PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ACHAICA SEU LIBER VII. (continued 2)
Reading edition
CAPUT XXV.
Pietatis in supplices exhibitæ et læsæ exempla memorantur — de tempore Helices excidii — oppido Cerynea — memorandis Ceryneæ — oppido Bura — Herculis Buraici oraculo, quod talis editur — amne Crathide et Ægis oppido — Gæo, Telluris templo.
Ob violatos quidem supplices implacabilem esse numinis iram, non Helices modo exitium, sed alia etiam talium eventorum exempla documento esse possunt. Exstat enim Dodonæi Jovis oraculum Atheniensibus Aphidantis ætate redditum, quo supplices sacrosanctos esse debere his versibus monentur:
Ara tibi Eumenidum fumans et curia Martis
sint cordi. Huc bello domiti nam forte Lacones
358suppliciter tristes venient. Ne confice ferro
neu viola. Supplex sacer est et crimine purus.
(2) Hæc redierunt in memoriam Græcis quum essent Peloponnesii Athenas adorti, regnante Codro Melanthi filio. Tunc enim ex Attica reliquæ Peloponnesiorum copiæ retrocesserunt audita Codri morte cognitoque mortis genere: neque enim ulla jam fuit victoriæ reliqua spes ex Delphici Apollinis responso. Pars autem Lacedæmoniorum noctu clam ingressi erant in urbem; quum vero orta luce se a suis destitutos animadverterent et in eos Atheniensium concursus fierent, ad aras dearum quæ Severæ appellantur in Areopagum se receperunt; et tunc quidem incolumes dimissi sunt. (3) Post aliquot deinde annos quum ipsi magistratus Minervæ supplices occidissent, ex ea nimirum factione quæ cum Cylone arcem occupaverat, et ipsi interfectores et omnes eorum posteri violatæ per cædem religionis damnati obnoxii deæ fuere. Lacedæmonii etiam quum in eos viros sævissent, qui supplices in templum Neptuni quod ad Tænarum est evaserant, Sparta non multo post tam crebris tamque vehementibus terræ impulsibus concussa est, ut nulla urbis domus ruinæ expers fuerit. (4) Deleta est ad internecionem Helice Asteo Athenis archontis magistratum gerente, Olympiadis primæ et centesimæ anno quarto, qua Damon Thurius victor primum renunciatus est. Agrum Helicensem, quum nemo ex incolis superstes manserit, tenent Ægienses.
5. Ab Helice et ejus maritima ora divertens dextrorsum ad oppidum pervenies in monte conditum supra militarem viam, cui Cerynea nomen, sive ab eorum locorum regulo sive ab amne proximo qui Cerynites dicitur. Profluit is e Cerynea Arcadiæ monte et Achæorum finitimos agros præterlabitur. Ad hos aliquando commigrarunt inquilini ex Argivorum finibus. (6) Nam quum Mycenæorum muros Argivi dejicere non potuissent, quod validissimi essent, atque adeo ut a Cyclopibus (sicuti Tirynthis etiam muri) exstructi dicerentur, postremo fame victi urbem deserere Mycenæi coacti sunt. Eorum alii Cleonas, sed major ac dimidia fere populi pars in Macedoniam ad Alexandrum regem, eum nempe cui Mardonius Gobryæ filius mandata ad Athenienses commisit; reliqua multitudo Ceryneam confugit. Ea inquilinorum ex Messene accessio opulentiorem multo et clariorem Ceryneam reddidit. (7) In eo oppido Eumenidum fanum est; dedicatum ab Oreste tradunt. Huc si quis vel cæde vel quovis incesti aut impietatis genere pollutus intrarit spectandi causa, statim eum mente capi diris terroribus exagitatum credidere. Quare non omnes, neque ut quisque accurrit, illico intrare potest. Dearum signa e ligno ** modica magnitudine elaborata. In aditu templi positæ sunt muliebres 359imagines marmoreæ exquisitæ artis. Sacerdotes fuisse Eumenidum ab incolis dicebantur. (8) E Cerynea reversos in militarem viam atque illinc aliquantum progressos devius trames Buram ducit, quæ in dextera maris in monte ipsa etiam sita fuit; appellatam vero aiunt a Bura Ionis Xutho nati et Helices filia. Oppidum hoc idem terræ qui Helicen delevit motus tam vehementer perculit, ut in templis prisca omnia deorum signa fuerint abolita. (9) Civium ii duntaxat reliqui fuere qui tum forte vel militiæ vel negotii cujuspiam obeundi causa domo abfuissent; atque ii quidem civitatem restituere. Buræ ædes sunt Cereris, Veneris, Bacchi et Lucinæ; simulacra e Pentelico lapide sunt, Atheniensis Euclidæ opera. Ceres veste velatur. Habet etiam Isis templum. (10) Qua ad mare descenditur amnis est Buraicus nomine. In proxima spelunca non utique magnum Herculis signum: Buraico et ipsi cognomen. Oraculi sortes capiuntur ex tabula per talos. Qui consultum venere ad hunc deum, precatione ad signum peracta votisque nuncupatis, talos ex ea quæ in promptu est copia jaciunt quattuor super mensam. Inscripti sunt certis tali singuli notis, quæ in tabula apte habent interpretationem. (11) Ab Helice ad Herculis, via ducit recta stadiûm ferme triginta. Ab Hercule discedentes perennis aquæ fluvius excipit ex Arcadico monte in mare defluens, nomen et monti in quo fons et flumini Crathis; ab hac Crathide Italiæ fluvius Crathis prope Crotonem nomen accepit. (12) Ad hanc Achaicam Crathidem celebris olim fuit urbs Ægæ; quam postea desertam, quum pristinis fuisset destituta opibus, ferunt. Hujus urbis mentionem etiam Homerus fecit eo quem Junoni tribuit sermone:
Ast hi grata ferunt Helicen tibi munera et Ægas:
quod scilicet æque Helice atque Ægis Neptunus coleretur. (13) Non ita procul a Crathide ad dexteram viæ monumentum offendas cum viri equo adstantis jam prope abolita pictura. Ab eo tumulo triginta circiter stadiûm via ducit ad Gæum qui dicitur. Telluris id fanum est quam Eurysternon (lato pectore præditam) cognomento nuncupant. Signum deæ est ex vetustissimis unum. Sacerdotium mulieri decernitur: quo statim suscepto vitam illa agit cœlibem omne ætatis reliquum tempus, quanquam et ante eam oportuit unum tantummodo virum expertam esse. Taurini sanguinis haustu, periculum faciunt; quo illa epoto si falsum 360dixerit extemplo pœnam luit. Quodsi plures forte sacerdotium petant mulieres, sorti creatio committitur.
CAPUT XXVI.
De urbe Ægira ejusque navali — prisco urbis nomine Hyperesia et recentioris origine — templis et signis Ægiræ memorandis — Phelloe oppido ejusque memorandis — Pellene urbe — Donussa oppido — Aristonautis, Pelleneorum navali.
Ad Ægiratarum navale, cui idem quod Ægiris urbi nomen est, stadia intersunt septuaginta duo ab Hercule Buraica posito. Nihil vero in maritima ora habent Ægiratæ memoratu dignum. A navali superior urbs stadia abest duodecim: (2) appellata ab Homero in carminibus est Hyperesia. Nomen quod nunc usurpat obtinuit quum Iones adhuc eam tenerent, obtinuit autem ex hujuscemodi causa. Quum Sicyonii comparato exercitu agrum invasuri essent, intelligerentque Hyperesienses nullo se pacto pares illis numero et viribus futuros, capras omnes quæ intra fines erant in unum coegerunt, alligatasque ad cornua earum faces intempesta nocte accendere. (3) Sicyonii ignes eos esse ab auxiliaribus qui Hyperesiensibus advenirent suspicati, retro agmen egere. A capris itaque (αὶγας Græci vocant) mutato veteri nomine urbs Ægira est appellata, quoque loco ex illis una eximia specie quæque ceteris dux erat procubuerat, ibi templum Dianæ Agroteræ erexere, quod illius propitio numine in mentem sibi venisse interpretati sunt eo dolo hostem eludere. (4) Neque vero continuo novum nomen Ægiræ inolevit: nam sic propemodum Hyperesiæ nomen mansit, ut Oreum in Eubœa non desunt qui hac ipsa ætate veteri nomine Hestiæam appellant. Habet Ægira quæ literis mandentur digna Jovis templum, et in eo signum dei sedens e Pentelico lapide, Euclidæ Atheniensis opus. Ligneum ibidem stat Minervæ signum, facie, summis manibus ac pedibus eburneis; reliquum corpus inauratum et coloribus distinctum est. (5) Habet et Dianæ ædem cum simulacro, quod temporis nostri artem præ se fert, Sacerdotio fungitur puella ad nubilem usque ætatem. Exstat ibidem priscum signum, quod Iphigeniæ esse dictitant Ægiratæ Agamemnonis filiæ. Id si ita est, manifesto apparet jam tum ab initio ædem fuisse Iphigeniæ dedicatam. (6) Spectandum ipsa maxima antiquitate Apollinis est delubrum. Vetera sunt fastigii ornamenta, vetus ipsum dei ligneum signum; nudum id est atque insigni magnitudine, neque quis fecerit opifex populares habent dicere; qui tamen Sicyone Herculem viderit, facile ex operum similitudine conjiciat, utrumque opus fuisse Phliasii Laphais. (7) Sunt præterea in delubro signa aliquot Æsculapii stantia, et seorsum Serapidis et Isidis, e lapide omnia Pentelico. Præ ceteris quidem diis religiosissime Cœlestem Venerem colunt, in cujus ædem penetrare hominibus est nefas. In ejus vero quam Syriam nominant deæ ædem statis diebus intrant, ubi se et reliquis certo ritu expiationibus et victus 361præcipue moderatione lustraverint. (8) Ædiculam etiam quandam Ægiræ et in ea Fortunæ signum vidi, Amaltheæ cornu præ se gerens; atque ei adsistit volucer Cupido. Significat hæc nimirum Amoris cum Fortuna conjunctio, plus fere in amore homines ope Fortunæ quam pulchritudine proficere. Facile autem mihi Pindarus in suis canticis quum alia multa persuadet, tum vero unam esse Parcarum Fortunam, et eam quidem potestate sororibus antecellere. (9) Est in eadem ædicula vir, senex jam propemodum, ejulantis facie; mulieres tres armillas sibi detrahunt, et adolescentes totidem; ipse lorica est indutus. Hunc Achæi bellica virtute omnibus Ægiratis præstitisse tradunt, qui quum fortissime pugnans cecidisset, fratres ejus superstites mortem domum nuntiarunt. Sorores itaque luctus causa usitati cultus ornamenta abjiciunt. Patrem ipsum populares Commiserabundum nuncupant, quod ipsa etiam effigies miserationem exprimit. (10) Recta ab Ægira discedentes a Jovis templo et per montes ardua stadiûm quadraginta nihilo brevior via ducit Phelloen. Castellum id est minime clari nominis. Nam ne Ionibus quidem ea loca tenentibus perpetuo incolebatur. Ager vites feliciter educat. Ea qua maxime saxosus est parte multæ passim quercus, multæ item feræ, cervi inprimis et apri. (11) Ac si ulla Græcorum castella maxime sunt perennibus aquis irrigua, inter ea merito fuerit Phelloe numeranda. Sunt illic deorum templa Bacchi et Dianæ: Diana ex ære fabricata sagittam e pharetra promens; Bacchi Signum cinnabari illitum. Ab Ægira descendentibus ad navale atque illinc progressis paulo longius, ad viæ dexteram est ædes Agroteræ Dianæ quo loco capellam procubuisse memorant. (12) Ægiratis contigui Pellenenses, Achæorum extremi Sicyonem versus et Argolicæ terræ fines. Appellatos ipsi se prædicant a Pallante, qui fuerit de Titanibus unus; at Argivi a Pellene putant Argivo, quem esse dicunt Phorbantis filium, Triopæ nepotem. (13) Inter Ægiram et Pellenen castellum est sub ditione Sicyoniorum, cui Donussa nomen, deleta ab ipsis olim Sicyoniis; et ejus mentionem ab Homero factam affirmant in Agamemnonis copiarum recensu, eo scilicet versu:
Quique colunt Hyperesiam atque altam Donoessam.
Sed enim Pisistratum, quum dissipata Homeri carmina et passim per alia literarum monumenta dispersa in unum colligeret, vel ipsum vel operis illius adjutorem loci ignoratione nomen immutasse (et Gonoessam posuisse). (14) Pellenæorum navale Aristonautæ (Argonautæ? ) appellatur. Distat ab Ægiræ maritima parte stadia centum et viginti; dimidio brevior a navali Pellenen via. Aristonautarum nomen navali 362inditum ferunt, quod in hunc quoque portum appulerint Argonautæ. Pelleneorum oppidum ipsum in jugo est situm, eujus supremus vertex in acutissimum assurgit fastigium; sed nullæ ea in parte, quod maxime ardua et prærupta est, domus: in planiore clivi parte conditum est oppidum non continuum illud quidem, sed in duas partes divisum, arce videlicet inter utramque urbis partem eminente.
CAPUT XXVII.
Memoranda in via Pellenen versus, Mercurius Dolius — templum et festum Bacchi Lampteris et Apollinis Theoxenii — de Pellenæorum gymnasio et de Promacho — Posidio, Neptuni templo, et Mysæo, templo Cereris Mysiæ — Cyro, templo Æsculapii.
Qua Pellenen itur in ipsa via Mercurii signum est cui cognomen Dolio (Astuti); hominum vota maxime rata facere creditur; figura est quadrangula, barbatus, pileo caput velante. (2) In eadem via propius urbem est Minervæ templum lapide exstructum vernaculo, deæ signum ex ebore et auro, artificem Phidiam fuisse dicunt; atque hanc quidem Minervam elaborasse illum antequam vel Atheniensibus eam quæ in arce collocata est, vel suam Platæensibus Minervam fecisset. Aiunt Pellenæi sub ipsa Minervæ basi in profondum terræ alte descendere adytum, atque ex eo humidum halitum efflari qui sit ebori tuendo peridoneus. (3) Supra Minervæ delubrum lucus est muro circumseptus Dianæ Sospitæ sacer. Per hujus numen de rebus maximis jusjurandum concipiunt; nulli vero cuiquam hominum præterquam sacrificulis illuc aditus patet. Præsident sacris indigenæ homines, generis potissimum dignatione electi. Contra lucum Sospitæ est Bacchi templum, quem Lamptera (a facum splendore) nuncupant, festumque ei diem Lampteria celebrant, illatis noctu intra ædem accensis facibus passimque per urbem dispositis vini crateris. (4) Est etiam apud Pellenæos Apollinis Theoxenii templum, cujus ex ære simulacrum. Ludos faciunt in honorem ejus Apollinis Theoxenia; argentum victoribus præmium exponitur; descendunt in certamen soli cives. Prope Apollinis, ædes Dianæ est; jaculatricis ornatum dea præ se fert. In foro structum videas aqua pluvialis conceptaculum. Ad lavacra enim ex imbribus collectitia utuntur aqua. Nam poculentæ pauci sunt infra urbem fontes; sunt autem eo loco quas Glyceas appellant. (5) Priscum ibi gymnasium ubi potissimum se ephebi exercent; neque vero in civitatis album quisquam inscribitur nisi ante puberum exercitationes obierit. Hoc in gymnasio posita statua est Promacho Pellenæo, Dryonis filio, una ex Olympicis, tribus ab Isthmicis, duabus e Nemeis ludis de pancratio palmis reportatis. Unam ei sui cives ex ære Olympia, alteram e marmore in gymnasio, de quo modo diximus, statuam dedicarunt. Hunc Promachum etiam in bello quod inter Pellenæos et Corinthios gestum est, unum hostes quamplurimos pugnantem occidisse memoriæ proditum. (6) Ab eodem etiam Olympiæ superatum 363Pulydamantem Scotussæum, quo tempore a Persarum rege in patriam reversus Pulydamas in Olympicum certamen iterum descenderit. At Thessali Pulydamantem ex ullo unquam certamine inferiorem discessisse minime confitentes, et alia ejus rei afferunt argumenta et inprimis elegos ad Pulydamantis statuam adscriptos:
O Scotoessa altrix invicti Pulydamantis.
(7) Pellenenses certe magno Promachum honore prosequuntur. Chæronem vero etsi luctæ duas reportavit coronas ** et Olympiæ quattuor, ne nominare quidem volunt, ob eam causam, credo, quod Pellenensium rempublicam sustulerit. Corruptus enim ab Alexandro Philippi filio invidiosissimo dominationis munere se patriæ suæ tyrannum imponi facile passus est. Est Lucinæ etiam ædes a Pellenensibus in parte oppidi minore dedicata. (8) Quod vero Posidion dicitur, fuit olim curia, ætate nostra desertus plane locus infra gymnasium; permansit tamen ei hæc usque ad præsens sæculum dignatio, ut Neptuno sacer habeatur. (9) A Pellene stadia circiter sexaginta abest Mysæum, Mysiæ Cereris sacrarium. Dedicatum ferunt a Mysio Argivo homine; et ab eo quidem hospitio Cererem esse acceptam Argivorum sermo vulgavit. Lucus est etiam in Mysæo condensus omnis generis arboribus et perennium fontium aquis irriguus. (10) Festos dies ibidem Cereri agitant septem, quorum tertio e templo viri omnes exeunt; mulieres intus relictæ ritu a majoribus tradito nocturnum peragunt sacrum. Neque vero viros tantum excludunt, sed canes etiam masculos ejiciunt. Postero die revisunt feminas in templo viri multoque cum risu ultro citroque sales et dicta jaciuntur. (11) Modico a Mysæo intervallo surgit Æsculapii templum: Cyros appellatur. Multa hic a deo monstrantur morborum remedia. Aqua hic etiam effusissime scatet, et ad fontium ibi maximum dei ipsius positum signum. Flumina item aliquot descendunt e montibus qui supra Pellenen sunt. Eorum unus manat ab ea parte quæ Ægiram spectat; is Crius appellatur; a Crio Titane nomen inditum putant. (12) Alius etiam ejusdem nominis est fluvius, qui e Sipylo monte descendens in Hermum influit. Qua vero parte finitimi sunt Sicyoniis Pellenenses, amnis quidam Sythas, Achaicorum fluminum postremus, in Sicyonium mare decurrit.
364