PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ELIACA POSTERIORA SIVE LIB. VI.
Reading edition
CAPUT I.
Post exordium recensentur signa et donaria insigniorum in ludis Olympicis victorum Olympiæ posita.
Postulat dehinc suscepti operis ordo, ut post votivorum donariorum expositionem, equos certaminibus nobiles, et athletas, eos etiam qui athleticam non profitebantur, persequamur. Et eorum quidem, qui victores e ludis Olympicis discessere, non omnium positæ sunt statuæ: sed multi sunt, qui vel certantes præclare se gesserunt, vel virtutis alio modo specimen aliquod dedere, statuarum tamen honorem non sunt consecuti. (2) Hos præterire me jubet ratio operis. Neque enim athletas, qui in Olympicum stadium descendere, quibusve palma delata est, persequi mihi propositum; sed quum in reliquis donis, tum vero maxime in statuis exponendis hæc fuit opera sumenda. Quin ex iis etiam, quibus posita statua fuit, multos mihi prætermittendos censui, quum scirem non paucos per sortis fortuitam aleam, non virtute, esse oleastrum adeptos. At eorum omnium, qui vel merito suo gloriam assecuti sunt, vel quorum statuæ artificio ceteris præstant, ego faciam mentionem. (3) Ad dexteram Junonis templi palæstrici hominis imago est: patria Eleus fuit, Symmachus Æschyli filius: prope quem ex Pheneo Arcadiæ Neolaidas est Proxeni filius, qui e puerorum pugilatu palmam tulit. Post hos Archedamus Xeniæ filius, pueris in palæstra superatis, ipse etiam Eleus. Horum, quos jam nominavi, imagines fecit Alypus Sicyonius, Argivi Naucydis discipulus. (4) Sileni vero filium Cleogenem inscriptio ex indigenis unum esse testatur; et desultorio equo de suo ipsius grege vicisse. Adhæret Cleogeni Dinolochus Pyrrhi et Troilus Alcini filius, quibus 274est itidem ex Elide genus. Non vero ejusdem ludicri palma iis obtigit: nam Troilus illo tempore præfectus Hellanodica, simul de equiriis præmia tulit: bigis enim integræ ætatis equorum et pullorum curru vicit secunda supra centesimam Olympiade. (5) Lege vero post hanc victoriam cautum ab Eleis est, ne quis ex Hellanodicis in posterum equos in certamen mitteret. Hujus fecit statuam Lysippus. Dinolochi vero mater per visum in quiete videre sibi visa est filium se coronatum in complexum suum recepisse. Eo somnio monitus Dinolochus strenue se ad gymnicorum certamina exercebat et pueros cursu antevertit; ejus statuam fecit Cleon Sicyonius. (6) De Cynisca vero Archidami filia, ejusque genere, omnia et in Olympicis palmis et ea in parte historiæ sunt explicata, qua in enumerandis Lacedæmoniorum regibus operam sumsimus. Prope Troili statuam crepido quædam lapidea exstat, superque ea equorum quadrigæ et auriga; ipsius etiam Cyniscæ statua ab Apelle facta, cum aliquot in eam inscriptionibus. (7) Post Cyniscam sunt Lacedæmonii aliquot deinceps positi, qui equis vicere. Primus Anaxander de curuli certamine renunciatus est. Testatur inscriptio, Anaxandri avum ante hunc quinquertii coronam cepisse. Est hic quidem in modum deo vota nuncupantis ornatus. Succedit Polycles, qui Polychalci cognomen cepit, quadrigis et ipse victor, tæniam dextera tenet. Adsistunt pusiones duo: eorum alter trochum præfert, tæniam alter appetit. Idem vero Polycles, ut testatur inscriptio, etiam e Pythicis, Isthmicis et Nemeis equestri certamine victor rediit.
CAPUT II.
Statuæ Lacedæmoniorum equis alendis inclitorum — de statua Thrasybuli vatis et prisca ex animalium extis vaticinandi ratione — Iamidis vatibus — Timosthenis et Antipatri aliorumque statuis — Messenii e Peloponneso ejecti victoriarum in ludis Olympicis expertes sunt et reducti illarum participes evadunt.
Pancratiastæ vero, quæ proxima est, statuam elaboravit Lysippus. Primus ille quidem vir quum reliquorum Acarnanum, tum eorum qui Stratum urbem incolunt palmam pancratii tulit: ** Xenarces ei nomen; Philandridæ filius fuit, Lacedæmonii certe post irruptionem Persarum in Græciam Græcis omnibus equos alendi studio præstitere. Quare, præter eos, quorum superius mentionem feci, hi alii sunt e Spartanis equis alendis nobilitati, quorum imagines post Acarnanis athletæ effigiem positæ, Xenarces, Lycinus, Arcesilaus, et Arcesilai filius Lichas. (2) Et Xenarces quidem insuper etiam Delphica, Argolica et Corinthiaca victoria claruit. Lycinus quum ad ludos in Olympiam pullos adduxisset et eorum unus deterior visus esset, in equorum jam adultorum certamine hos pullos commisit et per eos victoriam est adeptus. Dedicavit ille in Olympia statuas duas, quas Myron Atheniensis 275fecit. Arcesilao Lichæ patri Olympiæ victoriæ duæ obtigerunt: Lichas vero, quum Lacedæmoniis tunc ludorum aditu interdictum esset, Thebani populi nomine currum introduxit, victoremque aurigam sua ipse manu tænia redimivit: atque ob eam rem flagellarunt eum Hellanodicæ. (3) Hunc propter Licham Lacedæmonii Agidis regis ductu cum exercitu Eleos invaserunt pugnamque intra Altin cum eis commiserunt. Finito bello, hoc in loco statuam Lichas posuit. Indicant Eleorum literæ quibus victores Olympici recensentur, non Lichæ, sed Thebano populo eam palmam decretam. (4) Non longe a Licha statua posita est Thrasybulo Æneæ filio vati, ex Iamidarum familia, qui suam Mantinensibus contra Agidem Lacedæmoniorum regem, Eudamidæ filium, operam navavit; qua de re agam pluribus, quum ad Arcadum res venero. Per Thrasybuli dexterum humerum in effigie stellio repit: prope canis jacet bipartito dissectus, nudato jecinore. (5) Vetus est et antiquitus hominibus instituta ex hœdis, agnis, vitulis aruspicina. Suem primi omnium Cyprii addidere. Cane vero ad extorum significationes nullæ omnino gentes utuntur. Peculiarem itaque credi facile potest e caninis visceribus divinationem sibi Thrasybulum instituisse. Vates, qui Iamidæ nuncupantur, ab Iamo oriundi sunt, quem Apollinis satu ortum et a patre divinandi peritiam accepisse, carmine prodidit Pindarus. (6) Prope Thrasybuli effigiem Timosthenes Eleus positus est, qui pueros in stadio vicit. Milesius deinde Antipater, Clinopatri filius, qui pueros in pugilatu perculit. Hujus Antipatri patrem Dionysii Syracusani legati ad Olympium Jovem cum muneribus missi, pecunia delinitum adduxerant ut filium victorem Syracusanum renunciari vellet. At Antipater contemptis tyranni donis, Milesium se esse et ex Ionibus primum in Olympia statuam dedicasse; elogio testatus est. (7) Fecit eam statuam Polycletus: Timosthenis effigiem elaboravit Eutychides Sicyonius, Lysippi discipulus. Hic idem Eutychides Syris quoque Orontæ accolis Fortunæ signum fecit, quod magna cum religione apud eas gentes colitur. (8) Proxime ad Timosthenis statuam in Alti Timon positus est, et cum eo Æsepus filius tener adhuc, equo insidens, qua scilicet ætate equo injuge vicit. Timon quidem de curuli certamine victor renunciatus est. Ejus et filii effigiem fecit Dædalus Sicyonius, qui etiam, victis prœlio Laconibus, tropæum Eleis in Alti erectum elaboravit. (9) Posita etiam est Samio pugili statua cum inscriptione, quæ dicatam testatur a Mycone gymnicorum magistro; eademque Samiis in athleticis certaminibus et navalibus pugnis præ ceteris Ionibus laudem summam tribuit: de pugile autem ipso nominatim nulla mentio. (10) Positus ibidem est Messenius Damiscus, qui 276annos natus duodecim palmam ex Olympicis ludis tulit. Fuit autem ea mihi res haud minus quam alia quævis admirationi, quod eadem ferme fortuna Messeniis et patriam et Olympicorum ludorum gloriam eripuerit. Neque enim postquam e Peloponneso ejecti sunt, aut ex Naupacto, aut e Sicilia, præter Leontiscum et Symmachum freti accolas, quisquam e Messeniis victor declaratus est; quum tamen Siculi hos non Messenios, sed de priscis Zanclæis fuisse contendant. (11) Sed postquam in Peloponnesum rediere, pristina etiam eos comitata est fortuna Olympica: siquidem uno post Messenen restitutam anno ludos Eleis facientibus hic ipse Damiscus pueros stadio vicit; et quinquertii post hanc ei partim Nemeæ, partim vero Isthmicæ victoriæ obtigere.
CAPUT III.
Recensio signorum athletarum Olympiæ positorum continuata — de tempore expeditionis Eleorum et Thebanorum contra Sicyonios — statua Cratini ex Ægira, illius ætatis hominum pulcherrimi — statua Œbotæ, quem pugnæ ad Platæas non interesse potuisse ex temporum ratione patet — statua Diconis Cauloniatæ et de Cauloniæ urbis fatis — statua Lysandri Lacedæmonii.
Damisco proxima est viri nescio cujus statua: nomen enim ejus non produnt. Dedicavit Ptolemæus Lagi filius; qui se Macedonem inscribendum curavit, quum Ægypti rex esset. Chæream Sicyonium pugilem puerum titulus docet adolescentulum palmam meruisse, Chæremone patre genitum: nominat item statuæ opificem Asterionem Æschyli filium. (2) Post Chæream Sophius Messenius puer et Eleus vir Stomius collocati sunt: in cursu ille pueros antevertit; Stomius vero quinquertii Olympicis ludis unam, tres Nemeis palmas tulit. Hoc amplius ei inscriptio tribuit, Eleorum equitatum duxisse et hoste fuso tropæa erexisse, hostium ducem ex provocatione occidisse. (3) Fuisse vero illum ex Sicyone et Sicyoniis imperasse Elei referunt: arma vero se cepisse contra Sicyonem adductos Thebanorum amicitia, et Bœotiorum tunc auxilia præsto sibi fuisse. Bellum igitur cum Sicyoniis ab Eleis et Thebanis gestum existimari potest post Lacedæmoniorum Leuctricam cladem. (4) Positus deinceps est Labax Euphronis filius, pugil e Lepreo Eleorum; Thrasidis præterea filius Aristodemus vir palæstrita ex ipsa Elide, cui duæ etiam Pythicæ obtigere victoriæ. Effigiem Aristodemi fecit Sicyonius Dædalus, discipulus Patroclis. (5) Hippum Eleum, pugilatu puerorum victorem, fecit Damocritus Sicyonius, qui ad quintum a se retro magistrum Atticum Critium refertur. Ptolichus enim Corcyræus ab ipso didicit Critio: is Amphionem docuit; Amphionis discipulus fuit Pison e Calaurea; a quo artem Damocritus didicit. (6) Positus etiam Cratinus ex Ægira Achaici conventus civitate, qui quum sui temporis omnium esset formosissimus, luctandi etiam 277arte longo intervallo omnibus præstitit. Is pueris in palæstra dejectis obtinuit ab Eleis, ut ludicræ exercitationis magister proximo sibi loco statueretur. Statuam ejus fecit Sicyonius Cantharus, Alexide genitus, artem ab Eutychida edoctus. (7) Eupolemi Elei imaginem Dædalus idem Sicyonius elaboravit: indicat inscriptio vicisse Eupolemum in stadio ludis Olympicis viros, et quinquertii e Pythicis coronas duas, unam e Nemeis reportasse. De Eupolemo proditus est sermo, quum curriculo Hellanodicæ tres præessent, ex iis duos palmam Eupolemo dedisse, tertium Leonti Ambraciotæ: Leontem eorum utrumque, quorum sententia inferior discesserat, apud Olympicum senatum acceptæ pecuniæ accusasse. (8) Œbotæ statuam Achæi ex Apollinis Delphici responso posuere Olympiade octogesima, cui Olympiade sexta palma de stadio est adjudicata. Qui ergo Œbotas potuit in Græcorum acie ad Platæas prœliari, quum Olympiade septuagesima quinta ad Platæas Persæ duce Mardonio fusi fuerint? Ea quidem quæ ferunt Græci necesse habui commemorare, credere vero omnia nulla me res cogit. At Œbotæ ejusdem casus alios non prætermittam, quo loco Achæorum res persequar. (9) Antiochi statuam Nicodamus fecit. Fuit Antiochus ex Lepreo oriundus. Is pancratio viros in Olympia semel, in Isthmicis et Nemeis quinquertio bis utroque certamine superavit. Neque enim Lepreatas quominus ad Isthmia accederent quicquam deterrebat, uti Eleos. Sic Hysmo Eleus, cui prope Antiochum erecta statua est, quum ad quinquertii certamen se applicuisset, Olympicis unam, Nemeis alteram palmam tulit; ab Isthmicis vero æque hic atque ceteri Elei exclusus est. (10) Huic quum puer adhuc esset fluxum in nervos descendisse ferunt, eumque hanc ob causam ad quinquertium adjecisse animum, ut scilicet isto laboribus pulso morbo sanitatem recuperaret. Atque erat ei hæc disciplina multas et illustres postea victorias paritura. Statua ejus Cleonis opus est, et priscos halteres tenet. (11) Secundum Hysmonem positus est palæstrita puer ex Heræa Arcadum civitate, Nicostratus Xenoclidæ filius. Pantias hanc statuam fecit, qui ab Aristocle Sicyonio per manus traditam artem septimo ejus discipulorum gradu accepit. (12) Dicon Callimbroti filius quinque e Pythico curriculo, tres ab Isthmico, quattuor e Nemeis; ex Olympicis unam de pueris, duas de viris palmas tulit. Atque ei quidem totidem statuæ quot victoriæ fuere erectæ sunt in Olympia. Et puer sane, Cauloniates, sicuti etiam erat, renunciatus est: at largitionibus postea corruptus Syracusanum se renunciari curavit. 278Est Caulonia in Italiam ab Achæis colonia deducta: dux ejus coloniæ fuit Typhon Ægiensis. (13) Bello autem a Pyrrho Æacidæ filio et Tarentinis contra Romanos suscepto multæ Italiæ civitates a Romanis aliæ, aliæ vero ab Epirotis ad vastitatem et solitudinem redactæ sunt. Inter eas Caulonia fuit a Campanis capta et deleta, quorum maxime auxiliis Romani nitebantur. (14) A ** Diconis statua non longe distat Xenophon Menephyli filius, ab Ægio Achivorum pancratiasta; et Ephesius Pyrilampes in longiore curriculo (δόλιχον vocant Græci) victor. Illi effigiem fecit Olympus; huic cognominis et statuarius Pyrilampes, non is Sicyone, sed Messenæ ad Ithomen natus. (15) Lysandrum Aristocriti filium Spartanum in Olympia posuerunt Samii, a quibus inscriptiones duæ positæ, quarum altera hæc est:
Supremi Jovis hæc decora in prædivite fano
Publicitus Samii constituere viri.
Hæc qui dedicarint docet. Altera ipsum Lysandrum ornat inscriptio:
Quod tua Aristocritum et patriam virtute beasti,
Lysander, meritis stant monumenta tuis.
(16) Ex quo quidem facile intelligas, Samios et Ionas reliquos de una fidelia (uti ipsorum verbum est) parietes duos dealbasse. Etenim quum Alcibiades Atheniensium classem instructam et ornatam circa Ioniam haberet, plerique Iones eum colebant, atque adeo Samii statuam ei æneam in Junonis erexerunt. Superatis vero navali prœlio ad Ægospotamos Atheniensibus iidem Samii Lysandro in Olympia statuam posuere. Quin et Ephesii in Dianæ templo Lysandri, Eteonici, Pharacis et alioram Spartanorum minime clari inter Græcos nominis, imagines dedicarunt. (17) Jam vero commutata rursum fortuna quum ad Cnidum et Dorium montem ab Atheniensibus Cononis ductu classe victi fuissent Lacedæmonii, eousque Ionum studia in diversa abierunt, ut Cononem ex ære, Timotheum etiam, Sami apud Junonem positos videas, itidemque Ephesi apud deam Ephesiam. Et profecto eadem quovis tempore fuit omnibus gentibus quæ Ionibus mens, ut hominum studia ad eos qui opibus ac viribus præstarent propensiora essent.
CAPUT IV.
Recensionis signorum athletarum Olympiæ positorum pars reliqua — statua Sostrati Sicyonii cognomine Acrochersitæ et Leontisci — Olympias CIV ab Eleis non notata, quia Pisæi et Arcades tunc ludos celebrarunt — puer tænia redimitus, unicum Olympiæ signum a Phidia confectum — Chilonis Patrensis signum — Aristotelis Stagiritæ — Archidami, regis Lacedæmoniorum — Ergotelis Cretensis.
Proxima est Lysandri statuæ effigies Ephesii pugilis, qui de puerorum certamine victoriam est adeptus: nomen ei fuit Alhenæus. Adsistit etiam Sostratus Sicyonius, pancratiastes; cui cognomen fuit Acrochersites, quod adversariorum summas manus fam fortiter apprehendebat, ut non 279prius eos dimitteret quam elisis digitis dolore confectos intelligeret. (2) Duodecim ei partim Nemeorum, partim vero Isthmiorum palmæ datæ sunt; Pythicæ duæ, Olympicæ tres. Quartam vero supra centesimam Olympiadem, qua Sostratus primum vicit, non conscribunt in suis commentariis Elei: pro illis enim ejus Olympiadis ludos ordinarunt Pisæi et Arcades. (3) Prope Sostratum positus est palæstrita Siciliensis Leontiscus, e Messana quæ ad fretum est. Coronam is ab Amphictyonibus et bis ab Eleis accepit. Et in lucta quidem Leontiscus haud alio more quam Sostratus in pancratio adversarios perculisse fertur: neque enim colluctantes sternendi callidum fuisse, sed victoriam digitis collidendis extorsisse. (4) Statuam ei fecit Pythagoras Rheginus, fingendi peritia si quis alius sollers. Didicisse eum artem ferunt a Clearcho Rhegino, Euchiri discipulo: Euchirum autem esse Corinthium, et præceptoribus usum Syadra (?) et Charta Spartanis. (5) Puer tænia caput redimitus, Phidiæ causa et eximiæ ejus in fingendis statuis sollertiæ nobis non fuit prætermittendus, quod scilicet alioqui neminem novimus cujus effigiem expresserit Phidias. Satyrus Eleus Lysianacte patre genitus, ex Iamidarum gente, e Nemea quinque de pugilatu, duas e Pythicis ludis et ex Olympicis totidem palmas tulit. Ejus fecit statuam Atheniensis Silanion. At Polycles et ipse Attici nominis fictor, Stadiei Atheniensis discipulus, Amyntam fecit pancratiasten, puerum ex Epheso, Hellanici filium. (6) Chilon Achæus Patrensis Olympicis duabus de lucta virorum, Delphica una, quattuor Isthmicis, tribus Nemiacis nobilitatus est coronis. Sepulcrum ei publica impensa Achæi erexere. Et prœlians quidem mortem oppetiit. Testata res his versibus epigrammatis Olympi:
Me luctatorem bis Olympia Pythiaque ornant,
ter Nemea, atque Isthmus me quater undisonus
Chilonem. Pater est Chilo Patrensis. Achivi
virtutis memores cæsum acie tumulant.
(7) Hæc quidem inscriptio est. Quodsi quo bello ceciderit ex ætate Lysippi, qui statuam ejus fecit, conjectandum est, vel ad Chæroneam in acie stetit cum Achæis omnibus, vel pro virilis animi ardore solus e cunctis Achæis prœlio ei interfuit quod ad Lamiam in Thessalia cum Antipatri et Macedonum exercitu commissum est. (8) Post Chilonem duæ deinceps statuæ erectæ: Molpioni una, quem ab Eleis coronam cepisse testatur inscriptio. Alterius nullus est titulus; sed eam Aristotelis esse memorant Stagiritæ e Thracia, sive discipulus ei sive miles quispiam gratia apud Antipatrum florenti et ante apud Alexandrum honorem 280hunc habuerit. (9) Sodamas ex Asso in Troade ad Idam montem sita Æolensium ex eo tractu primus in Olympico stadio vicit pueros. Prope Sodaman Archidamo Lacedæmoniûm regi, Agesilai filio, statua posita est. Ante hunc Archidamum nulli cuiquam regum extra fines statuam a Lacedæmoniis erectam comperi. Archidamo vero et ob alia merita et mortis causa, ut mea fert sententia, statuam in Olympia dedicandam censuerunt, quod et inter Barbaros occubuit et unus ex omnibus Spartanorum regibus sepulturæ honore caruit: (10) quod ipsum plenius a me in commentario de rebus Laconicis expositum est. Euanthi Cyziceno pugili palma una evenit Olympica in virorum certamine; in puerorum Nemiaca et Isthmica. Juxta Euanthem vir est equorum studiosus currusque et puella currum conscendens. Lampus viro nomen: patria ei Macedoniæ civitatum recentissima, cui a Philippo Amyntæ filio nomen. (11) Cynisco e Mantinea puero pugili statuam Polycletus fecit. Ergoteles autem Philanoris filius, qui duas longioris curriculi in Olympia, totidem in Pythicis, Isthmicis et Nemeis palmas est adeptus, non Himeræus fuisse primitus, quod inscriptio indicat; sed Cretensis e Gnosso fertur: unde per seditionem pulsus, ab Himeræis, ad quos profugerat, est in civitatem receptus, et aliis item honoribus affectus: quare merito sese ut Himeræum in ludis renunciandum curaturus erat.
CAPUT V.
Signum Pulydamantis, qui statura corporis omnes superavit, heroibus exceptis — de Scotussæ, Pulydamantis patriæ, fatis — Pulydamantis alia, præter victoriam Olympicam, fortiter facta narrantur — de Pulydamantis interitu.
Jam vero qui e celsa pila eminet, quem Lysippus fecit, is omnium hominum, heroibus et si qua fuit alia hominum ante heroas natio exceptis, omnium certe ætatis nostræ hominum statura corporis maximus fuit, Pulydamas Niciæ filius, (2) cujus patria Scotussa hodieque deserta est. Alesander enim Pheræorum tyrannus, dum induciarum fœdera durabant, de improviso urbem cepit; ac de Scotussæis eos qui in theatrum confluxerant (forte enim eis tunc indicta erat concio) peltatorum et sagittariorum manu undique circumseptos ad unum omnes jaculis confodit; puberes etiam quotquot essent trucidandos curavit; feminas et pueros sub corona vendidit; de pretio mercenario militi stipendium dedit. (3) Oppressit exitium hoc Scotussæos Phrasiclide archontis magistratum Athenis gerente, alterius et centesimæ Olympiadis, qua secundum palmam Damon Thurius tulit, anno secundo. Neque diu steterunt quæ perniciem illam effugerant Scotussæorum reliquiæ, sed quum sua Græcos universos fortuna altera jam clade fractos Macedonum armis perculisset, Scotussæi quoque ad extremam imbecillitatem redacti, urbem 281suam deseruerunt. (4) Fuerunt et alii quidem maxime illustres de pancratio victoriis; verum ad Pulydamantis titulos peculiaris quædam accessit fortitudinis gloria. Montana Thraciæ regio, qui intra Nestum est, qui fluvius Abderitarum fines perlabitur, et alias belluas, et leones alit. Tam vero multi illic gignuntur, ut in Xerxis camelos, qui commeatus convectabant, impetu facto magnam eorum stragem olim fecerint. (5) Errant hi non raro usque per subjacentem Olympo monti agrum: ejus enim montis latus alterum in Macedoniam, in Thessaliam alterum et ad Peneum amnem conversum est. In hoc ipso monte Pulydamas prorsus inermis ingentem et præferocem leonem confecit, quum in hoc se periculum Herculis incensus æmulatione demisisset. Illum enim ad Nemeam leonem stravisse fama vulgavit. (6) Alterum præterea memoriæ proditum est fortitudinis ejus viri miraculum: apprehensum e grege medio maximum et ferocissimum taurum posteriorum pedum alterius ungulis, subsultantem et contranitentem tam obnixe detinuit, ut vix et relictis quidem ungulis effugere potuerit. Aiunt eundem Pulydamantem incitante equos auriga, altera tantum manu retactos a tergo currus sistere solitum. (7) Hac fama impulsus Darius, Artaxerxis ex pellice filius, is qui multitudinis Persarum studiis adjutus Sogdium legitimum Artaxerxis filium regno expulit et loco ejus imperium obtinuit, magnis per legatos donis et promissis invitatum Pulydamantem, de cujus factis inaudiverat, Susa ad se evocavit. Quo quum venisse unus ex provocatione tres de cohorte regia, qui Immortales vocabantur, catervatim se solum oppugnantes occidit. Quæ commemoravi facinora partim in statuæ basi spectantur Olympiæ, partim vero inscriptione testante cognoscuntur. (8) At enim Pulydamanti quoque virium suarum fiducia, quam exitio multis esse solere Homerus carminibus vaticinatus est, perniciem erat allatura. Nam quum per ætatem speluncam intrasset cum aliquot sodalibus accubiturus, fors iniqua ita tulit, ut superior speluncæ pars late fatisceret, manifesto statim collapsuræ neque duraturæ diutius. Ibi Pulydamas, ceteris imminentis periculi metu delapsis, quasi unus tantam labem sustinere posset, manere decrevit et sublatis manibus montem fulcire conatus ruinæ mole oppressus est.
282
CAPUT VI.
Pergit recensio signorum athletarum Olympiæ positorum — de Euthymo pugili — Herois dæmonis cultu Temesæ instituto, eoque ab Euthymo superato — pictura huc pertinente.
Prope Pulydamantem statuæ erectæ athletis tribus, Arcadibus duobus et Attico uni. Ex iis Mantinensem Protolaum, Dialcis filium, qui pueros in pugilatu vicit, Rheginus Pythagoras fecit: Narycidam, Damareti filium, palæstritam e Phigalia, Sicyonius Dædalus, Callian denique Atheniensem pancratiasten Micon pictor, et ipse Atheniensis. At Mænalium pancratiasten Androsthenem Lochæi filium, qui duas tulit viriles palmas, Mænalius item Nicodamus fecit. (2) Post hos Eucles statuæ honorem habet, Callianactis filius Rhodius, e domo Diagoridarum, quippe qui e Diagoræ filia genitus est. Olympicam hic coronam cepit de virorum pugilatu: Naucydes opifex fuit. Palæstritam vero puerum Thebanum Agenorem Polycletus Argivus elaboravit, non is qui Junonis signum fecit, sed omnino alius, qui Naucydæ discipulus fuit. Huic Agenori Phocensium commune statuam posuit, quod Theopompus Agenoris pater Phocicæ gentis publicus apud Thebanos esset hospes. (3) Nicodamus e Mænalo fictor, cujus jam mentionem feci, Damoxenidam pugilem Mænalium finxit. Est ibidem Lastratidæ Elei pueri imago, qui de lucta coronam cepit: de pueris et impuberibus alteram in Nemeis ludis victoriam idem reportavit. Paraballonti, Lastratidæ hujus patri, de curriculo iterato palma decreta est. Reliquit idem etiam posteris honoris studium, victorum Olympicorum nominibus in Olympico gymnasio perscriptis. Hactenus de his. (4) Non præterierim autem quæ de Euthymi pugilis victoriis deque reliqua ejus gloria memoriæ prodita sunt. Patria ei fuit Locri in Italia ad Zephyrium promontorium, pater Astycles: etsi cives eum sui non hujus, sed Cæcinæ amnis satu genitum memorant. Fluvius hic Locrensem agrum a Rhegino dividens cicadarum miraculo est memorabilis. Nam quæ in Locride sunt citra Cæcinam, æque atque aliæ omnes argutæ sunt: at in Rheginorum finibus trans Cæcinam nulla est omnino cicada vocalis. Hujus itaque amnis Euthymus filius fuisse dicitur. (5) Is quum ex Olympia de pugilatu palmam tulisset quarta et septuagesima Olympiade, haudquaquam pari eventu ea quæ insecuta est Olympiade certaturus erat. Theagenes enim Thasius unis ludis pugilatus et pancratii palmam appetens Euthymum quidem pugilatu vicit; oleaginam vero de pancratio accipere non potuit ut qui pugna adversus Euthymum jam ante confectus esset. (6) Eam ob rem Theagenes Hellanodicarum 283sententia talentum unum Jovi, sacram multam; alterum item talentum Euthymo noxæ illatæ nomine dependere jussus est, qui hoc pugilatus certamen adversus Euthymum suscepisse videretur non alia de causa quam ut contumelia eum afficeret. Itaque damnatus est ad pecunias privatim ipsi Euthymo exsolvendas. Et in Olympiade quidem sexta supra septuagesimam Jovi Theagenes quod erat imperatum argenti exsolvit; Euthymum vero ut remuneraretur, ad pugilatus certamen non descendit. Illa itaque et altera deinceps Olympiade Euthymo pugilatus corona decreta. Statua ejus Pythagoræ opus fuit, cum primis, quæ spectetur, dignissima. (7) In Italiam is quum transmisisset, pugnam cum Heroe commisit: de quo, quæ sunt memoriæ prodita, sic propemodum se habent. Ulixem aiunt errantem everso jam Ilio tempestatibus huc illuc et ad alias Italiæ ac Siciliæ urbes et Temesam etiam appulsum: ibi de navalibus sociis ejus unum virgine per vinum violata ab oppidanis contumeliam vindicantibus lapidibus obrutum: Ulixem quidem nulla cædem ulciscendi inita ratione inde profectum: (8) perempti vero socii manes finem nullum sæviendi in cujuslibet ætatis homines fecisse Temesæ, priusquam cogitantes Italiam relinquere Temesenses, Pythici Apollinis responso Temesæ manere et Heroem placare jussi sunt, et consecrato ei solo templum excitare: devovere ei præterea quotannis virginem unam, quæ ipsis formosissima visa esset. (9) Quod quum illi ex oraculo facere pergerent, nihil omnino gravius ab eo dæmone passi sunt. Forte vero quum venisset Euthymus Temesam eo ipso tempore quo solenne numini sacrum fiebat, re tota cognita se intromitti illum aiunt in templum postulasse. Ibi virginem conspicatum primo misericordia commotum, deinde etiam amore incensum; ac puellam quidem, si ab eo servata esset, se in ejus manum conventuram fidem dedisse. Armis igitur captis Euthymus congressum dæmonis exspectavit: (10) atque eum vicit. Jam Heros finibus ejectus, ex hominum conspectu cessit in mare se demergens, Euthymo autem, civitate universa a dæmonis calamitate liberata, maxime illustres celebratæ sunt nuptiæ. De eodem vero Euthymo et illud accepimus: longissimam eum ætatem vivendo implesse, et mortem effugisse quidem, sed alio quodam modo hominem esse desiisse. Habitari hac etiamnum ætate Temesam ex nautici negotiatoris oratione cognovi. (11) Hæc ego auditu percepi: sed memini etiam me in hanc incidere picturam, quæ ex vetusto exemplari accurata imitatione fuerat descripta: adolescentulus Sybaris, Calabrus fluvius, Lyca fons, sacellum insuper et Temesa urbs fuere; in iis dæmon quem ejecit Euthymus: colore fuit is vehementer atro, omnique cetera specie maxime 284formidabilis; amictus lupi pellis erat: Lycan nomine literæ in ea pictura prodebant. Sed hæc hactenus.
CAPUT VII.
Statua Diagoræ et Diagoridarum — de Dorieo ejusque morte — porro recensentur athletarum signa Olympiæ posita.
Post Euthymi statuam suæ sunt positæ Pytharcho Mantinensi stadii decursori, et Charmidi Eleo pugili, pueriles utrisque palmas adeptis. Hos ubi spectaveris, in conspectu erunt Rhodii athletæ, Diagoras et ejus omnis proles perpetua serie et habitu quem dicam collocati. Primus eorum est Acusilaus de virili pugilatu accepta corona. Succedit Dorieus natu minimus, cui de pancratio Olympiadibus continuis tribus victoria adjudicata est. Sed ante Dorieum Damagetus quoque pancratii competitores vicerat. (2) Atque hi quidem fratres fuere, Diagoræ filii. Postremus est ipse Diagoras: virilem is pugilum palmam meruit. Ejus Diagoræ statuam elaboravit Callicles Megarensis, Theocosmi filius ejus, qui Megaris signum Jovis fecit. Diagoræ etiam e filiabus nepotes Olympicas coronas de pugilatu meruere; virilem Eucles, e Callianacte et Callipatira Diagoræ filia genitus: puerilem Pisirrhodus, quem mater ipsa in gymnici magistri modum ornata, ad ludos Olympicos deduxit. (3) Positus hic idem Pisirrhodus in Alti proxime ad avi materni statuam. Diagoram ipsum tradunt Acusilaum et Damagetum filios in Olympiam deduxisse; quem victores jam declarati juvenes per mediam multitudinem, quæ ad solennes istos ludos maxima frequentia convenerat, humeris exportarunt, conjicientibus in eum flores Græcis et liberûm causa beatum prædicantibus. Duxit maternum genus Diogoras a Messene, atque adeo ab ipsius Aristomenis filia. (4) Ejus filius Dorieus præter Olympicas palmas, octo victoriis Isthmicas, una pauciores e Nemeis abstulit. Pythicam etiam intacto pulvere coronam cepisse dicitur. Hic et Pisirrhodus præconis voce renunciati sunt Thurii, quod illi, Rhodo a factione pulsi, Thurios in Italiam commigraverant. Verum Dorieus aliquo post tempore Rhodum postliminio reversus unus omnium apertissime Lacedæmoniorum studia est professus: quocirca et propriis triremibus navali bello cum Atheniensibus pugnavit; et quum per Atticas triremes victus et captivus Athenas pertractus esset, (5) Athenienses, qui ante vehemente ira impulsi extrema omnia illi fuerant comminati, simulatque in concionem captivi habitu productum conspexerunt tantum virum cujusque nomen tam insigni gloria esset auctum, conversa ad mansuetudinem sententia, incolumem et impunitum dimiserunt, quum tamen multas haberent justi in eum odii causas. (6) Quæ ad Doriei hujus vitæ exitum pertinent, perscripta sunt ab Androtione in rerum Atticarum commentariis. Quum ad Caunum, inquit, esset regia classis ejusque classis dux Conon populo Rhodiorum 285persuasisset, ut desertis Lacedæmoniis in regis et Atheniensium societatem transiret, Dorieum peregrinantem circa Peloponnesi regiones comprehensum, ad Spartam in vinculis deductum ibique a Lacedæmoniis majestatis damnatum noxam capitali supplicio luisse. (7) Quodsi vera omnino exposuit Androtion, videtur mihi voluisse ejusdem temeritatis Lacedæmonios arguere, cujus crimine se obligarunt Athenienses, quum Thrasyllum et collegas, qui ad Arginusas classe pugnaverant, inconsiderate capitis damnarunt. Ac Diagoras quidem et ejus posteritas ad hoc gloriæ fastigium pervenerunt. (8) Tulit etiam Alcænetus Lepreates, Theanti filius, cum suis liberis Olympicas palmas: ipse quidem virilem e cæstuum certamine, quum ante etiam puerilem cepisset: Hellanicus et Theantus ejus filii victores de puerili pugilatu renunciati sunt; ille nona et octogesima Olympiade, Theantus proxima posteriore: et horum spectantur omnium in Olympia statuæ. (9) Succedunt Alcæneti filiis Gnatho Dipæensis ex Mænaliorum finibus, et Lycinus Eleus: horum etiam uterque victor puerili pugilatu ex Olympia discessit. Gnathonem quidem valde puerum palma potitum inscriptio testatur. Hunc effinxit Megarensis Callicles. (10) Adsistit Stymphalius Dromeus (i. e. Cursor) congruenti sane cum exercitatione nomine. De longiore enim curriculo Olympicas duas, totidem Pythicas, Isthmicas tres, quinque Nemiacas meruit. Primum carnibus vesci in animum induxisse ferunt, quum athletæ ante ipsum caseo e fiscellis alerentur. Hunc Pythagoras, loco ei proximum Pythoclem quinquertionem Eleum, Polycletus expressit.
CAPUT VIII.
Athletarum signa Olympiæ posita porro enumerantur — de Damarchi mutatione in lupum narratio — de Timanthe ejusque vitæ exitu — Timasithei rebus gestis et morte.
Socratis vero Pellenensis, a quo pueri cursu superati, et Amertæ Elei, qui pueros item in Olympica palæstra prostravit, idemque Pythicis ludis viros certamen ingressos, deinceps positas imagines videas. Superiorem qui fecerit, non traditur: Amertæ effigiem fecit Phradmon Argivus. Euanoridas Eleus puerilis luctæ victoriam Olympiæ ac Nemeæ adeptus. Idem quum Hellanodica factus est, ipse etiam eorum, qui ludis Olympicis vicerant, nomina conscripsit. (2) De pugile vero Parrhasio ex Arcadia, cui nomen Damarcho, quæ memoriæ prodita sunt, præter Olympicam victoriam, fabulatorum hominum figmenta esse arbitror, quod scilicet in Jovis Lycæi sacris in lupum conversus decimo rursus anno pristinam recepisset hominis 286figuram: quod certe commentum ex Arcadum ipsorum sermone neutiquam ortum videri potest. Ejus enim rei nulla est in statuæ Olympicæ inscriptione mentio. Ea sic se habet:
Dinytta genitus Damarchus, dedicat hancce
effigiem, Arcadico Parrhasius genere.
Hactenus versus illi loquuntur. (3) At Eubotas Cyrenæus, quum ei Libycum oraculum victoriam e curriculo prædixisset, statuam ante ipse faciundam sibi curavit, eamque quo die palmam est adeptus eodem etiam dedicavit. Vicisse eundem curuli quoque certamine ea ipsa Olympiade memorant: quam tamen, quod ludis Arcades præfuerint, Elei pro adulterina habent. (4) Cleonæo Timanthi, qui virilem coronam pancratii accepit, Myron Atheniensis; Baucidi vero Trœzenio, qui luctatores vicit, Naucydes statuam fecere. Huic Timanthi vitæ exitum in hunc modum contigisse tradunt: abjunxerat se ætatis causa ab athletarum certaminibus; attamen quo vires pristinas exercitationibus tueretur, magnum quotidie arcum intendebat. Verum quum peregre profectus exercitationem illam intendendi arcus intermisisset, eam reversus domum voluit repetere. Sed enim quum non amplius valeret, rogo exstructo vivum se in ignem conjecit. Hoc vero et similia qui fecerit aut in posterum sit facturus, mea profecto sententia, insaniæ potius affinis videri possit, quam laudem fortitudinis assequatur. (5) Post Baucidis imagines sunt athletarum ex Arcadia: Euthymenes primum e Mænalo, palma accepta de virili palæstra, quum prius etiam de puerili unam cepisset: ex Pellana deinde Azan Philippus de pugilatu inter pueros victor: tum Critodamus e Clitore, et ipse e cæstuum puerili ludicro victor renunciatus. Horum imagines fecerunt, Euthymenis pueri Alypus, Damocriti Cleon, Philippi Azanis Myron. De Promacho Pelleneo Dryonis filio pancratiaste tunc erit agendi locus, quum ad Achæorum res gestas deducta fuerit oratio. (6) Non longe a Promacho, Timasitheo Delpho statua posita est, Ageladæ Argivi opus. Duas hic Olympicas de pancratio, tres Pythicas palmas abstulit. Ejusdem fuit et belli gloria insignis, ob audaciam nec minorem felicitatem: extremi tamen prœlii fatalis ei fuit conatus. (7) Quum enim Isagoras Atheniensis ipsam Athenarum arcem dominandi cupiditate incitatus occupasset, particeps fuit ejus facinoris Timasitheus. Quare iis oppressis, qui se in arcem concluserant, capitis damnatus Atheniensibus injuriæ pœnas dedit.
287
CAPUT IX.
Theogneti aliorumque signa — de Gelone ejusque curru Olympiæ posito — Cleomede et iis quæ ei acciderunt.
Theognetus vero Ægineta e lucta puerorum palmam est adeptus: ejus fecit statuam Ptolichus Ægineta. Magister quidem Ptolicho fuit pater Synnoon; illi Aristocles Sicyonius, Canachi frater, neque multo eo inferior gloria. Cujus autem rei causa sativæ pinus et punicæ mali fructum Theognetus præferat, equidem non valui conjicere: ipsi fortasse Æginetæ hac de re habent patriis aliquid historiis proditum. (2) At secundum ejus hominis statuam quem Elei idcirco non fuisse in victorum numerum relatum tradunt: quod de bigis equarum calpe dictis victor fuerit renunciatus, post illius effigiem luctatori Mænalio Xenocli statuam posuere. Pueros hic in lucta perculit. Adstat Alcetus Alcinoi filius Arcas, et ipse e Clitore, qui pueros in pugilatu superavit. Et hujus quidem statuam Cleon fecit, Xenoclis Polycletus. (3) Proximus loco est Aristeus Argivus: e longiore is curriculo palmam tulit: pater vero ejus Chimon in lucta vicit. Modico eorum statuæ distant intervallo: illam fecit Pantias Chius, qui artem a patre Sostrato didicit: Chimonis duæ, de nobilissimis (meo judicio) sunt Naucydæ operibus, quum scilicet ea quæ in Olympia est, tum quæ Argis Romam in Pacis templum est deportata. A Chimone in lucta stratum Taurosthenem Æginetam memorant: ipsum Taurosthenem insequenti Olympiade omnes dejecisse, qui in luctæ certamen descenderant. Eodem quo coronatus est die spectrum Taurostheni persimile Æginæ victoriam ejus nunciasse dicitur. (4) Jam Phillen Eleum, qui pueros in lucta vicit, Cratinus Spartanus finxit. Quod vero ad Gelonis currum attinet, mea opinio paululum dissidet ab iis quæ alii ante me de eo prodidere. Aiunt enim currum illum Gelonis Siciliæ tyranni donum fuisse. Testatur quidem inscriptio, Gelonem Dinomenis filium Geloum dedicasse. Et vicit hic Gelon, de quo nunc sermo est, Olympiade tertia supra septuagesimam. (5) Verum Gelon tyrannus Syracusis rerum potitus est Olympiadis septuagesimæ secundæ anno secundo; quo anno archon fuit apud Athenienses Hybrilides; e stadio autem victor ea Olympiade discessit Tisicrates Crotoniata. Manifestum ergo est, Gelonem se Syracusanum renunciandum, non Geloum fuisse curaturum. Credi igitur facile potest, privatum hominem hunc Gelonem fuisse, cujus pater tyranni patri, ipse tyranno cognominis fuerit. Glaucias quidem Ægineta et currum et statuam Gelonis fecit. (6) Superiore Olympiade Cleomedem Astypalæensem memoriæ proditum in pugilatu Iccum Epidaurium interemisse: eo crimine erepta palma damnatum ab Hellanodicis, animi ægritudine mentis impotem factum: inde Astypalæam reversum quum in ludum literarium introisset, in quo pueri erant ferme sexaginta, columnam, qua 288tectum fulciebatur, convellisse. (7) Quare oppressis ruina pueris, quum cives ipsum eum lapidibus insectarentur confugisse in Minervæ; moxque se in arcam, quæ in templo erat, conclusisse. Ejus arcæ operculum Astypalæenses quum diu conati tollere non potuissent, postremo arcam effregisse: aperta, Cleomedem neque vivam neque mortuum visunt. Missis igitur Delphos de rei miraculo consultoribus, (8) his versibus responsum a Pythia redditum:
Ultimus heroum Cleomedes Astypalensis,
quem jam immortalem superûm dignamini honore.
Et Cleomedi ab eo tempore Astypalæenses tanquam heroi honores habent. (9) Prope Gelonis currum Philonis erecta statua est, Æginetæ Glauciæ opus. In hunc Philonem elegos fecit egregie scitos Simonides Leoprepis filius:
Glaucus mi genitor, patria est Corcyra, Philoni
nomen, vinco pugil jam bis Olympiadas.
Stat ibidem Mantinensis Agametor pueris pugilatu victis.
CAPUT X.
Glauci Carystii statua et de eo narratio — porro athletarum signa recensentur.
Præter eos quos jam percensuimus videas et Glaucum Carystium, quem ex Anthedone Bœotiorum genus deducere a Glauco marino deo memorant. Pater huic fuit Carystius Demylus. In agro vero colendo a puero versatum tradunt: quumque forte refixum vomerem, manu pro malleo usus, restituisset in pristinum aratri locum, (2) Demylus quum id facientem animadvertisset, puerum in Olympicum pugilatum deduxit. Ubi quum Glaucus ab adversariis male mulcaretur, quippe qui prorsus erat artis ejus imperitus, quumque congressus eum eo, cui extrema obtigerat sors certaminis, vulneribus jam prope confectus succumbere crederetur, inclamasse dicitur pater, «Illam fili ab aratro» (i. e. manum in aratro spectatam ei impinge): ea itaque voce puerum excitatum acriore plaga adversario perculso mox victorem judicatum. (3) Coronas idem cepisse dicitur Pythiorum duas, octonas Nemeorum et Isthmiorum. Glauco filius statuam posuit: opifex fuit Glaucias Ægineta. Umbratilis pugnæ habitum præ se fert, quod omnium suæ ætatis manus ad certam gesticulationis legem movendi dexterrimus erat Glaucus. Quum decessisset, a Carystiis in ea insula sepultum tradunt, quæ ætate etiam nostra Glauci dicitur. (4) Damareto Heræensi, Damareti filio et nepoti, binæ Olympiorum victoriæ obtigerunt: ipsi quidem Damareto quinta supra sexagesimam Olympiade, qua primum inductus est armaturæ gravis cursus: et ea item quæ consecuta est. Statua ejus clypeum more nostri 289temporis militum præ se tenet: galea caput, crura ocreis armata sunt. Eum in cursu ludicri morem posteris deinde temporibus Elei et reliqui item Græci sustulerunt. Theopompus deinde Damareti filius, et hujus item filius patri cognominis de quinquertio palmas adepti sunt. Minori Theopompo de lucta etiam victoria obtigit. (5) Luctatoris hujus a quo facta fuerit statua nescimus: patris vero et avi statuas Eutelidæ et Chrysothemidis Argivorum opera esse testatur inscriptio. A quibus vero illi didicerint non docet. Inscriptionis ejus versus hi sunt:
Argivi Eutelidas et Chrysothemis fabricarunt,
majores artem quos docuere sui.
Iccus Nicolaidæ filius, Tarentinus, Olympicam coronam de quinquertio cepit; ac deinde insequentibus temporibus athletarum fuit magister ætatis suæ præstantissimus. (6) Post Iccum Pantarces Eleus victis in lucta pueris erectus est. Fuit hic Phidiæ in deliciis. Proximo loco Cleosthenis viri Epidamnii currus, Ageladæ opus. A tergo positus est Jovis quem Græci ex manubiis Platæensis pugnæ dedicarunt. Vicit Cleosthenes Olympiade sexagesima sexta. Neque vero suam unius, sed equorum etiam et aurigæ simulacra posuit. (7) Inscripta sunt etiam equorum nomina, Phœnix et Corax: et qui eodem sunt juncti jugo ad dexteram Cnacias, ad lævam Samus. Elegi ad currum adscripti sunt hi:
Cleosthenes posuit me Pontius ex Epidamno,
victor equis, palma clarus Olympiaca.
(8) Et omnium quidem Græcorum, qui equorum alendi studio clari fuere, primus hic Cleosthenes statuam Olympiæ posuit. Sunt certe et Miltiadis Atheniensis et Spartani Euagoræ similia dona: verum hujus currus modo est, nec insistit in curru Euagoras. Jam quæ ac qualia Olympiæ dona Miltiades curaverit statuenda, alio instituti operis loco exponetur. Agrum Epidamnii nostra ætate tenent, quem jam ante ab initio: oppidum non idem, quod priscis temporibus, sed quod a vetere urbe non longe abest et a conditore Dyrrhachium appellatur. (9) Sequuntur Lycinus Heræensis, Epicradius Mantinensis, Tellon Oresthasius, et Eleus Agiadas, qui victores de puerilibus ludicris coronas cepere, Lycinus quidem e cursu, reliqui quos dixi de pugilatu. Epicradium fecit Ptolichus Ægineta, Agiadan Serambus et ipse Ægineta, Lycini statua Cleonis est opus. Tellonem quis fecerit non est memoriæ proditum.
CAPUT XI.
Signa regum Macedoniæ, Philippi, Alexandri, etc. — de Theagene varia narrantur — Theagenis signa in multis Græciæ locis posita et culta.
Proxime sunt ab Eleis Philippo Amyntæ, et Alexandro ejus filio, statuæ dedicatæ, cumque his Seleuco et Antigono. 290Equestres reliquorum, Antigoni pedestris est. (2) Ab his regibus non longe abest Timosthenis filius Theagenes Thasius; etsi Thasii Timosthenis filium Theagenem negant fuisse: nam quum sacrificulus Herculis, qui Thasi colitur, Timosthenes esset, cum matre Theagenis spectrum Herculis Timostheni simile congressum aiunt: puerum inde natum: hunc quum annum jam ferme nonum ageret, dum e ludo domum rediret, dei (incertum cujus) æneum signum, quod in foro fuerat erectum, conspicatum et ejus simulacri pulchritudine allectum, e sede sua avulsum et alteri humero impositum domum suam deportasse. (3) Incitata vero ob id factum in eum multitudine virum quendam summa inter cives existimatione, magno jam natu, sententia sua puerum minime occidendum censuisse: imperasse tantum ut signum domo in forum reportaret. Id quum ille fecisset, ejus robur longe lateque per totam Græciam hominum sermone celebrari cœptum. (4) Et facinora quidem Theagenis hujus maxime illustria, quæ ad Olympicos ludos pertinuere, ante exposuimus: quo loco etiam commemoravimus, Euthymum pugilem ut perculerit et quæ multa ei ab Eleis fuerit imposita. Ac tunc quidem palmam de pancratio primus omnium quos novimus sine pulvere tulisse dicitur Dromeus, patria Mantinensis: ea deinde, quæ consecuta est, Olympiade eodem pancratii certamine Theagenes ipse vicit. (5) Adeptus idem est de pugilatu Pythicas coronas tres; Nemiacas novem, Isthmicas decem, de mixtis pugilatus et pancratii certaminibus. Phthiæ vero in Thessalis, omisso pugilatus aut pancratii studio, ut in cursu etiam ad nominis celebritatem apud Græcos perveniret, operam dedit. Quare et in longiore curriculo palmæ competitores vicit: et cum Achille fuit ei (mea sententia) æmulatio, quod in patria heroum omnium pernicissimi victorem se cursus declarari concupierit. Fuerunt numero coronæ ejus cunctæ mille et quadringentæ. (6) Quum e vita jam decessisset Theagenes, ex ejus inimicorum numero quidam ad ejus statuam nocte qualibet accedens eam flagris cædebat, non aliter quam si in eo ære ipsum viventem ulcisceretur. Quum autem eum statua subito casu oppressisset, mortui hominis filii statuam de cæde postularunt: estque ea, de Thasiorum sententia, in mare abjecta, Draconis scilicet lege qui anima etiam carentia urbe agroque exterminanda, quum Atheniensibus leges de cæde scriberet, sanxit, si quid forte eorum corruens hominem peremisset. (7) At enim quum per aliquot deinceps annos frugem fere nullam terra Thasiis redderet, qui sciscitatum Delphos missi fuerant, hoc a deo responsum tulere: exules revocandos. Neque tamen exulibus revocatis finem sterilitatis reperere. Quare quum Delphos redissent questi, se quidem dicto audientes fuisse, non esse vero deorum iram ulla ex parte placatam, (8) respondit rursus Pythia:
291Theagenis magni at nullam rationem habuistis.
Ibi quum ea cogitatio sollicitos haberet quanam arte statuam Theagenis recuperarent, piscatores aiunt in altum provectos piscatum, rete comprehensam effigiem Theagenis in litus exposuisse. Ea quum in suum locum reposita fuisset, a Thasiis divinis celebratur honoribus. (9) Multis vero etiam aliis in locis, tum Græcorum, tum barbarorum, Theageni posita simulacra comperi, et divinos ei honores ab indigenis haberi, existimantibus ægris et quopiam affectis morbo salutare ejus numen esse. Statua Theageni in Alti posita Æginetæ Glauciæ opus est.
CAPUT XII.
Dinomenis, Hieronis filii, donaria Olympiæ — de Hierone, Hieroclis filio, et Dinomene — Arei, Lacedæmoniorum regis, et Arati aliorumque donariis et signis.
Proxime est æreus currus in quem vir ascendit. Currui adstant utrinque singuli equi desultorii, quibus pueri insident. Sunt autem monumenta de Olympicis victoriis Hieronis Dinomenis filii, qui fratri Geloni in Syracusanorum tyrannide successit. At dona ista non sunt ab Hierone missa, sed votum deo persolvit Dinomenes Hieronis filius. Currus Onatæ Æginetæ, Calamidis qui utrinque stant equi et insidentes illis pueri opera sunt. (2) Prope ad Hieronis currum vir est eodem quo Dinomenis filius nomine, et ipse Syracusarum tyrannus, Hieron Hieroclis filius. Is post Agathoclis, qui prius tyrannidem occuparat, mortem, novus est Syracusanis tyrannus exortus, dominatu potitus centesimæ vicesimæ sextæ Olympiadis anno secundo: ea vero Olympiade victor e stadio discessit Idæus patria Cyrenæus. (3) Fuit huic Hieroni cum Pyrrho Æacidæ (immo Alexandri) filio hospitium prius, deinde et affinitas, quod Pyrrhi filia Nereis nupserat Geloni ejus filio. Et idem sane Hieron, quum bellum Punicum ab Romanis de Sicilia gereretur et ejus insulæ pars major in Carthaginiensium officio esset, primum ad illorum se studia adjunxit: mox quum Romanorum copias majores et firmiorem esse amicitiam intelligeret, ad eos descivit. (4) Hunc (immo Hieronynum) Dinomenes, Syracusanus et tyrannidi infensissimus, de medio sustulit. Neque multo post idem Hippocratem Epicydæ fratrem, qui quum paulo ante ab Herbesso Syracusas venisset, multitudinem seditiosis fuerat vocibus sollicitare aggressus, stricto telo est adortus: verum quum præsenti se ille animo tueretur, Dinomenes satellitum impetu oppressus occubuit. Hieronis statuas equestrem unam, alteram vero pedestrem, Olympiæ dedicarunt Hieronis ipsius filii: opera fuere Miconis Syracusani Nicerati filii. (5) Post Hieronis, Arei Acrotati filii, Lacedæmoniorum regis, et Arati Cliniæ filii erectæ sunt statuæ. 292Est alia quoque Arei statua equo insidentis: sed illam Elei dedicarant, Aratum Corinthii. Arei sane et Arati mentio non est in superioribus commentariis prætermissa. Renunciatus est Aratus de curuli certamine Olympiæ victor. (6) Timoni Æsepi filio, homini Eleo, a quo ad Olympicum ludicrum missi equi sunt, ** hic æneus est currus: in eum virgo, Victoria quantum conjicio, ascendit. Callonem deinde Harmodii filium, et Moschionis Hippomachum, Eleos patria, qui cæstu pueros vicere, ibi positos videas. Illum Daippus finxit: Hippomachi opifex ignoratur. Is adversarios tres dicitur perculisse, neque plaga, neque vulnere in ulla corporis parte accepto. (7) Erecti ibidem sunt, Theochrestus Cyrenæus, qui equos Libyum more aluit, et avus paternus ei cognominis: tulere uterque Olympicas de equorum ludicro palmas. Isthmicam præterea Theochresti patrem coronam cepisse indicat currus inscriptio. (8) Agesarchi Hæmostrati (?) filii Tritæensis de virili in Olympia pugilatu, in Isthmo etiam, Pythone et Nemea victorias elegi testantur: quibus quum Arcades Tritæenses appellantur, esse id a vero alienum comperi. Nam illustrium Arcadiæ civitatum non sunt origines et conditores incogniti, quæ vero ab initio obscuriores propter imbecillitatem ac deinde auctæ, eæ in Megalopolitano nomine comprehenduntur ex communi Arcadum populi decreto. (9) At nullam omnino aliam Tritæam quam quæ Achæorum fuit invenias. Tunc autem quam versus illi scripti fuere, facile quis existimarit Arcadici Tritæenses nominis fuisse, quemadmodum et nunc Arcades sunt qui se Argivis contribuerunt. Agesarchi statuam Polyclis filii fecere, de quibus etiam posterius mentionem faciemus.
CAPUT XIII.
Pila Chionidis victorias enumerans — Hermogenes Equus dictus, et Polites cursu insignis — Leonidas cursu celebratissimus — aliorum athletarum signa recensentur — de Phidolæ equa — equo pilæ insistente, victoriæ Lyci monumento.
Astylus autem Crotoniata Pythagoræ opus est. Is Olympicas deinceps tres de cursu repetito palmas tulit. Et hujus quidem, quod Hieronis Dinomenis filii studio ductus Syracusanum se renunciandum curasset in posterioribus duabus victoriis, domum Crotoniatæ ad publici carceris usum destinarunt, et statuam in Laciniæ Junonis templo dedicatam everterunt.
2. Exstat Olympiæ pila, in qua Lacedæmonii Chionidis victoriæ incisæ sunt. Parum autem quid dicant attendunt, qui dedicatam ab ipso Chionide, non publice a Lacedæmoniis eam pilam arbitrantur. Nam quum dictum in ea sit, quod pro vero utique haberi potest, tum nondum fuisse cursum cum clypeo institutum, qui divinare Chionis valuit, Eleorum lege hoc etiam ludicri genus aliquando sancitum iri? Ac multo sunt quidem hebetiores, qui hærentem 293pilæ statuam Chionidis esse effigiem censent, quum sit Atheniensis Myronis opus. (3) Accessit prope ad Chionidis gloriam Lycius homo, Hermogenes Xanthius, qui ludis tribus Olympicum oleastrum octies abstulit: is Hippi (Equi) cognomentum a Græcis obtinuit. Possunt jure Politæ etiam victoriæ cum admiratione audiri. Fuit hic e Ceramo [Thraciæ] Cariæ oppido, omnemque in Olympia pernicitatis laudem est meritus. A longissimo enim et diutissime durante cursu post tempus minimum transiit ad brevissimum et celerrimum cursum, et eodem die dolichi continuoque stadii reportavit victoriam, et his duabus victoriis tertiam addidit diauli. (4) Polites quidem secunda * * et quattuor, ut quibusque sors obtigerit, non universos e carceribus emittunt: quique ex ordinibus singulis vicerint, iis rursus cum aliorum ordinum victoribus de eodem præmio decertandum: quo fieri potest ut victor palmam duplicem stadii auferat. In eo cursus genere maxime excelluit Leonidas Rhodius. Is enim per quattuor Olympiadas vires et pernicitatem servavit integram et de cursu duodecim palmas unus abstulit. (5) Non longe a Chionidis pila stat Scæus, Duridis filius Samius, de puerili pugilatu victor. Opus ea statua Hippiæ est. Vicisse Scæum testatur inscriptio eo tempore quo Samii ex insula ejecti erant. Opportunitatem vero, qua in suas jam pristinas fuissent sedes restituti * * * (6) Juxta tyranni effigiem Diallo Pollidis filio statua posita est. Fuit hic patria Smyrnæus; et Ionici nominis hunc primum de puerili pancratio coronam Olympicam cepisse inscriptio dicit. Jam vero Thersilochum Corcyræum, et Aristionem Epidaurium, Theophilis filium, quorum hic cæstibus, Thersilochus pueros vicit, Polycletus Argivus fecit. (7) At Bycelum, qui primus e cunctis Sicyoniis pueros in pugilatu vicit, finxit Canachus Sicyonius, Polycleti Argivi discipulus. Prope Bycelum stat Mnaseas Cyrenæus gravi accinctus armatura, Libys cognomento: cujus finxit statuam Pythagoras Rheginus. Cyziceno Agemacho e continenti Asiæ terra * * Argis esse factam testatur apposita inscriptio. (8) Naxi quidem urbis, quam in Sicilia condidere quondam Chalcidenses Euripi accolæ, ne ipsa quidem ruinarum fragmenta ætate mea exstant. Quod vero ejus nomen ad posteros proditum fuerit, jure Tisandro Cleocriti filio fuerit ea laus tribuenda. Is enim quater viros pugilatu vicit Olympiæ, et toties Pythicam etiam palmam abstulit. Nondum vero tunc neque a Corinthiis neque ab Argivis omnes (Isthmii et) Nemeatæ victores in commentarios referebantur. (9) Phidolæ Corinthii equa prætereunda non est, cui Auræ nomen fuisse memorant Corinthii. Hæc ab ipsis statim carceribus sessore suo delapso, et cursum æque ac si rectorem haberet retinuit et circa metam se convertit: audito vero tubæ sonitu ad cursum concitata es vehementius: 294quumque ad Hellanodicas antevertisset, jam victoriæ se quasi intelligens compotem constitit. Elei Phidola victore renunciato, ei ut et equæ simulacrum dedicaret imposuerunt. (10) Contigerunt et Phidolæ filiis victoriæ desultorio equo partæ. Insistit pilæ victor equus cum hac inscriptione:
Acer equus Lycus hic semel Isthmia vicit, oliva
Phidolæ gnatis atria bis decorat.
Non tamen huic inscriptioni cum tabulis Eleorum, quibus Olympiorum victores celebrantur, satis convenit. Octava enim et sexagesima Olympiade, neque ultra eam, Eleorum monumenta Phidolæ filiorum victoriam ponunt. Et hæc quidem ita se habere sciendum. (11) Stant deinceps Elei viri Agathinus Thrasybuli filius, et Telemachus. Victor hic exstitit de equorum cursu: Agathinum ex Achaia Pellenenses posuere. Posuit et Atheniensium civitas Aristophontem Lysini filium, qui pancratiastas vicit ludis Olympicis viros.
CAPUT XIV.
Athletarum signa, et qui ad illos pertinent, porro recensentur — signum Milonis Crotoniatæ, de cujus ingenti robore varia narrantur — Milonis mors — Pyrrhi regis signum — pila Pythocrito tibicini erecta et aliorum signa.
At Pherias Ægineta (proximus enim is est ad Atheniensem Aristophontem positus) octava supra septuagesimam Olympiade, quod erat admodum adolescens neque in luctandi certamine videbatur ullo pacto par adversario fore, de medio est jussus recedere; anno deinde insequenti admissus pueros in lucta vicit. Prorsus dissimilis Pheriæ fuit Nicasyli Rhodii in Olympicis ludis fortuna. (2) Annum enim duodevicesimum natus rejectus ille quidem est, quominus cum pueris lucta congrederetur; verum de viris palmam adeptus, victor est renunciatus; idemque postea acceptis Nemeorum et Isthmiorum coronis, annum quum ageret vicesimum, præpropera ereptus est morte, priusquam patriam Rhodum et penates suos reviseret. Sed Rhodii audaciam luctatoris mea sententia Artemidorus Trallianus vicit; qui quum tener admodum pancratium puerile inisset Olympiæ, amissa ob ætatis infirmitatem palma, (3) mox in Ioniam ad Smyrnæos, quum ludos agitarent, venit. Tantum vero ei jam roboris accesserat, ut eodem die et eos quos in Olympia adversarios habuerat, et in puerili ludicro quos imberbes appellabant, et jam tertio loco, quod optimum erat, viros pancratio superarit. Et impuberum quidem in certamen gymnici magistri hortatu; in virorum autem convicio pancratiastæ lacessitum descendisse ferunt. Virilem certe palmam Olympicam Artemidorus cepit Olympiade duodecima post ducentesimam. (4) Prope Nicasyli statuam equum ex ære non utique magnum posuit Crocon Eretriensis, accepta de equo desultorio corona. Equo proximus est Telestas 295Messenius puerilis pugilatus victor. Hunc Silanion fecit. (5) At Milonem Crotoniaten Diotimi filium Dameas et ipse Crotoniates finxit. Milo autem Olympicas adeptus est palmas sex, de lucta omnes, ex iis puerilem unam; sex Pythicas e virorum, unam e puerorum certamine. Quum septimum in Olympiam luctaturus venisset, Timasitheum civem suum non potuit superare juvenem adhuc et propius accedere caventem. (6) Suam ipse statuam dicitur Milo intra Altin suis humeris deportasse. Traduntur ejusdem hæc de punico malo et de disco memoratu digna. Punicum malum ita manu compressa tenebat, ut neque qui conatus esset extorqueret, neque ipse tamen illud elideret. Peruncto disco quum institisset, omnes ludibrio habebat qui se detrudere quantovis impetu facto conarentur. Verum hujusmodi etiam alia dedit roboris documenta. (7) Frontem chorda circumligabat perinde ac si tæniam sibi circumdaret aut coronam: intercluso deinde compressis labiis spiritu, quum venæ capitis sanguine plurimo intumuissent, venarum robore nervum rumpebat. idem ubi porrecta dextera cubitum lateri admovisset sublatoque pollice reliquos digitos junctim intendisset, minimum nemo erat qui ullo nisu posset a ceteris abjungere. (8) Ferarum hunc laniatu periisse memorant. Conspicatus enim hiantem immissis cuneis lignum aridum in Crotoniatarum finibus, robore suo pristino fretus truncum illum manibus dicitur rescindere conatus. Ibi quum relaxatis cuneis comprehensus manibus Milo detineretur, a lupis, quæ fera frequentissima est in Crotoniatarum agro, deprehensus et discerptus est. Fuit hic fatalis Milonis exitus. (9) Pyrrhum Æacidæ filium, Thesprotidis Epiri regem; magnis et memoratu dignissimis rebus gestis, quas exposui in libro de rebus Atticis, in Alti dedicavit Thrasybulus Eleus. Prope Pyrrhum vir quidam pusillo corpore super pila stat tibias tenens. Huic Pythicæ palmæ de tibiarum cantu, primo post Sacadam Argivum, decretæ sunt. (10) Sacadas vero primum iis ludis vicit, quos Amphictyones instituere, nondum coronarios (quibus victores coronari nondum obtinuerat); bis deinde iterum, quum corona præbebatur. Pythocritus insequentibus ludis Sicyonius Pythicas tulit palmas sex, tibicinum omnium solus. Satis constat eundem Olympiæ in quinquertio [senis] ludis præcinuisse. Honoris causa pila ei est erecta cum hoc titulo:
Pythocriti
est Callinici monumentum hoc tibicinis.
296(11) Ætoli quoque concilii sui decreto Cyloni statuam dedicarunt, qui Eleos Aristotimi tyranni dominatu liberaverat. Jam Gorgum Eucleti filium, Messenium, victorem quinquertii, Bœotius Theron, Damaretum vero, et ipsum Messenium, de puerorum pugilatu coronatum, Atheniensis Silanion finxit. Anauchidas, Philyis filius, Eleus de puerili lucta coronam cepit, posterius de virili etiam: sed quis ejus statuam fecerit, compertum utique mihi non est. Anochus, Adamatæ filius, Tarentinus, qui de stadio et repetito curriculo victor exstitit, Ageladæ Argivi opus est. (12) Puerum equo insidentem adsistente viro testatur inscriptio Xenombrotum esse ex Co Meropide, equestris victoriæ præconio nobilem. Eam statuam finxit Philotimus Ægineta: Xenodicum vero in puerorum pugilatu victorem Pantias fecit. At Pythis Andromachi filii, patria Abderitæ, fecit quidem Lysippus, dedicarunt vero milites statuas duas. Ducem enim mercenariorum aut alioqui bellicis rebus clarum Pythem fuisse, facile judices. (13) Positi sunt etiam, de cursu victores pueri, Meneptolemus ex Apollonia, quæ ad Ionium sinum est; et Corcyræus Philon. Ad hos Hieronymus Andrius, a quo dejectus est in Olympico quinquertio Tisamenus Eleus, is nempe quo postea in Platæensi prœlio contra Mardonium Persarum ducem augure Græci usi sunt. Proximus huic Hieronymo positus est puer palæstrita et ipse Andrius, Procles Lycastidæ filius: illum Stomius, Proclem Somis fictores fecere. Æschini Eleo duæ quinquertii palmæ evenere et totidem erectæ fuerunt statuæ.
CAPUT XV.
Athletarum signa Olympiæ porro recensentur — Pantarcis signum — Clitomachi signum ejusque facta — Archidami, Agesilai filii, ac Demetrii ejusque filii, Antigoni, signa — Arei, Lacedæmoniorum regis — Ptolemæi, Lagi filii, Capri Elei signa.
Archippo Mytilenæo, qui adversarios cæstibus vicit, hujusmodi aliud cives sui ad nominis celebritatem tribuunt: coronas enim tradunt eum Olympicas, Pythicas, Nemiacas et Isthmicas cepisse, quum annum nondum excessisset vicesimum. Xenonem autem Callitelis filium, e Lepreo Triphyliæ, victorem e puerorum stadio Pyrilampes Messenius finxit. Clinomachum Eleum quinquertii victoria nobilitatum quis fecerit, plane ignoro. (2) Pantarcem quidem Eleum ab Achæis dedicatum ipsa testatur inscriptio, quod scilicet pacis inter Achæos et Eleos sequester fuisset, quodque iis qui ab utrisque bello capti essent liberam dimissionem impetrasset. Quare quum desultorio equo Olympiæ vicisset, hoc ei Achæi monumentum posuerunt. Eleum Olaidan dedicavit Ætolorum natio. At Charinus Eleus de repetito cursu deque graviter armatorum ludicro victoriæ monumentum 297habet. Prope ipsum Ageles Chius, victis pugilatu pueris, Theomnesti Sardiani opus. (3) Clitomachi Thebani effigiem statuit Hermocrates, Clitomachi pater. Ejus maxime illustria opera hæc fuerunt: ad Isthmum viros palæstritas perculit; eodemque die de pugilatu palmam tulit, et eos, qui in pancratium descenderant, luctando vicit. De pancratio Pythicæ ejus palmæ fuere numero tres. In Olympia secundus hic Clitomachus post Thasium Theagenem de pancratio simul et pugilatu victor renunciatus est. (4) Et pancratii quidem palmam centesima quadragesima prima Olympiade erat adeptus. Nam ea, quæ consecuta erat, pancratio et cæstibus depugnavit. Prodiit vero eodem die Caprus Eleus palæstram simul et pancratium professus: (5) delata vero jam Capro de palæstra palma docuit Clitomachus Hellanodicas, jus esse pancratium committi integris corporibus et priusquam vulnus ullum ex pugilatu acciperetur. Qui quum recte dixisse videretur et vocarentur pancratiastæ, in pancratio quidem Capro succubuit: contra pugiles vero summa animi præsentia et corpore usus est firmissimo. (6) Erythræi ex Ionia Epithersen Metrodori filium, bis Olympiæ de cæstibus, toties in Pythicis, Isthmicis quoque et Nemeis victorem declaratum dedicarunt. At Syracusani duas Hieroni publice, unam eidem ipsius filii statuam posuere. Paullo quidem superius ostendi, et hunc Hieronem idem Dinomenis filio nomen habuisse et Syracusarum itidem dominatum. (7) Posuerunt etiam Palenses, quarta Cephalleniorum tribus, Timoptolin Eleum, Lampidis filium. Prisco nomine hi Palenses Dulichienses sunt appellati. Et suus ibidem honos est habitus Archidamo, Agesilai filio; juxta quem est vir nescio quis, venatoris in modum ornatus. Demetrium vero qui contra Seleucum bello suscepto in pugna captus est, ejusque filium Antigonum, sciendum Byzantiorum dedicationes esse. (8) Spartano Eutelidæ octava et tricesima Olympiade inter pueros de palæstra una, de quinquertio palma altera delata est. Tunc enim prima ac ultima vice quinquertii puerilis ludicrum committebatur. Eutelidæ effigies pervetusta est; quæque in basi incisæ literæ, sunt ipsa jam vetustate pæne abolitæ. (9) Post Eutelidan est rursum Areus Lacedæmoniorum rex, eique proximus Eleus Gorgus, cui ad meam usque ætatem uni Olympicæ palmæ de quinquertio quattuor, de repetito cursu et de cursu armatorum singulæ decretæ. (10) Virum illum, cui adsistunt pueri, Ptolemæum esse aiunt Lagi filium. Proximo loco statuæ duæ Capri Pythagoræ filii, Elei, qui palæstræ pancratiique eodem die palmam cepit: et ei quidem primo hominum omnium binæ 298de illis certaminibus palmæ eodem die evenere. Et in pancratio sane quem habuerit et vicerit adversarium, superius exposui, in palæstra vero Pæanium Eleum stravit, qui superiore Olympiade victor de eadem palæstra renunciatus fuerat: idemque Pythicis ludis pueros in pugilatu vicerat, rursusque in virorum certamine eodem die palæstræ cæstuumque coronam acceperat. Capro igitur haudquaquam parvo negotio aut labore levi suæ obtigere victoriæ.
CAPUT XVI.
Athletarum signa Olympiæ — Timonis — Hellados et Elidis signa — de equestri curriculo — curru Polypithis et signis Eleorum, qui athletæ non fuerunt — pila Dinosthenis, quæ viam ex Olympia Lacedæmonem metitur — aliorum athletarum signis.
Sunt etiam Olympiæ Anauchidæ et Pherenici statuæ. Elei fuere et in puerorum lucta victoriam sunt adepti. Plistænum filium Eurydami, Ætolorum contra Galatas ducis, Thespienses dedicarunt. (2) Eleus Tydeus Antigonum Demetrii patrem et Seleucum posuit. Seleuci vero quum ob alias res gestas, tum præcipue ob captum bello Demetrium illustre fuit apud omnes gentes nomen. Timoni de quinquertio ludis Græciæ omnibus delatæ sunt palmæ, Isthmicis tamen exceptis; quibus ei sicuti ceteris Eleis interdictum fuit. Indicat titulus hæc quoque ad ipsum pertinentia: Ætolis eum stipendia fecisse adversum Thessalos; Ætolorumque amicitia ductum præsidio Naupacti profuisse. (3) Non longe a Timonis statua Helladis et Elidis signa sunt: et Hellas quidem Antigonum Philippo tutorem a Demetrio patre datum una, Philippum ipsum altera manu coronat: at Elis Demetrio, qui Seleuco et Ptolemæo Lagi filio bellum intulit, coronam imponit. (4) Aristidi autem Eleo Olympicam palmam de cursu armatorum, et de iterato curriculo Pythicam decretam inscriptio indicat, e Nemeis etiam victorem redisse de equestri puerorum cursu. Est hujus cursus spatium duo iterata curricula. Hunc currendi morem Nemiacis et Isthmicis ludis intermissum Argivis restituit Adrianus Imperator, eumque hibernis Nemeorum ludis celebrari jussit. (5) Proxime ad Aristiden Menalcas Eleus Olympici quinquertii victor stat, et Philonides Zoti filius, patria is quidem e Cretensi Chersoneso, Alexandro vero Philippi filio ex eo cursorum genere, qui sunt Hemerodromi (id est diarii cursores) appellati. Post Philonidem Brimias est Eleus virili pugilatu victor, et Leonidas e Naxo Ægæi maris insula, a Psophidiis Arcadum gente dedicatus. Asamonis deinde statua, qui viros pugilatu vicit; tum Nicandri, qui de repetito cursu Olympicas duas, e Nemeis de cursu varias palmas sex abstulit. Fuerunt Asamon et Nicander Elei: hujus Daippus, Asamoni Pyrilampes Messenius effigiem fecere. (6) Proximi sunt Eualcidas Eleus, et Seleadas Lacedæmonius, quorum ille cæstuum pueros, Seleadas luctæ certamine viros vicit. Ibidem currus positus est non magnus Polypithis Laconis; et super 299eadem pila Calliteles Polypithis pater, palæstra clarus: lucta Calliteles, at Polypithes equis coronam promeritus. (7) Homines Eleos, artem ludricam non professos, Lampum Arnisci, et * Aristarchi, vel quod proxeni sui fuerint vel aliorum causa meritorum Psophidii posuerunt. Medio stat inter eos loco Lysippus Eleus, victis qui in luctæ certamen descenderant pueris. Andreas Argivus Lysippi statuam finxit. (8) Dinosthenes Lacedæmonius e stadio viris devictis Olympicam palmam tulit sibique in Alti pilam et statuam posuit. Ab ea quidem pila, via, qua ex Olympia Lacedæmonem iter est, ad pilam alteram, quæ Lacedæmone erecta est, stadia intersunt sexcenta et sexaginta. Theodorum, qui in quinquertio victoriam est adeptus, et Pyttalum Lampidis filium, qui cæstibus pueros vicit, Neolaidan præterea, qui de stadio et armatorum cursu coronam cepit, neminem fugiat Eleos fuisse. De Pyttalo amplius hoc traditum est, quod fuerit ab Arcadibus et Eleis de agrorum finibus disceptantibus arbiter captus. Est ejus statua Olynthii Sthenidis opus. (9) Succedit Ptolemæus equo insidens. Prope eum Eleus athleta, Pæanius, Damatrii filius, qui de lucta Olympiæ unam, e Pythicis ludis duas abstulit palmas. Clearetus deinde Eleus, qui de quinquertio corona donatus est. Spectatur et Atheniensis viri Glauconis Eteoclis filii currus: renunciatus ille victo erat de curuli certamine integra ætate equorum.
CAPUT XVII.
Athletarum signa ab alia Altis parte posita — Ptolemæi, nepotis Ptolemæi Lagi, signum — Hermesianactis — Eperasti vatis — Gorgiæ rhetoris signum et de eo memoranda.
Quæ adhuc commemorata sunt, qui in Altin introierint ea via quam ego significavi, maxime insignia spectare possint, A Leonidæo vero rursus ad aram maxima dextera via contendentibus, digna quæ literis mandentur hæc sunt. Primi ante oculos sunt Democrates Tenedius, et Criannius Eleus: hic de cursu armatorum, ille de virorum lucta præmia tulere: et Democratis Milesius Dionysicles Criannii Lysus Macedo statuas fecere. (2) Herodoto Clazomenio, et Philino Coo Hegepolidis filio, sua utrique patria statuæ honorem habuit. Clazomenii Herodoto, quod primus ex ea civitate Olympicorum ludorum victor est declaratus victis in stadio pueris; Philino Coi, quod illustri admodum fuit gloria: de cursu enim Olympicas quinque, Pythicas quattuor, Nemeorum totidem; ab Isthmo unam amplius quam decem palmas abstulit. (3) Jam vero Ptolemæus, Ptolemæi filius, Lagi nepos, Aristolai Macedonis donum fuit. Eo ipso in loco et pugil positus est Butas Milesius, Polynicis filius, de pueris palmam nactus. Callicrates etiam a Magnesia ad Lethæum: vicit bis in armatorum cursu. Callicratis hæc imago Lysippi opus est. (4) Spectantur deinde Emaution (Himantion?), de puerili 300stadio, et Alexibius, de quinquertio victores. Fuit huic patria Heræa Arcadum oppidum: imaginem Acestor elaboravit. Emautionis patriam quænam fuerit non indicat inscriptio; ex Arcadia tantum fuisse illum significat. Colophonii exin Hermesianax Agonei filius, et Icasius Lycini ex Hermesianactis filia, pueros uterque in palæstræ certamine superarunt: et Hermesianacti quidem publice Colophonii statuam posuere. (5) His proximi Elei a quibus pueri in pugilatu victi, Sthenis Olynthii Chœrili opus, et Theotimus a Dætonda Sicyonio factus. Theotimus iste patre natus erat Moschione, qui Alexandro contra Darium et Persas bellanti stipendia fecit. Jam duo item ex Elide Archidamus quadrigis, et Theogoni filius Eperastus armatorum cursu victor. (6) Eperastum hunc vatem etiam fuisse e Clytidarum familia, extrema indicat inscriptionis clausula:
Fatidico cretus Clytidarum e sanguine vates,
atque idem soboles dia Melampodidûm.
Melampus enim Amythaonem patrem habuit: filium ipse Mantium genuit, Mantius Œclem. Œclis nascitur satu Amphiaraus: cujus Alcmæon fuit, qui Clytium suscepit e Phegei filia: hic Elin migravit ab avunculis secedens, quod eos cædem sciebat Alcmæoni machinatos. (7) Statuas deinceps non valde illustribus videas permistas donis, Alexinicum Eleum, Sicyonii Canthari opus: tulit hic de puerili palæstra palmam. Tum Leontinum Gorgiam, quem dedicatum tradunt ab Eumolpo Deicratis nepote, cui soror nupserat Gorgiæ. (8) Natus est Gorgias patre Carmantide, et primus neglectam prorsus dicendi ex arte rationem excitasse dicitur et ab hominum oblivione vindicasse. Dedit magnum eloquentiæ specimen Gorgias et in quinquennali Olympiæ celebritate et in ea legatione, qua functus est, Tisiæ collega, apud Athenienses. Quanquam et Tisias quum alia in artem dicendi ornamenta intulit, tum Syracusanæ mulieri pecuniariam litem movit tam gravibus persuasionum momentis, ut omnes sui temporis oratores superarit. (9) Sed enim multo fuit apud Athenienses clarior Gorgias. Et hunc sane Iason, qui in Thessalia tyrannide potitus est, pluris multo fecit, quam Polycratem, qui nulli fuit in Atheniensium scholis eloquentiæ laude inferior. Vixisse autem Gorgiam annos ferunt quinque amplius quam centum. Leontinorum urbs olim deleta a Syracusanis ætate mea restituta est.
301
CAPUT XVIII.
Cratisthenis Cyrenæi currus Olympiæ positus — Anaximenis rhetoris et historici signum, ac de ejus ad Alexandrum Magnum legatione — de ejus cum Theopompo simultate — Sotadæ signum — primorum athletarum signa.
Spectatur eo in loco et Cratisthenis Cyrenæi currus æreus; in quem ascendit Vicloria, tum ipse etiam Cratisthenes. Ex quo facile conjicias equis illum vicisse. Dicitur vero Mnaseæ cursoris, quem cognomento Libyn Græci appellaverunt, filius fuisse. Hujus Olympici doni Pythagoras Rheginus opifex fuit. (2) Reperi eodem etiam in loco Anaximenis effigiem. Is et priscas Græcorum et Philippi Amyntæ filii et post eum Alexandri res gestas diligenter perscripsit. Hunc ei Olympicæ statuæ honorem Lampsacenorum civitas habuit. Hoc ad memoriam sui meritum reliquit Anaximenes: Alexandrum Philippi filium, minime mitem, sed vehementer iræ indulgentem, hac arte circumvenit. (3) Quum Lampsaceni ad Persarum regem vel jam defecissent vel defectionis essent suspecti, Alexander, ira in eos effervescens, extrema omnia interminabatur. Igitur illi de liberis, uxoribus et universa plane patria solliciti, Anaximenem tum Alexandro tum Philippo etiam ante probe cognitum, deprecatum miserunt. Cognita adventus causa quum Alexander verbis conceptis jurasset, Græcorum deos testatus, facturum se contraria omnia eorum quæ ille rogasset, (4) hac eum est Anaximenes oratione adortus: «Hoc a te, rex, precibus contendo, ut Lampsacenorum conjuges et liberos in servitutem redigas, urbem totam exscindas et deorum templa exuras.» His Alexander ambagibus circumventus quum nec inveniret quibus dicta illa eluderet, et jurisjurandi religione teneretur, Lampsacenis invitus pepercit. (5) Idem etiam Anaximenes inimicum suum non minus erudite, quam invidiose ultus dicitur. Nam qui ingenio sophista esset, quum sophistarum orationem aptissime imitaretur, suscepta cum Theopompo, Damasistrati filio, simultate historiam conscripsit maledictorum in Athenienses, Lacedæmonios et Thebanos plenissimam. Ad unguem vero quum Theopompi stylum expressisset, supposito ejus nomine per Græciæ civitates librum divulgandum curavit; quæ res Theopompo magnam apud omnes plane Græcos invidiam concitavit. (6) Ante eundem Anaximenem nemo subita oratione conatus est dicere. Jam qui in Alexandrum scripti versus ejus nomine circumferuntur, mea quidem sententia falso Anaximeni attribuuntur. Sotades longioris curriculi victor Olympiade nona supra nonagesimam, Cretensis, uti fuit, renunciatus est: qua vero consecuta est Olympiade accepta publice ab Ephesiis pecunia, Ephesium se prodidit. Quo crimine ei exilii pœna est a Cretensibus inflicta. 302(7) Primæ athletarum omnium Olympiæ statuæ dedicatæ sunt, Praxidamantis Æginetæ qui cæstibus vicit Olympiade undesexagesima; et qui sexagesima prima Olympiade pancratiastas perculit, Rhexibii Opuntii. Positæ sunt non procul ab Œnomai columna. Lignea utraque est, sed Rhexibii e fico, e cupresso Praxidamantis, et multo sane minus quam altera detrimentum est passa.
CAPUT XIX.
De thesauris in Alti super crepidine porina exstructis — Sicyoniorum thesauro — Tartessio flumine et urbe — de Carthaginiensium thesauro — Epidamniorum binis thesauris — Sybaritarum thesauro — Libyum in Cyrene ac Selinuntiorum — Metapontinorum — Megarensium — Geloorum thesauro.
Est in Alti crepido ex lapide porino, ad eam Junonis templi partem quæ ad Aquilonem spectat, a tergo autem se Cronii montis juga extendunt. Super ea crepidine thesauri locati sunt, quales Græci Delphico quoque Apollini fecerunt. Unus quidem eorum qui Olympiæ sunt, Sicyoniorum appellatur. Dedicavit Myron Sicyoniorum tyrannus, (2) ædificatum post partam curulem victoriam Olympiade tertia et trigesima. Thalamos duos intus fecit, Dorico alterum, alterum opere Ionico. Utrumque ex ære fabricatos ipse conspexi. Neque vero e Tartessiaco sint ære, quod Elei affirmant, necne, satis compertum habeo. (3) Tartessium certe fluvium Iberiæ esse tradunt ostiis duobus in mare descendentem: amni cognominem urbem inter utrumque alveum sitam. Eum fluvium omnium Iberiæ fluminum maximum et marini æstus more reciprocantem Bætin recentiores nominant. Sunt et qui prisco nomine Tartessum Carpiam Iberum urbem vocitatam dicant. (4) Quod ad thalamos attinet, pondus indicat minoris inscriptio talentûm quingentorum; dedicatum vero publice a Sicyoniis, et a Myrone. In eo thesauro disci collocati sunt tres, quos ad quinquertii ludicrum promunt. Est etiam ibidem scutum ærea lamina contectum, varia interius exornatum pictura, galea præterea et ocreæ. Testatur armorum inscriptio, Jovi manubias a Myonibus dedicatas. Qui populi sint hi, variat hominum conjectura. (5) Mihi certe in memoriam venit, Thucydidem inter Locros qui Phocidi finitimi sunt et alias enumerare civitates et Myonenses. Quare qui in scuto nominantur Myones, mea quidem sententia non alii sunt, quam Locrensium continentis terræ incolæ illi Myonenses. Literæ inscriptionis illius ipsa vetustate exesæ ac jam prope abolitæ sunt. (6) Sed et alia quæ recenseantur digna eodem posita sunt loco: Pelopis ensis capulo aureo, et ebore elaboratum cornu Amaltheæ, Miltiadis Cimonis filii donum, qui primus ex ea domo in 303Thraciæ Chersoneso imperium obtinuit. Est in cornu incisa priscis Atticis literis hæc inscriptio:
Me Jovi Olympiaco posuit donum Cheronesus,
Miltiadis ductu, quum mœnia cepit Arati.
Simulacrum etiam Apollinis buxeum capite inaurato eodem in loco positum est: significatur dedicatum a Locris, qui sunt ad Zephyrium promontorium; opificem fuisse Patroclem Crotoniaten Catilli filium. (7) Prope Sicyonium thesaurus est Carthaginiensium, Pothæi, Antiphili et Megaclis opus. In eo sunt Juppiter ingenti magnitudine, et linteæ loricæ tres, Gelonis et Syracusanorum dona, victis classe vel pedestri pugna Pœnis. (8) Tertius deinde et quartus thesaurus donum est Epidamniorum. ** In eo est Atlas cœlum sustinens, Hercules et Hesperidum arbor, cujus malum draco spiris involvit. E cedro sunt omnia, Theoclis Hegyli filii opus; simul cum filio eum hæc fecisse aiunt quæ in polo incisæ sunt literæ. Hesperides ipsæ, quum inde fuissent ab Eleis amotæ, in Junonis templo mea ætate sunt. Thesaurum Epidamniis Pyrrhus, et Lacrates et Hermon ejus filii fecere. (9) Ædificarunt et Sybaritæ thesaurum suum, qui proxime ad Byzantiorum thesaurum constitutus est. Ii sane, qui de Italia ejusque civitatibus curiosius sibi investigandum putarunt, Lupiam memoriæ prodiderunt oppidum esse situm inter Brundusium et Hydruntem, quod prisco nomine Sybaris fuerit. Portus in eo exstat manu factus, Adriani Imperatoris opus. (10) Contingit Sybaritarum thesaurum is quem dedicarunt Cyrenæi Libyæ civitas. In eo sunt imagines Romanorum Imperatorum. Selinuntios Siceliotas e sedibus suis expulere Carthaginienses. Ii ante suam calamitatem thesaurum istum Olympio Jovi dedicarunt; in quo est Bacchus, ore, pedibus, et manibus eburnis. (11) At in Metapontinorum thesauro (nam et hi suum juxta Selinuntiorum thesaurum dedicarunt) Endymion est. Signi ejus præter vestem ex ebore sunt omnia. Et Metapontinis quidem quæ fuerit exitii causa, compertum equidem non habeo. Ætate sane mea Metaponti urbis reliquiæ tantum exstant, theatrum et murorum ambitus: reliqua ad solum eversa. (12) Megarenses quoque, Atticæ terræ finitimi, thesaurum ædificandum curarunt. In eo reposuerunt e cedro sigilla superinducto auro, Herculis cum Acheloo pugnam: adsistunt Juppiter et Deianira, Achelous et huic opem ferens Mars; adest etiam Minervæ effigies, utpote sociæ Herculi. Minerva hæc in Junonis ad eum locum ubi Hesperides sunt, translata est. (13) Circa thesauri fastigium gigantum cum diis bellum cernitur: et in superiore fastigii parte scutum affixum est, cum inscriptione, thesaurum hunc Megarenses posuisse de Corinthiorum manubiis. Potitos ea victoria Megarenses conjicio quum 304Phorbas archon apud Athenienses esset et archon quidem dum vixit. Nondum enim illo tempore annui erant Athenis magistratus, necdum ab Eleis scripto recensebantur Olympiades. (14) Fuisse dicuntur ejus adversum Corinthios expeditionis participes etiam Argivi. Thesaurum certe Olympiæ aliquot post pugnam annis Megarenses faciendum curarunt. Signa quæ in eo sunt par est vetustiora fuisse, quum ea fecerit Donias (?) Lacedæmonius, Dipœni et Scyllidis discipulus. (15) Postremus omnium thesaurorum ipsi jam stadio proximus est. Geloorum donum esse et thesaurum et signa quæ in eo sunt indicat inscriptio. A signis tamen nunc vacuus est.
CAPUT XX.
De monte Cronio et Saturni sacris in ejus vertice — templo Lucinæ Olympiæ et dæmonis Sosipolidis sacris in eo — Sosipolide ejusque cultus origine — Hippodamio, templo Hippodamiæ, ejusque cultu — occulto in stadium introitu et de ipso stadio — sacerdote Cereris Chamynes et Endymionis monumento — carceribus equorum (ἄφερις), et quæ ad illorum formam et rationem pertinent — ara rotunda, Taraxippo dicta, et variis quæ de eo narrantur — alio Taraxippo in Isthmo et simili petra in Nemea — Hippodamiæ signo ad unam metarum.
Cronius mons, ut a me jam dictum est, crepidini cui sunt impositi thesauri imminet. In vertice rem divinam Saturno faciunt qui Basilæ appellantur, verno æquinoctio, eo mense qui ab Eleis Elaphius dicitur. (2) Ad Cronii montis radices septentrionem versus, medio inter montem et thesauros spatio, Lucinæ fanum est. In eo Sosipolis, patrius Eleorum genius, certis celebratur honoribus. Ipsam Lucinam Elei Olympiam cognominant; quæque ei sacra faciat, annuam sacerdotem deligunt. Anus etiam ea quæ Sosipolin placat, Eleorum ritu operatur: lavacrum infert et apponit deo melle subactas offas. (3) In antica igitur templi parte (geminum enim est templum) Ilithyiæ ara est, eoque aditus patet hominibus, in interiore vero parte Sosipolidi suus est honor, eoque nulli patet accessus, præterquam uni illi sacrificulæ, quæ capite et facie candido textili velata ad numinis simulacrum accedit. In Lucinæ, virgines et nuptæ remanentes hymnum decantant; odores etiam Sosipolidi quodvis genus adolent, ** vino libandi ritum sacris alienum ducunt. Jusjurandum ad Sosipolidis aram de rebus maximis concipiunt. (4) De eo hæc sunt memoriæ prodita: quum in Eleorum fines hostiliter Arcades invasissent contraque eos aciem Elei direxissent, mulierem aiunt cum pendente ab uberibus infante ad Eleorum duces venisse, ac dixisse, se quidem puerum illum peperisse, sed somnio monitam dare illum Eleis pugnæ socium. Ibi eos qui summæ rei præerant, quod mulieris verbis fidem habendam censuissent, puerum nudum ante signa collocandum curasse. (5) Impressione ab Arcadibus facta puerum in eorum conspectu in anguem mutatum. Eo prodigio hostes exterritos in fugam se protinus dedisse, acriter Eleos institisse. Parta vero insigni victoria deo a 305servata civitate nomen Sosipolis inditum: quoque loco in cavernam visus fuerat se anguis abdidisse, confecto prœlio fanum erectum. Lucinam vero cum eo coli propterea instituerunt, quod ea in lucem puerum illum ipsis ediderit. (6) Cæsis in pugna Arcadibus monumentum est in tumulo trans amnem Cladeum versus occasum. Proxime ad Lucinæ, ubi Veneris Cœlestis cognomento templum fuit rudera monstrant. Sacra certe et nunc fiunt ad aras, quæ reliquæ sunt. (7) Intra Altin, in ea qua pompæ transmittuntur semita, ædes est, quod Hippodamium appellant: area jugeri spatio maceria circumsepta. Patet huc feminis aditus stato quotannis die. Hæ faciunt Hippodamiæ rem divinam et aliis eam honoribus prosequuntur. Hippodamiam tradunt Mideam, quod Argivorum agro oppidum est, quum Pelops ob Chrysippi cædem ab ea inprimis pœnas expeteret, confugisse: ipsos postea ejus ossa ex oraculo in Olympiam reportanda curasse. (8) Eo loco, quo postrema sunt signa ex eo signorum numero quæ de multatitio athletarum ære dedicata sunt, porticus est quam Occultam nominant. Per eam et Hellanodicis et athletis ad stadium accessus est. Ipsum stadium terræ agger est; in eo ludis præfectorum sessio exstructa. (9) E regione sessionis illius ara eminet e candido lapide. In ea sedens Olympicos ludos mulier spectat sacerdos Cereris cognomento Chamynes. Quem honorem alias alia ab Eleis accipit. Neque vero virginibus interdictum ludicra spectare (?). In extremo stadio, ubi sunt cursorum carceres, Endymionis Elei sepulcrum monstrant.
10. Supra eam stadii partem in qua Hellanodicæ consident, destinatus est equiriis campus, et ibi sunt equorum carceres. Formam illi eandem prope præ se ferunt quam navis prora, verso in curriculum rostro. Qua parte autem cum porticu, cui nomen Agnapto (quasi flexu carenti), prora ipsa jungitur, ibi utrimque dilatatur. In extremo rostro æneus super regula delphinus eminet. (11) Utrumque vero carcerum latus quadringentos et amplius pedes in longitudinem patet. Exstructæ in iis domunculæ. Eas inter se sortiuntur qui in certamen descendunt. Curribus vel equis desultoriis protenditur a fronte funis pro repagulis. Ara ad mediam fere proræ partem e crudo laterculo quaque Olympiade excitatur et tectorio oblinitur. (12) Super ara ænea aquila late passis alis stat. Ea, quum machinulam quandam is commoverit cui curriculi cura mandata est, statim se in spectatorum conspectum quasi subvolatura attollit; at delphinus ad imam soli aream demittitur. (13) Prima omnium ea submittuntur repagula quæ utrimque juxta Agnapti porticum 306intenta fuerant: tum qui ea in parte sustinebantur equi statim se in pedes dant. Ii quum ad alterum equorum ordinem accesserint, eodem modo et illis sua remittuntur repagula. Idem fit omni ex carcerum parte, usquedum ad ipsum proræ rostrum exæquata fuerit cursus conditio. Ibi, equis in liberiorem se jam campum effundentibus, et aurigarum se ostentat sollertia et quadrupedum pernicitas. (14) Primus, qui eam excogitavit carcerum formam, Cleœtas fuit, cui tam excellens videbatur hoc inventum, ut statuæ suæ quæ Athenis est hos versus adscriberet:
Carcere ab Eleo docuit qui mittere currus,
mi auctor Cliœtas natus Aristoclee.
Post Cleœtan Aristidem memorant et ipsum aliquid solertiæ ad excolendum illud machinamentum contulisse. (15) Alterum curriculi latus aliquanto longius excurrit; factum hoc etiam aggesta terra. In ipso propemodum exitu per hunc aggestum est terriculum equorum, Taraxippus, aræ rotundæ figura. Nomen ex eo inditum, quod equi, dum hac præterferuntur, vehementi pavore sine manifesta causa corripiuntur, eoque ita turbantur, ut currus sæpe toti frangantur et aurigæ vulnerentur. Eam ob rem aurigæ ibi sacrificant, et vota Taraxippo faciunt, ut se ipsis æquum et clementem præbeat. (16) Variat de Taraxippo Græcorum sententia. Sunt qui indigenæ hominis sepulcrum illud esse dicant præstantis equos regendi scientia: Olenium nomen produnt, a quo sit in Eleorum finibus Olenium saxum appellatum. Alii Dameonem fuisse, Phliuntis filium, qui in Augean expeditionis Herculi socius a Cteato Actoris filio una cum equo, quo vehebatur, sit interfectus: ab Eleis eo in loco et ipsi et equo communis habitum sepulcri honorem. (17) Non desunt qui inane ibi monumentum autument Myrtilo a Pelope exstructum, quum a se perempto parentaret, quo ejus iram placaret; Taraxippum vero vocasse, quod Myrtili dolo Œnomai equæ consternatæ fuerint. Multi etiam Œnomaum illum esse ipsum dicunt, qui in curuli certamine equos et aurigas illo exagitet pavore. Audivi etiam qui Porthaonis filium Alcathoum esse dicerent, qui quum inter procos Hippodamiæ ab Œnomao fuisset occisus et eo ipso in loco humatus, injuriæ quam ipse in curriculo passus esset atrox et infestus vindex obequitantibus exoriatur. (18) At Ægyptius quidam Pelopem aiebat acceptum nescio quid ab Amphione Thebano eo in loco defodisse, cujus arcana vi tunc conterriti fuerint Œnomai equi, et omnes deinde equi eodem afficiantur modo. Et censebat Ægyptius ille Amphionem et Orpheum Thracem in rebus magicis valde fuisse versatos, et propterea alteri feras allicere, alteri vero saxa ad muros exstruendos movere attributum. Mea vero sententia eorum est maxime probabilis oratio, qui Taraxippum cognomen esse 307dicunt Neptuni Equestris. (19) Est etiam in Isthmo Taraxippus Glaucus Sisyphi filius, ab equabus interemptus ludis funebribus quos patri suo fecit Acastus. In Argivorum Nemea nullus omnino est heros genius qui equis pavorem immittat: saxum tantum eminet supra curriculi flexum colore rutilo, cujus fulgore concitantur equi haud aliter multo quam si immissis ignibus injecta esset trepidatio. Sed qui ab Olympico exsistit Taraxippo longe est acerrimus equorum terror. Ad metarum unam ænea Hippodamiæ statua est tæniam præ se ferens, jam prope victorem Pelopem devinctura.
CAPUT XXI.
De templo Cereris Chamynæ et varia hujus cognominis ratione — gymnasio Olympiæ et signis in eo — variis memorandis trans fluvium Cladeum et Erymanthum — fluvio Diagone, templo Æsculapii Demæneti et Apollinis Leucyanitæ — templo Minervæ Cydoniæ in Pisæorum finibus — fluvio Parthenia et Harpinate — sepulcro procorum Hippodamiæ quorum nomina recensentur.
Altera hippodromi pars non agger, sed collis est minime arduus; ad cujus extremum finem ædes condita est Cereri cognomento Chamynæ. Putant quidam priscum id esse nomen: ibi enim quum Plutonis currum reciperet, terram hiasse, et coisse rursum. Alii vero Chamynum Pisæum hominem memorant a Pantaleonte Omphalionis filio, qui Pisæ tyrannidem occuparat, quod acrius illi adversaretur et ad defectionem Eleos impelleret, interemptum; de Chamyni vero pecunia templum Cereri esse ædificatum. (2) Pro veteribus nova signa reposuit deæ ipsius et Proserpinæ e Pentelico lapide Herodes Atticus. In gymnasio quod Olympiæ est certamina meditantur sua quinquertiones et cursores. Crepido sub divo lapidea eminet, in qua fuit olim erectum tropæum de victis Arcadibus. Ad lævam aditus ejus gymnasii minor est ambitus, in quo athletarum palæstræ sunt. Porticum eam gymnasii, quæ ortum solis prospectat, attingunt athletarum deversoria, in Africum et occasum conversa.
3. Trans Cladeum amnem sepulcrum exstat Œnomai, terræ tumulus lapide circumseptus. Supra monumentum ruinæ se ostendunt tectorum quæ equorum Œnomai stabula dicunt fuisse. Regionis Arcadiam versus limites in præsentia Eleis, ab initio vero Pisæis hoc in loco exstiterunt. Trans Erymanthum fluvium ad Sauri jugum (sic enim locus ille appellatur) et Sauri ipsius monumentum est et Herculis ruinosum temporibus nostris templum. Infestum fuisse viatoribus et accolis Saurum ferunt, antequam Hercules meritis eum pœnis afficeret. (4) Juxta hoc a prædone appellatum jugum fluvius a meridie in Alpheum illabitur ex adverso Erymanthi. Hic Pisæum agrum ab Arcadico dividit. Nomen ei amni Diagon. A Sauri 308jugo stadia ferme quadraginta progressis Æsculapii ædes est: cognomen deo Demænetus a conditore. Exstant hujus quoque templi duntaxat ruiuæ: erectum fuerat in edito juxta Alpheum loco. (5) Ab hoc templo modico distat intervallo Bacchi Leucyanitæ cognomento ædes. Præterlabitur amnis Leucyanias, et ipse etiam in Alpheum illabens; descendit hic e Pholoe monte. Hinc qui Alpheum transierint, Pisæorum fines ingrediuntur. (6) Intra eos primum se vertex montis ostendit præacuto fastigio: in eo Phrixæ urbis ruinæ cernuntur, et Minervæ ædes cognomento Cydoniæ. Hæc ætate mea non amplius exsistebat; at salva erat ara. Dedicasse deæ templum tradunt Clymenum, de posteris unum Idæi Herculis: venisse vero eum e Cydonia Cretæ oppido et ab Iardano amne. Pelopem etiam Elei dicunt, priusquam in curule certamen cum Œnomao descenderet, Cydoniæ Minervæ rem divinam fecisse. (7) Qui processerint paulo longius, ad Parthenian fluvium veniunt; in cujus ripa sepulcrum exstat Marmacis equorum. Hunc Marmacem procorum omnium primum ad petendam Hippodamiam venisse aiunt atque adeo primum omnium ab Œnomao interfectum: ejus vero equas, quarum alteri Partheniæ, alteri vero Eriphæ nomen fuerit, ad Marmacis tumulum Œnomai jussu mactatas et ibidem humatas: a Parthenia itaque equarum altera fluvium nomen accepisse. (8) Est in eadem regione alius fluvius, Harpinates dictus. Non procul ab eo fluvio visuntur Harpinæ oppidi quum alia rudera, tum inprimis aræ. Urbem eam condidisse Œnomaum narrant, et de matris Harpinæ nomine appellasse. (9) Hinc parvo interjecto spatio præcelsus terræ agger est, et in eo Hippodamiæ procorum tumulus. Œnomaum narrant alios prope alios neutiquam splendida sepultura curasse humandos. At Pelops commune omnibus monumentum operis magnificentia spectandum erexit, quum ut ipsis eum procis honorem haberet, tum ut Hippodamiæ gratificaretur: mea vero sententia non alia magis de causa, quam ut argumento esset opus illud quot et qualium virorum cæde exsultantem Œnomaum ipse perculisset. (10) Occubuerunt autem, sicuti iis carminibus proditum est quæ Magnæ sunt Eœæ appellatæ, ab Œnomao occisi, post Marmacem primus Alcathous, Porthaonis filius; post hunc Euryalus, Eurymachus et Crotalus. Horum ego trium parentes et eorum uniuscujusque patriam cognoscere non potui. Sed qui post hos occisus est, Acrian facile conjici possit Lacedæmonium fuisse, Acriarum conditorem. Ad hos interfectos ab Œnomao recensent Capetum, Lycurgum, Lasium, Chalcodontem, et Tricolonum. Postremum hunc nepotem et cognominem Arcades memorant Tricoloni Lycaonis filii. (11) Contigit post Tricolonum in cursu mortem oppetere Aristomachum Priantem, Pelagontem, Æolium, et Cronium. Sunt qui præter hos recenseant etiam Erythran Leuconis filium, Athamantis nepotem, a quo Bœotorum oppidulum Erythræ appellatæ fuerint; et Eionem Magnetis filium, Æoli nepotem. His omnibus commune hic erectum fuit monumentum; 309ad quod parentasse quotannis Pelopem tradunt Pisæorum quamdiu imperium tenuit.
CAPUT XXII.
De templo Dianæ Cordaces et cognominis origine — Pisæ conditore, Pisæorum certaminibus cum Eleis et Anolympiadibus — urbe Pylo ejusque reliquiis — vico Heraclea, fluvio Cythero ac Nympharum Ionidum templo et nominibus — oppidulo Letrinis ac Diana Alpheæa — Diana Elaphiæa.
Ab hoc monumento stadium ferme unum progressis reliquiæ templi sunt Dianæ cognomento Cordaces: quod Pelopis comites aiunt, quum deæ huic pro victoria ludos facerent, patriam saltationem cordacem ad Sipylum celebrari solitam usurpasse. Non longe ab eo templo ædes est non utique magna; in qua arca ænea et in ea Pelopis ossa conservantur. Murorum vel aliorum ædificiorum nullæ exstant amplius reliquiæ, sed undique vitibus consitus locus est ubi olim Pisa incolebatur. (2) Ejus urbis conditorem nominant Pisum Perieris filium, Æoli nepotem. Ipsi quidem Pisæi vehementer invisi Eleis, dum sibi Olympicorum ludorum condendi auctoritatem cupidius vindicare student, exitium sibi struxerunt. Olympiade enim octava Phidonem Argivum, impotentem tyrannum et cunctæ Græciæ invidia laborantem, advocarunt, ejusque maxime præsidio subnisi ludos commiserunt. Quarta deinde et tricesima Olympiade Pisæi comparatis undique finitimorum copiis regem suum secuti Pantaleontem Omphalionis filium, submotis Eleis, Olympicis ipsi ludis præfuerunt. (3) Has Olympiadas, et praæterea quartam et centesimam, quam Arcades condidere, Anolympiadas (ac si dicas irritas Olympiadas) vocantes Elei in fastos Olympiadum non referunt. Octava vero supra quadragesimam Olympiade Damophon Pantaleontis filius in suspicionem quasi nova moliretur apud Eleos venit; quum vero armati in Pisæorum fines excurrissent, re infecta precibus et obtestationibus domum ut redirent persuasit. (4) Quum autem in regnum successisset post Damophontem fratrem Pyrrhus Pantaleontis filius, Pisæi ultro arma Eleis intulerunt: quo tempore conjuratione facta ab Eleis defecerunt etiam Macistii et Scilluntii; hi quidem e Triphylia; ex cetera vero vicinitate Dyspontii. His enim cum Pisæis optime conveniebat, nempe qui urbis suæ primordia ad Œnomai filium Dysponteum referebant. Bellum hoc Pisæorum et omnium qui cum ipsis conspiraverant populorum internecione terminatum est. (5) Pyli Eliacæ rudera supersunt in via montana qua ab Olympia in Elidem itur. Abest a Pylo Elis stadia octoginta. Hanc urbem, sicuti superius commemoravi, condidit Megarensis Pylon, Clesonis filius. Excisa vero ab Hercule ac postea ab Eleis restituta, jam pridem infrequens et deserta est. Præter ipsam labitur Ladon amnis in Peneum. (6) Ad hanc Pylum disputant Elei Homeri versus istos pertinere:
310Genus deduxit ab amne
Alpheo, Pyliûm late qui perfluit arva.
Ac mihi sane id persuaserunt. Hanc enim regionem perlabitur Alpheus, nec ad aliam Pylum referre carmen licet. Nam per Pyliorum fines qui supra Sphacteriam insulam sunt, omnino non decurrit Alpheus; neque vero ullam cognovimus in Arcadia terra urbem eodem hoc nomine fuisse. (7) Distat quinquaginta ferme stadia ab Olympia Eleorum vicus Heraclea. Alluit eum Cytherus fluvius. Fons in fluvium se exonerat; ad quem fontem Nymphis est ædes consecrata. Sua sunt propria Nymphis nomina, Calliphaea, Synallaxis, Pegæa et Iasis. Communi quidem vocabulo Ionides nuncupantur. Saluberrimæ sunt lavantibus aquæ ad lassitudines et quosvis corporis dolores levandos. Appellatas autem Nymphas putant ab Ione Gargetti filio, quum is Athenis profectus in hunc locum coloniam deduxisset.
8. Quodsi per campos Elidem proficisci volueris, stadiis centum et viginti confectis Letrinos pervenies. Inter Letinos vero et Elidem stadia intersunt centum et octoginta. Jam tum ab initio oppidum fuere Letrini, quod a Letreo Pelopis filio conditum erat; mea vero ætate domorum paucarum exstabant reliquæ et Alpheææ Dianæ cum simulacro ædes. (9) Deæ ob causam hujuscemodi cognomen impositum memorant: Alpheum amore captum Dianæ posteaquam ad nuptias ejus conciliandas nihil se aut gratia, aut precibus profecturum intellexit, vim ei offerre conatum. Verum quum illa fugiens insequentem amatorem Letrinos usque ad nocturnos choros pertraxisset (interesse enim Nympharum lusibus consueverat), ibi deam Alphei insidias suspicatam sibi suisque comitibus luto os oblevisse. Quare quum Alpheus, ubi accesserat, a Nymphis Dianam discernere nequisset, elusum infecta re abiisse. (10) Ab hoc Alphei amore Alpheæam Dianam Letrinæos nuncupasse. At Elei, quibus cum Letrinæis pervetus est amicitia, Elaphiææ Dianæ cæremonias accepisse affirmant se a Letrinæis: et Alpheææ quidem nomine religionem primum sancitam, sed temporis longinquitate hoc Alpheææ nomen in Elaphiææ abiisse. (11) A cervorum tamen venatione Elaphiæam (quasi Cervinam) appellatam ego ab Eleis existimo. Traditum tamen ab ipsis etiam est, nutricem fuisse Dianæ Elaphion indigenam mulierem, a qua deæ fuerit nomen inditum. A Letrinis nihilo quam stadia sex longius lacus abest perennis aquæ, medium pertranseuntibus stadiorum trium.
311
CAPUT XXIII.
De gymnasio in urbe Elide ejusque septo, Xysto dicto — memorandis in hoc gymnasio — alio minore gymnasii septo — tertio gymnasii septo, Maltho dicto, et memorandis in eo — curia Eleorum, Lalichmio dicta — via Siopes dicta et templo Dianæ Philomiracis.
In Elide memoratu digna sunt, gymnasium vetus, in quo athletas priusquam in Olympiam descendant omnia facere institutum est, quæ ante certamen fieri mos ritusque majorum postulat. Intra maceriam in ambitum curriculi platani consitæ sunt. Septum illud universum Xystus (quasi Rasus) ex eo appellatur, quod Hercules Amphitryonis filius ad laborum patientiam quotidianis exercitationibus se confirmans, sentes omnes qui pullularent eo in loco vellere ac eradere sit solitus. (2) Aliud est ab hoc sejunctum cursorum curriculum; Sacrum incolæ appellant. Seorsum et illud est in quo cursores [et] quinquertiones certamen meditantes decurrunt. In gymnasio locus est quod vocant Plethrium. In eo per ætates aut exercitationum genera ad luctam athletas committunt Hellanodicæ. (3) Sunt et deorum in eo gymnasio aræ, Herculis Idæ, Parastatæ (Auxiliaris) cognomento; Amoris, et contrarii numinis, quem eodem Elei quo Athenienses nomine Anterotem nuncupant; Cereris etiam et filiæ. Achilli non ara, sed inane monumentum est ex oraculo dedicatum. Ad illud Eleæ matronæ primis ludorum initiis, die stato, inclinante jam in vesperum sole inter ceteros quos Achilli habent honores solenne ritu pectus plangunt. (4) Est et minor alius gymnasii ambitus majori contiguus, quem ab ipsa figura quadrangulum nominant. Eo pro palæstra utuntur ad exercitationes athletæ. Ibidem athletas eos committunt, qui quum a lucta jam vacationem habeant, loris colludunt mollioribus. Est eo in loco alterum eorum signorum positum, quæ de Sosandri Smyrnæi et Polyctoris Elei multa Jovi dedicata fuere. (5) Est et tertius gymnasii ambitus nomine Maltho, a molli solo fundamenti dictus. Patet hic puberibus per omne ludorum tempus. In ejus angulo signum positum est Herculis exstans humeris tenus; et in palæstrarum una typus in quo Amor et Anteros cælati sunt: Amor palmæ termitem manibus tenet, quem illi Anteros de manibus extorquere conatur. (6) In utraque primi aditus parte ad eum ambitum, quem Maltho diximus appellari, stat effigies pugilis pueri: hunc, qui apud Eleos legibus conservandis præfectus est (Nomophylax dicitur) mihi narravit, patria Alexandrinum fuisse, ab ea scilicet Alexandria quæ supra Pharum insulam est, Sarapionem nomine. Honorem hunc ei habitum, quod in summa annonæ caritate ad ludos veniens frumenti Eleis præbuerit. Hujus in Eleos meriti et acceptæ coronæ Olympicæ tempus numeratur Olympias decima septima supra ducentesimam. (7) In eodem hoc gymnasio curiam suam habent Elei; et hic specimina edunt tum extemporanearum orationum, tum cujusvis generis scriptorum. 312Lalichmium locus hic de ejus qui dedicavit nomine vocatur. Affixa sunt circumquaque scuta, ad operis ornamentum, non ad belli usum. (8) A gymnasio ad lavacra per viam itur, quæ Siopes (Silentii) dicitur, præter Dianæ Philomiracis (Adolescentulorum amicæ) templum. Cognomen dea quidem sumsit a gymnasii vicinitate. Viam vero ex eo Silentii appellatam hominum sermo prodidit, quod ab Oxylo de exercitu suo speculatores missi ad exploranda Eleorum consilia, mutuis in itinere cohortationibus usi, quum propius jam ad mœnia accessissent, voce compressa propugnatorum sermones subauscultando excipiendas esse, per hanc ipsam viam intra oppidum clam irrepserunt: cognitis vero et perspectis quæ volebant omnibus, salvi ad Ætolos redierunt. Ab hoc speculatorum silentio viam nomen accepisse affirmant.
CAPUT XXIV.
De foro Eleorum, Hippodromo dicto — Hellanodiceone, domicilio præfectorum ludorum — porticu Corcyraica, Pyrrhonis sophistæ signo et monumento — templis et signis in foro, Apollinis Acesii, Solis et Lunæ, Gratiarum, Amoris — Sileni templo et Silenis — prisco templo, quod quernis columnis sustinetur — domo sedecim feminarum.
Exitus alius ad forum excurrit a gymnasio, et ad domum, quem Hellanodiceonem vocant. Est is supra Achillis tumulum: et illac ludorum præfectos, qui Hellanodicæ dicuntur, in gymnasium venire more majorum traditum est. Et ante solis quidem ortum cursores committunt: dimidiato vero jam die quinquertia et graviora quæ vocant certamina.
2. Forum autem Eleorum non eadem est descriptione, qua Ionum et Ioniæ finitimarum urbium fora, sed antiquiore multo. Porticus modicis intervallis exædificatæ sunt, semitis pluribus intersecantibus. Nostra ætate nomine Hippodromus forum ipsum appellatur. Erudiunt enim hic maxime equos indigenæ. Quæ porticus ad meridiem est, Doricam præ se fert descriptionem. Eam trifariam columnæ dividunt; in ea Hellanodicæ plerumque per totum diem sessitant; (3) ad illas columnas Jovi aras statuunt, quæ in subdiali fori parte sunt non ita multæ; dissolvuntur enim non magno negotio, utpote subito erectæ. Secundum hanc porticum ad forum accedenti, ad lævam circa extremam porticus partem est Hellanodiceon, medio calle a foro divisus. In eo perpetuos decem menses habitant qui ad ludorum præfecturam sunt delecti, totoque eo tempore a legum conservatoribus (Nomophylacas appellant) edocentur de omnibus quæ in ludorum celebratione fieri ab eis convenit. (4) A porticu ea in qua statio diurna est Hellanodicarum, aliam porticum callis unus disjungit: eam porticum Corcyraicam Elei nominant, quod quum Corcyræi ex Eleo agro appulsis navibus prædam egissent, [ipsi mox Elei-Corcyra populationibus pervastata] multis partibus plura domnum reportarint, quam quæ erepta fuerant. De prædæ itaque decima porticum erectam prædicant. (5) Est operis Dorica forma, duplici surgente columnarum ordine: 313eorum unus ad forum, alter ad eas quæ ultra forum sunt partes pertinet. Mediæ porticus lacunar non columnæ, sed continens paries sustinet, cujus utraque pars affixas habet imagines. Ad eam porticus partem, quæ ad forum conversa est, Pyrrhonis Pistocratis filii statua cernitur, sophistæ hominis in omni re atque oratione assensionem retinentis. Est ejusdem sepulcrum non longe ab Eleorum urbe: Petra locus appellatur, et priscus hoc nomine fuisse videtur Eleorum vicus. (6) Habent Elei in fori area sub divo hæc maxime insignia opera: ædes est et signum Apollinis Acesii. Hoc nimirum cognominis nihil diversum ab Averruncatoris, quod Atheniensibus numen est, significare videtur. Alia in parte Solis et Lunæ lapidea posita sunt signa: e Lunæ capite cornua, e Solis radii exsistunt. Suum habent et Gratiæ templum; simulacra lignea sunt, veste inaurata: facies, manus et pedes e candido marmore; earum una rosam, talum altera, myrti frondem exiguam tertia præfert. (7) Quæ sit insignium ratio facile conjiciat qui attenderit, rosam et item myrtum Veneri sacram esse et in fabula de Adonide celebrari; Gratiæ vero Veneri præ ceteris diis attributæ sint. Talus quidem adolescentulorum et virginum lusus est, quibus nihil adhuc ex senio decessit gratiæ. In eadem basi Amor Gratiis adsistit a dextera. (8) Templum ibidem Silenus habet proprium, non, ut multis in locis, cum Baccho commune. Ei Ebrietas vinum e poculo porrigit. Mortales vero ortu Silenos esse ex eo facile conjicias, quod Sileni unius, apud Hebræos, alius apud Pergamenos monstrantur sepulcra. (9) Novam etiam quandam in Eleorum foro templi formam vidi: modicæ est ædes altitudinis, sine parietibus, tectum e quercu dolatis fulcientibus tibicinibus. Monumentum id esse inter omnes populares convenit: quisnam vero in eo sit conditus, non memorant. Quodsi vera senex quidam quem sum percontatus mihi exposuit, Oxyli esse monumentum statuendum fuerit. (10) In ipso etiam foro Sedecim Feminarum quæ appellantur domus est, in qua Junoni peplum contexunt.
CAPUT XXV.
De templo Elide Imperatoribus Romanis dedicato — Veneris Cœlestis et Vulgivagæ templo ac signis — Orci (Ἅδου) templo ejusque cultus apud Eleos origine — Fortunæ templo et Sosipolidis cultu atque imagine picta — viri, Satrapæ dicti, signo et cultu.
Continenti cum foro tractu conjungitur antiqua ædes circumquaque porticibus et columnis incincta; tectum vetustate collapsum corruit, neque inter ruinas reliquum ullum signum est. Romanorum Imperatoribus est hæc ædes dedicata. Est autem ad posticum ejus porticus quæ de manubiis Corcyræorum erecta fuit, Veneris ædes. Area templo sacrata sub divo non longe abest. Quæ ibi colitur Cœlestem Venerem vocant. Ejus ex ebore et auro signum est, Phidiæ opus, altero quidem pede testudinem premit. Area ipsa maceria est circumsepta, intra maceriam 314crepido, super qua Veneris quam Vulgivagam nominant signum ex ære: capro insidet ex eadem fabricato materia, Scopæ opus. Quæ vel testudinis, vel capri ratio sit, quibus hæc perscrutari curæ est quærendum relinquo. (2) Jam vero Orci ambitum et ædem (utrumque enim Elei Orco dedicarunt) semel quotannis aperiunt, neque vel tunc introire cuiquam præterquam sacrificulo fas est. Soli omnium ex cognitis gentibus Elei Orcum venerantur, ob hujusmodi causam. Quum exercitum ad Pylon, quæ in Elide est, oppugnandam Hercules adduxisset opem ei ferente Minerva, præsto Pyliis ad ferendum auxilium etiam Orcum fuisse dicunt, quod et Herculi esset infensus et singulari a Pyliis afficeretur honore. (3) Testes vero citant hujus rei Homeri quoque ex Iliade versus:
Pertulit et sævus volucris mala vulnera teli
Orcus, ubi Alcides magno Jove natus ad alta
tecta Pyli miserum cruciatu afflixit acerbo.
Quodsi belli Trojani temporibus, uti ab Homero traditum est, auxilio Græcis venit Neptunus, non alienum a vero videri possit ex ejusdem poetæ sententia Orcum etiam Pylios ope sua adjuvisse. Elei certe huic deo ut de se bene merito, quique esset in Herculem animo infensissimo, ædem erexerunt, quam quotannis idcirco semel (uti mea fert opinio) recludunt, quod ab hominibus quoque semel ad Orci domum fit descensus. (4) Suum est apud Eleos etiam Fortunæ templum. In ejus porticu eximia magnitudine signum dedicarunt, ligneum illud quidem, sed inauratum undique, præter faciem tamen summasque manus et pedes, quæ partes e candido marmore sunt. Ibidem etiam in modica cella ad Fortunæ lævam Sosipolidi honores habentur. Deus iste e viso per somnum oblato pictura est effictus. Ætate puerili est, chlamyde amictus varia et stellata; præ se gerit manu altera copiæ cornu. (5) In celeberrima urbis parte signum ex ære erectum est, juvenis nihilo magno homine procerior, facie impubi, pedibus decussatis, utraque manu hastæ innixus. Lanea eum veste, item lintea et byssina induunt: (6) Neptunum esse autumant, qui quum ante in Samico Triphyliæ coleretur, deportato Elidem signo vel majore multo in honore esse cœperit. Satrapen tamen ipsum, non Neptunum, vocant, accepto scilicet a conditis in agro finitimo Patrensibus Satrapæ nomine. Est vero Corybantis cognomen Satrapes.
315
CAPUT XXVI.
De prisco theatro et Bacchi templo, de festo Thyiis dicto — templo Minervæ in arce Eleorum — Cyllene, Eleorum navali, et Mercurii signo, fascino arrecto — gignentibus Eleorum agri, cultura serici apud Seres et Seria insula — Elidis et Achaiæ finibus.
Inter forum et Menium est theatrum vetus ac templum Baccho dedicatum; signum fecit Praxiteles. Deorum omnium unum maxime Bacchum venerantur Elei, et eum sacri sui, quod Thyiorum nominant, diem cum ipsis obire dictitant. Abest ab urbe stadia circiter octo locus ubi ejus festum celebrant: appellant Thyia. Quum in sacello lagenas tres inanes sacerdotes deposuerunt præsentibus et civibus et peregrinis si quos forte adesse contigerit, mox vero templi fores vel sacerdotes ipsi, vel alii quibus curæ sit hujus rei periculum facere, suo quisque obsignant annulo; (2) postero vero die agnitis signis ingressi vini plenas reperiunt lagenas. Hæc uti a me commemorata sunt ex Eleis fide spectatissima viri et aliquot item exteri ita se habere mihi sancte dejerarunt. Neque enim res tulit ut ipse adessem, quum solenne illud celebraretur. Ferunt etiam Andrii apud se per festos Bacchi dies vinum quotannis sponte sua e templo manare. Quodsi hæc Græcis ut credamus adduci possumus, nihil jam prohibet quin et quæcunque Æthiopes, qui supra Syenen sunt, de Solis mensa fabulantur vera putemus. (3) In arce Elidis Minervæ fanum est signumque auro et ebore fabricatum; Phidiæ aiunt opus fuisse. Insistit deæ cassidi gallus galinaceus, quod hæc est avis omnium pugnacissima, vel fortasse quod Minervæ cognomento Erganæ sacra est. (4) Ab Elide Cyllenen usque spatium interest stadiûm centum et viginti. Sita est Cyllene contra Siciliam, maritimis navium appulsibus opportuno prædita portu. Navale ea est Eleorum, ab Arcade vero homine sumsit nomen. (5) Et in recensu quidem Eleorum Cyllenen plane prætermisit Homerus, verum in operis progressu non dissimulavit scire se Cyllenen oppidum esse:
Pulydamas Otum misit Cyllenion orco,
Phylidæ socium, qui fortes duxit Epeos.
Cyllenæ duo sunt deorum delubra, Æsculapii unum, Veneris alterum. Mercurii vero signum, quem egregie incolæ eorum finium venerantur, erectum est super basi fascinum. (6) Est enimvero Eleorum ager et cetera ferax et byssum educat felicissime. Cannabem quidem, linum et byssum serunt qui idoneum ad hæc ferenda solum colunt. Sed enim quæ fila ad textrinam usurpant Seres, ea nulla e stirpe sunt, sed hunc in modum oriuntur. Nascitur in eorum terra vermis quem Serem Græci, ipsi Seres longe alio appellant nomine. (7) Magnitudine est id insectum dupla maximi scarabæi, cetera simile est 316araneis quæ sub arboribus texunt; atque etiam pedes habet octo perinde ut araneæ. Hæc animalcula nutriunt Seres in domiciliis æstivo pariter et hiberno tempore ad hanc rem accommodatis, Opus quod faciunt filum est tenuissimum pedibus eorum circumvolutum. (8) Annos ferme quattuor panico alitur, quinto demum (neque enim diutius victurum sciunt) viridem apponunt arundinem, quo pabulo bestiola illa omnium maxime delectatur; eo saturum sagina rumpitur. Educunt inde e visceribus plura staminum volumina. Satis constat Seriam insulam sitam in Rubri maris recessu. (9) Audivi vero qui dicerent, non mare Rubrum, sed Serem amnem insulam illam facere, quomodo et Delta in Ægypto a Nilo, non ab ullo mari circumdari. Talem insulam esse etiam Seriam. Æthiopici generis sunt et hi Seres quos dixi, et quotquot contiguas insulas tenent Abasam et Sacæam; etsi non desunt qui non Æthiopas, sed Scythas Indis permistos esse eos dicant. Sed hæc hactenus.
10. Qua vero in Achaiam ex Elide iter est stadiûm circiter centum et quinquaginta septem, via ad fluvium Larisum ducit. Et hi quidem fines ætate nostra sunt inter Achaicum et Eliacum agrum, Larisus nimirum amnis. Priscis autem temporibus utriusque gentis terminus fuit Araxus promontorium.