← Table of contents
[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ LACONICA SIVE LIBER III.

Reading edition

CAPUT I.

De Lelege, rege Spartanorum indigena, et reliquis priscæ ætatis regibus eorum — Eurota — Lacedæmone et Sparta — Tyndareo ejusque propinquis regnum Laced. obtinentibus — duplicis regiæ domus apud Laced. origine et Aristodemi morte — de Aristodemi filiis, Procle et Eurysthene, ac Thera eorum tutore — colonia in insulam Theram deducta.

Post Hermas illos ad occasum Laconica terra est. In ea regnasse primum Lelegem indigenam, et ab eo Leleges, quibus imperabat, populos nominatos, ipsi testantur Lacedæmonii. Lelege Myles et natu minor Polycaon geniti. Quo vero gentium et quam ob causam Polycaon secesserit, alio exponemus loco. Mylete mortuo Eurotas filius ei in regnum successit. Is quum stagnantem in campis aquam ad mare alveo deduxisset, quod fuit aquarum reliquum, in justi amnis morem defluens de se Eurotan nuncupavit. (2) Hic quum e vita decessisset nulla suscepta virili sobole, regnum Lacedæmoni reliquit. Erat hic matre Taygeta genitus, a qua mons nomen accepit, patrem vero Jovem habuit, ut fama prædicat. Uxorem autem duxerat Spartam Eurotæ filiam: ac ut primum ad regnum accessit, regioni et incolis omnibus de se nomen indidit: urbem deinde, quam condidit, de uxoris nomine, quod nostra etiam ætate retinet, Spartam appellavit. (3) Hujus filius Amyclas, quum aliquod et ipse cuperet nominis sui monumentum relinquere, in agro Laconico Amyclas oppidum fundavit. Is quum filios plures suscepisset, Hyacintho natu minimo, egregia forma puero, morte 126erepto, superstes fuit. Pueri tumulus Amyclis est sub Apollinis signo. Amycla mortuo Argalus, ejus liberorum natu maximus, regnavit: et hoc defuncto, ad Cynortan regnum pervenit. Cynorta Œbalus nascitur. (4) Is e Gorgophone Argiva uxore, Persei filia, Tyndareum suscepit. Fuit huic cum Hippocoonte, imperium sibi ætatis causa vindicante, certamen. Verum Hippocoon adscito in societatem Icario ejusque factione, longo intervallo superior discessit. Quare sibi male metuens Tyndareus Pellanam, uti Lacedæmonii commemorant, aufugit. Messenii vero narrant Tyndareum ad Aphareum in Messeniam confugisse: fuisse autem Aphareum, Perieris filium, Tyndareo ipsi ex eadem matre fratrem: ac tunc quidem Thalamis, quod est Messeniæ oppidum, domicilium habuisse: quo in loco liberos etiam ipsum suscepisse. (5) Interjecto dein tempore in regnum ab Hercule restitutus est Tyndareus. Regnarunt etiam filii ejus, porro Menelaus Atrei filius, gener Tyndarei, et Orestes, quod Menelai filiam Hermionen uxorem duxerat. Quum vero Heraclidæ postliminio redissent, Tisameno Orestis filio regnante, Messeniorum et Argivorum altera factio Temenum, altera vero Cresphontem regem habuit. Quumque Lacedæmone gemini filii essent Aristodemi, regiæ familiæ duæ exortæ sunt, atque id Delphici Apollinis oraculo approbante. (6) Aristodemus enim e vita excessisse narratur Delphis, priusquam Dores in Peloponnesum redirent. Hunc Lacedæmonii de rebus suis magnificentius loquentes sagittis ab Apolline confixum tradunt, quod consulendi causa non venisset ad oraculum, sed Herculem, in quem forte prius inciderat, qui Doribus in Peloponnesum reditus confici posset, consuluisset. Verior autem fama est, a Pyladæ et Electræ filiis, Tisameni Orestis filii consobrinis, Aristodemum occisum. (7) Ejus Aristodemi filiis nomina Procles et Eurysthenes indita: qui quam gemini essent, voluntate nihilo minus magnopere dissidebant. Non obfuit tamen odii, quo inter se laborarunt, acerbitas, quominus communi consilio Theran, Autesionis filium, matris Argiæ fratrem, tutorem vero suum, in colonia deducenda sequerentur. Coloniam deduxit Theras in insulam eam, quæ illis temporibus Calliste vocabatur: e cujus regno ultro sibi Membliari posteros decessuros speravit, (8) proinde atque illi etiam fecerunt, ea scilicet ratione adducti, quod ad Cadmum Theræ genus referendum esset, quum ipsi a Membliaro descendissent, quem plebeia stirpe natum Cadmus in ea insula colonorum ducem reliquisset. Theras itaque insulam mutato nomine de se appellavit, et ei quidem Theræi hac etiamnum ætate tanquam coloniæ conditori quotannis parentant. Procli autem et Eurystheni in Theræ mandatis duntaxat obeundis par fuit et concors alacritas, in ceteris voluntatum ac consiliorum 127omnium summa dissensio. Verum si etiam optime inter se convenientes fuissent, non tamen eorum posteros potuissem una et eadem rerum gestarum expositione comprehendere: non enim in unam eandemque prorsus ætatem inciderunt, ita ut patrueles patruelibus et patruelium inter se liberi, ac qui deinceps ex his descenderunt posteri, numero essent æquales. De utraque itaque familia separatim agam, neque ullo pacto in unum confundam.

CAPUT II.

De Eurysthenis domo et Agidis — Echestrato regnante Lacedæmonii ejiciunt Cynurenses — Labota regnante primum bellum Argivis inferunt — de Lycurgo et Minoe legislatoribus — Lacedæmonii Archelao regnante Ægyn urbem subigunt — Teleclo regnante finitimas urbes Pharin, Amyclas et Geranthras expugnant — Alcamene regnante Charmidan in Cretam mittunt, urbem Helos evertunt et Argivos vincunt.

Eurysthene Aristodemi filio natu grandiore Agin genitum ferunt: a quo sunt omnis Eurysthenis posteritas Agidæ appellati. Agide regnante, Patreum Preugenis filium in condenda urbe in Achaia, quam de nomine Patrei nostra etiam ætate Patras vocant, adjuverunt Lacedæmonii: comites etiam ac socios cum Grai Echelæ filio, Penthili nepote, Orestis pronepote, in coloniam classe transmittenti, miserunt. Et ille quidem regionem eam, quæ inter Ioniam et Mysos est, cui ætate nostra Æolidi nomen, occupaturus erat, quum avus ejus Penthilus multo ante Lesbon, insulam Æolidis hujus continenti adjacentem, cepisset. (2) At Echestrato Agidis filio Spartæ regnum obtinente Lacedæmonii Cynurenses omnes, qui militari essent ætate, sedibus suis expulerunt. Crimini datum, quod prædones e Cynuriaco agro Argivorum, qui sibi consanguinei essent, fines populationibus infestos redderent, ipsique adeo Cynurenses in eundem agrum aperte excursiones facerent. Cynurenses quidem ab Argivis oriundos esse et in coloniam a Cynuro Persei filio deductos memoriæ proditum est. (3) Non multis post annis Echestrato Labotas filius in regnum succedit. Hunc Labotan Herodotus in historia, ubi de Crœso scripsit, in Lycurgi, qui Lacedæmoniis leges tulit, tutela fuisse scribit: sed Leobotan eum, non Labotan, nominat. Hoc regnante, Lacedæmonii tunc primum Argivis bellum indicunt. Crimini eis datum est, quod Cynurensem agrum, quem armis ipsi cepissent, invaserint, quodque finitimos socios suos ad defectionem sollicitarint. In eo tamen bello ab neutris quicquam memoria dignum gestum est. (4) Jam qui in regnum ex hac familia successerunt Labotæ, videlicet Doryssum et Doryssi filium Agesilaum, mors brevi utrumque oppressit. Agesilao regnante Lycurgus Lacedæmoniis leges tulit: quas eum nonnulli ab oraculo Delphico accepisse, alii autem Cretensium scita eum ascivisse tradidere. Cretenses ipsi istas Minoi leges acceptas referunt, de quibus illum ferunt non sine deo consuluisse: quod ipsum his versibus videtur Homerus de Minois legibus significare voluisse:

128Quas inter magni Minois regia Cnosos,

quem Jovis alloquium ter terna æstate beavit.

Verum de Lycurgo in iis quæ posterius sequuntur memorabo. (5) Agesilaus Archelaum filium sibi successorem reliquit. Dum hic regnaret, Lacedæmonii unam de finitimis urbibus, Ægyn nomine, bello subactam exciderunt, Ægytarum ad Arcadas defectionem metuentes. In ea urbe evertenda opem tulit Archelao Charillus ex altera familia rex: cujus ductu quæ gesserint Lacedæmonii, tunc exponemus, quum eorum res gestas stylo persequemur, qui Eurypontidæ sunt appellati. (6) Archelao Teleclus nascitur. Hujus temporibus Lacedæmonii finitima oppida, Amyclas, Pharin, Geranthras, quas Achæi occuparant, bello captas everterunt. Ex his Pharitæ et Geranthratæ Dorum adventu territi, certis conditionibus e Peloponneso decesserant: Amyclæenses vero non sunt illi quidem primo impetu ejecti, sed acriter resistentes, belli diuturnitate superati, quum multa prius virtutis documenta dedissent. Id ipsi Dores tropæo de Amyclæensibus erecto testati sunt, quod nihil scilicet illis temporibus, quod memoriæ consecrarent, dignius gessisse ipsi sibi visi sunt. Non ita multo post Teleclus a Messeniis in Dianæ occiditur. Templum id in vico fuit, quæ Limnæ appellatæ sunt, inter Laconici et Messeniaci agri fines. (7) Teleclo demortuo successit Alcamenes filius. Eo regnante Lacedæmonii Charmidam Euthyis filium, Spartanorum de optimatibus unum, in Cretam mittunt, qui ortas inter Cretenses seditiones comprimat, persuadeatque ut oppidis, quæ a mari longius sita vel alioquin invalida essent, relictis in ea, quæ navibus appellendis essent opportuna, demigrarent. Eodem tempore maritimum etiam oppidum, quod ab Achæis tenebatur, Helos nomine, everterunt; et Helotis auxilia ferentes Argivos prœlio vicerunt.

CAPUT III.

Polydoro regnante Lacedæmonii colonias in Italiam deducunt — bellum Messeniacum acriter geritur — Eurycrate regnante Messenii Lacedæmoniorum imperio parent — Anaxandro regnante Messenii a Lacedæmoniis deficiunt et denuo opprimuntur — Eurycrate minore et Leonte regnantibus Lacedæmonii bellum cum Tegeatis infeliciter gerunt, Anaxandrida vero regnante superiores evadunt — Orestis ossa a Spartanis reperiuntur et ab Atheniensibus Thesei ossa — de Anaxandrida digamo — Cleomene rege et Dorieo.

Alcamene mortuo, ejus filius Polydorus regnum adiit. Hoc regnante Lacedæmonii colonias duas in Italiam deduxerunt, Crotonem et Locros ad Zephyrium promontorium. Bellum etiam, quod Messeniacum est appellatum, hoc ipso tempore exarsit. Neque vero easdem ejus belli causas Lacedæmonii et Messenii referunt: (2) sed quæ utrinque dicantur, et qualem exitum hoc bellum habuerit, infra suo loco explicabimus. Hoc interim non omittemus, primum Messeniacum bellum ex parte maxima Theopompi Nicandri filii ex altera gente regis ductu gestum. Confecto autem bello ac Messeniis jam in potestatem Lacedæmoniorum redactis 129Polydorum spectatæ virtutis Spartæ habitum et Lacedæmoniorum populo maxime carum, quod nihil unquam aut per vim egisset aut dixisset cum alterius contumelia, justitiam in tota jurisdictione cum summa humanitate conjunxisset, (3) ob easque res gloria in cuncta Græcia florentem, Polemarchus occidit, Lacedæmonius homo minime obscuro loco natus, insigni vero, ut res ipsa indicavit, audacia. Mortuo Polydoro Lacedæmonii honores multos nec vulgares habuerunt. Est autem et Polemarchi Spartæ monumentum, vel quod ante vir bonus habitus fuerit, vel quod propinqui eum clam sepelierint. (4) Eurycrate Polydori filio regnum tenente Messenii Lacedæmoniis æquo satis animo paruerunt, neque Argivorum multitudo in rerum novarum studium incubuit. Jam vero Eurycratis filio Anaxandro regnante, Messenios fata sua extra Peloponnesum ejecerunt. Quum enim a Lacedæmoniis defecissent, pares illis aliquamdiu bello fuere: postremo superati, ex pacto convento e Peloponneso excesserunt: qui relicti sunt, omnes servi facti sunt Lacedæmoniis, præter eos tamen, qui maritima oppida incolebant. (8) Quæ in eo bello evenerint, quod gestum est post Messeniorum defectionem, non videntur mihi satis apte in hac historiæ parte tractari. Anaxandro Eurycrates gignitur, Eurycrate minore Leon. His regnantibus Lacedæmonii a Tegeatis clades complures acceperunt. Iidem sub Anaxandrida Leontis filio secundiore multo, quam Tegeatæ, belli fortuna usi sunt. Res autem sic propemodum gesta est. Lichas Lacedæmonius Tegeam venit: erant enim tunc fœderis jure inter eas civitates pacata omnia. (6) Eodem tempore, quo Lichas adveniebat Orestis ossa ex quodam oraculo jussi quærebant Spartani. Ea intellexit Lichas in ærarii fabri officina defossa, ad oraculi scilicet verba referens instrumenta singula ærariæ fabricæ. Ventos enim folles, quod ipsi etiam conceptas auras vi expellunt, pulsum malleum, repercussum incudem, hominum perniciem ferrum (quod in prœliis jam usurpari cœptum fuerat) interpretatus est: nam si ad heroicum seculum respexisset Apollo, hominum perniciem non ferrum, sed æs dixisset. (7) Huic autem responso, quod Lacedæmonii acceperunt de ossibus Orestis, persimile fuit quod Atheniensibus postea redditum est, ut ossa Thesei e Scyro Athenas deportarent: non posse enim, id ni factum esset, Scyron capi. Invenit tum Cimon Miltiadis filius, eodem usus in conjiciendo acumine, Thesei ossa, neque ita multo post insula potitus est. (8) Ex ære autem heroum temporibus 130omnia pariter arma fuisse, Homerus testatur, quum securim Pisandri et Merionæ sagittam describit. Argumento est etiam Achillis hasta Phaselide in Minervæ templo dedicata, et apud Nicomedenses in Æsculapii Memnonis ensis totus ex ære, quum hastæ illius ima tantum et summa cuspis ærea sit. Hæc ita esse pro comperto habemus. (9) Anaxandrides, Leontis filius, unus ex omnibus Lacedæmoniis uxores duas eodem tempore habuit; unde illi soboles duplex. Nam quum priorem, optimam illam quidem, sed sterilem, ut dimitteret, Ephori jussissent, id ut faceret in animum inducere non potuit: eatenus tamen paruit, quod alteram cooptavit, e qua Cleomenem suscepit. Tunc prior, quæ adhuc uterum non tulerat, Dorieum peperit, deinde Leonidam, mox Cleombrotum. (10) Mortuo Anaxandrida, quum longe præstare consilio et belli artibus Dorieum existimarent, Cleomeni tamen, quod natu esset maximus, regnum inviti sane detulerunt. At Dorieus, quum adduci non potuisset ut in patria permanens Cleomeni pareret, in coloniam est ablegatus.

CAPUT IV.

Cleomenes cum Lacedæmoniis et sociis fines Argivorum invadit, eosque vincit — contra Athenas exercitum ducit et Orgadem, terram diis Eleusiniis sacram, devastat — in Æginam trajicit — Demaratum fraude regno privat — furore correptus mortem sibi infert — Leonidas rex Xerxi Græciam invadenti ad Thermopylas occurrit — de Pausania, Plistarchi, Leonidæ filii, tutore, ejusque honeste factis.

Cleomenes ut primum regnum iniit, comparato ex Lacedæmoniis et sociis exercitu, in Argivorum fines invasit: Argivos vero ipsos obviam cum armis egressos prœlio fudit. Eorum quum ad quinque millia in proximum Argi Niobes filii lucum confugissent, Cleomenes (quippe qui plerumque mentis compos non esset) per Helotas in lucum ignem immisit: quo incendio et lucus et qui se illuc receperant supplices exusti sunt. (2) Hinc Athenas bis duxit. Primum Atheniensibus Pisistrati filiorum dominatu liberatis, ingentem quum Lacedæmoniis, tum sibi apud cunctos Græcos gloriam peperit. Deinde Atheniensis cujusdam Isagoræ gratia ductus, quum Atheniensibus illum tyrannum imponere conatus esset, ac libertatem suam fortiter tuentibus Atheniensibus ea de spe decidisset, et reliquum Atticæ agrum populatus est, et regionem Orgadem appellatam, diis, qui Eleusine coluntur, sacram vastasse dicitur. In Æginam deinde transmisit: ubi insulæ ejus principes qui Medis studentes civibus suis, ut terram et aquam Dario Hystaspæ filio dederent, persuaserant, in vincula conjecit. (3) Dum in Ægina Cleomenes tempus terit, Demaratus eum ex altera familia rex ad populum criminatur. Ea re commotus 131Cleomenes, ut primum rediit, rationem iniit, per quam Demaratum e regno ejiceret. Delphicam enim vatem pretio corruptam subornat, ut, quod ipse præscriberet, consulentibus Lacedæmoniis responderet. Idemque Leotychiden Demarati propinquum, e regia item domo, instigat, ut de regno Demarato litem intendat. (4) Ibi Leotychides institit iis verbis, quæ Ariston ejus pater temere effuderat, quum natum Demaratum dixit a se genitum non credere. Eam disceptationem quum ad Delphicum oracalum, sicuti alia omnia consueverant, Lacedæmonii retulissent, respondit Pythia, quæ Cleomenes jusserat. (5) Quo factum ut Demaratus non æquo judicio, sed adversarii oppressione regno fuerit spoliatus. Cleomenes post hæc diem suum obiit, quum arrepto gladio per furorem sibi ipsi manus consciscens totum corpus fœdissimis vulneribus lacerasset. Argivi igitur, ea mortis acerbitate dedisse eum pœnas supplicibus, qui in Argum confugerant: Athenienses, quod Orgadem vastasset: Delphi, quod interpretem Apollinis, ut Demaratum falso insimularet, corrupisset, id ei accidisse interpretati sunt. (6) Heroum autem et deorum in homines iræ, præter hoc Cleomenis, alia etiam reperiuntur exempla. Siquidem et Protesilaus, cui honores ad Elæuntem habentur, heros Argo nihilo clarior, per se ipsum Persen Artaycten graviter est ultus. Neque unquam Megarenses, posteaquam sacrosanctum agrum colere ausi sunt, deorum, qui Eleusine coluntur, iram plane lenire potuerunt. Sollicitatum vero pretio oraculum, præterquam tunc a Cleomene, ab nemine unquam scimus. (7) Ubi e vita excessit Cleomenes, quod nullam reliquit virilem sobolem, ad Leonidam Anaxandridæ filium, Doriei germanum et uterinum fratrem, regnum pervenit. Quo tempore Xerxes cum populo suo Græciam invasit, ei Leonidas cum trecentorum Lacedæmoniorum cohorte ad Thermopylas occurrit. Bella quidem multa quum a Græcis contra barbaros, tum inter ipsos barbaros gesta memorantur: sed ea pauca fuere, in quibus unius virtus eximie enituit, ut Achillis ad Ilium, Miltiadæ in Marathone. Sed profecto præclarum illud Leonidæ facinus, meo quidem judicio, omnia cujusvis temporis exempla vicit. (8) Hic enim Xerxi, regum omnium, qui post Medis et Persis imperarunt, animi elatione et operum magnificentia longe præstantissimo, in Græciam irruenti tam acriter cum paucis, quorum dux erat, ad Thermopylas restitit, ut ne visurus ille quidem Græciam, nedum Athenas fuisset incensurus, nisi a Trachinio homine Hydarnis copiæ per Œtæ montis tramites circumductæ Græcos oppressissent. Atque ita Leonida interempto barbari in Græciam irruperunt. (9) Post hunc Pausanias Cleombroti filius non certe regnavit, verum quum Plistarchi Leonidæ filii tutor esset, ad Platæas 132Lacedæmonios duxit, atque inde in Hellespontum classe transmisit. Hujus in Coam mulierem factum non possum non magnopere collaudare. Is enim Coi hominis non ignobilis uxorem, Hegetoridæ filiam, Antagoræ neptem, quam Pharandates Persa Teaspidis filius invitam in pellicum numero habebat, (10) Mardonio ad Platæas et Persis ad internecionem cæsis, Coon ad suos cum omni muliebri mundo donisque omnibus, quæ a Pharandate acceperat, remisit. Idem Mardonii cadaver contra Lamponis Æginetæ sententiam violari vetuit.

CAPUT V.

Pausanias minor, Atheniensibus ad Piræeum victis, triginta tyrannorum imperium non adjuvare vult, sed domum redit — ideo ab inimicis accusatur, et judicio absolvitur — Lacedæmonii Lysandro duce Thebanos invadunt — Lysandro cæso, Pausanias supervenit et cum Thebanis paciscitur — Pausanias denuo accusatus a Tegeatis in templo Minervæ Aleæ supplex recipitur — de Aristodemo, Pausaniæ filiorum tutore — Agesipolis, rex Lacedæmoniorum, Argivis bellum infert, sed terræ motu et tonitru recedere cogitur — contra Olynthios exercitum ducit et subito moritur.

Jam vero Plistarchus Leonidæ filius in ipsis regni initiis diem suum obiit. Cui Plistoanax successit, ejus ipsius Pausaniæ filius, cujus ductu prœlium ad Platæas factum. Plistoanacte natus Pausanias. Hic Pausanias in Atticam exercitum duxit, verbo cum Thrasybulo et Atheniensibus bellum gesturus, atque ut triginta tyrannorum, qui a Lysandro impositi fuerant, dominatum firmaret. Superato tamen ad Piræeum Atheniensium præsidio, domum exercitum reportare statuit, quod scilicet non esse eam Spartanorum reipublicæ maculam omnium turpissimam adspergendam putaret, ut impurissimorum hominum tyrannidem confirmasse dicerentur. (2) In patriam re infecta reversus, ab inimicis in judicium est deductus. Apud Lacedæmonios de rege judicium hoc ritu constitui solet. Consident qui seniores appellantur, duodetriginta numero: cum iis Ephori, nec non alterius familiæ rex. Is erat tunc Agis. Ac quattuordecim seniores et Agis rex Pausaniam condemnarunt: absolverunt reliquæ ejus consilii partes. (3) Neque ita multo post delectum Lacedæmonii contra Thebanos habuerunt. Cujus belli quæ causa fuerit, quum Agesilai res gestas commemorabimus, exponetur. Ac tunc quidem Lysander, quum in Phocidem pervenisset, universis Phocensibus assumtis, cunctatione omni sublata, in Bœotiam invasit, et Haliartiorum oppidum aggressus est oppugnare, quum adduci non possent ut a Thebanis deficerent. Thebanorum jam et Atheniensium auxiliis clam intra urbem receptis eruptionem fecere. Cum iis Lysander acie ante ipsa urbis mœnia congressus cum magna Lacedæmoniorum manu dimicans occubuit. (4) Interea Pausanias a Tegeatis et reliqua Arcadia comparatis auxiliis confecto jam prœlio supervenit. Is ubi primum Bœotiam attigit, eorum qui cum Lysandro fuerant et ipsius Lysandri cædem cognovit: nihilo tamen secius Thebas perrexit, urbem oppugnaturus. Verum 133quum Thebani se ad omnem impetum sustinendum confirmarent jamque Thrasybulus cum Atheniensium auxiliis adventare nunciaretur, qui id unum exspectabat, ut prœlium Lacedæmonii inirent, quo illos a tergo adoriretur: (5) Pausanias veritus ne medius inter duos hostium exercitus ancipiti periculo circumveniretur, icto cum Thebanis fœdere eorum, qui sub Haliartiorum muris ceciderant, cadavera ad sepulturam tollenda curavit. Ea sane res neutiquam Lacedæmoniorum judicio comprobata est: ego vero Pausaniæ consilium rectum fuisse existimo. Nam quum probe nosset, Lacedæmoniis inter medios hostes circumclusis semper aliquam accidere cladem, ut ad Thermopylas et in Sphacteria insula, metuebat ne tertiæ ipse cladis auctor haberetur. (6) Verum quum longe aliter ipsius cives judicarent, quippe qui ei, quod tardius in Bœotiam venisset, crimini dabant, non putavit ille sibi committendum, ut causam dicere cogeretur. Tegeatæ supplicem in Aleæ Minervæ receperunt. Templum illud fuit antiqua religione Peloponneso universæ sacrosanctum, neque violari eos fas erat, qui illuc confugissent. Ea sane religio tunc a Lacedæmoniis in Pausania, antea vero in Leotychide, et in Chryside est ab Argivis conservata. Quum illi enim supplices se in illud templum recepissent, ne postulatum quidem est, ut dederentur. (7) Pausania exulante, impuberes ejus filii, Agesipolis et Cleombrotus, sub tutela Aristodemi, qui erat genere proximus, fuerunt. Hujus Aristodemi ductu Lacedæmonii ad Corinthum prospere pugnarunt. (8) Jam vero Agesipolis ut regnum per ætatem adiit, Argivis primum ex omnibus Peloponnesiis bellum intulit. Is quum per Tegeatas in Argivorum fines duceret, Argivi obviam illi caduceatorem miserunt, quo patria quædam fœdera sanciret jam inde ab initio inter omnes Dores mutuo percussa. At ille non modo fœdus nullum cum caduceatore instauravit, sed agrum etiam immisso exercitu depopulatus est: neque quum terra etiam movisset, retro agmen egit, etsi alias præ ceteris Græciæ populis Lacedæmoniis et Atheniensibus hujusmodi prodigia religioni ac terrori fuerint. (9) Castra, jam fixerat Agesipolis sub ipsis Argivorum muris, neque interim desita est divinitus terra moveri: quin et milites aliquot de cœlo tacti, nonnullos etiam tonitrua lymphatos atque attonitos reddidere. Invitissimus itaque ille ex Argivorum finibus castra movit. Rursus contra Olynthios fecit expeditionem. Ibi satis secunda belli fortuna usus, quum urbes Chalcidensium multas cepisset, ac ipsam postremo Olynthum se in potestatem redacturum speraret, subito morbo oppressus diem suum obiit.

134

CAPUT VI.

Cleombrotus rex in prœlio cum Bœotis ad Leuctra commisso cadit — Cleonymus cum Areo de regno certat, eoque privatus Pyrrhum in patriam inducit — Areo regnante Antigonus Demetrii fil. Atheniensibus bellum infert, quibus Lacedæmonii Areo duce opem ferunt — Leonidas senex, cui regnum Lacedæm. obtigit, a Cleombroto illo privatur, et iterum rex creatur — de Cleomene Leonidæ filio, ultimo Eurysthenis domus rege.

Agesipolide sine liberis mortuo ad Cleombrotum regnum pervenit. Eo duce Lacedæmonii cum Bœotiis ad Leuctra prœliati sunt: et ipse quidem Cleombrotus fortiter dimicans initio prœlii occubuit. Plerumque sane in magnis cladibus numen exercitus ducem ante alios e medio tollere solet, sicuti et Atheniensibus Hippocratem Ariphronis filium ad Delium, postea in Thessalia Leosthenem eripuit. (2) E Cleombroti liberis natu major Agesipolis nihil omnino gessit memoratu dignum. Eo mortuo natu minor Cleomenes regnum adiit. Qui quum filios duos Acrotatum et juniorem Cleonymum suscepisset, ita forte accidit ut Acrotatus patrem sibi superstitem reliquerit. Quumque postea Cleomenes e vita decessisset, inter Cleonymum Cleomenis filium et Areum filium Acrotati de regno coorta lis est. Ibi quum senatus paternum regnum Areo adjudicasset, (3) Cleonymus sibi illum prælatum tam indigne tulit, ut eum Ephori et aliis præmiis decretis et exercitus imperio delato placare studuerint, quominus hostili esset in Spartam animo. Nihilominus ille et alia multa hostilia in patriam designavit, et Pyrrhum Æacidæ filium intra fines induxit. (4) Areo vero Acrotati filio Spartæ regnante, Antigonus Demetrii filius Athenas terrestribus maritimisque copiis oppugnare aggressus est. Atheniensibus subsidio missus cum classe Patroclus ex Ægypto: Lacedæmonii quoque cum omnibus copiis, Areum regem secuti, præsto fuere. (5) Quum Antigonus autem urbem undique ita obsessam teneret, ut aditu omni sociorum auxilia prohiberentur, Patroclus per nuncios Areum et Lacedæmonios monuit, ut prœlium cum Antigono inirent; se interim Macedonum terga invasurum, quod sui nequaquam pedestri acie pares essent Macedonibus, quippe qui Ægyptii et nautæ essent. Eo nuncio commoti Lacedæmonii, iidemque quum Atheniensium amicitia, tum vero nominis sui gloriam ad posteros propagandi studio ducti, prœlii aleam subire nihil recusabant. (6) Verum Areus, commeatu jam consumto, exercitum domum reportavit, quippe qui desperatam pugnandi audaciam ad patriæ usus conservandam neque temere sociorum causa profundendam censeret. Atenim quum Athenienses diu acriter restitissent, Antigonus pace facta præsidium illis in Museo imposuit, quod tamen non multo post ultro deduxit. Areo Acrotatus gignitur: Acrotato minor Areus. Is annum agens fere octavum morbo consumtus est. (7) Jam vero, abolita 135propemodum Eurysthenis posteritate mascula, restabat Leonidas Cleonymi filius, grandis admodum natu. Huic Lacedæmonii imperium deferunt. Graves cum eo inimicitias Lysander Lysandri filius, Aristocratis nepos, exercebat. Hic sibi associat Cleombrotum, qui Leonidæ filiam habebat in matrimonio: eoque in familiaritatem pellecto, Leonidæ tum alia intendit crimina, tum eum, quum puer adhuc esset, Cleonymo patri de exitio Spartæ conciliando juramentum dedisse dictitavit. (8) Quum igitur regno se Leonidas abdicare coactus esset, in ejus locum Cleombrotus invasit. Quodsi animi præ ira impotens Leonidas fuisset, ac, ut olim Demaratus Aristonis filius, vel ad Macedonum, vel ad Ægyptiorum regem confugisset, nihil eum omnino, quod facti postea Spartanos pœnituerit, juvisset. Nunc vero quum a civibus suis e patria pulsus in Arcadiam exilii causa abisset, non ita multis post annis ab iisdem in patriam, et pristinum etiam regnum revocatus est. (9) De Cleomenis autem Leonidæ filii audacia et animi magnitudine, et quemadmodum in eo defecerit Spartiatarum regnum, quum de Arati Sicyonii rebus gestis ageremus, affatim multa diximus. Narravimus vero in superioribus etiam quonam mortis genere Cleomenes in Ægypto e vita excesserit. Ex Eurysthenis igitur gente regum, qui etiam Agidæ sunt appellati, postremus Cleomenes Leonidæ filius fuit.

CAPUT VII.

De altera regum Lacedæmoniorum domo, Proclidarum, dein Eurypontidarum — Prytanide regnante inter Lacedæmonios et Argivos primæ inimicitiæ exoriuntur — Charillo regnante Lacedæmonii fines Argivorum devastant et Tegeatas invadunt — Nicandro regnante iterum vastatur Argolis — Theopompo regnante Lacedæmonii cum Argivis pugnant de Thyreatide — Anaxidama rege Messenii denuo victi ex Peloponneso ejiciuntur — de Aristone rege, ejusque septem mensium filio Demarato — Leotychide rege — Archidamo rege Atheniensibus maxima mala inferente — Sthenelaida belli Peloponnesiaci præcipuo auctore.

Quæ vero de altera regum familia accepimus, ita se habent. Procles Aristodemi filius habuit filium, cui Soo nomen dedit: Soo Eurypon genitus. Hunc tantum esse gloriæ consecutum narrant, ut ea tota familia qui Proclidiæ ante sunt appellati, Eurypontidarum ab eo cognomentum acceperit. (2) Euryponte nascitur Prytanis. Eo regnante inter Lacedæmonios et Argivos inimicitiæ ortæ: et jam ante quam Argivis quicquam crimini daretur, cum Cynurensibus bellatum fuerat. Ac proximas quidem deinceps ætates, Eunomo scilicet Prytanidis, et Polydecte Eunomi filio regnantibus, perpetua pax Spartanis fuit. (3) Charillus autem Polydectis filius in Argivorum agrum invasit et igne ferroque vastavit: eodemque duce paucis post annis contra Tegeatas exiere Spartani, quum ambigui et perplexi oraculi auctoritatem secuti Lacedæmonii in spem venerunt, capturos se Tegeatas, Tegeatarumque campos Arcadibus adempturos. (4) Charillo mortuo, Nicander filius in regnum successit. Hoc regnante facinus in Teleclum ex altera familia regem a Messeniis commissum est in Limnadis fano. Idem vero Nicander Argivorum fines hostiliter ingressus magnam 136terræ partem vastavit. Ejus facinoris quum participes fuissent Asinæi, graves Argivis pœnas paulo post deleta patria profugi dedere. (5) De Theopompo vero Nicandri filio, qui post patrem regnavit, rursus erit mihi mentio facienda, quum ad res Messeniorum historia descenderit. Eo regnante inter Argivos et Lacedæmonios de Thyreatarum quoque finibus dimicatum. Ei prœlio Theopompus senio et animi ægritudine implicitus non interfuit: nam eo vivente Archidamus filius moritur. (6) Neque tamen sine liberis obiit Archidamus, sed filium reliquit Zeuxidamum. Huic Anaxidamus item filius successit. Eo imperante a Lacedæmoniis Messenii iterum bello victi e Peloponneso abierunt. Anaxidamo Archidamus, Archidamo Agasiclen nascitur. Utriusque vita omnibus belli molestiis vacua, perpetua tranquillitate insignis erat. (7) Aristo vero Agasiclis filius uxorem duxit puellam, quam Spartanarum omnium virginum fuisse tradunt turpissimam, mulierum vero omnium Helenæ beneficio pulcherrimam. Ex ea quum filius natus esset mense ipso septimo, eique in consilio Ephororum sedenti servus nunciasset puerum natum, eorum, qui de Eurysthei natali sunt, versuum Iliadis oblitus, vel quod illos omnino non satis intellexisset, negavit puerum eum, qui non esset legitimo mensium numero natus, a se genitum. (8) Cujus eum postea effusæ vocis pœnituit. Demaratum enim spectata virtute virum, qui cum Cleomene Athenienses Pisistratidarum dominatu liberarat, Aristonis inconsiderata oratio et suscepta cum Cleomene simultas regno privavit. Quum autem in Persas ad Darium profectus esset, in longum tempus ejus propagatam in Asia posteritatem ferunt. (9) Leotychides vero rex in Demarati locum creatus. Is Athenienses et ducem eorum Xanthippum Ariphronis filium in pugna ad Mycalen juvit: idemque posterius in Thessaliam contra Aleuadas profectus facile totam Thessaliam armis subigere potuit, quum semper ei prœliis omnibus vincere contigisset: sed ab Aleuadis donis est corruptus. (10) Quare domi accusatus, Tegeam indicta causa ad aram Minervæ Aleæ supplex confugit. Leotychidæ filius Zeuxidamus patre adhuc vivo, et ante exilium ejus, morbo absumtus est. Zeuxidami vero filius Archidamus avo jam Tegeæ exulante regnavit. Hic Atheniensium agros vehementer vexavit, quum in Atticam quotannis excursiones faceret et omnia populabundus ageret ac raperet. Idem etiam Platæensium, qui socii et amici Atheniensium erant, urbem per obsidionem cepit. (11) Verumtamen hic Peloponnesiorum in Athenienses bellum neutiquam concitarat; quin, ut pax 137inter eos maneret, quantum eniti potuit, elaborabat. Sed Sthenelaidas, vir quum alias potens, tum vero de Ephoris unus, suscipiendi belli cumprimis auctor fuit: quod sane bellum Græciam satis adhuc firmo innixam fundamento de gradu excussit: nec multo post Philippus Amyntæ filius ruinosam et plane ægram aggressus penitus collabefecit.

CAPUT VIII.

De Cynisca, Archidami filia — Agide regnante Lacedæmonii ab Eleis Olympicis ludis prohibiti iis bellum inferunt, quod tertio anno componitur — Athenienses invadunt et ad Ægospotamos vincunt — Agis Leotychiden non agnoscit filium — Agesilaus regno privat Leotychiden.

Quum decessisset Archidamus filiis duobus relictis, Agis, qui Agesilao major natu erat, regnare cœpit. Habuit Archidamus et filiam, Cyniscam nomine, quæ ad Olympicas victorias virili propemodum animo adspiravit. Prima hæc feminarum omnium equos aluit, prima Olympicam palmam tulit. Post eam enim quoque, aliæ inprimis vero e Lacedæmone nonnullæ, sunt victrices in Olympicis renunciatæ: quibus tamen illa longe gloria præstitit. (2) Spartani vero et poeticen et omnem, quæ ex ea hominibus contingere possit, gloriam omnium minime admirati mihi videntur. Nam nisi quod Cyniscæ epigramma fecit nescio quis, et ante Pausaniæ in tripodem Delphis dedicatum epigramma exaravit Simonides, aliud nihil a poeta quidem ullo de Laconicis regibus est memoriæ proditum. (3) Agide Archidami filio regnante et alia Eleis Lacedæmonii crimini dederunt, et illud inprimis acriter expostularunt, quod Olympicis ludis et Jovis templo Olympico ab ipsis prohibiti fuissent. Caduceatore itaque misso Eleis imperant, ut Lepreatas, et alios finitimos, qui ipsis parerent, suis uti sinerent legibus. Qui quum respondissent, simulac finitimas Spartæ civitates liberas vidissent, nihil sibi causæ fore, quin et ipsi sociis suis libertatem redderent: eo responso commoti Lacedæmonii, sub Agide rege in Eleorum fines invaserunt: (4) verum in Olympiam usque et ad Alpheum amnem progressi, terræ motibus conterriti, retro agmen egere. Anno autem insequenti Eleorum agrum Agis populatus magnam ex eo prædam egit. Tum Xenias Eleus, et privatim Agidis et publice Lacedæmoniorum hospes, adversus populum insurrexit una cum ditioribus. Verum priusquam cum exercitu Agis præsto esset, Thrasydæus, cui rerum summa a populo commissa fuerat, Xeniam totamque ejus manum pugna superatos urbe pellit. (5) Agis vero domum cum exercitu reversus Lysistratum Spartanum cum parte copiarum et Eleorum exules relinquit, qui cum Lepreatis agrum eorum populationibus vexarent. Tertio demum ejus belli anno, quum Agis exercitu comparato denuo esset in Eleorum fines invasurus, Thrasydæus de populi sententia, affecta jam malorum diuturnitate et prope consumta civitate, 138pacem his conditionibus accepit: In posterum finitimis non imperaturos: urbis [immo Pheæ et Cyllenes, non Elidis, ut librorum Xenophontis H. Gr. 3, 2, 30 vitiis σφέας et Κυλλήνην deceptus opinatur Pausanias] muros demolituros: Lacedæmoniis Olympiæ Jovis sacrum sacrosque ludos celebrare, et in eorum ludorum certamina descendere liciturum. (6) Etiam in Atticam Agis bellum continuo intulit: idemque ad Deceleam contra Athenienses castellum munivit. Deleta vero ad Ægospotamos Atheniensium classe, Agis cum Lysandro, Aristocriti filio, fœderis, quod inter Athenienses et Lacedæmonios sancitum fuerat, quum id tamen Spartani non jussissent, religionem violavit. Illi enim suo duntaxat ipsorum arbitrio, non auctoritate publica Spartanorum, scitum cum sociis fecerant de Atheniensium civitate radicitus exscindenda. (7) Hæ fuere Agidis res bellicæ maxime illustres. Cujus non alia fuit de Leotychide filio quam Aristonis de Demarato futilitas: siquidem et hic audientibus Ephoris, fortunæ quadam malignitate impulsus, non putare se dixit, ex se Leotychiden natum. Cujus eum levitatis postea pœnituisse constitit. Quum enim morbo implicitus ex Arcadia domum reportaretur, apud Heræam testes fecit, qui cum eo erant, omnes, nihil se dubitare, Leotychiden ex se genitum esse: totique isti multitudini multis cum precibus et lacrimis injunxit, ut hoc apud Lacedæmonios testimonium dicerent. (8) Verum Agide mortuo Leotychiden Agesilaus regno pellere studebat, ea populo in memoriam redigendo, quæ de eo aliquando Agis dixisset. Præsto tamen et Leotychidæ ipsi ab Heræa Arcades fuere, qui morientis jam Agidis verba renunciarunt. (9) Auxit inter Agesilaum et Leotychiden disceptationem Delphicum oraculum his illi versibus: editum:

Sparta cave, quamvis te maxima gloria tollat,

heu tibi ne claudus recti cruris noceat rex:

tunc inopinatos longum patiere labores,

letiferique undam miscentem cuncta duelli.

(10) Hæc in Agesilaum dixisse Apollinem, contendebat Leotychides, quod altero ille pede claudicaret: at Agesilaus in Leotychiden retorquebat, quod non legitimus ab Agide esset genitus. Eam disceptationem Lacedæmonii ad oraculum, quum id arbitratu suo facere possent, non retulerunt tamen; auctoritatem scilicet Lysandri Aristocriti filii secuti, qui vehementer, ut (Agesilao) regnum decerneretur, contendebat.

CAPUT IX.

Agesilao regnante Lacedæmonii in Asiam contra Artaxerxem trajicere decernunt, et ceteras Græciæ civitates in societatem belli vocant — Agesilaus Aulidem devehitur, dein Lydiam invadit ac Persas prœlio vincit — Artaxerxes Timocratem in Græciam cum pecunia mittit, ut Græcos ad bellum contra Lacedæmonios suscipiendum sollicitet — Lacedæmonii bellum contra Thebanos decernunt — bellum Corinthiacum geritur et Agesilaus exercitum ex Asia reducit — Thebanos ad Coroneam vincit.

Regnum ubi adeptus est Agesilaus Archidami filius, classem Lacedæmoniis placuit in Asiam transmitti, qua bellum contra Artaxerxem Darii filium transportaretur. Cognoverant enim quum a ceteris civitatis principibus, tum inprimis a Lysandro, in bello adversus Athenienses non ab Artaxerxe, sed a Cyro se fuisse pecunia in naves adjutos. Agesilaus 139exercitum in Asiam traducere jussus ac terrestrium copiarum imperator declaratus dimisit legatos, qui Peloponnesi populos omnes, præter Argivos, Græcos item ceteros, qui extra Isthmum sunt, ad belli ejus societatem adhortarentur. (2) Corinthii quidem tunc, etsi nihil cupiebant impensius, quam ejus transmissionis esse participes, everso tamen repentina maris eluvione Jovis templo, cui apud ipsos Olympii cognomen fuit, tanquam prodigio perterrefacti, inviti illi quidem se domi continuere. Athenienses Peloponnesiaci belli calamitates reliquas et in primis pestilentiam causati, ex quibus ad pristinam fortunam vixdum redirent, re vero ipsa, quod nuncium acceperant, Cononem Timothei filium ad regem venisse, plane cessarunt. (3) Missus est etiam ad Thebanos Aristomenidas, quod et Agesilai maternus avus erat, et ipsis Thebanis minime alienus: siquidem eorum judicum unus fuerat, qui, expugnatis Platæensium muris eos, qui intus capti fuerant, occidendos censuerant. At illi non aliter, quam Athenienses, auxilia se missuros negarunt. Agesilaus statim domi habito delectu, sociorum auxiliis in unum contractis, classeque ædificata et instructa, Aulidem rem divinam Dianæ facturus venit, quod illinc Agamemnon etiam dea placata ad Trojam solvisset. (4) Se certe intelligebat beatioris, quam Agamemnon olim fuisset, civitatis regem esse, neque minus, quam olim ille, cunctæ Græciæ imperare. Quodsi Artaxerxem vinceret et Persarum opibus potiretur, multo majus et clarius facinus hoc videri posse sperabat, quam fuisse Priami regnum evertere. Rei divinæ operam dantem Thebani cum armis adorti accensa jam super aris. femora disjiciunt, ipsum e templo expellunt. (5) Hic ille etsi disturbatum sacrum, priusquam litatum esset, molestissime ferebat, in Asiam tamen transmisit ac Sardes primum appulit. Erat enim tunc inferioris Asiæ pars maxima Lydia, et in ea Sardes opibus et omni copiarum genere ceteras urbes longe anteibat et ejus, qui maritimam præfecturam obtinebat, satrapæ regia erat, uti Susa regis ipsius. (6) Congressus vero cum Tissapherne, Ioniæ satrapa, in Hermi campis vicit Persarum non modo equitatum, sed etiam peditatum, qui tanto tum numero erat collectus, ut post eum exercitum, quem Xerxes adversus Athenas duxit, et ante illum Darius contra Scythas, esset maximus. Agesilai itaque in bellicis rebus alacritatem admirati Lacedæmonii classis etiam imperium ei detulerunt. At ille quum studium curamque omnem ad res magnas terrestribus copiis gerendas contulisset, rebus navalibus Pisandrum uxoris suæ fratrem præfecit. (7) Verum quominus voti fieret compos, deorum nescio quis invidit. Ubi enim primum audivit Artaxerxes, Agesilaum, aliquot jam prœliis prospere factis, novos semper vincendo rerum progressus facere et ulteriora appetere, Tissaphernem apud se prius illustri gratia hominem, capitis damnatum, occidendum curat, eique successorem, qui oræ maritimæ præesset, Tithrausten mittit, hominem quum in 140rebus gerendis sollertem, tum vero odio in Lacedæmonios flagrantem. (8) Hic ut primum Sardes attigit, rationem excogitavit, per quam efficeret ut Lacedæmonii imperatorem suum cum exercitu ex Asia revocare cogerentur. Rhodium enim Timocratem cum pecunia in Græciam mittit, qui Græciæ populos ad bellum contra Lacedæmonios suscipiendum concitet. Qui pecuniam cepere, fuisse dicuntur ex Argivis Cylon et Sodamas: e Thebanis Androclides, Ismenias et Amphithemis. Ejus etiam largitionis participes Athenis fuere Cephalus et Epicrates: et simul e Corinthiis quotcunque cum Argivis faciebant, inprimis Polyanthes et Timolaus. (9) Sed qui belli aperte initium fecerunt, erant Locri ex Amphissa. Nam quum inter ipsos et Phocenses de agri finibus esset controversia, Thebanorum, et inprimis Ismeniæ, impulsu frumenta, appropinquante jam messis tempore, succiderunt et cum reliqua præda asportarunt. Excursiones etiam in Locrorum agrum Phocenses cum omnibus militum copiis populabundi fecere. (10) Quare Locri, adscitis in societatem Thebanis, vicissim Phocensium agros vastarunt. Jam Phocenses, missis Lacedæmonem legatis, Thebanos urgebant, docentes quæ passi ab iis essent. Horum commoti expostulationibus Spartani bellum in Thebanos sciverunt. Inter alia crimina et illud querebantur, quod per contumeliam in Agesilaum rei divinæ operam dantem Aulide impetum fecissent. (11) Cognito Lacedæmoniorum decreto Athenienses per legatos rogant Spartanos, armis abstineant, jure et disceptatione res repetant. At illi eam legationem infestis atque iratis animis acceptam statim remiserunt. Quæ deinde sunt consecuta, Lacedæmoniorum expeditio et Lysandri mors, exposuimus, quum de Pausaniæ rebus gestis ageremus. (12) Et sane bellum illud, quod est Corinthiacum appellatum, a Lacedæmoniorum in Bœotiam expeditione sumto initio, majores in dies et graviores habuit progressus. Atque hæc quidem causa Agesilaum perpulit, ut exercitum ex Asia reportaret. Quum itaque navibus ex Abydo Seston transmisisset, atque inde per Thraciam in Thessaliam contenderet, Thessali, ut eam a Thebanis gratiam inirent, viam ei intercludere conati sunt: quod pro veteri etiam cum Atheniensibus amicitia sibi faciendum putarunt. (13) At ille, fuso hostium equitatu, iter sibi per Thessaliam aperuit: ac mox Thebanis et eorum auxiliis ad Coroneam superatis, per Bœotios sibi viam fecit. Ipsi quidem Bœotii e prœlio in Minervæ templum cognomento Itoniæ confugerunt. Agesilaus vero, etsi vulnus in pugna acceperat, neutiquam sibi tamen in supplicibus violandis religionem contemnendam censuit.

141

CAPUT X.

Agesilaus denuo cum exercitu Corinthum venit, et Amyclæenses dimissi ad Hyacinthia celebranda ab Iphicrate opprimuntur in itinere — Agesilaus Ætolis opem fert — in Ægyptum trajicit et in itinere moritur — Archidamo regnante Phocenses Delphici Apollinis templum occupant et a Lacedæmoniis contra Thebanos adjuvantur — Archidamus Tarentinis auxilio proficiscitur et ibi in pugna interficitur — Agis, rex, contra Antipatrum pugnans occumbit — Laconici agri descriptio incipit a regione Scotitas dicta — de vico Caryæ dicto et Dianæ Caryatidis cultu — reliquiis Sellasiæ — Apollinis Pythaei signo in monte Thornace.

Non ita multo post Isthmicos ludos fecerunt Corinthiorum ii, qui domo eo nomine effugerant, quod Spartanorum partes secuti essent. Oppidani quidem tunc Agesilai metu intra urbem se continebant. At ubi ille castra movit Spartam rediturus, una cum Argivis et ipsi Isthmia agitarunt. Sed Corinthum rursus cum exercitu Agesilaus rediit: quod tamen Hyacinthia adventarent, Amyclæenses domum dimisit, quo ludos Apollini et Hyacintho patrio ritu facerent. Eam cohortem Athenienses Iphicrate duce in via adorti trucidarunt. (2) Agesilaus in Ætoliam deinde venit, Ætolis contra Acarnanas, a quibus bello premebantur, auxilium laturus: et Acarnanas quidem ipsos ab armis discedere coegit, quum jam parum tamen abesset quin et Calydonem et reliqua Ætolorum oppida expugnarent. Insequenti postea tempore in Ægyptum navigavit, ut eos armis persequeretur, qui ab Ægyptiorum rege defecerant. Ac multæ res præclare ab eo in Ægypto gestæ possunt commemorari. Erat tum jam senex Agesilaus: quare in itinere fatum ilum oppressit suum. Cadaver ejus in patriam reportatum Lacedæmonii majore multo, quam aliorum regum, sepulturæ et funeris honore decorarunt. (3) Archidamo deinde Agesilai filio regnante Phocenses Delphici Apollinis fanum occupaverunt. Ad bellum igitur contra Thebanos gerendum Phocensibus tum privatis pecuniis conducta auxilia venerunt, tum illis Lacedæmonii et Athenienses publico decreto auxilia misere: hi quidem veterum erga se meritorum recordatione adducti; Lacedæmonii vero, prætexentes et ipsi amicitiam Phocensium, sed revera, ut mea fert opinio, ob odium Thebanorum. At Theopompus, Damasistrati filius, Archidamum narravit ejus belli gerendi causa pecuniam accepisse; atque adeo Dinicham, Archidami uxorem, ab iis, qui rerum apud Phocenses potiebantur, corruptam muneribus Archidamum ad opem illis ferendam effecisse promtiorem. (4) Enimvero et sacram pecuniam cepisse et auxilio iis venisse, a quibus est orbis terræ clarissimum oraculum vastatum, nunquam ego in laude posuerim: at illud merito in Archidamo collaudarim, quod, quum Phocenses Delphorum militarem ætatem omnem trucidare, liberos et uxores in servitutem abducere, ipsam denique urbem funditus evertere in animo haberent, unus tam insignem est cladem deprecatus. (5) Idem postea in Italiam trajecit, quo tempore Tarentinos in bello contra finitimos barbaros auxiliis juvit. Ibi vero quum in pugna interfectus fuisset, quod sepulturæ honore caruerit, Apollinis, quem læserat, ira factum est. Hujus Archidami natu major filius Agis contra Macedonum regem Antipatrum pugnans occubuit. Minor Eudamidas rebus maxime pacatis 142Spartæ regnavit. Agidis vero Eudamidæ, et Eurydamidæ Agidis filiorum res gestas pridem persecuti sumus, quum in Sicyoniorum rebus nostra versaretur oratio.

6. Ab Hermis descendentibus locus occurrit quercetis condensus: Scotitas (quasi Tenebrius) ei nomen. Illud quidem non ab arborum continenti umbra, sed ab Jove cognomento Scotita, cujus templum a recta via ad lævam abest decem ferme stadia. In ipsa via paulo longius progressis ad lævam itidem ostendit se Herculis signum et tropæum. Erectum ab ipso esse proditum est memoriæ, quum Hippocoontem ejusque filios occidisset. (7) Tertium a recta via diverticulum ad dextram Caryas et ad Dianæ templum perducit: siquidem vicus ille Dianæ est et Nymphis sacer. Et Caryatidis Dianæ sub divo signum stat: quo in loco Lacedæmoniorum virgines anniversarium festum obeunt, patrioque ritu saltationem celebrant. Reversus in viam militarem et aliquantulum progressus Sellasiæ ruinas videas: quam victis Lacedæmoniis eorumque rege Cleomene Leonidæ filio captam et destructam ab Achæis ante scripsi. (8) In Thornace, quo hinc profectus non multo post pervenies, Pythaei Apollinis signum visitur, eadem figura, qua Amyclæum est, fictum; illud autem cujusmodi sit, suo loco exponam. Est autem Lacedæmoniis clarior multo et ipsa religione insignior Amyclæus ille Apollo: quare aurum illud omne, quod Apollini huic Pythaeo miserat dono Crœsus Lydorum rex, ad Amyclæi Apollinis signum exornandum transtulerunt.

CAPUT XI.

De urbe Sparta seu Lacedæmone — memorandis in foro Spartæ, ædibus senatorum et magistratuum in eo, senatu, Ephoris et Bidiæis — porticu Persica — templo Cæsaris et Augusti Imperatoris — Agia vate et Tisameno ejusque de quinque victoriis vaticinio — regione fori Choro dicta — reliquis templis, signis ac memorandis in foro.

A Thornace descendentibus urbs ipsa se ostendit, initio Sparta, posteris deinde temporibus etiam Lacedæmon nuncupata, quum antea regionis nomen hoc esset. Quod autem in Attica historia professus sum, me non omnia persecuturum, sed habito delectu ea duntaxat, quæ memoria digna visa essent, literis mandaturum: idem nunc mihi, antequam ad eorum quæ de Sparta dicenda sunt commemorationem aggrediar, profitendum: siquidem instituti operis initio e multis, quæ populi ipsi de se fama vulgarunt, ea mihi seligenda duxi, quæ maxime memoratu digna visa essent: cujus certe minime improbandi consilii, nihil profecto est, quamobrem fines transgrediar. (2) Apud Lacedæmonios, qui Spartam tenent, digna, quæ spectentur, sunt: forum primum; in eo curia, quo seniorum ordo ille convenit, quam ipsi Gerusiam (senatum) vocant: Ephororum deinde, et Nomophylacum (custodum legum) et qui Bidiæi appellantur, basilicæ. Ac Gerusia quidem consessus est, penes quem apud Lacedæmonios summa civilis administrationis est auctoritas, reliqui vero sunt magistratus. Ephori et Bidiæi sunt quini utrique. Atque inter hos 143Bidiæi quidem in Platanista tum alia tum epheborum certamina curant. Ephori autem gravioribus prosunt negotiis: atque hi de suo numero Eponymum, cujus nomine annus designatur, præbent, perinde atque apud Athenienses ex novem Archontibus unus est Eponymus. (3) In foro omnium est operum nobilissimum porticus ea, quam Persicam appellant, quod de Persarum manubiis est ædificata: insequentibus autem temporibus ad eam, quam nunc præ se fert, magnitudinem et ornamentorum speciem illam traduxerunt. Insistunt columnis et alii Persarum duces, et inter eos Mardonius Gobryæ filius, candido lapide facti. Est etiam illic statua Artemisiæ, Lygdamidis filiæ, Halicarnassi reginæ. Hanc aiunt ultro contra Græcos Xerxi auxilium tulisse, et præclara bellicæ virtutis navali ad Salamina prœlio documenta dedisse. (4) In eodem foro templa sunt, Cæsari alterum, ei nempe, qui primus apud Romanos solus imperare concupivit, et novam hanc constituit reipublicæ formam: alterum ejus filio Augusto dicatum, qui et imperium confirmavit, et quum dignitate tum opibus paternam gloriam facile superavit. Cognomen vero Augusti idem significat quod Græcorum lingua σεβαστός. (5) Ad Augusti templum ænea est Agiæ effigies. Agian hunc divinasse ferunt Lysandro, classe Atheniensium apud Ægospotamos esse potiturum, præter triremes decem: quæ e fuga se in Cyprum recepere, quum Lacedæmonii ceteras una cum militibus cepissent. Fuit Agias Agelochi filius, Tisameni nepos. (8) Tisameno patria Eleo, ex Iamidarum familia, oraculum redditum est, e quinque ipsum maxime illustribus certaminibus victorem discessurum. Sed enim, quum ab Olympicis ludis de quinquertio victus abiisset, quippe qui in duobus quidem Andrium Hieronymum (cursu scilicet et saltu) superasset, in lucta vero eidem succubuisset, intellexit oraculum, dari videlicet a numine in quinque certaminibus bellicis victoriam sibi obtinere vaticinanti. (7) Lacedæmonii enimvero, quibus ignotum non erat, quid ex oraculo Tisameno promissum fuisset, homini persuadent, ad se ex Elide migret, et in vaticinando Spartanorum reipublicæ operam navet. Id quum ille fecisset, prœliorum quinque ei victoriam acceptam Spartani retulerunt. Primum fuit ad Platæas contra Persas: alterum in Tegea, quum adversum Tegeatas et Argivos pugnatum est a Lacedæmoniis: tertium in Dipæensibus, quo tempore Arcades omnes, Mantineensibus exceptis, signa cum Lacedæmoniis contulerunt. Sunt autem Dipæenses Arcadum in Mænalia civitas. (8) Jam vero quartum ejusdem auspiciis factum est prœlium contra eos Helotas, qui in Ithomen secesserant. Ipsi quidem Helotæ non universi defecerant, sed Messenici tantum, qui se a priscis Helotis sejunxerant. Verum non multo post etiam quæ huc pertinent, exponam. Tunc quidem Lacedæmonii eos, a quibus facta fuerat defectio, Delphici Apollinis oraculo et Tisameni monitis adducti, icto cum illis foedere, incolumes dimisere. Postremo quintam victoriam prædixit Tisamenus, quum ad Tanagram Lacedæmonii cum Argivis et Atheniensibus conflixerunt. (9) Hæc de Tisameno audita habeo. Spartanis in foro Pythaei Apollinis, Dianæ et 144Latonæ signa sunt. Chorus autem tota ea fori pars dicitur ob eam causam, quod gymnicis ludis, quos Gymnopædias nominant (quod festum, si ullum aliud, magno studio celebrant) puberes Apollini choros agitant. Non longe Telluris ædes et Agoræi (Forensis) Jovis: Agorææ item Minervæ et Neptuni, quem cognominant Asphalium (quasi Tuentem). Apollinis aliud ibidem est et Junonis. (10) Visitur et Spartanorum populi virili habitu signum ingenti magnitudine. Est item apud Lacedæmonios Parcarum fanum: cui proximum est Orestis Agamemnonis filii sepulcrum. Tegea enim huc deportata Orestis ossa oraculi jussu eo in loco sepeliere. Prope Orestis sepulcrum est Polydori regis Alcamenis filii effigies: cui præ cunctis regibus aliis tantum honoris Lacedæmonii tribuerunt, ut, quæ publice obsignari necesse sit, ea Polydori imagine magistratus obsignent. (11) Est ibidem Agoræus Mercurius Bacchum infantem portans. Sunt ibidem archiva, quæ Ephorea nominant. In iis est Epimenidis Cretensis monumentum, et Apharei Perieris filii. Veriora autem existimo, quæ a Lacedæmoniis, quam quæ ab Argivis de Epimenide commemorantur. Quo in loco Parcæ sunt, * et Lacedæmoniis. Est etiam Hospitalis Juppiter et Hospitalis Minerva.

CAPUT XII.

De via Aphetais dicta — Icarii et Danai cursus certamine filiarum procis proposito — domo Polydori Booneta dicta — templo et signo Dianæ Celeutheæ et memorandis herois — luco Neptuni Tænarii, Dianæ signo et regione Hellenium dicta — Talthybii monumento — aliis memorandis sepulcris et templis etc. in hac urbis regione — Sciade, ubi conciones habentur — signis Jovis et Veneris Olympiæ.

E foro quum discedas per eam viam, cui nomen Aphetæ, ad eum locum venias, quæ Booneta nuncupant. Res postulare videtur, ut, quare fuerit via ita appellata, prius exponam. Icarium aiunt Penelopes patrem cursus certamen procis proposuisse. In iis ludis Ulyssem victorem fuisse, dubitari nihil potest. Missi vero in curriculum dicuntur per Aphetaidem (Demissoriam) viam. (2) Icarium quidem ipsum cursorios istos ludos exemplo Danai celebrasse crediderim: siquidem Danaus, quum nancisci non posset qui ipsius filias ducerent pollutas, dimisit qui nunciarent sine sponsalibus se daturum cujus cuique maxime esset forma complacita. Verum quum non sane multi convenissent, cursus certamine proposito, ei, qui ceteros prævenisset, quam ille maluisset, secundo alteram, eodemque modo ceteras usque ad extremum locavit. Jam vero quæ viros nactæ non essent, exspectare jubebat usquedum novi proci in cursus certamen descenderent. (3) In hac ipsa via (uti jam dictum est) sunt apud Lacedæmonios quæ Booneta (quasi dicas Bubus empta) vocantur. Domus ea fuit olim Polydori regis: quæ, eo mortuo, de ejus uxore empta est. Boves pretium fuere. Nondum enim tunc erat nummus argento aurove signatus: sed priscus fuit mos, uti sibi, quæ quisque vellet, per commutationem, bubus, servitiis, rudi argento et auro ultro citroque datis et acceptis, compararet. (4) Quin hodieque ab Indis referunt qui ad ea 145loca navigarunt, pro Græcorum, quæ illuc comportatæ fuerint, rebus reponi Indicas merces, nummum vero illos plane ignorare, etsi abundat regio ipsorum auro et ære. Supra Bidiæorum archivum Minervæ ædes est. In ea dedicasse Ulysses dicitur deæ signum, et Celeutheam appellasse, victis cursu Penelopes procis. Ternas vero ille ædes Celeutheæ diversis locis dedicavit. (5) In ulteriore Aphetaidis parte sacella sunt: Iopis, qui vixisse videtur circa Lelegis vel Myletis tempora: item Amphiarai Œclis filii, quod Tyndari filium ei velut patrueli fecisse existimant: ipsius etiam Lelegis. Nec procul hinc templum Neptuni [Tænarii]; Tænarium nuncupant. Nec multo longius Minervæ signum, quod dedicatum ferunt ab iis, qui in Italiam et Tarentum in coloniam deducti sunt. (6) Vicum vero eum, quod Hellenium appellant, ex eo nominatum tradunt, quod in eo loco, quo tempore Xerxes in Europam trajecit, eæ Græcorum civitates, quæ contra illum arma ceperunt, qua maxime ratione obsisterent, consultarunt. Alii vero duces eos, qui Menelaum ad Trojam secuti sunt, ibi memorant de tota transmissionis ratione deque Helenæ raptu in Paride vindicando consilia inisse. (7) Prope Hellenium Talthybii monumentum ostenditur. Monstrant et Ægienses in Achivis monumentum in foro, quod esse Talthybii affirmant. Et Talthybius quidem iram ob violatos Darii caduceatores, qui terram et aquam petitum venerant, in Lacedæmonios publico, in Athenienses privato malo exercuit, quum male scilicet Miltiadæ Cimonis filii domum multasset, quod is auctor Atheniensibus fuisset, ut caduceatores, qui in Atticam venerant, interficerentur. (8) Est etiam Lacedæmoniis Acritæ Apollinis ara: est item Telluris ædes, Gaseptum nomine. Supraque eam dicatus est Apollo Maleatas. In extrema Aphetaide jam prope muros est Dictynnæ ædes et regia sepulcra eorum, qui sunt Eurypontidæ nuncupati. Proximum Hellenio est Arsinoes templum, Leucippi filiæ, Pollucis et Castoris uxorum sororis. Qua vero in parte sunt, quæ Phruria (Custodum castella) appellantur, Dianæ delubrum, pauloque longius progressus monumentum videas, quod iis erectum est vatibus, qui ex Elide venerunt et Iamidæ sunt appellati. (9) Maronis præterea et Alphei templum, quorum virtus in prœlio Lacedæmoniorum ad Thermopylas post Leonidam maxime enituit. Tropæi vero Jovis ædem fecerunt Dores, bello superatis quum aliis Achæis, qui tunc Laconicum solum tenebant, tum ipsis etiam Amyclæensibus. Magnæ quidem Matris fanum præcipua colitur religione. Post ipsum Hippolyti Thesei filii, et Aulonis Arcadis, Tlesimenis filii, sunt sacella. Hunc Tlesimenem Parthenopæi 146Melanionis filii fratrem nonnulli, filium alii fuisse dixerunt. (10) Alter est foro exitus, circa quem locum ædificata est, quæ Scias vocatur, in quo hac ipsa etiam ætate conciones habent. Hanc Sciadem opus esse memorant Theodori Samii, qui et ferrum fundere primus docuit et ex eo signa fingere. Eodem in loco Timothei Milesii citharam suspenderunt Lacedæmonii, quum ei multam eo crimine irrogassent, quod septem veterum nervis quattuor ipse in citharæ cantu addidisset. (11) Adjuncto Sciadi ædes est rotunda, in qua Jovis et Veneris signa cognomento Olympiorum posita sunt. Eam ædem erexisse ferunt Epimenidem, de quo quæ ab Argivis memorantur, neutiquam ipsi comprobant, nempe qui neque cum Gnosiis bellum unquam se gessisse dicant.

CAPUT XIII.

De memorandis prope Sciadem: templo Proserpinæ Sospitæ et Carneo domestico dicto — Apolline Carneo — signo Aphetæ et aris deorum Ambuliorum — templis Jovis Coloniatæ et Euanemi ac Pleuronis heroo — templis Junonis Argivæ et Hyperchiriæ ac signo Junonis Veneris — Hetœmocle et Hipposthene.

Prope est Cynortæ Amyclæ filii sepulcrum; Castoris etiam monumentum, ad quod ædes quoque condita est. Quadragesimo enim post pugnam adversus Idan et Lynceum anno Tyndarei filii, nihilo omnino maturius, in deos relatos asserunt. Monstratur ad Sciadem Idæ etiam et Lyncei sepulcrum. Verisimilius tamen traditur, illos in Messenia, non autem hoc in loco sepultos. (2) Verum magnitudo calamitatum et diuturnitas temporis, quo extra Peloponnesum Messenii exularunt, effecit ut multa antiquitatis monumenta reversis essent prorsus ignota: quumque illi hæc ignorent, controversari de hisce licet quibuslibet. Jam vero contra Olympiæ Veneris ædes est Sospitæ Proserpinæ, quam Thracem Orpheum condidisse ferunt; alii Abarin eum, qui venit ex Hyperboreis. (3) At Carneus, quem appellant cognomento Domesticum, coli est cœptus apud Spartanos, antequam Heraclidæ redirent, et cum sacris constitutus in Crii, Theoclis filii, vatis domo. Quum enim hujus Crii filiam offendissent Dorum speculatores, ut forte aquam haustum ibat, cum ea in colloquium venerunt: moxque quum ad Crium venissent, ab eo capiendæ Spartæ rationem didicerunt. (4) Habuit quidem Carnei Apollinis religio, quæ apud Dores universos obtinuit, a Carno originem: qui patria fuit Acarnan, ab Apolline vero divinandi artem accepit. Hunc enim Carnum quum interfecisset Hippotes Phylantis filius, iratus Apollo Dorum castra male mulctavit. Quumque Hippotes ob eam cædem exulatum profugisset, Dores Acarnanem vatem ex eo tempore statuerunt sacris et cæremoniis placandum. Sed enim hic prædictus Apollo Carneus Lacedæmoniis non est ille Carneus cognomento Domesticus, verum Carneus cognomento Domesticus est is, qui in Crii vatis ædibus colebatur, quum Achæi adhuc Spartam tenerent. (5) Praxilla quidem versibus prodidit, Europæ filium Carneum fuisse, educatum vero ab Apolline et Latona. Alius etiam de cognominis hujus causa sermo vulgatus est: cornos a Græcis in Ida Trojæ monte ex 147Apollinis luco ad Durium equum fabricandum excisas quumque dei numen læsum scirent, ad ejus iram leniendam sacra instituisse, et ab arboris nomine χρανεἱᾳ, litera ρ transposita ex prisca quadam consuetudine, Carneum Apollinem nuncupasse. (6) Non longe a Carneo est signum, quod Aphetæi dicitur: a quo loco in cursum missos e carceribus tradunt Penelopes procos. Prope vicus est, in quo aliquot sunt porticus forma quadrata, ubi priscis temporibus scruta venibant. Proxima ara est Jovis Ambulii, Minervæ Ambuliæ, Castorum item Ambuliorum. (7) E regione est locus, quæ Colona dicitur, et Bacchi Colonatæ ædes. Juxta eam lucus est illi heroi sacer, quem viæ ducem Baccho Spartam contendenti fuisse perhibent. Heroi huic prius, quam deo ipsi, sacra faciunt Dionysiades et Leucippides. Feminis vero aliis undecim, quæ et ipsæ nominantur Dionysiades, cursus certamen proponunt: quod ex Delphico quodam responso facere jussi sunt. (8) Non longe a Bacchi templo est Jovis ædes Euanemi. Ad ejus dexteram est Pleuronis sacellum. Fuit Tyndarei filiis maternum genus a Pleurone. Thestium etenim Ledæ patrem Areus (Asius?) carminibus prodidit Agenore Pleuronis filio genitum. Ab eo sacello non longe abest tumulus, in quo est Junonis Argivæ ædes. Dedicatam aiunt ab Eurydice Lacedæmonis filia, Acrisii Abantis filii uxore. Hyperchiriæ vero Junonis delubrum ex oraculo ædificatum, quum agrum Eurotas late diluisset. Operis antiqui signum ligneum Veneris Junonis appellant. (9) Ad eam pro filiarum nuptiis sacra facere matres solenne est. In via tumuli, quæ dextrorsum fert, Hetœmoclis (Etymoclis?) est effigies. Huic et ejus patri Hippostheni evenit ut victores de lucta in Olympicis ludis declararentur, ad palmam undecimam uterque: una tamen victoria fuit pater filio superior.

CAPUT XIV.

De memorandis in via a foro solis occasum versus, theatro ac Pausaniæ et Leonidæ sepulcris — regione Theomelida dicta et memorandis ad eam — Anchione — templo Thetidis — Cerere Chthonia — loco Dromo dicto et memorandis ad eum — templo Æsculapii Agnitæ, et Dioscurorum Apheteriorum signis — de loco Platanista dicto et certaminibus epheborum ibi institutis — Phœbæo et sacris, quæ ibi sunt.

E foro in eam partem, quæ ad solis occasum est, contendentibus ostendit se Brasidæ Tellidis filii cenotaphium. Prope abest theatrum e candido lapide erectum, insigni valde et spectando opere. Ex adverso theatri est Pausaniæ, qui Platæensi prœlio prætor fuit, sepulcrum; et ei proximum Leonidæ. Ad ea quotannis orationes habentur, et ludi fiunt, in quibus est solis certandi locus Spartanis. Et Leonidæ quidem ossa quadraginta post ejus cædem annis a Pausania e Thermopylis deportata * * Erecta etiam pila est, in qua nomina incisa sunt, et paterna item nomina eorum, qui ad Thermopylas Persarum impetum sustinuerunt. (2) Est Spartæ etiam vicus, qui Theomelidæ dicitur. In eo sepulcra regum sunt, qui Agiadæ appellantur; et proxime, quæ Lesche Crotanorum dicitur. Sunt 148autem Crotani Pitanatarum tribus pars. Haud procul ab hac Lesche est Æsculapii templum, quod In Agiadarum dicitur. Paulo hinc longius Tænari visitur monumentum; a quo promontorium in mare prominens appellatum fama vulgavit. Deorum ibidem sunt ædes, Neptuni Hippocurii et Dianæ Æginææ. Verum si ad Leschen pedem referas, ad Issoriæ Dianæ templum venias. Eandem vero et Limnæam vocant. Non est illa quidem Diana, sed Britomartis Cretensium; cujus est a me facta mentio, qua in parte res Æginetarum exposui. (3) Proxime ea monumenta, quæ Ægiadis posita sunt, pilam aspicias, in qua inscriptæ sunt quas de cursu tulit palmas Chionis vir Lacedæmonius, tum aliæ, tum vero Olympicæ, quæ septem numerantur, de stadio scilicet, quattuor, reliquæ de iterato curriculo. At cum scuto currere, peractis jam prope ludis, nondum invaluerat. Hunc Chionin cum Batto Theræo classe profectum coloniam Cyrenen deduxisse eique in ejiciendis finitimis Libybus socium fuisse tradunt. (4) Thetidis vero templum hanc memorant erigendi causam fuisse. Quum armis ulciscerentur Messeniorum defectionem, regem suum Anaxandrum in hostilem agrum invasisse et multas inde feminas, et inter eas Cleo, quæ Thetidis fuit sacerdos, in servitutem adduxisse: eam Cleo Anaxandri uxorem Læandridem [s. Leandridem] a viro poposcisse: quumque signum illam ligneum habere deæ comperisset, templum illi dedicasse quodam monitam somnio. Signum quidem ipsum Thetidis in operto diligenter et religiose servant. (5) At Cererem Chthoniam (Terrestrem s. Inferam) colere se accepta ab Orpheo religione affirmant. Ego hujus deæ cultum ab Hermionensibus sumtum arbitror, apud quos Chthoniæ Cereris nobile visitur fanum. Est apud eosdem Lacedæmonios recentissimum Serapidis delubrum; et fanum Jovis cognomento Olympii. (6) Est apud eosdem Dromus (curriculum) dictus: qui locus mea quoque ætate adolescentibus ad cursus meditationes est attributus. Dromum ab ea parte, in qua est Agiadarum sepulcrum, ingressis ad lævam Eumedis monumentum se ostendit. Fuit et hic Eumedes unus de Hippocoontis filiis. Est ibi etiam pervetus Herculis signum, ad quod sacra Sphærei faciunt. Sic enim appellantur apud Spartanos, qui, quum ex ephebis excesserint, inter viros jam censeri cœpti fuerint. Sunt in ipso Dromo gymnasia, quorum alterum fuit a Spartano Eurycle dedicatum. Extra Dromum prope Herculis signum domus est, nunc privati hominis, olim Menelai. Paulo longius a Dromo progressus templa videas Castorum, Gratiarum, Ilithyiæ, Apollinis Carnei et Dianæ Hegemones. (7) Ad dexteram Dromi Agnitæ templum est. Æsculapii hoc est cognomentum, quod simulacrum ejus ex agno erat: agnus vero vitex est e viminum genere perinde ut rhamnus. Non longe ab Æsculapii tropæum exstat, quod a Polluce de Lynceo victo erectum memorant. Id ipsum facile eorum mihi opinionem probat, qui Apharei filios negant Spartæ 149sepultos. Circa ipsa Dromi principia Castores sunt Apheterii. Paululum progressis offert se Alconis sacellum. Hunc Alconem Hippocoontis dicunt filium fuisse. Proxime est Neptuni templum, quem Domatitam cognomine appellant. (8) Vicina regiuncula ab arboribus appellata Platanistas: proceris enim platanis condensa est. Campus is, in quo suas committunt ephebi pugnas, euripo circumquaque, non aliter quam mari insula, cingitur. Ad eum per pontes aditus patent. In eorum pontium parte altera est Herculis signum, in altera vero Lycurgi effigies: leges siquidem Lycurgus tulit quum ad universam rempublicam pertinentes, tum etiam ad epheborum exercitationes et pugnas. (9) Atqui et alia quædam ex vetere instituto ephebi faciunt. Ante pugnam enim sacrificant in Phœbæo. Est autem Phœbæum extra urbem situm, non procul a Therapne. Eo in loco utraque epheborum classis caninum catulum Enyalio mactant, fortissimo scilicet deorum victimam ex eo animalium genere illi acceptam existimantes, quod mansuetis omnibus fortitudine præstat. Catulos quidem caninos haud scio an alii Græcorum ulli immolare soleant præter Colophonios. Mactant etenim et Colophonii deæ, quam Enodion appellant, nigrum catulum. Fiunt autem quum apud ipsos Colophonios, tum Lacedæmone inter ephebos nocturna de more sacra. (10) Iidem ephebi ad pugnam in illis sacris committunt apros cicures duos. Solet vero usu evenire ut, utrius classis aper victor discesserit, ea ut plurimum in Platanista palmam auferat. Hæc ab illis in Phœbæo peraguntur. Postero vero die paulo ante meridiem transeunt pueri per pontes in eum locum, quem euripo circumdatum diximus. Nocte superiore, qua aditus parte alterutrum agmen ingrediatur, sorti permittitur. Ita pugnant, ut infestis manibus et calcibus insultent, morsibus etiam corpora fœdent, et oculos hi vicissim eruant. Ac bini quidem ad hunc modum congrediuntur: sed totis etiam agminibus impressionem faciunt, atque una acies alteram in aquam detrudere omni nisu contendit.

CAPUT XV.

De Cyniscæ heroo ad Platanistam — aliis herois, fonte Dorcea, Sebrio vico et Alcmanis poetæ monumento — templo Helenæ et Herculis ejusque odii in Hippocoontis domum causis — memorandis in viis a Dromo ducentibus, templo Minervæ Axiopœnæ — Hipposthenis luctatoris templo, et Martis signo compedibus vincto — lesche, Pœcile dicta, et memorandis ad eam — Junonis Ægophagæ et Neptuni Genethlii templo — Veneris Morphûs dictæ templo, ejusque signo compedibus vincto.

Ad Platanistam est etiam Cyniscæ Archidami regis filiæ sacellum. Ea prima feminarum omnium equos alere instituit et prima ludis Olympicis de quadrigis palmam meruit. A tergo porticus, quæ prope Platanistam erecta est, sacella sunt Alcimi et Enaræphori: neque magno intervallo Dorcei; supraque hoc Sebri. Filios eos fuisse aiunt Hippocoontis. (2) A Dorceo quidem proximum sacello fontem Dorceam nuncupant: a Sebro Sebrium vicum. Ad Sebrii dexteram est Alcmanis tumulus, cui in canticis pangendis nihil gratiæ detrivit Laconica lingua, cujus alioqui 150voces perexiguam auribus afferunt suavitatem. (3) Sunt ibi Helenæ etiam et Herculis ædes: illa prope Alcmanis sepulcrum: hæc sub ipsis urbis muris, in qua est Herculis armati signum. Esse eo habitu Herculem aiunt propter pugnam cum Hippocoonte et ejus liberis. Et Herculi quidem odii causam in Hippocoontis domum exstitisse, quod quum, ut de Iphiti cæde purgaretur, Spartam venisset, indignum illi putarint quem voti compotem facerent. (4) Aliud præterea, quod ad arma rem deduxit, fuit hujusmodi. Œonus, Herculis consobrinus, Licymnii Alcmenæ fratris filius, quum adolescentulus adhuc esset, cum Hercule Spartam venit: quumque visendæ urbis causa obambulans ad Hippocoontis ædes forte accessisset, in eum canis domus custos invasit: at Œonus lapide canem percussit. Hippocoontis filii cursim egressi puerum fustibus conficiunt. (5) Ea res Herculem vehementer commovit. Subito itaque animi impetu impulsus Hippocoontis filios est armis adortus. Verum in ea dimicatione vulnere accepto se clam subduxit. Posterius vero cum copiis Spartam ingressus, patre et filio male mulctatis, probe Œoni cædem ultus est. Et Œoni quidem monumentum juxta Herculis templum visitur. (6) E Dromo ad solis ortum progressus ad dexteram in diverticulum venias, in quo Minervæ Axiopœnæ cognomento ædes est. Dedicasse Herculem ferunt, quum Hippocoontem et ejus liberos pro iis, quibus lacessitus fuerat, injuriis satis ultus esset. Cognomen Axiopœnæ (condignas pœnas sumentis) inde ductum, quod hominum supplicia veteres pœnas appellarunt. Est ejusdem Minervæ ædes altera in via, quæ e Dromo ad lævam fert. Dicatam tradunt a Thera Autesionis filio, Tisameni nepote, pronepote Thersandri, quo tempore coloniam deduxit in eam insulam, quæ de ipsius nunc nomine Thera nuncupatur, priscis vero temporibus Calliste fuit. (7) Proximum Hipposthenis templum, qui multas illas de lucta palmas tulit. Ei oraculi monitu divinos habent honores, Neptuno eos haberi censentes. Ex adverso hujus templi visitur prisci operis signum Enyalii in compedibus. Eadem vero est ratio in hoc simulacro Lacedæmoniis, quæ Atheniensibus in ea Victoria, quam Involucrem appellant. Hi enim vinculis impeditum a se nunquam Martem aufugiturum: illi semper mansuram secum, quæ pinnis careat, Victoriam interpretantur. Has secuta rationes urbs utraque, quo diximus habitu, signa statuit. (8) Est præterea Spartæ lesche quam Pœcilen (Variam) nuncupant: et proxima illi sacella Cadmi Agenoris filii et Œolyci Theræ filii posterorum, atque Ægei Œolyci filii. Fecisse vero illa memorant Mæsin, Læan et Europan: quos Hyræi filios, Ægei nepotes fuisse ferunt. Iidem et Amphilocho sacellum fecere, quod horum atavus major Tisamenus matre ortus est Demonassa 151Amphilochi sorore. (9) Soli e Græcis omnibus Lacedæmonii solenne habent, Junonem colere quam Ægophagam (quasi Caprivoram) nominant, eidemque capræ immolare. Herculem quidem produnt templum dedicasse et deæ capras mactasse primum, quod contra Hippocoontis filios pugnanti nihil Juno adversi objecerit, quum proinde atque in aliis certaminibus contra pugnaturam putasset. Capris vero fecisse, quod alius generis victimæ non suppeterent. (10) Non procul a theatro ædes est Neptuni Genethlii (Natalitii) et sacella Cleodæi Hylli filii et Œbali. De Æsculapii fanis nobilissimum res apud Lacedæmonios ad Booneta: ad cujus lævam Telecli sacellum. De hoc etiam post agam, quum ad Messeniorum res oratio pervenerit. Non longe progressis collis est non utique magnus. In eo pervetus ædes et ex ligno signum armatæ Veneris. Unum hoc ex omnibus, quæ viderim, templis alteram habet superstructam ædem, tanquam tabulatum alterum, quæ est Morphûs. (11) Veneris hoc est cognomen. Sedens ea conspicitur cum galericulo et compedibus. Addidisse aiunt Tyndareum compedes, quo innueret vinculorum similitudine, quam firma esse fide erga viros suos feminas oporteret. Nam deam ulcisci voluisse Tyndareum compedibus (sunt enim qui hoc etiam memoriæ prodiderint) exprobrantem illi filiarum adulteria, ut credam, adduci non possum. Quam enim ridiculum, si putasset facta e cedro effigie et imposito Veneris nomine, pœnas ab dea expeti posse!

CAPUT XVI.

De templo ac signis Hilairæ et Phœbes, earumque sacerdotibus, quæ Leucippides dicuntur — ovo, quod Leda peperit, ibi servato, atque ædificio Chitone — domo Tyndarei filiorum — herois nonnullis et Herculis lucta cum Eryce — Lycurgi legislatoris templo et sepulcris quibusdam — vico Limnæo, templo Dianæ Orthiæ ac signo Dianæ Tauricæ — Dianæ cultu sanguineo et puberum Lacedæmoniorum flagellatione.

Proxime est Hilairæ et Phœbes delubrum. Eas Apollinis fuisse filias Cypriorum carminum auctor scriptum reliquit. Sacerdotes earum sunt virgines, quæ eodem, quo deæ, nomine Leucippides appellantur. Et alterum quidem signorum quum e sacris virginibus una exornandum suscepisset, pro vetere facie reposuit aliam, eo artificio factam, quo nunc simulacra fieri solent. Idem vero factura etiam in altero, per visum in quiete deterrita. est. E templi lacunari pendet ovum tæniis religatum: illud esse memorant, quod Leda peperit. (2). Texunt ei, qui Amyclis est, Apollini quotannis mulieres tunicam: et domum, in qua texunt, Chitonem (Tunicam) appellant. Prope domus est, quam initio inhabitasse tradunt Tyndarei filios. Interjecto dein tempore, eam Spartanus comparavit Phormio. Ad hunc hospitum ornatu Castores venisse dicuntur; ac e Cyrene se venire simulantes rogasse, ut hospitio se acciperet: eam vero sibi cellam depoposcisse, qua maxime delectabantur, dum inter homines ætatem agerent: (3) At illum, in quam mallent ædium partem, divertere eos jussisse, cellam illam unam excepisse, quod filia virgo 152in ea habitaret. Postero die et virginem et ejus famulatum omnem evanuisse. In cubiculo tantum signa Castorum, et mensam, ac super ea laserpitii fruticem repererunt. Hæc ita evenisse memorant. (4) A Chitone fere ad portas eunti sacellum est Chilonis, sapientiæ nomine clari hominis: et ** ri Atheniensis, unius de illis, qui cum Dorieo Anaxandridæ filio in Siciliensem coloniam classe trajecerunt. Deducendæ vero coloniæ ea fuit causa, quod Erycinum agrum ad Herculis posteros, non ad eos, a quibus tenebatur, barbaros, pertinere putabant. Herculem enim aiunt cum Eryce luctatum, propositis certaminis conditionibus, ut, si ipse vicisset, Erycis regione potiretur, sin victus esset, Geryonæ boves illi concederet: (5) eas enim tum præ se agebat Hercules: quumque in Siciliam tranassent, ad Eleum Cyphum (scypho secundum fabulam?) transiit etiam ipse, ut eas repeteret. Has igitur boves, Hercule victo, Eryx abducere poterat. Verum non eadem, qua Herculem, multo post Dorieum Anaxandridæ filium dii sunt benevolentia prosecuti. Erycem enim Hercules occidit, Dorieus ab Egestanis est cum exercitu prope ad internecionem deletus. (6) Lycurgo etiam legum suarum latori tanquam deo templum Lacedæmonii erexerunt. Est in postica templi parte Eucosmi Lycurgi filii sepulcrum, juxta aram Lathriæ et Anaxandræ. Fuerunt hæ sorores geminæ, quas uxores duxere Aristodemi filii, quum ipsi itidem gemini essent, Thersandri filiæ, neptes Agamedidæ, qui regnavit in Cleestonæis (Cleonæis?), quique ex Ctesippo Herculis abnepote genitus est. Ex adverso templi monumentum est Theopompi Nicandri filii: Eurybiadæ etiam ejus, qui Lacedæmoniorum triremibus præfuit, quum ad Artemisium et Salaminem classe cum Persis pugnatum est. Proximum his Astrabaci (sic enim appellatur) sacellum. (7) At vicus is, quod Limnæum dicitur, Orthiæ Dianæ sacer est. Deæ ligneum signum aiunt id esse, quod olim e Taurica Orestes et Iphigenia sustulerunt. Deportatum illud intra fines suos Lacedæmonii affirmant, quippe qui et regem suum agnoscunt Oresten. Atque id mea sententia multo est probabilius, quam quod Athenienses vulgarunt. Qua enim de causa Braurone signum illud reliquisset Iphigenia? vel quum mœnibus excedere pararent Athenienses, cur et ipsam in naves non imposuissent? (8) Ceterum adhuc adeo illustre est Tauricæ Dianæ nomen, ut Cappadoces Euxini accolæ penes se deæ signum esse contendant, et Lydi etiam illi, apud quos Anæitidis Dianæ fanum est, illud sibi vindicare studeant. Athenienses enimvero commiserunt, Persis ut prædæ esset: quod enim Braurone fuit, Susa prius asportatum, Seleuci deinde concessu hac ætate habent Laodicenses e Syria. (9) Et Dianæ quidem Orthiæ signum, quod apud Lacedæmonios est, esse illud ipsum, quod barbaris ademptum est, satis perspicua sunt indicia. Primum 153quod Astrabacus et Alopecus Irbi filii, Amphisthenis nepotes, pronepotes Amphiclis, Agidis abnepotes, simulacro reperto statim mente capti sunt. Deinde, quod Limnatæ in Spartanis et Cynosurenses, quique ex Mesoa et Pitane erant, dum sacrum deæ facerent, ad jurgium et rixam, mox etiam ad cædes conversi sunt: quumque ad ipsam aram multi occubuissent, reliquos exorta morbi vis absumsit. (10) Inde oraculum acceptum est, aram eam humano sanguine aspergi oportere. Quare quum ante sorte duceretur immolandus, sacri ritum Lycurgus ad puberum plagas transtulit. Quo fit ut hoc etiam ritu nihilo fere minus sanguine humano ara imbuatur. Sacris præest femina. Ea tantisper, dum cæduntur pueri, signum præfert, (11) quod est alioqui propter brevitatem levissimum: verum si, quibus cædendi negotium datum est, cum quopiam eorum qui cæduntur epheborum, vel ob speciem, vel ob natalium claritatem, agant parcius, tunc eousque signum aiunt grave fieri, ut sacerdos illud sustinere nequeat. Quod ubi animadvertit, in cædentes scilicet causam confert, seque eorum culpa queritur onere opprimi. Adeo est ei signo e Taurico sacrorum ritu tralatitium, hominum sanguine lætari. Eandem deam non Orthiam modo, sed Lygodesmam (lygo vinctam) etiam nominant, quod in lygorum (viticis id genus) fruticeto reperta sit. Sic erat autem vitice undecunque involuta, ut nihil a recto statu declinaret (unde Orthiæ nomen inditum).

CAPUT XVII.

De templo Ilithyiæ — arce Lacedæmoniorum — templo Minervæ Poliuchi seu Chalciœci ejusque signo in arce — templo Minervæ Erganes ibidem, ac Jovis Cosmetæ — Musarum et Veneris Areæ templis — Jovis antiquissimo signo æneo — Pausaniæ binis signis, ejus proditione ac Cleonices cæde ab eo facta.

Non longe ab Orthiæ abest Ilithyiæ (Lucinæ) templum: ædificatum illud et Lucinam pro dea coli cœptam ex oraculo Delphico memorant. (2) Lacedæmonii arcem in excelso exstructam loco, uti Cadmeam Thebani aut Argivi Larisam, non habent: sed quum in urbe multi sint colles, eorum eminentissimum arcem appellant. (2) In eo Minervæ ædes est, cui Poliuchos (Urbis præses) et Chalciœcos (æneum templum habens) eidem cognomen. Ejus ædificationem Tyndareus, ut ferunt, est orsus: eoque mortuo ejus liberi opus ad fastigium perducere aggressi sunt, destinatis in eam exædificationem Aphidnæorum manubiis: verum illis quoque deficientibus, multis post annis Lacedæmonii et Minervæ delubrum et ejusdem deæ signum ex ære fecerunt. Opifex fuit Gitiadas, homo indigena. Is et alia cantica fecit Doricis modis, et in ipsam deam hymnum. (3) Expressæ in ære sunt multæ de Herculis ærumnis, multi etiam ejusdem herois voluntarii et feliciter quidem suscepti labores: Castorum quum alia facta, tum vero Leucippi filiarum raptus: Vulcanus matrem e vinculis eximens (expositum est a me, qualia hæc fuisse dicantur, in eo, qui de Atticis rebus est, libro): Perseo etiam in Libyam contra Medusam moventi dant Nymphæ cassidem ac talaria, quibus in sublime feratur. Elaborata sunt etiam quæ ad Minervæ natales pertinent, porro Amphitrite et Neptunus: quæ 154mihi amplissima et spectatu cumprimis digna esse videbantur. (4) Est ibidem etiam aliud Minervæ templum Erganes. In porticu ea, quæ in meridiem excurrit, delubrum est Jovis Cosmetæ cognomento, et ante ipsum Tyndarei monumentum: at quæ in occasum procedit porticus, habet aquilas duas, quibus Victoriæ singulæ vehuntur, Lysandri donum cum duplicis victoriæ monumentis, de victo scilicet Antiocho, Alcibiadis gubernatore, et oppressis Atheniensium triremibus apud Ephesum; tum vero eorundem Atheniensium classe ad Ægospotamos deleta. (5) Ad lævam Chalciœci Musarum ædem dicarunt, quod Lacedæmonii in prœlia exeunt non ad tubæ cantus, verum ad tibiarum modos et lyræ citharæque pulsum. In postico Chalciœci ædes est Veneris Areæ: signa sunt ejus e ligno tam vetusta, quam alia quævis in Græcia. (6) In dextera Chalciœci parte Jovis Supremi signum factum est, omnium, quæ ex ære sunt, vetustissimum. Neque enim una et eadem fuit universi operis fabricatio, sed particulatim membra excusa, inter se deinde sunt apte clavis confixa, atque ita, ne dissolvi possint, coagmentata. Fecisse aiunt Clearchum hominem Rheginum, quem Dipœni et Scyllidis nonnulli, alii ipsius Dædali discipulum dicunt fuisse. Ad Scenoma, quod ita nominant, mulieris est imago. Lacedæmonii eam Euryleonida, quæ equorum bigis in Olympicis vicit, esse dicunt. (7) Ad ipsam Chalciœci aram duæ sunt imagines Pausaniæ illius, qui prætor Platæense prœlium commisit. Quæ vero ejus fortunæ eventa fuerint, quod satis nota omnibus sunt, in præsentia non commemorabo. Sufficiunt enim ea quæ priores scriptores de illis accuratissime scripserunt: addere autem satis habebo ea, quæ de Byzantio homine audivi, Pausaniam proditionis reum factum solum ex omnibus, qui supplices ad Chalciœci confugissent, impunitatem non meruisse, neque vero aliam ob causam, quam quod cædis piaculum eluere non potuisset. (8) Is enim quum ad Hellespontum Spartanæ et sociorum classis dux castra haberet, virginis Byzantiæ cupiditate incensus est: quum vero prima nocte, quibus negotium datum erat, Cleonicen ad eum perduxissent (id enim erat puellæ nomen), somnum jam capiens repente strepitu est excitatus. Forte enim illa accedens accensam lucernam dejecerat invita. Ibi Pausanias, qui suorum de Græcia prodenda sibi consiliorum conscius perpetua animi conturbatione et pavore, agitari solitus erat, perterrefactus virginem acinace transverberat. (9) Hoc illud fuit facinus, cujus fraudem nunquam effugere, nullis expiationibus, nullis Jovi Phyxio (Absolutori) deprecationibus susceptis, quum in Arcadiam ad lustratores eos, qui Psychagogi appellantur, Phigaleam venisset, luere potuit. Dedit itaque ille Cleonicæ et deo meritas pœnas. At Lacedæmonii Delphici Apollinis jussu et æneas imagines posuerunt, et genium venerantur Epidoten nomine, Hicesii Jovis iram ob Pausaniæ facinus accensam ab hoc Epidota dicentes averti.

155

CAPUT XVIII.

De signo Veneris Ambologeræ et templo Minervæ Ophthalmitidis — templo Ammonis — Diana Cnagia — via Amyclas versus, Tiasa fluvio et templo Gratiarum, Phaennæ et Cletæ — memorandis Amyclarum — throni Amyclæi descriptio.

Prope Pausaniæ statuas est Ambologeræ Veneris simulacrum ex oraculo dicatum. Sua etiam sunt Somno et Mori. Esse vero fratres ex Homeri, qui in Iliade sunt, versibus creditur. (2) Euntibus prope Alpîum quod dicitur, Minervæ est Ophthalmitidis (quasi Oculariæ) ædes. Dedicatam a Lycurgo ferunt. Nam quum alterum ei oculum excussisset Alcander, cui ab illo latæ leges minime placebant, in hunc vicum confugit: ubi Lacedæmoniorum concursu servatus, quominus et alterum oculum perderet, Ophthalmitidi Minervæ templum fecit. (3) Hinc progressis Ammonis templum est. Ac Libyco quidem oraculo omnium Græcorum maxime initio usos constat Lacedæmonios. Quin et Lysandrum Aphytin in Pallene oppidum oppugnantem, per nocturnum visum monitum ab Ammone, melius et ipsi et Lacedæmoni eventurum, si Aphytæos desissent bello vexare, et obsidionem solvisse et Ammonis religiosius colendi auctorem fuisse tradunt. Venerantur certe Ammonem Aphytæi cultu nihilo minore, quam Ammonii ipsi in Libya. (4) De Cnagia vero Diana hæc sunt memoriæ prodita: Cnageum hominem indigenam ad oppugnandam Aphidnam cum Castore et Polluce venisse: in pugna vero captum et venumdatum in Cretam, servitutem ibi servisse, ubi Cretensibus erat Dianæ fanum: verum exacto temporis curriculo effugisse illum, et una ipsam Dianæ sacerdotem, deæ signo ablato: inde exstitisse Dianæ Cnagiæ cognomen. (5) Sed enim Cnageum hunc in Cretam alio ego casu, quam quo dicunt Lacedæmonii, venisse crediderim; quippe qui neque pugnam commissam ad Aphidnam puto, quum eo tempore et Theseus in Thesprotis detineretur, neque addicti ei essent omnes Athenienses, sed in Menesthei partes multo propensiores. Atqui neque facto prœlio veri satis fuerit simile, quenquam de iis, qui vicerant, captum: præsertim quum tam longo intervallo superiores discesserint Lacedæmonii, ut ipsam etiam Aphidnam ceperint. Verum hactenus de his disceptatum esto. (6) A Sparta Amyclas venientes excipit Tiasa amnis. Nomen ei a Tiasa puella, quæ fuisse putatur Eurotæ filia. Proxima amni est Gratiarum ædes, Phaennæ et Cletæ, quæ sunt Alcmanis versibus nobilitatæ. Lacedæmonem heroem putant Gratiis ædem eam dedicasse, nomina etiam imposuisse. (7) Inter illustria opera, quæ Amyclis visuntur, columnæ insistit Ænetus quinquertio: qui in Olympia victor declaratus, interea quum coronaretur, e vita excessisse dicitur. Ejus itaque illic est effigies et ænei tripodes. Nam alios antiquiores esse aiunt decimam dedicatam ex eo bello, quod cum Messeniis gestum est. (8) Sub eorum 156primo stat Veneris simulacrum, Dianæ sub altero. Quum ipsos tripodes, tum quæ sunt in iis efficta, Gitiadas fecit: tertius est ab Ægineta Callone factus; sub eo Proserpina insistit. At Parius Aristander et Polycletus Argivus, feminam ille cum lyra, Spartam scilicet ipsam, hic Venerem, quæ ad Amyclæum vocatur, fecerunt. Præstant hi tripodes ceteris magnitudine, et de victoriæ ad Ægospotamos manubiis dedicati fuere. (9) Bathyclis vero Magnesii, qui sellam Amyclæi fecit, opera et dona sunt perfectæ sellæ addita, Gratiæ, et Leucophryenes Dianæ signum. A quo vero Bathycles hic artem didicerit, vel quo Spartæ regnante sellam elaborarit, nihil est necesse hoc loco commemorare. Sellam ipsam ego vidi: quare ejus jam omnem ornatum literis mandabo. (10) Sustinent eam a fronte et a tergo Gratiæ duæ et Horæ totidem. In læva parte Echidna stat et Typhon: in dextera Tritones. Quodsi, quæ in eo efficta sunt, singula exactius consecter, facile nimis multum iis, qui hæc legerint, negotii exhibuero. Ut igitur paucis comprehensa exponam (quum alioqui pleraque non sint incognita), Taygeten Atlantis filiam et ejus sororem Alcyonen asportant Neptunus et Juppiter. Insculptus est etiam Atlas, et Herculis cum Cycno pugna: præterea pugna apud Pholum Centaurorum.(11) Jam vero quare Minotaurum ita fecerit Bathycles, ut vinctus trahi a Theseo vivens videatur, non sane novi. Est in eadem sella Phæacum chorus, et Demodocus cantans: Persei etiam in Medusam facinus cernitur. Ut missum vero faciam Herculis cum Thurio gigante certamen et Tyndarei cum Euryto, visitur illic Leucippi filiarum raptus. Bacchum, puerum adhuc, in cœlum portat Mercurius: Minerva Herculem deducit, de cœlitibus unum in posterum omne tempus futurum. (12) Jam Peleus Achillem Chironi alendum tradit, qui eum instituisse dicitur. Cephalus ob formæ præstantiam rapitur ab Aurora: ad Harmoniæ nuptias dona conferunt dii. Venit in operis partem Achillis cum Memnone dimicatio: Diomedem præterea Thraciæ regem Hercules, et ad Euenum amnem Nessum interficit: Mercurius deas in judicium ad Alexandrum deducit. Ad hæc Adrastus et Tydeus pugnam dirimunt, in quam descenderant Amphiaraus et Lycurgus Pronactis filius. (13) Tum Juno Io Inachi filiam jam bovem factam aspicit: at Minerva insectantem Vulcanum fugitat. Inter hæc est Herculis in Hydram, quo ordine gestum est, facinus: idem etiam Hercules ex Orco canem raptat: Anaxis et Mnasinûs equis uterque insident: Megapenthes Menelai filius et Nicostratus eodem vehuntur equo: Bellerophontes Lyciæ monstrum conficit: Hercules Geryonæ boves abigit. (14) In sellæ superiore margine utrinque Tyndarei 157filii equis insident: infra eos equos Sphinges sunt, supra feræ decurrunt, pardalis contra Castorem, in Pollucem vero leæna. Summa solii tenet Magnetum chorus, quod hi Bathyclem in solio elaborando juverunt. (15) Ad interiora throni si quis descendat, intus ab ea parte, ubi Tritones sunt efficti, visitur apri Calydonii venatio: Hercules Actoris filios trucidat: Calais et Zetes a Phineo Harpyias arcent: Helenam rapuerunt Pirithous et Theseus: Hercules leonem strangulat: Tityum Apollo et Diana sagittis configunt. Herculis etiam cum Oreo Centauro pugna, et Thesei cum Minotauro expressa est: Herculis rursus cum Acheloo lucta; quæque de Junone sunt fabulis prodita, vinctam scilicet a Vulcano fuisse: ludi deinde, quos in honorem patris fecit Acastus: quæ de Menelao et Ægyptio Proteo in Odyssea commemorantur. Postremo vero Admetus ad currum aprum et leonem jungit, et Trojani Hectori inferias mittunt.

CAPUT XIX.

Descriptio signi Amyclæi et eorum quæ in illius basi expressa sunt — de memorandis Amyclarum — Dionyso Psila dicto — via quæ Therapnen ducit, et templo Æsculapii Cotylei — Marte Therita dicto — Therapne, et Menelai templo — de Helenæ nece Rhodiorum narratio — Crotoniatarum narratio de Helena.

Solium ipsum ea parte, qua deo sessio parata est, non illud quidem æqualiter planum, verum sedilia habet multa, atque inter singula satis ampla intervalla: medium omnium latissime patet: ibi simulacrum collocatum est. (2) Qua id magnitudine sit, nemo, quod sciam, compertum tradidit: quantum conjectura assequi possis, haud brevius cubitûm triginta videatur. Non fuit ejus opifex Bathycles. Est enim priscum et sine arte factum, nempe quod præter os, manus et imos pedes cetera æneæ columnæ persimile sit. Capite galeam, lanceam manibus et arcum præfert. (3) Simulacri basis aræ formam habet. In ea Hyacinthum sepultum tradunt. Et in Hyacinthiorum celebritate, prius quam sacrum Apollini faciant, in aram istam per æneum ostiolum, quod in aræ parte est, inferias Hyacintho mittunt. In ara illa insculpta sunt, hic Biridis, illic Amphitrites et Neptuni signa: tum vero Juppiter et Mercurius inter se colloquentes. Prope adsistunt Bacchus et Semele: huic proxima Ino. (4) Sunt in eadem ara Ceres, Proserpina, Pluto: una cum his Parcæ et Horæ; et illis adjunctæ Venus, Minerva, Diana: in cœlum autem hæ tollunt Hyacinthum et sororem ejus Polybœam, quam e vita virginem decessisse narrant. Atque illud quidem Hyacinthi signum cum barbula est. Nicias vero, Nicomedis filius, eum supra modum eleganti forma pinxit, quum Apollinis 158in illum amorem tecte significet. (5) In ea ipsa ara Herculem quoque Minerva et ceteri dii in cœlum deducunt. Ibidem et Thestii filiæ sunt, Musæ, et Horæ. De Zephyro vero, et quemadmodum ab Apolline sit Hyacinthus imprudenter peremptus, aut de flore quæ narrantur, longe se fortasse aliter habent: perinde vero fuisse censeatur, ac vulgatum est. (6) Amycla a Doribus deleta vici jam formam servat. Insignia illic sunt Alexandræ templum et simulacrum. Alexandram quidem Amyclæenses Cassandram Priami filiam esse dicunt. Est ibidem Clytæmnestræ effigies et Agamemnonis statua, quo loco ejusdem credunt fuisse monumentum. Venerantur horum locorum incolæ præ ceteris Amyclæum et Bacchum, cognomento Psilan eum appellantes: apposite illi quidem mea sententia. Psila enim Dorienses pinnas nuncupant. Nempe vinum homines perinde, ac aves pinnulæ, incitat et sublevat. Et Amyclæ quidem hæc memoratu digna obtulerunt.

7. Altera ab urbe Therapnen ducit via. In ea via signum est Aleæ Minervæ. Et antequam Eurotam transeas, paulo supra ripam Jovis Plusii (Opulenti), fanum monstratur. Ubi transieris, templum videas Cotylei Æsculapii, quod Hercules dedicavit; deoque id cognominis indidit a vulnere sanatus, quod in pugna priore contra Hippocoontem ejusque liberos acceperat in cotyle (cavitate in quam caput femoris insertum). Maxime vero eorum, quæ in hac via exstant, operum priscum est Martis fanum. Exstat hoc ad viæ lævam, simulacrum autem e Colchis a Castore et Polluce deportatum ferunt. (8) Theritan cognomine appellant de nutricis Therûs nomine. Ac forsitan istud Theritæ nomen Colchicum est; neque enim Græci ullam norunt Thero Martis nutricem. Mea fert opinio, non esse a nutrice Marti cognomen Theritæ (quasi Ferini), sed a feritate, quod bellicosum hominem, pugna cum hoste inita, nihil mite præ se ferre oporteat, proinde ac de Achille dixit Homerus:

Ut leo funestas agitans animo feritates.

(9) Therapne a Lelegis filia nomen accepit. In ea Menelai delubrum est: eoque in loco Menelaum et Helenam sepultos tradunt. At Rhodii Lacedæmoniis neutiquam assentiuntur: aiunt enim Helenam Menelao mortuo, errante etiamnum Oreste, a Nicostrato et Megapenthe pulsam ad Polyxo Tlepolemi uxorem, necessariam suam, Rhodum venisse: (10) fuisse vero et ipsam Polyxo Argivam; et quum ante multo cum Tlepolemo fuisset, virum in exilium secutam esse Rhodum: ac tunc quidem insulæ imperasse, suscepta parvuli filii tutela. Hanc itaque Polyxo ulcisci in Helena Tlepolemi necem volentem, ubi in potestate Helenam habuit, immisisse in eam lavantem ancillas Furiarum 159habitu: quæ illam comprehensam, quum ad arborem suspendissent, laqueo necarunt. In ejus rei memoriam dedicasse Rhodios Helenæ Dendritidis (Arboreæ) fanum. (11) Quæ vero de Helena Crotoniatæ narrant, assentientibus Himeræis, ea jam commemorabo. Est in Euxino circa Istri ostia insula Achilli sacra, cui Leuce nomen. Patet ea stadiûm viginti ambitu, silvis undique condensa et quum feris tum mitibus animalibus referta. In ea Achillis delubrum et simulacrum est. (12) Navigasse in eam primus omnium Crotoniates Leonymus dicitur. Quum bellum enim inter Crotoniatas et Locros in Italia gereretur, ac Locri ob eam, quæ ipsis erat cum Opuntiis, propinquitatem Ajacem Oilei filium, ejus ductu et auspiciis prœlium commissuri, invocassent, Leonymum Crotoniatarum ducem, in eam hostilis aciei partem impressione facta, quam cum imperio obtinere Ajacem audierat, vulnus aiunt in pectore accepisse. Ex eo quum vehementer laboraret, Delphos esse profectum: eo quum advenisset, missum esse a Pythia in Leucen insulam: ibi Ajacem ei vulneris remedium monstraturum. (13) Quum vero jam sanatus domum revertisset, commemorasse, Achillem se, Ajacem Oilei filium, et Telamonis item Ajacem vidisse, cumque illis una Patroclum et Antilochum, et Achilli quidem nuptam Helenam: mandasse eam sibi, ut Himeram appulsus nunciaret Stesichoro, oculorum calamitatem ob Helenæ ei iram accidisse: ex eo factum ut palinodiam Stesichorus fecerit.

CAPUT XX.

De memorandis Therapnes, fonte Messeide et Polydeucea — templo Neptuni Gæaochi et vico Alesiis — urbe Phari — urbe Bryseis — Taygeti montis verticibus, Taleto, Euora, Theris et templo Cereris Eleusiniæ — urbe Helo ad mare et Helotis — Lapithæo, Derrhio et Harpleis — memorandis in via Arcadiam versus, templo Achillis — equi monumento et planetarum signis — Pudoris signo.

Ad Therapnen fontem sum conspicatus Messeidem: quum non desint tamen e Lacedæmoniis, qui non hunc, sed fontem eum, qui ætate hac Polydeucea nuncupatur, Messeidem a priscis vocatum affirment. Est vero Polydeucea fons et Pollucis fanum ad ejus viæ dexteram, quæ Therapnen ducit. (2) Non procul a Therapne Phœbæum est, et in eo Castorum delubrum: quo in loco puberes sacrum Enyalio faciunt. Non multum hinc abest Neptuni templum cognomento Gæaochi (Terram tenentis). Ab eo Taygetum versus procedenti vicus est: Alesias (moletrinas) nominant; eo in loco molam primum omnium reperisse et fruges molere docuisse Myletem Lelegis filium tradunt. Ibidem Lacedæmoni Taygetæ filio exstructum est sacellum. (3) Ubi vero amnem Phelliam trajeceris, [præter Amyclas] recta mare versus contendenti, Pharis olim urbs in Laconico agro habitabatur. A Phellia abeuntibus ad dexteram via est, quæ ad Taygeton montem ducit. In ea planitie Jovis Messapei 160templum est. Id ei cognominis inditum tradunt de sacrificuli nomine. Jam vero a Taygeto abeuntes vicus excipit, ubi olim Bryseæ urbs incolebatur. Exstat ibi Bacchi templum, et signum sub divo positum. Nam quod intus est, solis fast est mulieribus aspicere. Solæ quoque mulieres in operto sacra faciunt. (4) Summus Taygeti vertex, Taletum, supra Bryseas eminet. Sacrum Soli appellant: ibique et alias hostias et equos Soli cædunt. Idem autem sacrum et Persis patrium esse novimus. Non procul a Taleto saltus est qui Euoras dicitur. Is et ferarum alia genera et inprimis silvestres capras alit. Facit vero qualibet sui parte Taygetus venatoribus luculentam caprearum, aprorum, cervorum et ursorum copiam. (5) Quod interest spatii inter Taletum et Euoram, Theras nuncupant. Ibi Latonam dicunt a Taygeti jugis ** Cereris delubrum, cui cognomen Eleusiniæ. In eo occultatum memorant Herculem ab Æsculapio, dum vulnus sanaretur. Est ibidem et Orphei signum e ligno positum: Pelasgorum opus fuisse aiunt. Sed hoc etiam præterea ibi fieri scio. (6) Ad mare oppidum fuit Helos, cujus est apud Homerum quoque in enumeratione navium Lacedæmoniarum mentio:

Quisque mari vicinum Helos, et quis patria Amyclæ.

Huc deducit coloniam Helius Persei liberûm natu minimus. Postea Dores per obsidionem sunt oppido potiti: ex quo primum publici exstitere Lacedæmoniorum servi, ac primi sunt Helotes nuncupati, sicut etiam erant. Obtinuit deinde usus, ut ceteri etiam, qui ad servitiorum numerum accessissent, quamvis Dores Messenii essent, Helotes tamen et ipsi appellarentur: quemadmodum et Hellenes ab Hellade, quæ fuit olim Thessaliæ pars, Græcorum universa natio dicti. (7) Ex eo ipso oppido, quod Helos diximus vocari, Proserpinæ simulacrum statis diebus in Eleusinium deportant. Ab Eleusinio stadia quindecim distat quod Lapithæum appellant a Lapitha homine indigena. Est vero et ipsum in Taygeto: propeque abest Derrhion, ubi sub divo Dianæ signum Derrhiatidis. Proximum fontem Anonum nominant. A Derrhio ad stadia circiter viginti Harplea sunt ad campos usque pertinentia. (8) Jam vero a Sparta in Arcadiam recta contendentibus monstrat se Minervæ cognomento Pareæ signum sub divo. Dehinc Achillis fanum est, quod recludi religio est. At puberibus omnibus, quotcunque in Platanistam pugnaturi descendunt, solenne est Achilli ante pugnam rem divinam facere. Ædificasse fanum dicunt Spartani Pracem pronepotem Pergami ejus, qui e Neoptolemo est genitus. (9) Progressis paulo longius est Equi quod dicitur monumentum: Tyndareus enim equo ibi mactato Helenæ procos ad exsecta equi exta jussit assistere ac juramento super iis adstrinxit: jusjurandum istud erat, eos Helenæ et cui Helenæ connubium præ ceteris esset adjudicatum, opem laturos, si quando injuria lacesserentur. Quum hoc 161illos sacramento adegisset, equum eo ipso in loco defodit. Prope absunt pilæ septem, priscorum (opinor) ritu erectæ, quas errantium septem stellarum signa esse aiunt, Juxta viam Cranii lucus est cognomento Stemmatii. Est et Mysiæ Dianæ delubrum. (10) Abest ab urbe stadia circiter triginta Pudoris simulacrum. Icarii donum esse ferunt, et hanc narrant dedicationis causam. Quum Icarius Ulyssi Penelopen nuptum dedisset, Ulyssis animum tentavit, numquid Lacedæmone domicilium habere vellet. Quæ spes ubi hominem fefellerat, filiam orare cœpit, ut secum permaneret. Quin et Ithacam jam proficiscentem, currum prosecutus, multis sollicitabat precibus. (11) Ulysses tandem victus hominis importunitate puellæ optionem dedit, vel se ut lubens sequeretur, vel, si id mallet, cum patre Lacedæmonem rediret: ibi illam aiunt nihil sane respondisse, sed faciem tantum velasse: Icarium, quum intelligeret illam in animo habere ut cum Ulysse abiret, dimisisse: signum vero Pudoris ea in viæ parte dedicasse, quo Penelope, quum faciem velavit, pervenerat.

CAPUT XXI.

De Eurota fluvio et Ladæ cursoris monumento — urbe Pellana et memorandis in ea — agro Belbina dicto — vico Croceis — oppido Ægiis et stagno Neptuni — Gytheo et Eleutherolaconibus eorumque urbibus — memorandis in Gytheatarum urbe — Sene (Nereo).

Qui stadia fere viginti processerint, ad Eurotam amnem accedent, qui prope ad ipsam viam decurrit. Ibi Ladæ monumentum est, qui pedum celeritate suos omnes æquales vicit. Is in Olympicis ludis de longiore curriculo est coronatus; atque inde (uti ego opinor) statim post victoriam æger huc reportatus, quum diem suum obisset, supra militarem viam humatus est. Cognominem vero huic alterum, qui et ipse ludis Olympicis victor, non tamen de longiore curriculo, verum de stadio, est renunciatus, Achivum ex Ægio fuisse, Eleorum de iis, qui ex Olympia victores discesserunt commentarii testantur. (2) Hinc Pellanam versus contendentibus vicus est, cui Characoma (Vallum) nomen. Proxima priscis temporibus fuit Pellana urbs, in qua Tyndareum habitasse tradunt, quum e Sparta, Hippocoontem ejusque filios fugiens, excessisset. Hic, quæ conspicerentur digna, Æsculapii fanum et Pellanida fontem vidi. In eum fontem virginem aquam haurientem incidisse narrant: ejus vero capitis velamen in alio fonte, cui Lancea nomen, repertum. (3) Abest a Pellana stadia ferme centum quæ Belbina dicitur. Locus is est Laconici agri maxime irriguus, quem nempe Eurotæ aqua interluit. Multis præterea ac perennibus scatet fontibus. (4) Qua vero Gytheum ad mare descenditur, vicus est Lacedæmoniis, cui Croceæ nomen: in eo lapicidinæ perpetuo ac nusquam interrupto saxo. Cæduntur inde lapides fluvialibus haud absimiles, qui cælo sane nonnihil repugnant; elaborati tamen et expoliti suam habent etiam in deorum cellis exornandis gratiam: multum iidem et piscinis et aquarum ductibus afferunt decoris. Stat ante vicum lapide elaboratum Croceatæ 162Jovis simulacrum: proxime ad lapicidinas Castores ex ære. (5) A Croceis divertens ad dextram de recta, quæ Gytheum ducit, ad oppidum venias, quæ vocantur Ægiæ. Id esse putant, quod Homerus in carminibus Augeas appellarit. Est eo in loco stagnum, quod Neptuni dicitur. In ejus ferme ripa ejusdem delubrum dei et simulacrum. E stagno pisces metuunt extrahere, quod, qui eos ceperit, eum in halieum piscem (qui pisces tanquam piscator captat) mutari dictitant.

6. Ab Ægiis distat Gytheum stadia triginta. Ad mare situm est, atque incolitur jam ab Eleutherolaconibus, quos Imperator Augustus servitutis jugo liberavit, quum ante Lacedæmoniis Spartanis parerent. Mari vero tota incingitur Peloponnesus, parte ea excepta, ubi Corinthiorum Isthmus est. Fert autem Laconicum mare conchylia, ex quibus ad infecturam vestium purpura comparatur nobilitate solis iis, quæ in Phœnicum mari capiuntur, inferiora. Urbes quidem Eleutherolaconum duodeviginti sunt numero: (7) quarum prima ab Ægiis ad mare descendentibus est Gytheum, deinceps Teuthrone, Las, Pyrrhichus: ad Tænarum Cæne polis (Nova urbs), Œtylos, Leuctra, Thalamæ, Alagonia, Gerenia: et ad mare ultra Gytheum Asopus, Acriæ, Bœæ, Zarax, Epidaurus cognomento Limera, Brasiæ, Geronthræ, Marios. Atque hæ quidem reliquæ sunt Eleutherolaconum urbes, quum ante quattuor et viginti fuissent. Ceteras, quas jam persequar, in curias eas descriptas esse sciat qui hæc leget, quæ Spartana civitate continentur et cum ea censentur, neque suis legibus utuntur, uti quæ jam enumeratæ sunt. (8) Gytheatæ nemini omnino mortalium origines suas acceptas referunt, sed Herculem et Apollinem memorant, quum in certamen de tripode descendissent, jam lite diremta oppidum communi ope atque consilio condidisse. Et in foro sua sunt diis illis posita simulacra, Apollini scilicet et Herculi. Proxime est Bacchus, et in diversa fori parte Apollo Carneus. Est item Ammonis ædes et Æsculapii statua ex ære: ædes ipsa est sine tecto: tum ei deo dicatus fons, et Cereris sacrosanctum delubrum: præterea Neptuni Gæaochi signum. (9) Quem vero Gytheatæ Senem nominant et in mari habitare dicunt, Nereum esse inveniebam; et e versibus iis Homeri, in quibus Thetidi sermonem tribuit, nomen hoc illi duxerunt:

Vos agite interea ponti vada lata subite,

visuræ æquoreumque senem et penetralia patris.

Sunt hac in regione portæ quæ Castorides nuncupantur: in arce Minervæ ædes et signum.

163

CAPUT XXII.

De Argo lapide — insula Cranae et memorandis in ea — Trinasi muris et reliquiis urbis Helus — urbe Acriis ejusque memorandis — Geronthris et ibi memorandis — Mario urbe — Asopo urbe ejusque memorandis — promontorio Asini maxilla dicto — urbe Bœis, ejusque origine et memorandis.

A Gytheo stadia ferme tria distat lapis rudis. Orestem aiunt, quum in eo consedisset, insania liberatum. Ex rei eventu lapis ille Juppiter vocatus est Cappotas (quasi Sedator) Dorum lingua. Ante Gytheum Cranae insula est: in qua Alexandrum, rapta Helena, cum ea primum congressum Homerus dixit. Quare in continentis terræ adverso litore Veneris est Migonitidis ædes; ac regio illa tota Migonium vocatur. Templum quidem Alexandrum tradunt faciundum curasse. (2) At Menelaus octavo ferme post Trojæ eversionem anno domum incolumis reversus proxime ad Migonitidis signum Thetidis et deas Praxidicas (Vindices) dedicavit. Baccho autem supra Migonium sacer mons est, quem vocant Larysium: eo in loco vere ineunte festos agitant Baccho dies. Sacri quum alias referunt causas, tum quod ibi primum uvam maturam reperiant. (3) Ad Gythei lævam, stadia circiter triginta progressis, in continenti terra muri sunt Trinasi: sic enim appellatur locus ille; quem ego quondam castellum, non oppidum, fuisse arbitror. Ac nomen ei inditum reor a parvis insulis, quæ contra litus sunt numero tres. A Trinaso stadia circiter octoginta ruinæ mœnium absunt, Helos ubi olim urbs fuit. (4) Hinc stadia triginta ubi processeris, oppidum est maritimum Acriæ. Illic, quæ spectentur, digna Matris Deûm ædes et e marmore signum. Et hoc quidem operum omnium vetustissimum eorum, quæ exstant apud Peloponnesios Matri Deûm dicata, prædicant qui Acrias incolunt. Nam Magnesii, qui in Sipyli parte ea sunt, quæ ad Aquilones conversa est, super saxo, quod appellant Coddini, signum ejusdem deæ habent longe omnium antiquissimum: Brotean vero illud Tantali filium fecisse perhibent. (5) Acriatæ Olympiorum quoque victorem ediderunt Nicoclem, qui binis ludis de cursu palmas quinque tulit. Monumentum Nicocli erectum est inter gymnasium et eam murorum partem, quæ cum portu conjuncta est. (6). Ab eadem maritima parte supra Acrias ad stadia ferme centum et viginti absunt Geronthræ. Eam urbem frequentem ante Heraclidarum in Peloponnesum adventum Dores, quorum erat in potestate Lacedæmon, everterunt, pulsisque veteribus incolis, ex suis coloniam eo deduxerunt. Ætate quidem mea hæc quoque civitas in Eleutherolaconum censum refertur. In ipsa via, qua Geronthras ab Acriis iter, pagus est, qui Priscus dicitur. Geronthris Martis delubrum et lucus. (7) Sacra ibi faciunt anniversaria, quibus interdictum est feminis lucum ingredi. Circa forum dulcium aquarum fontes sunt. In arce Apollinis ædes et signi ex ebore caput: quod, reliquum fuit signi, una cum vetustiore templo ignis abolevit. 164(8) At Marios, aliud Eleutherolaconum oppidum, a Geronthris distat stadia centum. Priscum ibi est diis omnibus commune templum quod circumdat lucus multis irriguus fontibus. Sunt et in Dianio fontes. Perennibus quidem aquis, si qua alia regio, Marios abundat. Pagus est supra oppidum Glyppia, et hic interior a mari. Et ad alterum a Geronthris pagum, Selinuntem nomine, via est stadiûm viginti. Atque hæc loca interius sita sunt, si ab Acriis in continentem adscendatur. (9) Rursum mare versus Acriis sexaginta stadia distat oppidum Asopus. In eo Romanorum Imperatorum templum: et supra oppidum stadia ferme duodecim Æsculapii fanum est. Deum ipsum Philolaum (Populi amantem) nominant. Ossa ea, quibus in gymnasio honos habetur, sunt illa quidem insigni magnitudine, hominis tamen fuerunt. Est et Minervæ in arce ædes, cognomento Cyparissiæ. Ad imam arcis partem ruinæ sunt oppidi, quod Achivorum Paracyparissiorum nuncupatur. (10) In his item finibus est Æsculapii fanum, quod ab Asopo distat stadia ferme quinquaginta. Regiunculam eam, in qua Æsculapii fanum est, Hyperteleaton vocant. Excurrit in mare procul ab Asopo stadia ducenta promontorium, quam Asini maxillam nominant. Est in ipso Minervæ templum sine signo et tecto: factum tradunt ab Agamemnone. Est et Cinadi monumentum. Fuit et hic Menelai gubernator. (11) Infra promontorium aperit se Bœaticus sinus, in cujus extremo cornu Bœæ urbs est. Ejus fuit conditor Bœus, unus de Heraclidis: e tribus ille civitatibus, Etiade, Aphrodisiade et Sida, colonos eo deduxisse fertur. Illarum vero priscarum urbium duas in hunc sinum tempestate delatum Ænean, dum in Italiam fugeret, condidisse ferunt, et alteram de filiæ Etiadis nomine appellasse. Tertiæ a Sida Danai filia nomen esse datum. (12) Ex his civitatibus profugi, quum quærerent ubi consisterent, responsum acceperunt, Dianam, quo loco urbem conderent, monstraturam. In terram expositis se lepus ostendit. Quem secuti, tanquam viæ ducem, quum ille se ad myrtum recepisset, eo ipso in loco, ubi myrtus illa fuit, oppidum munierunt. Stirpem myrti eandem nunc etiam colunt, et Dianam nuncupant Servatricem. (13) In Bœensium foro Apollinis delubrum est; et alia in regione Æsculapii et Sarapidis Isidisque. Rudera absunt Bœis haud amplius stadia septem. Ad lævam huc euntibus adstat Mercurii e marmore simulacrum. Et inter rudera facile conspici potest Æsculapii et Hygieæ templum.

165

CAPUT XXIII.

De insula Cytheris, ejus navali Scandea, Veneris Cœlestis templo et aliis memoraridis — Apolline Epidelio et Delo insula a Menophane Mithridatis duce funditus eversa — Menophanis et Mithridatis morte — Epidauro Limera dicta — Inûs aquæ portendendi vi, eademque Ætnæ crateris — memorandis in urbe Epidauro — promontorio Minoa.

Contra Bœas Cythera sita sunt. Ad Platanistuntem (ab ea enim parte ut minimum distat a continenti insula hæc), ad Platanistuntem igitur, promontorium ab eo promontorio, quod in ora Asini maxillam diximus appellari, navigatio interest stadiûm quadraginta. Habent maritima Cytherorum Scandean navale. A Scandea ad ipsa Cytherorum mœnia ascenditur stadiûm ferme decem via. Est illic Uraniæ sive Cœlestis Veneris fanum, eorum omnium, quæ apud Græcos Veneri dicata sunt, maxime priscum et sacrosanctum. Deæ signum ligneum est et armatum. (2) A Bœis ad Maleam promontorium navigantibus portus est, quem Nymphæum nominant. Ibi est Neptuni signum recto statu, et mari vicina spelunca, in qua dulcis aquæ fons. Frequens est locus circumquaque incolentium hominum multitudine. Maleam prætervectis ad centum fere stadia, vicus est Apollini sacer in ipsis Bœatarum finibus, cui nomen Epidelium. Quod enim eo in loco nunc visitur Apollinis ligneum signum, idem est quod olim Deli dedicatum fuit. (3) Nam quum esset Delos totius olim Græciæ emporium eaque sola religione munita contra omnes omnium injurias incolas tueretur, exortus est Menophanes quidam Mithridatis copiarum dux, qui vel suapte insolentia vel regis imperio impulsus (homini enim ad pecuniam omnia referenti facile divina quæstu inferiora sunt), (4) in insulam quum murorum, tum armorum præsidio carentem cum classe invasit: ubi et peregrinis, qui illic tunc forte erant, et civibus cæsis, negotiatorum pecunia direpta, donariis compilatis, conjugibus Deliorum et liberis sub corona venditis, ipsam etiam urbem solo æquavit. In ea populatione barbarorum quidam effigiem petulanter in mare abjecit. Ea maris æstu in hos Bœatarum fines delata loco nomen dedit Epidelium. (5) Verum dei iram neque Menophanes neque Mithridates ipse effugit. Mox enim post Deli calamitatem, quum in altum proveheretur Menophanes, qui ejus manus effugerant negotiatores, navibus ex insidiis adorti, hominem submerserunt: Mithridatem vero coegit deus ipsum manus sibi consciscere, quum amisso jam regno a Romanis huc illuc pulsus nusquam posset consistere. Sunt qui illum dicant ab uno de barbaris mercenariis magni beneficii loco impetrasse, ut se conficeret. Has violati numinis pœnas impii homines dederunt. (6) Finitima est Bœatis Epidaurus, Limera cognomento. Abest ab Epidelio stadia circiter ducenta. Esse vero eam coloniam aiunt non Lacedæmoniorum, sed Epidauriorum, qui intra Argivorum fines sunt. Quum enim legati ab Epidauriis publice in Coon insulam ad Æsculapium missi ad hanc agri Laconici oram appulissent, somniis quibusdam monitos sedem eo in loco statuisse memorant. (7) Quin anguem etiam, quem secum 166Epidauro abduxerant, e navi elapsum non procul a mari se in cavernam demersisse. Quare et visis per quietem et eo prodigio adductos ibi constitisse, et sibi oppidum communisse. Exstant, quo loco se anguis condiderat, aræ Æsculapio dedicatæ, et oleæ circa eas enatæ. (8) Progressi ad dexteram stadia circiter duo aquam videant, qui Inûs dicitur. Magnitudine quidem parvam paludem refert, sed in terræ fundum descendit altius. In eam festo Inûs die solenne est panificia porricere. Ea si demersa retinuerint aquæ, secunda ei, qui porrecerit, promitti autumant: contra vero adversa, quoties illa aqua rejecerit. (9) Eandem habere portendendi vim dicuntur Ætnæ montis crateræ. Abjiciunt enim in eas homines quum sigilla argentea et aurea, tum vero cujusvis generis victimas. Ea si absorpserit ignis, læta sibi nunciari: contra si regesserit, male eventurum ei, a quo illa missa fuerint, interpretantur. (10) Prope viam, quæ Bœis ad Limeram Epidaurum ducit, in Epidauriorum finibus Dianæ Limnatidis delubrum est. Oppidum ipsum non procul a mari in eminenti loco surgit. Quæ spectentur digna illic sunt Veneris fanum; et Æsculapii, in quo simulacrum marmoreum stantis habitu, tum in arce Minervæ ædes; et ad portum Jovis cognomento Servatoris. (11) Promontorium in pelagus sub ipsa urbe excurrit, cui nomen Minoa. Sinus nihil ibi quidem a ceteris differt maris in Laconiæ latus irruptionibus: sed litus ejus calculis abundat figura et colorum varietate speciosis.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings