← Table of contents
[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ATTICA. (continued 2)

Reading edition

4. Quum jam descenderis, non tamen ad inferiores urbis partes, sed paulo infra propylæa, fontem videas, et illi propinquum Apollinis et Panos fanum in specu, in quo cum Creusa Erechtei filia Apollinem concubuisse fama vulgavit. De Pane vero hæc memoriæ prodita sunt: nuncium ad Lacedæmonios de Persarum in Atticam irruptione Phidippidem missum: hunc, quum rediisset, retulisse, Lacedæmonios minus mature copias educere, quod religione impedirentur 41cum exercitu exire, antequam luna orbem complesset: sibi vero ad Parthenium saltum Panem obvium factum, qui se Atheniensibus pro sua erga eos benevolentia in pugna ad Marathonem præsto futurum pollicitus fuerit. Ex eo nuncio deo honores haberi cœptos. (5) In qua parte est etiam Areopagus (Martis collis): inde autem nomen accepit, quod Mars in eo loco primus capitis causam dixerit. Nam et Halirrhothium ab eo occisum, et qua de causa, ante exposuimus. Sed et postea Oresti de matris cæde judicium constitutum ferunt, exstatque adhuc Minervæ Areæ ara, quam absolutus dicitur dedicasse. Lapides ibidem duo sunt rudes, quibus accusatores et rei insident; alterum Contumeliæ, Impudentiæ alterum vocant. (6) Proxime dearum est ædes, quas Athenienses Semnas (severas), Hesiodus in Theogonia Erinyes nominat. Earum serpentibus esse crinem implicitum, primus omnium finxit Æschylus. Nihil tamen vel harum, vel ceterorum, quæ illic posita sunt, inferorum numinum simulacra quicquam horribile præ se ferunt. Sunt vero Plutonis, Mercurii et Telluris signa: ad quæ rem divinam faciunt quicunque in Areopagi judicio capitis periculo fuerint liberati: sed alii etiam, quum hospites, tum cives. (7) Intra septum Areopagi Œdipi quoque monumentum est, de quo quum sedulo quærerem, ejus ossa Thebis eo deportata comperi. Quæ enim de Œdipi morte Sophocles finxit, Homerus facit quo minus vera fuisse credam: ab eo enim traditum scimus, Mecisteum Thebas profectum, iis ludis, qui ad Œdipi tumulum facti sunt, decertasse.

8. Sunt apud Athenienses etiam alia judicia, sed minus illustria: eorum unum Parabystum (absconsum), alterum Trigonum (triquetrum) nominant. Illud ab obscuro urbis loco, in quo levissimæ prorsus causæ cognoscuntur: hoc a loci forma nomen assumsit. Batrachii vero et Punicei a coloribus in hunc usque diem nomina permansere. Maximum vero omnium, et quo frequentissimi conveniunt, Heliæam vocant. Eorum quæ de cæde sunt unum «ad Palladium» appellant, ubi involuntariæ quoque cædis causæ agitantur. Atque in eo quidem primum Demophontem causam dixisse nemo ambigit: cujus vero is criminis reus fuerit, non satis inter omnes convenit. (9) Diomedem quidem tradunt, Ilio capto, quum in patriam reveheretur, per noctem ad Phalerum appulisse. Ubi quum Argivi, qui cum eo erant, in agrum tanquam hostilem excurrerent, ut qui aliam quam Atticam terram inter tenebras crederent, Demophontem aiunt, et ipsum nescientem Argivorum eam classem esse, ad propulsandas populationes accurrisse. Quumque, aliquot interfectis, Palladio erepto, domum abiret, ab ejus equo Atheniensem hominem, quum parum is prospiceret, subversum elisumque interiisse. Demophontem itaque alii ab ejus, qui interfectus fuerat, propinquis, alii vero ab Argivorum republica reum factum memorant. (10) In Delphinio 42causam dicunt qui se jure occidisse defendunt: quo judicio et Theseus, quum Pallantem ejusque filios res novas molientes interemisset, absolutus est. Ante Theseum autem interfectorem necesse erat exilii causa solum vertere, aut talionis pœnam suscipere. In Prytaneo denique de ferro aliisque inanimis judicium fit: cujus rei hoc initium fuisse arbitror. Erechtheo Athenis regnante, primum bovem sacerdos is, qui Buphonus (bovis occisor) est appellatus, ad Poliei Jovis aram occidit, statimque relicta bipenne e finibus excessit: bipennis judicio absoluta est. Et eum quidem ritum quotannis servant. (11) Dicuntur autem alia quoque inanima sua sponte hominibus justam inflixisse ultionem: et Cambysis acinaces pulcherrimum ac nobilissimum perpetravit facinus. In Piræei maritima parte Phreattys est, ubi rei, si semel elapsi alio implicentur crimine, e navi judicibus in littore consistentibus causam dicunt: ac Teucrum aiunt primum omnium eo se modo Telamoni purgasse, quum de Ajacis cæde culpa vacaret. Et hæc quidem de judiciis commemoravimus eorum causa, quibus ut illa cognoscant curæ est.

CAPUT XXIX.

De nave ad Panathenæorum pompam ducendam constructa — Deliæ navis magnitudine — templis et sepulcris extra urbem in pagis et viis — Academia et Dianæ templo prope illam — sepulchris fortium et illustrium virorum in via ad Academiam.

Non longe ab Areopago navis ostenditur ad Panathenæorum pompam fabricata, qua fortasse major alia facile inveniatur: ea vero, quæ Deli est, omnes, quas ego norim, magnitudine superat; e foris enim ejus novenis eminent remigibus transtra.

2. Athenienses etiam extra urbem in demis sive pagis et in viis passim deorum templa, heroumque et hominum habent sepulcra. Proxime ad urbem Academia est, privati olim hominis ager, nunc gymnasium: in illam descendentibus septum quoddam est Dianæ, et simulacra Optimæ ac Pulcherrimæ: esse vero ea Dianæ cognomina, et ipse conjicio, et Sapphus carmina testantur; sed traditur de iisdem alia quoque fabula, quam sciens præteribo. Est etiam ædes non magna, in quam Bacchi Eleutherensis simulacrum quotannis statis diebus portant. Et tot quidem ipsis ea parte sunt ædes sacræ. (3) Jam vero inter sepulcra primum obtinet locum Thrasybuli Lyci filii, viri Atheniensium omnium, qui ante ipsum fuere quique post ejus ætatem laudabiles, omni laudum genere præstantissimi: de quo, quum nihil nunc necesse sit omnia commemorare, unum tamen, ex quo sit ejus virtus testata, non prætermittam. Is triginta tyrannorum dominatum initio cum sexaginta non amplius sociis, Thebis profectus, evertit, et Atheniensibus diuturnis seditionibus pæne afflictis, compositionis et concordiæ auctor fuit. Hujus primum sepulcrum: alia deinceps sunt Periclis, Chabriæ, et Phormionis. (4) Est etiam suum omnibus Atheniensibus, qui aut navalibus aut terrestribus prœliis mortem oppetiere, monumentum, iis exceptis, qui ad Marathonem ceciderunt. 43Illis enim eodem, quo occubuerunt, loco sepulcra ad virtutis memoriam erecta. Ceteri in via sunt, quæ ad Academiam ducit, sepulti ac pilæ tumulis impositæ cum elogiis nomen cujusque et pagum testantibus. Primi eo loco sepulti sunt quos, quum Thraciam jam omnem ad Drabescum usque occupassent, Edoni de improviso adorti interemerunt: quos etiam fulminibus ictos periisse dicunt. (5) Duces et alii fuerunt, et Leagrus, cui copiæ omnes fuerant commissæ: et Decelensis Sophanes, qui Eurybaten Argivum de quinque in Nemea certaminibus victorem Æginetis opem ferentem occidit. Et hunc quidem extra Græciam tertium exercitum Athenienses misisse constat. Nam Priamo et Trojanis Græci omnes communi consensu bellum intulerunt: Athenienses vero privatim cum Iolao in Sardiniam primum, deinde in Ioniam quæ nunc dicitur, tertio in Thraciam arma promovere. (6) A fronte monumenti columna est, in qua pugnantes equites duo cernuntur, quorum uni Melanopo, alteri Macartato nomen: qui adversus Lacedæmonios et Bœotios dimicantes, in ipsis Eleoniorum et Tanagræorum finibus cecidere. Exstant et Thessalorum equitum tumuli, qui pro vetere amicitia Atheniensibus auxilio venerunt, quum in Atticam Peloponnesii, duce Archidamo, invasissent: ac secundum eos Cretensium sagittariorum: Atheniensium rursus, Clisthenis primum, qui eam tribuum rationem instituit, quæ etiamnum observatur. Equitum deinde eorum, qui occubuerunt in eo prœlio, in quo Thessali cum Atheniensibus periculum adiere. (7) Eodem etiam in loco Cleonæi jacent, qui cum Argivis in Atticam venerant: qua autem de causa venerint, tunc exponam, quum ad Argivorum res descenderit historia. Sunt et eorum Atheniensium ibi tumuli, qui ante Persicum bellum cum Æginetis pugnarunt. Æquitatis autem plenissimum illud populi decretum fuit, quo Athenienses publicæ sepulturæ honorem cum servis communicarunt: eorumque nomina columnis incisa sunt, quo fideliter et strenue dominis eos in prœlio operam suam navasse apparet. Sunt et aĺiorum virorum monumenta, qui diversis in locis pugnantes ceciderunt: probatissimorum quidem ex iis, qui ad Olynthum pugnarunt, et Melesandri, qui navibus adverso Mæandro in superiorem Cariam contendit. (8) Ibidem conditi sunt qui Cassandri bello occubuerunt, et qui ex Argivis tum belli fuerunt socii. Hujus vero societatis cum Argivis hanc fuisse causam tradunt. Sparta terræ motu concussa, Helotes in Ithomen secesserunt. Fecit ea defectio, ut Lacedæmonii et ab aliis et ab Atheniensibus auxilia poscerent. Missi sunt itaque lectissimi viri cum Cimone Miltiadis filio: sed eos Lacedæmonii, quod suspectos haberent, remiserunt. (9) Ubi igitur illi domum rediere, Athenienses ea contumelia graviter commoti, cum Argivis, Lacedæmoniorum hostibus perpetuis, fœdus fecerunt. Postea quum ad Tanagram cum Bœotiis et Lacedæmoniis essent 44Athenienses prœlium commissuri, auxilia illis quidem Argivi miserunt: neque multum abfuit quin ex acie superiores discederent: verum nox, quo minus, utri vicissent, cerni posset, obstitit. Postero deinde die Thessalorum proditione a Lacedæmoniis Athenienses victi sunt. (10) Sed hi quoque mihi recensendi sunt: Apollodorus mercenariorum dux, qui quum Atheniensis esset, ab Arsita ejus Phrygiæ, quæ ad Hellespontum est, satrapa missus, Perinthiorum civitatem, ejus fines Philippo cum exercitu ingresso, servavit. Hic igitur illic sepultus est: item Eubulus Spinthari filius: alii etiam viri, quorum virtuti fortuna fuit iniquior. Eorum enim alii, quum in Lacharem tyrannum conjurassent, alii vero, quum de ejiciendo ex Piræeo Macedonum præsidio consilia iniissent, priusquam negotium conficerent, consciorum indicio oppressi sunt. (11) Siti etiam ibi sunt qui ad Corinthum ceciderunt: ubi maxime declaravit deus, quemadmodum in Leuctrica pugna iterum, eos, qui a Græcis viri fortes appellantur, sine fortuna nihil esse: nam Lacedæmonii, qui Corinthios ante, Athenienses, Argivos, et Bœotios armis domuerant, ad Leuctra tam ingenti clade a solis Bœotiis afflicti sunt. Post eorum tumulos, qui ad Corinthum periere, columnam unam multis erectam esse, inscripti elegi testantur: hos enim in Eubœa, et in Chio, illos in extremis continentis Asiæ finibus, alios in Sicilia cecidisse indicant. (12) Duces etiam adscripti sunt præter Niciam; et Platæenses milites una cum oppidanis. Niciam quidem præteritum non aliam ob causam, quam quæ a Philisto proditur, crediderim. Scribit enim ille, Demosthenem in deditione facienda se unum excepisse; ac quum in hostium potestatem veniret, sibi ipsi manus consciscere conatum: Niciam vero ultro deditionem fecisse; eamque ob rem nomen ejus in columna inscriptum non est, quod, se quum hostibus ultro dedisset, quod imperatore ac forti viro dignum esset, non fecerat. (13) Sunt in alia columna inscripti qui in Thracia et ad Megara pugnarunt; quique cum Alcibiade fuerunt, quum ejus auctoritatem secuti Arcades, qui Mantineam tenent, et Elei a Lacedæmoniis defecissent; et qui ante Demosthenis in Siciliam adventum Syracusanos vicerunt. Sepulcra etiam eorum visuntur, qui ad Hellespontum navali prœlio conflixerunt, et qui steterunt contra Macedonas in Chæronea, quique sub Cleone ad Amphipolim meruerunt. Ad hos, qui ad Delium in Tanagræorum finibus ceciderunt, et quos in Thessaliam Leosthenes duxit, et qui cum Cimone in Cyprum navigarunt: illi etiam, qui Olympiodorum secuti, tredecim non amplius viri, præsidium ejecerunt. (14) Ferunt Athenienses, Romanis aliquando se finitimum quoddam bellum gerentibus auxilia non sane magna misisse: triremes etiam quinque Atticas posterius navali prœlio contra Carthaginienses interfuisse. Sua igitur iis etiam militibus sunt monumenta. Tolmidæ vero, et militum ejus res gestas, quoque modo interierint, superius exposuimus: eorum etiam, si quis forte id nosse aveat, in eadem via sepulcra sunt. Siti præterea illic sunt, quorum magnum exstiti 45Cimone duce facinus, eodem die hostes ad Eurymedontem terrestri prœlio navalique superantium. (15) Conon exinde, et Timotheus ibidem sepulti: qui post Miltiadem et Cimonem primi, pater et filius, res magnas et præclaras gesserunt. Conditi ibi etiam sunt Zeno Mnaseæ filius, Chrysippus Solensis, Nicias Nicomedis filius, in pingendis animalibus ætatis suæ longe præstantissimus: Harmodius et Aristogiton, qui Pisistrati filium Hipparchum occiderunt. Oratores vero Ephialtes, qui Areopagi instituta, ut qui maxime, pervertit; et Lycurgus Lycophronis filius, (16) qui in cogenda in publicum ærarium pecunia Periclem Xanthippi filium superavit talentis sexies mille et quingentis (?): idemque ad Minervæ pompas ornamenta multa, et aureas Victorias comparavit, ac virginibus centum mundum, ad belli autem usus scuta et jacula, et quadringentas ad navales pugnas triremes. Inter opera vero, quæ exædificavit, theatrum est, quod quum alii inchoatum reliquissent, ipse absolvit: ac dum reipublicæ præesset, navale in Piræeo, et ad Lyceum quod dicitur gymnasium erexit. Atque opera quidem ex auro et argento confecta Lachares tyrannus sustulit: ædificia ad nostram ætatem permanent.

CAPUT XXX.

De dæmonis ᾿Aντέρως dicti ara in urbe — cursu cum facibus ad aram Promethei — aliis aris in Academia — Platonis monumento — Cycno — turri Timonis — aliis memorandis in hac urbis regione.

In primo Academiæ aditu Amoris est ara cum inscriptione: Charmum Atheniensium primum Amori dedicasse. Eam vero aram, quæ intra urbem est, quam appellant Anterotis, inquilinorum donum fuisse dicunt, ac dedicationis hujusmodi causam exstitisse: Meles Atheniensis amatorem suum Timagoram inquilinum hominem fastidiens, ut de summo saxo se præcipitem abjiceret, jussit. Timagoras, qui semper omnia, quæ puer imperaret, facienda putasset, animam etiam ipsam facile profudit: unde enim jussus erat, se præcipitem dedit. Meletem vero re cognita adeo pœnituit, ut ex eodem se ipsum etiam de saxo dejiceret atque ita periret. Ex eo ab inquilinis, ut Anteros genius, Timagoræ Amoris vindex, coleretur, institutum. (2) In Academia Promethei ara est; a qua homines in urbem accensas lampades præferentes currunt. In eo autem certamen est, ut in cursu accensæ conserventur. Cujus enim fax exstincta fuerit, is victoria successori cedit: eademque ratione ille tertio. Quod si nulli ardentem perferre licitum fuerit, palma in medio relinquitur. Est etiam Musarum ara, Mercurii alia; interius Minervæ; etiam Herculis aram fecerunt. Olea inter hæc spectatur, quæ secunda fertur prodiisse. (3) Non longe ab Academia Platonis est monumentum, cui futuram in philosophiæ studio præstantiam divinitus significatam tradunt, hoc modo: Socratem enim ea nocte, quam dies ille est consecutus, quo se Plato in ejus disciplinam tradidit, vidisse per quietem, 46cygnum sibi in sinum advolasse. Cygnum autem canoram maxime avem esse, vulgo creditur. Cygnum enim Ligurum, qui in Gallia Transpadana sunt, regem musicæ laude clarum fuisse memorant, eumque, quum decessisset, ab Apolline in sui nominis avem mutatum. Ego vero, apud Ligures regnasse in musicis sollertem hominem, ut credam, facile adduci possum: sed hominem in avem mutatum, minime fide dignum videri potest. (4) In hac agri parte Timonis eminet turris, illius nempe, qui solus dixit, felicitatis compotem esse non posse qui hominum aliorum consuetudinem non defugiat. Ostenditur etiam locus, quem Colonum Equestrem appellant: in quam Atticæ partem Œdipum primum venisse ferunt, qui de eo diversa ab Homeri carminibus memoriæ prodiderunt: sed produnt ita. Ibi et Equestris Neptuni et Equestris Minervæ aras, ac Pirithoi, Thesei Œdipi, Adrasti, videas sacella. Lucum autem Neptuni ac templum Antigonus, quum incursionem faceret, incendit, alias quoque Atticam exercitu depopulatus.

CAPUT XXXI.

De memorandis in parvis Atticæ pagis — Hyperboreorum primitiis — Diana, unde Colænis et Amarysia dicta.

Parvi Atticæ demi sive pagi, uti fors tulit, incolis frequentati, singuli, hæc nobis, quæ literis mandemus, præbent. Apud Alimusios Cereris Legiferæ et Proserpinæ fanum est. In Zostere prope mare Minervæ, Apollinis, Dianæ et Latonæ templa sunt: ac Latonam quidem hic peperisse negant: sed quum non longe pariundi tempus abesset, zonam ibi solvisse dicunt: inde loco nomen inditum. Prospaltii et ipsi Cereris et Proserpinæ ædem habent: Anagyrasii Matris Deûm delubrum. Apud Cephalenses Castores præcipua quadam coluntur religione: magni enim dii ab iis appellantur. (2) In Prasiensibus Apollinis est templum, quo Hyperboreorum primitias mitti tradunt. Eas enim Hyperborei Arimaspis committere feruntur, Arimaspi Issedonibus: ab iis acceptas Scythæ Sinopen, inde ad Prasienses Græci deportare: eas denique Delon Athenienses mittere. Absconditæ illæ quidem in triticea stipula esse dicuntur, neque a quoquam cognosci. Apud eosdem Prasienses Erysichthonis monumentum est, qui quum e Delo, quo cum sacris iverat, domum reveheretur, in ipso navigationis cursu e vita decessit. (3) Cranaum vero Atheniensium regem ab Amphictyone genero regno pulsum, ante diximus. Confugientem illum quidem cum suis partibus ad Lamptrenses diem suum obiisse, et eodem in loco sepultum tradunt. Cranai certe monumentum in Lamptrensibus etiamnum exstat. Ionis quoque Xuthi filii (in Attica enim is habitavit, et in bello adversus Eleusinios Atheniensium dux fuit) in eo Atticæ pago cui Potami nomen, tumulus est. Et hæc quidem vulgata. (4) Phlyenses vero Apollinis Dionysodoti et Dianæ Selasphori (Luciferæ) aras ostendunt, Bacchi Anthii (Floridi), 47Ismenidum Nympharum, et Telluris, quam magnam deam appellant. In altero vero templo, Cereris Anesidoræ (dona summittentis), Jovis Ctesii (Penatis), Minervæ Tithrones, et Proserpinæ Primigeniæ, et dearum quas nuncupant Semnas (Severas, Eumenidum). Myrrhinunte Colænidis est signum antiquum. Athmonenses Amarysiam Dianam colunt: (5) de qua percunctatus, neminem ex interpretibus monumentorum nancisci potui, qui liquidam ejus nominis causam explicaret. Quantum vero ipse conjectura assequor, Amarynthus Eubœæ oppidum est; ibi Amarysia Diana colitur: et ipsi etiam Athenienses Amarysiæ Dianæ festum diem agitant nihilo quam Eubœenses minore celebritate. Inde igitur ad Athmonenses nomen manasse crediderim. Colænidem vero, quæ Myrrhinunte est, a Colæno dictam existimo. Diximus autem et alibi, in Atticæ pagis multos esse, qui Athenis ante Cecropem regnatum affirment. Colænus itaque, ut Myrrhinusii dicunt, nomen est viri qui ante Cecropem in Attica rex fuit. (6) Est et Acharnæ Atticæ pagus. Hi Agyieum (Viarium) Apollinem, et Herculem venerantur, et iidem Minervæ Hygieæ (Sospitæ) aram habent. Equestrem quoque Minervam, et Melpomenum (Canentem) cognomine Bacchum vocant, eundemque deum Cissum (Cissea? Hedereum) eo enim primum in loco hederæ plantam visam tradunt.

CAPUT XXXII.

De montibus Atticæ ac signis arisque deorum in iis — Marathone pago et memorandis in eo — fonte ibi Macaria.

Montes in Attica sunt, Pentelicus, ubi lapicidinæ: Parnes, qui aprorum et ursorum venatoribus copiam præbet: Hymettus pastiones habet apibus omnium aptissimas, quæque solis cedunt Alazonum pascuis. Apud Alazones certe adeo mansuetæ sunt apes, ut cum aliis una pabulatum exeant, ac libere vagentur, quippe quæ alvearibus nullis contineantur: passim vero opus faciunt, illudque ita concretum, ut mel a cera nequeas sejungere. Hæc quidem ita se habent. (2) Deorum quoque signa in Atticæ montibus sunt. In Pentelico Minervæ: in Hymetto Hymetti Jovis statua est, Ombrii (Pluvii) etiam Jovis, et Apollinis Proopsii (Præsagi) aræ: in Parnethe Parnethius Juppiter ex ære, et Semalei Jovis ara. Est item ara ibidem alia, ad quam Jovi, quem modo Pluvium modo Apemium (Innoxium) appellant, rem divinam faciunt. Anchesmus etiam mons est non sane magnus, et Jovis Anchesmii signum.

3. Sed antequam ad insulas stilum convertam, quæ ad Atticæ pagos pertinent, rursus persequar. Marathon pagus pari spatio ab Athenis abest et Carysto Eubœæ oppido. Ad hanc Atticæ partem Persæ primum appulerunt: ac prœlio fusi, non paucas in ipsa fuga naves amiserunt. In prato tumulus est Atheniensium, qui in pugna ceciderunt: et ex eo pilæ eminent, in quibus cæsorum nomina et tribus inscriptæ sunt. Alter erectus est Platæensibus Bœotis et servis: tunc enim primum servi stipendia fecerunt. (4) Seorsum vero monumentum est Miltiadis Cimonis 48filii: cujus virtuti quum non satis secunda fortuna, dum Paron obsideret, respondisset, non ita multo post, quam ab Atheniensibus damnatus est, e vita decessit. In his campis audiuntur singulis noctibus equorum hinnitus, et pugnantium etiam virorum species cernuntur. Atque hæc quidem qui de industria distincte auditum spectatumve venerunt, male multati omnes abierunt; is vero, qui fortuito id animadverterint, ex ira numinum nihil omnino triste accidit. Honorem Marathonii et illis habent, qui in pugna occubuerunt, heroasque eos appellant, et Marathoni, a quo est pago nomen, et Herculi, cujus sacra se primos Græcorum instituisse dictitant. (5) Accidit autem ut in ea pugna (ut illi memorant) vir quidam specie atque habitu agresti opem tulerit: qui quum ex barbaris quamplurimos aratro interemisset, repente evanuit: neque vero quærentibus, quisnam ille fuisset, Atheniensibus aliud respondit oraculum, quam ut Echetlæum (Stivarium) heroem colerent. E candido vero lapide eo in loco tropæum erexerunt. Ac Persæ quidem ut humarentur, se curasse dicunt Athenienses: quod semper pium esse existimarint mortuos terræ mandare. Verum ego neque aggerem ullum, nec aliud sepulturæ vestigium offendi. Eos itaque suspicari possum in foveam quampiam, ut fors tulit, abjectos. (6) In Marathone Macaria fons est, de quo hæc memoriæ prodita sunt: Herculem, quum e Tirynthe Eurystheum fugeret, ad Ceycem Trachiniorum regem, amicum sibi hominem, venisse: quumque ex hominum consortio excessisset Hercules, Eurystheum ejus sibi liberos tradi postulasse: Trachinium vero Athenas eos misisse, memorantem et suam imbecillitatem, et quod Theseus non impar esset ulciscendis. Quum igitur liberi illi supplicum habitu venissent, Peloponnesiis in causa erant ut Atheniensibus tunc primum bellum inferrent, quod Theseus petenti Eurystheo pueros dedere recusasset. Dicunt autem Athenienses oraculum monuisse, victoriam in spe fore, si se unus ex Herculis liberis ultro devovisset. Ibi Macariam, Herculis ex Deianira filiam, quum sibi mortem conscivisset, et victoriæ compotes Athenienses fecisse, et fonti nomen dedisse. (7) Est etiam in Marathone lacus, magna ex parte cœnosus: in quem per viarum errorem fugientes Persas irruisse, et quamplurimos in ipsa fugæ trepidatione cæsos dicunt. Supra eum lacum lapidea præsepia Artaphernis equorum sunt, et in saxo tabernaculi vestigia. E lacu amnis effluit: ad cujus caput aquæ pecori aptissimæ sunt; non longe vero a mari salsæ et marinis piscibus refertissimæ. Modico a campis intervallo mons est Panis: in quo hæc sunt, quæ spectentur, dignissima: specus, cujus est ingressus perangustus: ubi vero penetraris, et cellas videas et lavacra, caprarum etiam stabulum, quod Panos appellant: sunt saxa, caprarum propemodum forma.

49

CAPUT XXXIII.

De pago Braurone et Dianæ Tauricæ signo — pago Rhamnunte et Nemesi Rhamnusia — Æthiopum variis gentibus et Atlante monte — Nemesis signo non alato et reliquis in ejus basi signis.

A Marathone non multum abest Brauron: quo Iphigeniam Agamemnonis filiam cum Taurica Diana primum appulisse, eaque ibi relicta, Athenas, et deinde Argos venisse perhibent. Eo quidem in loco vetus est Dianæ signum. Qui vero e barbaris populis Tauricæ Dianæ signum habeant, sententiam ea de re meam in alia historiæ parte exponam. (2) A Marathone stadia ferme sexaginta Oropum versus per litus progressis Rhamnus occurrit: hominibus ibi domicilia sunt ad mare; paululum vero a mari adscendentibus occurrit fanum Nemesis. Hæc se deorum una maxime insolentioribus hominibus implacabilem præbet: et ejusdem iram etiam barbaros, qui ad Marathonem escensionem fecerant, afflictos putant. Quum enim Athenas facile se capturos opinarentur, Parium marmor, ac si hostem jam vicissent, tropæi erigendi causa secum ferebant. (3) Ex eo Phidias Nemesis signum fecit: in cujus capite corona cervos habet, et Victoriæ sigilla: ipsa læva fraxini ramum, dextera phialam tenet. In phiala Æthiopes cælati sunt: de quibus Æthiopibus neque, quid ipse conjiciam, habeo, neque eorum tamen, qui se rem intelligere profitentur, opinioni assentior: eos in phiala factos ad Oceanum amnem significandum: ad ipsum enim Æthiopas accolere, et eundem Nemesis patrem esse. (4) Nam ad Oceanum, non sane flumen, sed extremum mare, quo navibus scilicet pervadi possit, accolunt Hispani et Galli: et in eo Britannia insula est. At Æthiopum supra Syenen ad mare Rubrum extremi habitant Ichthyophagi (populi piscibus vescentes): a quibus sinus is, quem circumquaque tenent, Ichthyophagus appellatur. Hominum vero justissimi Meroen et campos, qui Æthiopici vocantur, incolunt. Mensam hi Solis ostentant: sed neque mare, neque flumen omnino aliud quam Nilum habent. (5) Sunt et alii Mauris finitimi Æthiopes, ad Nasamonas usque pertinentes. Nasamones enim, quos Atlantas Herodotus nominat, illi autem, qui orbis terræ spatia nosse profitentur, Lixitas appellant, Libyum extremi Atlantem accolunt: serunt autem omnino nihil, sed agrestium tantum vitium fructu aluntur. Verum neque hi Æthiopes, neque Nasamones, ullos habent amnes: quæ enim Atlanti vicina est aqua, etsi in alveos tres discedit, nullus tamen ex hisce in modum justi fluminis crescit, sed quicquid aquæ exstitit, statim arena absorbet. Ita Æthiopes fluvii nullius aut Oceani accolæ sunt. (6) Et aqua quidem, quæ ex Atlante descendit, turbulenta est, circaque ejus fontes crocodili gignuntur nihilo bicubitalibus minores: qui ubi propius homines accedere senserint, in fontem se demergunt. Quæ res effecit ut non pauci suspicarentur, ab hac ipsa aqua e mediis 50arenis emergente Nilum Ægyptiis oriri. Atlas autem mons adeo celsus est, ut vertice cœlum tangere dicatur: inaccessus ille quidem, viam undique aquis et arborum crebritate intercludente. Ab eo itaque duntaxat parte, quæ Nasamonas spectat, cognoscitur: ad martimam enim ejus oram neminem adhuc navibus accessisse comperimus. (7) Sed ut, unde digressa est, redeat oratio, Nemesis neque hoc, neque aliud vetus signum alas habet. Apud Smyrnæos vero, quæ maxima cum religione coluntur signa, alas habere postea animadverti. Cujus rei eam esse causam suspicor, quod ejus numen ad amatores maxime pertineat: idcirco ei, ut Cupidini, alas addunt. Nunc jam, ea quæ in signi basi sunt, exponam, si unum prius, quo res tota clarior fiat, explicavero. Helenæ matrem fuisse Nemesin, Græci dicunt, Ledam vero nutricem; patrem autem Helenæ similiter omnes Jovem, non Tyndarum perhibent. (8) Quæ quum Phidias nosset, Ledam ea specie fecit, ut Helenam ad Nemesin adducere videatur. Addidit Tyndarum et filios, hominem præterea cum equo assistentem, quem Equitem appellant. Adsunt Agamemnon, Menelaus et Pyrrhus Achillis filius, qui primus Hermionen Helenæ filiam in matrimonium duxit. Orestes vero ob impium in matrem facinus præteritus est: quem tamen Hermione nunquam deseruit, quum filium etiam ei peperisset. In basi deinceps est, quem Epochum dicunt, et alter item adolescens: de quibus aliud accepi nihil, nisi eos Œnoes fratres fuisse, a qua est pago illi nomen.

CAPUT XXXIV.

De Oropo urbe — Amphiarai templo, cultu et aliis ad eum pertinentibus.

Oropium autem agrum, qui medius est inter Atticam et Tanagræos, olim tenebant Bœoti: ætate nostra in Atheniensium potestate est. Nam quum omni tempore Athenienses de eo dimicassent, non ante potiti sunt, quam eum a Philippo, quum Thebas ille expugnasset, acceperunt. Urbs quidem ipsa, cui Oropus nomen, ad mare sita est, nihil vero historia dignum præ se fert. Ab ea circiter duodecim stadia Amphiarai templum abest. (2) Amphiaraum Thebis fugientem cum curru absorptum terræ hiatu ferunt. Sunt tamen qui id accidisse dicant in via, qua Thebis Chalcidem iter est, qui locus Harma (currus) dicitur. In deorum vero numerum Amphiaraum primi omnium Oropii retulerunt, quos deinde reliqui Græci secuti sunt. Possum etiam alios recensere, quibus, quum homines ante fuissent, Græci divinos honores habuerunt, aliis etiam urbes dedicatæ sunt, ut Elæûs in Chersoneso Protesilao, in Bœotia Lebadea Trophonio: apud Oropios templum Amphiarao et eidem e candido lapide signum est. (3) Ara quidem ejus in partes distributa est: quarum una Herculi, Jovi et Apollini Pæoni: altera heroibus, eorumque uxoribus: sacrata tertia Vestæ, Mercurio, Amphiarao et Amphilochi filiis (nam Alcmæon propter Eriphyles 51cædem in nullam aut Amphiarai aut Amphilochi honorum partem receptus est): at quarta aræ pars Veneri, Panaceæ, Iasoi, Hygieæ, Minervæ Pæoniæ: quinta Nymphis, Pani, Acheloo et Cephiso amnibus sacra est. Amphilocho in ipsa urbe apud Athenienses ara sua est; in Ciliciæ vero urbe Mallo ejusdem oraculum, quod omnium est, quæ ætate mea exstant, minime fallax. (4) Est etiam apud Oropios fons templo propinquus, quem Amphiarai nuncupant, in quem neque divinam rem faciunt, neque aut ad lustrandum, aut ad manus lavandas, aqua ea uti fas putant: sed qui morbo oraculi monitu levati fuerint, signatum aurum argentumve more majorum in fontem abjiciunt. Hinc enim jam deum Amphiaraum ascendisse tradunt. Iophon autem Gnosius, vatum oracula heroicis versibus exposuit dixitque Amphiaraum consulentibus Argivis, quum Thebas profecturi essent, responsum dedisse. Isti versus habebant quod multitudinem mirifice alliceret. Præter eos vero, quos Apollinis afflatu futura prædixisse antiquitas testata est, nemo omnino fatidicus fuit: nam reliqui aut somniorum interpretes fuere, aut avium volatus et exta inspiciendi peritiam profitebantur. (5) Amphiaraum igitur conjectandis somniis in primis sollertem fuisse suspicor. Constat enim, illum, somniorum divinatione tradita, tum demum in deorum numerum relatum. Consulendi quidem causa qui accedunt, lustrantur omnes. Pro piaculo res divina est: quam quum Amphiarao ipsi faciunt, tum ceteris, quibus * nomina. His ante peractis arietem immolant; cujus substrata pelle, dormientes nocturna visa exspectant.

CAPUT XXXV.

De insulis Atticæ, Patrocli, Helena, Salamine — memorandis in Salamine — Ajace ejusque corporis magnitudine — aliis grandium corporum ossibus — Geryone et Hyllo.

Insulæ terræ Atticæ non longe ab ipso litore distant. Earum una Patrocli dicitur: de qua jam exposui. Altera supra Sunium est, ad lævam in Atticam navigantibus: ad quam post Ilii eversionem Helenam appulisse ferunt, et idcirco Helenen appellatam. (2) Salamis e regione Eleusinis sita, ad Megarici etiam agri fines pertinet. Primum autem * nomen insulæ imposuisse hunc (Cychreum) a matre Salamine Asopi filia: Æginetas postea in eam a Telamone deductos: traditam postea Atheniensibus a Philæo, Eurysacis filio, Ajacis nepote, quum ab ipsis fuisset civitate donatus. Salaminios vero multis post annis Athenienses eo nomine damnatos, quod dissimulanter male rem geri concupissent, dum bellum cum Cassandro gereretur, et in Macedonas propenso animo fuissent, urbe deleta, e suis sedibus ejecerunt. Ascetaden etiam, qui prætor insulam obtinuerat, capitis damnarunt, ac jurejurando ejus proditionis memoriam Salaminiis apud se fore sempiternam sanxerunt. (3) Spectantur hac etiamnum ætate fori ruinæ, et Ajacis templum cum statua ex ebeno. Decreti quidem Ajaci 52et Eurysaci ejus filio ab Atheniensibus honores adhuc manent: et Eurysacis etiam Athenis ara est. Ostenditur Salamine non longe a portu saxum, super quo Telamonem consedisse aiunt, quum navem, qua Aulidem filii ad Græcorum classem vecti sunt, oculis prosequeretur. (4) Tradunt incolæ, post Ajacis interitum apud se primum florem enatum, candidum, rubentem modice, lilio quum ceteris partibus tum foliis minorem, inscriptum vero iisdem, quibus hyacinthum, literis. Audivi quidem, quæ Æoles, qui Ilium post tenuerunt, de armorum judicio produnt, post Ulyssis naufragium arma ad Ajacis sepulcrum delata. (5) De Ajacis vero magnitudine narravit mihi Mysus quidam, sepulcrum ejus, qua parte ad litus conversum est, maris alluvione multo aditu facilius effectum. Inde vero, aiebat, de Ajacis magnitudine me conjecturam capere posse, quod genuum vertebræ, quas molas medici appellant, disci instar essent ejus, quo athletæ ii, qui sunt quinquertiones appellati, utuntur. Equidem Gallorum, qui in extremis partibus habitant, finitimi desertis præ nimio frigore regionibus, quos Cabares nominant, nihil sum magnitudinem admiratus: neque enim apud eos cadavera videas major iis, quæ ostendunt Ægyptii. Quæ vero admiratione digna mihi visa sunt, ea commemorare non gravabor. (6) Apud Magnesios, qui ad Lethæum sunt, quidam fuit Protophanes, qui de pancratio et lucta eadem die in Olympia victor est renunciatus. In hujus sepulcrum aliquando latrones prædæ spe ducti penetrarunt: post illos alii, ut cadaver duntaxat spectarent. Ejus costæ non discretæ fuerunt: sed pro illis continens os habuit ab humeris ad eas costas, quas medici nothas nuncupant. Apud Milesios vero ante ipsam urbem est Lade insula. Ea rursus in parvas scinditur insulas, quarum alteram Asterii dicunt, quod fuerit in ea sepultus Asterius Anactis filius: Anactem autem Terræ filium fuisse tradunt: cadaver ejus nihilo est decem cubitis brevius. (7) Quod vero mihi magnæ fuit admirationi, in superiori Lydia non magna urbs est Temeni porta. Ibi, ambeso tempestatibus sepulcro, ossa detecta sunt, quæ nisi humanorum ossium figuram retinuissent, propter magnitudinem nemo ea hominis fuisse, ut crederet, adduci facile potuisset. In vulgus repente sermo manavit, Geryonæ illud cadaver esse Chrysaoris filii: soliumque ejus fuisse, quod in montis fragmento excisum cernebatur, torrentemque Oceanum appellari aiebant: addebant etiam, agricolas boum cornua sæpe inter arandum eruisse, quod scilicet Geryonem eximia specie boves aluisse fama vulgasset. (8) Quorum opinioni quum ego neutiquam assentirer, Gadibus habitasse Geryonem demonstrabam, neque ullum ejus monumentum exstare, arborem tantum ostendi, cujus admodum esset varia species. Ibi e Lydis antiquitatis periti homines, quæ vere narrentur, disseruerunt: Hylli cadaver illud esse: fuisse vero Hyllum Terræ filium, a quo regionis fluvius nomen acceperit: 53et Herculem propter Omphales olim consuetudinem filium de fluminis nomine appellasse.

CAPUT XXXVI.

De aliis in Salamine memorandis — insula Psyttalia — monumentis in via sacra versus Eleusinem — Anthemocrito — Sciro vate — Cephisodoro — bello Atheniensium contra Philippum Demetrii filium.

Salamine (ut, unde fueram digressus, redeam) Dianæ templum est, et tropæum in memoriam ejus victoriæ, cujus Themistocles Neoclis filius Græcis omnibus auctor fuit. Erectum Cychreo etiam templum. Commisso enim cum Persis prœlio, draconem inter naves conspectum memorant: de quo Atheniensibus Cychreum fuisse heroem Apollo respondit. (2) Ante Salaminem insula est, cui Psyttalia nomen: in eam ex Persarum exercitu quadringentos descendisse proditum est; deleta vero Xerxis classe, quum eodem Græci transmisissent, etiam hos ad internecionem cæsos. Signum in insula nullum quidem exstat arte expolitum: Panos tantum quædam statuæ sunt ut fors ferebat confectæ.

3. Qua Eleusinem Athenis iter est, per eam viam, quam sacram appellant, Anthemocriti monumentum conspicitur: quem per summum nefas Megarenses occidere, quum caduceator edictum missus fuisset, ne porro terram colerent. Sed in hunc usque diem læsi numinis pœnas dederunt. Solos enim ex omnibus Græcis ne Adrianus quidem Imperator sublevavit. (4) Post Anthemocriti cippum Molossi tumulus est: cui imperium Athenienses decrevere, quum in Eubœam Plutarcho auxilia mittenda censuerunt. Vicus prope est, cui Scirum nomen. Appellationis hujusmodi causa prodita est. Dum Eleusinii bellum cum Erechtheo gererent, vate usi sunt Dodonæo, cui Sciro nomen. Is Sciradis Minervæ vetustum templum in Phalero dedicavit, quumque in pugna cecidisset, sepultus est non longe a torrenti amne. Locus itaque et amnis ab heroe nomen habent. (5) Prope Cephisodori monumentum structum est: qui quum populo præesset, Philippo Demetrii filio Macedonum regi vehementer restitit: et cum Atheniensibus Mysorum regem Attalum, et Ægyptiorum Ptolemæum, ex liberis vero gentibus Ætolos ac insularum incolas Rhodios et Cretenses amicitia et societate conjunxit. (6) Verum quum e Mysia, Ægypto et Creta plerumque serius auxilia mitterentur, ac Rhodii, qui alias quam navales copias non haberent, contra gravem Macedonum armaturam parvo omnino essent præsidio futuri, tunc Cephisodorus cum aliis Atheniensium in Italiam nave vectus, a Romanis auxilia impetravit. Ii vero exercitu et imperatore misso Philippi et Macedonum vires adeo fregerunt, ut non multo post Perseum Philippi filium non regno tantum ejecerint, sed captivum etiam Romam pertraxerint. Fuit Philippus Demetrii filius: qui Demetrius primus ex hac familia, quemadmodum ante exposui, Alexandro 54Cassandri filio interfecto, Macedoniæ regnum obtinuit.

CAPUT XXXVII.

De aliis monumentis clarorum virorum ad Viam sacram — Acestio — Phytalo — de memorandis trans Cephisum — templo Cyamitæ — Harpalo — Apollinis templo — Cephalo ejusque posteris.

Secundum Cephisodori Heliodori Haliensis (?) sepulcrum est: cujus pictam imaginem et in magno Minervæ templo videas. Sepultus ibidem est Themistocles Poliarchi filius, Themistoclis ejus pronepos, qui navale prœlium cum Xerxe commisit. Hujus quidem posteros, præter Acestium, reliquos commemorare omittam. Hæc Acestium Xenoclis, Sophoclis filii, Leontis nepotis, filia fuit, ac vivens suos omnes a Leonte proavo daduchos vidit: etiam eodem sacerdotio honestatos, Sophoclem fratrem, Themistoclem deinde maritum, et eo mortuo Theophrastum filium. Atque illa quidem ejusmodi fortuna usa est. (2) Longius progressis Lacii herois lucus in conspectu est, et Laciadarum ab eo nominatus pagus. Nicoclis etiam Tarentini monumentum est, cujus supra omnes citharœdos celebre nomen fuit. Est eodem in loco ara Zephyro erecta, Cereri et Proserpinæ templa: quibus cum Minerva et Neptuno communes honores habentur. In hac ipsa regione a Phytalo aiunt Cererem hospitio acceptam, eique fici stirpe donata gratiam relatam. Id versus testantur in Phytali sepulcro incisi:

Hic Cererem tectis Phytalus susceperat heros,

cui primum sacri largita est semina pomi,

quam mortale genus ficum vocat. Illius ergo

muneris æterno hic Phytali gens floret honore.

(3) Priusquam Cephisum amnem transeas, Theodori monumentum est, cui in tragœdia agenda primas ætas sua detulit. Juxta fluvium simulacra sunt alterum Mnesimaches, alterum filii, Cephiso crinem suum detondentis. Fuisse vero patrium Græcis omnibus, crinem fluminibus tondere, ex iis Homeri versibus conjicias, in quibus est, Peleum Sperchio pro felici Achillis a Troja reditu crinem suum vovisse.

4. Trans Cephisum Milichii Jovis vetus ara est: ad quam Theseus a Phytali posteris de cæde purgatus dicitur, quum et alios latrones, et Sinin a Pittheo sibi propinquum occidisset. Sepulcra ibidem sunt: Theodectis Phaselitæ, et Mnesithei, quem medendi arte claruisse accepimus, ac signa multa dedicasse, atque ex iis Iaccho unum. In ipsa via ædes non magna visitur: Cyamitæ (Fabarii) templum appellant. Compertum autem non habeo, fabarumne hic sationem primus docuerit, an vero heroum alicui sit id nominis tributum neque enim fabarum inventum Cereri adscribere possunt. Qui vel initiis illis, quæ Eleusine fiunt, interfuerint, vel ea, quæ Orphica appellantur, legerint, 55facile id, quod dico, intelligent. (5) Monumenta et magnitudine et operis magnificentia præstantia sunt, alterum Rhodii cujusdam viri qui se Athenas contulit: alterum Harpalus Macedo excitavit, is qui Alexandrum fugiens ex Asia in Europam classe trajecit; quumque Athenas venisset, ab Atheniensibus captus, corruptis quum aliis, tum ipsius Alexandri amicis, periculum effugit. Sed is ante Pythonicen uxorem duxerat, cujus neque genus neque patriam novi: tantum scio, Athenis eam et Corinthi corpus vulgasse. Eam vero tam perdite amavit Harpalus, ut mortuæ monumentum posuerit, omnium, quæ in Græcia sunt, veterum operum, quod spectetur, dignissimum. (6) Templum etiam ibi spectes, in quo Cereris, Proserpinæ, Minervæ et Apollinis signa sunt. Ab initio fuit ædes uni Apollini dicata. Cephalum enim aiunt Deionis filium cum Amphitryone primum ad Teleboas, in eam insulam, quæ nunc de ipsius nomine Cephallenia dicitur, profectum: nam Thebas ante, Athenis ob Procridis uxoris cædem exul, migrarat. Ejus Cephali posteros, decem jam exactis ætatibus, Chalcinum et Dætum, quum Delphos navigassent, ac deum de reditu in antiquam patriam consuluissent, (7) responsum accepisse, ut in Atticam reversi, quo in loco humi currentem triremem vidissent, ibi Apollini rem divinam facerent. Quum itaque ad montem, quem Pœcilum appellant, appropinquassent, draconem offendisse celeri se lapsu in latebras demittentem: ibi eos rem divinam Apollini fecisse, ac mox ab Atheniensibus in civitatem receptos. Post hoc templum Veneris ædes est: cujus in fronte paries exstructus est e rudi lapide, opere tamen insigni.

CAPUT XXXVIII.

De Rhitis alveis — Crocone — Eumolpo — Celeo ejusque filiabus — Ceryce — Zarece — memorandis apud Eleusinios — Rario campo — Eleusine heroe — Platæensi agro et Eleutherensibus — Antiope ejusque liberis.

Jam alvei, qui Rhiti appellantur, solo cursu fluminibus similes sunt: nam eorum aqua maris saporem refert. Quæ res alicui fortasse persuaserit, e Chalcidico eos Euripo manantes e terra in depressius mare delabi. Rhetos quidem Cereri ac Prosperinæ sacros esse tradunt: neque eos, qui in illis nascuntur, pisces cuiquam licet præterquam sacerdotibus capere. Atque hi quidem veteres Eleusinii sunt et Attici agri fines, uti accepi. (2) Agrum vero, qui trans Rhetos est, primus tenuisse dicitur Crocon; et locus ille Croconis nunc etiam Regia appellatur. Cum hoc Crocone Celei filiam Sæsaram nuptam fuisse, Athenienses memorant, neque tamen hæc omnes, sed ii tantummodo, qui e Scambonidarum sunt pago. Croconis tamen sepulcrum invenire nunquam potui. Eumolpi vero tumulum et Eleusinii et Athenienses agnoscunt. Venisse Eumolpum istum e Thracia, filiumque Neptuni et Chiones fuisse, traditum est: Chionem vero Boreæ vento ex Orithyia genitam. De illius quidem parentibus nihil omnino Homerus prodidit: in quadam tantum carminum suorum parte animi præstantem appellat Eumolpum. (3) Enimvero commissa inter Eleusinios et 56Athenienses pugna, hinc Erechtheus rex Atheniensium, illinc Eumolpi filius Immaradus ceciderunt. Arma inde his conditionibus posita ut Eleusinii se suaque cetera omnia in Atheniensium potestatem traderent, initia tamen ipsi tanquam propria retinerent. Sic Cereri et Proserpinæ Eumolpus et Celei filiæ sacra faciunt. Eas iisdem nominibus Pamphos et Homerus appellant, Diogeneam, Pammeropen, tertiam Sæsaram. Ex Eumolpi vero filiis natu minimus Ceryx patri superstes fuit: quem tamen Ceryces ipsi ex Aglauro Cecropis filia et Mercurio, non Eumolpo, procreatum dicunt. (4) Est sacellum Hippothoontis, a quo tribus nomen habet: atque illi proximum Zarecis, quem tradunt musicam apud Apollinem didicisse: ego vero Atticæ inquilinum fuisse, patria Lacedæmonium, et ab eo maritimam Laconiæ urbem Zaraca appellatam existimo. Quod si quis fuit Atticæ indigens heros Zarex, de eo quod dicam, plane nihil habeo. (5) Cephisus vero amnis ad Eleusinem cursu multo, quam quovis alio in loco, concitatiore defertur. Prope locus est, cui Erineo (caprifico) nomen: unde Plutonem rapta Proserpina descendisse, fama vulgavit. Ad hunc Cephissi alveum Theseus latronem Polypemonem, Procrusten cognomine, occidit. (6) Apud Eleusinios Triptolemi ædes est, Propylææ Dianæ, et Neptuni Patris: puteus, quem Callichorum appellant, ubi primum chorum Eleusiniorum feminæ instituerunt et deam cantu veneratæ sunt. In campo vero, quem Rarium vocant, frugum primum jacta semina adolevisse ferunt: in cujus rei memoriam hordeum ex eo ipso solo demessum in sacris ad molas et liba adhibent. Ostenditur ibidem area, quæ Triptolemi dicitur, et ei dedicata ara. (7) At quæ intra sacrum parietem servantur, scribere somnio prohibemur. Iis enim, qui initiati non fuerint, non tantum eorum adspectu interdictum est, verum etiam ne percontari quidem aut audire fas quicquam est. Eleusinem vero heroem, unde oppidum nomen habet, nonnulli Mercurio et Daira Oceani filia genitum putant; alii Ogygum Eleusinis patrem fuisse fabulati sunt. Nam priscæ traditiones, quum genealogiis carerent, et alia fingendi locum dederunt et maxime circa heroum genera.

8. Qua ab Eleusine in Bœotiam iter est, Atheniensibus Platæensis ager finitimus est. Nam Atticam olim et Bœotiam Eleutherenses dirimebant: sed posteaquam Eleutherenses in Atheniensium potestatem venerunt, Cithæron mons finis utriusque regionis haberi cœptus est. Attico vero nomini non illi quidem bello subacti se adjunxerunt, sed quod eam in primis reipublicæ formam, qua Athenienses utebantur, expetiverunt, quodque capitali in Thebanos odio semper laborarunt. In iisdem campis Bacchi templum est: atque inde est Athenas olim signum ejus deportatum. Nam quod Eleutheris hac etiam ætate exstat, ad illius est similitudinem factum. (9) Non procul specus abest, modica quidem magnitudine: fons proximus frigidæ aquæ. In eo specu Antiopen narrant, quos pepererat geminos, 57exposuisse, pastoremque sublatos pueros fasciis exemtos illis aquis primum lavisse. Eleutherarum quum muri, tum ædium etiam vestigia remanent. Ea res planum facit, oppidum ipsum non multum supra campos Cithæronem versus fuisse.

CAPUT XXXIX.

De memorandis in via ex urbe Eleusine Megara versus — puteo Anthino — Metaniræ templo — sepulcris ad Thebas occisorum — Alope et Cercyone — Theseo luctandi artis inventore — de Megarici agri et urbis originibus ac fatis narratio.

Altera ab Eleusine via Megara ducit: per eam qui ingrediuntur, puteum offendunt, cui nomen Anthio. Super eo Pamphos versibus mandavit Cererem post raptum Proserpinæ, anus facie sumta, consedisse: atque inde illam Celei filias, quod nempe esse anum putassent, ad matrem deduxisse: Metaniram vero ei filium educandum tradidisse. (2) Non longe a puteo Metaniræ sacellum est, et eorum, qui ad Thebas ceciderunt, tumuli. Quum enim Creon, qui Laodamantis Eteoclis filii tutela suscepta Thebis imperabat, non sineret cæsorum cadavera tolli a propinquis et humari, Thesei opem Adrastus imploravit. Commissa itaque inter Athenienses et Thebanos pugna, victor Theseus in Eleusinium agrum deportanda cadavera atque ibi sepelienda curavit. Thebani tamen neque se, quin humarentur, prohibuisse, neque ullum sibi cum Atheniensibus certamen fuisse dicunt. (3) Post Argivorum sepulcra Alopes monumentum est: quam, quum Neptuno Hippothoontem peperisset, eo ipso in loco a Cercyone patre interfectam ferunt. Cercyonem ipsum traditum est in omnes hospites immanem fuisse, præcipue tamen in eos, qui in luctæ certamen descendere recusassent. Et ætate quidem mea locus ille, qui ab Alopes tumulo non longe abest, Cercyonis palæstra appellatur. Dicitur autem Cercyon omnes, qui lucta secum certassent, occidisse, præter Theseum tamen, a quo arte inprimis luctandi est superatus. Palæstricen enim Theseus primus invenit: et ab eo profecta palæstritarum disciplina, posterius magistris celebrari cœpta, quum ante sola corporis magnitudine et robore in lucta certaretur. Hæc sunt quæ apud Athenienses, uti ego sentio, aut prædicantur, aut cum admiratione spectantur, quum ea ab initio missa fecerim, quæ leviora sunt quam ut ullam institutæ historiæ possint dignitatem afferre.

4. Eleusini finitima est Megarica terra: cujus imperium Pylæ regi a Pandione relictum Athenienses olim habebant. Ejus rei testimonia mihi sunt, quod in ipsis Megarensium finibus exstat Pandionis sepulcrum, quodque, quum Ægeo, qui in ea familia natu maximus erat, Atheniensium regno Nisus concessisset, Niso Megara obtigerunt et quicquid agri ad fines usque Corinthiorum pertinet: manet autem apud Megarenses adhuc navale, quæ Nisæa ab ipso appellatur. Regnante vero Codro, quum Peloponnesii bellum Atheniensibus intulissent ac nihil omnino insigne ad gloriam in eo aliud gessissent, dum se domum reciperent, Megara Atheniensibus ademerunt, Corinthiosque ac ceteros auxiliarios, qui nomina dedissent, illic habitare 58siverunt. (5) Quæ res effecit ut Megarenses, lingua cum moribus mutata, Dores fierent. Urbem vero eo nomine appellatam putant Care Phoronei filio regnante. Tunc enim primum Cereris templa apud se erecta, eaque Megara appellata, Megarenses ipsi commemorant in iis, quos de rebus suis habent, sermonibus. At Bœotii Megareum dicunt Neptuni filium Onchesti sedem habentem cum Bœotiorum manu Niso contra Minoem auxilio venisse: quumque in prœlio cecidisset, eo ipso, in quo ceciderat, loco sepultum urbi, quæ ante Nisa appellabatur, nomen dedisse. (6) Ad hæc addunt Megarenses, Lelegem, duodecim post Carem Phoronei filium ætatibus, ex Ægypto venisse: eoque regnante indigenas Lelegas appellatos. Clesone vero Lelegis filio Pylan ortum, Pyla Scironem, cum quo nupta Pandionis filia fuerit. Hunc Scironem et Nisum Pandionis filium postea de regno disceptantes judicem Æacum habuisse: adjudicasse illum Niso regnum, ejusque posteris; Scironi vero totius rei bellicæ imperium. Megareum deinde Neptuni filium, cui Nisus Iphinoen filiam nuptum dederat, socero in regnum successisse. Nam de Cretico bello et urbe regnante Niso capta omnia Megarenses dissimulant.

CAPUT XL.

De memorandis in urbe Megaris — Sithnidibus Nymphis — signis Imperatorum Romanorum et Dianæ Sospitæ — signis duodecim deorum — Olympieo et templo Jovis — Megarensium certamine cum Atheniensibus de Salamine — memorandis in via ad Megarensium arcem Cariam dictam.

In oppido aquæductus est ab Theagene exstructus, quem jam ante memoravi filiam Cyloni Atheniensi nuptum dedisse. Hic itaque Theagenes in tyrannide aquæductum illum erexit, opus quum magnitudine, tum ornatu et columnarum numero valde præclarum. Aquam influentem Sithnidum Nympharum appellant: et eas quidem Nymphas indigenas esse dicunt suas, atque ex earum una [filia] Jovi Megarum natum: ac Megarum quidem Deucalionis diluvium in Geraniæ verticem effugisse, quum nondum mons ille id nominis haberet. Nam quod Megarus gruum prætervolantium vocem secutus illuc natando evasisset, inde monti inditum nomen tradunt. (2) Non longe ab aquæductu vetus est quædam ædes: in qua exstant ætate etiam nostra Imperatorum Romanorum imagines, et signum ex ære, quod Dianæ Sospitæ appellant. Hanc esse cognominis causam dicunt: quum Persæ, vexato excursionibus Megarico agro, se Thebas ad Mardonium ducem suum reciperent, obortis Dianæ numine tenebris, per errorem viarum ad montanam eos regionis partem deflexisse; ibi ut tentarent, an hostilis exercitus prope esset, sagittas misisse, ad quarum ictus proxima saxa tanquam gemitus imaginem redderent; eos vero iterum majori studio sagittas misisse, ita ut in hostes se jaculari opinantes omnia tela profunderent. (3) Quum 59vero illuxisset, Megarenses armatos, contra inermes et ne jacula quidem habentes impetu facto, magnam ejus agminis partem trucidasse, atque ex eo Dianæ Sospitæ signum dedicasse. In eodem templo duodecim deorum signa sunt, Praxitelis, ut ferunt, opus. Dianam autem Strongylion fecit. (4) Jam vero Jovis lucum ingressus, quem Olympieum dicunt, templum videas plane insigne, etsi Jovis signum expolitum non est. Opus enim Peloponnesiacum bellum interpellavit: per quæ sane tempora Athenienses terrestribus maritimisque copiis quotannis fere Megarensium publicas et privatas opes vehementer attriverunt et in extremam miseriam adduxerunt. Ipsius quidem Jovis os auro et ebore constat: reliquum vero corpus e gypso et fictili est materia. Opus hoc fecisse dicunt Theocosmum civem suum, adjuvante Phidia. In Jovis capite Horæ et Parcæ insistunt. Fata enim Jovi parere, et ejus nutu temporum vicissitudines describi, nemo est qui nesciat. In templi postica parte ligna quædam sunt duntaxat informata: quæ Theocosmus auro et ebore fuisset ornaturus ad signum Jovis absolvendum. (5) In ipso vero templo triremis æneum rostrum positum est. Eam vero se triremem cepisse Megarenses dicunt in prœlio navali, quod cum Atheniensibus de Salamine certantes fecerunt. Neque Athenienses infitiantur, defecisse aliquando a se ad Megarenses Salaminem: Solonis vero elegis excitatos de insula prius disceptasse, deinde eam se bello recepisse. At Megarenses dicunt viros quosdam profugos, quos Dorycleos nominant, a se ad colonos, qui sorte ducta in Salaminem ante missi fuerant, abiisse, ac Salaminem Atheniensibus prodidisse. (6) A Jovis luco quum in arcem adscenderis, quam a Care Phoronei filio ætate etiam nostra Cariam nominant, Bacchi Nyctelii (Nocturni) ædem videas, et Veneris Epistrophiæ (Verticordiæ) sacellum. Noctis præterea oraculum, et Jovis Conii (Pulverei) delubrum sine tecto. Æsculapii vero et Hygieæ signa Bryaxis fecit. Eodem in loco est Cereris quod dicitur Megaron: quod ædificasse Carem, dum regnaret, memorant.

CAPUT XLI.

De Alcmenæ sepulcro — loco Rhun dicto — aliis sepulcris et templis — Alcathoo et leone Cithæronio — Pandionis heroo — Hippolyte Amazone — Tereo, Procne et Philomela.

Ab ea arcis parte, quæ ad septentriones est, descendentibus Alcmenes se ostendit monumentum, proxime ad Olympii Jovis ædem. Proficiscentem enim eam Argis Thebas in Megarensium finibus in ipsa via mortuam ferunt: inter Herculis vero filios disceptatum, partim ejus cadaver Argos reportare, partim Thebis sepelire volentibus, quum Herculis ex Megara filiorum et Amphitryonis Thebis essent sepulcra. Sed respondit Delphicus Apollo de ea 60re consulentibus, eam in Megarico agro sepeliri satius esse. (2) Hinc me rerum patriæ suæ peritus interpres in vicum deduxit, quem Rhun (Fluxum) appellari dixit, ob eam videlicet causam, quod ex imminentibus oppido montibus quondam in eum aqua defluebat: eam vero aquam alio Theagenes tyrannus derivavit, et in eo ipso, unde aquam deduxerat, loco Acheloo aram dedicavit. Prope est Hylli Herculis filii monumentum, qui cum Echemo Arcade Aeropi filio singulari certamine depugnavit. Quis vero hic Echemus fuerit, qui Hyllum occidit, in alia historiæ parte exponam. Hyllus ipse Megaris sepultus est: ut recte quidem hæc Heraclidarum expeditio appellari possit, in Peloponnesum suscepta, Oreste regnante. (3) Non longe ab Hylli monumento est Isidis ædes, et secundum eam Apollinis ac Dianæ. Hanc dedicasse Alcathoum, leone, quem Cithæronium appellarunt, confecto; et ab eo leone quum alios, tum Megarei regis sui filium Euippum laniatum fuisse tradunt. Quum enim natu major filiorum, cui Timalco nomen, cum Castore et Polluce Aphidnam oppugnatum venisset, fuissetque a Theseo interfectus, Megareum aiunt, orbatum filiis, et filiæ nuptias et regnum ei spopondisse, qui Cithæronium leonem confecisset. Alcathoum igitur Pelopis filium, ausum cum bellua congredi, ex eo certamine victorem discessisse. Regno itaque potitum, Agroteræ Dianæ et Agræi Apollinis templum dedicasse. (4) Et hæc quidem ad hunc modum facta dicunt. Ego vero velim quidem ea scribere, quæ Megarensium sermonibus congruant, id tamen qui fieri possit ut in omnibus faciam, non reperio. Nam leonem Cithæronium ab Alcathoo confectum ut credam, facile adducor: Timalcum vero Megarei filium quis unquam literis prodidit cum Castore et Polluce Aphidnam venisse? Sed ut maxime venerit, quî potuit a Theseo interfici, quum Alcman carmine, quod in Castoras fecit, scriptum reliquerit, eo tempore, quo illi expugnatis Athenis Thesei matrem captivam abduxerunt, Theseum ipsum domi non fuisse? (5) Neque etiam, quæ Pindarus scripsit, ab illis diversa sunt: qui addit, Theseum affinitatem Castorum sibi expetisse: quare domo profectum, ut Pirithoum prius, celebres illas fama nuptias affectantem, adjuvaret. Sed quicunque ille fuerit, qui gentilitates persecutus est, eadem nimirum fuit, qua Megarenses, inscitia, si utique Theseus a Pelope genus duxit. Sed nimirum Megarenses de industria veritatem non tam ignorant, quam ambagibus involvunt. Quod enim fateri prorsus nolunt, Niso regnante urbem captam, successisse ei Megareum generum, Megareo Alcathoum comminiscuntur. (6) Verum Niso jam mortuo, et eversis Megarensium rebus, constat ab Elide Alcathoum venisse. Testimonio mihi fuerit, quod muros ipse de integro erexit, quorum fuerant veterem ambitum Cretenses demoliti. Sed de Alcathoo ac leone, sive is eum in Cithærone, sive quo alio in loco occiderit, deque Dianæ Agroteræ et Apollinis Agræi dedicatione hæc hactenus. Jam vero ex hoc templo descendentibus in conspectu est Pandionis sacellum. 61Sepultum quidem Pandionem eo loco, qui scopulus Æthyiæ Minervæ appellatur, ante diximus. Sed eidem parentant intra urbem etiam Megarenses. (7) Propinquum est Pandionis sacello Hippolytæ monumentum, de qua quæ Megarenses dicunt, non prætermittam. Quum Amazones ob captam Antiopen bello Athenienses lacessissent, a Theseo superatæ sunt. Quumque earum multæ in prœlio cecidissent, Hippolyten tradunt, Antiopes sororem, cui feminarum ille parebat exercitus, Megara cum paucis aufugisse: ibi quum re male gesta animum despondisset, præsertim quod se Themiscyram in patriam suam redire posse desperasset, præ animi angore e vita excessisse: sepultam vero eo, quo diximus, loco, et ejus sane monumentum Amazonici clypei formam præ se fert. (8) Ab eo non longe abest Terei sepulcrum, ejus qui Prognen Pandionis filiam uxorem duxit. Regnavit, autem Tereus, ut Megarenses dicunt, circa Pagas (Fontes) quæ Megaridis appellantur: uti vero ego existimo, atque indicant quæ adhuc exstant vestigia, Daulide supra Chæroneam. Ejus enim Græciæ, quæ nunc Hellas appellatur, multas olim partes barbari tenuerunt, quas post allatam Philomelæ vim, et interemptum a mulieribus Ityn, Tereus in potestatem redigere non potuit. (9) Atque ille quidem sibi ipse Megaris manum intulit, quo in loco ei statim tumulum struxerunt, ad quem annuum faciunt sacrum, et in eo calculis pro farre utuntur: atque eo quidem primum in loco upupam avem visam memorant. Mulieres quum Athenas confugissent, præ luctu et mœrore ob ea, quæ et passæ fuerant, et fecerant, contabuerunt. Vulgatam certe de eis fabulam, earum alteram in lusciniam, in hirundinem alteram mutatam, ex eo existimo ortam, quod avis utraque miserabiles et luctuosos cantus edunt.

CAPUT XLII.

De altera Megarensium arce et de memorandis prope illam — Apolline in muris exstruendis Alcathoo operam præstante — lapide citharæ instar sonante — simili in Ægypto Memnonis simulacro sonante — templis Minervæ in vertice arcis, inprimis Minervæ Æantidis — Apollinis templo et signis — ebeni ligni natura — Alcathoi filiorum occasu — heroo Inus, et quæ de ea referunt Megarenses.

Habent Megarenses et arcem, alteram cui ab Alcathoo nomen est: ad quam qui ascenderint, ad dexteram Megarei monumentum videant, qui Cretico bello ab Onchesto Megarensibus auxilio venit. Ostenditur etiam deorum focus, quos Prodomeos vocant, quibus rem divinam fecisse tradunt Alcathoum, quum esset murorum fundamenta jacturus. (2) Juxta eum focum lapis exstat, super quo citharam deposuisse Apollinem tradunt, quum muros facienti Alcathoo operam esset suam navaturus. Ac censu olim Atheniensium comprehensos fuisse Megarenses, id mihi argumento est, quod satis constat, ab Alcathoo filiam Peribœam una cum Theseo in Cretam tributi nomine missam. Tum igitur in fabricandis muris ab Apolline adjutum Megarenses affirmant, atque in eo, quem dixi, lapide citharam deposuisse: reddit is, calculo si quis eum percusserit, 62eundem, quem pulsæ fides, sonum. (3) Quæ mihi res plane admirabilis visa est: magis etiam Ægyptiorum colossus, qui Thebis Ægyptiis est. Nam Nilum transgressis, non longe ab eo loco, quæ Syringes appellantur, statua est sonans sedentis hominis, Memnonem vulgo nominant, quem ex Æthiopia in Ægyptum venisse ac Susa etiam usque penetrasse tradunt. At ipsi Thebani Memnonem esse negant, nam Phamenophem esse indigenam hominem dicunt. Audivi etiam, qui Sesostris illam statuam esse dicerent. Eam Cambyses diffidit: et nunc etiam superior pars a vertice ad medium truncum humi neglecta jacet: reliquum adhuc sedere videtur ac quotidie sub ipsum solis ortum sonum edit, qualem vel citharæ vel lyræ nervi, si forte rumpantur. (4) Apud Megarenses curia est, olim Timalci sepulcrum, quem paulo ante dixi non videri mihi a Theseo interfectum fuisse. In ipso arcis jugo Minervæ templum est, et in eo deæ signum inauratum, præter manus tamen et imos pedes; quæ, uti ipsum os, ex ebore sunt. Alterum ibidem est delubrum Minervæ, cui Victoriæ cognomentum: aliud etiam Æantidis, de quo quum nihil ab interpretibus monumentorum Megaricorum prolatum sit, ego ex opinione mea pauca adscribam. Telamon Æaci filius Alcathoi filiam Peribœam uxorem duxit. Ejus igitur filium Ajacem, quum Alcathoo in regnum successisset, signum Minervæ dedicasse existimo. (5) Apollinis vero ædes prisca fuit laterculis exstructa: quam Adrianus princeps e candido lapide restituit. Apollinis vero Pythii et Decumani simulacra nihil fere ab Ægyptiorum ligneis signis differunt: sed ejus, quem Archegeten nuncupant, Ægineticis operibus persimile est, totumque ebeno constat. Audivi autem Cyprium hominem oppido quam peritum in herbarum generibus ad medendi usum notandis, quum diceret, ebenum nulla folia, nullumque omnino fructum ferre; nec stirpem esse soli expositum: radices terra occultari, quas eruant Æthiopes, atque in his esse homines qui, quo maxime loco ebenus reperiatur, norint. (6) Est ibi etiam Legiferæ Cereris fanum; unde qui descenderunt, Callipolidis Alcathoi filii monumentum vident. Sed et alterum habuit natu majorem filium Alcathous, Echepolin: quem in auxilium Meleagro misit in Ætoliam contra aprum. Quum vero a fera fuisset adolescens interemtus, atque id primus rescisset Callipolis, ad patrem, qui sacrum Apollini tunc forte faciebat, in arcem accurrit ac ligna e sacris focis disturbavit. Quem quum piaculum commisisse Alcathous, qui filium periisse ignoraret, judicasset, ira incitatus, stipite ex iis ipsis, quæ ille disjecerat, lignis capiti impacto, filium interfecit. (7) In via vero, quæ ad Prytaneum ducit, Inus sacellum est. Id lapidum maceria incingitur, et sponte natis oleis convestitur. Soli enim ex omnibus Græcis Megarenses Inûs cadaver in maritimam agri sui oram 63ejectum ferunt; atque illud Cleso et Tauropolin, Clesonis filias, Lelegis neptes, sublatum sepulturæ mandasse: ipsamque Ino apud se primos Leucotheam appellatam eique se quotannis rem divinam facere.

CAPUT XLIII.

De Iphigenia — Adrasto — sepulcris in prytaneo Megarensium et petra prope illud Anaclethra dicta — sepulcris in urbe — Æsymnio — Iphinoes cultu — sepulcris ad Bacchi templum — Bacchi templo et signis — Veneris templo et signis in eo — Fortunæ templo et aliis signis — Corœbo ejusque sepulcro in foro Megarensium.

Sed iidem Iphigeniæ quoque sacellum monstrant, atque eam Megaris mortuam aiunt. Ego vero etiam, quæ longe secus de Iphigenia Arcades narrant, audivi. Neque ignoro, Hesiodum eo poemate, quo illustres feminas recenset, scripsisse, non esse cæsam Iphigeniam, sed Dianæ numine Hecaten factam. A quibus nihil discrepant quæ scripsit Herodotus, Tauros in Scythia habitantes naufragos virgini immolare: virginem vero eam esse Iphigeniam Agamemnonis filiam. Habent Adrasto etiam Megarenses honorem: quem, dum exercitum a Thebarum expugnatione domum reduceret, mortuum apud se tradunt. Mortis vero ei causam fuisse senectutem, et animi angorem ob Ægialei filii interitum. Exstat et Dianæ templum, quod Agamemnon erexit quum ad Calchantem, qui Megaris habitabat, venit, ei, ut se ad bellum Trojanum sequeretur, persuasurus. (2) In Prytaneo Euippum Megarei filium, et Alcathoi Echepolin sepultos dicunt. Est ad Prytaneum saxum: Anaclethra appellant, quod ibi Ceres post longos errores (id si fide hominum cuiquam dignum videri potest) filiam evocarit. Nostra quidem etiamnum ætate Megarensium feminæ similia ei fabulæ faciunt. (3) Sunt intra oppidum Megarensibus sepulcra: et unum quidem eorum, qui cum Persis pugnantes mortem oppetierunt. Æsymnium vero quod appellant, heroum et ipsum est monumentum. Nam quum Hyperion Agamemnonis filius, qui postremus Megaris regnavit, propter avaritiam et insolentiam a Sandione occisus esset, non esse amplius uni parendum censuerunt, sed magistratus, qui per vices summæ rerum præessent, creandos. Quo tempore quum Æsymnus, auctoritate nemini inter Megarenses secundus, Delphos veniens oraculum dei consuluisset, quî fieri posset ut patria secundis rebus uteretur: et alia accepit responsa, et illud in primis, bene eventurum, si plurium consilio civitas usa fuisset. Quod quum ad mortuos oracalum pertinere interpretati essent, curiam ibi ædificandam, intraque ejus parietes heroum sepulcrum includendum curarunt. (4) Hinc ad Alcathoi sacellum progredientibus, quo Megarenses meo tempore ad publicas tabulas asservandas utebantur, occurrunt duo monumenta: alterum dicebant esse Pyrgûs, quæ uxor Alcathoi fuerat, antequam Euæchmen Megarei filiam duxisset, alterum Iphinoes, quam Alcathoi filiam dicebant fuisse ac mortuam, quum esset adhuc virgo. Ad ejus tumulum patrio ritu puellæ ante nuptias inferias mittunt, crinisque primitias detondent, non aliter quam Hecaergæ 64et Opidi olim crines ponebant Deliorum filiæ. (5) Juxta introitum in templum Bacchi sepulcrum est Astycrateæ et Mantûs filiarum Polyidi, Cœrani filii, Abantis nepotis, Melampodis pronepotis. Polyidus quidem ipse venit Megara, ut Alcathoum de cæde Callipolidis filii lustraret: et Bacchi templum ædificavit simulacrumque dedicavit, quod ætate nostra præter os occultatur. Id enim unum est in conspectu. Adsistit Satyrus e Pario lapide, Praxitelis opus. Atque hunc quidem Patrium Bacchum appellant: alterum vero, Dasyllium cognomento, Euchenorem Cœrani filium, Polyidi nepotem, dedicasse ferunt. (6) Secundum Bacchi templum Veneris delubrum est, cujus signum ex ebore: deæ cognomen Praxis: atque hoc signum in eo delubro vetustissimum. Pithus (Suadelæ) et ejus deæ, quam Paregoron (Consolatricem, an Persuadentem) nuncupant simulacra Praxitelis opera sunt. Visuntur ibidem et Scopæ Amor, Himerus (Appetitus) et Pothus (Cupido), si quidem, ut nomina, ita opera horum numinum sunt diversa. Juxta Veneris Fortunæ ædes est: hæc quoque dea a Praxitele elaborata. In proximo delubro Musas et æneum Jovem fecit Lysippus. (7) Est apud Megarenses etiam Corœbi sepulcrum: de quo quæ versibus mandata sunt, hic loci exponam, etsi eadem ab Argivis celebrantur. Regnante Argis Crotopo, ejus filiam Psamathen tradunt puerum, quem ex Apolline pepererat, ut patrem, a quo sibi plurimum metuebat, celaret, exposuisse: quumque ita accidisset, ut a canibus regii pecoris custodibus dilaceraretur, Apollo Argivis in urbem immisit Pœnam, quæ e matrum gremiis infantes rapiebat, donec Corœbus Argivorum gratia eam perimeret. Perpetrata vero cæde, quum non cessaret pestilentia, quæ post hæc Argivos invaserat, Corœbus ultro Delphos adiit, ut de Pœnæ cæde Apollini satisfaceret. (8) Quem Argos quidem redire Pythia vetuit, sed ut e templo tripodem tolleret, imperavit, quoque loco excidisset, ibi templo Apollini ædificato consideret et ipse. Quum itaque tripos illo imprudente lapsus ad Geraniam montem excidisset, eum ibi vicum, cui Tripodisco nomen est, condidisse. Corœbi vero sepulcrum Megaris est in foro, in quo inscripti elegi rem totam de Psamathe et Corœbo testantur. Tumuli insigne est Corœbus Pœnam conficiens. Hæc signa omnium, quæcunque in Graecia e lapide facta viderim, antiquissima esse scio.

65

CAPUT XLIV.

De Orsippo — Apollinis Prostaterii templo et signis in eo — memorandis in gymnasio Megarensium — memorandis in navali Megarensium dicto Nisæa — arce Nisæa — urbe Pagis et memorandis in ea — Ægialei sepulcro — Melampodis cultu — Antonoes sepulcro in vico Erinea — sepulcro Telephanis tibicinis — lapide conchite — via Scirone et petra Moluride — Ino et Melicerte — Scirone latrone a Theseo in mare dejecto — templo Jovis Aphesii et aliis signis — Eurysthei sepulcro — templo Apollinis Latoi.

Non longe a Corœbi monumento sepultus est Orsippus, is qui, quum veteri athletarum more cum subligaculo ludos obire consuesset, in Olympico tamen curriculo nudus vicit: idemque postea, quum exercitus imperator esset, finitimis agri partem ademisse dicitur. Non invito crediderim Olympiæ subligaculum delapsum, nempe qui nosset, sine eo multo quemvis esse ad cursum expeditiorem. (2) E foro quum redeas in viam, quæ Recta dicitur, si paululum diverteris a via ad dextram, ad Apollinis Prostaterii (Præstitis) templum accedas. Ibi est Apollinis nobile signum, Dianæ et Latonæ et alia signa, quorum Praxiteles fecit Latonam cum liberis. Ad portam, quam Nymphadem appellant, in veteri Gymnasio lapis est, qui non magnæ pyramidis formam præ se fert. Eum Apollinem Carinum (?) nominant. Est ibidem Ilithyiarum (Lucinarum) ædes. Atque hæc quidem, quæ ostentare possint, Megara habent. (3) Ad navale vero, quam ætate etiam mea Nisæam vocant, si descendas, Cereris Malophori (Oviferæ) templum videas. Cognomen vero deæ, præter alia, quæ de eo prodita sunt, ab iis inditum deæ censent, qui primi oves in ea regione aluerunt. Fastigium quidem templi vetustate collapsum quivis conjiciat. Eadem fere in parte arx consurgit, quæ et ipsa Nisæa dicitur. In imo arcis clivo ad maritimam partem Lelegis monumentum est. Hunc ex Ægypto appulsum regnasse aiunt: filium vero fuisse Neptuni et Libyes Epaphi filiæ. Finitima est Nisææ insula non magna, Minoa: quo Creticam classem appulisse ferunt in bello contra Nisum. (4) Montana Megarici agri pars Bœotis finitima est. In ea habitantur oppida Pagæ et Ægosthena. A via militari, quæ Pagas ducit, si paulum divertas, saxum est sagittis confixum. Eas per noctem Persas ejaculatos quondam tradunt. Pagis Dianæ cognomento Sospitæ signum restat æneum, magnitudine ei par, quod Megaris est, neque ipsa figura dissimile. Est etiam Ægialei Adrasti filii sacellum: qui quum eo prœlio, quod commissum est, quum Argivi iterum ad Thebas venissent, in primo conflictu ad Glisantem occidisset, propinqui eum sublatum Pagas in Megaricum agrum deportarunt: ac monumentum ejus etiam nunc Ægialeum appellatur. (5) Ægosthenis Melampodis Amythaonis filii templum est, et in eo non magni utique viri signum columnæ insistit. Melampodi sacrum faciunt et festum diem quotannis celebrant. Futura vero prædicendi neque e somniis, neque ex alia ulla ratione, ei scientiam tribuunt. Audivi etiam in Erenea (?) 66Megarici agri vico Autonoen Cadmi filiam ex Actæonis casu, qui acciderit quemadmodum narrant, et reliquis paternæ domus calamitatibus, mœrore et luctu confectam, huc Thebis transmigrasse. Autonoes quidem in eo vico monumentum ostenditur. (6) In via quæ Megaris Corinthum ducit, et alii tumuli sunt, et Telephanis Samii tibicinis: quem faciundum curasse dicitur Cleopatra, Philippi ejus, quem Amyntas genuit, filia. Visitur et Caris Phoronei filii monumentum. Id quum initio terræ tantum agger esset, post ex oraculo conchite lapide exornatum est. Et is quidem lapis apud solos e Græcis omnibus Megarenses cæditur, quibus ex eo multa sunt in ipsa etiam urbe opera. Est ile quidem insigni candore, et alio quovis lapide mollior. Marinæ in eo conchæ undique cernuntur. Talis quidem hic lapis est. Viam vero, quæ nunc quoque a Scirone nomen habet, primus, quum Megarensium copiis præesset, munisse dicitur Sciron, ita ut expeditis hominibus æqua esset. Adrianus vero Imperator eandem eo usque dilatavit, ut per eam agi possent duo obvii currus. (7) De saxis vero, quæ in viæ angustiis eminent, fabula prodita est hujusmodi: Ino se cum Melicerte, natu minore filio, de saxo, quam Moluridem petram appellant, in mare præcipitem dedisse, quum natu majorem Learchum pater occidisset. Et Athamantem quidem in uxorem et liberos furore impulsum sunt qui dicant ita sævisse: alii vero ira vehementissima incensum, quod uxoris nefario facinore immissam rescisset Orchomeniis famem, ac simul ab illa de medio sublatum Phrixum putaret: atque omnino hæc accidisse omnia non divinitus, sed Inûs novercæ dolo, interpretaretur. (8) Illam igitur tunc aiunt arrepta fuga se cum filio in mare de Moluride petra abjecisse: puerum quidem a delphine exceptum, quum in Corinthiorum Isthmum fuisset expositus, mutato nomine, ex Melicerte Palæmonem appellatum: eique quum alios habitos honores, tum vero Isthmicos ludos decretos. Moluridem certe petram Leucotheæ et Palæmoni sacrarunt: sed alia saxa, quæ Moluridi adjacent, infamia et conscelerata putant, quod, quum ea accoleret Sciron, inde, quoscunque nactus esset hospites, in mare detruderet. Eos vero adnatans saxis marina testudo conficere dicebatur. Sunt autem marinæ testudines magnitudine tantum et pedibus terrestribus dissimiles: pedes enim habent quales vituli marini. Sed eodem postea Sciron mortis genere scelus luit, a Theseo in idem abjectus mare. (9) In montis jugo Jovis Aphesii cognomento fanum est. Esse vero ita appellatum tradunt, quod, quum ad deprecandam squalidam agri siccitatem Æacus in Ægina divinam rem, ex quodam oraculo, Panhellenio Jovi faceret, ** portantem vero dimisisse et ob hoc Aphesium (Dimittentem) Jovem dictum. Ibidem Veneris quoque, Apollinis et Panis signa sunt. (10) Qui longius processerint, Eurysthei monumentum offendent: quem ab Herculis liberis prœlio superatum, quum ex Attica fugeret, quo loco sepultus est, ibi fuisse ab Iolao occisum dicunt. Jam vero ab hac via descendentibus in conspectu est Latoi 67Apollinis ædes, et cum ea fere conjuncti Megarensium et Corinthiorum fines, ad quos Hyllum Herculis filium singulari certamine cum Arcade Echemo congressum, hominum sermone percrebuit.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings