← Table of contents
[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ARCADICA SIVE LIBER VIII.

Reading edition

CAPUT I.

Arcadas mediterraneam Peloponnesi partem tenere, ex reliquarum civitatum finium summa breviter repetita ostenditur — de Pelasgo.

Arcadiæ partem eam quæ fines Argivorum contingit, Tegeatæ et Mantinenses tenent; ut hi, sic reliqui etiam Arcadici populi mediterranea Peloponnesi incolunt. Corinthii enim primi Isthmum obtinent. His mare versus Epidaurii vicini sunt. Quod vero attinet ad Epidaurum, Trœzenem et Hermionem, eas excipit sinus Argolicus et quidquid Argolicæ terræ ad mare situm est. Adjacent Lacedæmoniorum civitates. His finitima Messenia quæ ad mare descendit Methonen usque, Pylum et Cyparissias. (2) Ad Lechæum vicini Corinthiis Sicyonii, postremi hi Argolicorum hac in parte finium. Sicyonem excipiunt Achæi litoris accolæ. Ad alterum Peloponnesi latus, quod Echinadibus insulis ex adverso est, habitant Elei. Ea Elidis pars, in qua Olympia est et Alphei ostium, terminatur Messenia; Achaiam versus Dymæi sunt finitimi. (3) Pertinent populi quos enumeravi ad mare omnes. Interiores Arcades a mari undecumque seclusi. Quare Homerus profectos ad Trojam dicit, non suis ipsorum, sed acceptis ab Agamemnone navibus. (4) Ac primum quidem omnium Pelasgum memorant Arcades in hac terra exstitisse: sed consentaneum certe est non solum illum, sed alios etiam in iisdem locis una cum eo fuisse. Nam quibus omnino imperasset hominibus? Ceterum Pelasgus magnitudine, robore ac forma excelluit, quin etiam animi dotibus reliquos superavit; atque hanc ob rem ei a suis regnum decretum esse crediderim. Asius quoque ejusmodi in eum fecit versus:

Montibus alticomis emisit nigra Pelasgum

Tellus dis similem, sæcli mortalis in ortum.

(5) Pelasgus igitur quum regnare cœpisset, primum quidem homines docuit tuguria ad frigoris, imbrium et æstus incommoda arcenda ædificare. Idem vero etiam tunicas facere instituit e suillis (ovillis?) coriis, qualibus etiamnunc in Eubœa et Phocide tenuiores homines utuntur. Ad hæc ne virente adhuc fronde herbisque ac radicibus non modo non cibariis, sed interdum etiam perniciosis amplius vescerentur homines prohibuit: (6) contra glandibus, 365neque omnibus tamen, sed iis quæ e fago leguntur, pro cibo uti primus docuit. Isque victus, Pelasgi institutum, tam diu apud nonnullos in usu permansit, ut vel eo tempore quo Lacedæmonios bellum Arcadibus movere vetuit Pythia, inter alia diceret etiam hæc:

Haud equidem invideo tibi ego; sed plurimus Arcas

glande alitus dura cœpto prohibebit inani.

Pelasgo regnante etiam regionem eam Pelasgiam appellatam esse ferunt.

CAPUT II.

De Lycaone, Jove Lycæo, ludis Lycæis et Panathenæis — hominibus deorum hospitibus et convivis — hominibus in deos relatis — fabulis vero superstructis.

Hujus filius Lycaon nonnulla vel sapientius quam pater suus excogitavit. Lycosuram enim urbem in monte Lycæo condidit, Jovem Lycæum appellavit, et certamina instituit Lycæa. Facile ut credam adducor eo tempore nondum apud Athenienses Panathenæa celebrari cœpta; his enim ludis, quos initio Athenæa vocabant, sub Theseo demum Panathenæorum nomen inditum esse dicunt, propterea quod ab omnibus celebrarentur Atheniensibus in unam congregatis civitatem. (2) Ludi vero Olympici, quorum initia vel ultra humani generis memoriam adscendere volunt, dum Saturnum ibi et Jovem luctatos atque Curetas cursu primos certasse fabulantur, ob hæc ipsa a nostra oratione jam sint exclusi. Eadem vero ætate et Cecropem Athenis, et Lycaonem in Arcadia regnasse arbitror; prudentia tamen rerum divinarum multo Lycaonem inferiorem fuisse censeo. (3) Ille enim quum primus Jovem cognomine Supremum appellasset, nihil vita præditum ei immolandum duxit, sed liba tantum patria (pelanos etiamnum Attici vocant) ut in aram porricerentur sanxit. At Lycaon ad Jovis Lycæi aram infante mactato humanum sanguinem libavit; quare inter ipsa sacra in lupum mutatum tradunt. (4) Cui famæ equidem facile possum assentiri. Nam præterquam quod Arcadum sermonibus jam tum ab initio vulgatis prodita posteris est, a ratione etiam non abhorret. Erant enim prisci illi homines dis ipsis hospites et convivæ pro justitiæ et pietatis merito. Et sane bonis præmia certissima, sontibus ex deorum ira supplicia erant exposita. Quin etiam recepti cœlo multi ex hominibus, quibus adhuc sui permanent honores; in quo numero fuere Aristæus, Britomartis Cretica, Alcmenæ filius Hercules et Œclis Amphiaraus, ac præter hos Pollux et Castor. (5) Quare neque absurdum dictu videbitur, Lycaonem in feram et Nioben Tantali filiam in saxum conversam. At enim ætate nostra, qua gliscens fraus et audacia omnes prope orbis terræ partes urbesque occupavit, nulli jam homines in deorum numerum veniunt, nisi forte per inanes titulos et eminentioris dignitatis adulationem; et noxam commeritis, quum demum e vita excesserint, seræ deorum judicio pœnæ irrogantur. (6) Ac omnibus quidem seculis, veteribus 366et obsoletis jam rerum eventis neque minus etiam præsentibus fides eorum culpa in vulgus est abrogata, qui veritatis tanquam fundamenta superstructis fabulis obruerunt. Nam et post Lycaonem singulis Lycæi Jovis sacris quendam ex homine lupum fieri tradunt: non tamen in omne vitæ tempus, sed decimo post anno, si interea humana carne abstinuisset, pristinam hominis figuram recipere; sin hominis carnes gustasset, lupum esse nunquam desinere. (7) Eadem ratione Nioben lacrimari in Sipylo monte æstivo tempore dicunt. Audivi etiam quosdam quum narrarent et alia quædam rerum miracula, et grypes uti pardos maculis esse distinctos; porro Tritones voce humana præditos et eosdem perforatam concham inflantes canere. Ita vero comparatum est, ut qui hujusmodi figmentorum portentis aures præbent, et ipsi mox aliquid adfingant, quo fit ut mendaciorum quasi colluvie veritas vitiata suam prorsus auctoritatem perdat.

CAPUT III.

De Nyctimo ac reliquis Lycaonis filiis, urbibusque ab iis conditis — Œnotrus natu minimus in Italiam trajicit — de Callisto Lycaonis filia.

Tertia post Pelasgum ætate regio tota et urbium et hominum numero magnos habuit processus. Nam quum Nyctimus Lycaonis liberûm natu maximus summum teneret imperium, reliqui sibi diversis arbitrio quisque suo agri partibus occupatis, oppida condiderunt; Pallantium Pallas, Orestheus Oresthasium, Phigaliam Phigalus ædificarunt. (2) Ac Pallantii quidem etiam Stesichorus Himeræus in Geryoneide mentionem fecit; sed Phigalia et Oresthasium tempore procedente nomina mutarunt; nam hoc ab Oreste Agamemnonis filio Oresteum est appellatum, illa vero Phialia a Bucolionis filio Phialo. Reliqui fuere Lycaonis filii, Trapezeus, Daseatas, Macareus, Helisson, Acacus, Thocnus. Horum postremus urbem Thocniam condidit, Acacus Acacesium. Ab hoc autem Acaco cognomen Mercurio ab Homero datum Arcadum sermo asseverat. (3) Ab Helissonte et urbs et fluvius Helisson nomina habent. Eodem modo Macaria quoque et Dasea et Trapezus de nominibus filiorum Lycaonis appellatæ sunt. Porro Orchomenus Methydrii conditor et Orchomeniorum, quos pecudum divites Homerus nominavit; ab Hypsunte et * [Melæneo] conditæ Melæneæ et Hypsus; ad hæc Thyræum et Hæmoniæ (a Thyræo et Hæmone); quin Arcadum opinione etiam Thyrea in Argivorum finibus et Thyreates sinus a Thyræo isto sua obtinuerunt nomina. (4) Jam vero celebri olim nomine urbem Mænalum, Tegeam et Mantineam, Mænalus, Tegeates et Mantineus constituere. Cromi a Cromo nomen habuere, Charisia Charisium auctorem perhibet, Tricoloni a Tricolono, 367Peræthenses a Perætho, Asea ab Aseate, * [a Lyceo] Lycoa et a Sumateo Sumatia: postremo ab Aliphero et Heræeo urbes nomina et origines accepere. (5) At natu minimus inter filios Lycaonis Œnotrus, opibus et viris a fratre Nyctimo acceptis, classe in Italiam transmisit, ubi de Œnotri regis nomine Œnotria regio vocitata. Atque hæc prima Græcis colonia deducta: sed neque barbaræ gentes ante Œnotrum, si quidem accuratissime antiquitatis memoria revolvatur, ad exteras gentes commigrasse reperiuntur. (6) In liberûm tanto sobolis numero unica Lycaoni filia fuit, Callisto nomine: eam (quæ inter Græcos decantata sunt memoro) vitiavit amore captus Juppiter, deprehensam Juno in ursam vertit; ac deinde in gratiam Junonis puellam sagittis confixit Diana. Juppiter quem illa ferebat utero puerum Mercurio servandum mandavit; (7) ipsa vero Callisto ab eodem in sidus mutata est, quæ Ursa major dicitur: ejus Homerus quoque, ubi de Ulysse a Calypsûs insula in altum enavigante exponit, mentionem facit:

Pleiadasque aspectantem tardumque Booten,

atque Ursam, quam Plaustrum etiam cognomine dicunt.

Sed probabilius fortasse fuerit, quo honos puellæ haberetur, sidus illi dicatum; præsertim quum sepulcrum ejus ostendant Arcades.

CAPUT IV.

De Arcade et regione inde dicta — ejus uxore Erato, filiis et regno iis diviso — eorum posteris — Æpyto a serpente sepe confecto — Aleo rege — Auge, Alei filia — Lycurgo rege ejusque prole.

Mortuo Nyctimo Arcas Callistûs filius regnum suscepit. Hic et frumentum a Triptolemo acceptum popularibus suis tradidit, panem facere docuit, vestium texturam totumque lanificium, quod ab Adrista [Aristea?] didicerat, monstravit. Ab hoc rege et ipsa, quæ ante Pelasgia dicebatur, Arcadia terra, et gens Pelasgi qui fuerant, Arcades nominati. (2) Habuisse vero illum uxorem non mortalem feminam, sed unam e Dryadibus nymphis tradunt: etenim Nympharum alias Dryades et Epimeliades, alias Naides appellare solebant, atque Naidum quidem apud Homerum quoque frequentissima est mentio. Ejus vero nymphæ, quæ cum Arcade nupta fuit, Erato nomen fuisse memoriæ prodiderunt. Ex ea genitos Arcadi Azanem, Aphidantem, Elatum; ante nuptias Autolaum suscepit nothum. (3) Ac filiis quidem adultis regnum trifariam divisit. Ab Azane itaque Azania quæ ei evenit pars appellata; ex qua deducti coloni ii omnes qui circa Phrygiæ antrum, cui Steunos nomen, et amnem Pencalam habitant. Aphidas Tegeam et quæ adjacent sortitus est. Hinc poetæ Tegeam solent Aphidanteam sortem nuncupare. (4) At Elatus montem obtinuit, quæ Cyllene nunc vocatur, tunc vero nomine adhuc carebat. Postea Elatus in eam terram abiit cui Phocis nunc nomen est, ibique Phocensibus a Phlegyarium gente bello pressis opitulatus, Elateæ urbis exstitit conditor. Filium Azani fuisse Clitorem, 368Aphidanti Aleum; quinque Elato genitos memorant, Æpytum, Pereum, Cyllenem, Ischyn, Stymphalum. (5) Azani Arcadis filio defuncto ludi funebres primum instituti sunt, in quibus equorum certe cursu, nescio an aliis etiam modis, est certatum. Clitor Azane natus Lycosuræ regiam constituit, et fuit illorum regum potentissimus urbemque Clitorem de suo nomine condidit. Aleus paternam obtinuit sortem. (6) Quod vero ad Elati filios pertinet, a Cyllene mons nomen accepit, a Stymphalo fons et urbs ad fontem sita Stymphalus. De Ischyis vero Elati filii morte egimus dum res Argolicas exponeremus. At Pereo nullam fuisse virilem prolem aiunt, sed filiam habuisse Neæram, quam Autolycus Parnassi montis incola uxorem duxerit. Mercurii is filius dicebatur, quum re ipsa Dædalionis esset. (7) At enim quum Clitor Azanis filius nullos reliquisset liberos, ad Æpytum Elati filium Arcadum regnum pervenit. Hunc venatum egressum non ferocior aliqua bellua, sed incautum seps confecit. Vidi et ipse aliquando serpentem hanc: magnitudine est minimæ viperæ, cineris colore, notis interpuncta variis, capite lato, gracili collo, alvo obesiore, cauda brevi. In serpentum genere seps et cerastes, quo ferme modo gradiuntur cancri, in obliquum repunt. (8) Æpyto in imperium succedit Aleus. Nam Agamedes et Gortys filii Stymphali quarto posteritatis gradu ab Arcade aberant, a quo Aleus Aphidantis filius tertius numerabatur. Ædificavit Aleus vetustum illud quod Tegeæ visitur Aleæ Minervæ fanum, ibidemque regiam suam constituit. Gortys vero Stymphali Gortynem urbem ad proximum amnem condidit; amni etiam ipsi fuit Gortynius nomen. Mares habuit liberos Aleus Lycurgum, Amphidamantem et Cepheum: filiam Augen. (9) Cum hac (quod scriptum Hecatæus reliquit) Hercules concubuit quoties venit Tegeam. Id ubi ex puerperio filiæ rescivit tandem Aleus, puerum cum matre in arcam conclusos in mare abjecit. Delata est arca ad Teuthrantem, pollentem dominatu hominem in campis ad Caicum amnem. Is puellæ forma allectus sibi matrimonio junxit. Exstat etiamnum Pergami (quæ supra Caicum urbs est) Auges monumentum, terræ tumulus lapidea circumseptus crepidine. Insigne ejus tumuli nuda mulier ex ære fabricata. (10) Aleo mortuo regnum accepit Lycurgus utpote filiorum natu maximus. Is nihil ad memoriam aliud edidit facinus, quam quod Areithoum, hominem bellica virtute clarum, non æquo Marte, sed dolo interfecit. Filios habuit duos, Ancæum et Epochum, quorum hic morbo est absumptus; Ancæus sub Iasone expeditionis Colchicæ particeps fuit, ac deinde una cum Meleagro ad profligandam belluam Calydoniam egressus, a sue isto occisus 369est. Lycurgus quidem ipse ad provectiorem ætatem pervenit, atque morte ablatum sibi filium vidit utrumque.

CAPUT V.

Echemo Arcadiæ regnum obtinente Dores Peloponnesum ingrediuntur et fugantur — Agapenor rex Arcadas ad Trojam ducit et Paphum condit — de Hippothoo et Æpyto, Arcadiæ regibus — Cypselo regnante Dores Peloponnesum navibus invadunt — de Cypseli posteris — Polymestore regnante Lacedæmonii Tegeatarum fines invadunt — Æchmide regnante bellum Messeniacum geritur — Aristocratis regis nefandum facinus — de Aristocrate, prioris Aristocratis nepote.

Post Lycurgum Arcadum regnum Echemus Aeropi filius, Cephei nepos, Alei pronepos obtinuit. Hoc regnante Achæi ad Isthmum Corinthiorum prœlio fuderunt, Dores, reditum sibi in Peloponnesum Hyllo Herculis filio duce molientes, atque Echemus Hyllum occidit cum eo singulari certamine ex provocatione congressus. Hæc mihi propiora vero visa sunt, quam quod supra scripsi, penes Orestem tunc Achæorum regnum fuisse, atque ejus temporibus Hyllum cum Doribus reditum tentasse. Sed ea, quam posterius attuli, ratione hoc quoque apparebit, quomodo Timandra, Tyndarei filia, Echemi qui Hyllum interfecit, conjux esse potuerit. (2) Agapenor dehinc regnat, Ancæi filius, Lycurgi nepos; quo duce Arcades ad Trojanum bellum profecti. Ilio vero everso, quæ Græcos domum redeuntes disjecit tempestas Arcadum classem detulit Cyprum. Ibi Agapenor Paphum urbem condidit; et in Papho vetere (Palæpapho) Veneris fanum erexit, quum ante apud Cyprios dea hæc in loco cui Golgi nomen coleretur. (3) Interjecto dein tempore Laodice ex Agapenoris posteritate Aleæ Minervæ donum Tegeam peplum misit; id ipsius doni inscriptio et simul unde esset. Laodice oriunda indicabat:

Laodices peplum hoc. Sacrum ut foret illa Minervæ,

e Cypro celebrem transtulit in patriam.

(4) Quum ad suos Ilio non revertisset Agapenor, Arcadum imperium suscepit Hippothous Cercyone patre, avo Agamede, Stymphalo proavo genitus. Hujus vita nullo celebratur insigni rerum eventu, præter illud unum quod regni sedem Tegea Trapezuntem transtulit. Post mortem Hippothoi Æpytus filius regnum adeptus est, atque Orestes Agamemnonis filius Mycenis oraculi Delphici monitu in Arcadiam demigravit. (5) Æpytus quum in templum Neptuni quod Mantineæ est penetrare esset ausus, quo nulli cuiquam homini hac ipsa etiam ætate fas est accedere, oculis primum captus, deinde non ita multo post e vita excessit. (6) Ejus filio Cypselo regnum deinceps adepto Dores copiis contractis, non ut tribus ante ætatibus per Isthmum Corinthiorum, sed classe ad Rhium promontorium profecti in Peloponnesum invaserunt. Tam Cypselus res familiares Dorum exquirens, cognoscit Cresphontem Aristomachi filium nullis etiamnum nuptiis illigatum; quare desponsa ei filia, se atque ceteros Arcades hac affinitate ex metu exemit. (7) Cypselo filius erat 370Holæas, qui Æpytum sororis filium cum Herculis posteris, qui Lacedæmone et Argis in auxilium venerant, Messenen reduxit. Holææ filius Bucolion, hujus vero Phialus, qui Phigaliam urbem, erepto suæ laudis monumento conditor Phigalo Lycaonis filio, Phialiam de suo nomine voluit appellari; quod tamen non est omnino constanter usurpatum. (3) Jam regnabat Simus Phiali filius, quum apud Phigalenses Cereris cognomento Nigræ pervetustum signum igne est consumtum, quæ res vitæ finem ipsi etiam Simo mox adfuturum significavit. Paternum regnum adiit Pompus. Eo regnante Æginetæ navibus primum Cyllenen appellere commercii causa instituere; inde vero ad Arcadas jumentis impositas merces pervehebant. Quos pro his magnopere honoravit Pompus, adeo, ut filio etiam Æginetæ nomen propter Æginetarum amicitiam imposuerit. Æginetam consecutus est ejus filius Polymestor. (9) Tunc primum Lacedæmonii Charilli ductu Tegeatarum fines cum exercitu adorti sunt. Eos non viri solum, sed feminæ etiam sumptis armis prœlio fuderunt et cum magna hostium manu ipsum quoque ducem vivum cepere. Verum de Charillo totaque hac ejus expeditione plura memorabimus, ubi res Tegeatarum fuerint explicandæ. (10) Polymestori quum nulli essent liberi, successit Æchmis, Polymestoris fratre Briaca genitus; fuit enim Æginetæ Briacas etiam filius, Polymestore natu minor. Dum Æchmis regnum obtinebat, bellum inter Lacedæmonios et Messenios geri cœptum. Jam antiquitus quidem Arcades benevolo fuerant in Messenios animo, tunc vero etiam aperto fœdere cum Aristodemo Messeniorum rege in acie contra Spartanos stetere. (11) Æchmidis vero filius Aristocrates et alia fortasse contra suos populares insolenter egit, sed quod in deos ipsos immortales eum admisisse nefarium facinus compertum habeo, hoc loco non prætermiserim. Est in Orchomeniorum finibus Mantinensi agro finitimum Dianæ Hymniæ cognomento fanum, quam antiquissima religione Arcades venerantur universi. Deæ sacerdotium tunc adhuc virgini committebatur; (12) eam quum ad stuprum pellicere Aristocrates non potuisset, postremo in templum confugientem prope statuam Dianæ violavit. Scelere in vulgus patefacto hominem Arcades lapidibus obruerunt, et a virgine ad mulierem sacerdotii honorem transtulerunt virorum congressibus jam exsatiatam. (13) Huic filius fuit Hicetas; Hicetæ minor Aristocrates, avo tam exitu vitæ quam nomine similis: nam et hunc lapidum conjectu necarunt Arcades manifestæ proditionis damnatum; constabat enim dona eum a Lacedæmoniis cepisse, ejusque maxime scelere insigni clade Messenios ad Magnam Fossam affectos. Effecit hoc flagitium ut a Cypseli domo Arcadum imperium removeretur. Atque hæc quidem quæ de regum 371serie ac gentilitate sum persecutus, omnia mihi studiose percontanti Arcades enarrarunt.

CAPUT VI.

Arcadum res bellis gestæ memorantur — de vario ad Arcadiam aditu.

Quod vero ad res eorum publicis totius gentis auspiciis gestas attinet, antiquissima memoria est Iliacæ expeditionis; alterum locum obtinent quæ pro Messeniis propugnantes gesserunt contra Lacedæmonios; eorundem etiam partes fuerunt aliquæ in prœlio, quod ad Platæas contra Medos est commissum. (2) Coacti potius necessitate quam benevolentia ducti Spartanis contra Athenienses auxilia misere, et in Asiam cum Agesilao transmiserunt, eosque in Bœotiam secuti Leuctricæ pugnæ interfuerunt. Nam fuisse semper ambiguo se animo in Lacedæmonios, et alias declararunt, et tunc maxime quum post Leuctricam cladem ab iis ad Thebanos statim desciverunt. Iidem cum reliquis Græcis neque contra Philippum Macedonum regem ad Chæroneam, neque contra Antipatrum in Thessalia arma cepere; non tamen hostile quicquam in Græcos admisere. (3) Quod vero ipsi quoque ad Thermopylas contra Gallos non prodierint, eam nempe afferunt causam, veritos ne interea dum militaris ætas abesset, Lacedæmonii agrum populationibus vexarent. Ad Achæorum concilium promptius se quam ulli Græciæ populi aggregarunt. Hæc in commune ab Arcadibus gesta; quæ vero gessisse privatim urbes acceperim, suis illa locis referentur.

4. Ducit in Arcadiam ex Argivorum finibus trames is qui ab Hysiis juxta Parthenium montem in agrum Tegeaticum pervadit. Duo vero alii accessus circa Mantineam per Prinum et Climacem (Scalas); quorum posterior hic latior et olim gradus in ea semita, per quos descendebatur, facti fuerant. Perveniunt qui hinc descenderint ad vicum, cui nomen Melangea; hinc etiam potabilis Mantinensibus aqua intra oppidum defluit. (5) Ubi e Melangeis progressus septem fere stadiis ab urbe abfueris, occurrit fons qui Meliastarum vocatur. Hi Meliastæ Bacchi orgia celebrant, cujus ad fontem istum est delubrum. Est ibidem etiam Veneris Melænidis (id est Nigellæ) fanum. Cognominis causa non alia est quam quod hominum coitus non interdiu, uti pecudum, sed etsi non semper, plerumque tamen fiunt noctu. (6) Trames alter, priore angustior, per Artemisium ducit. Hujus montis supra jam mentionem feci, ubi esse in eo dixi Dianæ templum et simulacrum, ac præterea fontes Inachi. Is qua per montem decurrit, inter Argivos et Mantinenses terminus est; ubi vero ex illa via se averterit, reliquum deinceps cursum per Argivam regionem absolvit: quare Inachum et alii et Æschylus poeta Argivum fluvium appellant.

372

CAPUT VII.

De campo Argo dicto — Dine, aqua maris dulci — aquis ferventibus — Philippo, Macedonum rege — Olympiadis crudelitate et Cassandri stirpe exstincta.

Hinc Artemisio superato in Mantinensium fines descendentes planities excipit, quæ uti est, sic etiam vocatur Argus (i. e. Inculta). Nam cultus immune solum efficit e proximis montibus defluens aqua pluvia. Quo minus totus omnino campus stagnum fiat, illud unum obstat, quod aqua hiantem specum nacta se e conspectu eripit; absorpta tamen rursus circa Dinen erumpit. (2) Est Dine ad Genethlium (in Argolica terra hoc nomine vicus dicitur) dulcis aqua e mari proveniens. In Dinen Argivi olim Neptuno equos porriciebant frænis ornatos. Dulcis vero aquæ venas e mari effundi non in Argolicis tantum finibus, sed in Thesprotide etiam prope eum locum quod vocant Chimerium, satis constat. (3) Mirabilius tamen quod in Mæandro partim e saxo quod amnis circumfluit, partim etiam e fluviali limo fervens aqua profluit. Sicuti etiam juxta Dicæarchiam Tyrrhenorum oppidum calidæ effervescunt in mari aquæ; ubi jactis molibus de industria exstructa est insula cum balneis aquarum calidarum, ne ejus muneris nullus esset usus. (4) Ad lævam campi quem Argos diximus appellari, mons Mantinensibus eminet, in quo Philippi Amyntæ filii castrorum et pagi, cui nomen Nestane, reliquiæ exstant. Castra enim Philippus ad hanc Nestanen habuisse dicitur, et fontem etiam proximum ex eo Philippium nominant. Venit in Arcadiam Philippus ut a reliquis Græcis Arcadas disjungeret suoque eos imperio adjiceret. (5) Et Philippum quidem facile quivis sibi persuadeat rebus gestis omnes Macedonum reges, qui ante fuerunt quique ipsum consecuti sunt, superasse; nemo tamen qui recta sit in rebus existimandis sententia, ei boni imperatoris laudem tribuerit, nempe qui jusjurandum semper contempserit, fœdera quamlibet ob causam fefellerit, unusque omnium in minimis fidem duxerit. (6) Pœnas tamen non utique seras, sed quos novimus omnium maxime e vestigio sequentes deo dedit. Neque natu enim grandior annorum quadraginta sex Delphici oraculi vocem comprobavit. Consulenti de Persico bello redditum fuerat responsum:

Serta gerit taurus, finem manet, adstat aruspex.

Quod non ad Persarum regem, sed ad ipsum Philippum referendum fuisse, rei eventus mox demonstravit. (7) Philippo mortuo parvulum ejus filium, quem ille ex Cleopatra, cui pater fuerat Attali frater, susceperat, una cum matre in æneo vase ignibus circumdatis cruciatum Olympias enecuit. Eadem paucis post annis Aridæum etiam de medio sustulit. Jam vero etiam Cassandri soboles quasi demessa falce numinis infesti interiit. Liberos autem Cassander ex Thessalonica Philippi filia susceperat; Thessalis quidem matribus Thessalonice et Aridæus geniti fuerant. Jam quæ Alexandro contigerint, mortem ejus dico, inter omnes constat. (8) Quodsi Philippus, quoties 373aliquid moliretur elogium, illud in Spartanum Glaucum editum in memoria habuisset atque hujusce versus sibi rationem habendam duxisset,

Jurandique fidem servanti fausta propago,

equidem putem non ita temere deorum aliquem simul et Alexandri vitam et florem Macedonum exstincturum fuisse. Atque hanc quidem orationis nostræ esse volui digressionem.

CAPUT VIII.

Chorus Mæræ — de fonte Arne narratio — de Mantinensium urbe ejusque conditore et amne Ophi — Mantinensium rebus bello gestis — Mantinea a Lacedæmoniis capta — reliquis Mantinensium fatis usque ad Adriani imperatoris tempora.

Post Nestanes ruinas Cereris fanum est multæ religionis. In eo Mantinenses festos dies quotannis agitant. Subjacet Nestanæ planities Argi campi pars, qui Mæræ Chorus appellatur. Via per Argi campum totum stadiorum est decem. Ubi paululum hinc processeris, ad alios campos venias. In his fons est prope militarem viam, nomine Arne. (2) Arcades inter alia narrant etiam hæc: Rheam dicunt, quum Neptunum peperisset, puerum in ovium gregem deposuisse, ut ibi una cum agnis educaretur. Et Arnen quoque fontem inde nominatum esse, quod agni (ἄρνες) isti circa eum pascerentur. Rheam interim Saturno pullum equinum, quem enixam se simulasset, infantis loco devorandum obtulisse, sicuti eadem post dicitur pro Jove lapidem fasciis involutum apposuisse. (3) Tales equidem Græcorum narrationes initio scriptionis meæ futilitatis argui plurimæ; sed enim ad Arcadum jam res progressus cautius de iis hunc in modum judicare cœpi: qui apud Græcos sapientiæ nomen meruerunt, eos per ambages olim, non directa et perspicua oratione, quæ statuerint, elocutos esse; atque tale quoddam sapientium Græcorum placitum iis quoque, quæ de Saturno modo memoravi, contineri suspicor. Sed nimirum de rebus divinis non aliter omnia atque a majoribus accepimus exponemus.

4. Mantinensium urbs ab eo fonte, de quo jam locuti sumus, stadia ferme duodecim abest. Mantineum Lycaonis filium alia in regione urbem condidisse constat, quam hoc etiamnum tempore de illius nomine appellant Arcades. Verum postea Antinoe, Cepheo Alei filio genita, ex quodam oraculo huc civitatem transportavit serpentem itineris ducem (quod genus fuerit non tradunt) secuta. (5) Ex eo qui oppidum præterfluit amnis, Ophis (Anguis) nominatur. Quodsi ex Homeri versibus conjecturam aucupamur, serpentem hunc fuisse draconem existimare possumus. Is enim quum in enumerandis Græcorum navibus relictum in Lemno insula Philoctetem memoret graviter ex hydri morsu laborantem, hydro illi non adjicit agnomen serpentis; at idem draconem ab aquila demissum in Trojanorum concionem fingens serpentem vocat. Quare etiam hunc Antinoes ducem draconem fuisse facile ut credamus adduci possumus. (6) Mantinenses in Dipæensium quidem finibus contra Lacedæmonios cum ceteris Arcadibus non sunt prœliati: bello tamen Peloponnesiaco cum Eleis pro Atheniensibus 374contra Lacedæmonios steterunt, Atheniensiumque auxiliis freti signa cum Lacedæmoniis contulere. Iidem expeditionis in Siciliam susceptæ participes erant, utpote socii Atheniensium. (7) Interjectis temporibus Lacedæmonii sub Agesipolide rege, Pausaniæ filio, Mantinensium fines hostiliter ingressi, Mantinenses ipsos prœlio superatos intra mœnia compulerunt; neque ita multo post oppidum ceperunt non obsidionis vi, sed Ophin fluvium in murum avertentes e crudo exstructum laterculo. (8) Contra machinarum quidem impetum laterculus majorem præbet securitatem quam quæcunque e lapide facta sunt; nam lapides infringuntur et e suis dissiliunt compaginibus; contra crudus laterculus tormentorum quidem ictibus haud ita facile defatigatur, at diluitur aquis non aliter ac solis radiis cera. (9) Ceterum hoc strategema non primus excogitavit Agesipolis, sed jam ante usurparat Cimon Miltiadis filius in Eione ad Strymonem amnem obsidenda, propugnante Boge Medo homine cum Persarum præsidio. Hoc illius factum a Græcis probatum et decantatum imitatus est Agesipolis. Et captam quidem Mantineam magna ex parte diruit, paucis relictis ad habitandum ædificiis; reliquam multitudinem in vicos divisit. (10) At Thebani post Leuctricam pugnam e vicis rursus in pristinas sedes Mantinenses reduxere. Non tamen illi satis gratos se præbuerunt. Nam quum legatos ad Lacedæmonios mittentes et pacem cum iis separatim ab Arcadum concilio facientes undique deprehensi essent, metu Thebanorum aperte se applicarunt ad Lacedæmoniorum societatem, ab eorumque partibus stetere in prœlio quod ad Mantineam contra Epaminondam et Thebanos Lacedæmonii commiserunt. (11) Postea tamen dissidio orto descivere ad Achæos; Aginque Eudamidæ filium, Spartanorum regem, prœlio fusum extra fines suos ejecere accitis in auxilium Achæis eorumque duce Arato. Iidem cum Achæis adversum Cleomenem arma tulere et Lacedæmoniorum opes infregere. Antigono vero, dum Philippi qui Persei pater fuit tutelam gereret, quod is Achæorum perstudiosus esset, et alios honores habuere et in ejus gratiam Mantineam mutato nomine Antigoneam appellarunt. (12) Posteris temporibus in pugna Actiaca ad Apollinis promontorium Augusti studia secuti sunt, quum ceteri Arcadici nominis populi cum Antonio facerent, non aliam opinor ob causam, quam quod Lacedæmonii in Augusti erant partibus. Ætatibus deinde post hæc decem, quum ad imperium Adrianus accessisset, adventitium cognomen urbis illud Macedonicum sustulit eamque suo pristino nomine jussit vocari.

375

CAPUT IX.

De Mantineæ urbis templis et signis memorandis — Arcadis sepulcro et aliis monumentis — templo Veneris Symmachiæ et Minerva Alea — Antinoi templo, cultu et imaginibus — Podaris heroo.

Mantineæ geminum est templum medio pariete dispertitum; in altera parte Æsculapii signum visitur, Alcamenis opus, altera Latonæ ejusque liberis sacrata. Signa fecit Praxiteles tertia post Alcamenem ætate. In basi Musa insculpta et Marsyas tibiis canens. Ibidem pilæ insistit Polybius Lycortæ filius, de quo alio loco nobis erit mentio. (3) Habent et alia Mantinenses delubra: Jovis Servatoris et ejus, quem idcirco quod hominibus fortunas exauget, Epidoten nuncupant; Dioscurorum etiam, et in alia urbis parte Cereris ac Proserpinæ. Hoc in fano ignem accendunt, cui summa religione ne exstinguatur cavent. (3) Vidi etiam prope theatrum Junonis ædem; deam Praxiteles in solio sedentem fecit eique adsistentes Minervam et Heben Junonis filiam. Ab ara deæ proxime abest Arcadis Callistûs filii tumulus. Huc enim e Mænalo sunt Arcadis ossa deportata, quum Delphis venisset ipsis hoc oraculum:

(4)

Frigida Mænaliæ regio est, ubi conditus Arcas,

Arcades a cujus dicuntur nomine cuncti.

Huc ego ferre pedem jubeo te, et pectore læto

Arcada sublatum pulchram transponere in urbem,

quæ trivia est, quæ quadrivia, et quæ quinque viarum:

hic Arcas lucum, sacrorum hic munera habeto.

Locum ubi Arcadis est sepulcrum Solis aras vocant. (5) Non longe a theatro illustria exstant monumenta. Inter ea Focus qui Communis dicitur, rotunda figura, in quo sitam Autonoen creditum Cephei filiam. Eminet pila supra tumulum cum equestri statua: Gryllus is est Xenophontis filius. (6) A tergo theatri reliqua adhuc sunt templi vestigia quod Veneri olim dicatum fuit Sociali, et in eo signi rudera. Indicat in basi incisa inscriptio, dedicasse Nicippen Paseæ filiam. Templum erexere Mantinenses, quo monumentum esset posteris ipsos, quum navalis ad Actium pugna committeretur, in Romanorum fuisse partibus. Minervam præterea Aleam cognomento venerantur, cui templum et signum dedicarunt. (7) Antinoi etiam religio est divinis honoribus sancita. Est Antinoi ædes Mantinensibus recentissima; hunc præcipuo quodam amore Adrianus Imperator amplexus est. Illum ego viventem non vidi, statuas vero et pictas imagines sum conspicatus. Habentur ei et alibi honores et in Ægypto apud Nilum urbs de ejus nomine est appellata. Colitur Mantineæ ob hujusmodi causam. Patria ei fuit (Bithynium in) Bithynia supra Sangarium amnem. Bithynienses ipsi ex Arcadia oriundi Mantinenses olim fuere. (8) Ob eam rem divinos ei honores a Mantinensibus haberi 376voluit Imperator Romanus; annua præterea initia et quinquennale ludicrum celebrari. Domus in gymnasio Mantinensi est in qua Antinoi signa servantur, tum lapidum nobilitate insignis, tum vero picturis. Earum plurimæ sunt Antinoi imagines, iis quæ Bacchum repræsentant simillimæ. Quin et ejus picturæ quæ in Ceramico Athenis res ab Atheniensibus ad Mantineam gestas repræsentat, ibi quoque ex illo veluti exemplari efficta cernitur imago. (9) Est præterea in Mantinensium foro mulieris ænea effigies, Deomeneam vocant Arcadis filiam. Sacellum etiam Podaris, quem in acie cecidisse aiunt contra Epaminondam ac Thebanos pugnantem. Tribus autem ante me ætatibus inscriptionem tumuli ad minorem Podarem, qui superioris nepos eodem fuit nomine, transtulerunt. Vixit iis temporibus ut Romanorum etiam reipublicæ particeps fuerit. (10) Sed enim ætate mea apud Mantinenses antiquior Podares colebatur. In ea enim pugna, quum virtute cives ac socios omnes anteisse Gryllum Xenophontis filium fateantur, alteram quidem palmam Cephisodoro Marathonio, qui Atheniensium equestres copias duxit; tertiam huic ipsi Podari tribuunt.

CAPUT X.

De memorandis ad vias, quæ ab Mantinea in reliquam Arcadiam ducunt — monte Alesio et Neptuni Hippii templo — undæ marinæ scatebris in variis templis — tropæo de Lacedæmoniis victis erecto et hujus pugnæ ratione — diis in prœliis opem ferentibus — cervi cujusdam sacri longævitate.

In reliquam Arcadiam viæ ex Mantinea ducunt; in quarum unaquaque quæ spectatu digna sint jam persequar. Tegeam contendentibus ad lævam militaris viæ ante ipsos Mantineæ muros campus est, ubi equorum curriculum; nec procul hinc stadium ludis qui in Antinoi honorem celebrantur, attributum. Supra stadium mons est Alesium, ab erroribus (ἄλη) Rheæ, uti dicunt, appellatum, in eoque lucus Cereris. (2) Ubi mons desinit, ædes est equestris Neptuni, stadium circiter a Mantinea distans, non amplius; de qua æde nihil ego præter auditum habeo; sed neque quisquam alius qui ejus mentionem fecerit. Quod enim ætate nostra exstat templum exædificandum curavit Adrianus Imperator, adhibitis inter fabros speculatoribus ne quis aut intra vetus templum aspiceret, aut ruderis ex eo quicquam sineret alio transportari. Ita vero ædificari jussit ut vetus templum novo circumquaque incingeretur. Priscum illud templum quernis inter se arcte compactis trabibus Agamedes et Trophonius erexisse dicuntur. Aditu autem homines prohibuisse non obicis ullius oppositu, sed laneum duntaxat funiculum obtendisse; (3) sive quod pro vigente tunc religione vel hoc sufficere putarent, ut satis sacrosanctus locus haberetur; sive quod ei funiculo occulta inesset vis. Vulgatum est certe Æpytum Hippothoi filium, quum neque subisset, neque transiluisset, sed conscidisset filum, ubi primum templum intravit 377sacrique religionem violavit, marinæ aquæ in oculos ipsi incidentis vi obcæcatum neque multo post suo oppressum fato. (4) Pervetus sane fama prodidit in hoc templo marinæ undæ scatebras esse. Idem est etiam de aqua marina Atheniensium arcis proditum memoriæ, deque eo fonte qui apud Mylasenses (quæ Cariæ civitas est) in ejus dei templo scatet, quem ipsi patria lingua Ogoa (?) nominant. Tantum interest, quod Athenæ a Phalero absunt stadia haud amplius viginti, Mylasensium vero navale abest ab oppido stadia octoginta; at Mantinensibus, quum plurimum a mari recedant, non nisi divinitus exstitisse eam in templo aquam existimandum. (5) Ubi Neptuni templum præterieris, tropæum lapideum videas de Lacedæmoniis victis eorumque duce Agide erectum. Pugna ad hunc modum commissa narratur. Dexterum cornu tenuere Mantinenses ipsi, habito ex omni ætate delectu; dux fuit Podares, Podaris illius pronepos qui contra Thebanos pugnavit. Aderat vates Eleus Thrasybulus Æneæ filius, ex Iamidarum gente; qui et victoriam prædixit et periculi socius Mantinensibus fuit. (6) Stetere in lævo cornu reliquæ Arcadici nominis copiæ. Suos civitates singulæ duces habuere; duos Megalopolitæ Lydiadem et Leocydem. Media acies Arato Sicyoniorum et Achæorum duci commissa fuerat. Lacedæmonii phalangem suam dilatarant, quo in hostilem aciem omni ex parte frontem obverterent. In medio agmine Agis cum suo globo constiterat. (7) Ibi Aratus, re ita cum Arcadibus composita, cum sua manu fugam simulat, quasi vero impressionem Spartanorum sustinere non posset. Ea fugæ specie acies in lunæ modum incurvata est. Agis cum sua cohorte victoriæ spe incitatus fugientes urget. Jam etiam a cornibus utrinque imperatorem suum secuti sunt confectum negotium putantes si Arati manum fudissent. (8) A tergo inconsultius progressos adorti Mantinenses mox cingunt. Spartanorum magnus numerus cum Agide Eudamidæ filio rege suo cæsi. Visum in eo prœlio Neptunum dimicantem pro suis partibus memorant Mantinenses, quapropter tropæum ei dedicarunt. (9) Ac deos quidem prœliis hominum ac cædibus interesse solitos testantur quicunque heroum apud Ilium casus persecuti sunt: prædicant Athenienses ad Salaminem et Marathonem præsto sibi deos fuisse; nihil vero certius quam ab Apolline et heroibus deletum apud Delphos Gallorum exercitum. Quo minus mirum videri debet si Neptuni præsenti ope Mantinenses tunc prospere pugnarunt. (10) Leocydem vero eum qui Lydiade collega Megalopolitanis eo bello præfuit, nono gentilitatis gradu oriundum ab Arcesilao fuisse tradunt, eo qui, quum Lycosuræ domicilium haberet, cervam vidisse dicitur ei quam Dominam nominant deæ sacram, 378confectam jam ætate, cum torque in quo incisæ erant literæ:

Hinnulus excipior solvente Agapenore Trojam.

Argumento versus hic est cervum vel elephanto esse multo vivaciorem.

CAPUT XI.

De loco Pelagos dicto — Peliæ filiarum tumulis et Peliæ nece — loco Phœzôn dicto — Epaminondæ morte — Epaminondæ sepulcro — fraudis ex nominum similitudine enatæ exempla proferuntur.

A Neptuni fano in saltum pervenias quercubus condensum; Pelagus nominant. Per eas quercus via a Mantinea Tegeam ducit, et inter Tegeatas quidem ac Mantinenses terminus est rotunda in populari via ara. Quodsi a Neptuni ad lævam deflectere malueris, stadiorum quinque itinere confecto ad Peliæ filiarum tumulos pervenias. Has Mantinenses narrant paternæ necis invidiam fugientes huc se recepisse. (2) Medea enim ubi primum Iolcum venit, Peliæ insidias machinata est, re quidem cum Iasone faciens, quum in eum tamen verbo hostili animo esse videretur. Promittit itaque Peliæ filiabus se patrem earum, si vellent, a summa senectute ad juventutem revocaturam. Nam et arietem nescio quo modo jugalatum, quum inter venena coxisset, agnum dicitur e lebete eduxisse. (3) Mox vero quum Peliam ipsum in frusta dissectum in ferventis aquæ lebetem immisisset, senis corpus filiæ ita resolutum recepere, ut ne reliquum quidem quicquam esset quod sepulturæ traderent. Hic casus ut in Arcadiam exilii causa abirent puellas adegit; ac fato quidem suo perfunctis sepulcra congesta terra ibi exstructa. Nomina virginum poetarum indicavit nemo eorum quos ipsi legimus; Micon vero pictor earum imaginibus Asteropeam et Antinoen adscripsit. (4) Ab iis tumulis stadia ferme viginti distat locus ille, qui Phœzon dicitur. ** Phœzon tumultus lapideus crepidine circumseptus modice a terra surgit. Est ea in parte via valde angusta monstrant ibi Areithoi sepulcrum, cui Corynetæ, a clava (χορύνη) qua utebatur, cognomen fuit. (5) Jam secundum eam viam, qua Pallantium iter est, a Mantinea stadia ferme triginta progressis, ad militarem viam pertingit ea quercuum silva, quæ Pelagi appellatur. In eo loco equestres Atheniensium et Mantinensium copiæ cum Bœotiorum equitatu conflixere. Eo prœlio Epaminondam Mantinenses a Machærione suo cive occisum prædicant; Lacedæmonii Machærionem hunc Spartanum fuisse contendunt. (6) Sed Athenienses, quibus assentiuntur Thebani, Epaminondam transfossum a Gryllo dictitant, atque sic apud ipsos habet pictura in qua Mantinensis 379pugna exposita est. Ac sane Mantinenses quum Gryllum publico funere extulissent, eo loco quo cecidit, statuam in ejus honorem posuerunt, quod præ omnibus sociis virtus ejus enituisset. Machærionem et Mantinenses nominant et Lacedæmonii; at neque Spartæ, neque apud Mantinenses ipsos cuiquam virtutis ergo, cui fuerit Machærioni nomen, honores habiti sunt. (7) Epaminondas quidem, quum eum saucium sui ex acie retulissent, vulnus opposita manu compressit; pugnamque prospectans ex eo loco quem Scopen (i e. Speculam) postera ætas appellavit, dolorem eousque pertulit, donec æquatum vidit pugnæ exitum. Inde quum amota manu animam efflasset, eo ipso in loco quo fuerat prœlium commissum est sepulturæ mandatus. (8) Ejus tumulo imposita est columna cum scuto in quo draco cælatus est. Indicat draco Epaminondam ab iis ortum ducere, qui Sparti sunt nuncupati. Pilæ vero in monumento duæ eminent; prisci operis altera cum Bœotica inscriptione; alteram Adrianus Imperator et ipsam dedicavit et quæ in ea legitur fecit inscriptionem. (9) Et Epaminondam quidem gloria præstantibus apud Græcos imperatoribus jure optimo parem potius quam inferiorem quovis ducas. Nam quum Lacedæmoniorum et Atheniensium ducibus priscus patriæ splendor magno fuerit adjumento militesque ipsi ducum magnitudini virtute sua facile responderint: Epaminondas Thebanos, quos rebus suis maxime diffidentes nactus fuerat et aliorum imperiis assuefactos, brevi ad principatus gloriam evexit. (10) Acceperat is jampridem ex Delphici Apollinis oraculo, Pelagus sibi cavendum. Quare fuit illi præcipue cautio, ne aut triremibus aut oneraria unquam navi veheretur: at præmonuerat deus non mare, sed saltum eum devitandum cui Pelagus nomen. Quæ est locis nominis communitas etiam postea Annibalem Carthaginiensem et Athenienses jam antea fefellit. (11) Annibali quidem oraculum redditum fuerat ex Ammonis fano, fore ut mortuus Libyssa humo contegeretur. Quare in spem venerat, deleto Romanorum imperio in patria se postremum vitæ diem exacta jam ætate clausurum. At enim quum Flaminius illum vivum capere studeret, a Prusia, ad quem supplex confugerat, rejectus quum in equum ascenderet, ense nudato digitum læsit; atque inde non multorum stadiorum itinere confecto quum illud vulnus febris esset consecuta, tertio post die mortuus est: vicum autem in quo vitam finivit, Libyssam Nicomedenses appellant. (12) Atheniensibus etiam responsum e Dodona redditum fuerat, Siciliam coloniam deducendam. Non longe ab urbe aberat terræ non sane magnus tumulus cui Siciliæ nomen; at illi oraculi responso haud intellecto ad suscipiendas extra fines expeditiones bellumque Syracusanis movendum adducti sunt. Sed plura etiam alia modo allatis simillima possit aliquis colligere.

380

CAPUT XII.

De templo Jovis Charmonis, vario quercuum genere in saltibus Arcadum et vico Methydrio — campo Alcimedonte et Alcimedonte heroe ejusque filia Phialo — loco Petrosaca dicto — viis Orchomenum versus, Ladæ stadio et Penelopes tumulo — priscæ Mantineæ et vici Mæræ reliquiis — monte Anchisia et Anchisæ monumento.

Ab Epaminondæ sepulcro haud amplius uno stadio distat Jovis templum Charmonis cognomine. In Arcadum saltibus quercus diversa inter se forma sunt. Earum alias (sc. robora) a latiore folio platyphyllos, alias fagos (quercus esculas) nuncupant. "Tertium est genus (sc. suber quercus) tam raro et levi cortice, ut ex eo ancorarum in mari indices et retium faciant. Inter Iones tum alii tum Hermesianax elegiarum poeta phellon (id est suberem) eum ipsum corticem nominant. (2) Ad Methrydium, non sane amplius oppidum sed vicum Megalopolitarum ditionis, via e Mantinea perducit. Progressos stadia triginta campus excipit, cui nomen Alcimedon, supra quem mons Ostracina; in quo antrum ubi Alcimedon, de heroibus unus, habitavit. (3) Filiam ejus nomine Phialonem vitiatam ab Hercule Phigalii memorant; a patre vero statim a puerperio in proximum montem, ut ibi periret, expositam una cum puero, quem Arcades vocant Æchmagoran. Ibi vagientem infantem quum pica audiret et lamentationem ejus imitaretur, ad avis vocem, quod puerilem esse credidisset, (4) Herculem forte illac iter habentem conversum puellam, quum agnovisset, vinculis exsolvisse filiumque servasse dicunt. De rei eventu fontem proximum Cissam (id est picam) nuncupatum. Ac hoc fonte stadiis quadraginta abest Petrosaca vicus in ipso Megalopolitarum et Mantinensium confinio. (5) Sed præter eas quas ante indicavimus vias, duæ aliæ Orchomenum deducunt. Ιn earum una stadium est quod Ladæ appellant, quod in eo se Ladas ad cursum exercere sit solitus. Proxime est Dianæ ædes, et ad viæ dexteram terræ editus agger; Penelopes tumulum esse dicunt; neque enim de Penelope Arcadum sermo cum Thesprotide quam vocant poesi congruit. (6) In ea enim proditum est memoriæ, post Ulyssis a Troja reditum Penelopen ei Ptoliporthen peperisse. At Mantinenses narrant Penelopen ab Ulysse crimine damnatam quod ultro procos invitasset, domoque exactam, initio quidem Spartam, hinc vero postea Mantineam se recepisse ibique vitæ ei finem contigisse. (7) Planities huic tumulo contigua est non sane magna. In ea mons, ubi ruinæ cernuntur priscæ Mantineæ; locus nostra ætate dicitur Ptolis. Hinc aquilonem versus digressus modico viæ spatio confecto ad fontem Alalcomeniæ pervenias; a Ptoli Yero stadia triginta 381absunt rudera vici cui Mæræ nomen, si modo Mæra hoc in loco et non in Tegeatum finibus fuit sepulta. Veri enim quæ de ejus sepulcro dicunt Tegeatæ, quam quæ Mantinenses, similiora videntur; fuisse scilicet Atlantis filiam Mæram apud se humatam. Forte vero ex hujus stirpe alia et ipsa nomine Mæra in Mantinensium fines venit. (8) In altera viarum quæ Orchomenum contendunt, Anchisia mons est, et ad imum montem Anchisæ sepulcrum. Quum enim in Siciliam transmitteret Æneas, in Laconicam terram appulit, atque ibi Aphrodisiade et Etide urbibus conditis, Anchisem patrem, qui in hæc loca quacunque de causa venerat diemque ibi obierat, ad sepulturam ibidem dedit. Anchisiæ itaque monti ab Anchisa nomen inditum. (9) Huic rei fidem facit, quod Æolenses qui ætate nostra Ilium incolunt, nusquam in ipsorum regione Anchisæ tumulum ostendunt. Adjacent Anchisæ sepulcro templi quod Veneri dicatum fuerat rudera. Sunt etiam ad Anchisias agrorum inter Mantinenses et Orchomenios termini.

CAPUT XIII.

De memorandis in Orchomeniorum finibus, templo Dianæ Hymniæ — Orchomeniorum priscæ urbis reliquiis et memorandis — monte Trachy, et urbe Caphia — Aristocratis monumento, fontibus Teneis et vico Amilo — via Stymphelum versus et Pheneum, ac Carya vico.

Intra Orchomeniorum fines ad viæ lævam iis qui ab Anchisiis digressi fuerint, in declivi montis parte ædes est Dianæ Hymniæ. In ea Mantinenses etiam rei divinæ operam dant ** sacerdotem feminam et marem, quibus sancitum est ut castimoniam colant non tantum quod ad venereos congressus attinet, verum etiam in ceteris, idque per totum vitæ spatium; iisdem non balnea, non cetera victus ratio cum vulgo communis, neque in privati ullius hominis ædes pedem unquam inferunt. Similia apud Ephesios, sed per unius tantum anni spatium, factitari scio ab iis qui Ephesiæ Dianæ leguntur epulones quos Ephesii essenas [reges] appellant. Hymniæ Dianæ quotannis festos dies agitant. (2) Orchomeniorum vetus oppidum in summo olim fuit montis vertice; quo in loco reliqua sunt fori et mœnium vestigia. Nam quæ hac ætate habitatur urbs sub veterum murorum ambitu sita est. Spectatu in ea digna fons ex quo aquantur, et Neptuni et Veneris delubra cum signis marmoreis. In suburbanis Dianæ in magna cedro inclusa est lignea effigies; deam ab arbore Cedreatim appellant. (3) Infra oppidum per intervalla sunt e congestis lapidibus tumuli, qui in honorem bello interemptorum hominum sunt erecti: verum cum quibus vel ceterorum Peloponnesiorum, vel Arcadum ipsorum bellatum sit, neque ullæ in sepulcris indicant inscriptiones, neque ipsi Orchomenii memoriæ proditum habent. (4) Ex adverso urbis mons est, cui Trachys (id est, Asper) nomen. Inter eum montem et urbis mœnia, pluvia aqua profundo excepta alveo in alteram Orchomeniorum planitiem defluit, longe lateque illam quidem patentem, sed cujus majorem partem palus 382occupet. Ab Orchomeno stadia prope tria profectis, altera via recta in oppidum Caphyas ducit præter supra dicti torrentis alveum et deinceps præter stagnum ad sinistram; altera sub Trachyn montem est, ubi torrentis alveum transieris; (5) juxta quam Aristocratis sepulcrum, ejus nempe, qui virgini Hymniæ Dianæ sacerdoti olim per vim vitium obtulit. Modico intervallo ab Aristocratis sepulcro absunt fontes, Teneæ appellati. Distat ab his stadia ferme septem Amilus: qui vicus olim urbs fuisse dicitur. Hic se rursus in bivium findit via: pars ejus altera Stymphelum, Pheneum altera ducit. (6) Per hanc Pheneum versus progressos mons excipit: in monte juncta sunt Orchomeniorum, Pheneatarum, Caphyatarum confinia. Supra eos præruptum saxum est: petram Caphyaticam nominant. Secundum fines ipsos, iis quas paulo ante nominavimus urbibus vallis subjacet: per eam via transit, qua Pheneum iter est. In media valle aqua oritur e fonte: in extrema est vicus, cui nomen Caphyæ.

CAPUT XIV.

De priscæ urbis Phenei reliquiis — Laonome, Amphitryonis matre — alveo Olbii fluvii ab Hercule ducto — urbe Pheneo, memorandis in ejus arce et Neptuni Hippii signo ab Ulysse posito — primis æris conflandi inventoribus — Iphiclis monumento et Iolao — Mercurio a Pheneatis imprimis culto, ludis Hermæis et Myrtilo — maris Myrtoi denominatione, sacris Eleusiniis a Pheneatis factis et Nao.

Pheneatarum campi Caphyis subjecti. Aqua ibi immodice quondam stagnante veterem Pheneum submersam esse memorant. Manent ætate etiam nostra ejus eluvionis signa in montibus, ad quos adscendisse aquam narrant. A Caphyis stadia quinque distant montes Oryxis et Sciathis. Ad ima utriusque montis ingentes fossæ sunt, quæ aquam e campis defluentem excipiunt. (2) Eas fossas manu factas Pheneatæ putant, scilicet Herculem hoc operis effecisse, dum Phenei apud Laonomen Amphitryonis matrem degeret. Amphitryonem enim Alcæo ex Gunei filia Laonome, femina Pheneatide, non autem ex Lysidice Pelopis genitum ferunt. Quodsi non vanus est hominum sermo, ad Pheneatas Herculem migrasse, adduci quis facile possit ut credat, Tirynthe ab Eurystheo pulsum, non Thebas statim, sed antea Pheneum se recepisse. (3) Ac fossas ille quidem per medios Pheneatici agri campos duxit, ut per eas Olbius amnis, quem Arcadum alii Aroanium appellant, laberetur. Operis longitudo stadiorum est quinquaginta, altitudo autem, qua ripæ integræ sunt, pedum circiter triginta. Verum hoc Herculeo alveo jam destituto, fluvius meatum pristinum repetiit. (4) A fossis inter montes modo memoratos perductis quinquaginta circiter stadia progressis occurrit urbs ipsa Pheneus; cujus conditorem Pheneatæ perhibent Pheneum virum indigenam. Arx est undique 383prærupta, et partim natura loci, partim etiam operibus munita. In ea Minervæ templum fuit, cui Tritoniæ cognomentum: sed ejus jam sola rudera reliqua sunt. (5) Neptuni etiam cognomine Equestris ex ære simulacrum fuit, quod Ulyssem dedicasse aiunt. Quum enim equas perdidisset, et eas quærens Græciam peragrasset, postremo quo loco Pheneaticæ regionis eas reperit, ibi Dianæ templum, quam inde Heurippen cognominarit, addito Equestris Neptuni signo, erexisse. (6) Narrant porro Ulyssem inventas equas ita in ea Pheneatici agri parte, ut in continenti contra Ithacam terra boves, pascendas locasse. Mihi quidem Pheneatæ in simulacri basi inscriptas literas monstrarunt, quibus quæ cum pastoribus Ulysses pepigisset, consignata fuerint. (7) Non tamen, ut ceteris quæ dicunt fidem habeam, illud ut assentiar adduci possum, ex ære signum ab Ulysse dicatum, quum nondum illis temporibus, traditum fuisset, signa ex ære solido facere, tanquam vestem in textrina. Sed quale fuerit tunc æris opificium, ostendi jam ante in eo, qui est de rebus Laconicis, commentario, quum de Summi Jovis simulacro verba facerem. (8) Primi æs fuderunt et statuas inde conflarunt Rhœcus Philæi, et Teleclis filius Theodorus, ambo Samii. Theodorus etiam smaragdum illum cælavit, quem frequentissime gestabat, quoque mirum in modum delectabatur Polycrates Samiorum tyrannus. (9) Qua ab arce Pheneatarum descenditur, stadium est, et in colle sepulcrum Iphiclis, qui frater fuit Herculis, Iolai pater. Herculis laborum consortem magna ex parte fuisse Iolaum Græci testantur. Ejus vero pater Iphicles, quum in prima Herculis contra Augeam Eleorum regem pugna, ab Actoris filiis, qui Molionidæ sunt a Molione matre appellati, vulnus accepisset, a propinquis Pheneum delatus est. Ibi eum Pheneatæ Buphagus et ejus uxor Promne valde accurate tractarunt, et ex vulnere mortuum sepelierunt: et Iphicli hac etiam ætate tanquam heroi parentare solenne habent. (10) Deorum vero omnium maxime Mercurium Pheneatæ venerantur, eique ludos faciunt Hermæa. Templum exstat Mercurii cum signo marmoreo, quod fecit Atheniensis Euchir, Eubulidæ filius. A tergo templi est Myrtili sepulcrum, quem Græci Mercurii filium fuisse tradidere, Œnomai aurigam: quoties vero quis de procis filiæ in certamen descendisset, currus ea arte regere solitum, ut Œnomaus victores assecutus, hasta eos emissa transfigeret. (11) Ipse etiam Hippodamiæ Myrtilus amore captus erat, sed quum non auderet 384in certamine fortunam experiri suam, pergebat aurigæ munera obire. Proditum tamen postremo ab eo Œnomaum narrant, quum Pelopem jurejurando adegisset, ut una sibi Hippodamiæ nocte concederet: verum quum victorem promissi moneret, ab eo e navi in mare abjectum aiunt. Ejus cadaver æstu ejectum sepulturæ mandasse Pheneatæ dicuntur: sua certe Myrtilo parentalia stata quotannis nocte faciunt. (12) Satis perspicuum est, non fuisse longinquo mari vectum Pelopem; sed ab Alphei ostio profectum, ad Eleorum navale applicuisse. Quare Myrtoum mare non a Myrtilo Mercurii filio nomen accepisse credendum, quum ab Eubœa incipiens ad insulam desertam, quæ Helene dicitur, cum Ægæo jungatur. Probabilior mihi Eubœensium antiquariorum sententia videtur, qui a Myrtone puella nomen ei pelago inditum putant. Est apud Pheneatas etiam Cereris cognomento Eleusiniæ fanum; cui initia eodem ritu quo Eleusine peraguntur, quippe quorum eosdem plane ritus apud se quoque institutos fuisse dictitent; venisse enim ad ipsos ex Apollinis Delphici oraculo Naum, a quo sacrorum ritus acceperint; et Naum quidem Eumolpi pronepotem fuisse.

CAPUT XV.

De Petromate apud Pheneatas et persona Cereris Cidariæ Cererisque Thesmiæ fano — memorandis in via Pellenen et Ægiram versus — Telamone et Chalcodonte Herculis contra Eleos sociis — Pheneatarum et Achæorum finibus, monte Crathide ot Dianæ Pyroniæ templo.

Prope fanum Eleusiniæ, lapides eminent duo prægrandes coagmentati inter se: Petroma vocant. (2) Eos lapides, ubi agunt anniversaria sacra, quæ Majora nominant Initia, aperiunt, atque inde literas ad sacra pertinentes educunt, et quum audientibus iis qui initiati fuerunt recitarint, ea ipsa nocte in pristinam sedem reponunt. Porro Pheneatarum multitudinem per Petroma illud etiam jurare de maximis quibusque rebus comperi. (3) Operimentum ei imminet rotundo ambitu. In eo facies Cereris cognomento Cidariæ servatur. Eam faciem sacerdos tanquam personam indutus, statis, quæ Initia majora appellantur, diebus deos inferos, uti traditur, virgis cædit (sc. terram pulsans). Pheneatarum sermo fert ante Naum etiam Cererem errabundam ad ipsos venisse, et iis qui domo et donis excepissent deam, legumina divisisse omnia, præter fabam. (4) Qua enim maxime de causa impurum legumen faba sit, de eo arcana ratio sacra exstat. Jam vero qui (uti Pheneatæ narrant) Cererem hospitio acceperunt Trisaules et Damithales, templum ad imam Cyllenen erexerunt Cereri Thesmiæ, et initia deæ instituere, quæ etiam nunc Pheneatæ agere solent. Abest hoc Cereris cognomento Thesmiæ fanum ab urbe stadia prope quindecim.

5. Qua Pellenen versus et Ægiram, Achaiæ urbem, a Pheneo iter est, stadia circiter quindecim progressi, ad Apollinis Pythii templum accedunt. Sedenim ex eo sola rudera, et magnam ex candido lapide aram vetustas reliqua 385fecit. Ad eam aram Pheneatæ hoc etiamnum tempore Apollini et Dianæ sacra faciunt: Herculem Elide capta fanum hoc memorant dedicasse. Exstant ibidem heroum sepulcra, qui quum expeditionis contra Eleos susceptæ Herculi socii fuissent, domum ex pugna salvi non redierunt. (6) Ac Telamon quidem proxime flumen Aroanium modico ab æde Apollinis intervallo conditus est: Chalcodon non longe a fonte Œnoe. Nemo tamen existimaverit Chalcodontem et Telamonem, qui in hoc certamine ceciderunt, patres esse illum Elephenoris, qui Eubœensium dux ad Ilium profectus est, hunc vero Ajacis et Teucri. Qui enim Herculem Chalcodon in hoc bellum sequi potuit, quum prius jam interfectum ab Amphitryone haud dubiis Thebanorum monumentis testatum sit? (7) vel quonam pacto Teucer Salaminem in Cypro condidit, si nemo eum a Troja redeuntem domo prohibuit? ecquisnam vero arcere eum præter Telamonem potuisset? Quocirca alios omnino hos qui Herculem juverint, ab Euboico Chalcodonte, et Ægineta Telamone, fuisse statuendum est. Enimvero uti nostra ætate, sic superioribus omnibus seculis illustrium virorum cognomines exstiterunt viri obscuriores. (8) Pheneatas autem a finitimis Achæis non uni dirimunt fines. Nam ad Pellenen inter utrosque terminus est fluvius, qui Porinas dicitur: ad Ægiraticum agrum, Dianium (?). Intra Pheneatarum fines, secundum Pythii Apollinis templum paululum progressus in viam ingrediare, quæ ad Crathin montem ducit. In eo monte Crathidis amnis fontes sunt. (9) Labitur is in mare præter Ægas desertum ætate mea vicum, Achæorum olim urbem. Ab eo nomen accepit Crathis Italiæ in Brutiis fluvius. Est in Crathide monte Pyroniæ Dianæ fanum: ex quo antiquitus Argivi ad Lernæa ignem deportabant.

CAPUT XVI.

De monte Geronteo et tribus fontibus Tricrena dictis — monte Sepia et Æpyti sepulcro — aliis memorandis sepulcris, Mausoleo et Helenæ, Hebrææ mulieris, sepulcro.

A Pheneo Orientem versus montis est vertex, Geronteum nomine: eaque ducit trames. Geronteum istud Pheneatarum et Stympheliorum fines disterminat. Ad lævam montis per Pheneaticum agrum contendentibus montes Pheneatarum sunt quæ Tricrena nominant, a tribus, qui illic sunt, fontibus. In illis recens in lucem editum Mercurium accolæ montis Nymphiæ abluisse dicuntur: ob eamque rem eos fontes Mercurio sacros habent. (2) Non longe a Tricrenis mons est alius, cui Sepia nomen; in quo Æpytum Elati filium serpentis morsu periisse dicunt et ibidem humatum etiam, quod longius cadaver efferre non potuerint. Ejus generis in eo monte ali nostra etiam ætate serpentes Arcades tradunt, sed valde jam paucos, quod, quum nivibus mons magna anni parte undique 386obducatur, vel sub divo deprehensi nive necentur; vel si forte in sua lustra confugerint, nihilominus partem eorum hiems conficiat gelu vel in ipsa penetrante latibula. (3) Atque eo quidem Æpyti sepulcrum valde studiose sum contemplatus, quod ejus mentionem facit de Arcadibus loquens Homerus in carminibus. Est vero terræ agger non utique magnus, lapidea crepidine in orbem circumseptus. Fuit sane Homero admirationi, quod scilicet nullum fuerat ille nobilius monumentum conspicatus. Nam idem etiam chorum in Achillis clypeo a Vulcano fabricatum, idcirco cum Ariadnæ choro quem fecerat Dædalus, comparat, quia nullum sollertioris artificii opus viderat. (4) Equidem quum multa norim ubi sint admiratione digna sepulcra, duorum tamen duntaxat hoc loco mentionem faciam: alterum Halicarnassi est, in Hebræis alterum. Erectum illud fuit Mausolo, qui Halicarnassi regnavit; ea operis magnitudine atque omni ornamentorum magnificentia, ut Romani rei miraculo adducti, magnificentissima quæque apud se monumenta Mausolea appellarint. (5) At apud Hebræos in Solymorum urbe, quam Romanorum imperator funditus excidit, Helenæ indigenæ mulieris sepulcrum miri operis est. In eo enim ostium fabricatum est e marmore, uti ceteræ sepulcri partes: id anni stato die atque hora occulto machinæ cujusdam motu aperitur; neque ita multo post occluditur. Quodsi alio tempore aperire conatus fueris, effringas facilius, quam ulla vi recludas.

CAPUT XVII.

De monte Cyllene et Mercurio Cyllenio — vario materiæ genere, qua ad lignea simulacra usi sunt veteres — variorum animalium candido colore — monte Chelydorea — urbe Nonacri et Stygis aqua.

Ab Æpyti sepulcro ad Arcadicorum omnium montium excelsissimum Cyllenen venias. In ejus summo vertice Mercurii Cyllenii templum est, sed collapsum. Dubium vero nihil est, et monti et deo a Cyllene Elati filio cognomina indita. (2) Ac prisci quidem homines, quantum ex antiquitatis monumentis didicimus, non aliis materiæ generibus ad simulacra deorum usi sunt, quam ebeno, cyparisso, cedro, quercu, smilace, loto. Verum Mercurio Cyllenio e citro signum ædificatum est; octo circiter pedum, uti conjicio, altitudine. (3) Habet præterea (quod admirere) Cyllene mons merulas undecunque albas. Nam quæ aves hoc nomine a Bœotiis appellantur, aliud quoddam genus sunt, haudquaquam canoræ. Aquilas quidem, quas Cycnias vocant, candore oloribus persimiles, ipse in Sipylo ad stagnum, quod Tantali dicitur, conspexi. Apros certe albos, et ex Thracia ursas albas, etiam privati homines sibi compararunt; (4) lepores albos inter altilia Libyes habent: cervas vero albas Romæ cum admiratione spectavi: neque 387percontari in mentem tamen venit, e continentene aliqua, an vero ex insulis fuerint deportatæ. Huc sum digressus, ne commentitium quis putaret quod de colore Cylleniarum merularum commemoravi. (5) Conjungitur cum Cyllene mons alius, cui nomen Chelydorea: in eo enim Mercurius dicitur repertam testudinem excoriasse, lyramque inde confecisse. Hic fines inter Pheneatas et Pellenenses: montis multo maximam partem Achæi possident. (6) A Pheneo ad eam, quæ ad Occasum est, partem discedentes, viæ excipiunt duæ: ad Clitorem urbem læva, dextra Nonacrin et ad Stygis aquam perducit. Fuit olim Nonacris Arcadum oppidulum, cui nomen Lycaonis uxor dederat. Solæ ætate nostra ruinæ exstant; et eæ quidem magna etiam ex parte obrutæ. Ab iis ruinis non longe crepido montis tam alte se attollit, ut locum nusquam viderim celsiorem. Ex ea aqua stillatim defluit, quam Stygis aquam Græci nuncupant.

CAPUT XVIII.

De Styge varia a poetis memoriæ prodita — Stygis aquæ vi mortifera, frangente et dissolvente — montibus Aoraniis, vico Lusis et Prœti filiabus a Melampode ibi sanatis.

Ac Stygem quidem Hesiodus in Theogonia (neque enim desunt qui Carmen illud Hesiodo adscribant) Oceani filiam, et Pallantis uxorem fuisse memoriæ prodidit. Ab his nihil discrepantia suis etiam versibus Linum cecinisse tradunt. Mihi quidem ea legenti plane videbantur esse adulterina. (2) Epimenides Cretensis et ipse Stygem filiam Oceano genitam dixit; non tamen Pallanti, sed Piranti nuptam (quicunque ille Piras fuerit), cui Echidnam pepererit. Omnium maxime Stygis nomen in poemata sua induxit Homerus. Is ubi jusjurandum concipientem Junonem fecit, sic inquit:

Hoc sciat omniparens Tellus, Cælumque profundum

undaque de Stygiis emanans fontibus.

Hæc ille in poemate suo scripsit spectans ad stillantem Stygis aquam. Jam vero in enumeratione eorum, qui Guneum secuti sunt, Titaresium amnem fluere a Styge autumat. (3) Postremo esse apud inferos Stygem dicit, quo loco exprobrantem Jovi Minervam facit, quod non meminerit sua maxime opera servatum Herculem, quominus iis, quos imperasset Eurystheus, laboribus conficeretur:

Quodsi ego præsaga id potuissem mente videre,

tunc quum ipsum indomiti demisit in atria Ditis,

colla canis traheret furvi quo regis ab aula,

nulla arte elapsus Stygiis remeasset ab undis.

(4) Aqua vero, quæ ex prærupta rupe ad Nonacrin guttatim prodit, primum quidem in præcelsum saxum cadit, inde autem permeato saxo in Crathin fluvium delabitur. Mortifera illa quidem est tum homini, tum cuivis alii animantium generi. Vel capellas aquæ ejus potu exstinctas esse dicunt: sed posteriore demum tempore et hæc innotuerunt 388et si quæ sunt aliæ mirabiles ejus aquæ virtutes. (5) Vasa enim vitrea, et crystallina et murrhina et quæcunque e lapide aut testa sint fictili, aquæ illius vi franguntur. Quin etiam cornea et ossea vasa, ferrum item, æs, plumbum, stannum, argentum, et electrum ea aqua infusa solvuntur. Atque idem quod reliquis metallis ipsi etiam auro accidit, quod tamen neque situ neque rubigine vitiari et Lesbia poetria testatur, et res ipsa indicio est. (6) At enim abjectissimis rebus vim eam deus indidit, ut ea superarent, quæ maximæ essent inter homines æstimationis. Nam et aceto uniones resolvuntur; et adamantem, lapidum omnium durissimum, hirci sanguis colliquefacit. Consimili modo Stygis aqua ungulam equi superare non potest. Huic enim injecta continetur, nec conficit eam. Fueritne hoc veneni genere enectus Alexander Philippi filius, pro comperto non habeo: memoriæ certe proditum scio. (7) Supra Nonacrin montes sunt Aroania appellati: in quibus spelunca, intra quam furore actas Prœti filias memorant se abdidisse; inde vero extractas a Melampode arcanis quibusdam sacris et expiationibus, in eum vicum venisse, quos Lusos nuncupant. Aroaniorum majorem quidem partem Pheneatæ incolebant, Lusi tamen jam intra fines Clitoriorum sunt: (8) Lusosque istos civitatem olim fuisse tradunt. Agesilas certe Lusensis victor equo desultorio renunciatus est, quum prima post decimam Pythiade ludos Amphictyones faciundos curassent. Nostra tamen ætate ne ipse quidem Lusorum ruinæ exstant. Filias igitur Prœti Melampus Lusos dusit, lustratasque in Dianæ fano insania liberavit. Hinc Hemerasiam Dianam Clitorii nuncupant.

CAPUT XIX.

De Cynæthaensibus et memorandis apud illos — fontis Alyssi sanandi vi — via Clitorem versus.

Est vero etiam Arcadici nominis gens ea, qui Cynæthaenses vocantur. Hi in Olympia Jovis signum posuere, fulmen utraque manu præferens. Distant Cynæthaenses ab ** stadiis quadraginta longius. In eorum foro et aræ sunt deorum, et Adriani Cæsaris est effigies. (2) Quod vero memoratu apud ipsos non indignum est, templum Bacchi habent atque festos dies hieme agitant, quibus viri adipe peruncti sublatum e grege taurum, quem ipse deus ut deligerent in mentem venire voluisset, ad templum deportant: hoc solenne ipsis est sacrum. Abest ab oppido stadia fere duo fons aquæ gelidæ: fontem obumbrat platanus. (3) Si quis ex rabidi canis morsu vel ulcus vel alio quovis modo noxam traxerit, aqua hausta statim sanatur. E re itaque ipsa fontem Alyssum, quod per eum sedetur rabies (λύσσα), 389nominant. Videtur itaque natura Arcadibus, quum in Pheneatarum finibus Stygis aquam ad perniciem hominum dedisset, simul tribuisse salutarem, qui in Cynæthaensibus est, fontem, ut malum istud hoc exæquaretur bono. (4) Reliqua est earum, quæ a Pheneo solis occasum versus ad lævam viæ sunt, una quæ Clitorem ducit: pertingit autem ad illud Herculis opus, quo effecit ut perenni Aroanius amnis aqua flueret: secundum quem amnem ad Lycuriam vicum iter est, atque hæc Lycuria agros Clitoriorum et Pheneatarum disterminat.

CAPUT XX.

De Ladonis fluvii fontibus et Ladone ipso — de Daphne et Leucippo narratio.

Progressus hinc stadia prope quinquaginta ad Ladonis fontes accedas. Equidem audivi aquam eam, quæ in stagnum se in Pheneatico agro diffundit, montium cavernas subeuntem, mox hoc loco eruptione facta, fontes Ladonis efficere. Id ego itane se habeat, an vero aliter, non habeo tanquam de explorata re dicere. Ladon quidem ipse aquæ pulchritudine omnibus Græciæ fluminibus antecellit: celebratur vero etiam tum propter alia, tum propter ea quæ de Daphne vulgi ore circumferuntur. (2) Ego sane de Daphne quæ commemorant Syri Orontis accolæ, prætereo; de eadem alii narrant alia, quæ vero ab Arcadibus et Eleis traduntur, hæc sunt. Œnomao narrant Pisæ regi filium fuisse Leucippum nomine; qui Daphnes amore captus, quum eam si uxorem sibi palam peteret, operam se lusurum pro certo haberet, quod illa omnino a marum consuetudine abhorrebat, ad eam fallendam hujusmodi excogitasse astum dicitur. (3) Alebat adolescens Alpheo comam: eam ille quum, quo virgines more solent, religasset, cum muliebri veste ad Daphnen venit, filiam se Œnomai simulans, quæ socia venationis esse cuperet. Quum itaque virgo esse crederetur, anteiret vero ceteras comites generis dignitate ac venandi peritia, et inprimis obsequentem se maxime præberet, miro sibi Daphnen amore devinxit. (4) At qui de Apolline Daphnes amore capto fabulam vulgarunt, hoc amplius addunt: Apollinem graviter ferentem Leucippi in amore felicitatem effecisse ut Daphne cum suo comitatu virginum natandi causa in Ladonem descendens, ipsum etiam Leucippum recusantem et invitum illuc pertraheret: ac mox veste detracta, quum non esse virginem deprehendissent, impetu facto jaculis et pugiunculis transfixum interemerint. Hæc in vulgus de Daphne prodita.

CAPUT XXI.

De fluvio Clitore et Aroanii fluvii piscibus Pœciliæ dictis — Clitoriorum urbe, ejusque memorandis — templo et signo Minervæ Coriæ.

Abest vero a Ladonis fontibus sexaginta stadia Clitoriorum urbs. Huc via ducit ab fontibus Ladonis secundum Aroanium amnem angusto calle. Prope ipsum Clitoriuum oppidum trajicitur Clitor amnis. Influit is in 390Aroanium stadia haud plus septem procul ab oppido. (2) Pisces alit Aroanius tum alios, tum eos, qui Pœciliæ appellantur. Hos haud absimilem turdorum avium voci sonum fundere aiunt. Vidi ego sane pisces jam captos; vocem vero eorum nullam audivi, quum tamen ad solis usque occasum circa Aroanium commoratus essem, quod eo maxime tempore vocales eos esse pisces dictitant. (3) Urbi Clitoriorum nomen ab Azanis filio est impositum. Sita est plano loco; non magnis circumvallata montibus. Templa in ea sunt maxime illustria, Cereris, Æsculapii, Ilithyiæ [Ilithyiarum?] ** esse, et nullum numerum in iis constituit (sc. Homerus); at Lycius Olen, ætate superior, hymnis Deliorum in usum et in alios deos et in Ilithyiam ipsam conscriptis, Eulinon (bene nentem) appellat, aperte ut eandem cum Pepromene (fato), et Saturno antiquiorem esse dicit. (4) Est etiam apud Clitorios Dioscurorum templum, Magnorum Deûm nomine, ab urbe sejunctum stadia ferme quattuor. Signa his ænea exstant. Jam vero in montis vertice procul ab urbe stadia triginta ædes est cum signo Minervæ Coriæ.

CAPUT XXII.

De Stymphelo urbe — Stympheliorum de Junone narratio — de Stympheli fonte et amne Stymphelo — volucribus Stymphelidibus — Diana Stymphelia et signis virginum cum avium cruribus — miraculo a Diana Stymphelia patrato.

Sed me proposita expositio revocat ad Stymphelum et ad Pheneatarum ac Stympheliorum fines, Geronteum, Stymphelii quidem ipsi non Arcadibus jam se contribuunt, sed ad Argivorum se concilium ultro defectione facta applicuerunt. Cognatos vero Arcadum esse Homeri carmina testantur, præterquam quod Stymphelus, qui oppidum condidit, Arcadis fuit Callistûs filii nepos; non tamen quo nunc loco exstat, sed in parte diversa oppidum conditum fuisse memorant. (2) In prisca vero Stymphelo Temenum Pelasgi filium habitasse, a quo fuerit Juno educata, cui fana tria cum deæ cognominibus totidem dedicarit: Puellam enim, dum virgo esset; Jovi vero jam nuptam, Adultam; divortio a Jove quacunque de causa facto quum Stymphelum se recepisset, Viduam appellasse. Atque hæc a Stympheliis de Junone prodita memoriæ non ignoro. (3) Sed horum nihil hæc habet de qua nunc agimus urbs; alia tamen habet hæc. In agro Stympheliorum fons est e quo Adrianus Cæsar aquam Corinthiis intra mœnia deduxit. Ad oppidum stagnans hieme fons lacum efficit non utique magnum, unde Stymphelus amnis exit; æstate autem nullo stagno antea facto amnis continuo promanat ex fonte, ac terram per cuniculum subiens in Argolico se demum agro profert, ibique nomine mutato pro Stymphelo Erasinus vocatur. (4) Fabulis vulgatum est Stympheli aliquando aves quæ humana 391carne victitarent ab Hercule sagittis confectas; at Pisander Camirensis non peremptas eas ab Hercule aves, sed crepitaculorum sonitu e loco pulsas tradidit. Arabiæ quidem deserta præter ceteras feras volucres etiam alunt quas Stymphelidas nuncupant, hominibus nihilo mitiores quam sunt leones et pardi; (5) siquidem in eos qui ad earum aucupia exierint involant, et rostris corpora verberantes interimunt; ac ænea quidem vel ferrea corporis tegumenta rostris perfodiunt; at si densam sibi e cortice vestem contexant, Stymphelidum rostra in corticeo illo vestimento ita inhærescunt, ut in visco minorum avium alæ. Gruibus illæ quidem sunt magnitudine pares, forma ibibus persimiles; rostra tamen et validiora neque ut ibes adunca habent. (6) An vero aves illæ quæ meo etiam tempore in Arabia sunt, veterum illarum in Arcadia nomen quidem habeant, at non eandem formam, id ego perspectum non habeo. At si ita suum semper Stymphelidum genus fuit ut accipitrum et aquilarum facile adducor indigenas esse Arabiæ aves; quarum devolarit aliquando pars in Arcadiam ad Stymphelum; et sane quum primitus alio fortasse in Arabia nomine appellarentur, Herculis gloria et Græcorum nomen, multo quam Barbarorum honoratius, obtinuit ut quæ in Arabiæ desertis degunt etiam ipsæ Stymphelides hac ætate nominentur. (7) Stympheli Dianæ etiam vetusta ædes est Stympheliæ cognomento; deæ e ligno signum maxima ex parte inauratum est. Sub templi lacunaribus Stymphelides etiam aves positæ sunt; ligneæne illæ, an gypseæ sint, non est facile internoscere. Mihi quidem quantum conjectura consequi potui, e ligno potius quam e gypso factæ videntur. Sunt ibidem, in postica tamen templi parte, virginum signa cum avium cruribus e candido lapide. (8) Miraculum vero ætate nostra hujusmodi evenisse narrant. Quum Stympheliæ Dianæ festum tum cetera indiligentius agitarent, tum latas super festo leges magna ex parte transgrederentur, silva incidens in ostium hiatus, qui Stymphelum fluvium excipit, impedivit quominus aqua influeret. Aque sic campum haud minus stadiûm quadringentorum [?] stagno occupatum esse narrant. (3) Sed forte ita accidit, aiunt, ut venator cervam fugientem persequens, quum illa se in ejus paludis cœnum abjecisset, animi impetu concitatus per aquas natans eam urgere non prius desierit quam idem hiatus et feram et venatorem absumpserit. Mox et stagnantem aquam consecutam ac totam paludem uno die siccatam tradunt. Ex eo tempore festum Dianæ majori cum cura et studio agere cœperunt.

392

CAPUT XXIII.

De Alea urbe, Bacchi festo Scieria dicto et feminas flagellandi ritu — fluvio Trago — Caphyensium urbe, monte Cnacalo et fonte Menelaide — arboribus vetustate insignibus — vico Condylea et Dianæ cognominis Apanchomenes origine — Sorone querceto, Arcadiæ feris et Siris inter Clitorios et Psophidios finibus.

Post Stymphelum est Alea, quæ quidem et ipsa Argolici conventus particeps est, Aleum tamen Aphidantis filium conditorem urbis incolæ celebrant. Templa illic exstant Dianæ Ephesiæ et Minervæ Aleæ et Bacchi delubrum cum simulacro. Huic quotannis Scieria festum agitant, in quo ex Delphici oracul jussu, quo more apud Spartanos ad Orthiæ aram ephebi, feminæ flagris cæduntur. (2) Dictum est quo loco de Orchomeniis egimus, primum quidem secundum torrentis alveum rectam viam ducere, deinde ad sinistram aquæ stagnantis eandem viam descendere. At in Caphyensium campis eminet agger, ad aquam quæ ab Orchomeniorum finibus hac evadit arcendam, me scilicet eluvionibus Caphyatarum arva obnoxia sint. Intra aggerem aqua alia justo præterlabitur amne: quæ terræ hiatu excepta erumpit rursus ad scatebras eas quæ Nasi vocantur. Vicus juxta quem se aqua iterum ostendit, Rheunus dicitur. Inde elapsa fluvium perennis aquæ efficit, qui Tragus vocatur. (3) Oppido nomen impositum esse a Cepheo Alei filio satis constat; ut Caphyæ tamen appellentur, Arcadicæ linguæ consuetudo obtinuit. Ac se Caphyenses quidem ex Attica terra oriundos, ejectos vero ab Ægeo, quum in Arcadiam ad Cepheum supplices confugissent, ab eo se dicunt in domicilii partem receptos. Oppidum sane modicum est in extremis campis ad imos montes non valde illos quidem editos. Templa ibi Neptuni et Cnacalesiæ Dianæ; (4) est enim apud eos mons Cnacalus, in quo anniversaria deæ initia peraguntur. Paulo supra oppidum fons est et prope fontem ingens et eximia specie platanus, quam Menelaida nuncupant, Menelaum Trojano bello suscepto ad comparandas copias huc venisse et eam ab ipso platanum ibi satam esse dictitantes. Hoc sane tempore et fontem et platanum Menelaida appellant. (5) Quodsi ex Græcorum narrationibus vetustissimas arbores adhuc superstites et vegetas percensere velimus, antiquissima omnium vitex est quæ apud Samios ad Junonis fanum exstat. Ei vetustate proxima quercus Dodonæa; olea deinde in Athenarum arce et quæ Deli est. Tertium vivacitatis locum lauro suæ jure fortasse Syri tribuerint. Præter has platanus hæc est omnium veterrima. (6) Abest a Caphyis stadium circiter unum Condylea vicus, in quo lucus et fanum Dianæ cognomine olim Condyleatidis. Immutatum vero hoc deæ cognomen ob hujusmodi causam ferunt. Quum pueri aliquot (neque enim certus traditur numerus) circa templum luderent, funiculo forte invento 393statuæ collum obligabant, hocque insuper adjiciebant dicterium, Dianam sese strangulare. (7) Eos Caphyenses quum deprehendissent, lapidibus obruerunt. Quo patrato morbus feminis incessit, ut omnes quæ uterum ferrent fœtus per abortum abjicerent mortuos, usque dum oraculi monitu jussi essent sepulturæ pueris honorem habere et illis quotannis inferias mittere, quod insontes perempti essent. Observant itaque et alia omnia Caphyenses ex oraculo hac etiam ætate, et Condyleatidem Dianam (nam etiam hoc in oraculo illo fuisse dicunt) Apanchomenen (strangulatam) exinde appellarunt. (8) A Caphyis stadia ferme septem adverso clivo profectus mox in Nasos, quas vocant, descendes. Hinc stadia quinquaginta progressus ad amnem Ladonem pervenias. Quem ubi transieris, ad Soronem quercetum accedas, per vicos qui Argeathæ, Lycuntes, Scotane nominantur. Inde per Soronem via Psophidem ducit. (9) Hoc quercetum, uti aliæ Arcadum silvæ, feras alit apros, ursos, testudines insigni magnitudine; ex quibus lyræ fieri facile possint pares iis quæ ex Indica testudine fiunt. Ad extremos Soronis fines extant Pai (Pæi?) vici rudera; nec procul inde quæ vocantur Siræ. Sunt autem Siræ agri fines inter Clitorios et Psophidios.

CAPUT XXIV.

De Psophide urbe ejusque conditore — Psophide, Zacynthiorum arce, fluviis Aroanio et Erymantho, monte Lampea atque apro Erymanthio — memorandis urbis Psophidis, templo Veneris Erycinæ — Alcmæone, Amphiarai filio, et Eriphyles monili — insulis Echinadibus — Erymanthi fluvii templo et signo, ac Nili signis e nigro lapide — de Aglai Psophidii felicitate narratio.

Psophidis conditorem fuisse tradunt Psophidem filium Arrhonis, Erymanthi, Aristæ, Parthaonis, Periphetæ, Nyctimi. Alii Psophidem fuisse dicunt Xanthi filiam, quum Xanthum ipsum Erymanthus genuisset Arcadis filius. (2) Hæc igitur Arcades de suis regibus memoriæ mandarunt; verissima tamen sententia est, Erycis principis in Sicania viri filiam fuisse Psophidem; ** gravidam domo sua non dignaretur, eam Phegiæ (quæ urbs ante Phegei regnum Erymanthus dicebatur) apud Lycortam hospitem suum reliquisse; ibi educatos Echephrona et Promachum e Sicana puella Herculi editos, de matris nomine Phegiam Psophidem nuncupasse. (3) Sed arci etiam Zacynthiorum Psophis nomen, quod primus in eam insulam classe transmisit et urbem ibi condidit Psophidius civis Zacynthus, Dardani filius. Abest a Siræis (Siris) Psophis stadia triginta. Præterfluit amnis Aroanius et modico ab urbe intervallo Erymanthus. Fontes Erymanthus habet suos in Lampea monte, (4) qui sacer Panis esse dicitur; ac fortasse Erymanthi montis pars est Lampea. Homerus versibus mandavit in Taygeto et Erymantho ** venator igitur ** Lampeæ Erymanthus et 394intersecans Arcadiam relicto ad dexteram Pholoe monte, ad lævam vero agro quæ Thelpusa dicitur, in Alpheum illabitur. (5) Pervulgatum est etiam Herculem Eurysthei jussa exsequentem ad Erymanthum aprum venatum esse magnitudine et robore insignem. Cumani vero in Opicis dentes monstrant in Apollinis templo suspensos, quos apri Erymanthii esse dicunt; sed nihil omnino ad fidem faciendam satis probabile afferunt. (6) Psophidiis intra urbem fuit templum Veneris Erycinæ cognomento, cujus hac ætate solæ exstant ruinæ. Dedicasse creditur Psophis puella; neque id omnino a veritate abhorret. Nam et in Sicilia in subjecto Eryci monti agro Erycinæ Veneris fanum visitur magnæ ab antiquissimis inde temporibus religionis, et eo quod Paphi est nihilo donariorum opulentia inferius. (7) Exstant ætate etiamnum mea Promachi et Echephronis Psophidis filiorum sacella haud valde splendida. Alcmeon etiam Amphiarai filius Psophide sepultus est. Ejus sepulcrum est ædificium neque magnitudine neque ullo ornatus genere insigne. Creverunt circa id cupressi eousque ut earum proceritate mons etiam, qui Psophidi imminet, obumbretur. Eas non cædunt, quod Alcmeoni sacras putant; easdemque Virgines indigenæ appellant. (8) Enimvero Alcmeon occisa matre Argis fugiens, Psophidem, quæ tunc Phegia a Phegeo nominabatur, se recepit; ibi Phegei filiam Alphesibœam uxorem duxit; cui dona quæ offerri solent tum alia tum etiam monile illud dedit. Ubi vero in Arcadibus domicilium habenti insaniæ morbus non decessit, ad Apollinem Delphos veniens responsum accepit, Eriphyles ultorem in eam solam non secuturum ipsum terram, quæ omnium esset recentissima quamque mare edidisset posteaquam ille se Eriphyles matris sanguine polluisset. (9) Quare nactus terram Acheloi alluvione congestam, in ea consedit, ibique Callirrhoen, quam Acheloi filiam fuisse Acarnanes dictitant, in matrimonio habuit. Ex ea Acarnanem et Amphoterum suscepit. Ab Acarnane gentem, quæ illam continentis oram tenet, denominatam existimant, quum ante Curetes vocarentur. (10) Exstimulant sæpe viros, multo vero sæpius feminas acriores cupiditatum aculei. Sic Callirrhoe monilis, quod Eriphyles fuerat, potiundi vehementi flagravit cupiditate; Alcmeonem itaque etiam invitum ut Phegiam iret perpulit; ubi ille Phegei filiorum Temeni et Axionis insidiis circumventus periit. Iidem vero Phegei filii monile Delphico Apollini dedicarunt. Et his quidem regnantibus Græcos ad Trojanum bellum profectos dicunt Psophidii, quo tempore urbs Phegia adhuc dicebatur; non tamen fuisse se ejus expeditionis socios propter simultates Argivorum ducum cum regibus suis susceptas, quod eorum bona pars Alcmeonem propinquitate attingebant et in expeditione contra Thebas eum secuti fuerant. (11) Quod vero Echinades insulæ non 395sint adhuc continenti terræ annexæ, ejus rei causa est populus Ætolorum. Sedibus enim suis pulsi agrum colere desierunt. Quum igitur desertus jaceat ager Ætolicus, non eandem jam Achelous luti copiam ad Echinadas insulas adducit. Huic rei Mæander argumento esse possit, qui Phrygum et Carum agros aratione quotannis subactos perlabens medium inter Prienen et Miletum mare brevi in continentem convertit. (12) Est etiam Psophidiis ad Erymanthum Erymanthi templum cum signo herois. Ac præter Ægyptium Nilum reliquis fluviis simulacra fiunt e candido lapide, Nilo autem, ut qui per Æthiopiam in mare labitur, nigro lapide statuas fabricare solemne est. (13) Quod vero Psophide audivi Aglaum Psophidium tempore Crœsi Lydorum regis totum vitæ spatium in perpetua felicitate transegisse, id ego ut credam non facile adducor. Fieri quidem potest ut alicui minus obtingat malorum quam aliis sui temporis hominibus, sicut scilicet navis nave minus experitur tempestates; (14) at hominem qui toto vitæ spatio extra calamitatum aleam fuerit, aut navem quæ secundis semper ventis usa fuerit, invenire haud quaquam poterimus. Nam et Homerus id sensisse videtur, quo loco duo, bonorum unum, alterum malorum, dolia apud Jovem statuit. Id enim ille ex Delphico Apolline didicerat, qui ipsum miserum simul et beatum dixerat, utpote ad utramque vitæ sortem genitum.

CAPUT XXV.

Memoranda ad viam a Psophide Thelpusam versus, Tropæa, Aphrodisium — de urbe Thelpusa, et fluvii Ladonis meatu ac memorandis ad illum — templo duodecim deorum Thelpusæ et templo Cereris Erinyos in Oncio — origine cognominum Cereris Erinyos et Lusiæ, ac Neptuni Hippii — Arione equo — de Trygone, Æsculapii nutrice, narratio — de amne Tuthoa et insulis Ladonis.

Thelpusam a Psophide iter habentibus, primum ad lævam Ladonis vicus est cui Tropæa nomen; Tropæis deinde adjacet quercetum quod Aphrodisium vocatur; tertio loco in hac via sunt antiquæ literæ in columna quæ fines ibi esse inter Thelpusios et Psophidios indicant. In Thelpusiaco agro amnis labitur Arsen. Eum ubi transieris, progressus inde stadia circiter viginti quinque, pervenies ad rudera vici cui Caünti nomen, et ad Æsculapii Caüsii fanum in via erectum. (2) Ab Æsculapii distat stadia ferme quadraginta urbs cui a nympha Thelpusa nomen impositum tradunt, eam vero Ladonis filiam fuisse. Ladonis ipsius fontes in agro Clitorio sunt, sicuti supra jam exposui. Primum autem præter Leucasium vicum et Mesoboa, perque Nasos, ad Orygem, quem Haluntem etiam vocant, elapsus, inde ad Thaliadas et Cereris cognomento Eleusiniæ fanum evadit. (3) Est hoc templum in Thelpusiorum finibus. Signa in eo sunt septenûm haud minus eorum quodlibet pedum, Cereris, Proserpinæ, Bacchi, e marmore æque omnia. Ab Eleusiniæ fano Thelpusam urbem a læva præterfluit Ladon. 396Eminet illa in præcelso tumulo, sed ætate nostra majore ex parte deserta; quandoquidem forum, quod olim fuisse dicunt in ipso urbis umbilico, in extremo nunc recessu est. Æsculapii inter Thelpusæ ruinas et duodecim deorum templum exstat, cujus tamen magnam partem solo æquavit vetustas. (4) Thelpusam præterlapsus ad Cereris quod in Oncio est templum Ladon defluit; Thelpusii deam Erinyn nominant: quod ipsum cognomen agnoscit Antimachus eo carmine, quo Argivorum in Thebanos expeditionem persecutus est. Versus sic habet:

Delubrum Cereris fama est ubi Erinyos esse.

Oncum quidem Apollinis fuisse filium fama proditum, et ad Oncium in Thelpusio agro aliquando principatum obtinuisse. (5) Dea vero ipsa Erinys cognomento appellata est ob hujusmodi causam. Neptunum cum Cerere consuescere cupientem dicunt eam secutum esse, quo tempore errabunda filiam quæreret. Tum deam in equam se convertisse ac pavisse una cum equabus Onci. Fraudem vero perspicit Neptunus, atque equi formam et ipse assumens Cererem comprimit. (6) Quod illa primum iracunde tulit; verum postea deposuisse iram et lavisse dicitur in Ladone. Cognomina itaque deæ attributa; Erinys a verbo ἐρινύειν, quod furere Arcadibus est; Lusia vero, quod se in flumine abluisset. Signa ejus templi os, summas manus et imos pedes e Pario marmore habent, reliquæ partes ligneæ sunt. (7) Erinys cistam læva, dextera facem tenet; proceritate pedum novem esse conjicio. Lusia pedes non amplius quam sex eminere videtur. Qui vero Themidis, non Lusiæ Cereris signum hoc esse dictitant, neutiquam audiendi sunt. Cererem quidem ipsam Neptuno filiam peperisse tradunt, cujus nomen ne ad profanos ederetur religione sanxerunt; equum præterea cui nomen Arion fuit. Et Hippium (Equestrem) Neptunum eam ob causam apud se ex omnibus Arcadibus primos nuncupatum autumant. (8) Testimonia ex Iliade et Thebaide afferunt: ex Iliade quidem versus hos:

Non etiam si a tergo agitans vel Ariona dium

Adrasti moderetur equum, divinitus ortum;

ex Thebaide vero, ubi de Adrasti fuga agitur:

Cum pullo ornatu glaucus quem vexit Arion.

His certe versibus innui putant Neptuno ortum Arionem, (9) etsi Antimachus e terra editum Arionem his versibus cecinit:

Adrastus Talao Cretheide natus, Achivûm

primus duxit equos insigni laude superbos,

et Cærum pernicem et Ariona Thelpusæum,

quem juxta Oncæi Phœbi nemus edidit ipsa

Terra parens, cunctorum oculis mirabile monstrum.

397(10) Sed potest ille equus, etiamsi e terra sit editus, nihilominus et genus a deo ducere et cærulei coloris crines habere. Narrantur hæc quoque: Herculem cum Eleis bellantem Arionem ab Onco poposcisse: eoque invectum Elidem expugnasse; ab Hercule deinde Adrasto concessum esse eum equum. Hanc in rem de Arione scripsit Antimachus:

Tertio ab Adrasto est domitus ductore Pelasgûm.

(11) At Ladon Erinyos templo relicto, a læva Apollinis Oncæatæ templum præterlabitur, a dextera Æsculapii puer ædem; ubi Trigonis nutricis est sepulcrum. Æsculapii ipsius hanc nutricem fuisse memorant. Quum Æsculapium enim expositum in Thelpusio agro offendisset Autolaus Arcadis nothus filius, puerum dicitur consecravisse. Hinc Æsculapium puerum ** ad veritatem propius accedere putavi, quod ipsum in explicandis etiam Epidauriorum rebus exposui. (12) Influit in Ladonem Tuthoa amnis in Thelpusiorum et Heræensium confinio; quem locum Arcades Pedion (Planitiem) nuncupant. Qua vero Ladon ipse in Alpheum erumpit locus, ille Coracôn Nasos (Corvorum insula) nominatur. Non defuerunt qui Enispen, Stratiam et Rhipen, quæ loca Homerus enumerat, insulas in Ladone fuisse putarent ab hominibus olim habitatas. Quod ego qui credant magnopere errare arbitror: (13) vix enim pontonibus pares insulas Ladon habet; qui ut sit fluviorum omnium, qui vel barbarorum vel Græcorum terras permeant, multo pulcherrimus, non tamen ea est magnitudine, ut in eo quales vel in Istro velin Pado insulæ exsistere potuerint.

CAPUT XXVI.

De Heræa urbe ejusque memorandis — templis Bacchi Politæ et Auxitæ — Corœbi sepulcro — urbe Aliphera ejusque memorandis — Jovis Lecheatæ ara, fonte Tritonide et Myiagri herois sacris — urbe Melæneis et Buphagio.

Heræam condidit Heræeus Lycaonis filius ad Alphei amnis dexteram; oppidi pars major in clivo molliter surgenti, altera ad Alphei ipsius ripas sita est. Curricula prope amnem myrtis et aliis felicibus intersepta arboribus. Ibidem balneæ sunt; templa præterea Bacchi duo, quorum Politen unum, Auxiten alterum vocant: (2) seorsum ædes in qua orgia Baccho celebrantur. Pan quoque templum habet; quippe qui Arcadibus indigena deus est. Fani quidem ejus quod olim Junoni dicatum fuit, rudera tantum et columnæ reliquæ sunt. Athletas vero omnes, quotcunque Arcadici nominis fuerunt, gloria vicit Damaretus Heræensis, qui primus ex armatorum cursu Olympicam palmam tulit. (3) Ab Heræa in Eleum agrum stadia ferme quindecim progressus Ladonem trajicias; atque inde stadiis confectis circiter viginti ad Erymanthum pervenias. Herææ fines ab Elea regione 398distinguit Erymanthus, ut Arcades produnt; at Elei Corœbi sepulcrum agri sui terminum dictitant. (4) Etenim quum Olympicos ludos diu intermissos Iphitus restituisset et cursus duntaxat certamina proposuisset, primis ludis Corœbus vicit. Hoc inscriptio tumuli testatur, primum scilicet Olympia vicisse et sepulcrum ei in ipsis Elei agri finibus erectum esse. (5) Est Aliphera civitas haud sane magna, quod multitudinis bona pars tunc discessit, quo tempore in Megalopolin urbem Arcades una commigrarunt. Huc ab Heræa si veniendum fuerit, Alpheum ubi transieris, campo decem ferme stadiorum peragrato ad montem accedas; unde stadiûm fere triginta itinere per clivum in oppidum adscendas. (6) Nomen Alipheræ a Lycaonis filio Aliphero inditum. Ædes ibi sacræ Æsculapii et Minervæ, quam, quod apud se natam et educatam prædicant, præcipuis dignantur honoribus. Et Lecheatæ Jovi aram dedicarunt, cognomine ab eo ducto, quod ibi Minervam pepererit. Fontem etiam Tritonidem nuncupant, fabulam de Tritone fluvio sibi ceu peculium vindicantes. (7) Deæ ipsius ex ære signum est, Hypatodori opus, spectatu dignum tum magnitudinis tum artificii causa. Solemnia quoque celebrant, cuinam deo non satis constat; Minervæ arbitror. In iis solemnibus ante omnes Myiagro rem divinam faciunt, heroemque super hostiis precati et Myiagri nomine implorato, securitatem sibi fore ab omni muscarum protervitate pro certo habent. (8) Circa viam quæ ab Heræa Megalopolin ducit, Melæneæ sunt, quas Lycaonis filius Melæneus condidit; ætate vero nostra desertus vicus aquis stagnantibus diluitur. Supra Melæneas stadiis quadraginta est Buphagium, ubi fontes habet suos Buphagus amnis, qui in Alpheum influit. Ad ipsos Buphagi fontes inter Heræenses et Megalopolitanos fines sunt.

CAPUT XXVII.

De Megalopoli urbe — Megalopolis conditore — nomina civitatum enumerantur, quarum incolæ Megalopolin migrarunt — de Trapezuntiis emigrantibus — Megalopolitanorum vicis — tempore Megalopolis conditæ — Megalopolitani a Lacedæmoniis ejiciuntur — Aristodemo Megalopolitanorum imperium obtinente Lacedæmonii Megalopolin invadunt et superantur — Lydiade Megalopolitanis imperante Lacedæmonii Megalopolin obsident — Cleomenes Megalopolin expugnat — de Buphago amne et heroe.

Megalopolis quidem ipsa non solum Arcadicarum, sed Græcarum etiam omnium civitatum recentissima est, iis tamen exceptis iis, quæ illo tempore, quo imperii Romani mutatio facta, novas incolas acceperunt. Roboris autem sui confirmandi gratia Megalopolin Arcades coloniam deduxerunt. Meminerant enim Argivos jam tum ab initio nullo non pæne die summo cum libertatis periculo a Lacedcæmoniis bello vexari solitos, eosdem excisis Tirynthe, Hysiis, Orneis, Mycenis, Midea et si quod aliud in Argolide haud magni nominis oppidum erat, traductaque ex illis Argos multitudine, civitatem inquilinorum numero adeo auxisse, ut in posterum et a Lacedæmoniis minus multo sibi metuerent 399et adversus alios finitimos firmiora haberent præsidia. Hoc igitur consilio Arcades e suis quique urbibus Megalopolin commigrarunt. (2) Coloniæ vero auctor Thebanus Epaminondas jure optimo vocetur. Is enim Arcadas in unum congregavit, et mille Thebanorum delectam manum duce Pammene Arcadibus misit, qui auxilio essent, si forte Lacedæmonii colonia quominus deduceretur impedire essent aggressi. Ab ipsis etiam Arcadibus viri, quorum ductu et auspiciis in coloniam iretur, delecti sunt; e Tegea Timon et Proxenus; ex Mantinea Lycomedes et Hopoleas (Hopleas?); e Clitoriis Cleolaus et Acriphius; a Mænalo Eucampidas et Hieronymus; ex Parrhasiis Possicrates et Theoxenus. (3) Civitates vero quæ tum novæ coloniæ studio, tum Lacedæmoniorum odio, ut patriam suam quæque desererent, facile sibi ab Arcadibus persuaderi passæ sunt, hæ fuere: e Mænalo Alea, Pallantium, Eutæa, Sumateum, Iasæa, Peræthes, Helisson, Oresthasium, Dipæa, Lycæa; ab Eutresiis, Tricoloni, Zœteum, Charisia, Ptolederma, Cnauson, Parorea; (4) ab Ægytis **, Scirtonium, Malea, Cromi, Belbina, Leuctrum; ad hos Parrhasiorum, Lycosorenses, Thocnenses, Trapezuntii, Prosenses, Acacesium, Acontium, Macaria, Dasea; ex Cynurensibus iis qui in Arcadia sunt, Gortys, Thisoa, quæ ad Lycæum est, Lycæatæ et Aliphera; ex iis qui cum Orchomeniis censebantur, Thisoa, Methydrium, Teuthis; quibus etiam Tripolis quam dicunt accessit, Callia, Dipœna et Nonacris. (5) Ex iis omnibus populi ceteri communi Arcadum decreto nihil omnino recusantes paruerunt summaque alacritate nomina in coloniam dedere; Lycæatæ duntaxat, et Tricolonenses et Lycosurenses et Trapezuntii ab Arcadibus descivere, quippe qui antiqua patriæ suæ ut relinquerent mœnia adduci non poterant; horum pars inviti et necessitate coacti Megalopolin convenerunt; (6) at Trapezuntii omnino omnes ex Peloponneso excesserunt, quantum eorum relictum est et quos non illico Arcades præ ira occiderunt; qui navibus in Pontum incolumes applicuissent, qui Trapezuntem in Euxini ora condiderant, tanquam metropolitas et gentiles suos recepere. Lycosurenses vero, etsi neque ipsi in officio permanserant, quod tamen in Cereris et Proserpinæ confugerant, violare Arcades veriti sunt. (7) Reliquarum vero omnium quas percensuimus urbium aliæ hodie plane desertæ sunt, alias in vicorum formam redactas Megalopolitani tenent, Gortynam videlicet, Dipœnas, Thisoam ad Orchomenum, Methydrium, Teuthin, Callias, Helissontem. Unum Pallantium tunc quoque deos habuit mitiores. Sed Alipherenses quoque in hunc usque diem urbis suæ vetus nomen retinuerunt. (8) Deducta autem Megalopolis est eodem anno, paucis post mensibus quam Lacedæmonii Leuctricam cladem acceperunt, Athenis archontis magistratum gerente Phrasiclide, Olympiadis 400centesimæ secundæ anno altero, qua Thurius Damon e stadio palmam tulit. (9) Ac tunc quidem Megolopolitani Thebanorum societate freti nihil omnino sibi a Lacedæmoniis metuebant. At posteaquam Thebani a Phocensibus, qui Bœotorum finitimi capto Delphici Apollinis templo pecunia abundabant, armis lacessiti, in id bellum, quod Sacrum fuit appellatum, incubuere, (10) Lacedæmonii, qua erant animorum alacritate, quum ceteros Arcadas, tum Megalopolitanos suis deturbare sedibus adorti sunt. Verum quum cives acriter obsisterent et a finitimis alacritate summa adjuvarentur, nihil utrinque memoratu dignum geri contigit. Philippum quidem Amyntæ filium et Macedonum imperium Arcadum in Lacedæmonios odium ad summas opes provexit: neque enim aut ad Chæroneam, aut in eo prœlio quod in Thessalia commissum est, Græcis Arcades præsto fuere. (11) Non longo vero post tempore Megalopolitanis Aristodemus tyrannus exortus est, Phigalensis ille quidem patria, Artylæ filius; quem tamen Tritæus, homo non tenuis in Megalopolitanorum civitate census, sibi adoptaverat. Huic nihil dominatus obfuit quominus Chresti (Frugi) cognomento diceretur. Aristodemo dominante Lacedæmoniorum exercitus duce Acrotato Cleomenis filiorum natu maximo (cujus gentilitatem omnem et Spartanorum omnium regum jam percensuimus) in Megalopolitanorum fines invasit. Ibi acerrimo prœlio commisso multis utrinque cæsis, superiores tamen Megalopolitani ex eo certamine discessere. In acie præter alios Lacedæmonios et ipse Acrotatus cecidit; quare ad eum paterni imperii successio non pervenit. (12) Post Aristodemum duabus ferme ætatibus ad tyrannidem aggressus est Lydiades, haud obscuro genere, sed apprime generosæ indolis vir, et (ut res ipsa postea indicavit) etiam patriæ suæ amantissimus. Quum enim admodum adolescens imperare cœpisset, ubi ad ætatem prudentia accessit, eo ipso tempore quo imperii opes jam in tuto collocarat, ultro se tyrannide abdicavit; quumque se ad Achaicum concilium Megalopolitani aggregassent, et suis est civibus et Achæis universis tantopere probatus, ut cum Arato vitæ dignitate comparari posse videretur. (13) Jam Lacedæmonii magno totius populi concursu, Agide Eudamidæ filio ex altera familia regia imperante, majore multo copiarum apparatu atque instructiore quam is fuit exercitus cui Acrotatus præfuit, Megalopolin adorti sunt; ac in pugnam quidem prodeuntes oppidanos fuderunt; deinde admota ad muros prævalida machina turrim ex ea mœnium parte tam vehementer concusserunt, ut nihil jam dubitarent se illam postero die dejecturos. (14) Verum Boreas non universos tantum Græcos suo adjutos auxilio voluit, quum scilicet Persicæ classis magnam partem ad Sepiades allisit; sed idem etiam Megalopolitanos quominus caperentur tutatus est; continuo namque ac violento flatu machinam Agidis ita convulsit et dissipavit ut plane pessumdaretur. Hic vero ipse Agis, qui boream 401in oppugnatione Megalopolis adversarium habuit, is nempe est cui Aratus Sicyoniorum dux in Achaia Pellenen ademit, quique postea ad Mantinean dimicans cecidit. (15) Post hæc non sane longo interjecto tempore Cleomenes Leonidæ filius Megalopolin fœderis religione neglecta oppressit. Megalopolitanorum pars, dum noctu correptis subito armis vim a patria propulsare nituntur, in conflictu occumbunt; inter quos Lydiades fortiter dimicans memoria hominum dignum vitæ exitum reperit; Philopœmen autem Craugidis filius cum duabus circiter militaris ætatis partibus, cum pueris præterea et mulieribus effugit in Messeniam; (16) reliquos Cleomenes trucidavit urbemque excidit et cremavit. Sed quonam modo suos fines et urbem suam restaurarint Megalopolitani, quæque reduces gesserint, id a nobis in explicandis Philopœmenis rebus gestis exponetur. Ejus certe Megalopolitanorum cladis culpa Lacedæmoniorum civitas prorsus vacavit; unus injuriæ auctor fuit Cleomenes, quum reipublicæ formam a regno ad tyrannidem traduxisset. (17) Fines quidem inter Megalopolitanos et Heræenses (uti ante dictum est) ad Buphagi amnis fontes sunt. Nomen amni inditum tradunt ab heroe Buphago, Iapeti filio et Thornacis; ab hac Laconicæ quoque Thornacis nomen repetitum; sed Buphagum Dianæ sagittis in Pholoe monte, impium in deam facinus molientem, confixum memorant.

CAPUT XXVIII.

De Gortyne vico ejusque memorandis — fluvio Lusio seu Gortynio frigore reliquos amnes superante — Teuthide vico, et de Theutide, Arcadum duce ad Trojam, narratio — monumento Paræbasio dicto et Brenthes urbis reliquiis.

A fluvii fontibus discedentes primum vicus excipit Maratha; dehinc pagus ætate nostra, olim oppidum Gortys. Est illic Æsculapii ex Pentelico lapide delubrum et signum impuberis dei et Hygieæ, Scopæ opus. Tradunt populares ab Alexandro Philippi filio loricam et hastam Æsculapio dedicatam; mea certe etiamnum ætate lorica et hastæ cuspis ibi cernuntur. (2) Gortynem fluvius perlabitur, quem circa suos fontes Lusium appellant, quod in eo Jovem recens natum ablutum credunt; qua vero longius a fontibus discedit, Gortynius a Gortyne vico dicitur. Hic unus omnium aqua fluit frigidissima. Istrum enim, Rhenum, Hypanim, Borysthenem et alios quorum aquæ hieme congelascunt, eos meo quidem judicio glaciales rectius et brumales, quam frigidos appellare possimus; meant siquidem illi per terras quovis fere anni tempore nive obductas et prægelido aere undique circumfuso rigentes. (3) Nam eos amnes, quotcunque ii numerari possint, qui temperatas regiones perfluentes æstate vel bibentium vel lavantium æstum levent, nec hieme sint inclementes, illos frigidam aquam habere dixerim. Frigida sane aqua est etiam Cydni, qui Tarsensium fines perlabitur, 402et Melanis, qui præter Sidam Pamphylorum decurrit; tum vero Alentis ad Colophonem frigorem qui elegos fecerunt poetæ celebrant; sed hos omnes æstate præsertim vincit Gortynius. Fontes habet ad Thisoam proximo Methydriensibus loco; Rhæteas vocant Alphei et Gortynii confluentes. (4) Thisoæ regioni finitimus est pagus Teuthis; oppidum olim fuit; ac Trojano quidem bello ducem hinc missum narrant cui nomen Teuthis; Ornytum tamen alii appellant. Inter hunc, dum Græci Aulide ob malaciam interclusi diu detinerentur, et Agamemnonem simultates fuere; quare quum cohortem suam Teuthis domum reducturus esset, (5) Palladem aiunt assimulantem Melanem Opis filium, illum retrahere conatam; sed is, quod erat in tumore præ ira animus, hasta dicitur deæ femur percussisse exercitumque ex Aulide domum reduxisse; ubi vero domum redierit, deam se ei ostendisse sauciam femore; atque ab eo tempore Teuthidem letali tabis morbo correptum, atque in ea una parte Arcadiæ nullos plane fructus e terra editos. (6) Interjecto dehinc tempore e Dodona oraculum redditum, cujus jussu præter alia, ut placarent deam, agenda, etiam signum Minervæ femore vulneratæ faciendum curarunt; quod ipse etiam vidi, purpurea fascia vulnus obligante. Sunt Teuthide tum alia, tum Veneris et Dianæ fana. Atque hæc quidem illic. (7) Ad eam vero viam, qua Gortyne Megalopolin itur, sepulcrum eorum visitur qui contra Cleomenem pugnantes occubuerunt. Appellant monumentum illud Megalopolitani Paræbasium, violatum nempe fœdus a Cleomene eo nomine testificantes. Adjacet Paræbasio campus stadiûm ferme sexaginta. Brenthes urbis ruinæ ad viæ dextram se ostendunt, præterfluente Brentheate amne, qui se hinc non longius quam stadiis quinque in Alpheum demittit.

CAPUT XXIX.

De Trapezuntis urbis reliquiis, loco Bathos dicto et fonte Olympiade — Gigantum pugna cum diis — de Orontis cadavere reperto narratio — de urbis Basilidis reliquiis et Thocnia urbe.

Trans Alpheum ager est Trapezuntius, in quo Trapezuntis urbis ruinæ. Inde quum rursus ad Alpheum sinistrorsum descenderis, non longe ab ipso flumine Bathos est quod vocant; illic tertio quoque anno initia Magnarum Dearum peragunt. Fons ibidem est; Olympias appellatur; e quo alternis annis aquæ non manant. Proxime ignis erumpit. Vulgatum inter Arcades est Gigantes hoc in loco, non autem ad Thraciæ Pallenen, cum diis prœliatos. Rem itaque divinam ibi fulguribus, procellis et tonitribus faciunt. (2) Gigantum quidem Homerus nullam omnino in Iliade mentionem fecit; verum in Odyssea memorat Læstrygonas 403non hominibus, sed Gigantibus similes Ulyssis classem adortos. Phæacum etiam regem dicentem fecit, Phæaces deorum propinquos esse, sicuti Cyclopas et Gigantum progeniem. Quibus in locis haud obscure ostendit mortales fuisse, non autem deorum satu ortos Gigantes; quod ipsum apertius illis versibus docet

Imperio indomitos qui rexerat ante Gigantes.

At populo immani amisso confectus et ipse est.

Solet enim λαός (populus) ab eo in carminibus nominari promiscua hominum multitudo. (3) Dracones vero pro pedibus Gigantes habuisse tum aliis rationibus facile refellitur, tum ex hoc maxime absurdum ostenditur. Orontem Syriæ fluvium ad mare non per campos ubique, sed per valde declivia et prærupta citato cursu descendentem, Romanorum Imperator navibus e mari Antiochiam usque pervium reddere instituit. Alveo igitur magnis laboribus et sumptibus perfosso, per quem commode ascendere naves possent, in eum flumen avertit. (4) Vetere vero alveo exsiccato loculus fictilis repertus est cubitorum undecim et amplius, et in eo cadaver nihilo brevius, humana specie ex omni parte corporis. Hunc Orontem fuisse ex Indorum gente Clarii Apollinis oraculo Syris consulentibus responsum est. Quodsi uda initio terra et humore gravida, sole concalefacta, primos edidit homines, ecquamnam aliam regionem verisimile est vel priorem vel majores edidisse homines quam Indiam, quæ ad nostra usque tempora belluas alit inusitata specie ac magnitudine portentosas? (5) Ab eo loco qui Bathos dicitur stadia ferme decem distat Basilis. Eam urbem condidit Cypselus ille qui Cresphonti Aristomachi filio filiam nuptum dedit. Ætate nostra Basilidis ruinæ solæ exstant, et inter eas Eleusiniæ Cereris templum. Hinc progressus Alpheum ubi iterum transieris, Thocniam pervenies, cui a Thocno Lycaonis filio nomen. Ætate nostra prorsus deserta est. Et urbem quidem eam in collis vertice condidisse dicitur Thocnus, collem Aminio amne præterfluente. Is in Helissontem illabitur; nec procul inde in Alpheum influit Helisson.

CAPUT XXX.

De Helissontis fluvii meatu, Neptuni Epoptæ templo — Megalopolis ab Helissonte in duas partes divisæ memoranda, Jovis Lycæi templum, Panis Sinoentis, Apollinis Bassæi vel Epicurii signum — porticus Philippea, sex conclavia ἀρχεῖα dicta, et porticus Myropolis dicta — de Polybio, Lycortæ filio — templo et signo Jovis Servatoris.

Ortus Helisson habet suos e pago ejusdem nominis; inde Dipæensium primum, Lycæaten deinde agrum perlapsus, tertio ipsam Megalopolin interfluens, ab hac urbe stadiûm *[prope triginta?]* intervallo in Alpheum decurrit. Proxime ad urbis mœnia templum est Neptuni Epoptæ (Speculatoris); simulacri solum caput relictum est. (2) Urbem ipsam quum dividat amnis Helisson, non secus quam Cnidum 404et Mytilenen Euripi intersecant, in dextera parte qua fluminis ripæ eminent, ad septentriones forum expositum est. In eo septum lapideum et Lycæi Jovis fanum, in quod nullus patet aditus, nam quæ sunt intus in conspectu sunt omnia; altaria dei duo, mensæ duæ, et mensis pares aquilæ, (3) et Panis lapideum signum, cui Sinois cognomentum a Sinoe nympha, quæ una cum aliis nymphis et ipsa Pana creditur aluisse. Ante sacram aream Apollinis est ex ære simulacrum spectatu dignum, pedum circiter duodecim magnitudine. Id e Phigalensium regione ad exornandam Megalopolin huc portatum est. (4) Locus autem ubi simulacrum a Phigalensibus initio fuit erectum, Bassæ nominatur. Cognomen deum e Phigalensi agro Megalopolin usque comitatum est. Quam vero ob causam Epicurius sit cognominatus, quum de rebus Phigalensium agemus exponetur. Ad Apollinis dextram signum est non utique magnum Deûm Matris. Templi vero præter columnas jam aliud nihil reliquum. (5) Pro Magnæ Matris æde nullum omnino stat amplius signum; exstant vero scamilli qui statuas olim sustinuere. Eorum unius inscriptio testatur elegis versibus, fuisse effigiem illam Diophanis Diæi filii, qui primus cunctam Peloponnesum cum Achaico concilio conjunxit. (8) Porticus fori Philippea nominatur, non quod eam exstruxerit Philippus Amyntæ filius, sed quod Megalopolitani gratiam regis captantes sub ejus nomine opus illud dedicarunt. Contingit eam porticum Mercuri Acacesii templum, cui reliqua jam pars nulla præter lapideam testudinem. Philippeam porticum excipit porticus altera magnitudine illi neutiquam par. In ea Megalopolitani cellas prætorias sex erexere. In earum una est Ephesiæ Dianæ signum, in altera Pan ex ære cognomento Scolitas, cubitali magnitudine. (7) Transtulerunt huc eum e Scolita tumulo, qui intra muros est; de eo fontis aqua in Helissontem effluit. A tergo cellarum prætoriarum ædes Fortunæ sita est, cum signo marmoreo pedum quinque nihilo breviore. Jam vero porticus, quam Myropolin (Unguentariam) nuncupant, fori pars est: ædificarunt vero eam de manubiis Lacedæmoniorum, qui duce Acrotato Cleomenis filio ab Aristodemo Megalopolitanorum tyranno fusi sunt. (8) In eodem foro a tergo septi ejus quod est Jovi Lycæo dicatum, pilæ insistit Polybius, Lycortæ filius, cum inscriptione, quæ elegis indicat vagatum illum esse per terras et maria omnia, et amicum sociumque Romanorum fuisse, quos iratos Græcis placarit. Scripsit Polybius hic et alias res gestas populi Romani et bella cum Carthaginiensibus suscepta, (9) quæ fuerit illorum causa, et quam sero et 405multis defuncti periculis, Scipioni, ** quem Africanum nominant, ut qui finem bello imposuerit et Carthaginem solo æquaverit. Et sane quæ Polybii monitu gessit Romanus imperator, omnia bene et feliciter ei evenisse; in quibus vero minus se ejus viri dicto audientem præbuit, in iis offendisse memoriæ proditum est. Civitates plane omnes quæ se Achæis contribuissent, a Romanis Polybium nactæ sunt rerum suarum publicarum auctorem, legum etiam latorem. Ad lævam Polybii statuæ curia est. Atque hæc quidem in hoc sunt loco. (10) Fori vero porticum quam ᾿ Aristandream nominant, ab Aristandro cive suo ædificatam tradunt. Proxime eam porticum contra solis ortum, templum est Jovis cognomento Servatoris columnis circumquaque exornatum. Jovi in solio sedenti a dextera parte adsistit Megalopolis, a læva Dianæ Sospitæ simulacrum, quæ e Pentelico lapide Cephisodotus et Xenophon Athenienses elaborarunt.

CAPUT XXXI.

Memoranda Megalopolis porro recensentur, templum et signa Magnarum Dearum, Cereris et Proserpinæ Sospitæ, cum aliis signis additis — Nympharum Arcadicarum signa ac templum et signum Jovis Philii — templum Veneris machinatricis — signa eorum, qui primi Megalopolitanis initia instituerunt, et deorum signa quadrangula forma — templum Proserpinæ — templum Minervæ Poliadis et Junonis Teleæ ac fonte Bathyllo.

Extremæ porticus latus alterum quod ad occasum porrigitur, Magnarum Dearum circumseptam aream continet. Sunt vero Magnæ Deæ, sicuti in Messeniorum rebus exposui, Ceres et Proserpina, sed Proserpinam Sotiran (Sospitam) vocant Arcades. A fundo elevati spectantur pro areæ aditu qua Diana, qua Æsculapius et Hygiea. (2) Deæ ipsæ Magnæ, Ceres e marmore tota est, Sospita qua veste velatur e ligno. Utriusque magnitudo quindecim ferme pedum. Et simulacra quidem ** et ante ipsa puellas fecit haud ita magnas. Præferunt hæ puellæ duæ talaribus amictæ tunicis calathos utraque capite floribus refertos. Damophontis eas aiunt fuisse filias. Sed qui ad cœlites signa illa referunt, Minervam et Dianam flores in Proserpinæ comitatu legentes esse putant. (3) Prope Cererem Hercules collocatus est magnitudine cubitali. Hunc Herculem unum de iis fuisse qui sunt Idæi Dactyli nuncupati, versibus mandavit Onomacritus. Ante Herculem mensa posita est, in qua extra aream stantes Horæ duæ affabre effictæ, et Pan fistula, cithara Apollo canens. Indicat inscriptio esse eos e primoribus diis. (4) In mensa illa Nymphæ etiam eminent: Neda infantulum Jovem gremio ferens, Anthracia, et ipsa de Arcadicis Nymphis una, facem profert; Hagno manu altera hydriam, phialam altera; Anchirhoe et Myrtoessa et ipsæ hydrias effluente aqua præferunt. Intra circumseptum eum ambitum cella est Jovis Philii (amicitiarum præsidis). Simulacrum Baccho ornatu persimile fecit Argivus Polycletus. Nam et cothurni ei 406pro calceamentis sunt, et altera poculum, thyrsum altera tenet. Thyrso aquila insistit; quod unum cum iis, quæ Baccho attribuuntur, non satis quadrat. (5) A postico templi lucus est non utique magnus, maceria circumseptus, intra quem nullus hominibus ingressus patet. Ante eum lucum posita sunt Cereris et Proserpinæ signa trium circiter pedum altitudine. In septo interiore Magnarum Dearum et Veneris ædes est. In vestibulo prisci operis ligneæ effigies, Juno, Apollo, Musæ. E Trapezunte huc deportatas ferunt. (6) In ipsa æde simulacra Mercurium e ligno ac Venerem ligneam Damophon fecit. Veneris manus, os et imi pedes e lapide sunt. Cognomen deæ Machinatrix, ac merito quidem, opinor, inditum, quod Veneris causa homines quodvis artium et fraudum genus tam in factis quam in dictis excogitarunt. (7) Virorum etiam in cella erectæ statuæ sunt, Callignoti, Mentæ, Sosigenis et Poli, qui primi Megalopolitanis initia Magnarum Dearum ad exemplar Eleusiniorum sacrorum tradidisse dicuntur. Intra ambitum hæc posita sunt aliorum deorum signa quadrangula forma: Mercurius cognomento Agetor (Dux), Apollo, Minerva, Neptunus, Sol præterea cognomine Soter (Servator), et Hercules. Templum insigni sane magnitudine erexere, in quo Dearum Magnarum initia peragunt. (8) Ad templi Magnarum Dearum dexteram fanum est Proserpinæ; signum marmoreum est pedum ferme octo magnitudine; basin undique incingunt tæniæ. Huc feminis quovis tempore aditus patet, viris quotannis duntaxat semel. Continenter solem occidentem versus foro gymnasium adhæret. (9) A tergo vero porticus ejus, quam Philippi vocant, tumuli duo non valde quidem editi consurgunt; in altero Minervæ Poliadis rudera, Junonis in altero templi est Teleæ (Adultæ) ædes, cujus nihil præter ruinas reliquum est. Sub hoc eodem colle fons est Bathyllus, et ipse aquas ad Helissontis auctus conferens. Hæc sunt ibi quorum sit ratio aliqua habenda.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings