent. Sunt etiam qui primos urbis inquilinos lepram passos dicant, atque ex ea incolarum calamitate urbem nomen accepisse. Narrant autem Lepreatæ, fuisse in urbe sua Leucæi (Lycæi?) Jovis ædem, et Lycurgi Alei filii sepulcrum, atque aliud Cauconis. Hujus monumenti insigne fuisse virum lyram tenentem. (6) Sed ætate mea neque monumentum ullum apud eos exstabat paulo insignius, neque cujusquam dei ædes, una excepta Cereris, et ipsa e crudo latere exstructa, in qua ne signum quidem ullum est. Non procul ab oppido Lepreatarum fons est Arene: nomen ei ab Apharei uxore impositum ferunt. (7) Reversis ad Samicum, recta per vicum eum contendentibus Anigrus fluvius in mare exit. Hunc fluvium exeuntem sæpe violentiores ventorum flatus repellunt. Congesta enim e pelago ad ostium fluminis arena aquam, quominus profluat, coercet. Quo fit ut, quum exterius mare, interius amnis ipse arenam diluerit, non sine periculo jumenta, multo etiam minus expediti homines in eam se possint demittere. (8) Descendit hoc flumen e Lapitha Arcadiæ monte; ac statim a fonte gravissime olentem aquam mittit: qua priusquam flumen aliud, Acidantem nomine, accipiat, manifestum est ne pisces quidem in ea ali. Quin et, quos ipse Acidas influens importat, esculentos esse negant, quum tamen, antequam in Anigrum innatent, in Acidante capti ad cibum expetantur. (9) Fuisse vero Acidanti nomen vetus Iardano, unde ipse conjicerem, non habui, sed auditum ab Ephesio homine refero. Tetrum vero illum aquarum odorem e terra, unde effluit, exsistere Anigro crediderim, quemadmodum et supra Ioniam ex eadem causa aquæ tam mali sunt odoris, ut halitu ipso nonnullæ exitium homini afferant. (10) E Græcis vero Chironem alii, alii alium Centaurum Pylenorem, ab Hercule sagitta percussum aiunt, quum vulneratus fugeret, hujus fluminis aqua vulnus abluisse: inde Hydræ veneno infectum flumen fœdum odorem contraxisse. Sunt qui in id causam referant, quod insaniæ morbo liberatis Prœti filiabus Melampus Amythaonis filius piacula in hunc amnem abjecerit. (11) In Samico non longe a flumine antrum est: Anigridum Nympharum incolæ appellant. Huc qui cute vitiata aliquo vitiliginis genere, nigro vel albo, intravit, ubi primum Nymphis rite imploratis, nuncupatisque cujuscunque sacrificii votis, deinde laborantes corporis partes defricuerit amnemque nando transmiserit, fœditatem eam in aquis relinquere creditur, atque inde sanus emergere, nativo cuti colore restituto omnique macula abolita.
235
CAPUT VI.
De urbe Samia et de Samico — Arene — Scilluntis reliquiis — Xenophontis fuga et exilio in Scillunte — monte Typæo ad viam Olympiam versus, et Callipatira seu Pherenice, femina in Olympico certamine deprehensa.
Anigro transmisso recta in Olympiam contendentibus modico intervallo ad viæ dexteram est eminentior locus et Samia oppidum supra ipsum [Samicum]. Hoc oppidum [Samicum] Polysperchonti Ætolo traditum est adversus Arcadas propugnaculum fuisse. (2) Arenes vero vestigia neque Messeniorum neque Eleorum quisquam, quo loco essent, poterat mihi indicare. In diversas autem sententias, qui id conjicere conati fuerint, distrahuntur. Veri mihi simillima ii dicere videbantur, qui Samicum antiquioribus et heroum temporibus Arenen vocatam existimant. Hi nituntur etiam Homeri, qui in Iliade sunt, versuum testimonio:
Proximus Arenæ Minyeius in mare currens
est amnis.
Et quæ se ostendunt ruinæ, proxime Anigrum sunt. (3) Atque contendere quidem possis, Samicum non appellatum esse Arenen: Anigrum vero fluvium Minyeium antiquitus fuisse nominatum, confitentur Arcades. Nedæ quidem maritimam partem sub Heraclidarum reditum in Peloponnesum terminum fuisse inter Messenios et Eleos facile deprehendi potest. (4) Jam secundum Anigrum qui longius processerit per campos majori ex parte arena coopertos, in quibus sunt agrestes pinus, retro ad lævam Scilluntis rudera videat. Fuit una de Triphyliæ urbibus Scillus. Ac belli quidem ejus tempore, quod inter Pisæos et Eleos gestum est, Pisæos Scilluntii secuti, cum Eleis propalam inimicitias exercuere, qua de causa postea ab Eleis deleti sunt. (5) Sed ereptam Eleis Scilluntem Lacedæmonii post Xenophonti Grylli filio tunc Athenis exulanti donarunt. Exagitatus vero est Xenophon a suis civibus, quod Cyro, qui fuit Atheniensi populo inimicissimus, contra Persarum regem, quo maxime benevolo utebantur, stipendia fecisset. Quum enim Sardibus esset Cyrus, Lysandrum Aristocriti filium ad comparandum contra Athenienses classem pecunia juverat. Hæc itaque Xenophonti exilii causa fuit. Constituto autem ad Scilluntem domicilio agri partem consecravit Ephesiæ Dianæ et templum exstruxit. (6) Abundat Scillus ferarum generibus variis ad venationem, apris inprimis et cervis. Agrum perlabitur Scilluntium Selinus amnis. Ex Eleis autem ii, quibus curæ est antiquitatis monumenta explicare, receptam a suis Scilluntem memorant: et Xenophontem, quod illam a Lacedæmoniis accepisset, in Olympico consilio postulatum causam dixisse, eundemque ab Eleis absolutum Scillunte secure domicilium habuisse. Et sane non longe a Dianio monumentum monstrabatur cum statua e Pentelico marmore, quam Xenophontis esse accolæ dicunt. (7) In via quæ Olympiam ducit cis Alpheum, Scillunte venienti celsa crepidine præruptus 236mons occurrit: Typæum illum appellant. Hinc de saxo feminas dejicere Eleorum lex jubet, quæ ad Olympicos ludos penetrasse deprehensæ fuerint, vel quæ omnino Alpheum transmiserint quibus est eis interdictum diebus. Non tamen deprehensam esse ullam perhibent præter unam Callipatiram, quam alii non ita, sed Pherenicen nominant. (8) Hæc viro ipsius mortuo, cum virili ornatu exercitationum se magistrum simulans, Pisirrhodum filium in certamen deduxit Olympiam; jamque eo vincente sepimentum id, quo magistros seclusos habent, Callipatira transiliens nudata est. Feminam tamen agnitam omni crimine liberarunt, quod datum est ex judicum æquitate patris, fratrum et filii reverentiæ, qui omnes ex Olympicis ludis victores abierant. Ex eo lege sancitum, ut nudati adessent ad ludicrum ipsi etiam magistri.
CAPUT VII.
De Alpheo et fluviis in eum influentibus — de Alpheo et Arethusa fabula — de aliis fluviis paludem vel mare perlabentibus ac Maris mortui mira ratione — Olympicorum ludorum origine et denominatione — Hyperboreis.
Qui in Olympiam pervenerint, hic jam Alpheum amnem videant, uberrima et suavissima fluentem aqua: in quem tum alii fluvii tum septem inprimis, nobiles amnes influunt. Per Megalopolin labens Helisson nomine Alpheo miscetur; tum Brentheates ex agro Megalopolitano; et prope Gortynam, ubi Æsculapii fanum, præterfluit Gortynius: ex Melænensibus inter Megalopolitanæ et Heraitidis terræ fines Buphagus; e Clitoriorum agro Ladon; ex Erymantho monti cognominis fluvius. Atque hi quidem ex Arcadia omnes in Alpheum descendunt. Jam Cladeus ex Elea veniens eidem se permiscet. Neque tamen Alphei ipsius in Eleo agro, sed in Arcadia fontes sunt. (2) De eodem hæc vulgata est fabula, virum illum fuisse venatorem, Arethusam amasse, et ipsam venandi studiosam. Quæ quum illius nuptias recusasset, in insulam prope Syracusas, cui Ortygiæ nomen est, dicitur transmisisse atque ibi ex humana forma in fontem conversa: ipsi etiam Alpheo accidisse ut præ amore in amnem mutaretur. (3) Et hæc quidem de Alpheo et Ortygia feruntur. Meantem vero subter mare amnem fonti apud Syracusas immisceri, quid causæ sit quare non credam, non plane video, quum Delphici Apollinis voce rei fidem factam meminerim. Is enim Archiam Corinthium ad Syracusas condendas proficisci jubens, hujusmodi usus est versibus:
Trinacriam supra cano jacet insula ponto:
Ortygiam dixere: ubi læta fluenta refundit
Alpheus, pulchræ sese immiscens Arethusæ.
Atque ex eo quidem, quod in Arethusam fontem illabitur Alpheus, fabulæ de Alphei amore locum datum crediderim. 237(4) Et sane Græcorum quicunque vel Ægyptiorum, in Æthiopiam supra Syenen vel ad Meroen, Æthiopum urbem, profecti sunt, Nilum narrant, paludem quandam ingressum per eamque non secus ac per continentem terram elapsum exinde per Æthiopiam inferiorem in Ægyptum decurrere, ac postea in mare, quod ad Pharum est, erumpere. In Hebræorum finibus amnem ipse vidi Jordanem, qui stagnum Tiberiadem nuncupatum perfluit; ac deinde in alterum stagnum, cui Mare Mortuum nomen est, ingressus, in ea ipsa palude consumptus evanescit. (5) Hoc ipsum Mare Mortuum diversa admodum a ceteris aquis omnibus natura est. In eo enim viventia, etiamsi nihil se moveant, supernatant; inanima vero omnia in ima descendunt. Eo fit ut et piscibus orba sit palus: e manifesto enim periculo se pisces ad aquas recipiunt naturæ suæ congruentes. Idem quod Alpheo accidit etiam alii in Ionia flumini: cujus quum in Mycale monte fontes sint, mare, quod in medio est, perlapsus emergit rursus in Branchidis, prope portum cui Panormo nomen. Atque hæc quidem ad hunc modum se habent.
6. De Olympicorum vero ludorum origine inter Eleos ii qui ultimam antiquitatem persequuntur, hæc commemorant: Saturnum primum omnium cœli regnum obtinuisse: ei in Olympia homines eos, quod Aureum Genus nuncupatum est, templum dedicasse. Post hæc recens natum Jovem Rheam matrem Dactylis Idæis, qui Curetes alio nomine appellati sunt, commendasse: venisse illos ab Ida Cretæ monte Herculem, Pæonæum, Epimedem, Iasum et Idam. (7) Herculem, ut qui natu maximus erat, cursus certamen fratribus per ludum proposuisse, victoremque oleastri corona donasse. Magnam vero illos oleastri copiam habuisse, adeo ut sua etiam cubilia ejus arboris viridi fronde substernerent. Stirpem eam fuisse ex Hyperboreis ab Hercule primum ad Græcos deportatam. (8) Esse Hyperboreos ipsos gentem supra Boream ventum, primus versibus mandavit Olen Lycius in hymno, quem in Achæiam fecit, venisse Delum ex his Hyperboreis Achæiam. Post Olenem canticum Melanopus Cumanus in Opin et Hecaergen decantavit, quo et ipsas testatus est prius etiam quam Achæiam Delum ab Hyperboreis venisse. (9) Aristæus vero Proconnesius (mentionem Hyperboreorum hic quoque fecit) fortasse plura de illis cognoverit ab Issedonibus, ad quos se pervenisse in carminibus prodidit. Auctor igitur istorum ludorum Hercules Idæus celebratur, a quo sint Olympia appellati; et ob eam rem quinquennales esse placuit, quod fratres quinque numero fuere. (10) Sunt qui Jovem cum Saturno de imperio hoc ipso in loco colluctatum dicant. Alii debellatis (Titanibus?) ab eodem ludos institutos; quibus et alii dii vicisse narrantur, et Apollo Mercurium 238cursu secum certantem prævertisse, pugilatu Martem superasse: cujus rei causa traditum ut Pythii tibiarum modi salientibus quinquertionibus præcinerentur, quod sacrum id carmen Apollini esset, et ipse Olympicas tulisset palmas.
CAPUT VIII.
De variis regibus, qui post Herculem ludos Olympicos celebrarunt — ludis Olympicis post Oxylum usque ad Iphitum cessantibus — primo cursus certamine, reliquisque certaminis generibus institutis.
Post hæc Clymenum Cardyis filium, quinquaginta ferme annis post Deucalionis in Græcia diluvium, ab Idæo Hercule oriundum, e Creta profectum aiunt ludos in Olympia fecisse, et tum reliquis Curetibus, tum vero Herculi proavo suo aram dedicasse, et ipsum Herculem cognomento Parastaten (Adjutorem) appellasse. Clymenum hunc Endymion Aethlii filius regno exuit; ac suis deinde filiis in Olympia cursus certamen de regno proposuit. (2) Dehinc una fere post Endymionem exacta ætate Pelops omnium, qui ante se fuissent, maxime memorabiles Olympio Jovi ludos fecit. Pelopis vero filiis ex Elide per ceteram Peloponnesum totam dissipatis, Amythaon Crethei filius, Endymionis patruelis, (fuisse enim Aethlium quoque Æoli, nomine vero Jovis filium dicunt) Olympia instauravit; post hunc Pelias et Neleus communi opera. (3) Augeas præterea ludos fecit, et Hercules Amphitryonis filius Elide capta. A quo plures coronati sunt; primum Iolaus, qui equis Herculis in cursu ceteros anteierat: et sane antiquitus more receptum fuit alienis quoque equis certare: siquidem Homerus in funebribus Patrocli ludis Menelaum facit Agamemnonis Ætha usum, altero vero suo ipsius: ceterum fuit etiam alias Iolaus Herculis auriga. (4) Is igitur curru, Iasius vero Arcas desultorio equo vicit. Ex Tyndarei filiis cursu alter, Pollux cæstibus. Ipsum etiam Herculem fama vulgatum est de lucta et pancratio coronatum. (5) Post Oxylum regem (nam et hic ludos fecit) Olympia intermissa sunt usque ad Iphitum. Illa vero instaurante, ut supra dixi, Iphito prorsus jam veterum ludorum obsoleverat memoria. Sed paulatim in eorum memoriam redierunt: ac si quid reminiscerentur, id renovatis ludis adjecerunt additamentum. (6) Id autem perspicuum est: ex eo enim tempore, quo continua serie Olympiades memorari cœpta sunt, cursus primum proposita sunt præmia, quæ Corœbus Eleus obtinuit. Neque tamen ulla Corœbi in Olympia statua exstat, sed sepulcrum ejus in Eleorum finibus. Olympiade deinde quarta et decima additus est diauli sive duplicati stadii cursus, e quo accepta ex oleastro corona victor discessit Hypenus Pisæus; Acanthus ea, quæ consecuta est, Olympiade. (7) Ac decima et octava Olympiade quinquertii et luctæ certamen eis in mentem rediit: quinquertii Lampidi, luctæ præmium 239Eurybato, utrique Lacedæmonio, obtigit. Tertio dehinc et vicesima Olympiade cæstuum ludicrum institutum: victor exstitit Onomastus Smyrnæus, quum jam tum Smyrna cum Ionibus censeretur. Quinta supra vicesimam justæ ætatis equorum cursus introductus: curru victor renuntiatus est Thebanus Pagondas. (8) Octava secundum hanc Olympiade pancratiastes et desultorius equus in curriculum recepti. Antevertit omnes equa Crauxidæ Crannonii; in pancratio adversarios superavit Lygdamis Syracusanus. Hujus Syracusis prope Latomias monumentum exstat. Numquid is corporis magnitudine par fuerit Herculi Thebano, compertum equidem non habeo: a Syracusanis certe ipsis ita traditum est. (9) Puerorum vero certamina nullo veteris memoriæ exemplo, sed suo arbitratu instituerunt Elei, Ac primum quidem de cursu et lucta septima et tricesima Olympiade pueris proposita præmia. Luctæ Hipposthenes Lacedæmonius, cursus palmam accepit Polynices Eleus. Ac prima et quadragesima Olympiade pueros in cæstuum pugna commiserunt. Competitores superavit Sybaritanus Philetas. (10) Jam vero gravioris armaturæ peditur cursus in stadium receptus est quinta et sexagesima Olympiade, mea sententia, quod idonea visa est ad res bellicas exercitatio. Qui cum scutis decurrerunt, eos primus vicit Damaretus Heræensis. Bijugorum integra ætate equorum (συνωρίδα) vocant), cursus institutus est Olympiade tertia et nonagesima: vicit Euagoras Eleus. Undecentesima vero Olympiade junctis ad currum pullis certari placuit: coronam de pullorum curru cepit Sybariades (Eurybates) Lacedæmonius. (11) Receptæ deinde pullorum bigæ et pullus item desultorius. Bigarum palmam Belistiche, femina e maritima Macedoniæ ora; desultorii equi Tlepolemus Lycius abstulit: hic tricesima prima supra centesimam Olympiade; Belistiche bigis Olympiade ante hanc tertia. Post hæc Olympiade centesima et quadragesima quinta puerile institutum est pancratium: in quo vicit Phædimus Æolensis ex urbe Troade (Alexandria).
CAPUT IX.
Nonnulla Olympica certamina ab Eleis abolentur — de Calpes et Anabatarum cursu — Olympicorum ludorum ordine — ludorum præfectis (Agonothetis) — Hellanodicis.
Sunt etiam antiquata nonnulla Olympiæ certamina, Eleisque mutata sententia visum non amplius ea agitari. Puerorum enim quinquertium octava et tricesima Olympiade institutum quidem fuit; et Lacedæmonius Eutelidas eo victor oleastri coronam accepit; postea tamen non amplius Eleis placuit ut in quinquertii certamen descenderent pueri. Quumque apenen septuagesima Olympiade solenniter instituissent, et calpen, Olympiade post eam proxima, decreto facto octogesima quarta Olympiade utrumque abrogarunt certamen, ac vetuerunt ne in posterum 240vel calpes vel apenes cursu contenderetur. Quum vero primum ea certamina sunt instituta, Thersii Thessali apene, calpe autem vicit Patæci Achæi ex urbe Dyma. (2) Utebantur vero in calpes certamine equabus: e quibus sub extremam cursus metam desilientes sessores, prehenso suæ quilibet equæ freno, cum equabus decurrebant: quod ad meam usque ætatem faciunt ii qui dicuntur Anabatæ (?). Sed inter calpes cursum et anabatas hoc est discriminis, quod peculiaribus anabatæ insignibus et masculis utuntur equis. Porro apene neque inventum est antiquum, neque decoris habet quicquam: et alioqui imprecatio est antiquitus in Eleos facta, ne omnino in eorum terra coitus equarum esset ad mulos procreandos: mulos enim pro equis apene bigarum in morem habebat. (3) Ludorum ætate mea ordo est, ut mactatis deo victimis quinquertii primum et cursus, deinde equorum certamina committantur, hic ab Eleis est septima et septuagesima Olympiade institutus. Nam ante eadem die et equi et homines ad certamen inducebantur. Pancratiastæ tunc sub noctem prodibant: neque enim satis mature poterant accersiri, quum dies equiriis et potissimum quinquertio consumeretur. De pancratiastis illa Olympiade palmam tulit Atheniensis Callias. Sic in posterum cautum erat ne aut quinquertium aut equiria pancratio impedimento essent. (4) At in ludorum præfectis a majorum more ætatis nostræ institutum variavit. Iphitus enim solus a se editis ludis præfuit; idemque post Iphitum ab Oxyli posteris est observatum. Quinquagesima demum Olympiade duumviris ex ipsa Eleorum civitate sorte ductis Olympiorum cura mandata est: atque ille quidem binorum designatorum numerus ad multos post annos servatus est. (5) Quinta (post?) et vicesima Olympiade judices novem Hellanodicæ instituti sunt. Eorum tres de equorum cursu, totidem alii de quinquertio, de ceteris reliqui certaminibus cognoscebant. Secunda deinceps Olympiade additus est decimus ludorum præfectus. At tertia supra centesimam in tribus duodecim Elei descripti sunt; ac deinde tribus singulæ suum dedere Hellanodicam. (6) Afflicti post hæc Arcadum bello et agri parte multati, amissis insuper omnibus pagis qui adempta agri parte continebantur, in tribus octo contracti sunt, quarta et centesima Olympiade. Eo factum ut Hellanodicæ totidem legerentur quot essent jam tribus. Octava postremo, quæ supra centesimam fuit, Olympiade pristinus est virorum decem numerus restitutus, idemque ad nostram usque ætatem permanit.
CAPUT X.
De Jovis luco, Alti dicto — templi Jovis Olympici descriptio.
Multa sane habet Græcia, quæ vel spectentur vel audiantur cum admiratione: sed omnium accuratissime, divinitus religione imbutis animis, Eleusinia initia et Olympici ludi celebrantur. Jovis ἄλσος (lucus) mutato nomine 241Altin antiquitus vocitant; atque etiam Pindarus in iis versibus, quos in quendam fecit Olympiorum victorem, Altin illum locum appellavit. (2) Templum et signum Jovi de manubiis Elei dicarunt, Pisæis aliisque finitimis populis, qui cum illis defecerant, bello superatis, ac Pisa ipsa direpta. Simulacrum a Phidia factum, inscriptio etiam ad Jovis pedes posita testatur:
Phidias Charmidæ filius atheniensis me fecit.
Templi Dorica constructio est. Ambitus exterior dispositas in orbem columnas ostentat. (3) Ædificatus est autem e vernaculo lapide porino. Surgit in altitudinem ad fastigium usque pedes octo et sexaginta; patet in latitudinem nonaginta quinque, excurrit longitudo ad ducentesimum ac trigesimum. Architectus operis fuit Libon, homo indigena. Tectum est non coctili tegula, sed cæso ad tegulæ formam e lapicidinis Pentelicis marmore. Inventum hoc Byzæ Naxio tribuunt, cujus opus statuas Naxi esse dicunt, quæ hanc inscriptionem habent:
Naxi hæc Latoidis fecit sollertia Byzæ,
cui primum secta est tegula de lapide.
Vixisse Byzen hunc illis temporibus proditum est, quibus in Lydia Alyattes et Astyages Cyaxaræ filius regnavit in Medis. (4) Olympici templi in extremis tecti finibus eminent inaurati lebetes; in medio fastigii apice inaurata item Victoria. Infra Victoriæ signum fixus est aureus clypeus, in quo Medusa Gorgon cælata est. Clypei inscriptio et qui dedicarint et qua de causa declarat his versibus:
Ex auro phialam capta posuere Tanagra,
juverat hæc bello quod Lacedæmonios,
Cecropidæ Argivique duces, et Ionica proles
victores partis de spoliis decimam.
Hujus ego pugnæ mentionem feci etiam in historia de rebus Atticis, Atheniensium persequens monumenta. (5) In eodem Olympii Jovis templo zonæ, quæ summas columnas supra ambit, extrinsecus clypei affixi sunt inaurati viginti et unus, a Romani exercitus imperatore Mummio dedicati, confecto Achaico bello, capta Corintho, et pulsis extra suos fines Corinthiis qui Dorici nominis fuere. (6) In ipsis templi fastigiis in antica parte signa sunt: paratur curule certamen inter Pelopem et Œnomaum, quod in eo est ut utrinque committatur. Signo Jovis medius imminet fastigii vertex: ad ejus dexteram galea imposita capiti Œnomaus stat: adsistit ei uxor Sterope, una de Atlantis filiarum numero. Sedet ante currum et equos Myrtilus, Œnomai auriga. Ipsi quidem equi numero sunt quattuor. Myrtilo proximi sunt viri duo, quibus non sunt adscripta nomina; sed et illis videri potest ab Œnomao demandata ipsius equorum curatio. (7) In extremo fastigii latere Cladei amnis effigies 242jacens cernitur. Huic Elei alioquin etiam secundum Alpheum præcipuos habent honores. Ad Jovis lævam expressi sunt Pelops et Hippodamia, Pelopis auriga, equi ac viri duo, ipsi quoque Pelopis equisones. Hic se fastigium rursus in angustum contrahit. Ea in parte Alpheus effictus est. Hominem eum, quo auriga usus est Pelops, Trœzenii Sphærum nomine prodidere: Olympicarum rerum interpres Cillam esse aiebat. (8) Quæ igitur in antica fastigii parte visuntur, Pæonii opus sunt, cui genus e Menda Thraciæ oppido. Postica vero pars Alcamenis est opus, Phidiæ æqualis et in signorum fingendorum sollertia hoc tantum artifice inferioris. Ejus est in fastigio Lapitharum cum Centauris in Pirithoi nuptiis pugna. In media fastigii parte est Pirithous; prope Eurytion, qui Pirithoo sponsam abripuit: auxilium Pirithoo fert Cæneus; altera ex parte Theseus securi Centauros obtruncat: e Centauris vero virginem alius, alius puerum rapuit ætate ac forma florentem. Fecit hæc, opinor, Alcamenes, quod ex Homeri versibus didicerat Jovis Pirithoum filium fuisse: ac Theseum sciebat generis ordine quartum esse a Pelope. (9) In eodem templo pleræque ex Herculis ærumnis elaboratæ sunt. Supra fores enim Arcadici apri venatio est, et quæ de Thrace Diomede tradita sunt, porro quæ Hercules in Erythea insula contra Geryonem gessit; tum idem Atlantis onus subiturus cernitur, et Eleorum agrum fimo purgans. At supra postici fores Amazoni balteum eripit; tum, quæ de cervo et Gnosio tauro commemorantur, quæ item de hydra deque Stympheliis volucribus et Argivo leone, ibidem expressa sunt. (10) Jam per æneas fores ingressis est ad dexteram ante columnam Iphitus ab Ecechiria (quasi dicas Inducia) muliere coronam accipiens: nomina elegi inscripti significant. Erectæ sunt etiam in templi parte interiore columnæ, quæ sublimes a terra sustinent porticus, per quas ad Jovis signum aditus patet. Attollit se inde etiam cochlea, per quam ad templi culmen scanditur.
CAPUT XI.
Simulacri Jovis Olympii ejusque throni in templo Olympico accuratior descriptio.
Sedet in solio deus ex auro et ebore factus. Corona capiti imposita est, ad oleaginæ frondis similitudinem ficta. Dextera Victoriam, et ipsam ex ebore et auro, præfert, tænia et corona in capite redimitam. Læva manu sceptrum tenet deus omnium metallorum varietate distinctum. Quæ avis sceptro incumbit, aquila est. Aurei sunt deo etiam calcei, pallium item aureum. In eo tum diversæ imagines tum ex omnibus florum generibus lilia inprimis cælata sunt. (2) Solium ipsum auro et pretiosis præfulget lapidibus; 243neque in eo vel ebenum vel ebur desideratur: imagine quoque tam pictæ quam cælo fictæ in eo cernuntur. Signa etiam in eo sunt, Victoriæ quattuor saltantium specie ad singulos sellæ pedes. Duæ itidem ad pedis utriusque calcem sunt: ac prioribus quidem pedibus utrinque incumbunt Thebanorum pueri a Sphingibus rapti. Infra Sphingas Niobes liberos Apollo et Diana sagittis configunt. (3) Inter pedes solii discurrunt regulæ quattuor, mutua illos compage jungentes. In ea quæ in fronte regula est septem se adhuc ostendunt sigilla: nam eorum octavum quæ causa aboleverit, ignorant. Fuerint autem illa priscorum certaminum simulacra. Nondum enim, qua Phidias viguit ætate, puerorum instituta fuerant ludicra. Eum vero, qui tænia ipse sibi caput præcingit, corporis specie Pantarcem referre narrant, Eleum puerum, amore Phidiæ devinctum. Idem Pantarces in lucta puerorum palmam est adeptus Olympiade sexta supra octogesimam. (4) In ceteris regulis exstat Herculis comitatus adversus Amazonas pugnans. Numerus utriusque partis conjunctus accedit ad novem et viginti. Inter Herculis socios est etiam Theseus. Non soli autem pedes solium fulciunt, sed mediæ etiam inter binos pedes, pedibus magnitudine pares, columnæ. In ea quæ sub solio sunt penetrari, ut quidem Amyclis intra Apollinis solium subimus, hic non potest: nam Olympiæ quominus propius accedant spectatores, sepimentis quibusdam in parietum modum exstructis prohibentur. (5) Eorum sepimentorum pars ea quæ ex adverso januæ est, cæruleo tantum oblita est; latera reliqua Panæni picturas habent. Inter eas Atlas est cœlum ac terram sustinens: adsistit Hercules jam prope illius onus excepturus. Cernitur etiam Theseus cum Pirithoo; præterea Græciæ et Salaminis imagines, quæ posterior navium applustria manu præ se fert; item ex Herculis ærumnis cum leone Nemeæo certamen; Ajacis in Cassandram contumelia; (6) tum Hippodamia Œnomai filia cum matre, et vinculis adhuc districtus Prometheus, at Hercules jam ad eum erectus. Traditum enim est hoc etiam negotii Herculem habuisse, ut Prometheum aquila, quæ illum male in Caucaso mulcabat, interempta e vinculis exemerit. Postrema in pictura sunt Penthesilea animam agens, eam sustinente Achille; et Hesperides duæ mala ferunt, quæ ipsarum dicuntur fuisse commissa custodiæ. Panænus quidem hic Phidiæ frater fuit; qui Atheniensibus etiam in Pœcile Marathoniam pugnam pinxit. (7) In extrema solii altitudine, supra simulacri caput, fecit Phidias Gratias una ex parte tres, totidem Horas ex altera. Nam et has Jovis esse filias poetarum carminibus proditum. Horas certe Homerus in Iliade nominavit, cœlique illis dixit, quasi regiæ domus excubiis, custodiam attributam. 244In basi ea, quæ pedibus Jovis subest (θρανίον hoc Attici appellant), leones aurei et contra Amazones Thesei pugna cælata est. Fuit hæc prima pugna contra exteras gentes suscepta, quæ Atheniensium nomen nobilitavit. (8) In eo vero scamillo, qui universum solium cum Jove et ornatu omni sustinet, facta sunt emblemata ex auro: in currum qui ascendit Sol, Juppiter et Juno; prope Jovem Gratia; proxime huic adstat Mercurius, prope Mercurium Vesta; post Vestam est Amor Venerem e mari emergentem excipiens; Veneri Suada coronam defert. Adsunt Apollo cum Diana, Minerva, Hercules. In extrema basi cernuntur Amphitrite et Neptunus; equum Luna, ut mihi videtur, ad cursum incitans. Etsi mulis ferunt, non equis, hanc deam vehi, futili quadam de mulo fabula vulgata. (9) Et Olympii quidem Jovis signum quam alte lateque pateat, linearum descriptionibus qui demonstrare conati fuerint, quum sciam non defuisse, eorum mihi certe parum est in metiendo probata sollertia. Est enim ea tota dimensio inferior multo prope aspicientium opinione. Tradunt certe ipsius dei auctoritate Phidiæ artem comprobatam. Nam quum expolito jam opere Jovem Phidias orasset, significationem ut sibi aliquam daret, numquid illud ipsi acceptum esset et gratum opus, eam pavimenti partem repente de cœlo tactam memorant, quo loco usque ad ætatem meam urna visitur ænea et impositum ei operculum. (10) Et a signi quidem fronte quod est pavimentum nigro, non candido marmore constratum est; ambit autem nigrum marmor circumcirca crepido e Pario lapide. Ea cohibetur oleum quod effunditur: oleum enim Olympico simulacro propterea adhibetur, quia prohibet ne quam e paludosa Altis natura ebur contrahat noxam. At contra in Atheniensium arce Virginem quæ vocatur non oleum, sed aqua, quantum ad ebur, servat: nam quum arx illa valde sicca sit ob magnam eminentiam, ebur, e qua materia factum est Minervæ signum, aquam et rorem ex aquæ aspersu amat: (11) Epidauri vero quum percontarer cur neque oleum neque aqua esset adhibita ab ipsis signo Æsculapii, docuerunt me æditui, solium, cui signum insideret, puteo imminere.
CAPUT XII.
De ebore, elephanti cornu, non dente — velo laneo in templo Jovis Olympii — donariis et signis hujus templi — Adriani et Trajani Imperatorum statuis operibusque Trajani insignibus — Augusti Imperatoris signo ex electro et Nicomedis ex ebore confecto — de electro — Neronis et aliis donariis.
Quod vero ad ebur pertinet, quicunque hominum ea, quæ ex elephantorum ore exserta prominent, istarum belluarum dentes esse, non cornua, existimant, ab alce illi, Gallica fera, et tauris Æthiopicis specimen capiant. Alcæ enim, 245qui mares sunt (nam feminis nulla omnino prodeunt cornua) e superciliis, Æthiopici tauri autem e naribus cornua extrudunt. Quis igitur in magno ponat miraculo, esse animal cujus ex ore erumpant cornua? (2) Argumento etiam illud esse potest, quo contrarium demonstretur: quod bestiæ sunt quæ certo ratoque temporis ambitu cornua abjiciant, rursusque illa, quoties amiserint, reponant. Hoc cervis, capreis, et idem elephantis accidit. Verum dens nulli animalium jam adulto, quum semel decidit, renascitur. Quare si dentes essent, et non cornua, quæ ex ore prodeunt, quomodo renasci possent iterum? Ad hæc dentes natura sua igni neutiquam cedunt: at boum et elephantorum cornua sic igni emolliuntur, ut vel ex tereti planam vel aliam quamvis accipiant figuram. Quid, quod ex inferiore mandibula fluviales equi et apri sannas exserunt? cornua vero e maxillis exserta nusquam videmus. (3) In elephantis vero, quum a superiore id, quod dentes multi esse putant, descendat maxilla, me auctore dubitarit nemo cornua illa esse, quæ a temporibus orta per os extrorsum resupinata sese efferant. Hæc ego non auribus, sed ipsis accepta oculis scribo, elephanti calvam conspicatus in Dianæ, quod templum in Campania nobile, a Capua (quæ regionis Campanorum totius caput est) abest stadia ferme triginta. Est igitur longe alia, quam ceteris quadrupedibus, elephanto cornuum eruptio, sicuti ei et corporis vastitas et reliqua forma valde est a reliquo belluarum genere diversa. Quam vero Græci splendidi et magnifici ac minime omnium parci in colendis diis fuerint, magno illud documento est, quod ab Indis et ex Æthiopia ebur ad signa deorum facienda advehendum curarint.
4. Et in Olympico templo laneum velum tum textili Assyriorum opere, tum Phœnicum purpurea tinctura exornatum dedicavit rex Antiochus. Ejusdem donum fuit ægis aurea et in ea Gorgo, quæ Athenis in theatri fastigio locata est. Velum hoc non, quo more fit in Dianæ Ephesiæ templo, subter lacunar sursum attollunt, sed ad pavimentum usque laxatis funibus demittunt. (5) Inter ea vero donaria, quæ intus vel in atrio templi posita sunt, est solium Arimnesti Tyrrhenorum regis, qui primus exterorum donum Olympio Jovi misit: tum ænei equi, quos Cynisca dicavit, Olympicæ victoriæ monumentum, veris illos quidem equis magnitudine inferiores, locati sunt in primo templi aditu ingredientibus ad dexteram. Exstat item tripus ære obductus, super quo victoribus, priusquam mensa erigeretur, coronæ proponebantur. (6) Imperatoribus vero statuas, Adriano quidem urbes Achaici conventus ex Pario lapide, Trajano autem universi Græci erexerunt. Hic Imperator Getas, qui supra Thraces sunt, imperio adjunxit, et cum Osroe Arsacis nepote Parthisque bellum gessit. Operum autem quæ facienda curavit, maxime memorabilia sunt thermæ quæ ab ipso nomen acceperunt, magno exstructum ambitu amphitheatrum rotundum; ad hæc hippodromus, non breviore stadiûm duorum spatio: tum forum Romanum, et reliquo ornatu dignissimum 246spectatu, et maxime ex ære structo lacunari. (7) Statuarum autem quæ rotundis insistunt scamillis, ex electro una Imperatoris Romanorum est Augusti; altera ex ebore, Nicomedis Bithyniæ regis, de cujus nomine urbs Bithyniæ maxima appellata est, quum ante Astacus nuncuparetur. Condita ea quondam erat a Zypœte homine Thrace, quantum ex nomine conjicitur. Electrum vero ex quo statuam Augusto fecerunt, in Eridani (Padi) fluminis arenis rarum omnino repertu est, nec temere magni æstimatur ab hominibus. Est alioqui electrum aliud nihil, quam argento permistum in metallis aurum. (8) Sunt in Olympii fano, quas Nero donavit, coronæ. Earum tres oleastri, quarta quercus frondem imitatur. Positi ibidem clypei sunt viginti quinque ænei, cum quibus decurrunt, qui armati in curriculum descendunt. Erectæ vero sunt et aliæ pilæ, et ea inter ceteras, qua continetur jusjurandum, quo Elei cum Atheniensibus, Argivis et Mantinensibus centum annorum fœdus et societatem firmarunt.
CAPUT XIII.
De Pelopio in Alti — sacris Pelopis in illo — Pelopis ossibus narratio — Pelopis et Tantali sede in Asia — ara Jovis Olympii e cinere congesta et sacrificiis, quæ in ea fiunt — ara e sanguine constructa.
Intra Altin Pelopi quoque area consecrata est. Pro ceteris enim heroibus tam colitur apud Eleos Pelops, quam Juppiter præ cunctis diis. Est igitur ad dexteram, qua patet ad Jovis templum aditus, ab Aquilone, Pelopium, tanto spatio interjecto, ut in eo et statuæ et alia ornamenta dedicata poni potuerint: porrigitur autem a media ad posticam templi partem, circumvallante lapidea maceria. Tota area et arboribus convestita et signis passim est conspicua. (2) Ingressus ad eam est a solis occasu. Eum locum dedicasse Pelopi Herculem Amphitryonis filium ferunt. Quartum enim hic a Pelope posteritatis gradum tenuit. Idem etiam Hercules Pelopi dicitur ad eam scrobem sacrum fecisse, cui ætate etiam nostra annui magistratus nigro ariete faciunt. Ac de ea quidem victima vati portio nulla tribuitur: collum tantum more majorum lignatori datur. (3) Sic enim appellatur unus de Jovis famulatu, cui negotium mandatum est, ut certo pretio ligna ad sacrorum usum vel publice civitatibus vel privatim cuivis homini suppeditet. Sunt autem non ex alia ulla arbore ligna ea, quam de alba populo. Quod si quis, sive Eleus, sive hospes fuerit, carnes ex ea Pelopis, victima comederit, ei templum Jovis introire nefas est. Idem observatur ad Pergamum quod supra Caicum flumen est; nam ibi qui Telepho immolarunt, religio est illis ante in Æsculapii ascendere, quam corpus abluerint. (4) Sed quod ad Pelopem attinet, hoc quoque 247memoriæ proditum est quum Trojanum bellum duceretur, monuisse vates non ante expugnari Ilium posse, quam Græci Herculis sagittas et de Pelopis ossibus unum apportari curassent. Quare et Philocteten tunc in castra accersitum et Pisa omoplaten ex ossibus Pelopis deportatam. Redeuntibus vero Græcis, ad Eubœam navim eam, in quam Pelopis illud os fuerat impositum, naufragio perisse. (5) Multis deinde annis post Ilium excisum Eretriensem piscatorem Damarmenum jacto everriculo os illud extraxisse, et miratum magnitudinem in arenis id abdidisse. Venisse eundem Delphos scitatum, cujusnam esset os et ad quem usum illud a se conservari oporteret. (6) Tunc etiam providentia divina aderant quos Elei consultum miserant, quæ foret depellendæ pestilentiæ ratio. Atque his quidem responsum est, ut Pelopis ossa requirerent: Damarmeno vero, ut, quæ reperisset, Eleis restitueret. Hoc ille quum fecisset, et alia accepit ab Eleis munera, et ei ejusque posteris custodia ossis demandata est. Omoplate ipsa Pelopis ætate mea jam evanuerat. Id eo accidisse opinor, quod, quum alte absconditum fuisset, tum vestutate tum aquae marinæ illuvie extabuit. (7) Et in Græcia quidem Tantalum et Pelopem habitasse certa adhuc exstant indicia, portus qui Tantali dicitur, et ejusdem sepulcrum non obscurum; Pelopis in Sipyli montis vertice visitur solium, supra eum locum, ubi Plastenes (?) matris fanum est. Jam vero ultra Hermum fluvium ad Temnum Veneris signum spectatur e virente a radice sua myrto: quod faciendum curasse Pelopem ferunt, quum ut deam coleret, tum vero ut Hippodamiæ nuptiarum se compotem faceret.
8. Olympii quidem Jovis ara pari intervallo a Pelopio et a Junonis æde distat, ante utriusque frontem sita. Erectam alii tradiderunt ab Idæo Hercule, alii ab indigenis heroibus, duabus ætatibus post Herculem. Congesta illa est e cinere collecto ex adustis victimarum femoribus. Talis et Pergami ara est, Samiæ Junonis, nihilo illa quidem ornatior, quam in Attica quos rudes appellant focos. (9) Aræ Olympicæ ima crepido, quam πρόθυριν appellant, ambitum peragit pedum centum et amplius quinque et viginti: graduum [singulorum] supra imam istam crepidinem ambitus pedes explet binos ac tricenos. Universa aræ altitudo pedes conficit duos prope et viginti, Ducuntur hostiæ ad imæ crepidinis stationem sive πρόθυριν: ibi eas patrio more mactant: femora in summa ara adolent. (10) Et ad stationem quidem ab utroque latere per lapideos, ad aræ 248altissimam sedem per cineritios gradus scanditur. Et ad stationem quidem usque tam virgines, quam mulieres, quum in Olympiam venire nulla prohibet religio, possunt ascendere; longius in summam aram progredi solis viris fas est. Sacrificatur autem Jovi etiam extra solennem nundinarum celebritatem, tam a privatis hominibus quam quotidie ab Eleis. (11) Stato autem die quotannis, Elaphii mensis nono supra decimum, vates cinerem ex Prytaneo deportant: eoque aqua ex Alpheo amne diluto aram Jovis oblinunt. Religione sancitum est cinerem sola Alphei aqua dilui, alia nulla, atque ex eo tantum luto aræ tectorium superinduci. Eam ob rem Alpheus fluviorum omnium Jovi maxime amicus creditur. Est etiam Didymis Milesiorum ara, quam a Thebano Hercule victimarum sanguine exstructam Milesii tradunt. Non fuit ea tamen victimarum insequentibus temporibus copia, ut ara magnopere potuerit eminere.
CAPUT XIV.
De Jove Ἀπομυίῳ — cur Olympica sacra albæ duntaxat populi lignis adoleantur — de arboribus, quas varii fluvii potissimum alunt — reliquis Olympiæ aris et diis, quibus sacra ibi fiunt — ara ignotorum deorum — Καιροῦ, Jovis filii — Telluris ejusque oraculo, aliisque.
Sed quod ad Olympicam aram attinet, illud etiam magno miraculo ducitur, quod milvii, etsi avium hoc genus insigni est rapacitate, sacra tamen in Olympia facientibus infensi non sunt. Quodsi forte exta vel carnium partem aliquam illi appetierint, dira portendi immolanti creditur. Aiunt etiam Herculi Alcmenes filio, quum Olympiæ sacrificaret, maximam muscas exhibuisse molestiam: eum itaque vel proprio inventu vel monitu alieno sacra fecisse Jovi Apomyio (muscas arcenti), atque ita muscas trans Alpheum fuisse profligatas. Eodem modo dicuntur Elei quoque sacra facere Apomyio Jovi, qui ex Elea [Olympia] muscas abigat. (2) Ex alba vero duntaxat populo, neque ex alia ulla arbore, ad usum Olympicorum sacrorum ligna cædi patrius est Eleis ritus. Credo hunc honorem huic arbori præcipue habitum, quod eam Hercules e Thesprotide terra primus in Græciam attulit. Atque ipsum etiam arbitror Herculem, quum Jovi Olympio sacra fecit, non aliis quam ex alba populo lignis victimarum femora cremasse. Eam vero arborem Hercules in Thesprotide propter amnem Acherontem reperit. Et huc respexisse Homerum putant, quum Acheroidem populum appellavit. (3) Varia autem semper natura fuerunt et nunc etiam diversi sunt amnes ad gignenda herbarum et stirpium varia genera. Mæandri ripæ myricas copiose et feliciter alunt. Asopus in Bœotia insigni magnitudine juncum educat. Arbor persea sola gaudet Nili aqua. Nihil igitur mirum, si ad Acherontem 249enata primum est alba populus: ad Alpheum oleaster: populus vero nigra Celticæ terræ et Eridani in ea amnis (Padi) alumna est.
4. Age vero, quum circa aram maximam jam satis immorati simus, omnes quæ Olympiæ sunt aras persequamur. Sequetur autem oratio mea ordinem eum quo Eleis constitutum est illis aris sacra facere. Vestæ primum divinam rem peragunt, secundo Olympio Jovi, ad aram intra templum euntes; tertio ** hæc quoque in una eademque ara sacra fiunt: (5) quarto et quinto loco Dianæ sacrificant et Minervæ Prædatrici; sexto loco Erganæ. Huic deæ Phidiæ posteri, quibus publice negotium datum est, ut Jovis signum ab adventitiis purgatum sordibus et detersum præstent (Phædryntæ ex eo nuncupati), priusquam ad opus aggrediantur, sacra ibi faciunt. Est et alia Minervæ ara prope templum; Dianæ etiam quadrangula forma in sublime sensim fastigium ascendens. (6) Post eas aras, quas recensuimus, Alpheo et Dianæ ad eandem aram faciunt. Ejus rei causam Pindarus in cantico quodam innuit, et nos in Letrinæorum historia exponimus. Ab hac non longe alia erecta est Alpheo ara, prope quam Vulcano sua item ara posita est. Sed hanc Vulcani aram nonnulli ex Eleis Arei Jovis nominant. Aiunt iidem Œnomaum, quoties Hippodamiæ filiæ procis curule certamen proponeret, Areo Jovi super hac ara rem divinam facere solitum. (7) Post has Herculi ara dicata est, cognomine Parastatæ (Adjutori): ejus etiam fratribus, Epimedi, Idæ, Pæonæo et Iaso. Idæ aram ab aliis non ignoro Acesidæ appellari. Quo vero loco area est Œnomai domus, duæ exstant Jovis aræ; quarum unam Herceo (Domestico) ipsum Œnomaum dedicasse apparebat: Ceraunio (Fulguranti) alteram post Œnomaum positam conjicio, quum ejus domus de cœlo tacta fuisset. (8) Ac de maxima quidem ara, quæ dici opus fuit, paulo superius a me dicta sunt. Vocatur ea Jovis Olympii. Adjacet ei ignotorum deorum ara. Post eam Catharsii (Expiatoris) Jovis et Victoriæ; exinde Jovis, cui cognomen Chthonio (terrestri): tum vero deorum omnium et Junonis cognomento Olympiæ. Hæc itidem e cineris congestu exstructa est: a Clymeno dedicatam tradunt. Succedit communis Apollinis et Mercurii ara, ob eam præcipue causam, quod lyræ inventum Mercurio, citharæ Apollini Græcorum sermo attribuit. (9) Consequuntur Concordiæ, Minervæ, Matris Deûm aræ. Proxime ad eum aditum, qua est ad stadium accessus, aræ duæ sunt. Earum alteram Mercurii Enagonii (Certaminum præsidis), Καιροῦ (Opportunitatis) alteram nuncupant. In hunc ab Ione Chio factum hymnum scio; in quo illius natales memorans Jovis filiorum natu minimum esse dicit. Prope Sicyoniorum thesaurum ara est 250vel Curetum [Curetis?] vel ejus qui Alcmena matre natus est Herculis: dicitur enim utrumque. (10) Et qua parte Gæum sive Telluris ædes est, Telluris ara cernitur, e cineris ipsa etiam aggere. Jam tum priscis temporibus fuisse ibi Telluris oraculum fama prodidit. In eo autem loco, quod nominant Stomium, aram Themis habet. At Jovi Catæbatæ (Fulguratori) quæ dicata ara est, maceria undequaque ambitur et modico a maxima ara cineritia intervallo distat. Illud denique monendi sunt quicumque hæc legerint, aras me non quo sitæ sunt ordine enumerasse, sed per eas ita me stylo vagatum, uti ad earum quamque vel prius vel posterius Elei sacra faciunt. Pelopis areæ adjuncta est ara Bacchi et Gratiarum communis. Dehinc duæ, Musis una, altera Nymphis positæ.
CAPUT XV.
De reliquis memorandis in Alti, ædificio, Phidiæ officina dicto — Leonidæo — Oleastro Callistephano — Mœragetæ et Jovis ὑψίστου aliisque aris — Prytaneo — Eleorum prisco sacrificandi ritu — sacris Junonis Ammoniæ et Parammonis — Doricis quæ in Prytaneo canuntur carminibus.
Extra Altin ædificium est, quæ Phidiæ officina nuncupatur. In illis ædibus Phidias operis partes est fabricatus. Est in iisdem ara diis omnibus communis, redeuntibus autem ad Altin e regione Leonidæi. (2) Extra fani ambitum est id Leonidæum, prope eum ad Altin aditum, per quem unum pompa sacrorum traducitur, et ex eo Pompica via est appellata. Est hoc ab uno ex indigenis dedicatum, ætate vero mea diversorium fuit Romanorum in Græcia magistratuum. Inter Pompicam viam et Leonidæum unica media est Agyia: hoc enim nomine angiportum, quem Attici στενωπὸν, vocant Elei. (3) Estetiam in Alti, si ultra Leonidæum ad sinistram tendas, ara Veneris et post eam ara Horarum. Ubi posticum templi est, ad dexteram oleaster se ostendit, quem Callistephanum (pulchras s. honestas coronas præbentem) appellant. Ex ea enim arbore solenne est Olympicis victoribus coronam decerpere. Proxima oleastro est Nymphis sacra ara. Eas Nymphas Callistephanos et ipsas nuncupant. (4) Est etiam intra Altin ara Agorææ (Forensis) Dianæ, ad Leonidæi dexteram. Habet et dea, quam Dominam vocant, aram suam. Dominam vero quam dearum nominent Græci, in rerum Arcadicarum commentario docebimus. Post hanc ara est Jovis Forensis: et ante locum eum, quam Proedriam (primam sedem) appellant, ara Pythii Apollinis; et post ea Bacchi ara. Hanc postremam aram neque multis ante ætatibus positam et a plebeiis hominibus dedicatam ferunt. (5) In ea, quæ ad equorum carceres via ducit, ara est cum inscriptione Moeragetæ. Esse illud Jovis cognomen dubitari non debet. Unus enim ipse quid sit vel non sit homini a Parcis concessum novit. Adjuncta est Parcarum ara, oblonga figura: est post eam Mercurii; et deinde Jovis, cui cognomen Altissimo, aræ duæ. Intra ipsos carceres 251sub divo, medio fere loco, aræ se ostendunt Equestris Neptuni et Equestris Junonis. Adhæret pilæ Castorum ara. (6) In primo ingressu ejus loci, quem ἔμβολον (Rostrum) nominant, ab uno latere ara est Martis Equestris, ab altero Minervæ Equestris. Jam vero intra rostrum ingressis est Bonæ Fortunæ ara; Panis deinde et Veneris. In intimo rostri recessu, Nympharum, quas Acmenas nuncupant. A porticu vero ea, quem Elei de nomine architecti vocant Agnapti porticum, inde redeuntibus, ad dexteram Dienæ se ara monstrat. (7) Rursus Altin per Pompicam viam intrantibus secundum Junonium sunt Cladei amnis et Dianæ aræ: tum Apollinis post eas; quarta Dianæ Coccocæ (hoc enim est deæ cognomen); quinta Apollinis Thermii. Quid hoc Thermii cognomen sibi velit, mihi quoque conjectura in mentem venit, esse eum Attica lingua Thesmium. Quamobrem vero Coccocam Dianam appellent, nunquam adhuc discere potui. (8) Ante Theecoleonem, quem vocant, ædificium est. In ejus ædificii angulo Panis ara dicata. Prytaneum habent Elei intra Altin, prope ipsum exitum, qui est ultra gymnasium. In hoc curricula sunt et athletarum palæstræ. Ante portam Prytanei est Dianæ Agroteræ ara. (9) At in ipso Prytaneo, quum ad eam accesseris cellam, ubi focum habent, ad primi ingressus dexteram Panis aram videas. Focus ille quoque e cinere substructus est et perpetuo igni tam interdiu quam nocte adoletur. Solenne est transportari ab hoc foco cinerem ad Olympii aram eo ritu, quem suo loco exposuimus; neque illa aliunde magis in altitudinem proficit. (10) Et ad earum, quas hactenus enumeravimus, ararum singulas quolibet mense Elei sacra faciunt, prisco quodam ritu, thura et melle subactum triticum in aris iilis adolentes: et aras quidem oleagina fronde velant; vino in libando utuntur. Solis tamen Nymphis et Dominæ ad communem etiam deorum omnium aram vino libare religione prohibentur. Sacrificia curantur a theecolo, qui in singulos menses honorem habet, a vatibus item, libationum ministris, sacrorum interprete, tibicine et lignatore. (11) Quæ vero in Prytaneo inter libandum effari consueverint, aut quos decantent hymnos, neutiquam his censui commentariis inserendum. Neque illi Græcorum tantum diis libant, verum etiam Libyco deo et Ammoniæ Junoni, et Parammoni, quod Mercurii cognomen est. Satis enim constat usos olim Eleos Libyco oraculo: nam aræ adhuc in Ammonis exstant ab illis dedicatæ; et in illis, de quo consuluerint, et quid responsi acceperint, et qui ab Elide publice missi fuerint ad Ammonem incisis literis testatum 252est. (12) Hæc in Ammonis. At Elei heroibus etiam et eorum uxoribus libant, tum iis, qui passim in Elea terra, tum et illis, qui apud Ætolos in honore sunt. Et carminum quidem effata in Prytaneo Dorica enunciant lingua; sed quis eorum fuerit auctor, non traditur. Est Eleis etiam Cœnatio intra Prytaneum e regione illius cellæ, in qua focus est. In eo cœnaculo epulum præbetur iis, qui Olympia vicerunt.
CAPUT XVI.
De Junonis templo — virginum cursus certamine, Heræa dicto — hujus certaminis origine — sedecim feminarum collegio — Physcoa et Narcæo.
Postulat jam hic locus, ut ad Junonis templum accedam, et quæ in eo memoratu digna sunt, stylo persequar. Primum omnium Elei tradunt Scilluntios, quæ Triphyliæ civitas est, templum erexisse, annis ferme octo posteaquam Elidis regnum Oxylus iniit. Totius quidem operis ædificatio Dorica est, columnis circumquaque ambientibus: et earum quidem, quæ in postico templi sunt, altera e quercu est. Porrigit se templum in longitudinem pedes tres et sexaginta. ** Architectus, qui operi præfuerit, certus nemo proditur. (2) Ac Junoni quinto quoque anno peplum feminæ sedecim pertexunt, eædemque ludos faciunt Junonia. In his cursus certamen virginibus proponitur, non omnibus simul, sed in classes ex ætate descriptis. Primæ enim currunt impuberes puellæ, tum grandiores, postremo natu maximæ. (3) Currunt autem hoc ornatu: passus capillus, dimissa tunica ad genua, exsertus usque ad pectus dexter humerus. Descendunt et ipsæ in Olympicum stadium; sed curriculum parte fere sexta detracta minuitur. Accipiunt victrices ex olea coronam, et e bove, qua Junoni litatum fuerit, partem. Et pictas quidem earum imagines dedicare fas est. Feminis sedecim, quæ ludis præsunt, totidem ministræ attributæ sunt. (4) Hoc ipsum etiam virginum ludicrum ad res priscas referunt. Hippodamiam enim, Junoni de Pelopis nuptiis ut gratiam referret, sedecim illas mulieres convocasse et cum eis primam Junonios ludos instituisse perhibent. Memoriæ est etiam proditum, Chloridem Amphionis filiam, solam cum unico de marium fratrum numero superstitem e tota sobole de virginum cursu palmam tulisse. De Niobes equidem prole quicquid compertum habui, quum Argivorum res persequerer, exposui. (5) Quod attinet autem ad sedecim feminarum collegium, præter ea, quæ paulo superius scripta sunt, hoc etiam amplius memorant: Demophontem Pisæ tyrannum multis ac gravibus incommodis Eleos affecisse: eo mortuo, quod ille nihil egerat de publico civitatis consilio, facile Elei adducti sunt, ut de iis quas acceperant injuriis æquo jure cum 253Pisæis disceptarent. Ac tunc sane inter ipsos convenit, ut, quum civitates id temporis in Elea sedecim vigerent, singulæ feminam unam ederent, quæ tum ætate, tum vitæ ac generis dignitate ceteras anteire videretur, atque ut his omnium controversiarum arbitrium permitteretur. (6) Urbes vero, e quibus feminas elegerunt, erant Elis ** Ex his urbibus ortæ feminæ Pisæis et Eleis pacis conditiones tulere. Eisdem vero postea et ludos, quæ Junonis sunt appellata, faciendi, et peplum Junoni pertexendi cura mandata est. Duos eædem choros celebrant; Physcoæ unum, alterum Hippodamiæ vocitant. Fuisse Physcoam tradunt ex Elide cui Cœlæ (cavæ) cognomen: domicilium in curia Elidis habuisse, quæ Orthia dicta est: (7) a Baccho adamatam, ei filium, cui Narcæi nomen, peperisse: Narcæum ipsum jam adultum cum finitimis bellasse: magnas inde opes consecutum, et Minervæ, quam de se Narcæam appellavit, ædem dedicasse; primumque omnium a Narcæo et Physcoa Baccho honores decretos esse. Physcoæ et alii honores habiti et chorus alter sedecim feminarum ab ea nomen sumsit. Servant Elei nihilominus quum cetera * quamvis urbibus. In tribus enim octo distributi, e singulis binas mulieres deligunt. (8) Neque vero aut sedecim feminæ, aut Hellanodici Eleorum ullam attingunt munerum suorum partem, priusquam se piaculari sue et aqua lustrarint. Eam lustrationem ad Pieram fontem suscipiunt. Est fons ille in campis, per quos iter est ex Olympia Elidem contendentibus. Hæc sane ita se habent, uti exposita sunt.
CAPUT XVII.
De multis signis in templo Junonis — arca Cypseli — scribendi ratione βουστροφηδὸν dicta — arcæ Cypseli accurata descriptio.
Junonis est in templo Jovis **; tum Junonis signum est in solio sedens. Adstat barbatus quidam et galeam capiti impositam ferens. Hæc rudis cujusdam opificii opera sunt. Sedentes vero deinceps in soliis Horas fecit Smilis Ægineta. Quod proximo loco Themidis (mater enim ea Horarum est) signum positum est, fecit Doryclidas Lacedæmonius, Dipœni et Scyllidis discipulus. (2) Hesperides vero quinque opus fuere Theoclis, item Lacedæmonii, quem Hegyli filium fuisse, et ab iisdem magistris Dipœno et Scyllide artem didicisse ferunt. At Minervam casside armatam, hasta et scuto, Medontis Lacedæmonii esse opus memorant: fratrem hunc Doryclidæ fuisse, et eosdem magistros habuisse. (3) Sedent e regione Ceres et Proserpina: adversi sibi stant Apollo et Diana. Posita sunt ibidem Latonæ, Fortunæ, 254Bacchi et volucris Victoriæ signa. Atque hæc quidem cujus artificis opera sint compertum non habeo; valde autem mihi prisca esse videntur. Et sunt, quæ hac in parte recensui, omnia ex ebore et auro. Posteriorum ætatum et alia sunt dona in Junonis templo: e marmore Mercurius infantem Bacchum portans, Praxitelis opus; et Cleonis Sicyonii ex ære Venus. (4) Fuit Cleonis doctor Antiphanes. Hic a Periclyto didicerat, Argivi Polycleti discipulo. Sedet ad Veneris pedes inauratus pusio nudus; quem Chalcedonius elaboravit Boethus. Atque huc transpositus est ex æde, quod Philippeum vocatur ** sunt hæc itidem ex auro et ebore, Eurydice Philippi filia ** (7) Arca fabricata est e cedro, cum aureis et eboreis emblematis, partim vero ex eadem cedro cælatis. In arcam hanc Cypselum, qui Corinthi postea tyrannidem est adeptus, mater sua abdidit, quum recens natum Bacchidæ magna cum sollicitudine deposcerent. Arcam deinde in Olympia dedicarunt ipsius posteri, qui Cypselidæ sunt appellati, ob servatum gentis suæ principem et parentem. Fuisse vero hoc nominis Cypselo traditur, quod ejus ætatis Corinthii arcas appellabant cypselas. (6) In arca incisæ sunt priscis literis inscriptiones ad plerasque figuras. Earumque literarum aliæ in rectum tendunt, alias earundem figuras Græci βουστροφηδὸν (a boum arantium conversione) appellant. Id est hujusmodi: postquam exaratus est versus unus, versus alter a fine præcedentis ducitur ordine converso, perinde ut fit in diauli cursu. Inscriptiones in arca etiam alias perplexis et inexplicabilibus flexibus scriptæ sunt. Quodsi ab ima arca exorsus omnia oculis persequare, in primo latere hæc contineri videas: (7) Œnomaum, qui Pelopem cum Hippodamia fugientem urget. Bigis uterque invehitur, sed pinnati sunt Pelopis equi. Tum Amphiarai domus est, et Amphilochum infantem portans anus nescio quæ. Pro foribus monile præferens Eriphyle stat. Adsistunt filiæ, Eurydice, Demonassa, et nudus puer Alcmæon. (8) Asius autem poeta suis carminibus Alcmenam etiam ex Amphiarao et Eriphyle genitam memorat. Baton, Amphiarai auriga, equorum habenas una, altera manu lanceam tenet. Amphiaraus ipse in currum alterum jam pedem imponit, ensem vero stringit in uxorem conversus, ac vix, quin ira incensus in eam irruat, satis animum in potestate continens. (9) Post Amphiarai domum ludi ficti sunt Peliæ funebres: circumstant spectatores certantium; et in solio sedens Hercules, cujus a tergo stat mulier: eam quæ sit nulla significat inscriptio: ceterum tibias non Græcas, sed Phrygias inflat. Bigas agitant Pisus Perieris, et Asterion Cometæ filius, qui ipse quoque in numero fuisse Argonautarum dicitur. Pollux præterea et Admetus: de hinc Euphemus, 255quem Neptuni satu ortum poetæ vulgarunt, eundemque Iasonis in expeditione Colchica comitem fuisse. Hic e bigarum curriculo victor discedit. (10) Descendit in cæstuum certamen Admetus et Mopsus Ampycis filius. Stat inter eos tibicen eo ritu tibiis canens, quo solent nostra quoque ætate modos saltantibus præcinere quinquertionibus. Luctantur ibidem Iason et Peleus æquo certamine: et Eurybotas discum ejaculatur, de quo incertum, quisnam sit, haud dubie disci jaciendi olim fama florens. Cursus certamen qui ineunt, sunt Melanion, Neotheus, Phalareus: quartus in eo numero est Argius, quintus Iphiclus. Huic jam victoriam adepto coronam offert Acastus. Fuerit is Protesilai pater, qui unus fuit de iis ducibus, qui Ilium oppugnatum iere. (11) Expositi sunt victoribus præmia tripodes. Adstant Peliæ filiæ. Ex illis uni adscriptum est nomen Alcestidi. Jam vero Herculis laborum voluntarius comes Iolaus de quadrigis palmam aufert. Atque hic extremus est actus eorum qui in honorem Peliæ facti sunt ludorum. Post hæc Herculi adsistit Minerva, dum ille hydram belluam ad Amymones flumen sagittis configit. Et ipsi quidem Herculi, quod nempe facile ex operis argumento et corporis habitu ac figura agnosci potest, nomen non est appositum. Adest etiam Phineus Thracum rex, et abigentes Harpyias Boreæ filii.
CAPUT XVIII.
Descriptionis arcæ Cypseli continuatio.
In altero vero arcæ latere, quod est a læva, ordinem operis in orbem oculis persequenti femina primum expressa est puerum consopitum dextera album sustinens; nigrum sinistra, et hunc dormientis effigie, distortis ambobus pedibus. Indicant inscriptiones, quod facile tamen, ut nihil scriptum sit, conjicere possis, eorum puerorum unum Mortem esse, alterum Somnum, mulierem illam Noctem utriusque nutricem. (2) At formosa illa mulier, quæ fœda facie alteram manu altera obstricto collo trahit, altera fuste cædit, Justitiam significat, quæ Injuriam male mulcat. At alteras duas feminas, quæ pistillis mortaria tundunt, medicamentorum artem calluisse arbitrantur, sed nulla, quæ illæ fuerint, inscriptio indicat. At quæ illa sit mulier, quæ virum sequitur, ex adscriptis versibus hexametris facile colligas, qui sunt hujusmodi:
Idas Marpessam formosam, quam sibi Apollo
eripuit, sacra redducit ab æde volentem.
(3) Prope est tunica amictus vir, dextera calicem, altera torquem tenens: et Alcmena quidem ea est, quæ de ejus manibus illa sumit. Et est illud inter Græcos poetarum carminibus celebratum, Jovem simulata Amphitryonis forma cum Alcmena congressum. Jam Menelaus loricam indutus stricto gladio Helenam invadit, capto scilicet Ilio eam interempturus. Sedenti in solio Medeæ a dextera 256Iason, a læva adsistit Venus. His epigramma adscriptum hocce:
Cypridos imperio Medeam ducit Iason.
(4) Sunt et Musæ canentes, modos præeunte Apolline. Appositi versus sunt hujusmodi:
En pater hic vatum proles Latonia Apollo,
Musarumque chori circum, queis præcinit ille.
Alas, uti fabulis vulgatum est, humeris cœlum et terram sustinet; idemque Hesperidum mala fert. Ecquisnam vero ille sit, qui ense accinctus ad Atlantem contendit, nulla indicat inscriptio peculiaris; satis vero per se quisque conjecerit, Herculem eum esse. Id unum his adscriptum est:
Sustinet axem Atlas, idemque hic mala relinquet.
(5) Mars arma indutus Venerem abducit. Inscriptio in eo est Enyalius. Thetis virgo adhuc ibidem expressa est. Eam Peleus prensat: at Thetidis e manu serpens in Peleum irruere parat. Medusæ sorores pinnatæ Perseum volantem insectantur: sed uni Perseo est nomen adscriptum.
6. In tertio latere arcæ militaria videas. Major exercitus pars pedestre agmen est, equestrium tamen etiam copiarum aliquid in bigis fictum est. Ac partim quidem manum jam conserturi videntur milites, partim vero se consalutatione facta mutuo agnituri. Variat interpretum sermo. Sunt enim qui dicant Ætolos, Oxylo duce, contra priscos Eleos instructos; utrosque antiquæ consanguinitatis recordatione positis inimicitiis ad concordiam spectare. At alii in prœlium descendere Pylios et Arcadas ad Pheam urbem et amnem Iardanum. (7) Verum illud nemini probari possit, Cypseli proavum, quum esset Corinthius, in arca, quam in suo esset instrumento habiturus, consulto insculpi noluisse res patrias Corinthiorum, exterorum vero res gestas, neque illas valde insignes, celebrandas in ea curasse. Equidem hoc ipse possum conjectura assequi, quod quum Cypselo ejusque majoribus origo fuerit e Gonussa supra Sicyonem sito oppido et inter abavos eorum numeretur Melas Antasi filius, (8) hunc Melanem cum agmine suo (uti ante in commentario de Corinthiorum rebus exposui) recipere in civitatis ejusdem communionem recusabat Aletes, quod ex Delphici Apollinis quodam responso fidem ei minus habebat. At enim, quum ille omnibus Aleten modis sibi conciliare studuisset et rejectus multis cum precibus redire non dubitasset, ab invito quidem Alete receptus tamen est. Quare Melanis illas esse copias, quæ in ea parte arcæ spectantur, facile existimari possit.
257
CAPUT XIX.
Descriptionis arcæ Cypseli continuatio.
Quod quartum arcæ latus est, si a læva ambire eam cœperis, Borean habet Orithyiam rapientem. Anguium illi caudæ pro pedibus sunt. Pugnat cum Geryone Hercules; ex trinis virorum corporibus junctis compositus Geryones. Est Theseus lyram tenens; cui adstat Ariadna coronam præferens. Tum Achilli et Memnoni pugnantibus sua eorum utrique adest mater. (2) Sunt ibidem Melanion; et juxta eum Atalanta, hinnulum tenens. Ajaci præterea ex provocatione et Hectori singulari certamine congressis adsistit Discordia, facie illa quidem fœdissima. Ad hujus exemplar finxit Calliphon Samius Discordiam in templo Dianæ Ephesiæ, quum ad Græcorum naves commissam pugnam pingeret. In eadem arcæ regione et Castores sunt: eorum alter impuber, et media inter eos Helena. (3) Est Æthra Pitthei filia abjecta humi ad Helenæ pedes cum pulla veste. Apposita est inscriptio versu heroico una voce longiore:
Tyndaridæ fratres Helenen atque Æthran Athenis
asportant.
(4) Sic ille versus compositus est. Iphidamas præterea Antenoris filius humi stratus. Pro eo contra Agamemnonem pugnat Coon. In Agamemnonis clypeo Pavor expressus est leonis capite. Inscriptio est hujusmodi ad Iphidamantis mortui corpus:
Iphidamas, pro illoque Coon fera prœlia miscet.
In Agamemnonis vero scuto:
Hic Pavor est hominum, manibus gerit hunc Agamemnon.
(5) Exin adducit ad Alexandrum Priami filium Mercurius in judicium de forma deas. Rem indicat inscriptio:
Mercurius Paridi ostentat spectanda dearum
corpora, Junonis, Tritonidis, atque Diones.
Jam vero Dianam quam ob causam volucrem fecerint, nescio. Humeris certe alæ applicatæ sunt; dextera pardalim præfert, leonem altera. Ad hæc Ajax Cassandram a Minervæ signo divellit. Inscriptio super eo posita rem prodit:
Ajax Locrensis Cassandram a Pallade raptat.
(6) Ex Œdipi filiis Polynicem in genu collapsum frater Eteocles urget. A tergo Polynicis adsistit femina dentibus et aduncis manuum unguibus quavis fera immanior. Testatur inscriptio Κῆρα (Fatum) illam esse: et fati quidem vi Polynicem succubuisse, Eteoclem vero merito suo cecidisse. In antro Bacchus jacet barbatus, auream præferens 258pateram, talari amictus tunica: arbores antrum vestientes vites sunt, et mali, et punicæ.
7. Arcæ latus supremum (nam sunt quinque numero) nullam omnino inscriptionem habet; ex ipsa vero emblematum facie argumenta conjicias. Intra speluncam mulier cum viro in lectulo decumbit: Circen et Ulyssem eos esse facile ut credamus adducimur, quum ad ancillarum præ foribus numerum, tum vero ad earum opificia respicientes. Nam et quattuor sunt mulieres, et iis intentæ operibus, quæ versibus de illis loquens Homerus persequitur. Adstat Centaurus. Non omnes ei pedes equini sunt, sed anteriores humani. (8) Equorum præterea bigæ insculptæ sunt, et in illis insistentes feminæ. Equis aureæ sunt alæ, et earum feminarum uni vir quidam arma tradit. Hæc ad Patrocli cædem pertinere ex re conjiciunt. Et eas quidem, quæ bigis vehuntur, Nereidas esse: Thetin autem a Vulcano arma accipere. Nam et vir ille non satis firmis esse videtur pedibus, et famulus eum forcipem tenens sequitur. (9) Quin et Centaurum illum Chironem esse dictitant, qui jam vitæ muneribus perfunctus ac in deorum numerum receptus, præsto Achilli est, ejus luctum levaturus. Jam vero insidentes mulis virgines duas, quarum altera habenas tenet, altera vero velato capite sedet, Nausicaam Alcinoi filiam esse putant, cum ancilla ad lavacra contendentem. At qui sagittis Centauros petit et ex iis aliquot jam confecit, dubitari non potest quin sit Hercules. Nam et hoc de Herculis certaminibus unum fuit. Arcæ opifex quisnam fuerit, conjicere nunquam ego utique potui. Inscriptiones vero alius fortasse fecit; ego tamen maxime adducor ut ab Eumelo Corinthio factas putem. Hanc ego tum ex aliis ejus operibus, tum vero maxime ex eo carmine, quod Prosodium in Delum fecit, conjecturam duco.
CAPUT XX.
De aliis donariis in æde Junonis Olympiæ, Iphiti disco, et mensa, in qua coronæ victoribus positæ — de cadavere militis saucii reperto narratio — de Œnomai columna — templo Matris Deorum, Matroo dicto, et Philippeo.
Spectantur et alia ibi dona, et inprimis modicus quidam lectus ebore magna ex parte exornatus; Iphiti discus, et mensa, super qua victoribus coronæ deponuntur. Et lectulum quidem Hippodamiæ ferunt ludicrum fuisse. Iphiti vero disco induciæ, quas Olympicorum ludorum tempore provulgant Elei, non recto versuum ductu inscriptæ sunt, sed literæ in ora disci orbiculari textu exaratæ. (2) Mensa ipsa partim ex ebore, partim ex auro fabricata est. Opificem fuisse aiunt Coloten, quem ab Heraclea oriundum affirmant: etsi, quibus fictorum origines curiosius inquirere curæ fuit, Parium essse, Pasitelis (Praxitelis?) vero discipulum testantur; Pasitelem (Praxitelem?) autem per se ipsum artem didicisse. Juno exinde, Juppiter, Deûm Mater, 259Mercurius, cum Diana Apollo ficti sunt. In tergo tota ludorum descriptio. (3) In uno laterum Æsculapius, et filiarum Æsculapii una Hygiea: Mars præterea, et prope ipsum Agon (Certamen). At in altero Pluto est et Bacchus; tum Proserpina et Nymphæ duæ, quarum altera pilam, clavem altera tenet. Est enim clavis Plutonis insigne: eaque, ut fama est proditum, a Plutone inferorum sedes ita clausa est, ut nemini inde reditus pateat. (4) Jam vero, quod Aristarchus rerum Olympicarum interpres memoriæ prodidit, id nequaquam præterierim. Sua igitur ille ætate, quum Elei Junonis ædem sartam tectam, quod vitium templi lacunar fecisset, locassent, inter tabulatum, quod ad speciem expolitum est, et contignationem, cadaver cum gravi armatura saucii hominis repertum memorat. Hunc virum existimabamus dimicasse pugna intra Altin ab Eleis contra Lacedæmonios commissa, (5) et, quum propugnatores templis deorum et omnibus omnino excelsis locis conscensis hostem repellerent, vulneribus confectum, jam moribundum illuc perreptasse, cadaver autem ejus tam diu integrum permansisse, quod, in illis latebris abditum, nec per æstatem vaporum, nec per hiemem frigoris noxam contrahere potuerit. Addidit Aristarchus, elatum cadaver extra Altin et cum iisdem armis humatum fuisse. (6) Œnomai quam appellant ipsi etiam Elei columnam, ea exstat ab ara maxima ad Jovis ædem contendentibus. Quattuor erectæ sunt ad lævam columnæ quibus lacunar sustinetur. Fulciunt eadem ligneam columnam jam vetustate ruentem et multis locis incinctam vinculis. Columnam eam fama pervulgavit in Œnomai domo fuisse solamque stetisse, quum domus reliqua fulmine conflagrasset. (7) In ænea tabella ante ipsam columnam incisi elegi sunt hujusmodi:
Una columna ex his, hospes, sum sola relicta,
in claris steterunt quæ ædibus Œnomai.
Nunc exsto Jovis in templo circumdata vinctis
nobilior; nec me flamma voravit edax.
(8) Accidit vero ætate mea quiddam hujusmodi. Quum Romanus quidam senatorius vir palmam in Olympicis adeptus, victoriæ suæ relinquere vellet monumentum, cum inscriptione statuam ex ære, scrobem altius effodiendam curavit prope Œnomai columnam: repererunt, qui opus conduxerant, armorum, frænorum et. armillarum fragmenta; quæ ipse, dum eruerentur, vidi. (9) Ædem quandam insigni magnitudine, Dorico opere, Matroum (Matris Deûm templum) priscum retinentes nomen appellant: neque vero in ea ullum exstat Deûm Matris signum; statuæ tantum Romanorum Imperatorum ibi erectæ sunt. Est hoc ipsum Matroum intra Altin; et eodem in loco rotunda figura cella, quod Philippeum. vocant. In ejus Philippei summa testudine æneum papaver eminet, quod fibularum caput est cellæ trabibus. (10) Situm est ædificium hoc circa 260Altis exitum ad lævam Prytanei, e coctili laterculo exstructum, columnis circumquaque cingentibus. Hoc opus erigendum curavit Philippus, quum ad Chæroneam graviter Græcorum fortunas attrivisset. Et dicatæ illic statuæ sunt Philippo et Alexandro, Amyntæ etiam Philippi patri. Tam eas quam Olympiadis et Eurydices statuas fecit ex auro et ebore Leochares.
CAPUT XXI.
Recensio donariorum Olympiæ positorum et signorum — Jovis signa sex, Zanes dicta, et ex pecunia multatitia ob largitionem in certaminibus Olympicis erecta — alia sex de Callippi mulcta — alia duo — memorantur alii, qui in ludis Olympicis largitionibus usi multati sunt, Philostratus — Apollonius — Didas et Garapammon — Damonicus — de Echus porticu et Sarapione ob timiditatem multato.
Venio jam ad statuarum et donariorum expositionem, in qua diversa genera permiscere non placuit. Nam Athenis quidem in arce quæ posita sunt, sive statuæ, sive aliud quodvis genus sint, diis omnia dicata sunt: at in Alti quædam in honorem divini numinis sunt dedicata; statuæ vero, qui victoribus sunt positæ, et ipsæ honorarii præmii loco eis sunt tributæ. Sed harum quidem posterius fiet a nobis mentio: in præsentia ad ea, quæ præcipua sunt donaria diis facta, se convertet oratio. (2) A Metroo ad stadium recta contendentibus, ad lævam circa Cronii montis finem, crepido est lapidea monti subjecta. Ex ea gradus in clivum assurgunt. Ad crepidinem locata sunt aliquot ænea Jovis simulacra; conflata illa quidem de multatitia pecunia, athletis, qui fraudem ludis fecissent, irrogata. Appellantur ea simulacra ab indigenis Zanes (Joves). (3) Eorum sex primi erecti sunt octava et nonagesima Olympiade. Nam quum Eupolus Thessalus ex iis, qui ad pugilum certamen convenerant, Agetorem Arcadem et Cyzicenum Prytanin pecunia corrupisset et præter eos Phormionem etiam Halicarnassensem, qui in Olympiade superiore victoriam adeptus fuerat, quum ipsum Eupolum, tum eos, qui pecuniam cepissent, multarunt Elei: atque hanc primam fuisse dicunt corruptelam ludorum ab athletis perpetratam atque hos primos esse multatos. Ex eo signorum numero duo fecit Cleon Sicyonius; quattuor qui reliqua finxerint, non habeo dicere. (4) Tertium et quartum signum ubi præterieris, elogia ceteris adscripta videas elegiacis versibus. Monet eorum primum, non pecuniis, sed pedum pernicitate et corporis robore, Olympicam palmam acquiri. Secundo inscriptum epigramma docet, erectum signum esse, ut ea re honor deo haberetur, Eleorum religio declararetur, athletisque iis, qui contra leges agunt, terror incuteretur. E duabus reliquis inscriptionibus altera Eleos quum aliis nominibus ornat, tum illis magnæ inprimis laudi tribuit, quod pugiles notarint: altera edicit signa illa documento Græcis cunctis esse, non debere cuiquam Olympicæ victoriæ spem in pecunia esse repositam. (5) Post Eupolum 261memoriæ proditum est Atheniensem Callippum ab adversariis quinquertii coronam pretio sibi emisse, idque Olympiade duodecima et centesima esse factum. Et multam quidem quum a Callippo, et ejus in certamine adversariis petissent Elei, miserunt Athenienses Hyperidem eam multam deprecatum. Verum quum exorari non potuissent Elei, eam Athenienses animi elationem præ se tulerunt, ut ne Olympicorum quidem celebritate prohibiti judicatum solvere prius voluerint, quam Delphicus Apollo percontantibus responsum dedisset, non responsurum se, antequam debitam Eleis multam dedissent. (6) Sic tandem data, ex ea pecunia signa itidem sex Jovi erecta sunt, et his quoque elegi adscripti, nihilo dexterius facti, quam qui sunt de Eupoli multa. Et indicat prima quidem inscriptio, oraculi jussu Eleorum de quinquertionum fraude judicium comprobante, ea signa dedicata. Secunda item et tertia in laudem ejusdem Eleorum de quinquertionibus judicii. (7) Quarta ad Olympicam victoriam non pecunia, sed virtute adspirandum docet. Quinta, quam ob rem signa posita sint, ostendit. Sexta responsum Delphici Apollinis Atheniensibus redditum commemorat. (8) Duo præterea signa sunt de multa palæstritarum erecta; sed eorum nomina vel me vel ipsos priscarum apud Eleos rerum interpretes fugiunt. Appositæ his quoque suæ sunt inscriptiones. Earum una declarat, Rhodios fraudem palæstritæ Olympio Jovi pecunia luisse: altera, positum signum de multa, quæ iis irrogata fuisset, qui donis ultro citroque datis et acceptis luctam iniissent. (9) Reliqua ejusdem generis signa interpretes priscarum apud Eleos rerum tunc dedicata memorant, quum Olympiade octava et septuagesima supra centesimam a Philostrato nummos acceperit Eudelus: eum Philostratum fuisse Rhodium. Verum in publicis Eleorum monumentis, quibus eorum, qui Olympia vicerunt memoria commendata est, diversa ab his repperi: Stratonem scilicet Alexandrinum centesima septuagesima octava Olympiade, eodem die de pancratio et lucta coronatum. Alexandriam quidem in Canopico Nili ostio Alexander Philippi filius condidit: fuisse tamen et ante non magnum eodem in loco Ægyptiorum oppidum Rhacotin, memoriæ proditum est. (10) Ante Stratonem hunc, oleastri coronam de pancratio et de lucta tres viri cepisse perhibentur, et totidem post eum; et primus quidem Caprus fuit ex Elide ipsa; ex ea Græcia, quæ trans Ægæum est, Rhodius Aristomenes et e Magnetibus, qui sunt ad Lethæum, Protophanes. Ex iis, qui post Stratonem easdem victorias retulerant, Marion Stratonis illius civis, et Stratonicensis Aristeas, sed olim et urbs et 262regio Stratonicensium Chrysaoris appellata est: septimus denique Nicostratus fuit e maritima Cilicia, etsi nihil ei cum Cilicibus præter nomen commune fuit. (11) Hunc enim Nicostratum adhuc pæne infantem, neque obscuro loco natum, e Prymnesso, quæ Phrygum urbs est, prædones abduxerunt, eumque ad Ægeas, incertum cui, vendiderunt. Aliquanto post visus est per somnium videre sub lectulo, in quo cubabat, humi stratum leonis catulum. Atque ubi jam adoleverat quum alias tum ex Olympicis ludis de pancratio et lucta palmas abstulit. (12) Pecunia autem quum alios postea tum Alexandrinum pugilem, Elei multarunt Olympiade ducentesima ac duodevicesima: nomen ei fuit Apollonio, cognomen (patrium enim Alexandrinis fuit cognomina habere) Rhanti. (13) Damnatus hic primus Ægyptiorum est ab Eleis, non ob datam aut captam pecuniam, sed ob aliam hujusmodi in ludis noxam. Non adfuerat præstituto tempore: ideoque reliquum erat, ut ab Eleis ex legum præscripto ludis prohiberetur. Quod enim prætexebat, fuisse se in Cycladibus insulis a ventis detentum, Heraclides, qui et ipse Alexandrinus erat, fraudulentum esse coarguit, quum docuisset hominem in cogenda ex Ioniæ ludis pecunia occupatum fuisse. (14) Apollonium igitur Elei, et pugiles alios, si qui forte ad condictam diem non adfuissent, exegerunt; Heraclidi coronam intacto partam pulvere decreverunt. Hic Apollonius, ut forte ad pugilatum erat loris illigatus, in Heraclidem jam coronam capientem invasit, et hominem ad ludorum præsides confugientem est persecutus: quæ illi vecordia magno utique stetit. (15) Jam duo alia signa nostræ ætatis opera sunt. Sexta enim et vicesima supra ducentesimam Olympiade pugiles deprehensi sunt de victoria ipsa certamen inisse, pacta mercede. Ob eam rem multa illis imposita. Simulacrorum ex ea pecunia Jovi dedicatorum ad lævam alterum est, alterum ad dexteram, qua aditus ad stadium patet. Pugilibus nomen alteri Didas fuit; et ei, qui pecuniam dedit, Garapammon, ex eadem tribu Arsinoite, quæ Ægypti recentissima est tribuum. (16) Per hercule mirum fuit, exteros homines nihil Jovis numen veritos, ob certamen munera vel accepisse vel dedisse. Sed in miraculo posuerim majore, Eleos ipsos eandem in se admisisse fraudem. Admisit autem Damonicus Eleus: secunda enim et nonagesima supra centesimam Olympiade, quum in luctæ certamen Damonici filius Polyctor, et Sosandri Smyrnæi filius patri cognominis descendissent, cuperet vero impensius Damonicus filium suum victorem discedere, Sosandri filio dicitur pecuniam dedisse, ut facile se vinci pateretur. (17) Ejus 263rei ubi innotuerat indignitate commoti Hellanodicæ, multam irrogant ipsis parentibus: ab illis enim noxa commissa fuerat. Ex ea pecunia signa duo erecta sunt, alterum in Eleorum gymnasio; ante porticum, quæ in Alti est, alterum. Appellatur ea porticus Pœcile (Varia,) a picturæ scilicet varietate, qua olim parietes exornati fuerant. Eandem multi Echûs porticum nominant, quod vocis emissæ imago septies et nonnunquam sæpius reciprocat. (18) Narrant vero etiam, Sarapionem Alexandrinum pancratiastam prima post ducentesimam Olympiade, pridie quam pancratium committeretur, adversariorum metu aufugisse: hinc timiditatis damnatum. Id uni illi accidisse, et nemini præter eum, sive Ægyptius, sive e quavis terra fuerit, affirmant. Atque ea quidem, quæ jam enumeravi signa, quibus ante dictum est causis dicata comperi.
CAPUT XXII.
De aliis Jovis signis Olympiæ positis — signis in basi quadam lapidea — Abantide regione — signo Jovis a Metapontinis erecto — signo Jovis a Phliasiis et alio a quibusdam Leontinis posito.
Sunt et alia Jovis simulacra, partim publico, partim vero privato ære dedicata. Ad aram vero, qui in Alti est, prope aditum eum, qui ad stadium ducit, nihil ulli deorum immolant Elei: tubicines tantum et præcones in eo positi prisco ritu de palma certant. Prope eam aram suggestum est ex ære, et in eo positum Jovis signum, altitudine cubitûm sex: utraque manu fulmen tenet: dedicarunt Cynæthaenses. Qui adstat torque cinctus impuber, eum Phliasius Cleolas dicavit. (2) Jam vero juxta ædem, quod vocant Hippodamium, e lapide suggestus est, hemicycli forma. In eo Juppiter, et Jovi pro liberûm salute supplicantes Thetis et Aurora. Hæc signa in medio suggestu posita sunt: in utroque semicirculi extremo, accincti ad pugnam sunt, ab altera parte Achilles, Memnon ab altera. Similiter etiam alius alii e regione oppositus stat, barbarus Græco, Ulysses Heleno, quod hi sapientiæ laude in suo uterque exercitu præstitere. Jam propter vetus odium Menelao Paris, Diomedi Æneas, Ajaci Telamonis filio Deiphobus oppositi. (3) Opera hæc fuere Lycii Myronis filii: dedicarunt autem Ionii maris accolæ Apolloniatæ, sicuti priscis literis incisi elegi ad Jovis pedes indicant:
Urbis Apolloniæ sunt hæc monumenta, comatus
Phœbus quam ad pontum condidit Ionium.
Illa manus, veteris quæ cepit Abantidos oras,
cum dis e Thronio pertulit huc decimam.
Abantis quidem regio, et in ea Thronium oppidum, in Thesprotide Epiri fuere, ad montes qui dicuntur Ceraunii. 264(4) Disjecta enim tempestate, quum Græci ab Ilio redirent, classe, Locri Boagrii fluminis accolæ, e Thronio, et Abantes ex Eubœa, octo navibus ambo ad Ceraunios montes delati sunt. Ibi quum consedissent, et oppidum Thronium condidere et agrum quantum occupaverant, communi consensu Abantidem regionem appellarunt. Pulsi deinde sunt finitimorum Apolloniatarum bello. Apolloniam e Corcyra deductam aiunt ** nonnulli prædæ participes fuisse dicunt etiam Corinthios. (5) Paululum hinc progressis, in conspectu Juppiter est, ad orientem solem conversus, altera manu aquilam avem, fulmen altera tenens. Imposita est corona capiti e liliis floribus. Fuit hoc Metapontinorum donum, Aristonoi vero Æginetæ opus: incertum vero mihi, quis Aristonoi magister fuerit; incertum etiam, quo tempore floruerit. (6) Dedicarunt etiam Phliasii Jovem, et Asopi filias, Asopum etiam ipsum. Ea signa ita disposita sunt: prima omnium est Nemea sororum natu maxima: post eam Juppiter Æginam prensans. Adsistit Æginæ Harpina, cum qua Mars, uti Eleorum et Phliasiorum sermone proditum est, consuetudinem habuit et ex ea genuit Œnomaum, qui Pisæ regnavit. Proxima illi est Corcyra, et deinceps Thebe; omnium postremus Asopus. Corcyram quidem a Neptuno cognitam tradunt. Versibus Pindarus similia mandavit de Thebe et Jove. (7) Leontini quidam privata, non publica pecunia Jovem erexerunt, septem cubitûm magnitudine: læva aquilam, dextra jaculum præfert, ex poetarum scilicet descriptione. Qui dedicarunt, erant Hippagoras, Phrynon et Ænesidemus: et hunc quidem Ænesidemum alium ab eo arbitror fuisse, qui tyrannidem in Leontinis adeptus est.
CAPUT XXIII.
De Jovis signo a Græcis posito, qui ad Platæas pugnarunt, cum civitatum nominibus inscriptis — ex his illæ recensentur, quæ Pausaniæ tempore deletæ erant — de ænea columna, in qua fœdus Atheniensium cum Lacedæmoniis in triginta annos incisum — signo Jovis a Megarensibus — ab Hyblæis — a Clitoriis Olympiæ posito.
Ubi viam præterieris, quæ in curiam deducit, Juppiter stat sine ulla inscriptione. Ad septentriones vero quum flexeris, Jovis item signum videas ad ortum solis conversum: dedicarunt quicunque ad Platæas e Græciæ populis contra Mardonium Persarum ducem steterunt. Incisa vero sunt in dextro basis latere earum civitatum nomina, quarum opera in eo prœlio pugnatum est. Primi omnium Lacedæmonii, post eos Athenienses: adscripti his ordine sunt, tertii quartique Corinthii, et Sicyonii, quinti Æginetæ: tum vero Megarenses et Epidaurii: (2) ex Arcadum concilio Tegeatæ et Orchomenii: ad eos Phliasii, Trœzenii, Hermionenses: ex Argivorum finibus Tirynthii; soli vero e Bœotis Platæenses: ex Argivorum urbibus Mycenæi: ex insulis Cii, Melii, Ambraciotæ e Thesprotide Epiri; Tenii et Lepreatæ, 265sed Lepreatarum soli qui sunt e Triphylia. Ex Ægæo autem et Cycladibus non Tenii soli, sed Naxii etiam et Cythnii. Ab Eubœa Styrenses. His accesserunt Elei, Potidæatæ, Anactorii: extremi omnium Chalcidenses Euripi accolæ. (3) Ex his urbibus hæ erant nostra ætate desertæ: Mycenas et Tirynthem exciderunt Argivi post ejectos e Græcia Persas. Ambraciotas et Anactorios Corinthiorum colonias Imperator Romanorum ad Actium promontorium deduxit, ut Nicopolin incolis frequentaret. Potidæatas bis domo sua pulsos, a Philippo Amyntæ filio semel, et ante ab Atheniensibus, postea restituit quidem Cassander; sed quæ Potidæa fuit, amisso vetere nomine, Cassandrea nuncupata est a conditore. Signum hoc communi impensa harum civitatum in Olympia erectum fecit Anaxagoras Ægineta: cujus tamen ab iis, qui res ad pugnam Platæensem pertinentes conscripsere, nulla omnino facta mentio est. (4) Ante hoc Jovis signum est ænea columna, in qua fœdus incisum Atheniensium cum Lacedæmoniis in triginta annos. Fecerunt Athenienses fœdus hoc redacta iterum in ditionem Eubœa, anno tertio Olympiadis (octogesimæ tertiæ), in qua Crison Himeræus stadio vicit. Sancitum in conditionibus illis hoc quoque est: ejus pacis communionem ad Argivorum civitatem nihil pertinere; privatim Atheniensibus liciturum cum illis amicitiam jungere. (5) Atque hæc quidem illo fœdere continentur. Aliud etiam Jovis positum est signum, non longe a Cleosthenis curru, de quo posterius nobis erit sermo. Jovis id signum dedicarunt Megarenses: fecerunt Thylacus (Phylacus?) et Onæthus fratres, eorumque filii. Quibus vero illi temporibus fuerint, quave patria nati, aut a quibus artem didicerint, mihi sane ignotum est. (6) Prope Gelonis currum stat Juppiter prisci admodum operis, sceptrum tenens. Hyblæorum donum esse aiunt. Fuere Hyblæ Siciliæ civitates duæ; cognomine Gereatis una; altera ut erat, ita etiam vocabatur Major. Retinent hac etiamnum ætate prisca nomina; et earum altera in agro Catinensi plane deserta est; altera Gereatis in iisdem finibus ad vici formam redacta. In hac fanum est Siculorum celebritate religiosum, deæ, quam Hyblæam vocant, dicatum. Ab hoc ego populo signum arbitror in Olympiam deportatum. Nam ostentorum et somniorum interpretes esse, et ceteros, qui in Sicilia sunt, barbaros deorum cæremoniis colendis anteire, Philistus Archomenidis (Archonidis) filius memoriæ prodidit. (7) Prope Hyblæorum donum suggestus est ex ære; et super eo Jovis statua, altitudinis pedum (quantum conjicere possum) decem et octo. Eam qui dedicarint, quique fecerint, inscripti elegi declarant:
Hoc signum multis ex urbibus expugnatis
Clitorii decimas constituere deo.
266**** Ariston atque Telestas,
germani fratres et Lacedæmonii.
Hos homines non omnibus Græcis in notitiam venisse existimo: nam si nobiles essent, haberent quid de iis Elei dicerent, et multo etiam plura, ut de suis civibus, Lacedæmonii.
CAPUT XXIV.
Multa alia Jovis signa a populis et singulis hominibus in Alti posita recensentur — de signo Jovis Horcii in curia posito, ad quod athletæ jurare solent — signo Alexandri Magni Jovis habitu.
Exin ara est Laœtæ Jovis, Laœtæ etiam Neptuni. Adjuncta est aræ basis ænea, quæ Jovem sustinet, Corinthiaci populi donum, Musi opus, quisquis Musus is fuerit. Inde a curia ad magnum templum contendenti, ad lævam signum est Jovis cum corona velut e floribus; dextera fulmen tenet. Fuit hoc Ascari Thebani opus, quem docuit Sicyonius ** et Thessalorum esse dicit. (2) Hi vero si bello quodam contra Phocenses suscepto e Phocensium manubiis dedicaverunt, non fuerit id, quod Sacrum vocant, bellum, sed illud, quod gesserunt, antequam Xerxes cum Persarum copiis in Græciam transmitteret. Non procul hinc Juppiter positus est, quem ex voto quum superiores e prœlio discessissent, dedicasse Psophidios testatur inscriptio. (3) Dextera in parte magni templi ad Solis ortum Juppiter est altitudinis pedum duodecim: quem dicatum tradunt a Lacedæmoniis, quum rebellantes Messenios altero bello vindicare essent adorti. Adscripti elegi sunt:
Hoc sate Saturno signum cape Juppiter alme,
auxiliumque favens fer Lacedæmoniis.
(4) Romanorum omnino nullus, neque privatæ conditionis, neque senatorius, ante Mummium, quod ego sciam, in Græcorum templis donum ullum ponendum curavit. Primus Mummius de manubiis Achæorum Jovem in Olympia æneum dedicavit, ad lævam ejus, qui a Lacedæmoniis dedicatus fuerat, proxime ad primam templi columnam. Quod vero maximum omnium æneorum signorum, quæ in Alti posita sunt, Jovis est signum ab ipsis Eleis confecto Arcadico bello dedicatum, altitudinis pedum septem et viginti. (5) Justa vero Pelopis delubrum pila est modice a solo eminens, et super ea parvum Jovis simulacrum altera manu prolata. Ex adverso alia sunt perpetua serie collocata signa: inter ea Jovis et Ganymedis. Homerus quidem carminibus mandavit suis, raptum a diis Ganymedem Jovi ut pocula ministraret: pro eo vero equos Troi patri datos. Dedicavit Gnathis Thessalus: fecit Aristocles discipulus et filius Cleœtæ. (6) Alius ibidem Juppiter est impuber, inter Micythi dona. Quis hic Micythus fuerit, unde oriundus, et quam ob causam multa in Olympia dona posuerit, suo loco exponemus. Paululum hinc recta progressis aliud est Jovis 267impuberis signum. Dedicarunt Elaitæ, qui Æolidem tenent primi, si e Caici campo ad mare descendas. (7) Aliud proxime positum est Jovi signum: inscriptio testatur, Cnidios Chersonesi incolas de hostium spoliis dedicasse. Jovi hinc Pelopem, illinc Alpheum amnem apposuerunt. Et Cnidiorum quidem urbis pars maxima in continenti Cariæ terra condita est, et ibi sunt quæ apud ipsos habentur maxime memoratu digna. Quæ vero Chersonesus dicitur, insula est continenti terræ proxima et ponte cum ea conjuncta. (8) Et ii quidem, qui hic habitant, Olympiæ donaria illa Jovi dedicaverunt, perinde ac si Ephesiorum ii, qui eam, quæ Coressus vocatur, urbis partem tenent, communi Ephesiorum nomine donum se dedicasse dicant. Est etiam ad Altis murum appositus Juppiter ad solis occasum conversus, sine inscriptione. Vulgavit fama hunc quoque a Mummio de Achaicis manubiis dicatum. (9) In curia Jovis est signum specie perfidiosis hominibus quam maxime formidanda. Horcius ei cognomen, id est Jurisjurandi vindex. Utraque manu fulmen tenet. Solenne vero athletis omnibus, eorumque parentibus, fratribus, gymnasii magistris, super exsecti suis testibus verbis conceptis dejerare, nihil se fraudis facturos, quominus Olympici ludi rite fiant. Athletæ quidem ipsi hoc amplius jurant, se decem perpetuos menses accurate meditatos, quæ ad exercitationem requiruntur. (10) Jurant præterea qui vel de viris, vel de pullis equorum in certamen prodeuntium pronunciaturi sunt, judicaturos juste nec ob rem judicandam pecuniam se ullam capturos: qua vero re adducti quemvis aut probarint aut improbarint, se non esse in vulgus prolaturos. Jam vero sus ille confecto athletarum jurejurando cuinam sit usui, percontari in mentem non venit. Veteri quidem religione sancitum scio, ne victima vescerentur homines, super qua jusjurandum conceptum fuisset. (11) Id Homerus etiam perspicue testatur, quum exsectum illum suem, super quo Agamemnon jusjurandum concepit, Briseidem se non attigisse, in mare a præcone abjectum dixit:
Hoc ait, atque suis præduro guttura ferro
dissecuit; quem Talthybius contorsit in undas
piscibus æquoreis escam.
Atque hoc quidem prisci fuit ritus institutum. Ante Horcii Jovis pedes ænea tabella est, in qua incisi elegi sunt ad pejerantium terrorem compositi. Jam enumeravimus quam accuratissime, quicunque Jovi intra Altin signa posita sint. Nam quod prope maximum templum Corinthius quidam dedicavit (non de priscis ille quidem Corinthiis, 268sed de iis quos Imperator in urbem deduxit), hoc signum est Alexander Philippi filius, in Jovis habitum videlicet fictus.
CAPUT XXV.
Alia præter Jovis signa recensentur, signa chori puerorum a Messaniis naufragis Olympiæ posita — puerorum ab Agrigentinis in muro Altis posita — de populis qui Siciliam incolunt — binis Herculis signis — signis eorum, qui ad certamen cum Hectore ineundum sorte ducti sunt — signo Herculis de cingulo cum Amazone certantis - signo Herculis a Thasiis posito.
Jam vero et ea persequemur signa, quæ Jovem non exprimunt: imagines autem quæ non religionis causa, sed ad homines honestandos positæ sunt, eas recensebimus in athletarum commemoratione. (2) Quum Messanii freti accolæ ex antiquo instituto Rhegium pueros triginta quinque, cumque his chori magistrum et tibicinem misissent ad patrios quosdam Rheginorum ludos, nave fracta, pueri omnes periere et ne unus quidem servatus est. Est enim fretum illud fœdissimis in toto mari tempestatibus infame: (3) siquidem venti e diversa superi inferique maris regione (quæ maria Adriam e Tyrrhenum vocant) spirantes, ab alto undas cient, et procellis infestissimas reddunt. Quin et quum venti posuere, ea est influentis et refluentis pelagi concitatio, tam gravis belluarum magna copia innatantium odor, ut naufragis in hoc freto nulla salutis reliqua fiat spes. Quodsi navem ibi Ulixes fregisset, non ille quidem in Italiam incolumis enatasset. Sed nimirum deorum lenitas in omnibus infortuniis malorum aliquam allevationem affert. (4) Tum vero Messanii istum puerorum interitum lugebant, et quum alios illis honores habuere, tum statuam ex ære suam singulis posuere, cumque iis una chori magistro et tibicini. Vetus inscriptio donum esse Messaniorum indicat freti accolarum. Interjecto dein tempore, Hippias, qui inter Græcos sapientiæ laude claruit, elegis titulos earum statuarum composuit. Sunt illæ quidem Callonis Elei opus. (5) Est ad Pachynum (immo Lilybæum) Siciliæ promontorium, quod in Libyam et ad Austros controversum est, Motye urbs, quam Libyes Pœnis permisti tenent. Cum ea barbarorum civitate Agrigentini bello commisso et præda ex iis acta, de manubiis puerorum æneas posuere statuas, dexteras tendentium, et vota se Jovi nuncupare significantium in ipsis Altis muris: Calamidis opus esse statuas illas et ipse suspicabar, et hominum sermone vulgatum est. (6) Siciliam quidem gentes hæ incolunt, Sicani, Siculi, Phryges: et illi quidem ex Italia, Phryges vero a Scamandro fluvio et Troade regione eo transmisere. At Libyes et Pœnos una et eadem 269classe in coloniam deduxere Carthaginienses. Atque hi quidem e barbaris gentibus Siciliæ inquilini. E Græcis vero Dores, et Iones eam incolunt, Phocici etiam et Attici nominis pars non utique magna. (7) In eodem Altis muro præter Agrigentinorum dona sunt et Herculis signa duo nuda, ætate puerili: unus idem ad ejus imaginem expressus, qui sagittis in Nemea leonem confecit. Hunc cum leone dicavit Tarentinus Hippotion, Nicodami Mænalii opus; alterum vero signum Anaxippi Mendæi dedicatio fuit, et in hunc locum ab Eleis transportatum est, quum ante positum esset in fine ejus viæ, quæ in Olympiam ex Elide ducit, et Sacra dicitur via. (8) Dedicarunt vero communi impensa Achaici concilii populi eorum signa, qui ex provocatione cum Hectore, sorte ducti, erant singulari certamine congressuri: atque hi quidem hastis et clypeis armati prope magnum templum stant: e regione insistit basi alteri Nestor, conjectis in galeam sortibus. (9) Et sorte quidem novem exiere, sed octo duntaxat exstant: nam Ulyssem (fuit enim et ipse in eo numero) Nero Romam asportasse dicitur. Eorum igitur octo signorum uni tantum, Agamemnoni scilicet, nomen adscriptum est, a dextera quidem in lævam partem excurrentibus literis. (10) Et is quidem, cujus in scuto pro insigni gallus gallinaceus, Idomeneus est Minois nepos, a Pasiphae Solis filia oriundus: gallinaceum autem Soli sacram avem celebrant, quod cantu solis ortum nunciet. Incisi sunt hi in basi elegi: