PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ PHOCICA SEU LIBER X.
Reading edition
CAPUT I.
Phocidis nominis origo et situs — Phocensium res contra Thessalos gestæ — Phocensium clades, et Phocica desperatio — Phocensium victoria de Thessalis — Phocensium alia victoria de Thessalis astutia parta — Phocensium a Persarum partibus defectio.
Phocidis partem eam quæ circa Tithoream et Delphos est, constat inde ab antiquissimis temporibus nomen hoc sumpsisse a Phoco Ornytionis filio, homine Corinthio; non ita multis vero post annis, Æginetis cum Phoco Æaci filio classe in ea loca transgressis, usus obtinuit, ut idem nomen etiam omni, quam nos jam vocamus, Phocidi inderetur. (2) Qua Peloponnesum ex adverso prospectant quaque Bœotiam contingunt Phocenses, ad mare pertinent, hac (occasum versus) usque ad Cirrham Delphorum navale, illac (versus ortum) usque ad Anticyram urbem: ex ea vero parte qua est sinus Lamiacus, eos maritimos esse prohibent Locri Epicnemidii; hi enim sunt qui ibi supra Phocidem habitant, et Scarphenses quidem trans Elateam, super Hyampolin autem et Abas incolunt ii qui Opuntem et Opuntiorum navale Cynum tenent. (3) Clarissima inter res Phocensibus communi opera gestas sunt hæc. Primum in bello Trojano habuerunt partem; deinde ante Medorum in Græciam irruptionem contra Thessalos bellarunt, quo tempore insigne ad memoriam facinus ediderunt. Ad Hyampolim enim, qua Thessalos exspectabant ipsorum in terram invasuros, urnas fictiles defodere, iisque terra super aggesta opertis, hostilis equitatus impetum sustinuerunt. Hostes, ut qui insidias Phocensium non providerant, citatis equis excursione facta incauti in urnas istas inciderunt. Ibi quum eo casu equi pedibus claudi redderentur, viri partim 489ex equis prolapsi, partim cæsi sunt. (4) Jam autem Thessali majori quam antea in Phocenses ira inflammati quum copias ex omnibus civitatibus collegissent atque denuo in Phocidem expeditionem pararent: tum vero Phocenses, haud mediocri cum timore perpendentes et reliquum hostis apparatum bellicum et equitatus maxime multitudinem et una cum numero equorum hominumque circa prœlia exercitationem, Delphos mittunt qui quomodo effugere imminens periculum possint deum consulant. Atque hoc iis datum responsum:
Mortalem atque deum committam cernere ferro,
vincet uterque horum, sed plus mortalis habebit.
(5) Hoc Phocenses accepto oraculo delectos viros trecentos sub duce Gelone prima nocte in hostes mittunt; mandata vero illis dedere, ut ex occulto quam maxime possent, quid Thessali molirentur, speculatum irent; deinde in castra reverterentur cæco maxime itinere nec manus sponte sua consererent. Hi omnes ad unum cum ipso Gelone duce suo perierunt, partim equorum pedibus conculcati, partim ab hostibus occisi. (6) Tam ingentem ea clades in castra Phocensium pavorem pertulit, ut conjuges, liberos, fortunas ceteras, quas agere quisque aut ferre posset, vestem, aurum, argentum, deorum signa, in unum cogerent. Ibi maximo exstructo rogo, viros triginta numero reliquerunt, (7) quibus imperarunt, si ita accidisset ut prœlio Phocenses hostibus succumberent, primo feminas ac impuberes jugularent et hostiarum instar una cum opibus in rogum conjicerent atque ignem immitterent; post hæc demum et ipsi mortem oppeterent vel mutuis confodientes se vulneribus; vel in hostium equitatum irruentes. Ex eo sæva omnia et immania consilia Græcorum verbo Phocica desperatio appellari cœpta. (8) His ita constitutis contra Thessalos statim copias educunt; duces fuere Rhœus Ambrossensis et Hyampolitanus Daiphantes; hic equitum, peditum ille agmen ducebat. Apud imperatores autem summo loco erat (Tellias) vates Eleus, in quo omnem salutis repositam spem Phocenses habebant. (9) Ubi ad manus ventum est, continuo Phocensibus ante oculos erant quæ de conjugibus et liberis statuerant, salutemque ipsorum ancipiti salo videbant fluctuantem: atque hanc ob causam alacres cujusvis discriminis aleam subibant: quibus quum accederet etiam numinis voluntas propitia, factum est ut victoriam reportarent omnium, quæ ante evenissent, maxime insignem. (10) Ac tunc responsum quod Phocensibus Apollo dederat, omnibus Græcis innotuit. Tesseræ namque a ducibus eædem dabantur in conflictu, Thessalis quidem Itonia Minerva, 490Phocensibus autem gentis auctor Phocus. Missa post pugnam Delphos dona Apollini Telliæ vatis et ceterorum qui in prœlio duces ipsis fuerant, statuæ, cumque iis heroum gentilium; Aristomedon eas Argivus fecit. (11) Invenerunt etiam postea Phocenses quod prudentia non inferius erat prioribus. Constiterant aliquando in primo Phocidis aditu adversa castra. Ibi lecti homines e Phocensibus quingenti, observato eo tempore quo suum luna orbem explerat, Thessalos noctu adoriuntur, oblitis gypso corporibus et insuper dealbatis instructi armis. Ingentem memorant Thessalorum factam cædem, quod immissa divinitus per noctem sibi visa, non hostium illud astu evenisse interpretabantur. Idem erat Eleus Tellias, qui hoc quoque Phocensibus in Thessalos excogitaverat. Jam vero quum in Europam Persæ exercitum trajecissent, Phocenses necessitate coacti in Xerxis partibus fuisse, sed mox a Barbaris desciscentes cum Græcis Platæensi prœlio in acie stetisse dicuntur.
CAPUT II.
Phocensibus, mulcta ab Amphictyonibus irrogata, Philomelus, ut Delphici Apollinis templum occupent, suadet — Phocenses Delphici Apollinis templum spoliant, et per decem annos cum Thebanis bellum gerunt ducibus Philomelo — Onomarcho — Phayllo — Phalæco.
Insequenti dehinc tempore accidit ut multa iis ab Amphictyonibus irrogaretur. Neque vero habeo satis veram ejus rei causam compertam, numquid noxam commeritis imposita fuerit, an vero Thessali ob veteres inimicitias hujus Phocensibus calamitatis infligendæ fuerint auctores. (2) Quum dejectis essent animis propter multæ magnitudinem, exstitit Philomelus Theotimi filius, Phocensium nemini dignitate secundus; Ledon ei patria erat urbs Phocica. Is igitur postquam oratione demonstraverat summam pecuniæ nullo pacto posse ab ipsis exsolvi, templum Delphicum occupandum esse censuit, et alia ad persuadendum apposita afferens, et illud inprimis, quod, quum ab Atheniensibus et Lacedæmoniis jampridem sibi pacata essent omnia, facile Thebanos et alios quoscunque, qui se armis lacessissent, tum virtute tum pecuniæ impendiis possent superare. (3) Philomeli oratio multitudinis valde secunda voluntate est accepta, sive quod mentem deus a rectis consiliis avertisset, seu quod is populus suapte natura religioni solitus esset quæstum anteponere. Delphos occupare aggressi sunt Phocenses, principatum Delphis Heraclide, Agathocle Athenis obtinente, Olympiadis quintæ et centesimæ, qua stadii palmam meruit Prorus (Porus?) Cyrenæus, anno quarto. (4) Templo potiti statim firmissimas apud Græcos mercenariorum militum cohortes conduxerunt. Thebani quidem aperte contra eos arma moverunt, nempe qui et ante offensiore in illos fuissent animo. Bellatum est continenter annos ipsos decem; quo temporis intervallo modo Phocenses 491cum suis conductitiis, modo Thebani victores discesserunt. Collatis demum apud Neonem urbem signis Phocenses terga vertere; Philomelus in fuga ex arduo et prærupto saxo quum se præcipitem dedisset, exanimatus est. Idem necis genus etiam alias Amphictyonum decreto in templi spoliatores est constitutum. (5) Post mortem Philomeli imperium Onomarcho Phocenses detulerunt; cum Thebanis vero societatem coivit Philippus Amyntæ filius; qui quum prœlio superior evasisset, Onomarchus ad mare fugiens a suis militibus est jaculis confixus, ipsius ignavia et imperandi inscitia ea se clade affectos interpretantibus. (6) Talem vitæ finem divina quædam sors Onomarcho attulit. Phocenses ejus fratri Phayllo summa cum potestate imperium decreverunt. * Ei vixdum ad imperandum aggresso talem oblatam esse per somnium speciem. Inter Apollinis donaria pervetus effigies quædam fuit ex ære hominis, cui, diuturniore morbo*, carne consumta, sola essent reliqua ossa; aiebant Delphi ab Hippocrate medico dedicatam. Huic igitur imagini Phayllus se similem factum videre visus est, ac statim post lenta tabe correptus somnii vaticinium implevit. (7) Phayllo exstincto ad Phalæcum filium patris principatus transiit. Huic, quod sacram pecuniam subripuisse accusatus esset, imperium est abrogatum, ac deinde, quum in Cretam classe transmisisset una cum Phocensium et mercenariorum militum manu, qui videlicet ejus sequi partes volebant, et Cydoniam urbem obsideret, quod imperatam pecuniam illa civitas pendere recusasset, amissa majore parte exercitus, ipse etiam periit.
CAPUT III.
Belli Phocici vel Sacri finis — nomina urbium Phocicarum eversarum ac restitutarum — de aliis bellis, quibus Phocenses interfuerunt.
Decimo anno post quam templum occupatum est, bello huic, quod idem Phocicum et Sacrum appellarunt, finem Philippus imposuit, principatum apud Athenienses obtinente Theophilo, octavæ et centesimæ Olympiadis, qua stadio vicit Polycles Cyrenæus, anno primo. Phocensium urbes expugnatæ et solo æquatæ sunt, quas jam enumeramus: Lilæa, Hyampolis, Anticyra, Parapotamii, Panopeus, Daulis. (2) Harum nomina jam antiquitus, et ex Homeri plurimum versibus erant celebrata. Alias illud, quod a Xerxis militibus concrematæ essent, Græcis notiores reddiderat, Erochum, Charadran, Amphicleam, Neones, Tithronium et Drymæam. Ceteræ, præter Elateam, antea minime illustres erant, Trachis scilicet Phocica, Medeon Phocicus, Echedamia, Ambrossus, Ledon et Phlygonium, amplius etiam Stiris. Omnes quas percensuimus, deletæ et ad formam vicorum redactæ, præter Abas, Nam Abæi sacrilegii 492expertes fuerant, et non modo a templi direptione manus abstinuerant, sed a belli etiam societate abhorruerant. (3) Est autem Phocensibus et templi Delphici et publici Græcorum conventus communione interdictum; jus vero suffragii, quod penes ipsos fuerat, ad Macedonas Amphictyones transtulerunt. Interjecto deinde tempore ex vicis in suas quique patrias restituti urbes instaurarunt, præter eas tamen quæ ob pristinam tenuitatem et præsentem pecuniæ inopiam refici non potuerunt. Restitutionis ejus duces et auctores Athenienses et Thebani fuerunt, antequam clade ad Chæroneam accepta Græcorum vires accisæ essent. (4) Steterunt in acie ad Chæroneam ipsi etiam Phocenses, et postea ad Lamiam et Crannonem contra Antipatrum et Macedonas pugnarunt. Gallorum iidem exercitum omnium Græcorum acerrime persecuti sunt; simul ut dei Delphici injuriam ulciscerentur, simul vero, puto, ut veterem infamiam abolerent. Atque hæc sunt quæ memoria digna Phocenses gesserunt.
CAPUT IV.
De Panopeo urbe — Thyiadibus feminis — reliquiis luti, ex quo Prometheus homines confecit — de Tityo — urbe Daulide — memorandis Daulidis — regione Tronis dicta.
A Chæronea stadiûm viginti via Panopeum ducit, urbem Phocensium, si modo urbem eam appellare par fuerit, in qua cives non prætorium, non gymnasium, non theatrum, non forum ullum habent, non denique ullum perennis aquæ conceptaculum, sed humiles habitant casas, qualia sunt montana tuguria, ad profunde cavatum torrentis alveum; suis tamen limitibus a finitimis dividuntur, mittuntque qui sibi attributum sedendi locum in Phocensium conventu teneant. Nomen urbi ab Epei patre ductum aiunt; ipsi tamen ab initio se Phlegyas fuisse, non Phocenses, et in Phocidem ex Orchomeniorum finibus profugos transisse dicunt. (2) Veterem Panopei ambitum vidimus, quem septem circiter stadiorum fuisse conjicimus. Subiit Homeri versuum recordatio de Tityo, quibus Panopeum urbem χαλλίχορον (choris decoram) nominat. Et in dimicatione de Patrocli cadavere Schedium Iphiti filium, Phocensium regem, qui ab Hectore occisus est, idem Homerus Panopei domicilium dicit habuisse. Hujus quidem rei fuisse causam Bœotorum metum arbitror. Nam quum his ex partibus Bœoticæ genti valde esset pervia Phocis, Panopei rex habitavit, ut eo loco veluti pro arce uteretur. (3) Alterum vero illud, quamobrem Panopeum choris decoram vocaverit, non potui conjectura assequi priusquam a Thyiadibus, quas Athenienses vocant, id didicerim. Sunt vero Thyiades Atticæ feminæ, quæ in Parnassum quotannis venientes una cum Delphicis mulieribus orgia agunt Baccho. His inter vias et alibi et apud Panopenses choros instituere solennis ritus est. Quare videtur Homerus, quum eo nomine Panopeum ornat, Thyiadum chorum significare voluisse. (4) Est Panopensibus in ipsa via e crudo laterculo sacellum et in eo signum e lapide Pentelico; 493quidam Æsculapium, alii Prometheum esse dicunt. Ejus rei testimonia se habere putant, quod ad ripas torrentis saxa jacent duo magnitudine nihilo minore quam ut plaustrum onerare queant singula. Color illis luti est non terreni, sed arenosi, quale in profunde excavatis alveis et torrentibus cernitur. Odorem etiam humani prope corporis referunt; reliquias esse aiunt has luti illius, e quo universum hominum genus Prometheus finxerit. (5) Ad eundem torrentis alveum est Tityi sepulcrum, aggeris ambitus nihilo major unius stadii triente. De Tityo vero versus est in Odyssea,
Porrectumque novem Tityum per jugera terræ.
Hoc non de Tityi magnitudine dictum existimant, sed illam qua situs est Tityus regionem Plethra ennea (i. e. Jugera novem) appellari. (6) At Cleon Magnes (ex iis Magnesiis qui Hermi sunt accolæ) eos maxime homines rerum miraculis fidem habere non consuesse dicebat, quibus in tota vita non contigisset ipsis quicquam intueri quod esset communi hominum opinione majus; se certe adduci posse ut crederet et Tityum et alios ea magnitudine, quam fama prodidit, fuisse. Venisse enim forte se aliquando Gades, et ab ea insula cum tota sui comitatus turba Herculis jussu enavigasse; mox iterum Gades reversum, marinum hominem in litus ejectum invenisse nihilo breviorem jugerum quinque spatio, qui a deo fulmine ictus incensus erat. Atque hæc quidem ille. (7) Distat a Panopeo stadia ferme septem (?) Daulis. Oppidani in ea numero non multi sane sunt; proceritate vero et robore Phocensium hac ipsa etiam ætate longe præstantissimi. Nomen oppido a Daulide nympha, Cephisi filia, impositum tradunt. Tradiderunt alii locum in quo urbs condita est, condensum olim arboribus fuisse; a veteribus vero consepta silvis loca daula appellata; et ex eo Æschylum Glauci Anthedonii mentum daulum dixisse. (8) In hac urbe Tereo filium epulandum apposuisse feminæ dicuntur; quod fuit pollutarum mensarum hominibus exordium. Upupa vero, in quam mutatum Tereum fama vulgavit, avis est paulo coturnice major, surgentibus e vertice in cristæ modum pinnulis. (9) Dignum illud admiratione quod in hac regione hirundines neque pariunt neque ex ovis pullos excludunt, nec omnino tectorum laquearibus ullos affigunt nidos. Philomelæ vero Phocenses dicunt etiam avi factæ Tereum ejusque patriam esse terrori. Est apud Daulienses Minervæ fanum vetusque signum. Quod vero e ligno simulacrum est, illo adhuc vetustius, deportasse Procnen Athenis ferunt. (10) Dauliæ terræ pars est Tronis, in qua est sacellum heroi dicatum auctori gentis. Hunc sunt qui dicant Xanthippum heroem bello clarum; alii Phocum Ornytionis filium, Sisyphi nepotem fuisse. Ei quotidianos habent honores, et 494hostiis mactatis sanguinem per cavernulam in sepulcrum infundunt; carnes eodem in loco consumere patrium illis est. E Daulide quoque ad Parnassi juga ascendi potest, via illa quidem longiore, minus tamen quam ea est, quæ Delphis eodem ducit, difficili.
CAPUT V.
Memoranda in via Delphos versus, ædes Phocicum dicta — via Schiste dicta et Œdipi fata — de Delphis et oraculo Delphico — Phemonoe, prima Apollinis sacerdote; et Bœo poetria — Apollinis Delphici quinque templis paulatim exstructis.
Reversis ad eam viam quæ recta Delphos e Daulide fert, atque inde progressis, ad viæ lævam ædificium est quod Phocicum vocant. Eo e singulis urbibus Phocenses conveniunt. (2) Eximia est ædificii magnitudo, intus vero columnarum ordines juxta longitudinem ædificii positi sunt. Gradus a columnis ad utrumque parietem attolluntur; in illis gradibus congressi Phocensium legati sedere solent. In extremo ædificio neque columnæ neque gradus ulli sunt, sed Jovis illic signum et Minervæ et Junonis; ac Jovis quidem in solio, ab utraque vero parte Juno ad dexteram, ad lævam Minerva adstant. (3) Hinc progressus ad viam pervenies, quam Schisten (scissam) nuncupant; in ea patris cædem Œdipus patravit. Ei sane Œdipi casuum per omnem Græciam aliqua relicta memoria est. Nam recens natum, cui malleoli pedum fibulis transfixi, in Cithærone Platæidis terræ monte exponunt. Eum Corinthus et quæ ad Isthmum jacet regio aluit. Phocidis illud trivium paternæ cædis est scelere pollutum. Thebanis incestarum Œdipi nuptiarum et Eteoclis injustitiæ perpetua fuit infamia sustinenda. (4) Sed Œdipo trivium hoc et quod in trivio commisit facinus omnium exstitit malorum initium. Laii certe et servuli qui eum sequebatur sepulcra in medio ibi adhuc exstant trivio, congestis in tumulum collectis lapidibus. Damasistratum Platæis regnantem in cadavera incidisse eaque sepulturæ mandasse narrant. (5) Militaris hinc via, acclivis illa et vel expedito homini difficilior, Delphos ducit. De ipsis quidem Delphis multa ac diversa traduntur atque in primis de oraculo Apollinis. Aiunt enim fuisse ab initio Telluris eam oraculorum sedem, et ab ipsa Tellure Daphnidem quæ præsideret vaticiniis delectam; e Nymphis, quæ montem incolerent, Daphnidem unam fuisse. (6) Poesin Græci habent quæ Eumolpia appellantur, cujus auctorem Musæum perhibent, Antiophemi filium. In ea proditum est memoriæ, commune Telluri et Neptuno oraculum illud fuisse; ipsam quidem Tellurem ore suo responsa dedisse, Neptunum interpretem habuisse Pyrconem. Versus hujusmodi sunt:
Vestra statim, Tellus, canitis sapientia verba,
prælustrisque simul Neptuni Pyrco minister.
495Postea Tellurem dicunt suam oraculi partem Themidi dedisse, Themidem vero eam donasse Apollini, qui Neptuno pro altera oraculi parte dederit Calauriam, quæ ante Trœzenem sita est insula. (7) Audivi etiam qui dicerent, pastores quosdam, dum pecus illac agerent, quum prope ad eum locum ubi oraculum est accessissent, terræ halitu divinitus afflatos Apollinis impulsu vaticinari cœpisse. Maxima vero inter plurimos fuit nominis celebritate Phemonoe, ut quæ dei interpres prima fuerit, prima etiam hexametro oracula decantarit. Bœo tamen indigena mulier hymno composito Delphis advenas ab Hyperboreis profectos oraculum Apollini dedicasse tradidit tum alios, tum Olenem, qui primus vaticinatus eo in loco fuerit, primusque hexametrum repererit. (8) Hi sunt quos Bœo fecit versus:
Hic posuere tibi juvenes penetralia, Phœbe,
olim ab Hyperboreis Pagasusque et dius Agyieus.
Enumeratis aliis Hyperboreis in ipso hymni fine Olenem nominavit:
Atque Olen, primus cecinit qui oracula Phœbi
et veterum primus modulari carmina cœpit.
Communis tamen hominum opinio priscæ memoriæ auctoritatem secuta nullum præter hunc virum, sed solas agnoscit mulieres oraculorum interpretes. (9) Antiquissimam dei ædem e lauro factam tradunt; et lauri quidem ramos ex ea arbore decerptos quæ ad Tempe est. Fuit ædis ejus forma quasi tugurium quoddam. Alteram Delphi narrant ab apibus e cera et pinnulis compactam, quam ad Hyperboreos Apollo miserit. (10) Alius etiam est ea de re sermo; ædem fabricasse hominem Delphum cui nomen fuerit Pteras, eamque ob rem templo quoque nomen ab opifice inditum fuisse. Ab eodem Ptera Creticam etiam civitatem una litera addita Apteræos appellatam. Quod vero ex ea herba, quæ in montibus crescens pteris (i. e. filix) dicitur, adhuc viridi fuerit ædicula illa contexta, omnino ut credam non adducor. (11) Tertiam ædem ex ære ædificatam fuisse, quod fama prodidit, mirum videri non debet, siquidem Acrisius filiæ quoque thalamum ex ære fecit, apud Lacedæmonios vero Minervæ Chalciœci fanum hac etiamnum ætate exstat, Romæ denique forum, quod magnitudine et ornatu reliquo spectantibus est admirationi, æneo contegitur lacunari. Quare non omnino a vero alienum videri possit, æneum fuisse Apollinis templum. (12) Nam cetera fabulosa mihi videntur, vel a Vulcano ædem illam exædificatam, vel aureas in eo templo virgines cantasse, quod Pindarus commentus est, quum cecinit:
Aureæ cantabant e laquearibus Celedones (Sirenes).
In quo Homerum videtur imitari voluisse de Sirenibus fabulantem. Sed neque quo casu templum deletum sit ab omnibus ad eundem modum rem expositam comperi. Sunt qui terræ hiatu haustum; alii qui igne colliquefactum dicant. 496(13) Quartum templum Trophonius et Agamedes ædificarunt, e lapide vero exstructum memorant. Conflagravit hoc archontis magistratum obtinente Athenis Erxiclide, octavæ et quinquagesimæ Olympiadis anno primo, qua palmam tulit Diognetus Crotoniates. Quod hac ætate exstat, deo erexerunt de sacra pecunia Amphictyones. Ejus operis architectus fuit Spintharus Corinthius.
CAPUT VI.
De vetustissimæ urbis Delphorum conditore Parnasso — de urbis Lycoreæ nomine varia narratio et de Delpho — cur Delphi Pytho appellati fuerint, varie narratur.
Vetusissimam urbem olim eodem in loco a Parnasso conditam tradunt; Cleodoræ nymphæ hunc filium fuisse, cui sicuti aliis quoque heroibus, e diis patrem Neptunum, ex hominibus Cleopompum attribuunt; et ab eo montem Parnassum, ab hoc saltum Parnassium nominatum. Ab eodem præterea Parnasso inventam affirmant ex avium volatu futurorum prædictionem. (2) Urbem quidem hanc imbribus qui sub Deucalione acciderunt, submersam esse dicunt; homines vero, quot effugere tempestatem potuerant, luporum ululatum secuti, feris viæ ducibus ad Parnassi juga confugerunt; quare quam illic urbem condiderunt vocarunt Lycoream. (3) Sed ab hoc etiam diversus vulgatus est sermo, Apollini ex Corycia nympha genitum Lycorum, et ab eo Lycoream urbem dictam, antrum vero Corycium de nymphæ nomine appellatum. Narrant etiam hæc: Hyamo Lycori filio Celæno filiam fuisse, e qua Delphum Apollo susceperit; unde nomen quod etiamnum nostra ætate usurpatur urbs acceperit. (4) Alii Castalium, hominem indigenam, filiam habuisse volunt Thyiam nomine, quæ prima Bacchi sacerdos fuerit orgiaque deo celebraverit; et ab hac etiam postea quæ furore impulsæ sacra Baccho faciant, ab hominibus Thyiadas esse nuncupatas; Apollinis vero filium et Thyiæ Delphum fuisse autumant; sed alii matrem ejus Melænen perhibent, Cephisi filiam. (5) Interjecto dein tempore urbem non solum Delphos, sed etiam Pytho nominarunt finitimi, uti Homerus quoque in Phocensium catalogo. Ii vero qui ad genealogias omnia reducere student, Delphi existimant filium fuisse Pythen et ab eo dum regnaret urbi nomen impositum. Fama vero, quæ inter plurimos percrebuit, ab Apolline sagittis confixum ibi computruisse narrat eaque de causa urbem Pytho appellatam esse, quia ejus temporis homines si qua putrescerent ea dicebant πύθεσθαι. Quare Homerus Sirenum insulam plenam ossium finxit, quod in ea putrescerent eorum cadavera qui Sirenum cantilenis aures præbuissent. (6) Interemptum ab Apolline poetæ quidem draconem fuisse dicunt, cui custodiam Tellus oraculi mandasset; narratur vero etiam, Crii cujusdam potentis in Eubœa hominis filium fuisse injuriosum, qui Apollinis 497templum violasset et hominum quoque locupletium domos diripuisset. Jam quum denuo expeditionem pararet, tum vero Delphi supplices Apollinem rogarunt, ut avertere ab ipsis vellet imminens periculum, (7) atque Phemonoe, tunc temporis oraculi antistes, hæc iis hexametro versu vaticinata est:
Phœbi missa manu sternet letalis arundo
Parnassi vastatorem. Tunc cæde piabunt
hunc Cretes, facti nec fama abolebitur unquam.
CAPUT VII.
Templi Delphici spoliatores varii memorantur — de antiquissimi certaminis Pythici ratione et victoribus — tempore et ratione certaminum ab Amphictyonibus institutorum — corona laurea victoriæ Pythicæ præmio.
Res certe ita tulit, ut inde ab initio templum Delphicum plurimorum insidiis sit appetitum. Post Eubœensem enim de quo jam diximus latronem, et Phlegyarum natio et Pyrrhus Achillis filius illud spoliare aggressi sunt; copiarum dehinc Xerxis pars, et (qui omnium maxime ac diutissime in dei pecunias involarunt) Phocensium principes, tum vero Gallorum exercitus. Neque denique Neronis omnium rerum contemptum non experiri debebat, qui ex templo Apollinis quingentas æneas partim deorum partim vero hominum imagines abstulit.
2. Antiquissimum certaminis genus et in quo primum præmia sint proposita, fuisse memorant cantum hymni in honorem Apollinis; et primum quidem omnium psallentem vicisse Chrysothemin e Creta, cujus pater Carmanor Apollinem de cæde purgasse dicitur. Post Chrysothemin Philammonem cantu vicisse memorant; post hunc Philammonis filium Thamyrin. Nam Orpheum mysteriorum scientia et reliqua vitæ dignitate elatum, tum etiam Musæum, quod Orpheum sibi quem æmularetur proposuisset, negant in musicum illud certamen descendere voluisse. (3) Tulisse narrant etiam Eleutherem Pythicam palmam propter vocis vim et suavitatem, quum alioqui cantilenam non suam decantasset. Hesiodum tradunt repulsam tulisse, quod carmina sua ad lyram canere non didicisset. Homerus Delphos quidem venit consulendi quod opus fuit causa; Sed ei, etiam si fidibus didicisset, propter oculorum calamitatem nulli usui ars esse potuisset. (4) Quadragesimæ demum et octavæ Olympiadis, qua vicit Glaucias Crotoniata, anno tertio certamina instituerunt Amphictyones, cantus ad citharam, ut pridem; addiderunt tamen cantus ad tibiam, ipsarumque per se tibiarum certamen. Renunciati victores sunt de citharœdis Cephallen Melampus, de aulœdis Echembrotus Arcas, tibiis Sacades Argivus. (5) Idem vero Sacadas binis, qui subsecuti sunt, Pythicis ludis vicit. Proposuerunt etiam tum primum præmia athletis, Olympica certamina imitantes exceptis quadrigis, et ipsi instituentes puerorum dolichi diaulique cursum. Altera vero Pythiade submotis præmiis coronarium dehinc certamen ut esset statuerunt; aulœdiamque tunc repudiarunt, quod minime læti ominis esset: erant enim tibiarum modi tristissimi et 498elegi [et funebres modi] qui tibiis accinebantur. (6) Testimonio mihi fuerit Echembroti donum; æneus tripus Herculi Thebano dedicatus, cum hujusmodi inscriptione:
Echembrotus arcas dedicavit Herculi,
hoc simulacrum, quum præmium ludis Amphictyonum meruisset
decantatis inter Græcos modulis et elegis.
Hanc igitur ob causam aulodiæ certamen abrogatum est. Addiderunt deinde etiam cursum equorum, et victor curru renunciatus est Clisthenes, qui Sicyoniorum tyrannus erat. (7) Octava Pythiade addita hæc lex est, ut assis fidibus canerent; coronam cepit Tegeates Agelaus. Vicesima demum tertia accessit armatorum cursus; de quo lauream reportavit Timænetus Phliasius, Olympiadibus quinque postea quam vicerat Damaretus Heræensis. Octava post hæc et quadragesima Pythiade bigis certari cœptum; vicere Phocensis Execestidæ jugales. Quinta ab ea pullis ad currum junctis decursum est; antevertit Orphondæ Thebani quadriga. (8) Pancratium vero inter pueros et bigam pullorum et pullum desultorium multis serius quam Elei annis admiserunt; pancratium scilicet prima et sexagesima Pythiade, qua Thebanus Olaidas vicit, una post hanc interjecta pullum induxerunt desultorium; nona vero et sexagesima pullorum bigas. Singulari pullo Lycormas Larissæus, bigis victor renunciatus Macedo Ptolemæus. Ægyptiorum enim reges Macedonas dici se (sicuti sane fuerunt) facillime passi sunt. Lauream quidem Pythicis ludis victoribus dari nulla alia de causa existimo, quam quod Daphnen Ladonis filiam adamatam ab Apolline fama vulgavit.
CAPUT VIII.
De Amphictyonum consessus origine et denominatione — populis ab Amphictyone in commune consilium vocatis, et de Nicopolitanis ab Augusto adjectis — triginta Amphictyonibus, qui Pausaniæ tempore fuerunt — memorandis urbis Delphorum, templo Minervæ Pronœæ et Massaliotarum gente — fluvio Plisto et aqua Castaliæ — sacro Apollinis septo.
Conventum hoc in loco Græcis constitutum plurimi putant ab Amphictyone Deucalionis filio et ab eo convenientibus nomen Amphictyonum inditum; Androtio vero in Attica historia scribit, in Delphicum consessum initio e circumvicinis convenisse consiliarios, eosque qui eo convenire solerent ἀμφιχτίονας (circumvicinos) nominatos fuisse; postmodum vero id obtinuisse nomen quo nunc appellantur (Ἀμφιχτυόνες). (2) Ab ipso quidem Amphictyone in commune consilium vocatos tradunt hos Græci nominis populos, Ionas, Dolopas, Thessalos, Ænianas, Magnetas, Malienses, Phthiotas, Dores, Phocenses et Locros Phocidi finitimos Cnemidis montis accolas. Postea vero quam Phocenses templum diripuere, decennali jam bello confecto, mutationem etiam sensit Amphictyonum curia, siquidem Macedones locum in ea sunt adepti, Phocensium vero natio et 499ex Dorico nomine Lacedæmonii sunt ordine moti; illi ob admissum sacrilegium, hi quod opem Phocensibus tulissent, multa affecti. (3) Verum quum Galli duce Brenno Delphos adorti fuissent, præ cunctis Græcis Phocenses strenue rem gessere; quare Amphictyoniæ denuo socios esse atque in reliquis pristinam iis contigit recuperare dignitatem. Augustus deinde Imperator Nicopolitanis etiam qui ad Actium sunt, locum esse inter Amphictyones voluit; Magnetas igitur, Malienses, Ænianes et Phthiotas contribuere se Thessalis, suffragia vero quæ illorum et Dolopum fuerant (interierat enim jam Dolopum gens), ad Nicopolitanos transferri jussit. (4) Fuerunt ætate mea Amphictyones numero triginta. A Nicopoli, Macedonia et Thessalis seni; ex Bœotis vero (nam et hi priscis temporibus Thessaliæ partem tenuerunt Æolenses appellati), ex Phocensibus item et Delphis bini; (5) unus ex vetere Dorica terra. Mittunt præterea Locri qui Ozolæ appellantur, et qui e regione Eubœæ sunt, unum utrique. Unus Eubœensis; e Peloponneso ab Argis, Sicyone, Corintho et Megaris unus, et item unus Atheniensis accedit. Athenæ quidem, Delphi et Nicopolis omnes obeunt Amphictyonum conventus; ex ceteris autem quos enumeravimus populis per vices et stato temporis intervallo singulæ urbes in Amphictyonum consessum conveniunt.
6. In primo urbis ingressu continentes sunt sacræ ædes quattuor; earum una ruinosa est; vacua est altera signis et statuis; tertia Romanorum imperatorum non sane multorum habet imagines; quarta Minervæ vocatur Pronœæ (Pronææ). Signorum quod in primo templi aditu conspicitur donum Massiliensium est, magnitudine alterum, quod intus positum, superans. Massilienses Phocæensium in Ionia sunt coloni, eorum nempe hominum pars qui ex Phocæa Harpagum Medum fugere. Hi quum navali pugna Carthaginienses vicissent, occupata ea quam nunc incolunt regione ad luculentam fortunam sunt provecti. (7) Et Massiliensium quidem æneum est donum; aureum vero scutum a Crœso Lydorum rege dedicatum Minervæ. Pronœæ (Pronææ) aiebant Delphi Philomelum eripuisse. Adjunctum est Pronœæ (Pronææ) templo Phylaci sacellum herois. Hunc Phylacum inter Delphos fama proditum est auxilium ipsis tulisse Persis irruentibus. (8) In ea gymnasii parte, quæ sub dio est, densam aliquando silvam fuisse tradunt, ibique Ulyssem, quum ad Autolycum venisset, una cum Autolyci filiis venantem a sue vulnus supra genu accepisse. Flectentibus ad lævam a gymnasio ac nihilo ferme longius quam stadia tria descendentibus fluvius est Plistus nomine. Is ad Cirrham Delphorum navalem 500stationem et proximum mare defluit. (9) Rursus a gymnasio sursum ad templum tendenti ad viæ dexteram Castaliæ aqua præterfluit, suavis illa quidem potu. Fonti nomen indigenam quandam mulierem dedisse ferunt; virum alii Castalium. Panyasis autem, Polyarchi filius, in eo carmine quod de Hercule fecit, Acheloi filiam fuisse Castaliam perhibet. Sic enim de Hercule loquens scripsit:
Parnassi ut celeri pede saxa nivalia liquit,
Castaliæ tetigit juges Acheloidos undas.
Audivi etiam qui dicerent aquam illam Castaliæ Cephisi amnis donum esse. Hoc Alcæus quoque versibus mandavit in proœmio in Apollinem, et haud minimum confirmant Lilæenses, qui quum in Cephisi fontem patria quædam bellaria et alia quæ sunt more majorum tradita statis quibusdam diebus porriciant, eadem in Castalia rursus emergentia conspici dicunt. Urbs ipsa Delphis quavis ex parte in clivum resupinatur. Et eodem sane est quo oppidum situ sacrum Apollinis septum; spatio illud quidem peramplum in suprema urbis parte eminet; scindunt se illinc multifidi exitus.
CAPUT IX.
Donaria inprimis memoranda Delphis posita enumerantur — tauri æneum signum et de eo narratio — Tegeatarum donaria — Lacedæmoniorum donaria — cladem Atheniensium ad Ægospotamos ducum proditione accidisse, oraculis firmatur — equi Durii signum æneum ab Argivis dedicatum.
Jam donaria, quæcunque memoria inprimis digna visa mihi fuerunt, persequar. (2) Nam athletas et eos qui in musices certamen descenderunt, non magnæ apud plerosque æstimationis homines, non dignos judico qui accurato studio memorentur; iis vero athletis qui illustria posteris gloriæ monumenta reliquerunt, in iis quos de Eleis conscripsimus commentariis locum suum dedimus. Phayllo Crotoniatæ nulla quidem contigit Olympica palma, Pythicis vero ludis de quinquertio duas, de stadio tertiam tulit; idem navali prœlio cum Persis conflixit, quum propriam sibi navem ædificasset et in eam Crotoniatas omnes qui forte in Græcia tum peregrinabantur, imposuisset; huic inquam Delphis statua posita est. Hæc quæ de Crotoniata illo homine dicerem habui. (3) Sacram ingressis aream taurus ex ære præ oculis est, Theopropi Æginetæ opus, Corcyræorum donum. Proditum memoriæ est, Corcyræ aliquando ceteris bobus relictis taurum e pastu abeuntem contra mare mugitus edidisse; quumque idem singulis diebus faceret, bubulcum ad mare descendisse, conspexisse vero infinitum prope thunnorum numerum. (4) Quod quum indicasset Corcyræis, illi, quod thunnos capere conati operam luserant, sciscitatum Delphos misere; atque sic (ex Apollinis responso) taurum Neptuno mactant et statim post peracta sacra pisces capiunt. Donum e decima prædæ in Olympiam et Delphos mittunt. (5) Subinde sunt Tegeatarum de Lacedæmoniorum manubiis dona, Apollo et Victoria et 501indigenæ heroes, Callisto Lycaonis filia, Arcas a quo regioni nomen, et Arcadis filii Elatus, Aphidas et Azan, cumque his Triphylus; cujus mater non Erato fuit, sed Laodamea Amyclæ Lacedæmoniorum regis filia. Dedicarunt etiam Erasum, Triphyli filium. (6) Apollinem et Callisto Pausanias Apolloniata, Victoriam et Arcadis effigiem Dædalus Sicyonius, Triphylum et Azanem Samolas Arcas, Elatum, Aphidantem et Erasum Antiphanes Argivus fecit. Hæc Tegeatæ signa Delphos misere Lacedæmoniis bello captis, qui hostiliter eorum fines invaserant. (7) Sunt his e regione quæ Lacedæmonii Atheniensibus superatis dedicarunt, Dioscuri, Juppiter, Apollo, Diana, cumque his Neptunus et Aristocriti filius Lysander a Neptuno coronam accipiens; Abas (Agias?) præterea, quo vate usus est Lysander, et qui fuit prætoriæ navis gubernator Lysandro Hermon. (8) Hunc Hermonem Theocosmus Megarensis faciendum sibi sumsit, utpote in Megarensium civitatem adscriptum. Dioscuri sunt opus Antiphanis Argivi. Vatem fecit Pison e Calauria Trœzeniorum; Dameas Dianam, Neptunum et Lysandrum; Athenodorus Apollinem et Jovem; Arcades ambo ex Clitore fuerunt. (9) Sunt a tergo iis quos jam recensuimus positi qui ad Ægospotamos vel ex ipsis Spartanis vel e sociis Lysandro operam suam navarunt, Aracus et Erianthes, Lacedæmonius ille, hic Bœotius ** super Mimantem; hinc Astycrates; et Chii Cephisocles, Hermophantus, Hicesius; Timarchus et Diagoras Rhodii, Cnidius Theodamus, Ephesius Cimmerius, Milesius denique Æantides. (10) Hos Tisander fecit; sequentes Alypus Sicyonius, Theopompum Myndium, Cleomedem Samium, ex Eubœa Aristoclem Carystium, Autonomum Eretriensem, Aristophantum Corinthium, Apollodorum Trœzenium, ex Epidauro quæ in finibus Argivorum est Dionem. Hos excipiunt Axionicus Achivus ex Pellene, ab Hermione Theares, Phocensis Pyrrhias, Comon Megarensis, Agesimenes Sicyonius; Pythodotus Corinthius, Telycrates Leucadius, Euantidas Ambraciotes. Postremi sunt Epicydidas et Eteonicus Lacedæmonii. Opera hæc esse dicunt Patroclis et Canachi. (11) Ceterum cladem qua affecti sunt ad Ægospotamos Athenienses dictitant illatam sibi non justa ratione, sed prætorum suorum proditione, quos pecunia hostes corrupissent; dona enim a Lysandro Tydeum et Adimantum 502accepisse. Ejus rei testimonium ex Sibyllinis carminibus efferunt:
Ac tum Cecropidis luctum gemitusque ciebit
Juppiter altitonans, rerum cui summa potestas.
Navibus infestis mittet certamina belli,
quas dolus exitio dabit improbitasque regentum.
Alia e Musæi oraculis memorant:
Et fera tempestas urgebit Cecrope cretos
fraude ducum; sed certa aderunt solatia victis.
* * ........ pœnasque exsolvent.
Et hæc quidem hactenus de pugna illa dicta sint. (12) Nam ejus etiam prœlii, quod super Thyrea inter Lacedæmonios et Argivos commissum est, ancipitem eventum fore eadem Sibylla prædixerat. Sed Argivi secum præclarius quam cum hostibus actum rati, æneum equum, scilicet Durium [Thyreaticum?] istum, Delphos miserunt, ab Antiphane Argivo fabricatum.
CAPUT X.
Signa ex decima Marathoniæ pugnæ dedicata — donaria Argivorum — Tarentinorum donaria et de urbe Tarento ex oraculo condita narratio — de Tarante.
In basi quæ est subter (prope?) equum Durium inscriptio indicat, signa ex decima Marathoniæ pugnæ dedicata. Ea sunt Minerva et Apollo, et ex iis qui imperium gesserunt Miltiades, ex iis vero qui heroum nomine celebrantur, Erechtheus, Cecrops et Pandion; Celeus etiam et Antiochus, quem suscepit Hercules ex Meda Phylantis filia; tum Ægeus et de Thesei filiis Acamas: hi etiam tribubus Atheniensium ex Apollinis Delphici oraculo cognomina dedere: porro Melanthi filius Codrus, Theseus et Phyleus; ab his tamen non acceperunt tribus nomina. Atque hos quidem, quos percensuimus, Phidias fecit, et omnino de Marathoniæ pugnæ decima sunt. Antigonum postea et ejus filium Demetrium ac simul Ptolemæum Ægyptium Delphos miserunt; hunc benevolentia adducti, illos metu. (3) Sunt non procul ab illo equo alia etiam donaria Argivorum, ii videlicet duces qui Polynicis partes secuti Thebas oppugnatum iere, Adrastus Talai, Tydeus Œnei filius, Prœti etiam nepotes, Capaneus Hipponoi et Eteoclus Iphis filius, Polynices item et Hippomedon ex Adrasti sorore genitus. Positus est illic Amphiarai etiam currus: in eo Baton stat Amphiarai auriga et eidem etiam generis necessitudine conjunctus: eorum postremus est Halitherses. (4) Opifices horum fuere Hypatodorus et Aristogiton. Dedicatos Argivi dicunt de manubiis ejus victoriæ, qua ipsi ad Œnoen Argolicæ terræ urbem Atheniensibus adjuvantibus de Lacedæmoniis potiti sunt. Ex eadem, opinor, pecunia eos etiam dedicarunt Argivi, qui sunt a Græcis Epigoni (posteri) appellati. Eorum enim sunt ibi positæ imagines, Sthenelus et Alcmeon ætatis causa, ut mihi quidem videtur, Amphilocho 503præpositus. His adjuncti Promachus, Thersander, Ægialeus et Diomedes. Inter Diomedem et Ægialeum medius est Euryalus. (5) Sunt ex adverso aliæ statuæ. Eas miserunt Argivi quum in Messeniis restituendis Thebanos et Epaminondam juvissent. Statuis his repræsentantur heroes: Danaus regum Argivorum longe potentissimus, Hypermnestra utpote sola inter sorores manibus pura, prope eam Lynceus et omne sequens eorum genus, quod ad Herculem et altius etiam ad Perseum adscendit. (6) Jam Tarentinorum equi ænei et captivæ feminæ dona sunt, quæ Messapiis (barbara gente, finitimis suis) victis miserunt; Ageladæ sunt Argivi opera. Tarentum quidem coloniam Lacedæmonii deduxere duce Phalantho Spartano. Huic coloniam deducturo Delphis oraculum redditum est, quum ex æthra pluviam animadvertisset, tunc se agri et urbis compotem fore. (7) In præsenti tamen neque ipse responsum commentatus, neque quenquam interpretum consulens, classe in Italiam applicuit. Ibi quum Barbaros vicisset, neque tamen vel urbe vel agro ullo potiri posset, oraculi ei in mentem venit memoria, ac sibi quod fieri nullo pacto posset dei voce significatum suspicari cœpit; quod scilicet nunquam eventurum esset ut puro serenoque cœlo (quam æthram Græci vocant) plueret. Hunc uxor animum despondentem (consecuta enim domo fuerat) amanter multis modis solabatur, et ejus aliquando caput genibus sustentanti, dum pediculos legit, lacrimæ præ mariti amore ob adversos ejus casus et irritam spem mulieri obortæ. (8) Quare effusius flens viri caput perfudit. Tunc primum evolutæ sunt oraculi ambages: Æthra enim uxori nomen erat. Ea itaque nocte quæ diem illum consecuta est, Tarentum, barbarorum urbem maritimam maximam et opulentissimam, cepit. Tarantem quidem heroem Neptuni et indigenæ Nymphæ filium fuisse dicunt; ab eo vero nomen impositum et urbi et flumini. Eodem enim fluvius quo urbs nomine vocatur Taras.
CAPUT XI.
De Sicyoniorum thesauro Delphis et Cnidiorum donariis — Siphniorum thesauro — de Liparæis — Thebanorum, Atheniensium et Potidæatarum thesauris — porticu ab Atheniensibus exstructa et aliis donariis.
Proximum est Tarentinorum dono Sicyoniorum thesaurus, verum pecunia neque in eo, neque in thesauro alio quoquam Delphici templi ulla est. Cnidii etiam signa Delphos attulerunt, Triopan Cnidi conditorem, equo adstantem; Latonam, Apollinem et Dianam sagittis Tityum petentes, saucio illum jam corpore. Hæc juxta Sicyoniorum thesaurum sunt. (2) A Siphniis etiam factus est thesaurus ob causam hujuscemodi. Siphniorum insula aurifodinas habebat, de quarum proventu jussit Apollo sibi decimam 504offerri. Illi autem thesauro condito decimam aliquamdiu offerebant; postea vero quum præ avaritia tributum solvere omisissent, maris alluvie metalla prorsus abolita sunt. (3) Statuas etiam Liparæi Tyrrhenis navali prœlio victis dedicarunt. Liparæi ipsi Cnidiorum colonia fuerunt, cujus ducem hominem Cnidium Pentathlum nomine fuisse Antiochus Syracusanus Xenophanis filius in Siciliensi historia scriptum reliquit. Addit, Cnidios ex ea urbe, quam ad Pachynum Siciliæ promontorium condiderant, ab Elymis et Phœnicibus bello pulsos insulas illas occupasse sive desertas adhuc, sive ejectis prioribus colonis, quæ secundum Homerica carmina nostra etiamnum ætate Æoli nuncupantur. (4) Earum unam, cui Lipara nomen, urbe condita incoluerunt; Hieram vero et Strongylen et Didymas ad arationes reservarunt navibus in eas agri colendi causa transmittentes. In Strongyle cernere est ignem e terra prorumpentem; in Hiera quoque ignis e summo insulæ promontorio sponte sua accensus evomitur; ibidem ad mare balnea sunt ad usum idonea, si quidem mitioris aquam temperaturæ nancisceris; nam alias ea præ nimio fervore incommodior in eam descendentibus esse solet. (5) Dedicarunt Thebani etiam et Athenienses ob res in prœliis bene gestas thesauros. De Cnidiis non habeo dicere num propter victoriam aliquam, an vero suas opes ostentandi causa thesaurum ædificarint. Nam Thebani Leuctricæ pugnæ, Athenienses victoriæ de iis, qui ad Marathonem una cum Datide escenderunt, reportatæ thesauris dedicatis memoriam exstare voluerunt. Cleonæi quum pestilentia nihil minus quam Athenienses laborassent, oraculi Delphici monitu Soli adhuc orienti caprum immolarunt, ac deinde quum invenissent mali liberationem, æneum caprum Apollini miserunt. Sunt pone Potidæatarum Thraciæ et Syracusanorum thesauri; hi cladem Atheniensium insignem, illi pietatem in deum suam thesauris collocandis testificati sunt. (6) Porticum etiam Athenienses de manubiis, quas tum Peloponnesiis, tum vero eorum sociis Græci nominis eripuerant, dedicarunt. Affixa etiam sunt extrema navium ornamenta et scuta ænea. Inscriptio vero, quæ in iis legitur, civitates enumerat de quibus manubiarum primitias misere Athenienses, Eleos, Lacedæmonios, Sicyonem, Megara, Pellenenses Achæorum, Ambraciam, Leucadem, ipsam denique Corinthum. De navalibus hisce prœliis sacrificatum etiam esse dicit Theseo et Neptuno in Rhio quod vocant. Ceterum inscriptio hæc spectare mihi videtur Phormionem, Asopichi filium, ejusque res gestas.
CAPUT XII.
De Herophile Sibylla ejusque carminibus et oraculis — Marpesso urbe — continuatur de Herophile narratio — de Sibylla Cumana, Demo dicta — Hebræorum femina fatidica, Sabba, et Phaenni ac Peleadibus fatidicis — viris fatidicis.
Saxum illic eminet, in quo narrant Delphi stetisse et oracula cecinisse Herophilen nomine, cognomine Sibyllam * priorem. Hanc vetustissimam omnium fuisse comperi, 505quam Græci e Jove et Lamia Neptuni filia natam ferunt primamque omnium mulierum oracula cecinisse et ab Afris Sibyllam (?) nominatam fuisse. (2) Herophile vero altera priore quidem recentior, videtur tamen et ipsa vixisse ante bellum Trojanum. Prædixit enim oraculis suis ad Asiæ et Europæ perniciem Spartæ Helenam educatum iri, propter quam futurum esset ut Ilium everteretur a Græcis. Ejus feminæ hymni in Apollinem Delii mentionem faciunt; ipsa vero se non Herophilen solum, sed Dianam etiam suis versibus vocat: est ubi uxorem se, et ubi vel sororem, vel filiam Apollinis esse dicit. (3) Sed hæc scilicet furens et divino afflatu perculsa cecinit. Alibi vero immortali matre (Idæarum scilicet Nympharum una), patre homine se natam dixit, hisce versibus:
Inter utrumque sequor medium divasque hominesque,
Nympha immortali sata, cetophago genitore.
Ida meæ matri patria est, mihi patria rubra
Marpessus, matri quæ sacra, amnisque Aidoneus.
(4) Exstant autem adhuc in Ida Troica Marpessi urbis vestigia, in iisque incolæ circiter sexaginta. Tota est circa Marpessum terra subrufa et mire torrida. Quocirca quod Aidoneus amnis modo se subter terram abdat, modo rursus emergat, ac ejusmodi sæpius repetitis vicibus postremo penitus occultetur, ad Idæ montis naturam arbitror referendum, quod rarum est ac pertenue solum et multis cuniculis cavernosum. Abest ab Alexandria quæ est in Troade, Marpessus stadia ducenta et quadraginta. (5) Et Herophilen quidem qui Alexandriæ degunt Apollinis aiunt Sminthei ibi fuisse ædituam; de Hecubæ autem somnio vaticinatam esse ea quæ scimus evenisse. (6) Magnam vitæ partem egit hæc Sibylla Sami; sed Clarum etiam, quæ Colophoniorum urbs est, venit, et Delum et Delphos; ac Delphis quidem in eo de quo diximus saxo stans vaticinia edebat sua. Mors ei in Troade contigit; ejus est sepulcrum in Sminthei luco incisis columnæ elegis:
Illa ego sum Phœbi interpres non vana Sibylla,
hic quæ marmoreo contineor tumulo,
vocalis quondam, æternum nunc muta puella,
heu nimis hac fati compede pressa gravi.
Mercurio tamen et Nymphis sociat a quiesco,
Phœbo quod fuerim grata, ferens pretium.
Juxta sepulcrum erectus est Mercurius e lapide figura quadrangula. Ad lævam aqua in conceptaculum delabitur, ubi Nympharum signa sunt. (7) Erythræi (de Herophile enim hi acerrime Græcorum omnium certant) Corycum montem 506et in eo antrum ostendunt, in quo natam Herophilen dicunt. Parentes ejus fuisse Theodorum pastorem indigenam et Nympham, cui fuerit cognomen Idææ. Cognominis non esse aliam rationem, quam quod condensa arboribus loca idas tunc homines appellarint. Versum quidem de Marpesso deque Aidoneo flumine eximunt Erythræi ex Herophiles carmine. (8) Eam vero quæ post hanc similiter oracula edidit, Cumanam ex Opicis fuisse ac Demo nominatam, Hyperochus vir Cumanus scripsit. Ejus tamen feminæ prædictionem omnino nullam Cumani quam cuiquam ostenderent habuere; ostendunt tantum urnulam in Apollinis templo lapideam, in qua Sibyllæ ossa condita referunt. (9) Post hanc Demo fatidica femina inclaruit apud Hebræos qui supra Palæstinam sunt, Sabba nomine, quam Berosso patre, matre Erymanthe genitam tradunt. Hanc alii Babyloniam, Ægyptiam alii Sibyllam vocant. (10) Phaennis vero hominis in Chaonibus regnantis filia, et Peleæ (columbæ) apud Dodonæos vaticinia quidem ex deo ediderunt et ipsæ Sibyllæ tamen non fuerunt ab hominibus vocitatæ. Phaennidis certe ætatem inquirere et vaticinia colligere * iisdem enim temporibus exstitit quibus regnum Antiochus (I, Soter) capto Demetrio occupavit. Peleades vero Phemonoe fuisse dicunt ætate superiores et mulierum omnium primas versus illos decantasse:
Juppiter est, fuit, atque erit; o bone Juppiter alme.
Tellus dat fruges, Tellurem dicite matrem.
(11) Inter viros autem vates numerantur Euclus Cyprius, Athenienses Musæus Antiophemi filius, Lycus Pandionis, et ex Bœotia Bacis, quem Nympharum instinctu divinasse credunt. Horum omnium vaticinia, præterquam Lyci, perlegi. Et hæc quidem de feminis et viris quibus ad hunc usque diem divinandi scientia divinitus contigit, memoriæ prodita sunt. Insequentibus dehinc seculis credi facile potest alios ejusmodi homines non defuturos.
CAPUT XIII.
Donaria Delphis posita porro enumerantur — de bisontum, Pæonicorum taurorum, venatione — de Andriorum, Phocensium, Pharsaliorum, Macedonum, Corinthiorum, Thebanorum et Phliasiorum donariis — Mantinensium donarium et de Herculis cum Apolline pugna de Tripode narratio — de Græcorum ob pugnam Platæensem et Tarentinorum donario.
Bisontis vero Pæonici tauri caput ex ære fabricatum Dropion Deontis (Audoleontis) filius, Pæoniorum rex, Delphos misit. Bisontes belluarum omnium vivi difficillime capiuntur; nullæ enim sunt adeo valide plagæ quæ irruentis feræ impetum sustineant. Ejus venatio ita comparatur: supinum deligunt locum et in convallem declivem; eum prævalido septo undique muniunt; clivum deinde et proximam clivo planitiem recentibus boum coriis insternunt; recentium si non suppeditarit copia, arida aspersione olei lubricant. (2) Deinde in equis exercitatissimi 507homines bisontes intra illum ambitum cogunt; qui in primis statim coriis lapsi de clivo in præceps ad imam usque planitiem devolvuntur, illic initio neglecti relinquuntur; quarto vero vel quinto ad summum die, ubi plurimum ferociæ fames et fatigatio abstulit, (3) qui eos mansuefaciendi artem callent, jacentibus adhuc pineas nuces, dempto antea cortice, apponunt; alium enim cibum nullum bellua tunc appeteret; postremo vinculis districtos abigunt. Et ad hunc bisontes modum capiuntur. (4) Ex adverso bisontis capiti æneo statua est loricam induta et supra loricam chlamydem; positam aiunt Delphi ab Andriis Andreo suæ gentis auctori. Apollinis, Minervæ et Dianæ signa Phocensium dona sunt de victis Thessalis sempiternis hostibus suis, et finitimis illis quidem præterquam ex ea parte qua a Phocide dirimuntur, Locris Epicnemidiis interjectis. (5) Dedicarunt etiam Thessali qui ad Pharsalum sunt, et Macedones qui sub Pieria Dion urbem incolunt, tum vero Cyrenæi Græci nominis in Libya; currum hi et in curru signum Ammonis; Macedones vero ex Dio Apollinem cervam prensantem; Pharsalii Achillem equo insidentem, et Patroclus cursu equum comitatur. Corinthii quoque Dores thesaurum ædificarunt, et in eo aurum a Lydis acceptum repositum est. (6) Herculis signum donum est Thebanorum de bello quod cum Phocensibus gestum Sacrum appellant. Sunt etiam æneæ effigies, quas iidem posuerunt Phocenses, fuso altero congressu Thessalorum equitatu. Phliasii Delphos portarunt æneum Jovem et cum Jove Æginæ simulacrum. Ex Arcadum Mantinea Apollo æneus est non procul a Cyrenæorum thesauro. (7) Hercules et Apollo tripodem prensitant, ac de eo jam sunt pugnam commissuri; sed Latona et Diana Apollinis, Minerva Herculis iram leniunt. Hoc ipsum etiam fuit Phocensium donum ejus temporis quo ipsos contra Thessalos Tellias Eleus duxit. Signa cetera Diyllus et Amyclæus communi opera fecerunt; Minervam et Dianam Chionis elaboravit. Fuisse hos opifices dicunt Corinthios. (8) Tradunt Delphi venienti ad oraculum Herculi Amphitryonis filio, Xenocleam dei interpretem responsum dare recusasse, quod cæde Iphiti erat pollutus. Ibi sublatum e templo tripodem Herculem foras asportasse, antistitem vero tum dixisse:
Heracles alius Tirynthius, haudque Canobeus.
Nam prius jam Ægyptius Hercules Delphos venerat. Tum vero Amphitryonis filius tripodem Apollini reddidit, et quicquid voluit a Xenoclea didicit. Hinc poetæ sumpto argumento 508canunt Herculis cum Apolline de tripode pugnam. (9) Commune fuit Græcorum de Platæensi prœlio donum aureus tripos draconi impositus æneo; æs adhuc manet ex eo donario integrum, non item tamen etiam aurum Phocensium duces intactum reliquerunt. (10) Tarentini etiam de Peucetiis barbaris decimam Delphos miserunt. Signa elaborarunt Onatas Ægineta et Calynthus (?) ..... equestres et pedestres sunt imagines, Opis rex Iapygum Peuceliis auxilium ferens; atque hic quidem in pugna interempto persimilis, qui vero jacenti adstant, Taras heros est et Phalanthus Lacedæmonius, et haud procul a Phalantho delphinus. Ante enim quam in Italiam perveniret, naufragium in Crisæo mari passum Phalanthum et a delphino in litus evectum esse tradunt.
CAPUT XIV.
Bipennes Delphis dedicatæ — de Cycno et Tene narratio — de Græcorum, qui contra Persas pugnarunt, donariis ac de Themistoclis donariis a Pythia repudiatis — Delphorum donario — Phrynes signo.
At bipennes Periclytus Euthymachi filius, Tenedius, ob veterem dedicavit traditionem. Cycnum aiunt Neptuni fuisse filium et regnasse Colonis; oppidum hoc Troadis fuit e regione Leucophryis insulæ. (2) Filiam is habuit Hemitheam et Tenen filium ex Proclea Clytii filia, Caletoris illius germana sorore, quem ab Ajace in Iliade interfectum memorat Homerus, quum faces in Protesilai navem immitteret. Proclea mortua alteram Cycnus uxorem duxit Phylonomen, Cragasi filiam. Ea quum in privigni incidisset amorem, repulsam ægre ferens Tenen ficta calumnia apud virum criminata est suum, quod ille invitam constuprare conatus esset. Mendacio captus Cycnus juvenem cum sorore in arcam inclusos in mare abjicit. (3) Incolumes illi in insulam exponuntur, cui quum ante Leucophrys nomen fuisset, de Tenæ nomine nunc Tenedus est appellata. Sed Cycnus, qui non in omne tempus fraudem ignoravit, ad filium navigavit, ut suam veri ignorantiam confessus veniam peccati posceret. Quum itaque ad insulam appulisset et ad saxum sive arboris truncum navem religasset, Tenus ira impulsus bipenni retinacula abscidit. Ex eo in proverbii consuetudinem venit, ut quicquid quivis præfracte negarit, id Tenedia bipenni præcidisse dicatur. Tenen ipsum pro patria propugnantem ab Achille occisum esse Græci dicunt. Tenedii insequentibus dein seculis ob virium imbecillitatem se Alexandrinis, qui in Troade continenti sunt, contribuerunt. (5) Jam Græci qui contra Persarum regem bellarunt, Jovem in Olympia æneum, Apollinem Delphis de victoria navali ad Artemisium et Salaminem 509dedicarunt. Aiunt etiam Themistoclem Delphos profectum Apollini Medorum exuvias attulisse; percontantem vero nunquid intra templum ea dona locaret, jussisse Pythiam ut eas omnino extra fani limen auferret. Versus responsi hanc rem spectantes hi sunt:
In templo pulchras nostro ne figite Persei
exuvias, subito sed vestras mittite in ædes
(6) Cum admiratione certe causa quæri potest, cur ab uno Themistocle oblata dona de Medis accepta deus non habuerit. Sunt enimvero qui Persica omnia spolia itidem repudiaturum fuisse credant, si ut a Themistocle, sic a ceteris, antequam dedicarentur, nunquid sibi ea vellet offerri, quæsitum esset. Non desunt qui dicant Apollinem, quum præsciret supplicem ad regem Persarum iturum Themistoclem, idcirco sibi dona illa dedicari prohibuisse, ne dedicanti odium, quo in eum Persæ flagrabant, perpetuum redderetur. Hanc Barbarorum in Græciam irruptionem prædictam Bacidis oraculis invenias; ante etiam ab Euclo ea de re carmina edita sunt. (7) Delphorum est ipsorum prope aram maximam donum lupus æneus. Hominem quendam aiunt se cum sacra pecunia quam compilasset abdidisse in ea Parnassi parte, quæ maxime esset silvestribus arboribus condensa; lupum vero in dormientem impetu facto illum occidisse, ac deinde quotidie cum ululatu solitum urbi appropinquare. Id quum nonnisi divinitus fieri existimare homines cœpissent, feram secuti aurum sacrilegio ereptum repererunt et lupum ex ære dedicarunt. Phrynes inauratam statuam elaboravit Praxiteles, unus et ipse de mulieris amatoribus; dedicata vero ab ipsa Phryne est statua.
CAPUT XV.
Varia donaria Delphis dedicata porro enumerantur — oraculum, quod Phaennis de Gallorum expeditione protulit — Atheniensium donarium — Cyrenæorum donarium, et de Batto loquelam recuperante.
Quæ huic adjuncta sunt Apollinis signa, alterum Epidaurii qui sunt in Argivorum finibus de Medorum manubiis, alterum Megarenses victis ad Nisæam Atheniensibus posuerunt. Bucula a Platæensibus dedicata ejus est temporis monumentum, quo intra suos fines cum reliquis Græcis Mardonium Gobryæ filium ulti sunt. Sunt alia rursus duo Apollinis signa, Heracleotarum alterum qui ad Euxinum Pontum sunt, Amphictyonum alterum de multa, quam Phocensibus irrogarunt ob id quod sacrum solum coluissent. (2) Est apud Delphos huic Apollini cognomen Sitalcas (frumentum arcens sc. ab agris sacris), magnitudine quinque et triginta cubitorum. Sunt illic duces Ætolorum, Dianæ præterea et Minervæ duoque Apollinis signa, ab Ætolis dedicata de Gallis pugna superatis. Gallorum quidem exercitum ex Europa in Asiam ad urbium 510perniciem transmissurum prædixit in oraculis suis Phaennis ætate una antequam res gereretur:
(3) Hostilis Gallorum acies tunc milite multo
littora complebit; transmissis fluctibus Helles
vastabit populans Asiam. Sed di graviora
intentant illis, pelagi prope cærula sedes
qui posuere suas. Sed enim his quoque Juppiter ipse
auxilio clari mittet tauri generosam
progeniem, tristi quæ sternet funere Gallos.
Tauri filium dixit Attalum Pergami regem, quem ipsum tauricornem etiam oraculum nominavit. (4) Equitatus duces equis insidentes fusis equestribus Atheniensium copiis Apollini statuerunt Pheræi. (3) At palmam æneam dicarunt Athenienses, cum Minervæ arbori insistentis signo inaurato, duplicis victoriæ monumentum qua uno eodemque die potiti sunt ad Eurymedontem, pedestri acie et navali pugna prospere in ipso flumine commissa. A multis ejus signi partibus quum aurum revulsum vidissem, (5) culpam ego in homines improbos sacrilegos conferebam priusquam ex Atticarum rerum commentario, quem scripsit Clitodemus, eorum qui literis res Atticas mandarunt vetustissimus auctor, cognovissem, comparata ab Atheniensibus classe ad Siciliensem expeditionem magnum corvorum numerum Delphos convolasse irruentesque in illud signum aurum rostris avellisse. Additum est ibidem, hastam, noctuas et caryotas, quæ in palma illa ad palmularum similitudinem factæ fuerant, eosdem illos corvos abrupisse. (6) Sed alia etiam prodigia idem commemorat Clitodemus, quæ ne in Siciliam Athenienses navigarent interdicebant. Cyrenæi Delphis Batti statuam posuerunt in curru, quod is ex Thera eos in Africam classe deduxisset. Auriga currus est Cyrene. In curru Libya Batto coronam imponit. Opus fecit Amphion, Acestoris filius, Cnosius. (7) Deducta jam Cyrene colonia Battus vocis hujusmodi medelam reperisse dicitur: Cyrenæorum terram obiens, in extremis ejus partibus adhuc desertis leonem conspexit; re improvisa territus magnum et clarum necessitate cogente sustulit clamorem. Non longe a Batti statua Apollinem alium Amphictyones dedicarunt de multa, quam Phocensibus ob noxam in deum commissam irrogarunt.
CAPUT XVI.
Reliquiæ donariorum regum Lydiæ, Alyattis crater — de umbilico Delphico orbis terrarum medio, et Lacedæmoniorum atque Ætolorum donariis — Elyriorum aliorumque — Liparæorum donariis — primo omnium donario Delphico.
E donariis quæ reges Lydorum miserunt, reliquum jam nihil est præter ferream Alyattis crateræ basin. Eam fecit Glaucus Chius, qui primus ferri artem ferruminandi excogitavit: itaque lamina unaquæque hujus basis laminæ alii non fibulis vel clavis juncta est, sed sola conglutinatio 511eas continet, atque hæc ferro pro vinculo est. (2) Forma autem basis turrem maxime refert, quæ ab ima parte latiore in obtusum surgit fastigium. Latus unumquodque non continenti ferro clauditur, sed distinctum est in transversas e ferro zonas, ut gradus in scala se attollentes: eæ vero laminæ ferreæ, quæ recta in altum assurgunt, summa sui parte sunt extrorsum resupinatæ. Atque hæc fuit illius crateræ sedes. (3) Jam qui a Delphis Umbilicus vocatur, e candido marmore, esse eum aiunt. medium terræ universæ punctum. Congruunt cum hac opinione quæ in quodam carmine cecinit Pindarus. (4) Lacedæmoniorum illic donum est Calamidis opus, Hermione, Menelai filia, conjux Orestis Agamemnone nati, quum prius tamen nupta fuisset Neoptolemo, Achillis filio: eam Calamis fecit. Eurydamo statuam, quod eo duce contra Gallorum exercitum pugnarunt, Ætoli posuerunt. (5) Exstat adhuc in Cretæ montibus urbs Elyrus. Ea civitas capellam æneam Apollini donum misit. Lac præbere videtur infantibus Phylacidæ et Philandro. Liberos fuisse eos Elyrii dicunt Apollinis et nymphæ Acacallidis; cum ea congressum Apollinem in urbe Tarrha et Carmanoris domo. (6) Carystii ex Euboea bovem et ipsi æneum Apollini statuerunt de Persica victoria. Boves quidem et Carystii et Platæenses idcirco dedicarunt, opinor, quod Barbaris repulsis et fortunam suam constabiliverunt, et libero solo terram arare potuerunt. Ducum effigies et cum iis Apollinem et Dianam Ætolorum gens, Acarnanibus finitimis suis debellatis, dedicarunt. (7) Incredibile prope dictu est quod Liparæis contra Tyrrhenos rem gerentibus evenisse audivi. Etenim Liparæos cum Tyrrhenis paucissimarum navium classe confligere Pythia jusserat. Quinque igitur triremes contra eos deducunt. Hi vero, quum se Liparæis haudquaquam inferiores navalibus rebus fore confiderent, pari navium numero contra egrediuntur. Verum et his potiuntur Liparæi et aliis quinque deinceps in ipsos emissis; quid? tertio parem navium numerum itemque quarto in potestatem redegerunt. In hujus rei memoriam Apollinis signa pari numero superatis a se navibus dicarunt. (8) Echecratides homo Larisæus Apollinem parvum dedicavit; hunc Delphi dicunt antiquissimum esse ac primum donariorum omnium.
CAPUT XVII.
Donarium Sardorum — de insula Sardinia, ejusque denominatione et incolis — de Aristæo — urbibus in Sardinia conditis — insula Cyrno seu Corsica — insulæ Sardiniæ natura, cœlo et animalibus — de risu Sardonio.
Barbari qui ad occidentem Sardiniam insulam incolunt, statuam ejus a quo ipsi nomen acceperunt ex ære Delphos miserunt. (2) Est ipsa Sardinia magnitudine et felicitate cum iis quæ maxime celebrantur insulis comparanda. Νomen ejus priscis temporibus quodnam fuerit patria lingua, compertum non habeo. Qui illuc e Græcis commercii causa 512adnavigarunt, Ichnussam, quod formam habeat humani vestigii (ἴχνους), insulam vocarunt. Longitudo ejus est stadiorum mille et centum et viginti, latitudo ferme viginti et quadringentorum. (2) Primi in eam transmigrasse navibus Libyes dicuntur duce Sardo filio Maceridis, qui Herculis cognomine apud Ægyptios et Libyes insignis fuit. Huic Maceridi nihil illustrius ad memoriam contigit quam quod venit aliquando Delphos. Sardus vero dux fuit Libyum, qui in Ichnussam trajecerunt, ac nomine mutato de Sardo hoc insula appellata est. Non tamen indigenas ejecit ea Libyum manus, sed in domiciliorum societatem recepti ab indigenis sunt novi inquilini; atque id necessitate magis quam benevolentiæ gratia. Urbes certe non plus Libyes tunc quam in ipsa insula genitus populus norant condere; dispersi in tuguriis et speluncis, ut sua cujusque sors tulerat, habitabant. (3) Aliquot annis post Libyas e Græcia in insulam eam venerunt qui Aristæi ductum et auspicia secuti fuerant. Apollinis et Cyrenes nymphæ fuisse filium Aristæum tradunt; eum ob Actæonis casum acri confectum dolore ac Bœotiæ jam et Græciæ toti infensum in Sardiniam migrasse. (4) Sunt qui putent eodem tempore Dædalum Cretensium arma metuentem, Camico aufugisse, ac coloniæ in Sardiniam deducendæ consortem Aristæo fuisse. Probari vero nulla ratione possit, Aristæo, quicum nupta erat Cadmi filia Autonoe, Dædalum, qui eadem fuit ætate qua Thebis regnavit Œdipus, potuisse vel coloniæ vel alius cujusquam rei participem esse. Verum neque hæc manus oppidum ullum condidit, propterea, puto, quod erat numero et viribus minor quam quantum sat esset ad novam civitatem constituendam. (5) Post Aristæum Iberi in Sardiniam transmiserunt duce Norace, a quibus Nora urbs condita est. Et hane primam hujus insulæ fuisse urbem memorant. Filium Noracem fuisse dicunt Mercurii et Erytheæ Geryone natæ. Quarta inquilinorum pars Iolao duce in Sardiniam contendit e Thespiensibus et Attica terra. Hi Olbiam urbem condunt, seorsum vero Athenienses Ogrylen, vel translato ab aliqua de Atticis curiis nomine, vel quod unus de classis ducibus Ogrylus fuerit. Hac ipsa etiam ætate in Sardinia vici manent qui Iolaia nuncupantur; et ab incolis honores Iolao habentur. (6) Post Ilium eversum ex Trojanis et alii profugerunt et ii qui cum Ænea incolumes evaserunt. Horum pars una acti tempestatibus in Sardiniam, Græcis qui ante illic consederant permisti sunt. Quo minus vero cum Græcis et Trojanis Barbari bello confligerent, id primum vetuit quod belli apparatu neutra pars alteri cedebat; deinde Thorsus fluvius qui medius præterfluens territoria ipsorum disterminabat, utramque aciem transmittere metuentem coercebat. (7) Multis post annis Libyes majore classe in Sardiniam appulsi Græcosque bello adorti, omnes ad internecionem exciderunt, vel certe quam paucissimos 513reliquos fecere; Trojani vero in montanam insulæ regionem confugerunt, ubi montes præacutis vallis et pendulis rupibus impervios incolentes Iliensium nomen etiamnum retinent, facie illi quidem, armatura totaque victus ratione Afris persimiles. (8) Abest non longe a Sardinia insula Corsica ab inquilinis e Libya, a Græcis Cyrnus nominata. Ex hac non parva utique manus seditione pulsi in Sardiniam transiere et occupatam ibi partem regionis montanæ incoluerunt; a Sardis tamen patrio ipsorum nomine Corsi appellantur. (9) Carthaginienses quum essent maritimis rebus præpollentes, omnes Sardiniæ incolas præter Ilienses et Corsos subegerunt; nam illos quominus potuerint in potestatem redigere, prærupti et muniti montes obstiterunt. Condiderunt in ea insula Pœni urbes duas, Caralin et Sylcos. Quum vero Carthaginiensium socii sive Libye sive Iberi, orta de spoliis controversia, ira in Pœnos exarsissent, facta secessione et ipsi domicilia in excelsis insulæ jugis sibi posuere, eos patria lingua sua Balaros Corsi appellarunt, quod eodem nomine exules vocant. (10) Atque hæ quidem gentes et in eas quas diximus divisi urbes Sardiniam incolunt. Ejus ora quæ est ad Aquilonem et Italiæ littora conversa, in montes consurgit invios, quorum extremitates aliæ alias contingunt; adnavigantes vero opportunis accipit stationibus. E proximis montium jugis prævalidi et incerti ventorum flatus in mare irruunt. (11) Sunt et alii interius montes multo ascensu faciliores; sed inter eos plerumque turbidus et pestilens intercluditur aer. In causa est sal qui ibi cogitur, et prægravis ac violenter incumbens Auster. Obstant præterea præalti montes, qui versus Italiam sunt, quominus a Septentrionibus flantes venti cœli et terræ vaporem æstate tempestivo frigore leniant. Existimant alii Corsicam insulam, quæ a Sardinia non amplius quam octo stadia lato mari divideretur, excelsis se undique montibus attollentem Favonio et Aquiloni obtendi, quominus eorum in Sardiniam flatus pervadant. (12) Serpentes neque hominum generi infensi, neque veneni expertes, aut lupi uspiam in ea insula gignuntur. Arietes quidem magnitudine nihilo aliis præstant, tali propemodum specie qualem silvestris arietis aliquis ex Æginetica plastica finxerit; pectore tantum hispidiore sunt quam ut cum Ægineticis operibus comparari queant; cornua in capite gerunt non recto statu divaricata, sed protinus secundum aures in gyrum retorta; velocitate feras omnes anteeunt. (13) Eadem insula venenorum letalium, si unam plantam exceperis, est expers. Herba ista perniciosa, apio persimilis est; qui eam comederint, ridentes emori dicuntur. Ex eo Homerus aliique post eum Sardanium eum dixerunt risum, 514qui in re minime commoda et mente parum sana ederetur. Gignitur circa fontes maxime, nec tamen cum ipsis aquis veneni naturam communicat. Ac deSardinia quidem sermonem huic de Phocensium rebus commentario inseruimus, quod perexigua adhuc ad Græcos ejus insulæ notitia pervenit.
CAPUT XVIII.
Calliæ Atheniensis et Achæorum donarium — urbis Phanæ obsidio et expugnatio — Rhodiorum et Ambraciotarum — Orneatarum — Tisagoræ donarium e ferro elaboratum — Elatensium et Massaliotarum donaria — Ætoliæ signum, Ætolorum et Gorgiæ Leontini donarium.
Equus deinde Sardi statuæ proximus est, quem Callias Atheniensis Lysimachidæ filius se dedicasse testatur, is qui de Marathonia præda privatim sibi opes comparavit. Achæi Minervæ signum posuerunt, Ætoliæ urbe per obsidionem expugnata cui nomen Phana. Quum obsidionis tempus duceretur, neque ulla urbis capiendæ ratio iniri posset, qui missi fuerant Apollinem sciscitatum hujusmodi responsum acceperunt:
(2) Qui Pelopis terras quique arva tenetis Achivûm,
Pytho venistis scitatum, qua ratione
urbs obsessa jugum accipiat: curæ vobis sit
observare, bibant quantum qui mœnia servant.
Sicque Phana imperium vestrum turrita subibit.
(3) Hoc oraculum quidnam sibi vellet quum non intelligerent, soluta obsidione domum retro navigare decreverant. Hostem plane contemnebant et alii qui obsidebantur et mulier quædam ad proximum fontem aquatum e portis egressa est. Eam militum globus excursione facta captivam in castra pertrahunt. Docentur ab ea Achæi oppidanos noctu ex eo fonte aquam haustam suis dividere, neque eos ad sitim levandam aliud quicquam præsidii habere. Conturbato itaque fonte oppidum Achæi capiunt, (4) Rhodii Lindi incolæ prope hanc Minervam Apollinis signum statuerunt. Dedicarunt etiam Ambraciotæ æneum asinum, victis nocturna pugna Molossis. Nam quum in illos noctu insidias disposuissent Molossi, asinus, qui forte ex agro in oppidum agebatur, asellam insectans eum multa lascivia vehementem ruditum sustulit. Ipse etiam agaso per tenebras obscura et incondita voce inclamabat. Injecit ea res tantam Molossis trepidationem, ut statim insidiarum locum deseruerint. Eos Ambraciotæ detecta fraude noctu invadentes prœlio superant. (5) Orneatæ qui sunt in Argolica terra quum Sicyoniorum bello premerentur, votum Apollini nuncuparunt, si hostibus repulsis patriam periculo liberare potuissent, quotidianam se illi pompam Delphis exsequuturos et hostias generis numerique haud scio cujus et quanti immolaturos. Verum quum Sicyonios prœlio vicissent, pompam quotidie ex voto mittentibus impensa quidem gravis, gravior vero labor et molestia visa est. Venit igitur in mentem satis deo 515factum iri, si et sacrificii et pompæ ænea simulacra Apollini dedicassent. (6) Exin Herculis contra hydram certamen, Tisagoræ donum pariter et opus. E ferro tam Hercules est quam hydra. Facere sane e ferro signa res longe difficillima et laboris plurimi. Tisagoræ hoc artificium, quicunque ille fuerit Tisagoras, jure dignum admiratione videatur; spectantur etiam non minore cum admiratione Pergami leonis et apri capita et ipsa ferrea, Baccho consecrata. (7) Ex Phocensibus qui Elateam incolunt, obsidione qua a Cassandro urgebantur liberati Athenis misso ad opem ferendam Olympiodore, Apollini leonem æneum miserunt. Qui vero leoni proximus est Apollo, Massiliensium decima est de Carthaginiensibus navali prœlio superatis. Dedicarunt Ætoli tropæum et armatæ mulieris (Ætolia scilicet ea est) simulacrum; atque posuerunt hæc signa Ætoli sumpto supplicio de Gallis propter immanem eorum in Callienses crudelitatem. Inaurata statua Gorgiæ Leontini donum est, ipsa nempe Gorgiæ effigies.
CAPUT XIX.
Scyllidis urinandi arte insignis signum, Amphictyonum donarium, et Hydnæ signum a Nerone ablatum — narratio Lesbia de Baccho Phallene — signa in pinnaculis fastigatis templi Delphici — Gallorum expeditiones — Gallorum Brenno duce in Græciam irruptio uberius exponitur — numerus exercitus Gallorum et equitatus singularis ratio, cum Persarum Immortalibus comparata.
Juxta Gorgiam donum est Amphictyonum Scionæus Scyllis, quem vel ad profundissima maris cujusvis descendere potuisse fama est. (2) Eandem urinandi artem Hydnam quoque filiam edocuerat. Ambo itaque quum circa Pelion vehemens tempestas Xerxis classem oppressisset, ancoris et aliis (si qua forte fuerant infra aquas navium) retinaculis abscissis perniciem triremibus apportarunt. Pro his Amphictyones Scyllidis filiæque statuas dedicarunt. Ad cetera ornamenta, quæ Delphis Nero abstulit, Hydnæ quoque statua accessit. [Dicuntur infra mare se demergere feminæ quæ sunt adhuc pura virginitate.] (3) Post hæc jam expositurus sum narrationem Lesbiam. Methymnæi aliquando piscatores retibus e mari extraxerunt ex oleæ ligno fabricatum caput, divina illud quidem facie, sed peregrina atque omnino diversa quam Græcorum dii esse consueverint. Consulentibus Methymnæis, cujus ea vel deorum vel heroum imago esset, responsum est: Bacchum Phallenem venerarentur. Eductam igitur e mari ligneam effigiem Methymnæi sibi retinuerunt, sacrisque faciundis et votis nuncupandis colunt: æneam vero Delphos misere.
4. In templi fastigiis sunt Diana, Latona, Apollo, Musæ, Sol occidens, Bacchus feminæ, quæ Thyiades dicuntur. Prima horum signorum fecit Atheniensis Praxias, Calamidis discipulus; quum vero opere nondum absoluto mors Praxiam oppressisset, reliqua fastigiorum ornamenta 516absolvit Androsthenes, et ipse patria Atheniensis, Eucadmi discipulus. Affixa sunt columnarum capitulis aurea arma. Ex iis dedicarunt Athenienses scuta de victoria ad Marathonem; Ætoli quæ in tergo quæque ad lævam sunt, Gallorum spolia. Scuta hæc eadem prope forma sunt qua Persarum gerrha.
5. Gallorum in Græciam irruptionis nonnulla mentio nobis fit eo etiam loco quo de Atheniensium curia agimus. Latius autem et planius in hoc qui de rebus Delphicis conscriptus est commentario rem totam explicandam putavi, quod in hac maxime parte Græci virtutis contra Barbaros egregia documenta dederunt. Expeditionem primam Galli extra suos fines Cambaule duce susceperunt. Hi ad Thraciam usque progressi ulterius proficisci non sunt ausi, quod plane intelligebant minores esse quas eduxerant copias quam ut numero Græcorum populis pares esse possent. (6) Quum itaque exteris nationibus iterum bellum inferre decrevissent, iis incitantibus quos ante Cambaulen secutos lucri cupiditas et gustatæ prædæ amor ac rapiendi licentia impellebat, ingens peditum manus nec parva equitum in unum convenerunt. Tripartito vero agmine duces moverunt, ac sua cuique parti provincia attributa. (7) In Thraces et Triballorum gentem copiæ ducendæ Cerethrio traditæ sunt; in Pæoniam contendentibus Brennus et Acichorius præfuerunt; in Macedones et Illyrios agmen duxit Bolgius: is cum Ptolemæo Macedonum tunc rege signa contulit. Hic nempe ille fuit Ptolemæus qui Seleucum Antiochi filium, ad quem ante supplex confugerat, dolo tamen occidit, cognomento Ceraunus (fulmen) appellatus ob immodicam audaciam. Ipse in eo prœlio Ptolemæus cecidit et Macedonum magna edita strages. Sed ne tunc quidem Galli ausi sunt ad Græcos armis lacessendos longius progredi, atque sic hic quoque secundus exercitus domum rediit. (8) Tum vero non desinebat Brennus modo publice universos conventus, modo vero Gallorum principes ad novam in Græcos expeditionem sollicitare, tum de virium imbecillitate, qua in præsenti Græci laborarent, exponens, tum de pecuniæ publicæ magnitudine et quanto major in templis esset copia donariorum et argenti aurique elaborati. Persuasit itaque Gallis expeditionem in Græciam suscipiendam, et collegas ex primoribus tum alios, tum vero Acichorium sibi cooptavit. (9) Collecti in exercitum sunt peditum centum et quinquaginta duo millia, equites vicies mille et quadringenti. Atque hæc quidem equitum manus tota ad pugnam idonea; revera autem numero fuere sexaginta millia, amplius mille et ducenti. Nam singulos equites famuli (ambacti) sequebantur duo, in equis et ipsi et equestrium artium gnari. (10) Ii prœliantibus dominis in extrema acie consistentes ei erant usui, 517ut si forte equus esset amissus, statim suum submitterent; si vir concidisset, servus in ejus locum succederet; quodsi utrumque, equitem simul et equum, belli impetus evertisset, jam ipse paratus præsto erat eques. Quodsi vulnera dominus accepisset, e ministris alter ex acie illum subducebat, alter vero saucii vicem obibat. (11) Hæc (ut mea fert opinio) apud Gallos instituta fuere ad imitationem cohortis Persarum, quæ numero decies mille vocabantur Immortales. Tantum interest quod a Persis post pugnam in occisorum locum alii sufficiebantur, a Galatis vero in ipso prœlii fervore equitum numerus supplebatur. (12) Atque hanc quidem equestris pugnæ institutionem voce patria Trimarkisiam nominant; equum enim Marcam appellant. Hoc apparatu et tali consilio Brennus in Græciam exercitum duxit.
CAPUT XX.
Græci ad Gallos propulsandos consilia capiunt et coeunt — de Græcorum exercitu contra Persas ad Thermopylas congregato — exercitu Græcorum contra Gallos collecto — Gallorum pars Sperchium fluvium nando superat.
Græci etsi prorsus animis conciderant, tamen periculi terror facile in eam sententiam eos adduxit, ut laboranti patriæ opem ferre necessarium esse ducerent. Perspicue videbant non jam de libertate, ut olim cum Persis, decertandum, neque si aquam et terram hostibus dedissent, reliquæ incolumitati et securitati propterea consuli posse sperabant; nam et recens erat earum memoria calamitatum quibus priore excursione Galli Macedones, Thraces et Pæones afflixerant, et quam injuriose Thessalos nunc tractassent ex nunciis cognoverant. Fuit igitur tam privatim singulis hominibus, quam publice civitatibus una et communis omnibus sententia, aut pereundum, aut bello hostem superandum. Potest qui velit enumerando persequi, quum eas Græcorum civitates quæ ad Thermopylas Xerxi restiterunt, tum vero quæ contra Gallos arma cepere. Adversus Persas quidem hi Græcorum populi cumque hoc militum numero prodiere: Lacedæmonii Leonidem secuti haud plures quam trecenti fuere; Tegeatæ quingenti, totidem e Mantinea; ab Orchomeniis ex Arcadia missi centum et viginti; ex aliis Arcadiæ civitatibus mille; e Mycenis octoginta, e Phliunte ducenti. Hunc numerum duplicarunt Corinthii. Jam vero præsto fuere Bœotorum septingenti e Thespia, et Thebanorum quadringenti. Œtæ quidem tramitem custodiebant Phocensium mille; atque horum etiam ratio in hac Græcorum recensione habeatur. (2) Locros qui sub Cnemide monte sunt, numero Herodotus non comprehendit; venisse tantum eos ex omnibus civitatibus scripsit. Horum tamen proxime ad verum quam magnus numerus fuerit facile possis conjicere. Athenienses enim ad Marathonem hosti occurrerunt non majore numero quam novem millibus hominum, in quo et inutilis ad pugnam ætas et servi censebantur. Quare existimandum relinquitur, militarem Locrorum manum quæ ad Thermopylas venit, sex millibus hominum nihilo pleniorem 518fuisse. Fuerit itaque universus ille exercitus hominum undecim millium et ducentorum. Satis vero constat non perstitisse omnes qui Thermopylas præsidio occupaverant. Præter Lacedæmonios enim, Thespienses et Mycenæos, reliqui non exspectato pugnæ eventu recessere. (3) At contra Barbaros qui ab Oceano in Græciam irruperant, ad Thermopylas præsidium ex his Græciæ populis missum: ex Bœotia peditum gravis armaturæ decem millia, equites quingenti. Bœotarchi tum erant quattuor, Cephisodotus, Thearidas, Diogenes et Lysander. A Phocensibus missi equites quingenti, pedites ferme ter mille numero: duces fuere Critobulus et Antiochus. (4) Locros qui sunt ad insulam Atalantam Midias duxit, pedites septingentos; equestres hi copias nullas habuere. A Megarensibus adfuere gravis armaturæ pedites quadringenti. Horum dux fuit Hippicon (?) Megarensis. Ætolorum agmen quum numero præstitit, tum vero fuit ad omne pugnæ genus instructissimum. Quantæ fuerint equestres eorum copiæ, non est proditum; sed pedites levis armaturæ fuerunt nonaginta (?), gravis armaturæ septies mille. His imperarunt Polyarchus, Polyphron et Lacrates. (5) Atheniensium imperator fuit Callippus Mœroclis filius, quod est a me superius etiam expositum. Copia ipsorum fuere primum triremes omnes quæ deduci potuerunt, equites deinde quingenti, pedites in acie steterunt mille. Atque Atheniensibus quidem ob veterem dignitatem est imperium decretum. Misere reges conductitium militem: quingenti ex Macedonia, totidem ex Asia venere. Ab Antigono rege Aristodemus Macedo, ab Antiocho ex Asia missis auxiliis Telesarchus præfuit; e Syria is fuit quæ ad Orontem flumen est. (6) His in unum ad Thermopylas copiis congregatis ubi cognitum est Gallorum exercitum intra Magnesiæ et Phthiotidis terræ fines castra jam habere, mitti placuit expeditorum globum hominum mille et delectam equitatus partem ad Sperchium amnem, ne flumen Barbari sine certamine et periculo trajicere possent. (7) Hi quum eo pervenissent, pontes solverunt, et ipsi ad fluminis ripam castra posuere. Verum Brennus haudquaquam incallidus erat, quin ut barbarus homo satis acutus et experiens ad artes quibus hostem falleret excogitandas. Continuo igitur ea quæ consecuta est nocte relicto vetere pontium transitu, ad inferiores amnis partes (ne trajicientes hostis animadverteret, ac propterea quod ibi Sperchius per campos late stagnans paludem et lacum efficit, non vero rapidus angusto alveo devolvitur) Gallos misit circa decies mille, eos scilicet omnes qui vel natandi erant periti vel corporis proceritate inter multitudinem eminebant: sunt vero Celtæ præ ceteris hominibus eximia staturæ proceritate. (8) Hi igitur illa nocte jam transnarunt per paludosa fluvii, dum arma, scuta dico patria, pro ratibus habebant: qui corporibus inter eos procerissimis 519erant, etiam pedibus permeare potuerunt. At Græci qui ad Sperchium constiterant, re statim cognita ad exercitum retrocesserunt.
CAPUT XXI.
Brennus totum Gallorum exercitum Sperchio ponte juncto trajicit et Heracleensium agros depopulatur — Brennus ulterius progreditur, cum Græcis prœlium committit et fugatur — de Cydia inter Athenienses virtute insigni — Gallis nulla occisorum humandorum cura.
Brennus populis Maliaci sinus accolis imperavit ut ponte Sperchium jungerent; qui sane summa celeritate opus perfecerunt, tum quod illum vehementer metuebant, tum vero quod Barbaros discedere e suis finibus quamprimum cupiebant; ne si longiora haberent stativa, in dies detrimentis majoribus afficerentur. Fluvio sic per pontes transmisso, ad Heracleam accedentes agrum quidem depopulati sunt et deprehensos in agris homines occidere; urbem tamen non ceperunt, quod superiore proximo anno Ætoli Heracleotas ut secum facerent coegerant; opem igitur tunc illis tanquam suæ ditionis hominibus impigre tulerunt. Sed etiam Brennus minus omnino de Heracleotis in suam potestatem redigendis laborabat; verum eo totis viribus annitebatur, ut præsidio ex angustiis dejecto et Thermopylis superatis in Græciam interiorem penetraret. Heracleam igitur prætergressus quum de perfugis quibusdam cognovisset, quæ copiæ ex singularum civitatum delectibus Thermopylas in unum convenissent, contempsit plane Græcorum apparatum, ac postero die sub ipsum solis ortum pugnam statuit committere, nullis ille quidem vel cujuspiam Græci aruspicis usus consilio, vel diis ullis per sacra patrio ritu suscepta consultis, si quidem ulla est Gallis res futuras divinitus præsentiendi ars. Tum Græci cum silentio et ordine optimo in pugnam processerunt. Ubi ad manus ventum est, gravis armaturæ peditatus tam longe ab acie non excurrit, ut suam ipsi phalangem laxatis ordinibus turbaverint, levis armatura ordinem conservavit et hostem jaculis, sagittis et fundis lacessivit. (2) Equitatus in utroque exercitu prorsus nulli fuit usui, non modo propter locorum circa Thermopylas angustias, sed etiam quod solum ibi nativo saxo est læve et propter aquarum interfluentium crebritatem lubricum. Erat Gallis armatura infirmior; nam præter sua ista scuta nullo armorum genere corpora munierant; huc accessit quod rei militaris scientia multo erant hoste inferiores; (3) furore tantum et animi impetu oppressa ratione ritu ferarum in hostes ruebant. Neque vero aut bipennibus divisos, aut gladiis concisos sua illa efferatæ mentis concitatio, dum animam agerent, deficiebat; neque sagittis et missilibus confixi, quam diu vitæ reliquiæ superessent, sævire desinebant. Fuerunt qui e suis ipsorum vulneribus evulsa spicula in Græcos retorserint, vel cominus iis pugnarent. (4) Interea Atheniensium classis vix neque omnino sine periculo per paludis cœnum, quo late maris pars ea obducitur, quamproxime ad Barbaros appropinquans latera hostilis agminis 520omni jaculorum genere et sagittis feriebat. Laborantibus igitur vehementer Gallis, quippe qui in illis angustiis haud multum Græcis obessent, dum ipsi duplo et quadruplo majoribus afficerentur incommodis, ut in castra recederent dato signo duces eorum jusserunt. Temere illi et undique conturbatis ordinibus quum se reciperent, multi etiam in paludem collapsi limo absorpti, neque minore retrocedentes clade affecti sunt quam pugnantes in ipso prœlii discrimine. (5) Apud Græcos Atheniensium inprimis eo die virtus enituit, inter ipsos vero Athenienses antecelluit Cydias, qui peradolescens prima eo bello militiæ rudimenta posuerat. Ejus a Gallis occisi cum hac inscriptione propinqui scutum Jovi Eleutherio (Liberatori) dicarunt:
Cydiæ adhuc juvenis florem desiderat iste,
quem clypeum sacrum conspicis esse Jovi:
huic cubitum inseruit flammato corde sinistrum
quum premeret Mavors armipotens Galatas.
(6) Mansit ea inscriptio usquedum Syllæ milites et alia Atheniensium insignia et scuta e Liberatoris Jovis porticu sustulerunt. Tum vero Græci post pugnam ad Thermopylas commissam suorum cadavera sepulturæ mandarunt et hostibus spolia detraxerunt. At Barbari nullas omnino per caduceatorem ut suos ad sepulturam tollerent inducias poposcerunt, ac nihil ipsis intererat humone tegerentur, an vero a feris et volucribus iis quæ solent infestæ ad cadavera advolare, dilaniarentur. (7) Ac duplex, opinor, causa est quamobrem nulla illis cura sit eos qui in pugna ceciderint sepeliendi: una, quod sic majorem injici hostibus terrorem existimant; altera, quod mortuos non solent lamentari. Desiderati sunt ex omni Græcorum numero quadraginta; at ex Barbaris quot perierint accurate existimari non potuit, quoniam magna pars eorum limo absorpta non amplius venit in conspectum.
CAPUT XXII.
Galli Œtam ascendere conati superantur — Brennus Ætoliam invadit, et illius duces in Callienses atrocissima edunt facinora — Ætoli contra Gallos arma parant — Ætoli Gallos cædunt — quæ Græcis ad Thermopylas propter Gallos acciderunt, enarrantur.
Septimo a pugna die Gallorum cohortes secundum Heracleam Œtam ascendere conatæ sunt; verum perangusto et prærupto tramite iter erat faciendum, prope ipsas Trachinis ruinas, et ultra (urbem Trachinem?) Trachinidis erat Minervæ templum, in eoque donaria. Per illum igitur callem sperarunt se Œtæ jugum Galli occupaturos, et simul sibi dum aliud agerent, templi diripiendi potestatem fore. * custodiam... Telesarcho * Prœlio Barbari victi sunt; Telesarchus quidem ipse dimicans cecidit, vir ut qui maxime in Græcorum causa acer. (2) Jam quum ceteros Gallorum duces hostium virtus exterruisset, et de futuris rebus animos desponderent, nempe quibus prima quæque adversa evenissent; Brenno in mentem venit faciliorem sibi fore belli 521conficiendi rationem, modo Ætolos cogere posset, ut domum redirent. Delectis itaque e toto exercitu peditibus quadragies mille, equitibus octingentis, iis Oristorium et Combutin præficit; (3) qui per Sperchii pontes in Thessaliam primum redeunt atque illinc in Ætoliam invadunt. Fuerunt duo hi qui in Callienses dira et omnium quæ unquam ad aures nostras pervenerint, atrocissima edidere facinora, et quæ omnino ausos unquam homines fuisse veri neutiquam simile videri possit. Quicquid marium fuit ad internecionem exciderunt; senes quoque et parvulos ab ipsis matrum uberibus abreptos trucidarunt. Horum si qui erant lactis alimonia melius curati, sanguinem hauserunt et ipsis etiam carnibus in cibum usi sunt. (4) Mulieres et nubiles puellæ urbe ex pugnata quæ fuerunt elatioris animi, sua sibi manu mortem consciverunt; quæ superstites fuere, eas barbari ad omne insolentiæ genus adegerunt, quippe quorum animus tam misericordiæ quam amoris esset expers. Et earum sane multæ Gallorum enses nactæ in eos ultro incubuerunt. Aliæ non ita multo post, immaniter Barbaris in eas vicissim irruentibus, inedia et vigilia mortem oppetiere; quibus neque spiritum exhalantibus, neque jam exanimis, quominus libidinem explerent suam, illi parcebant. (5) Ætoli audita e nunciis domestica clade quam celerrime potuerunt cum suis copiis a Thermopylis in Ætoliam contenderunt, tum ob Calliensium exitium vehementi ira incensi, tum vero maxime consulendum rati earum urbium saluti, quibus hostis nondum potitus erat. Confluit undique in castra ex oppidis omnis militaris ætas, et ei etiam permisti senes, tum necessitate tum virtute impulsi; etiam feminæ, majore quam viri in Gallos ira incensæ, ultro arma cepere. (6) Jam Barbari domibus et sacris ædibus direptis ac spoliatis, Callioque immissis ignibus exusto, eadem via ad suos redibant, quum soli Patrenses ex omnibus Achæis Ætolis opem ferentes cum gravi armatura, qua scientissime utebantur, illis occurrêre. Sed quum ob ingentem hostium numerum jam debilitatis animis prope affligerentur, Ætoli, neque minus feminæ quam viri, omnem viam obsidentes jaculis Gallos figebant, quos petere scutis tantum suis protectos non erat difficile; insequentes vero Gallos quam facillime effugiebant, eosdemque, simulac insequi desiissent, denuo urgebant. (7) Quanquam igitur tanta Callienses perpessi erant ut quæ ab Homero de Læstrygonibus et Cyclopibus dicta sunt, fabulosa videri jam non possint, tamen merita illatæ iis calamitatis sumpta est pœna. Siquidem ex eo Gallorum numero, qui fuit hominum quadraginta millia et octingenti, vix dimidia pars ad Thermopylas in castra se 522sua recepit. (8) Reliquæ interea Græcorum res apud ipsas Thermopylas ad hunc modum gestæ sunt. Tramites per Œtam montem duo sunt: unus supra Trachinem locis plurimis præruptus et arduus valde; per Ænianes alter cum exercitu iter facientibus facilior, quo usus olim Medus Hydarnes Græcorum præsidium, cui Leonides præerat, a tergo circumvenit. (9) Per hanc viam Heracleotæ et Ænianes pollicebantur se Brennum ducturos, non quod in Græcos animo essent infenso, sed quo bene secum actum iri putarent, si e finibus suis Barbari discessissent priusquam omnia pessum darent. Quare hoc quoque verissime Pindarus dixisse mihi videtur, vehementer suis quemque malis affici, calamitatis vero alienæ sensum haud utiquam gravem percipere. (10) Tunc itaque excitatus Ænianum et Heracleotarum monitu ac promissis Brennus Acichorium in castris reliquit, docens tempestivum ei fore, in hostes invadere ubi ipse cum suis circumvenisset eos. Igitur cum delecta e toto exercitu manu hominum quadraginta millium per tramitem illum contendit. (11) Forte ita accidit ut mons ea die densa nebula obduceretur. Quo factum ut ea caligine sole obscurato Phocenses, qui eas angustiarum fauces cum præsidio obtinebant, non ante Gallos adesse animadvertere potuerint, quam se prope circumventos senserunt. Tum alii pugnam inire, alii strenue hostis impetum sustinere; postremo loco pulsi ab angustiis illis retrocedere coacti sunt. Cursu itaque ad socios reversi antequam ex omni parte Græci prorsus circumdarentur, qui esset rerum status nunciarunt. (12) Athenienses re cognita exercitum Græcorum e Thermopylarum castris in triremes receptum periculo eximere maturarunt. Atque illi quidem omnes in suam quisque patriam dilapsi sunt.
CAPUT XXIII.
Brennus Delphos recta contendit — Græcorum copiæ, quæ ad hostem a Delphis propulsandum convenerunt, recensentur — prodigia, quæ in Gallos exstiterunt, memorantur — prœlium committitur in quo Brennus vulneratur — Galli Panico terrore turbantur et a Phocensibus omni commeatu privantur — numerus Gallorum, qui varia ratione ibi perierunt — Athenienses cum Bœotis Gallos insectantur et cædunt — Brennus ultro mortem oppetit, et reliquæ Gallorum copiæ prorsus delentur — de tempore Gallorum cladis.
At Brennus ne tantisper quidem commoratus dum Acichorius cum sua manu e castris advenisset, recta Delphos contendit. Oppidanos præ metu ad oraculum confugientes nihil formidare jussit deus, se sua defensurum pollicitus. Qui pro deo pugnaturi arma cepere, hi fuerunt Græcorum populi: Phocenses ex omnibus civitatibus; et ab Amphissa gravis armatura pedites quadringenti; ab Ætolis pauci quidam ad primum de Barbarorum progressione nuncium accurrerunt, mille et ducentos postea adduxit Philomelus; earum autem quas habuerunt copiarum robur, in Acichorii agmen converterunt; neque tamen acie dimicarunt, sed iter facientium terga lacessebant, quum impedimenta 523diripientes, tum homines ipsos trucidantes, quam ob causam fuit Barbaris iter illud tanto tardius. Relicta etiam est ab Acichorio pars copiarum apud Heracleam, quæ pecuniam in castris repositam asservaret. Brenno vero ejusque exercitui quum ii Græcorum, qui Delphos convenerant, se opposuerunt, tum Barbaris numen dei contraria signa dabat et celeriter et omnium, quæ scimus, apertissime. Primum enim terra, quantum soli Gallorum acies occupaverat, ingenti motu ad multas horas contremuit; (2) porro crebra erant tonitrua et fulmina, quorum illa Gallos non solum perterruerunt, sed quominus auribus exciperent mandata impedierunt; ignibus vero cœlestibus non singuli tantum homines corripiebantur, sed loco etiam proximi quique cum ipsis armis conflagrabant. Visæ præterea in eos consurgere heroum species, Hyperochus, Laodocus et Pyrrhus, quibus Phylacum civem suum Delphi quartum adnumerant. (3) Ceciderunt tamen in prœlio e Phocensibus et alii complures et Aleximachus, qui in ea pugna quum animi egregiam quandam alacritatem ad florentis ætatis vigorem et corporis robur adjunxisset, magnas ediderat hostium strages. Ejus effigiem Phocenses Delphos ad Apollinem misere. (4) Atque hujusmodi quidem interdiu Galli terroribus et cladibus perculsi, ea quæ diem illum consecuta est nocte multo funestioribus fracti fuerunt casibus. Acerrimum frigus eos cum nive plurima vehementer afflixit. Saxa præterea ingentia et montis crepidines sponte e Parnasso avulsæ in Barbaros, quasi unicum illud esset quod peteretur signum propositum, corruerunt. Neque vero aut singuli aut bini opprimebantur, sed triceni et eo plures, uti forte simul aut ad certi loci præsidium constitissent, aut una quiescerent, ab ingruentibus rupibus collidebantur. (5) Ac prima quidem luce Græci Delphis erumpentes ceteri recta in ipsam hostilis exercitus frontem impetum fecerunt, Phocenses vero locorum notititia freti per medias nives ex arduis et præruptis Parnassi anfractibus descendentes, ac de improviso Gallos a tergo adorti missilibus illos et sagittis impune figebant. (6) Inito prœlio omnes et præcipue Brenni comites, qui erant inter ceteros eminentibus corporibus et Gallorum fortissimi, præsenti animo restiterunt, etsi undique jaculis petebantur nec minus ex frigore, saucii maxime, sentiebant molestiæ. Mox vero ipse etiam Brennus vulnera accepit, eumque jam prope animam agentem extra aciem extulerunt. Tum Barbari urgentibus ab omni parte Græcis fugam malo suo coacti fecerunt; et eos quidem qui vel ob vulnera vel aliquam corporis imbecillitatem sequi non possent, occidêre. (7) Fugientes castra posuerunt quo loco nox recedentes primum oppressit. Ea nocte Panicus illis incessit terror. Quibus enim nulla subest causa trepidationibus, eas hoc 524nomine comprehendunt. Cœptum est pavore agmen exagitari intempesta jam nocte, et pauci ab initio eo mentis errore conturbati, ut audire sibi viderentur sonitum pulsati equorum pedibus soli ac jam cernere hostes appropinquantes. Non ita multo post ad omnes eadem pervasit insania. (8) Arreptis igitur armis et inter se facto agminis dissidio, vicissim et occidebant alii alios et occidebantur, quum neque patriam linguam intelligerent, neque vultus inter se et ne scutorum quidem formas possent agnoscere; sed contrariis ordinibus utrinque propter eam qua jam capti tenebantur amentiam Græci esse qui contra pugnarent viderentur, et Græca esse arma putarent, et Græcam esse vocem crederent quam homines mitterent. Furor hic divinitus immissus effecit ut maxima Barbarorum multitudo mutuis vulneribus caderet. (9) Primi hanc rem animadverterunt qui e Phocensibus in agris relicti fuerant ad pecoris custodiam. Ii igitur quæ Barbaris per noctem accidissent, Græcis annunciarunt. Excitati eo nuncio Phocenses alacrius multo in hostes irruerunt. Greges præterea accuratiore multo custodia servarunt, ac ne commeatus ex agris sine pugna sumi possent providerunt. Quo factum ut mox ingenti tum frumenti, tum cibariorum omnium penuria universus Gallorum exercitus vehementer laboraret. (10) Fuere eorum, qui in Phocide prœliantes perierunt, non multo pauciores quam sex hominum millia; nocturno gelu et postea Panico terrore confecti amplius decem millia; non minor numerus fame consumpti. (11) Athenienses quidam speculatum missi quid Delphis ageretur, et reliqua quæ Gallis evenerant, et quibus a deo cladibus affecti essent, ad suos reversi nunciarunt. Hi vero et ipsi copias eduxerunt, et dum per Bœotiam iter faciunt, se Bœoti illis adjunxerunt; utrique vero Barbaros insectantes passim ex insidiis extremos interficiebant. (12) Brenni agmen Acichorii copiæ superiore tantum nocte assecutæ fuerant; siquidem Ætolis incessentibus quum jaculis, tum fortuitorum quovis missilium genere lentius iter fecerant. Quare ad ea castra quæ ad Heracleam metati fuerant, non magna omnino ipsorum manus effugit. Brenno etsi vulnera reliquam fecerunt aliquam vitæ spem, metu tamen, vel pudore potius quod auctor ipse civibus suis fuisset suscipiendæ in Græciam tam calamitosæ expeditionis, ultro eum dicunt hausto mero mortem oppetiisse. (13) Eo mortuo periculoso maxime itinere, Ætolis acriter urgentibus, Barbari ad Spercheum usque retrocessere. Ibi vero eos ex insidiis Thessali et Malienses adorti ita sunt hostium cæde satiati, ut ne unus quidem salvus domum redierit. (14) Gallorum hæc in Græciam irruptio pariter et strages facta est archontis magistratum Athenis gerente Anaxicrate, anno altero Olympiadis centesimæ et vicesimæ quintæ, qua stadio vicit Ladas Ægiensis. Insequenti vero anno Democle Athenis 525eundem honorem gerente rursus in Asiam Galli transmisere. Atque hæc quidem ita sese habuisse scito.
CAPUT XXIV.
Memoranda in templi Delphici vestibulo, septem Sapientum Græciæ nomina et sententiæ templo inscriptæ — Homeri signum cum inscriptione — de Homeri et Clymenes sepulcro et Homeri matre — memoranda in templo Delphico, Jovis Mœragetæ et Apollinis Mœragetæ signum, Pindari sella e ferro fabricata — memoranda extra templum Delphicum, Neoptolemi sepulcrum; lapis Saturni, fons Cassotis.
Pro Delphici templi foribus leguntur perutilia vitæ hominum documenta ab iis hominibus conscripta, quos Græci sapientes et habuerunt et appellarunt. Fuerunt illi, ex Ionia quidem Thales Milesius et Prienensis Bias; ex Æolica vero natione e Lesbo insula Pittacus Mytilenæus; ex iis qui in Asia sunt Doribus Cleobulus Lindius; Atheniensis præterea Solon, et Spartanus Chilon; septimum Plato Aristonis filius pro Periandro Corinthio Cypseli filio enumeravit Chenensem Mysonem. Incolebatur olim ad Œtam montem vicus Chenæ. Hi viri Delphos profecti celebratas illas hominum sermone sententias Apollini dedicarunt: Cognosce te ipsum, et: Nequid nimis. Hæc inquam illi scripta eo in loco reliquerunt. (2) Videas ibidem et æream columnæ superimpositam Homeri statuam. In eadem columna leges illud Apollinis responsum, quod Homero editum memorant:
Felix atque miser (nam sors te ad utrumque creavit),
de patria quæris; tibi matria, non patria illa est.
Insula Ios matris patria est, quæ colliget ossa
exsanguis; sed enim puerorum ænigma caveto.
Monstrant Ietæ in insula sua Homeri sepulchrum et seorsum Clymenes, Homeri Clymenen matrem fuisse dictitantes. (3) Cyprii vero (nam et hi sibi Homerum vindicant) Themisto indigenam feminam Homeri fuisse matrem dicunt; Euclum autem de ipsius ortu hisce versibus fuisse vaticinatum:
Fluctisona in Cypro tunc vatem dia Themisto
altiloquum Salaminem extra generabit in agris.
Posthabita hic Cypro longe provectus in altum
Helladicæ primus mala terræ carmine dicet;
expers mortis erit seniique in secula cuncta.
Hæc nos ab aliis audita et in oraculis lecta scribimus, privatim autem nihil nec de patria nec de ætate Homeri prodimus. (4) Intra templum dicata fuit Neptuno ara, quod ab initio id oraculum etiam Neptuni fuit. Exstant etiam Parcarum duarum simulacra; tertiæ locum Juppiter Mœragetes et item Mœragetes Apollo (Parcarum duces) tenent. (5) Ostenditur ibidem ara illa, ad quam Achillis filium Neoptolemum Apollinis sacerdos occidit; qua de re alio loco exposuimus. (8) Non procul hinc Pindari sella sita est e ferro fabricata; 526in ea Pindarum, quoties Delphos venisset, sedere et cantica, quot eorum iecerit in Apollinis honorem, decantare solitum tradunt. In templi recessu intimo, quo paucis admodum est aditus, alterum etiam positum est aureum Apollinis signum.
6. E templo egressis et ad lævam conversis circumsepta quædam est area, in qua Neoptolemi Achillis filii sepulcrum; cui parentant quotannis Delphi. Ab eo monumento quum ascenderis, lapidem videas modice magnum. Hunc quotidie perfundunt oleo singulisque festis lanam in eo ponunt nondum tractatam. De eo lapide percrebuit opinio, illum ipsum esse quem pro puero appositum ac devoratum Saturnus per vomitum ejecerit. (7) Ubi lapidem spectaveris, si pedem retuleris quasi ad fanum rediturus, fontem videas cui nomen Cassotis. Murus ei objectus est non utique magnus; per murum ad fontem ascenditur. Hujus Cassotidis aquas terram subire dicunt et in adyto Apollinis mulieres efficere fatidicas, eam vero quæ fonti nomen dedit unam esse de Parnassidum Nympharum numero.
CAPUT XXV.
Lesche Delphorum, Polygnoti picturis exornata — dextræ partis picturæ, quæ Trojam captam et Græcorum classem domum solventem exhibet, descriptio.
Supra Cassotidem ædificium quoddam est; in eo picturæ aliquot Polygnoti, quas Cnidii dedicarunt; locum Delphi Leschen vocant, quod eo convenientes priscis olim temporibus seria et fabulas inter se conferebant. Talia fuisse multa in omni Græcia conciliabula Homerus docuit quo loco Melanthûs in Ulyssem convicium exponit:
Non somnum ut capias æraria tecta fabrorum,
non leschen celebras, sed multa hic rancida garris.
(2) Ubi in hoc ædificium introieris, pictam videas in dextero templi pariete Ilii eversionem et Græcorum classem domum solventem. Menelao ibi sunt qui omnia ad reditum adornant. Navis item picta et in ipsa nautæ permisti pueris. In media navi cernitur Phrontis gubernator contos duos tenens. Nestorem Homerus et alia Telemacho dicentem fecit, et nonnulla de Phrontide, Onetoris scilicet filium fuisse, Menelai gubernatorem, artis suæ peritissimum, quodque is e vita decesserit quum Sunium Atticæ terræ promontorium jam prætervecti essent; et Menelaum secum una illuc usque navigasse refert Nestor; eo vero in loco commoratum, dum tumulum Phrontidi exstruendum curat et alia pro viri dignitate justa facit. (3) Spectatur ille quidem in Polygnoti opere. Paulo infra ipsum Ithæmenes nescio quis vestimentum portans, et Echœax per nauticum pontem cum urna ænea descendens. Tollunt Menelai tabernaculum, quod fuerat non longe a navi collocatum, Polites, Strophius et Alphius, et aliud tabernaculum refigit Amphialus. Sub Amphiali pedibus sedet puer; ejus nomen nulla indicat inscriptio. Barbatus unus ex omnibus Phrontis 527est, et hujus unius ex Homeri de Ulysse carminibus nomen sumpsit; nam cetera (ut opinor) nomina ipse sibi Polygnotus finxit. (4) Stat Briseis, Diomede supra ipsam, et ante eas Iphis, Helenæ formam admirantibus simillimæ. Sedet ipsa Helena, et prope eam Eurybates. Ulyssis esse hunc præconem conjicimus; est tamen adhuc imberbis. Ancillæ ibidem sunt duæ, e quibus Panthalis Helenæ adsistit, Electra heræ calceum subligat. Diversa ab his nomina sunt quæ Homerus in Iliade usurpat, quo loco Helenam et cum ea ancillas ad muros euntes facit. (5) Sedet supra Helenam vir purpureo velatus amiculo, mœstus ut qui maxime; Helenum esse Priami filium facile intelligas, vel priusquam inscriptionem legas. Prope Helenum Meges est brachio saucio; quod iis versibus mandavit Lescheos Pyrrhæus, Æschylini filius, quos de Ilii eversione fecit; et vulneratum quidem ab Admeto Augeæ filio in ea pugna quam Trojani postrema excidii sui nocte commiserunt. (6) Pictus est proxime ad Megetem Lycomedes Creontis filius, et ipse saucius in eo articulo, quo cum lacerto manus jungitur; ea enim in parte vulneratum scripsit Lescheos ab Agenore; quod ut pingeret non fuisse Polygnoto in mentem venturum facile credi potest, ni Leschei poesin legisset. Adpinxit vero Lycomedæ etiam in talo vulnus et in capite tertium. Euryalus etiam Mecistei filius vulneribus affectus est in capite et manus junctura. (7) Sunt hi omnes in ea pictura supra Helenam collocati. Adjuncti Helenæ sunt Thesei mater detonso ad cutem capillo, et Thesei filius Demophon, meditans (quantum oris figura ostendit) num qua ratione queat Æthram in libertatem asserere. Argivi Theseo e Sinidis filia Melanippum genitum ferunt, qui de cursu palmam tulerit quo tempore ii qui Epigoni sunt appellati, Nemeorum ludicra, edita primum ab Adrasto, restaurarunt. (8) Lescheos carminibus prodidit suis, Ilio capto elapsam e medio tumultu Æthram in Græcorum castra venisse, ibi a Thesei filiis agnitam esse, Demophontemque eam ab Agamemnone repetiisse; et illum quidem, quum gratificari Demophonti maxime vellet, non prius tamen se id facturum dixisse, quam Helenæ idem placere intellexisset. Misso igitur caduceatore facile Helenam exorasse. Videtur igitur in ea pictura Eurybates ad Helenam Æthræ causa, ut quæ mandata ab Agamemnone fuerant perferret, venisse. (9) Trojanæ ibidem mulieres captivarum et lugentium habitu agnoscuntur. Andromache primum, cui filius adstat mammam prensans. Hunc e turri dejectum periisse scribit Lescheos, non tamen Græcorum decreto in eum sævitum, sed privato Neoptolemi odio, qui sibi ejus necem depoposcerit. Picta præterea est Medesicaste; una hæc e nothis Priami filiabus, quam Imbrio Mentoris filio in matrimonium collocatam Homerus in Pedæum urbem 528transmigrasse dicit. (10) Andromache et Medesicaste velato sunt capite, Polyxena virginum more collecto in nodum crine; mactatam illam fuisse ad Achillis tumulum et poetæ decantarunt, et tabulæ testantur quas tum Athenis, tum Pergami (quæ urbs supra Caicum est) mihi ipsi contigit intueri; sunt vero in illis expressi Polyxenæ casus. (11) Pinxit eodem in loco Polygnotus etiam Nestorem, pileo velatum, hastam tenentem. Equus prope in pulvere volutare parantis speciem præbet. Usque ad equum expressa est litoris facies, in eoque cernuntur calculi: quæ deinceps area sequitur, nullam amplius maris formam præfert.
CAPUT XXVI.
Picturæ dextræ partis Lesches Delphicæ descriptio continuatur — loricæ antiquæ descriptio.
Supra eas feminas quæ mediæ sunt inter Æthram et Nestorem, aliæ captivæ cernuntur, Clymene, Creusa, Aristomache et Xenodice. Clymenen Stesichorus iis quæ fecit de Ilii excidio carminibus, inter captivas numerat. Aristomachen Priami fuisse filiam idem in Nostis scripsit; Critolao nuptam, Hicetaonis filio. Xenodices qui mentionem fecerit, neque carminis neque solutæ orationis auctorem ullum comperi. De Creusa memoriæ proditum est, a Deûm matre et (matre Æneæ?) Venere Græcis ereptam et in libertatem vindicatam; fuisse enim eam Æneæ uxorem. Lescheos tamen et Cypria carmina Æneæ uxorem Eurydicen nominant. (2) Supra has in lectulo decumbentes pictæ sunt Deinome, Metioche, Pisis et Cleodice. Harum unius mentio Deinomes fit in eo opere quæ Parva inscribitur Ilias; ceteris (uti ego sentio) Polygnotus ipse nomina imposuit. Pinxit etiam Epeum Trojæ muros æquantem solo; supra eos prominet caput solum equi lignei. Adest etiam Polypœtes Pirithoi filius tænia præcincto capite. Adsistit Acamas Thesei filius caput cristata galea tegente. (3) Adest etiam Ulysses lorica indutus. Ajax Oilei cum scuto ad aram accedit jusjurandum concepturus propter vim Cassandræ illatam. Sedet ipsa Cassandra humi Palladium complexa; quandoquidem ipsum e suis sedibus virgo avellit, quum supplicem ab ara Ajax abstraxit. Picti etiam sunt Atrei filii et ipsi cum galeis; Menelaus scutum tenet. In eo expressus draco, is nempe qui Aulide inter sacra repens pro ostento fuit. Ajaci jusjurandum hi deferunt. (4) Ex adverso illi equo prope Nestorem Neoptolemus conspicitur Elasum occidens; quisquis ille Elasus fuerit, jam prope exspiranti similis est. Astynoum etiam, cujus Lescheos quoque meminit, in genu collapsum ense Neoptolemus ferit. Ac solum quidem ex omnibus Græcis 529Neoptolemum fecit Polygnotus nondum desinentem Trojanos cædere, quod totum ejus picturæ argumentum Neoptolemi maxime tumulo convenire voluit. Achillis quidem filium ubique Homerus Neoptolemum nominat, at Cypria carmina testantur, a Lycomede Pyrrhum, a Phœnice deinde nomen ei Neoptolemum impositum, ex ea scilicet re quod [Achilles] admodum juvenis ad bellum venerit. (8) Ad hæc ara picta est et parvulus puer præ metu aram prensans. Super ara posita est lorica ænea, forma his temporibus inusitata; sed tali utebantur prisci illi heroes. Duæ sunt æneæ laminæ, altera pectori et ventris regioni aptata, altera tergo muniendo facta; γύαλα vocabant prisci; anticam et posticam partem fibulæ constringebant inter se. (6) Satis id firmum esse corporis munimentum videbatur etiam sine clypeo. Ob eam rem Homerus Phorcynem Phrygem sine clypeo pugnantem fecit, quod gyalothorace (habili utrinque lorica) uteretur. Ego ejus loricæ imaginem in Polygnoti opere conspexi, et in Dianæ Ephesiæ Calliphon Samius Patroclo feminas pinxit loricæ gyala aptantes. (7) Laodicen pinxit Polygnotus stantem ultra aram. Hanc neminem poetam inveni qui inter captivas Trojanas recensuerit, neque consentaneum mihi ullo pacto videri potest, non fuisse eam statim a Græcis dimissam. Homerus certe in Iliade ab Antenore hospitio acceptos Menelaum et Ulyssem memoravit, et Helicaonem Antenoris filium Laodicen in matrimonio habuisse; (8) Lescheos vero vulneratum in pugna nocturna Helicaonem, ab Ulysse agnitum tradidit vivumque e pugnæ periculo liberatum. Consequens ergo fuerit ut, quum Menelao et Ulyssi curæ fuerit domus Antenoris, neque in Helicaonis uxorem quidquam hostile commissum sit ab Agamemnone et Menelao; sed Euphorion Chalcidensis de Laodice commentus est quæ prorsus ab omni veri abhorrent similitudine. (9) Statim post Laodicen est fulcrum lapideum, cui æneum labrum impositum est. Medusa utraque manu fulcrum id tenens in solo sedet. Hanc etiam inter Priami filias numeraverit qui Himeræi poetæ canticum audierit. Prope Medusam est anus ad cutem detonsa, sive ille eunuchus est; nudum infantem genibus sustinet; manum infans præ metu ob oculos opponit.
CAPUT XXVII.
Picturæ dextræ partis Lesches Delphicæ descriptio continuatur et absolvitur.
Mortui illic, Pelis nomine unus nudus et pronus in dorsum abjectus, infra eum Eioneus et Admetus jacent nondum detractis loricis. Eioneum a Neoptolemo, a Philoctete Admetum interfectos scribit Lescheos. Alia supra 530hos jacent cadavera; supra ipsum labrum Leocritus Polydamantis filius ab Ulysse occisus; supra Eion eum et Admetum Corœbus Mygdonis filius. Est nobile Mygdonis monumentum intra Phrygum fines Stectorenorum, et ab eo poetis translatitium Phrygas Mygdonas appellare. Venerat Corœbus ad Cassandræ nuptias; ex vulgari traditione tamen interemptus est a Neoptolemo, Lescheos tamen a Diomede occisum prodidit. (2) Sunt supra Corœbum Priamus, Axion et Agenor. Priamum non fuisse ad aram Hercei Jovis mactatum scribit Lescheos, sed ab ara abstractum, quum pro regiæ foribus obvius esset Neoptolemo factus, ab eo obtruncatum. De Hecuba Stesichorus iis carminibus quæ de Ilii eversione scripta reliquit, fuisse eam ab Apolline in Lyciam transportatam cecinit; Axionem Priami filium fuisse et ab Eurypylo Euæmonis filio occisum tradidit Lescheos. Agenoris idem poeta testatur Neoptolemum interfectorem fuisse. (3) Ita ergo accidit ut hujus Agenoris filius Echeclus ab Achille, Agenor ipse a Neoptolemo fuerint interfecti. Laomedontis cadaver Sinon Ulyssis socius et Anchialus efferunt. Est etiam alius illic inter cæsos cui nomen Eresus. De Ereso quidem et Laomedonte quod sciam nihil quisquam versibus mandavit. Pro Antenoris ædibus suspensa est pardi pellis supra vestibulum: tessera fuit ea Græcis, ne Antenoris domum violarent. Picta Theano etiam est cum filiis. Eorum Glaucus loricæ bipartita lamina excusæ, saxo insidet Eurymachus. (4) Huic adsistit Antenor et continenter Antenoris filia Crino; infantem ea puerum gestat. Is est omnium vultus qui adversis perculsis casibus esse consuevit. Cistam aselli dorso et alia impedimenta imponunt servi; insidet asello parvulus puer. Sunt in ea picturæ parte Simonidis elegi:
Sacra Polygnotus Thasio satus Aglaophonte,
Argivûm pinxit Pergama capta manu.
CAPUT XXVIII.
Picturæ lævæ partis Lesches Delphicæ, Ulyssis descensum ad inferos exprimentis, descriptio — fratrum Catinensium pietas in parentes — pietatis in deos nonnulla exempla — de Eurynomo Inferorum dæmone.
Habet altera picturæ pars quæ ad lævam est, Ulyssem ad inferos descendentem, ut Tiresiæ manes de suo in patriam reditu consulat. Est vero talis ejus picturæ forma. Aqua conspicitur, quem Acherontem esse fluvium facile existimare possis. Plurima in eo palustris arundo et piscium formæ adeo exili corpore, ut piscium potius umbras quam pisces ducas. Navis est in eodem amne et ad remos portitor. (2) Secutus est, ni fallor, Polygnotus Minyadem poesin, in qua ubi de Theseo et Pirithoo agitur hi sunt versus: