PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ MESSENIACA SIVE LIBER IV. (continued 2)
Reading edition
CAPUT XXVIII.
Lacedæmonii, Thebanis in bello Phocico occupatis, Messeniis denuo bellum inferunt — Messenii cum sociis resistunt et tandem cum Philippo Macedonum rege societatem jungunt — Messenii Elidem dolo occupant — de simili et aliis in Homero strategematibus.
Post reditum pacata aliquamdiu a Lacedæmoniis fuere Messeniis omnia, quod scilicet Thebanorum metu et Messenen jam restitutam et Arcadas in unam congregatos civitatem armis lacessere non sunt ausi. Postea vero quam Phocense bellum (quod etiam Sacrum est appellatum) abduxit extra Peloponnesum Thebanos, pristina confidentia subnisi a bello Messeniis inferendo se continere non poterant. (2) At hi Argivorum et Arcadum auxiliis freti bellantibus resistebant. Sed Atheniensium opem quum implorassent, responderunt illi, non esse ullo pacto se cum illis in Laconiæ fines invasuros: si priores arma intulissent in Messeniam Lacedæmonii, ad sua defendenda se sociis non defuturos polliciti sunt. Cum Philippo post hæc Messenii, Amyntæ filio, Macedonum rege, societatem junxerunt. Quæ res, ut ipsi dicunt, effecit ut pugnæ ad Chæroneam, etsi fuit illa Græcis omnibus communis, non interfuerint. Non tamen contra Græcos ut bellarent, in animum sibi unquam induxerunt. (3) Jam vita perfuncto Alexandro, quum iterum Græci contra Macedonas arma cepissent, et ipsi sua in eo bello munia obiere, sicuti et ante, quum de Atheniensium rebus ageremus, exposuimus. Contra Gallos autem, recusante Cleonymo Lacedæmoniorum rege cum ipsis inducias pacisci, cum Græcis non pugnaverunt. (4) Non multo post Elidem Messenii tum bellicis artibus, tum aperta vi occuparunt. Nam quum Elei ab antiquissimo inde tempore legum justitia et æquabilitate ceteros Peloponnesios anteissent, postremo quum Philippus Amyntæ filius iis, quas ante enumeravimus, calamitatibus reliquam Græciam afflixisset, Elidis etiam primores pretio sollicitavit. Igitur seditionibus primum inter se Elei laborare cœperunt, atque ad arma, ut fertur, processerunt. (5) Hinc proclivius jam in majora odia invicem ruituri erant, quum et 214Lacedæmoniorum causa inter se dissiderent et alioquin ad civile bellum res spectaret. De Eleorum statu certiores facti Lacedæmonii, auxilia statim mittenda partium suarum studiosis censuerunt. Ac dum illi quidem delectu habendo et ordinibus describendis tempus terunt, interea e Messeniis lectissimi quique ad mille ferme homines raptim, clypeis Laconica insignia præferentes, Elidem veniunt. (6) Eos intra mœnia Spartanorum factio, rati auxiliares suos adesse, receperunt. Sic oppido potiti Messenii eos, qui Lacedæmoniis studuerant, urbe expulerunt, et iis, qui suarum erant partium, urbem tradidere. (7) Usurparunt illi quidem sati opportune commentum Homericum. Nam et ille in Iliade Patroclum memoravit arma Achillis indutum, in hostium se aciem intulisse: quumque Trojani ad pugnam redisse Achillem putassent, conturbatos esse qui in prima acie steterant. Sunt et alia callide ab Homero excogitata militaria consilia: uti quum duos pro uno speculatores narrat ex Græcorum castris noctu ad Trojanos venisse; hominem postea specie transfugam, re speculatorem, Ilium missum ad exploranda hostium consilia. (8) Ad hæc, dum militaris Trojanorum ætas facto agmine esset ad prœlium exitura, ad urbis vel juniores, vel grandiores natu, quam ut essent ad pugnandum idonei, custodiam disponit. Idem vero in Græcorum castris jubet eos, qui vulneribus acceptis pugna excesserint, ne omnino nihil agant, integros armare. Sic Homeri carmina in omni re hominibus fuerunt utilia.
CAPUT XXIX.
Demetrius, Philippi filius, cum Macedonibus Messenen invadit — cur Messenii Achæorum concilio sese non junxerint — Megalopoli a Cleomene capta, Messenii Philopœmenem cum Arcadibus excipiunt ac dein Spartam cum sociis expugnant — Nabis, Lacedæmoniorum tyrannus, Messenen occupat et certis conditionibus discedit — Achæi de Messeniis questi iis bellum inferunt — Philopœmenem vivum capiunt Messenii et iterum Achæorum communi annumerantur.
Non multis post captam Elidem annis Demetrius Macedonum rex, Philippi filius, Demetrii majoris nepos, Messenen ditioni suæ subjecit. Multa nos quidem, quæ insolenter egit Perseus in Philippum et Demetrium Philippi filium commemoravimus qua in parte in Sicyoniorum rebus versata est historia. Quemadmodum vero Messene a Demetrio occupata fuerit, nunc exponam. (2) Laborabat Philippus pecuniæ egestate, qua carere nullo pacto poterat. Eam ob rem cum aliquot navibus Demetrium in Peloponnesum mittit. Is in portum quendam appulit Argivorum finium, non sane celebrem: inde vero raptim itinere maxime compendiario ad Messenen duxit; et collocato quidem in agminis fronte omni, quod forte habuit, levis armaturæ genere, qui viarum Ithomen ducentium non erant ignari, clam ante diluculum transcendit muros, qui medii inter arcem Ithomes et urbem ipsam fuere. (3) Orta jam luce, quum sensissent Messenii se oppressos, in tam gravi periculo trepidantes suspicari primum se Lacedæmoniorum fraude captos. Quare veteri in Spartanos odio incitati, nihil vitæ parcentes, 215acriter pugnam capessebant. Ubi vero ex ipsa armorum specie et oris sono Macedonas et Demetrium ipsum agnoverunt, ingenti sunt perculsi terrore. Cogitabant enim fore sibi jam negotium cum gente ad omnes belli artes paratissima, quæque adversus quodvis hostium genus fortuna semper usa fuisset secundissima. (4) Impendentis tamen mali magnitudo virtutem ultra vires auxit; et simul ad bene sperandum animos illud erexit, quod ex tam longo temporis intervallo non absque deorum consilio redire sibi in Peloponnesum liciturum fuisse judicabant. Et oppidani ergo ira ac robore impletis animis in Macedonas tendebant, et arcis præsidia e superiore loco urgebant. (5) Et illi quidem initio tum virtute, tum rei militaris scientia alacriter resistebant: postremo, ut qui ex itinere fessi erant, hinc viris urgentibus, illinc feminis tegulas et lapides ejaculantibus, fugam effusissimam fecere. Multi e saxis pendentibus (ea enim parte maxime prærupta est Ithome) præcipites periere: pauci abjectis armis incolumes evaserunt. (6) In Achæorum concilium idcirco Messenii non iere, ut mea fert opinio, quod quum ultro misissent auxilia bellantibus cum Pyrrho Æacidæ filio Lacedæmoniis, eoque beneficio jam prope inter ipsos pacata essent omnia, illud cavendum putabant, ne, si in Achæorum, qui aperti erant Spartanorum hostes, concilium se conscribi postulassent, veteres inimicitias renovasse viderentur. (7) Ac illud quidem Messenios, opinor, non fefellit, quod ipsi in mentem mihi venire potuerit: cogitasse eos, etiamsi cum Achæis non fecissent, per se tamen Achæos Lacedæmoniorum hostes fore. In Achaico enim concilio Argivi et Arcades non parum habebant loci. Verum et ipsi se cum Achæis Messenii post longi temporis cunctationem conjunxere. Neque ita multo post Cleomenes Leonidæ filius, Cleonymi nepos, per inducias Arcadum Megalopolin cepit. (8) In ea qui deprehensi fuerunt partim sunt in expugnatione interempti. Qui vero cum Philopœmene Craugidis filio effugere (quæ multitudo duæ amplius Megalopolitanorum partes fuere), eos Messenii apud se recepere, quum ob veterum erga se meritorum memoriam, quibus jam Aristomenis temporibus fuerant ab Arcadibus provocati, tum vero ut gratiam parem referrent pro eo, quod ab illis in Messene restituenda adjuti fuerant. (9) Est ita comparatum natura, ut rerum humanarum vicissitudo huc illuc omnia transferat. Nam et Arcadibus, Messenii vicissim salutis auctores fuere: et (quod magis præter opinionem accidit) Arcadas rursus Spartæ capiendæ Messeniis socios fortuna esse voluit. Quum enim collatis signis cum Cleomene ad Sellasiam dimicassent, mox Aratum Achæorum ducem secuti Spartam expugnarunt. (10) Vixdum erant Lacedæmonii Cleomenis dominatu liberati, quum Machanidas tyrannus est exortus; quo sublato, Nabis dominationem invasit. Is quum non privatas solum, sed etiam sacras ædes spoliasset, brevi ingentem coegit pecuniam: et ex ea copias sibi comparavit. Hic ipse Nabis 216quum Messenen occupasset, Philopœmen et Megalopolitani eadem nocte præsto fuere; quorum interventu cedere tyrannus coactus sub certis fœderis conditionibus abiit. (11) Achæi postea injuria nescio qua se provocatos questi omni ope sua bellum Messeniis intulere. Ac primum quidem agrum pervastarunt: deinde sub ipsum messis tempus, collectis undique copiis, iterum irrumpere in Messeniam conati sunt. At Dinocrates, qui summæ tunc reipublicæ præerat, cuique populi suffragiis exercitus imperium decretum fuerat, occupatis angustiis, qua aditus in Messeniam patebat Arcadibus, Lycortæ Achæorum ducis inceptum effecit ut irritum esset: cum Messeniis enim et finitimorum auxiliis occurrens hostem facile repulit. (12) Quin et Philopœmenem, qui cum paucis equitibus multo post Lycortæ agmen tempore venerat, nec adhuc de ipsorum rebus audisse quidquam poterat, pugna e superiore loco prospere facta vicere ac vivum cepere Messenii. Quo autem modo captus fuerit Philopœmen, et quis ejus vitæ finis, in eo, qui est de Arcadum rebus, libro posterius enarrabimus. Ii certe e Messeniis, quorum suasu est ille vir interfectus, meritas pœnas luere; ac rursus ipsa Messene in Achæorum partes concessit.
13. Adhuc varia Messeniorum infortunia stylo sum persecutus, et quemadmodum eos fortuna sua procul a Peloponneso in ultimas terras actos postliminio in pristinas reduxerit sedes, commemoravi: hinc ad agri urbisque partes explicandas orationem convertam.
CAPUT XXX.
Descriptio Messeniacæ regionis et urbium — Abia urbs — Pharæ et quæ ad ejus conditoris, Pharis, genus pertinent — de Fortunæ nomine primum ab Homero commemorato — de primo Fortunæ signo, polo capiti imposito et Amaltheæ cornu exornato.
Ætate nostra in Messenia exstat Abia oppidum ad mare, a saltu Chœrio stadia haud amplius viginti dissitum. Iren olim vocatam ferunt, et de septem illis urbibus unam fuisse, quas Agamemnon apud Homerum se daturum Achilli pollicetur. Hyllo autem et Dorieo ab Achæis bello superatis, Abiam tradunt Gleni Herculis filii nutricem in hanc Iren commigrasse: ibique domicilio suo constituto, Herculi templum dedicasse: quare Cresphontem postea, quum grato pioque animo memoriam feminæ celebraret, et alios ei honores habuisse, et urbem mutato nomine Abiam appellari voluisse. Herculis quidem in ea urbe et Æsculapii templa valde illustria exstant. (3) Abia distant Pharæ stadia octoginta. In ipsa via salsa aqua est. Messenios, qui Pharas tenent, Augustus Imperator Laconico nomini adjunxit. Ejus oppidi conditorem celebrant Pharin, Mercurio et Phylodamea Danai filia genitum. Pharin nullam virilem sobolem, filiam unicam Telegonen reliquisse aiunt. Ejus gentilitatis insequentem seriem in Iliade percensuit Homerus: Diocli geminos fuisse, Crethonem et Ortilochum: Dioclem ipsum Ortilocho Alphei filio ortum. De Telegone mentionem prorsus nullam fecit. Ea, si Messenios audiamus, Ortilochum Alpheo peperit. 217(3) Audivi etiam illud, quum Pharis essem: præter geminos filiam Diocli fuisse Anticleam: ex ea et Machaone Æsculapii filio Nicomachum et Gorgasum natos: Pharis eos permansisse et Diocle mortuo regnum adisse. Creduntur illi hac etiamnum ætate morbis laborantes et aliqua captos corporis parte sanare; eoque nomine in eorum fanum victimas sacrorum causa et donaria mittunt. Habent etiam Fortunæ fanum Pharætæ cum perveteri signo. (4) Ac Fortunæ quidem poetarum primus (quod sciam) mentionem fecit Homerus hymno in Cererem, quum et alias Oceani filias, et Tychen (Fortunam) etiam ipsam, tanquam Oceani filiam, ludentes cum Proserpina fecit, his versibus:
Una omnes vario per prata comantia flore,
candida Leucippe, Phænoque, Electra, et Ianthe,
Melobosis, Tyche et Ocyrhoe præsignis ocellis.
(5) De ea nihil præterea memoravit, neque illam omnino dearum esse maximam dixit, penes quam sint rerum humanarum momenta omnia, quum idem tamen poeta in Iliade bellantibus Minervam et Enyo duces præfecerit; Dianam feminis parturientibus verendam esse dixerit; Veneri autem nuptiarum curam attribuerit. Verum de Fortuna nihil ille plus, quam ante dictum est, memoriæ prodidit. (6) Bupalus autem, templis ædificandis et simulacris fingendis admodum sollers, quum Smyrnæis Fortunæ signum faceret, omnium, quos ipsi cognoverimus, primus capiti deæ polum imposuit; altera vero manu Amaltheæ quod Græci appellant cornu tenentem fecit. Ad hunc ille modum Fortunæ munera declaravit. Mandavit post hunc et alia de Fortuna versibus Pindarus, et eam Pherepolin (urbes ferentem) vocavit.
CAPUT XXXI.
De Apollinis luco Carnio — urbe Thuriatarum — vico Calamæ, loco Limnæ dicto ac fontibus Pamisi fluvii — urbe Messeniorum sub Ithome sita — Messenes muri cum aliarum urbium muris comparati, aliaque memoranda — de Laphriæ Dianæ cultu et Diana Ephesia — Curetum æde — signis memorandis in Æsculapii templo — Messenes templo et picturis in eo.
Non longe a Pharis lucus est Apollinis, Carnii nomine; et in eo perennis aquæ fons. Absunt a mari Pharæ stadia ferme sex. Hinc ad ejusdem Messeniæ mediterranea contendentes stadia procul circiter octoginta Thuriatarum urbs excipit. Hanc ab Homero versibus Antheam appellatam putant. Spartanorum autem civitati Thuriam subjecit Augustus. Nam quum is cum Antonio civile bellum gereret, Antonii quidem sectam eum aliis Græcis Messenii idcirco secuti sunt, quod Augusti partes juverunt Lacedæmonii, (2) Quocirca victor Augustus e Messeniis et reliquis, qui contra eum in acie steterunt, levius alios, alios gravius mulctavit. Thuriatæ ipsi ex oppido, quod antiquitus in excelso fuit tumulo, in planitiem descendere. Non tamen 218superiorem urbem omnino deseruere: nam et collapsorum murorum adhuc reliquiæ cernuntur, et templum exstat, quod deæ Syriæ dicitur. Campestrem urbem fluvius præterlabitur Aris nomine. (3) In ora interiore Calamæ vicus et Limnæ regiuncula est. In hac Limnatidis Dianæ ædes: quo loco Spartæ regem Teleclum occisum fama prodidit. (4) Qua e Thuria Arcadiam fere versus iter est, fontes habet Pamisus amnis; quorum aquæ infantium morbis medentur. Jam vero ab his fontibus ad lævam digressis ad stadia ferme quadraginta, Messeniorum sub Ithome urbs est: ea non Ithome solum, sed qua ad Pamisum excurrit, monte Eua incingitur. Huic monti a bacchantium voce Euoe nomen inditum ferunt, quum hoc primum in loco et ipse Bacchus, et quæ eum comitabantur feminæ sic inclamasse credantur. (5) Qui urbem Messenen ambiunt muri, toti e lapide structi sunt: ex iis turres et propugnacula eminent. Babylonis quidem muros, aut qui Memmonii dicuntur Susis in Perside, neque vidi, neque cujusmodi sint, de quoquam, qui ipse viderit, audivi: quas vero urbes muris munitissimas ipse viderim, Ambrosos est Phocica, Byzantium et Rhodos; eæ tamen murorum munitionibus cum ipsa Messeniorum urbe comparandæ non sunt. (6) In foro Jovis est signum Servatoris, et aquæ ductus, cui nomen Arsinoe, a Leucippi videlicet filia. Defluit in eum aqua de fonte, quem Clepsydram vocant. Delubra deorum duo, Neptuni et Veneris, et, quod memoria maxime dignum est, Deûm matris e Pario lapide signum, Damophontis opus, qui Olympiæ etiam Jovem solutis jam eboris compagibus ad unguem exactissime coagmentavit: quare sunt ei ab Eleis honores habiti. (7) Fecit idem Damophon eam quam Laphriam Messenii nuncupant: cujus ob hanc causam sancita est religio. Calydonii Dianam inprimis colunt, apud eos cognomento Laphriam. Ejus cæremonias et cognomen a Calydoniis recepere Messenii, quum, Naupacto ab Atheniensibus accepta, Ætolis essent finitimi. Habitum deæ alio loco exponam. Laphriæ autem nomen Messenii et ex Achæis Patrenses soli usurparunt. (8) Ephesiam quidem Dianam urbes prope cunctæ eodem celebrant cognomine: et privatim viri præ ceteris eam diis prosequuntur honoribus. Causæ vero sunt ex mea opinione et Amazonum gloria, quas fama fert deæ simulacrum erexisse, et quod ab antiquissimis temporibus templum illud fuerit conditum. Tria præterea ejus celebritatem auxerunt: magnitudo primum templi, quod cetera omnia hominum opera anteit; Ephesiorum deinde civitatis splendor; et ipsa postremo dea claritas. (9) Habent Messenii Lucinæ etiam delubrum cum marmoreo signo. Proximum est Curetum ædes, in qua cujusvis generis animalia pariter immolant. Facto enim a bobus et capris sacri initio ad aves descendunt, quas in flammas porriciunt. Magna etiam cum religione Cereris ædes 219celebratur, et Castorum simulacra Leucippi filias rapientium. Est vero superius jam a me expositum, controversiam esse Messeniis cum Lacedæmoniis, ab utris Castores oriundi sint, eosque utique sibi Messenios vindicare. (10) Plurima vero et quæ spectentur dignissima habet signa apud Messenios Æsculapii fanum. Seorsum enim dei ipsius et ejus liberorum simulacra; seorsum, Apollinis, Musarum et Herculis posita sunt. Suum inter cetera locum habent urbs Thebana, Epaminondas Cleommidis (Polymnidis) filius, Fortuna, et Diana Lucifera. Horum quæ marmorea sunt, fecit Damophon, quem unum e Messeniis statuarum artificem novimus non indignum cujus mentio fiat. Epaminondæ effigies e ferro est: eam alius omnino opifex fecit, non Damophon. (11) Templum etiam exstat Messenes Triopæ filiæ, cujus ex auro et Pario marmore factum est signum. In postica templi ejus parte picti sunt qui in Messenia regnarunt ante Dorum in Peloponnesum adventum, Aphareus videlicet et filii. Post Heraclidarum vero reditum Cresphontes, unus et ipse de Dorum ducibus. De iis vero, qui Pylum tenuerunt, Nestor et ejus filii Thrasymedes et Antilochus. His enim, quod natu maximi fuere, honos inprimis est habitus, eoque maxime, quod bello Trojano interfuerunt. (12) Pictus est etiam Leucippus Apharei frater, et cum eo Hilaira, et Phœbe: Arsinoe præterea, et ipse, Arsinoe quidem natus, uti prædicant Messenii, Æsculapius, et Machaon et Podalirius. Nam et illorum clarum fuit Trojano bello nomen. Has omnes imagines pinxit Omphalion, Niciæ Nicomedis filii discipulus, quem et servisse Niciæ, eique in deliciis fuisse nonnulli tradiderunt.
CAPUT XXXII.
De signis Hierothysii ita dicti a Messeniis ac gymnasio et signis in eo — Æthida a Messeniis ut heroe culto — Aristomenis sepulcro et sacris, quæ ibi fiunt — Aristomene mortuo ad Leuctra pugnante — Thebanorum de Aristomenis clypeo narratio.
Quæ vero ædes apud Messenios Hierothysion vocatur, habet deorum omnium signa, quorum in Græcia sancitæ religiones sunt. Inter ea ænea est Epaminondæ effigies. Dedicati etiam sunt tripodes vetusti, quos ἀπύρους appellat Homerus. Jam vero quæ in gymnasio signa sunt, opera Ægyptiorum (?) artificum sunt, Mercurius, Hercules, Theseus. Hos enim tum Græci universi, tum barbaræ nationes multæ, circa gymnasia et in palæstris colere solent. (2) Æthidam etiam reperi, hominem quam ego sum natu majorem, cui tanquam heroi a Messeniis honores habentur, quod egregie pecuniosus fuerit. Alii Messeniorum non negant quidem præclaram et luculentam pecuniam Æthidæ fuisse, pernegant vero eum, cujus erecta fuerit super columna statua, divitem illum Æthidam fuisse, sed avum ei cognominem, quo duce Messenii olim Demetrium Philippi filium, quum noctu insperatissimo impetu Messenen oppressisset, repulere. (3) In eodem gymnasio Aristomenis visitur monumentum, quod minime esse dicunt 220cenotaphium. Et percunctanti quidem mihi, quonam modo ejus ossa obtinuerint, responsum est, Rhodo se ea arcessivisse et Pythii Apollinis jussu esse reddita. Insuper sacri, quod ad eum tumulum solenni ritu fiat, mihi cæremonias exposuerunt. Heroicis sacris destinatum taurum ad pilam non procul a sepulcro alligant. Is quum ferox et vinculorum sit insolens, evadere conatur: quodsi, dum tumultuatur et exsilit, pila moveatur, secundum id est Messeniis omen; sin prorsus immota ea pila steterit, calamitatem sibi aliquam portendi interpretantur. (4) Interfuisse vero Aristomenem, quanquam ex hominum cœtu excesserat, etiam Leuctricæ pugnæ, et auxilio Thebanis fuisse, et ejus maxime opera magna ista clade afflictos Lacedæmonios prædicant. Enimvero primos omnium Chaldæos et Indorum magos memoriæ prodidisse novi, esse hominum animos immortales. Assensi deinde sunt eis tum alii Græcorum, tum omnium maxime Aristonis filius Plato. Id si communi hominum opinione comprobetur, etiam illud credi possit, Aristomenis in Lacedæmonios odium in omne posterum tempus perdurasse. (5) Non alienum certe est a Messeniorum oratione quod aliquando Thebis audivi, etsi non congruit omni ex parte utriusque gentis sermo. Aiunt itaque Thebani, quum prope esset ut cum hoste ad Leuctra congrederentur, missos qui et alia oracula et eum, qui in Lebadea colitur, deum consulerent: et sane quæ ab Ismenio, a Ptoo, Abis et Delphis missa sunt responsa commemorantur. Quæ vero senariis heroicis vaticinatus fuerit Trophonius, hæc perhibentur:
Ne petite ante hostem, sacrum quam cura tropæum
sit vobis posuisse. Hic scutum ornate, quod acer
fixit Aristomenes Messenius. Ipse inimicas
scutatorum acies infestaque tela refringam.
(6) Accepto oraculo impetrasse a Xenocrate precibus Epaminondam tradunt, ut Aristomenis clypeum accerseret; illumque ad tropæi, quod erexerat eo loco, unde posset a Lacedæmoniis conspici, insignia atque ornamenta addidisse, Norant Lacedæmonii omnes fixum in Lebadea scutum Aristomenis; multi etiam per pacem ad Trophonii profecti illud fuerant conspicati. Parta vero victoria suum Trophonio donum Thebani restituere. Est etiam in stadio Messeniorum posita ex ære Aristomeni statua. A theatro non procul Sarapidis et Isidis fanum est.
CAPUT XXXIII.
De acropoli Messeniorum et fonte Clepsydra — Messeniis incunabula Jovis sibi vindicantibus, et Ithome ac Neda, nutricibus Jovis — signo et cultu Jovis Ithomatæ — Mercurii signo Atticæ formæ, fluvio Balyra et Thamyride — campis Stenyclericis, luco Carnasio et signis in eo — reliquiis Andaniæ et Electra ac Cœo fluviis — reliquiis urbis Dorii Thamyridis calamitate.
Ascendentibus ad Ithomes jugum, ubi est Messeniorum arx, fons, cui Clepsydra nomen, manat. Longum esset et arduum, ut maxime propositum id quis haberet, populos enumerare omnes qui Jovem apud se natum et educatum affirmant. Et in his sunt etiam Messenii: hi quoque 221Jovis incunabula sibi vindicant, ejusque nutrices nominant Nedam, a qua fluvius, et Ithomen, a qua mons nomen acceperit. Has quidem Nymphas surreptum a Curetibus Jovem, ob patris metum, in hoc aiunt fonte lavasse, et ab eo Curetum furto aquæ nomen inditum Clepsydræ. Ac singulis diebus aquam ex eo fonte in Jovis Ithomatæ templum ferunt. (2) Signum Jovis fecit Ageladas iis olim Messeniis, qui Naupacti consederunt. Domi suæ illud servat sacerdos annuus. Agitant vero et festos anniversarios dies: Ithomæa nuncupant. Ludos etiam priscis temporibus musicos institutos fuisse, et aliunde et ex Eumeli versibus licet conjicere, quos in Prosodio quod dicitur carmine in Delum scripsit:
Grata etenim semper tibi, Juppiter incola Ithomes,
Musa fuit, puro quæ gaudet libera gressu.
Videtur ergo mihi Eumelus et versus istos fecisse, et musicum certamen a Messeniis institutum nosse. (3) Qua ad Arcadiæ urbem Megalopolin egressus patet, in ipsa porta est Mercurii signum, Attici operis. Athenienses enim quadrangula figura Hermas faciunt, et eam ab illis alii Græciæ populi acceptam formam in Mercurii sigillis usurparunt. Abest a porta stadia ferme triginta Balyra amnis. Nominis eam dicunt fuisse causam, quod ibi captus oculis Thamyris lyram abjecerit. Philammone et Argiopa Nympha genitum Thamyrin fama vulgavit: Argiopam Parnassi fuisse incolam; quum vero jam uterum ferret, in Odrysas migrasse, recusante puellæ nuptias Philammone. Eo evenit ut Odrysen ac Thracem Thamyrin vocent. In hunc fluvium alii duo confluunt, Leucasia et Amphitus. (4) Trans eos amnes campi sunt qui Stenyclerici nominantur. Heroem aiunt fuisse Stenyclerum. E campi ejus regione vicus est; prisci Œchaliam, Carnasium lucum ætas nostra appellat, cupressis maxime consitum. Signa deorum ibi posita, Apollinis Carnei, et Mercurius arietem portans. Est et Proserpinæ Cereris filiæ, quæ cognomento Hagne (Casta) dicitur. Prope illud simulacrum aqua e scatebris profluit. (5) Quo vero Deabus magnis ritu operentur (nam in Carnasio sua illis quoque celebrantur initia), facile in arcanis esse patior. Hæc certe initia secundum Eleusinia præcipuam quandam mihi sanctimoniam habere videntur. In ea tamen ærea urnula, quam dux Argivus a se repertam protulit, Euryti Melanei filii ossa servari, nulla vel in vulgus prodere somnii religione prohibeor. Labitur prope Carnasium amnis Charadrus. (6) Ad lævam ad stadia ferme octo progressis Andaniæ sunt ruinæ. Ei sane urbi ab Andania puella nomen impositum, est omnium antiquitatis interpretum consensu receptum. Quibus vero orta sit parentibus, aut quicum nupta fuerit, non habeo dicere. Ab Andania 222qui Cyparissias versus iter habent, per Polichnen (Oppidulum) qui vocatur transeant. Electra ibidem et Cœus fluvii præterfluunt. Hæc nomina vel ad Electram Atlantis filiam et ad Cœum Latonæ patrem referri possint; vel forte sumta fuere ab indigenis heroibus Electra et Cœo. (7) Qui Electram transierit fontem, cui nomen Achaia, et rudera videat Dorii urbis. In hac urbe Thamyridi oculorum calamitatem contigisse versibus testatum suis Homerus reliquit, quod scilicet Musas ipsas cantu se superaturum fuisset gloriatus. At Phocæensis Prodicus (hujus modo si sunt in Minyadem conscripta carmina) pœnas Thamyridi suæ in Musas petulantiæ apud inferos inflictas scripsit. Ego vero ex morbo luminibus captum Thamyrin crediderim, quum idem etiam post Homero acciderit; qui tamen infortunio non ita succubuit, quin carmina serere usque pergeret: at Thamyris malo victus poesin prorsus deseruit.
CAPUT XXXIV.
De Pamiso fluvio et piscibus animalibusque variis fluviis peculiaribus — urbe Corone, agro Inûs sacro, Biante fluvio et Plataneti fonte — urbis Corones denominatione et memorandis — de prisco Apollinis Corinthi templo ad mare — oppido Colonides dicto — Asinæis et Dryopibus — Asine urbe et aliis locis.
A Messene ad Pamisi ostium via excurrit ad stadia octoginta. Per arva labitur Pamisus, purus ac limpidus, navesque e mari per eundem adscendere possunt ad decem circiter stadia. Quin et marini eum subeunt pisces, vere potissimum appetente: quod ipsum in Rheno et Mæandro evenit. Maxime vero in Acheloi flumen innatant, qua circa Echinadas insulas erumpit: (2) alia tamen longe forma sunt, quos Pamisus recipit, et omnino quales esse par est, quos puræ alunt aquæ, neque omnino lutulentæ, uti eorum amnium sunt, quos paulo ante nominavimus. Capitones quidem, quum de genere sint in limo degentium, turbulentis amnibus gaudent. Maleficas certe bestias non alunt Græciæ flumina, sicuti Indus, Nilus Ægyptius, Rhenus, Ister, Euphrates, Phasis: hi enim ejusmodi alunt belluas, quæ ut quævis aliæ devorandis hominibus inhiant, specie vero accedunt ad eos, qui in Hermo et Mæandro degunt, siluros; sed colore sunt nigriore ac robore majore; his enim duabus rebus siluri illis belluis sunt inferiores. (3) Indus et Nilus crocodilos uterque habent: sed Nilus fluviales etiam equos, haud minus illos quidem hominibus infensos, quam crocodili sint. At Græciæ flumina hæc bestiarum portenta non gignunt. Nam qui in Aoo, qui per Thesprotidem Epiri labitur, sunt canes, advenæ e mari influunt. (4) Est ad Pamisi dexteram Corone urbs maritima, sub Mathia monte. In hac eadem via vicus maritimus est, quem Inûs sacrum putant. Hic enim e mari emersisse Ino dicunt, quum Leucothea cœpta nominari in dearum jam fuisset numerum relata. Paulo hinc longius Bias amnis in mare exit. Nomen ei impositum 223creditur a Biante Amythaonis filio. Jam stadia prope viginti a via abest Plataneti fons: aqua e patula profluit platano et intus cavernosa. Arboris latitudo similis fere est speluncæ parvæ, et ab ea descendit aqua potu suavis ad Coronen usque. (5) Urbs prisco nomine Æpea vocabatur: postea vero quam Thebanorum ductu restituti sunt Messenii, Epimeliden tradunt, qui ad urbem condendam fuerat missus, Coroneam appellasse: quod ipse ex Coronea Bœotiæ urbe oriundus esset: sed ab initio Messenios non recte eam nominasse, et eam nominis depravationem ipso tempore invaluisse. Est et illud fama vulgatum: quum fossa locandis fundamentis duceretur, æream cornicem, (quæ Græcis est corone) repertam. (6) Delubra illic exstant Dianæ Nutricis cognomento, Bacchi et Æsculapii: et hujus quidem Bacchique signa e marmore. Jovis in foro Servatoris ex ære simulacrum est. Æneum est et Minervæ in arce sub divo, cornicem manu tenens. Vidi etiam Epimelidæ sepulcrum. Qua vero de causa portum Achæorum appellent, compertum non habeo. (7) A Corone stadia prope octoginta progressis Apollinis templum in ora maritima est magna religione percelebre. Nam et antiquissimum esse autumant Messenii, et deus ipse (quem Corydum (Galeritam) Apollinem nominant) certam laborantibus morborum opem impertit. Hoc signum e ligno est: aliud, quod Argeotæ est, ex ære; et hoc ab Argonautis dedicatum credunt. (8) Coronæorum urbi finitimæ sunt Colonides. Negant vero qui illic habitant, se Messenios esse, sed ex Attica se terra huc a Colæno deductos aiunt: ipsum Colænum, galeritam ex oraculo secutum in ea loca venisse: procedente deinde tempore linguam et mores Dorum accepisse. Sitæ sunt Colonides eminenti loco, modico spatio procul a mari. (9) At Asinæi Lycoritis olim finitimi Parnassi accolæ fuere. Nomen illis tunc fuit Dryopes, quod et in Peloponnesum postea traducti retinuerunt, sumtum a Dryope conditore. Tribus vero post ætatibus, quum, Phylante regnum obtinente, prœlio ab Hercule victi, Delphos abducti et Apollini devoti fuissent, ex ejusdem dei responso in Peloponnesum ab Hercule deducti Asinen primum prope Hermionem tenuerunt: inde ab Argivis ejecti Messeniæ partem a Lacedæmoniis acceptam habitarunt, et tum et postea, quum Messenii in Peloponnesum postliminio reversi eorum civitatem incolumem esse passi sint. (10) De rebus vero suis ita ipsi commemorant Asinæi, ut ab Hercule se fuisse prœlio superatos fateantur et urbem suam in Parnasso captam; captivos vero se ad Apollinis pertractos negant: muris enim expugnatis ab Hercule, deserto oppido se diffugisse narrant ad Parnassi juga: ac mox quum in Peloponnesum navibus transmisissent, Eurysthei 224opem supplicum in morem ornatos implorasse: et ab illo quidem, quum in Herculem implacabili odio laboraret, in Argolica terra Asinen sibi traditam. (11) Soli vero e Dryopum gente Asinæi nostra etiamnum ætate istud Dryopum nomen sibi gloriæ ducunt, multo certe secus quam in Eubœa Styrenses. Nam Styrorum quoque incolæ sunt origine Dryopes ex eorum numero qui, quum paulo longius ab urbe habitarent, pugnæ adversus Herculem non interfuerunt, Dryopum tamen nomen aspernati sunt: sicuti et Delphi Phocenses nominari se neutiquam sibi laudi duxerunt. Contra Asinæi Dryopum appellatione maxime lætantur: idque religiosissima quæque apud ipsos templa maxime declarant, eadem forma exædificata, qua illa olim fuerant in Parnasso dedicata: habent enim Apollinis unum, Dryopis alterum cum pervetere simulacro. Initia quoque Dryopi peragunt quotannis, eumque Apollinis filium fuisse dictitant. (12) Sita et hæc urbs ad mare est, uti olim fuit Argolica illa vetustior Asine. Ad eam a Colonidibus quadraginta stadiûm via est. Tantundem ab Asine abest regio cui Acritæ nomen. Excurrit in mare Acritas, et ante ipsum deserta est insula Theganussa. Secundum Acritan portus est Phœnicûs, et ipsi proximæ insulæ Œnussæ.
CAPUT XXXV.
De Mothone, ejusque denominatione — Naupliensibus Mothonen incolentibus et libertate a Trajano Mothonæis concessa — Epirotarum imperio populari — calamitate Mothonæis ab Illyriis illata — memorandis in urbe Mothone, templo Minervæ Anemotidis — de diverso aquarum colore et natura.
Mothone, antequam Græcorum adversus Trojam profecturus exercitus colligeretur, Iliaci etiam belli temporibus Pedasos dicta est: mutato deinde nomine, uti tradunt Mothonæi, ab Œnei filia est appellata. Œneo etenim Porthaonis filio, quum post excisum Ilium cum Diomede in Peloponnesum secessisset, e pellice Mothonen filiam genitam. Mea vero fert opinio, a scopulo, qui Mothon dicitur, loco nomen datum. Is enim portum ipsis efficit, dum et angustiorem navibus ipse e mari prominens appulsum relinquit, et simul ab imo fluctibus obsistens maris impetum et æstus concitatiores frangit. (2) Expositum est in superiore historiæ parte, Lacedæmonios Naupliensibus in invidiam apud alios Græciæ populos vocatis et eo nomine suis e sedibus ejectis, quod partis Laconum essent, Damocratida Argis regnante, Mothonen tradidisse; nec ulla eos propter Messeniorum reditum nova calamitate affectos. Fuere autem, sicuti ego existimo, Nauplienses olim Ægyptii, ex ea classe quæ cum Danao ad Argolicam terram appulit: ætatibus vero tribus post a Nauplio Amymones filio in coloniam deducti sunt in ipsam Naupliam urbem. (3) At Trajanus Imperator Mothonæis concessit ut cum liberis populis censerentur et suis legibus uterentur. Sed ante ea tempora solis illis ex omnibus Messeniis, qui ad mare sunt, hujusmodi accidit infortunium. Res Thesprotidis Epiri per seditiones prope eversæ fuerant. Deidamia enim Pyrrhi filia orba liberis diem obiit suum. Regnum illa quidem moriens populo commendavit. (4) 225Pater ei Pyrrhus fuerat Ptolemæi filius, Alexandri nepos, majoris Pyrrhi pronepos. De Pyrrho autem Æacidæ filio ante egimus, quum in Atticarum rerum descriptione versaremur. Hunc Procles Carthaginiensis fortuna et rerum gestarum splendore Alexandro Philippi filio inferiorem fuisse testatur: in disponendis vero in acie peditum equitumque copiis et item capiendi consilii, quo hostis caperetur, arte illo multo meliorem. (5) Accepta libertate Epirotarum populus et aliis in rebus in dies erat insolentior, et omnino se nihil magistratibus audientem præbebat. Quare subito impetu ab Illyriis, qui supra Epirum ad mare Ionium habitant, oppressi sunt. Neque vero ullam novimus popularem rempublicam magnos habuisse progressus, præter eam quæ fuit Atheniensium; sed hi per popularem statum summam potentiam adepti sunt: nam præcipua quadam prudentia ceteris Græcis præstiterunt et suas religiosissime omnium leges observarunt. (6) At Illyrii, gustata semel dominandi dulcedine, quum augendi imperii cupiditate flagrarent, navibus constructis piraticam exercebant, et alios aggressi populos excursionibus infestos reddidere, uti quisque maxime fuit injuriæ expositus; et amicitiæ specie ad Mothonæorum portum appulerunt, atque inde in urbem misere qui vinum ad naves ut deportarent rogaret. Quumque ab oppidanis non sane multis vinum comportatum esset, emerunt quanti esset a Mothonæis æstimatum Illyrii, et vicissim de mercibus suis aliquid illis vendiderunt. (7) Postero die quum ad portum urbani multo plures descendissent, et illis lucri faciendi copia facta est: postremo quum etiam feminæ et viri passim ad naves venissent, vinum et venderent et de hospitum rebus mercarentur, ibi Illyrii confirmata audacia viros multos, feminas plures vi correptas in naves imposuerunt, et prope ad solitudinem Mothonæorum oppido redacto per Ionium mare intra suos se fines recepere. (8) Est Mothonæ Minervæ Anemotidis cognomento delubrum cum simulacro: a Diomede dicatum aiunt, et deæ nomen impositum. Nam quum intempestivis et violentis tota regio ventis (qui Græcis sunt anemi) graviter laboraret, votis a Diomede Minervæ nuncupatis, omnis illa ventorum sævitia in posterum etiam omne tempus conquievit. Exstat ibidem etiam Dianæ ædes, ubi aquæ puteus pice permistæ, quæ quum odoris suavitate, tum colore persimilis est Cyziceno unguento. (9) Omnium quidem, quas aspexerim, aquarum maxime cærulea est in Thermopylis, neque tamen tota, sed ea præcipue, quæ in natationem influit, quas incolæ vocant Ollas muliebres. Rutila vero prope ad sanguinis colorem aqua per Hebræorum terram proxime a mari, agro Iopæ urbi finitimo, labens visitur. Perseum interemto ceto, cui Cephei filia fuerat exposita, in eo fonte cruorem abluisse indigenarum sermo vulgavit. (10) Vidi etiam ex fontibus scaturientem ad Astyra nigram aquam. Sunt Astyra calidarum aquarum balneæ contra Lesbum, in ea regione, qui Atarneus appellatur. Eam Chii mercedem a Persarum rege accepere, quum illi Pactyam hominem Lydum, qui supplex ad ipsos confugerat, dedissent. Hæc aqua nigra est: vicissim ostendunt 226Romani non longe ab urbe trans amnem Anienem aquam albam. In eam qui descenderint, initio tam frigidam sentiunt, ut exhorrescant; at si paululum fuerint immorati, nihil minus incalescunt, quam si vehementer calidum medicamentum ebibissent. (11) Atque has ego quidem aquas, ingenio fontium plane admirabili, ipse sum conspicatus: nam vulgata prætereo aquarum miracula. Neque enim aut salsam aut acerbam aquam e fontibus manare magni miraculi loco ducendum. Νon omittam duos diversa admodum natura et loco fontes: in Cariæ campis qui Albi nominantur, prope pagum qui Dascyli dicitur, aqua est calida, lacte haustu suavior. (12) Jam vero ab Herodoto literis proditum memini, amaræ aquæ rivum in Hypanim amnem influere: quod certe non video cur a veritate abhorrere putemus, quum ætate nostra ad Dicæarchiam (sive Puteolos) aqua exstiterit tam acuto calore effervescens, ut intra paucos annos plumbeos, per quos fluit, tubulos resolverit.
CAPUT XXXVI.
De promontorio Coryphasio et urbe Pylo — memorandis in urbe Pylo — Nestoris bobus et priscorum hominum pecoris et gregis studio — Sphacteria insula — memorandis Cyparissiarum et Neda fluvio.
A Mothone ad Coryphasium promontorium via interest haud minus stadiûm centum. In ipso promontorio est Pylos, quam Clesonis filius Pylus condidit, deductis in eam a Megaride Lelegibus, qui tum Megaridem tenebant. Sed ei parum diuturnum illud fuit imperium: a Neleo siquidem et Pelasgis ab Iolco venientibus pulsus est. Quare inde abiens in proximos fines Pylon in Elea tenuit. Eo vero dignitatis Pylon perduxit in regno suo Neleus, ut ab eo Neleam urbem versibus Homerus appellarit suis. (2) Est Pyli Minervæ templum, cognomento Coryphasiæ; et domus quæ Nestoris dicitur. In ea Nestor ipse pictus cernitur: et intra oppidum ejusdem est monumentum. Nam quod extra est non longe a Pylo, id Thrasymedis esse ferunt. Ostenditur in ipsa urbe spelunca, in qua Nestoris et ante eum Nelei boum fuisse stabulum dicunt. (3) Boves illæ Thessalicæ fuerint genere de grege Iphicli, Protesilai patris: eas etenim Neleus a filiæ procis sponsalitium munus depoposcit, et horum causa Melampus Biantis fratris adductus gratia, in Thessaliam venit et a pastoribus quidem Iphicli in vincula primum conjectus, deinde vero pro responsis, quæ roganti Iphiclo dedit, vates quum esset, mercedem boves cepit. Fuit hoc præcipuum illis temporibus divitiarum studium, luculenta habere equorum et boum armenta. Nam præterquam quod Iphicli boves Neleus expetivit, Herculi etiam imperavit Eurystheus, ut ex Iberia Geryonæ boves, quas eximia ibi specie esse fama vulgaverat, ad se abigeret. (4) Armenti ex Erythea acerrima fuisse incensum cupiditate Erycem, in Sicilia tum tyrannum, eo constat, quod, quum in luctæ certamen cum Hercule descendisset, hinc Herculis boves, illinc Erycis regnum præmia victori proposita fuerunt. Testatum etiam in Iliade reliquit Homerus, 227Iphidamantem, Antenoris filium, inter sponsalia munera primo centum boves socero suo dedisse. Quæ omnia satis perspicuo argumento sunt, bobus inprimis priscos illos homines esse delectatos. (5) Pascebant vero, ut mea fert opinio, Nelei armenta utplurimum extra fines. Nam quum totus ferme Pyliorum ager arenosus sit, alendis armentis non satis est herbosus. Hoc idem testatur Homerus de Nestore loquens, quum eum fere ubique arenosæ Pyli regem appellat. (6) Ante portum Sphacteria insula prominet, haud aliter quam ante Deliorum navalem stationem Rhenea. Est vero ita comparatum, ut, quæ ante loca obscura fuerunt et ignota, ex aliquo hominum casu et fortunæ momento fama celebrentur. Nam et Caphareum Eubœæ promontorium Græcorum ab Ilio cum Agamemnone redeuntium naufragium nobilitavit; et Psyttalia ante Salaminem insula, non aliunde nota est, quam quod in eo loco Persæ deleti sunt. Pari ratione Lacedæmoniorum ad Sphacteriam clades hoc quoque loco celebre ad posteros nomen dedit; Athenienses vero etiam æneum Victoriæ signum ad illustrandam rei ad Sphacteriam gestæ memoriam in arce dedicarunt. (7) A Pylo ubi Cyparissias veneris, in suburbanis non procul a mari fons est, quem percussa thyrso a Baccho terra exstitisse ferunt: eaque de causa Dionysiada fontem ipsum nominant. Exstat ad Cyparissias Apollinis quoque templum et Minervæ cognomento Cyparissiæ. Ad Aulonem delubrum est cum signo Æsculapii Aulonii. Illinc proxime Messeniorum et Eleorum fines Neda amnis interfluens dirimit.