← Table of contents
[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ELIACA PRIORA SIVE LIB. V. (continued 2)

Reading edition

Signa Jovi hæc olim magno posuistis Achivi,

queis genus a divo Tantalida Pelope.

Hoc igitur in illo loco scriptum est: sed opificis nomen in ipso inscriptum est Idomenei scuto:

Præstans laude operum multorum hoc fecit Onatas,

cui patria Ægine, cuique Micon genitor.

(11) Non longe ab Achæorum dono Hercules est, cum equestri Amazone pro balteo pugnans. Euagoras quidem Zanclæus dedicavit, fecit Cydoniates Aristocles. Potest hic Aristocles inter vetustissimos numerari; nec certo quisquam ejus ætatem prodere queat. Hoc constat, fuisse illum antequam Zancle eo nomine, quo ætate nostra appellatur, Messana vocaretur. (12) Dedicarunt et Thasii, qui e Tyro et reliqua Phœnice oriundi, ad Europam quærendam cum Thaso Agenoris filio classi profecti sunt, Herculem in Olympia æneum, super ænea basi. Ejus signi magnitudo est cubitûm 270decem: dextera clavam, arcum læva tenet. Et Thasi quidem audivi Tyrium esse Herculem, quem Thasii ab initio essent venerati: sed enim quum se illi Græcis adjunxissent, cœptos ab iis Amphitryonis etiam filio honores haberi. (13) Adscripti sunt Thasiorum dono hi elegi:

Dona Micone satus hæc est fabricatus Onatas,

contigit Æginæ cui coluisse domos.

Onatam hunc, quamvis genus Ægineticum in statuis suis expresserit, tamen nulli secundum ducimus eorum, qui a Dædalo ex Attica officina nobiles artifices exstitere.

CAPUT XXVI.

De signo Victoriæ a Doribus Messeniis Olympiæ posito — Micythi donaria recensentur — inter ea signum Agonis (Certaminis) halteres portantis — de Micytho — Minervæ et Victoriæ non alatæ signo — signis Herculis quorundam laborum ab Heracleotis positis et de Heraclea ipsa.

E Doribus Messeniis ii, qui olim Naupactum ab Atheniensibus acceptam tenuere, Victoriæ signum super pila dedicarunt. Opus hoc est Mendæi Pæonii, de manubiis hostium factum, ex Acarnanum (sicuti ego existimo) et Œniadarum bello. At Messenii ipsi monumentum esse prædicant rei ad Sphacteriam cum Atheniensibus gestæ, atque id eo maxime argumento, quod hostium nomen adscripturi fuerint, si Acarnanes illi aut Œniadæ fuissent, duorum certe simultatem veriti non fuissent: at ne Lacedæmonios offenderent, de industria inscriptionem missam fecisse. (2) Et Micythi quidem multa offendi passim posita dona: primum post Iphiti Elei ab Ecechiria (quasi Inducia) coronam accipientis imaginem hæc Micythi dona collocata sunt, Amphitrite, Neptunus, Vesta; quæ omnia fecit Glaucus Argivus. Idem Micythus ad lævum magni templi latus alia dedicavit: Proserpinam, Venerem, Ganymeden, Dianam: e poetis Homerum et Hesiodum: deos rursus alios, Æsculapium, et Hygieam. (3) Et inter cetera Micythi dona Agonis (Certaminis) etiam signum est, halteres portantis. Halteres isti speciem præferunt semicirculi, non exacte rotundi, sed oblongioris; ita vero sunt fabricati, ut manuum digiti per eos trajici possint, veluti per amenta clypeorum. Hæc halterum figura est. Prope Agonis signum est Bacchus, Orpheus Thrax, et Jovis, cujus ante mentionem feci, signum. Sunt hæc omnia Argivi Dionysii opera. Alia item dedicata a Micytho memorant, quæ Nero amoverit. (4) Opificum ipsorum Dionysii et Glauci Argivorum certi magistri non produntur: quo vero fuerint tempore, ex ipsa donatoris signorum Micythi ætate intelligi potest. Micythum enim Herodotus scripsit Anaxilæ Rheginorum tyranni servum, ac deinde dispensatorem fuisse; mortuo vero Anaxila, Tegeam migrasse. (5) Testantur præterea inscriptiones 271donariorum, Chœrum illi patrem, Græcas urbes Rhegium patriam, et Messanam, quæ ad fretum est, domicilium fuisse. Epigrammata quidem eum Tegeæ habitasse non testantur: dona vero in Olympia ex voto posuit, liberato filio tabidi morbi periculo. (6) Qua in parte majora sunt Micythi dona, quæ fecit Argivus Glaucus, prope est Minerva galeam et ægidem induta, Nicodami Mænalii opus, ab Eleis dedicata. Adsistit Minervæ Victoria, quam Mantinenses dedicarunt; sed inscriptiones non declarant quonam bello confecto. Calamis fecisse dicitur: alas vero non addidit, exemplar secutus signi ejus prisci, quod Athenis est, et Involucris Victoria nuncupatur. (7) Proximo vero loco minoribus Micythi donis, quæ Dionysius fecit, Herculis positi sunt labores: pugna cum leone Nemeæo, et cum hydra; Cerberi raptus, apri ad Erymanthum fluvium cædes. Hæc omnia in Olympia Heracleotæ dedicarunt evastatis finitimis Mariandynorum finibus. Accolæ Euxini Ponti sunt Heracleotæ, Megarensium colonia: sed etiam e Bœotiis Tanagræi coloniæ deducendæ participes fuerunt. E regione horum, quæ jam enumeravimus, donariorum alia sunt continenter posita signa, ad meridiem conversa, proxime ad fanum illud, quod Pelopi dedicatum est.

CAPUT XXVII.

Donaria Phormidis Olympiæ — inter ea equus, cui hippomanes inest — de muro cinere in duobus Lydiæ templis — signo Phormidis — signis Mercurii arietem portantis et Mercurii cum caduceo — bobus æneis a Corcyræis et Eretriensibus Olympiæ positis — tropæo æneo ab Eleis erecto — Pentathli signo, Mendæorum donario.

Inter hæc etiam illa spectantur, quæ dicavit Phormis Mænalius. Hic a Mænalo quum in Siciliam transmisisset ad Gelonem Dinomenis filium, multa dedit bellicæ virtutis documenta, pluribus expeditionibus partim a Gelone, partim deinde a Gelonis fratre Hierone susceptis. Quare ad luculentam adeo provectus est fortunam, ut non hæc duntaxat Olympio Jovi, sed alia etiam Delphico Apollini dona dicarit. (2) Olympica ejus dona sunt equi duo, aurigæ totidem: adsistit enim suus utrique equo auriga. Priorem equum cum homine fecit Dionysius Argivus, Ægineta Simon alteros. Incisa est in prioris equi latere inscriptio, cujus prior pars non est metro adstricta: hoc fere modo,

Phormis dedicavit

Arcas Mænalius nuncque Syracosius.

(3) Hic est ille equus, cui hippomanes infusum esse Elei tradunt. Apertum autem nonnisi magi artificio illa equo accidere. Magnitudine ille quidem et specie inferior est equis plerisque intra Altin positis; insuper deformiorem cauda præcisa reddit. (4) Sed illum mares equi non vere tantum, sed plane quavis anni parte et die appetunt. Irrumpentes 272enim vel effractis vinculis intra Altin, vel e rectorum manibus elapsi, illum invadunt, nihil hercle minus furenter, quam si viventem pulcherrimam equam gregalem inituri adorirentur. Cedunt illis quidem ungulæ; non prius tamen desinunt hinnitu omnia late complere, rabidoque impetu identidem in eum insilire, quam scuticis et acriori aliqua vi edomiti ab illo ære abstrahantur. (5) Atque aliud in Lydia ipse miraculum vidi, illud quidem a Phormidis equo diversum, nec tamen minus magorum artis expers. Sunt in Lydis, qui Persici cognomine vocantur, urbium Hierocæsareæ quæ dicitur et Hypæporum templa. In utroque templo est cella cum ara; super ea cinis alio longe colore a vulgari cinere. (6) Huc ingressus magus ubi, foco aridis lignis impositis, tiara caput velarit, invocat deum nescio quem: ex libro enim carmen recitat barbaricum, lingua plane ignota Græcis. Ubi peroravit, sponte sua e lignis, nullo igne admoto, purissima emicat flamma. Sed ut redeat, unde huc digressa est oratio, (7) inter Phormidis donaria ipsius Phormidis statua visitur cum hoste cominus dimicans, uno, et item altero ac tertio. Adscriptum est, pugnantem illum militem Phormin Mænalium esse: dedicatum fuisse a Syracusano Lycorta. Satis perspicuum cuivis esse potest, dedicasse Lycortam necessitudine adductum Phormidis. A Græcis (Ab Eleis?) tamen, quæ Lycortæ fuerunt dona, Phormidis appellantur. (8) At Mercurius arietem sub ala portans, galea caput armatus, idemque amictus tunica et chlamyde, nihil omnino is ad Phormidis donaria pertinet. Olympio enim Jovi Pheneatæ ex Arcadia illum dedicarunt. Fecisse Onatam Æginetam, et cum eo simul Callitelem, indicat inscriptio. Fuit autem Onatæ vel discipulus vel filius, uti ego arbitror, Calliteles. Non longe a Pheneatarum dono aliud est Mercurii signum: caduceum is tenet: testatur inscriptio positum a Glaucia Rhegino, opificem fuisse Callonem Eleum. (9) Duæ item ex ære boves ibidem sunt: alteram Corcyræi, Eretrienses alteram dedicarunt, Eretriensis Philesii opus. Quam ob rem vero Corcyræi bovem in Olympia unam, et unam item Delphis dedicarint, quum ad Phocensium res pervenerit historia, exponemus. Jam quod de Olympica eorum bove me audire memini, id hujusmodi est: (10) parvulum puerum, quum sub ea bove sedens pronus luderet, sublatum temere caput tam vehementer æri impegisse, ut ex eo vulnere non ita multis post diebus e vita excesserit. Elei bovem cædis ream extra Altin exportare in animo habebant; sed Apollinis Delphici oraculo moniti sunt, ut bovem eo ritu expiarent, quo solent Græci inconsultæ cædis fraudem eluere. (11) Est sub platanis circa 273medium fere Altis ambitum æneum tropæum: titulus in affixo ibi clypeo incisus docet, Eleos victis Lacedæmoniis illud erexisse. Hæc nempe illa fuit pugna, in qua miles iste animam exhalavit, cujus cadaver, quum Junonis templum sartum tectum curarent, inter tecti fastigium et lacunar cum armis repertum est. (12) Mendæorum, qui sunt in Thracia, donum propemodum me fefellit, ut quinquertionis statuam esse putarem. Posita illa quidem est juxta Eleum Anauchidan, halteres priscos tenens. Verum in ejus femore inscriptio elegiacis versibus hæc est incisa,

Mendæi, Sipte sævo Mavorte subacta,

primitias summo hic me posuere Jovi.

Sipte Thraciæ castellum vel urbs esse videtur. Mendæi ipsi e Græcia atque adeo ex Ionia oriundi sunt. Sedes eorum ab eo mari, quod Ænum urbem alluit, tendunt versus superiorem regionis partem.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings