← Table of contents
[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ARCADICA SIVE LIBER VIII. (continued 2)

Reading edition

CAPUT XXXII.

Memoranda alterius urbis Megalopolis partis, theatrum in Græcia maximum, curia Thersilium dicta et Ammonis signum cornutum — Martis ara et stadium — templum Dianæ Agroteræ, et deorum, qui Ergatæ dicuntur, signa quadrangula forma — ossa Gigantis.

Jam vero urbis pars ea quæ in ulteriore amnis ripa ad meridiem conversa est, theatrum habet ad memoriam insigne et eorum omnium quæ in Græcia sunt maximum; in quo aquæ perennis fons. Non longe a theatro curiæ fundamenta reliqua sunt; ea curia Decies Mille Arcadum concilio fuerat destinata. Nomen ei a conditore Thersilium. Proxima domus, ætate mea privati hominis prædium, Alexandro olim Philippi filio publice ædificata. Ante eam domum positum est signum Ammonis, eadem qua 407Hermæ quadrati figura; arietis cornua capite præfert. (2) Fani vero ejus quod Musis, Apollini et Mercurio commune dicarunt, sola supersunt fundamenta neque ea multis in locis. De Musis una reliqua est, Apollinis etiam effigies eodem quo quadrati Hermæ opificio elaborata. Veneris etiam ædes aliud nihil est quam ruinosæ reliquiæ; antica duntaxat templi pars manet et in ea deæ simulacra tria; unum Cœlestem Venerem, alterum Popularem cognominant; tertium sine proprio colunt nomine. (3) Non longe hinc abest Martis ara; erectum eidem tradunt etiam fanum ab initio. Supra Veneris stadium exstructum est, quod uno latere ad theatrum pertingit. Fons illic quem Baccho sacrum censent. In altera vero stadii extremitate Bacchi ædes, quam tactam de cœlo fuisse duabus ante nos ætatibus memorant; non multa sane ejus vestigia nunc inter ruinas apparent. Herculis vero et Mercurii commune ante stadium templum non amplius exstat; sola eis ara reliqua est. (4) In hac eadem urbis parte collis ad orientem solem expositus consurgit. In eo Dianæ est Agroteræ (Agrestis sive Venatricis) ædes ab Aristodemo ipsa etiam dedicata. Ad Agroteræ dexteram sacra est area, ubi Æsculapii templum; signa in eo dei ipsius et Hygieæ. Pauxillum descendentibus dii se ostendunt e quadratis lapidibus, Ergatæ (Operarii) cognomento; Minerva inter eos Ergane et Apollo Agyieus (Compitalicius). Mercurio, Herculi et Ilithyiæ sua sunt ex Homeri versibus attributa munera. Mercurius enim a Jove mandata perfert, idemque animas eorum qui e vita excesserunt ad inferos deducit; Hercules multis et gravibus ærumnis est exercitus; Ilithyia (uti Iliados carmina testantur) mulierum partus levat. (5) Est ad imum collem aliud Pueri Æsculapii templum, cujus recto statu signum nihilo est cubitali majus. Apollinis sedentis in solio forma est magnitudine pedum sex, nihilo omnino breviore. Eo ipso in loco ossa spectantur majora multo quam ut humana existimari possint. Esse vero ea dictitant eorum Gigantum unius, quos in auxilium Rheæ Hopladamus advocavit; qua de re suus erit in sequenti historia sermo. Huic templo fons proximus, ex quo manantem aquam excipit Helisson.

CAPUT XXXIII.

De Megalopoli diruta aliisque nobilibus urbibus fortunæ arbitrio eversis — insula Chryse fluctibus hausta et insula Hiera.

Megalopolis quidem ipsa magna alacritate Arcadum et spe Græcorum maxima condita, omnibus ornamentis ac pristinis opibus amissis magna jam ex parte inter ruinas et rudera jacet. Quæ res nullam mihi omnino admirationem affert, quum sciam novi semper aliquid fata moliri et arbitratu suo Fortunam æque valida atque imbecilla, neque minus orientia quam jam occidentia, impotenti quadam necessitatis vi agere et ferre. (2) Nam et Mycenæ, quæ 408urbs Troicis temporibus Græciæ imperabat, et regia Assyriorum Ninus funditus deletæ sunt; in Bœotia vero Thebæ, quæ sibi olim Græciæ principatum vindicabant, ad arcem jam unam et non ita multos incolas redactæ vetus nomen vixdum servant. Jam vero quæ olim opum magnitudine antecellebant, Ægyptiæ Thebæ et Minyarum Orchomenus, ne mediocres quidem nunc privati hominis fortunas adæquant. Delos, commune olim Græcorum conciliabulum, tantopere jam deserta est, ut præsidio templi amoto quod Athenienses mittunt, hominibus, si Delios tantum numeres, prorsus orbata sit. (3) Babylone reliquum est Beli templum; de Babylone autem ipsa, qua sol tunc majorem urbem non vidit, nihil jam superest præter mœnia; quod ipsum de Tirynthe Argolica urbe evenit. Hæc inquam ad nihilum Fortuna redegit. At ea quæ ab Alexandro in Ægypto, et ad Orontem amnem a Seleuco nuper, atque adeo heri aut nudiustertius, conditæ fuerunt, ad summum felicitatis et magnitudinis gradum jam progressæ sunt, quod Fortuna eas nunc amplectitur. (4) Quin etiam hac in re multo magis et mirificentius quam in urbium vel secundis vel adversis casibus vires suas ostendit: e Lemno modicus erat navigationis cursus in Chrysen insulam, in qua olim Philoctetes a serpentis ictu graviter dicitur laborasse; eam insulam æstus alluvies ad ima maris, depressam abolevit. Alia vero cui Hiera nomen, ** quum ante nulla omnino fuisset eo in loco insula. Caducæ nimirum et fluxæ res humanæ sunt, neque est quicquam stabile perpetuo et firmum.

CAPUT XXXIV.

Memoranda in via a Megalopoli Messeniam versus, templum dearum Maniarum — Dactyli monumentum, locus Ace dictus, et de Orestis insania narratio — via ex Mantinensi agro ad Alpheum, Nymphas, Hermæum.

Distat a Megalopoli Messenen versus stadia haud amplius septem ad lævam viæ militaris dearum fanum; et deas ipsas et circumjacentem fano agrum Manias vocant; est, quantum conjectura assequor, Furiarum appellatio. Eoque in loco ob matris cædem insanisse Orestem tradunt. (2) Non longe ab eo fano terræ agger surgit non utique magnus, e lapide excisum digitum insigne prætendens, unde et illi tumulo Dactyli (Digiti) monumentum nomen est. Ibi furentem Orestem tradunt alterius manus digitum abrosisse. Huic contiguus est alius locus Ace nomine, quod ibi insaniæ medelam Orestes nactus fuerit; ibidem est alterum Furiarum templum. (3) Has deas Oresti, quum insaniam ei injicere vellent, nigras obvias factas memorant; easdem quum digitum abedisset, albas apparuisse et earum aspectu statim illum ad se redisse; atque ita illis quidem inferias misit ad avertendas earum iras, albis autem mactavit hostiam. Cum iis etiam Gratiis sacrificare solenne habent. Prope Ace est templum aliud, quod * appellant, quod 409sanus factus comam Orestes ibi totonderit. (4) E Peloponnesiis qui priscas res memoriæ produnt, Oresti hæc in Arcadia a Furiis matris cædem persequentibus accidisse affirmant priusquam de eo in Areopago judicium fieret. Accusatorem quidem non fuisse Tyndareum, quod e vita jam excessisset, sed a Perilao Clytæmnestræ patruele de matris cæde accusatum. Fuit vero Perilaus Icarii filius, quum filias etiam post eum Icarius genuisset. (5) A Maniis ad Alpheum via quindecim ferme stadiûm ducit; qua parte Gatheatas amnis assumto prius Carnione in Alpheum influit. Et hujus quidem fontes in Ægytide terra sunt, infra Cereatæ Apollinis templum; Gatheatæ vero in vico Gatheis agri Cromitidis. (6) Cromitis vero est stadiis ferme quadraginta supra Alpheum; et ibi Cromorum urbis nondum omnino abolita vestigia; unde ad Nymphada vicum stadiûm circiter viginti intervallum. Est Nymphas valde irrigua et arboribus condensa. Intersunt ab ea ad Hermæum stadia prope viginti; quo in loco terminus est inter Messenios et Megalopolitanos, et Mercurius e pila eminens.

CAPUT XXXV.

Via Megalopoli Carnasium versus oppidum Messeniorum. — Hermæum et termini Megalopolitanorum et Messeniorum, ibique signa deorum posita — via a Megalopoli Lacedæmonem versus — de Belbina — viæ a Megalopoli in interiorem Arcadiam, Scias vicus — Tricolonorum, Zœtiæ aliarumque urbium reliquiæ — Callistûs sepulcrum et templum Dianæ Callistæ — campus Schœnus, et Atalantæ curricula.

Atque hæc quidem via Messenen, altera a Megalopoli Carnasium, quod Messeniorum oppidum est, ducit. Ea progressos Alpheus excipiet eo potissimum loco, quo aquis communicatis Malus et Scyrus ei immiscentur. Inde Malunte ad dexteram labente ubi triginta circiter stadiis confectis fluvium trajeceris, per accliviorem tramitem ad vicum, quem Phædriam nuncupant, pervenias. Abest a Phædria stadia quindecim prope Despœnæ (Dominæ) ædem, vicus Mercurio sacer quod Hermæmum dicitur. (2) Sunt hi etiam inter Messenios et Megalopolitanos termini; et eodem in loco non magna utique signa Despœnæ ipsius et Cereris, Mercurii etiam et Herculis. Quin etiam quod Dædalus Herculi e ligno simulacrum fecit in Messeniæ et Arcadum confinio, hic olim stetisse conjicio. (3) Viæ quæ Megalopoli Lacedæmonem ducit triginta sunt ad Alpheum stadia. Inde juxta Thiuntem fluvium iter est; hic etiam Thius in Alpheum influit. Relicto ad lævam Thiunte confectis quadraginta circiter ab Alpheo stadiis, ad Phalæsias accedas. Absunt Phalæsiæ stadia viginti ab Hermæo quod ad Belbinam est. (4) Narrant Arcades Belbinam olim ad suos fines pertinentem a Lacedæmoniis abscissam. Sed enim non satis rationi consentanea dicere mihi videntur. Nam, ut mittam alia, non fuisset hac in parte Arcadum causa a Thebanis neglecta, si jure vindicari 410eum agrum posse arbitrati essent. (5) Megalopoli ad castella aliquot quæ intra Arcadiæ fines sunt, ac primum quidem ad Methydrium via est stadiorum centum et septuaginta. Tredecim a Megalopoli stadiis longius abest vicus qui Scias dicitur, ubi templi ejus, quod Sciatidis Dianæ fuit, reliquiæ; condidisse dicitur Aristodemus, dum in Arcadibus dominaretur. Abhinc decem ferme stadiis Charisiarum urbis vestigia ostenduntur et ea quidem non ita multa; inde ad Tricolonos totidem stadiûm via est. (6) Fuerunt olim et ipsi Tricoloni urbs. Mansit ibi ad hæc usque tempora in colle Neptuni templum cum quadrato signo. Lucus templum ambit. Eam urbem Lycaonis filii condiderunt. Zœtiam vero a Tricolonis quindecim plus minus stadiis distantem non recto sane itinere, sed ad lævam divertentibus, Zœteum Tricoloni filium coloniam deduxisse tradunt. At Paroreus, Tricoloni minor natu filius, et ipse Paroriam condidit a Zœtia non longius stadia decem. Deserta ætate mea utraque est. (7) Exstant hac ætate Zœtiæ Cereris et Dianæ delubra. Aliæ etiam urbium ruinæ visuntur: Thyræi a Paroria intervallo stadiûm quindecim, Hypsuntis in monte supra planitiem. Monti idem quod oppido nomen. Media inter Thyræum et Hypsuntem regio tota montana, tota feris referta. Fuisse Lycaonis filios Thyræum et Hypsuntem superius a nobis est indicatum. (8) Tricolonis ad dexteram via primum acclivis est ad fontem, cui Cruni nomen. A Crunis triginta stadiûm abest intervallo Callistûs sepulcrum, editus terræ agger multis quum infœcundis tum pomiferis vestitus arboribus. In summa tumuli parte attollit se Dianæ ædes, cui Callistæ (Pulcherrima) cognomentum. Primus autem, Pamphos Dianam, accepto, ut opinor, ab Arcadibus nomine, versibus Callisten appellavit. (9) Jam vero stadia hinc viginti quinque, a Tricolonis prorsus centum, ad Helissontem, et ad viam rectam, quæ ad Methydrium ducit (sola enim hæc via Tricolonis patens nobis nondum memorata est), Anemosa vicus abest et mons Phalanthum. In monte Phalanthi urbis reliquiæ sunt. Agelai, qui Stympheli fuit, Phalanthum filium fuisse dicunt. (10) Supra campus est qui Poli nuncupatur. Inde Schœnus oppidum, cui a Schœneo Bœoto nomen. Quodsi Schœneus ille in Arcadiam aliquando venit, curricula etiam quæ Schœnunti proxima Atalantæ dicuntur, ab ejus filia nomen accepisse videri possunt. Dehinc, uti mea fert opinio, fuit ** nominatum, et Arcadiæ finibus hæc omnia ab omnibus loca adscribuntur.

411

CAPUT XXXVI.

De Methydrio urbe ejusque memorandis — monte Thaumasio, ubi Rhea Jovem peperisse fertur — memorandis in via ad Mænalum, templo Boni Dei — Boreæ venti sacris — memorandis ad Mænalium montem — colle, urbe et Mercurio Acacesio — templo Despœnæ.

Hinc nihil jam reliquum est quod commemoretur nisi Methydrium ipsum, quo a Tricolonis via perducit stadiûm centum et triginta duorum. Id nominis oppido est quod medio loco inter Malœtam et Mylaontem flumina illud olim Orchomenus in excelso colle condidit. Ac Methydrienses quidem, antequam se Megalopolitanis adjungerent, suos et ipsi Olympicorum ludorum victores prædicare potuerunt. (2) Est Methydrii Neptuni Equestris ædes ad Mylaontem fluvium. Thaumasius vero mons supra Malœtam amnem est. Huc se Rheam Jovem utero ferentem recepisse credi volunt Methydrienses, Hopladamo et aliis ejus sociis Gigantibus in auxilium accitis si forte Saturnus vim ei ullam intentaret. (3) Ac fatentur illi quidem Rheam in quadam Lycæi parte peperisse; dolo vero Saturnum pro puero lapide, ut Græci narrant, apposito in hoe ipso monte circumventum prodidere. Spectatur in montis jugo spelunca Rheæ; quo nulli hominum, præterquam solis deæ sacra facientibus feminis, introire fas est. (4) A Methydrio stadia fere triginta abest Nymphasia fons; totidem intersunt a Nymphasia ad communes Megalopolitanorum, Orchomeniorum et Caphyatarum fines. (5) Ac Megalopolitanis quidem per angustias, quæ Portæ ad lacum nominantur, via patet ad Mænalum præter Helissontem contendentibus. Ad ejus viæ lævam Boni Dei ædes est. Quod si dii hominibus bonorum auctores sunt, deorum vero supremus est Juppiter, recte quidem hoc Jovis maxime proprium cognomen esse conjicere possis. Paulo hinc longius terræ agger est, Aristodemi sepulcrum; cui viro ne ipsa quidem tyrannis Boni cognomen eripuit. Minervæ etiam illic Machinatricis delubrum; hoc deæ cognomen inde est, quod ipsa omnis generis consiliorum et artium hominibus inventrix exstitit. (6) Ad viæ dexteram Boreæ vento area dicata est, cui anniversarium sacrum Megalopolitani faciunt, neque ulli deorum majores habent honores, quod per eum contra Lacedæmoniorum et Agidis conatum servati fuerint. Proximo loco est Œclis Amphiarai patris sepulcrum; si modo in Arcadia ille, ac non ad Trojam, quum Herculem adversus Laomedontem profectum secutus esset, extremum diem obiit. Exinde est Cereris quæ ad lacum nominatur, fanum cum luco; ab urbe nihilo longius abest quam stadia quinque. Huc solis mulieribus ingredi fas est. (7) Mox stadiûm triginta spatio confecto ager adjacet Paliscius nomine. Unde relicto ad sinistram Elapho amne minime illo quidem perenni, intra stadia circiter viginti ad Peræthensium ruinas pervenias; inter quas Panis templum 412reliquum est. Quodsi torrentem transieris, illinc recta promoventi ad decimum quintum stadium campi sunt; et ubi hos pergressus fueris, eodem quo campi nomine mons Mænalius. Ad imum montem Lycoæ urbis vestigia, et Dianæ fanum ac signum ex ære cognomento Lycoatidis. In ea montis parte quæ ad meridiem est Sumetia olim urbs munita fuit. (8) In eodem monte locus, quæ Triodi (Trivia) nuncupantur; unde Mantinenses Delphici oraculi monitu Arcadis Callistûs filii ossa sustulerunt. Mænali etiam ipsius adhuc ruinæ exstant et Minervæ ædis, stadia præterea duo, ad athletarum pugnas alterum, ad equorum alterum cursus appositum. Mænalium vero montem tam proprium esse Panis prædicant, ut fistula canentem deum se audire accolæ affirmare non dubitent. (9) Inter Despœnæ fanum et Megalopolitanorum mœnia stadia intersunt quadraginta, et dimidia quidem viæ pars usque ad Alpheum fluvium; quo transmisso stadia duo absunt Macareorum ruinæ. Inde septem stadiis absunt rudera Daseorum, totidem a Daseis Acacesius tumulus. (10) Infra eum Acacesium urbs fuit, et Mercurii Acacesii e marmore signum hac etiamnum ætate in eo tumulo exstat. Enutritum illic Mercurium puerum et Acacum Lycaonis filium ejus nutricium fuisse, Arcadum sermo vulgavit. Longe diversa Thebani memorant; ac rursus a Thebanis dissentiunt Tanagræi.

Ab Acacesio distat stadia quatuor Despœnæ (Dominæ) fanum. Illic primum visitur Hegemones Dianæ ædes. Æneum deæ signum faces præfert; pedum sex magnitudine id signum esse conjicimus.

CAPUT XXXVII.

Sacri Despœnæ septi memoranda — Despœnæ et Cereris earumque solii signa — de Anyto et Titanibus — speculo miro — Megaro et sacris Despœnæ — de Despœna — luco Despœnæ — Panis templo — Pane et Eratone nympha vaticinantibus.

Hinc ad sacrum Despœnæ septum aditus est. Accedentibus ad ædem et porticus ad dexteram est, et in pariete inclusa sigilla e candido marmore; una in parte Parcæ et Parcarum dux (Mœrageten vocant) Juppiter; in altera Hercules Apollini tripodem eripiens. Quæ vero de his audierim, si quando ad eam Phocensis historiæ partem quæ ad Delphos pertinet pervenero, tunc exponam. (2) In porticu vero ad Despœnæ fanum, inter ea quæ percensui sigilla tabula est, in qua pictæ (scriptæ) sunt initiorum ceremoniæ. Tertio loco Nymphæ inter sigilla et Panes sunt; quarto Polybius, Lycortæ filius. Inscriptio testatur nihil ab initio offensuram fuisse Græciam, si Polybii consiliis paruisset; jam vero graviter affectæ unum illum præsidio fuisse. Ante fanum aræ erectæ, Cereri una, Despœnæ altera, Deûm magnæ Matri tertia. (3) Signa Despœnæ et Cereris, solium in quo sedent, et item quod pedibus subjacet scabellum, e solido 413et unico lapide sunt. Nam neque vestes neque extranea quædam solii ornamenta ullo vel ferri vel glutinis coagmento compacta sunt, sed uno prorsus omnia lapide constant. Neque vero eum lapidem aliunde deportatum, sed somnii monitu, quum intra septum illud fodiendo tellurem aperuissent, inventum memorant. Utriusque simulacri magnitudo instar ejus est quod Matris Deûm Athenis visitur. Sunt hæc quoque Damophontis opera. (4) Ceres ipsa facem dextera præfert, lævam Despœnæ admovet. Despœna sceptrum et vas, quæ cista dicitur, genibus sustinet, dextera cistæ adhibita. Sunt etiam ab utraque throni parte simulacra; Cereri assistit Diana cervina pelle velata, pendente ex humeris pharetra; altera manu lampadem, dracones duos altera gestat. Adjacet canis de venaticorum genere. (5) Despœnæ signo Anytus adstat armati hominis habitu. Hunc æditui Despœnæ nutricium fuisse tradunt, et de Titanibus unum. Sane Titanas primus omnium Homerus suis carminibus commentus est, deos esse sub Tartaro narrans. Ea de re poetæ versus in Junonis jurejurando sunt (Il. XIV, 277). Sumpto deinde ab Homero Titanum nomine Onomacritus Bacchi orgia exponens hos esse eorum quæ Bacchus perpessus sit, dicit auctores. (6) Sed quæ ad Anytum pertinent, ab Arcadibus memoriæ prodita sunt. Cereris vero filiam, non Latonæ, Dianam fuisse ab Ægyptiis acceptum sermonem Græcos docuit Æschylus Euphorionis filius. Jam de Curetibus (nam hi infra ea signa cernuntur) deque Corybantibus qui in basi insculpti sunt (alius enim sunt generis Corybantes atque Curetes), omnia consulto missa facio. (7) Infra hoc fanum Arcades pomiferarum omnium arborum præterquam Punicæ mali fructum inferunt. Ad dexteram e delubro egredienti speculum in pariete inclusum est; in quod qui inspexerit, suam ipsius imaginem aut parum perspicue aut prorsus nihil cernet; dearum tamen signa et solium ipsum dilucide intuebitur. (8) Præter Despœnæ fanum paululum ascendentibus ad dexteram est quod Megaron vocant. Ibi arcana sacra celebrantur, et. Despœnæ victimas plurimas et peroptimas mactant Arcades, et immolant quidem pro suis quisque copiis. Neque vero hostiarum guttura desecant uti aliis in sacris, sed artum quem quisque fortuito primum apprehenderit, illum præcidit. (9) Hanc dearum omnium maxime venerantur Arcades. Filiam eam esse dicunt Neptuni et Cereris, eaque vulgo Despœna (Domina) cognominatur, sicut eam quæ e Jove et Cerere nata est Coren (Puellam) cognominare solent, quum peculiari nomine Persephone (Proserpina) vocitetur, ut Homerus et ante hunc Pamphos in sua poesi 414declarant. Despœnæ autem nomen non sum ausus ad profanos prodere. (10) Supra ædem eam, quod vocari diximus Megaron, Despœnæ sacer lucus est ambiente lapidum maceria. In eo luco et aliæ sunt arbores et ex una atque eadem radice olea et ilex enatæ, quod sane nulla effectum est agricolarum arte. Supra lucum Equestris Neptuni (nempe qui pater Despœnæ credatur) et aliorum deorum aræ sunt. Earum extremam indicat inscriptio communem esse illam diis omnibus. (11) Illinc per scalam in Panis delubrum ascendas. In delubrum ducit porticus; intus est numinis haud sane magnum simulacrum. Huic deo æque ac potentissimis quibusque et hominum vota rata habere et merita improbos pœna afficere attributum est. Ignis ei perpetuus ardet. Etiam responsa oraculorum priscis temporibus deum hunc reddere solitum autumant, ejusque interpretem Erato nympham fuisse, quæ cum Arcade Callistûs filio nupta fuerit; de qua eadem carmina memoriæ produntur, quæ ipsi etiam legimus. Est eodem in loco Martis ara; sunt intra ædem Veneris duo signa e candido alterum marmore, vetustius alterum e ligno; Apollinis item et Minervæ, e ligno prisca sunt signa; Minerva cellam et ipsa suam habet.

CAPUT XXXVIII.

De Lycosura omnium urbium prima et vetustissima — monte Lycæo ejusque parte Cretea dicta — Nymphis, quæ Jovem nutriverunt, et fonte Hagno — Panis templo in Lycæo — Lycæi montis admirandis, Jovis Lycæi sacro luco — templo et sacris Apollinis Parrhasii — agro Thisoensi et pluribus fluviis Achelois — montibus Nomiis et Panis templo.

Paululum supra hunc locum Lycosuræ murorum ambitus exstat, intra quem pauci sunt incolæ. Urbium autem omnium quas vel continens terra vel insulæ sustinent, vetustissima est Lycosura; hanc primam omnium sol aspexit, et ad hujus exemplum urbes ceteri homines condere didicerunt. (2) Ad lævam fani Despœnæ Lycæum mons est, quem Olympum etiam, Sacrum alii Arcadum jugum nuncupant. In hoc monte educatum Jovem vulgo traditum est. Locus est in Lycæo quæ Cretea vocatur, ad lævam luci qui Apollini sacer est cognomento Parrhasio. Hunc esse locum in quo sit educatus Juppiter, non autem Cretam insulam, contra Cretensium sermonem contendunt Arcades: (3) Nymphas etiam nominant quæ Jovem nutrierint, Thisoam, Nedam et Hagno; et a Thisoa quidem nominata fuit urbs olim frequens in Parrhasiorum finibus; est vero nunc Thisoa pagus Megalopolitani agri pars. Neda flumini nomen dedit, fonti Hagno, qui in Lycæo monte perinde ut Ister fluvius parem aquarum molem æstate æque atque hieme volvere solet. (4) Quodsi forte diuturna siccitate solum laboret atque ex eo segetes et stirpes exarescant, ibi Lycæi Jovis sacerdos ad aquam ejus fontis cum precatione conversus riteque re divina mactatis hostiis peracta, e quercu ramum non alte sed in summam aquam porricit; exsistit commota aqua ater 415halitus nebulæ persimilis, neque ita multo post nubes inde attollitur, quæ dum alias nubes attrahit efficit ut Arcadum fines imbribus perfundantur. (5) Est in Lycæo Panis etiam fanum condenso circumseptum luco, et hippodromus et ante hunc stadium; ibi antiquitus Lycæorum ludos celebrabant. Sunt ibidem aliquot statuarum bases, statuis amotis; earum unius inscriptio elegis testatur fuisse eam Astyanactis effigiem, viri ex Arcadis prosapia oriundi. (6) Mons ipse Lycæus multa quæ visentes admirentur habet; hoc inter cetera: Area est Lycæi Jovis, quo hominibus non est accessus; si quis loci religione contempta introierit, necesse omnino est eum intra annum e vita excedere. Hoc quoque narrant, tam homines quam bestias, quæ forte intra ejus loci ambitum se immiserint, nullas e corporibus suis umbras reddere; ac feras quidem venator illuc confugientes non consequitur, sed foris consistens nullam sane umbram ab ejus corpore mitti animadvertit. Ea certe anni parte qua Cancer Solem gestat, Syenæ quoque quæ Æthiopiæ finitima urbs est, nullæ ex arboribus nec animantibus umbræ se ostendunt; verum in illa Lycæi area hoc nulla non anni parte contingit. (7) In supremo montis jugo est terræ tumulus, Lycæi Jovis ara, unde omnis prope Peloponnesus prospici potest. Ante aram duæ eminent pilæ ad solis fere exortum; insistunt aquilæ inauratæ pervetusti operis. Ad hanc aram Jovi Lycæo in operto sacra faciunt. Sacri ejus ritus curiose mihi exquirere non est collibitum; quare ita se habeant, ut præsenti et prisci temporis religione sanciti sunt. (8) In ea montis parte quæ ad Orientem spectat, est Apollinis fanum cognomento Parrhasii; eundem Pythium appellant. Ei deo festos quotannis dies dum agitant, aprum Apollini Epicurio (Auxiliari) immolant in foro; ibi re divina peracta in fanum Apollinis Parrhasii hostiam statim deportant cum solenni pompa ad tibiæ cantum; femora deinde excisa adolent, atque viscera eodem in loco absumunt; hæc patrio more religio sancita est. (9) In Lycæi parte quæ ad Aquilonem vergit, Thisoæus ager est. Incolæ præ ceteris numinibus Thisoam nympham venerantur. Perlabentes amnes influunt in Alpheum, Mylaon, Nus, Achelous, Celadus et Naliphus. Acheloo Arcadico cognomines alii duo amnes sunt multo illi quidem nobiliores. (10) Eorum alterum ad Echinadas insulas per Acarnanas et Ætolos decurrentem Homerus in Iliade fluviorum regem nuncupavit, alterum e Sipylo monte fluentem cum ipso monte ad ea 416quæ de Niobe prodidit, adjecit. Tertio huic ipsi Acheloo nomen est qui præter Lycæum montem labitur. (11) Lycosuræ ad dexteram consurgunt montes qui Nomii dicuntur. Est in illis Nomii Panis fanum. Vicum Melpeam (Modulatricem) nominant, quod fistulæ modos illic Pani primum excogitatos dictitant. Nomios vero montes a Panis pastionibus vocatos fuisse obvia esse possit et exposita cuivis conjectura; ipsi tamen Arcades de nymphæ cujusdam nomine vocitari affirmant.

CAPUT XXXIX.

De fluvio Platanistone in via ad Phigaliam urbem — Phigalo et Phigalensium discessu ac reditu — Phigaliæ urbis situs et memoranda — Bacchi Acratophori templum et signum.

Lycosuram præterfluit Occidentem versus fluvius, cui Plataniston nomen; quem trajicere necesse habent qui Phigaliam contendunt. A flumine clivus se attollit stadia non minus triginta, sed neque altius multo. (2) Quæ vero ad Lycaonis filium Phigalum pertinent (fuit enim is primus urbis Phigaliæ conditor) et ut post a Phialo Bucolionis filio civitas ea nomen acceperit, ac deinde rursus pristina appellatio invaluerit, est a nobis in antecedentibus jam expositum. Traduntur etiam alia fide non satis digna: indigenam hominem Phigalum fuisse, non autem Lycaonis filium. Ex quorundam sermone Phigalia nympha una de Dryadibus fuit. (3) Quo tempore Lacedæmonii Arcadas bello adorti in Phigalensium fines cum exercitu invaserunt, incolis prœlio victis urbem obsidione cinxerunt, quumque parum abesset quin muri expugnarentur, Phigalenses vel effugere, vel sub certis conditionibus a Lacedæmoniis dimissi sunt. Capta est Phigalia et a Phigalensibus deserta, Miltiade Athenis archontis magistratum gerente, Olympiadis tricesimæ, qua tertiam palmam tulit Chionis Lacon, anno secundo. (4) Qui e Phigalensibus effugerant, censuerunt Delphici Apollinis oraculum de reditu consulendum. Sciscitantibus responsum est, si soli per se ipsos redire conati essent, nullam fore jam reliquam postliminii spem; at si ab Oresthasio centum lectissimos viros assumsissent, illos quidem in pugna perituros, Phigalenses vero eorum opera reditus compotes fore. Oresthasii, eo responso cognito, certatim omnes deligendis illis centum viris annumerari et expeditionis ejus participes esse voluere. (5) Congressi cum Lacedæmoniorum præsidio ratam omni ex parte oraculi vocem fecere. Strenue enim dimicantes Spartanis pulsis quum ipsi mortem oppetiissent, Phigalensibus patriam reddidere. Sita est Phigalia edito et prærupto loco, et in ipsis rupibus exstructa sunt mœnia. Montis jugum ascendentes excipit plana et minime salebrosa area, in qua Sospitæ Dianæ ædes est cum stante marmoreo signo. Ab eo templo more majorum pompas ducere solenne 417habent. (6) In gymnasio simulacrum Mercurii positum est vestiti hominis specie, in quadrangulam figuram desinens neque pedum tenus expolitum. Baccho quoque templum erectum est. Acratophorum cognomento incolæ appellant. Signi partes inferiores conspici nequeunt, quod hederæ et lauri densa fronde velantur; quæ in conspectu sunt, oblita ** cinnabari splendere. Cinnabari ipsum cum auro erui tradunt ex Iberorum metallis.

CAPUT XL.

In Arrhichionis signo priscæ formæ ratio memoratur — de Arrhichione pancratiasta ob victoriam post mortem ab Eleis coronato — de eodem honore Creugæ habito, et cæstibus μειλίχαι dicuntur.

Est Phigalensibus in foro pancratiastæ Arrhichionis statua quum cetera pervetus, tum ipsa maxime figura. Pedes modico distant intervallo, manus lateribus adhærent ad coxendices demissæ. E lapide statua est; cui fuisse adscriptum elogium dicunt, sed illud vetustas abolevit. Tulit Arrhichion palmas duas ex Olympiadibus quæ sunt quartam supra quinquagesimam tam justa eorum qui ludis præsidebant sententia, quam virtute sua meritas. (2) Quum enim victis aliis adversariis unus quocum de oleastro certaret relictus esset, ille, quicunque fuerit, et pedibus præventum Arrhichionem incinxit et manibus collum obstrinxit. Ejus digitum Arrhichion pedis infregit, et dum strangulatus animam ageret, præ digiti dolore adversarius eodem temporis momento se victum professus est. Elei itaque Arrhichionis cadaveri victoriam et coronam præconis voce adjudicarunt. (3) Consimile fuisse judicium Argivorum de Creuga Epidamnio pugile novi. Ei enim jam mortuo Nemeorum coronam detulerunt, quod Damoxenus Syracusanus ejus adversarius pacta inter ipsos conventa violarat. Nam quum pugilantibus vespera jam superventura esset, inter eos ita convenit coram audientibus, ut vicissim alter alterius plagam acciperet. Nondum instituerant pugiles cæstus acutos ad utriusque manus articulum religare; sed mitioribus (μειλίχας appellabant) adhuc utebantur sub volam revinctis ita, ut digiti ipsis nudi relinquerentur. Ceterum milichæ erant lora tenuia e crudo bovis corio, et arte quadam vetere inter se implicata. (4) Tunc igitur Creugas Damoxeno in caput plagam inflixit: Damoxenus illum manum sustinere jussit. Quod quum ille fecisset, Damoxenus rectis digitis partem eam alvi petiit, quæ infra costas est. Ea vero fuit quum unguium duritia, tum percussionis impetus, ut immissa manu viscera apprehenderit eaque dilaniata extraxerit: et expiravit statim 418Creugas. (4) Argivi Damoxenum quod pactis non stetisset, quippe qui non uno sed pluribus ictibus adversarium confecisset, area ejecerunt, sed Creugæ jam mortuo palmam detulerunt, eidemque statuam Argis posuerunt, quæ ad meam usque ætatem in Lycii Apollinis fuit.

CAPUT XLI.

Polyandrium in Phigalensium foro — fluvius Lymax unde dictus — de Neda fluvio — Eurynome ejusque sacris — montibus Phigaliæ, Cotylio et Elaio, vico Bassis et templo Apollinis Epicurii — Lymacis fluvii fonte et loco Cotylo dicto.

Habet Phigalensium forum commune sepulcrum lectissimæ illius Oresthasiorum manus; iis eodem quo heroibus ritu quotannis inferias mittunt. (2) Fluvius, qui Lymax dicitur, Phigaliam præterfluens cum Neda conjungitur. Hoc ei nominis a Rheæ purgatione inditum ferunt, quod nymphæ quum Rheam, post sedatos ejus partus quo Jovem edidit dolores, lustralibus aquis lavissent, ista piamina quæ veteres λύματα vocant, in hunc fluvium abjecerunt. Testatur idem Homerus, dum Græcos ob levationem pestis sese lustrasse lustrationisque piamina in mare projecisse canit. (3) Nedæ fontes in Cerausio monte sunt; mons ipse Lycæi pars est. Qua quam proxime ad Phigalensium urbem adlabitur Neda, ibi ejus civitatis pueri crinem fluvio detondent. Nedæ alveus mari proximus navigiis haud sane magnis subnavigatur. Amnium quos novimus omnium maxime obliquo cursu labitur Mæander plurimisque se retro flexibus convertit: secundas revolutionum nomine Neda sibi vindicare queat. (4) Stadiis fere duodecim supra Phigaliam calidarum aquarum balneæ sunt, a quibus non longe in Nedam Lymax descendit. In eorum amnium confluenti veteri religione sanctissimum fanum est Eurynomes, ob loci asperitatem aditu difficile. Circa ipsum multæ et condensæ surgunt cupressi. (5) Eurynomen Phigalensium plebs Dianæ cognomen esse credit; quicunque vero antiquitatis monumenta pertractarunt, Oceani fuisse filiam dicunt, cujus Homerus quoque in Iliade fecerit mentionem, quum eam una cum Thetide Vulcanum excepisse dixerit. Stato quotannis die Eurynomes templum aperiunt; aperiri alio tempore mos patrius non est. Sacra eo die publice ac privatim fiunt. (6) Mihi quidem non contigit ut eo tempore adessem, neque Eurynomes simulacrum videre potui; audivi vero de Phigalensibus aureis catenis revinctum esse, feminea facie usque ad summa femora, cetera piscis figura. Ad filiam igitur Oceani quæ una cum Thetide in mari profundo habitat cognoscendam afferat aliquid piscis. At ea forma nulla satis probabili 419ratione Dianæ convenire posse videatur. (7) Incingitur Phigalia montibus, a læva Cotilio, a dextera imminet qui Elaius vocatur. Distat ab urbe Cotilius stadia prope quadraginta. In eo vicus est cui nomen Bassæ, et Apollinis Epicurii ædes; lapideus deus ipse, lapideum lacunar. (8) Templorum sane omnium quæ in Peloponneso sunt, excepto eo uno quod Tegeæ est, quum lapidis pulchritudine, tum vero structuræ concinnitate est hoc longe præstantissimum. Cognomen illud est Apollini tributum, quod pestilentia laborantibus opem tulerit; qua etiam de causa est idem Apollo apud Athenienses Alexicacus (Averruncus), quod pestilentem morbum ab ipsis quoque averterit, nuncupatus. (9) Bello autem quod cum Peloponnesiis Athenienses gessere, neque alio omnino tempore, hoc dei exstitit in Phigalenses meritum. Testatur id tum cognominum rei congruentium similitudo, tum vero quod Ictinus architectus, qui templum ædificavit Phigaliæ, iisdem quibus Pericles Athenis temporibus vixit; idemque Atheniensibus ædem eam quem Parthenonem vocant, erexit. In superiore quidem hujus commentarii parte a me expositum est fuisse Apollinis signum hoc in Megalopolitanorum foro. (10) In Cotilio fons est, a quo qui Lymacem amnem ortum ducere historiæ mandavit, id sane scripsit quod neque ipse vidit, neque ab iis qui viderint audivit. Utrumque horum mihi contigit. Nam amnis quidem illius profluentem vidimus; at e fonte qui in Cotilio est manantem aquam intra modicum soli spatium omnino evanescentem observavimus; minime tamen in qua esset Arcadiæ parte Lymacis fons in mentem venit curiosius investigare. Est supra Apollinis Epicurii eo loco quod cognomento Cotilon appellatur, Veneris ædes sine tecto; in quo signum deæ exstat.

CAPUT XLII.

De monte Elaio et Cereris Nigræ antro — de Cereris luctu et secessu Phigalensium narratio — de Cereris Nigræ prisco signo — illius recentiori signo ab Onata confecto — Cereris Nigræ sacris.

Elaius, mons alter, abest a Phigalia stadia prope triginta. Est eo in loco antrum Cereris cognomento Nigræ. Cum iis certe quæ de Cereris cum Neptuno concubitu Thelpusii narrant ea conveniunt quæ Phigalenses eadem de re sentiunt. Peperisse vero Cererem Phigalenses non equum memorant, sed eam quæ ab Arcadibus Despœna (Domina) cognominatur; (2) ac nigram quidem illam vestem, tum ira in Neptunum, tum luctu de Proserpinæ raptu commotam sumpsisse, et in hunc specum quum se abdidisset, diu lucem vitasse. Quum igitur omnes quos terra educat fructus corrumperentur et homines passim fames conficeret, diis ceteris Cereris latebras ignorantibus, (3) Panem per Arcadiæ montes alias alios inter venandum errantem quum ad Elaium venisset, 420ibi Cererem offendisse tali cum habitu et vestitu; Jovem re de Panis oratione cognita Parcas misisse, quibus deprecantibus ira deposita et luctu lenito placata Ceres fuerit. In rei memoriam se Phigalenses dicunt antrum illud cum ligneo simulacro deæ dedicasse; simulacrum ita fabricasse, ut saxo insideret muliebri figura, præter caput, (4) quod equinum atque adeo cum juba esset, draconibus et aliis feris ad caput alludentibus, reliquo corpore ad imos pedes tunica velato; altera manu delphinem, columbam altera præferente. Quæ simulacri ratio sit homini neque ulla in re imprudenti eidemque etiam in antiquitatis memoria probe versato, satis perspicuum fuerit. Nigram sane appellatam tradunt quod pullum sumpserit vestimentum. (5) Cujus opus ligneum illud fuerit signum, vel quonam modo sit flammis correptum, non est memoriæ proditum. Phigalenses quidem illo prisco deleto aliud non modo non restituere, sed etiam quæ ad cæremonias et sacra pertinebant, magna ex parte neglexerunt. Quare quum fruges agri ferre desissent, deprecantibus respondit Pythia:

(6)

Arcades Azanes vos glandivori, Phigaleam

almæ qui Cereris spelæa reposta habitatis,

scitatum accestis causamque famisque levamen,

soli bis nomades, baccisque agrestibus alti.

Pabula læta Ceres gravidasque abolevit aristas,

teque iterum ad dulces fagos glandesque coegit,

priscis muneribus privata et honore vetusto.

Alterum in alterius convertet corpus et ipsos

natos: in festo places libamine divam,

divinoque specus ornetis honore recessus.

(7) Accepto Phigalenses responso et aliis majoribus multo quam ante honoribus deam afficiebant, et Onatæ Miconis filio Æginetæ quanti poposcerat novum signum faciendum locarunt. Hujus Onatæ Pergameni ostendunt æneum Apollinem, mirandum sane opus tum magnitudine tum artificio. Idem vir vel priscam aliquam tabulam, vel signum ligneum nactus ad ejus similitudinem æneum hoc Phigalensibus signum fecit; quin etiam majorem ejus partem ad somniorum imagines effinxisse dicitur, una fere generatione post Persarum in Græciam irruptionem. (8) Testimonio orationi meæ ea res est quod Xerxis in Europam transmissio in idem tempus incidit quo Syracusis et in reliqua Sicilia dominabatur Gelon, Dinomenis filius, cui demortuo Hieron frater successit. Jam vero quum hic quoque e vita excessisset antequam Olympio Jovi dona quaæ pro equestribus victoriis voverat, persolvisset, ejus filius Dinomenes patris vicem implevit. Sunt vero ea quoque donaria Onatæ opera.

421(9) Atque exstant in Olympia inscriptiones; inter quas hæc dono illorum est addita:

Juppiter, Eleo rediit qui a pulvere victor,

quadrigaque semel, injuge bis et equo,

voverat hæc Hieron; natus monumenta parentis

Dinomenes posuit clara Syracosii.

(10) Alterius vero hæc est sententia:

Ista Micone satus simulacra effinxit Onatas,

insula in Ægina cui patria atque domus.

Ætate floruit Onatas eadem fere qua Hegias Atheniensis et Argivus Ageladas. (11) Hujus ego maxime Cereris spectandæ causa Phigaliam diverti; ac deæ quidem hostiam cecidi nullam, verum patrio incolarum ritu e consitis arboribus et inprimis e vite fructus obtuli; favos præterea et lanas, non illas quidem lanificii opere tractatas, sed plane succida et suis sordibus referta vellera; hæc illi ad aram porriciunt quæ pro spelunca exstructa est; porrectis oleum superinfundunt; hæc sacra cum a privatis hominibus, tum quotannis publico ritu a Phigalensibus peraguntur. (12) Sacerdos femina sacris præest, ministrante e sacrificulis (Hierothytas appellant) natu minimo; sunt vero ii tres e civium numero. Ambit speluncam quercuum lucus prægelida e fonte erumpente aqua. Ipsum sane quod Onatas fecerat simulacrum neque quum ego illuc veni amplius exstabat, neque an unquam exstitisset Phigalensium multitudo compertum habebat; (13) audivi tamen grandem natu hominem, quicum forte sum congressus, quum diceret tribus ante se natum ætatibus vetus illud signum collapsis e culmine saxis ita confractum, ut species ejus omnis pristina aboleretur; et sane in ipso culmine vestigia facile cernebam unde saxa corruerant.

CAPUT XLIII.

De urbe Pallantio — Evandro Pallantii ad Tiberim conditore — Antonini Pii rebus bello gestis et beneficiis in Græcas et alias gentes collatis — illius filii Antonini rebus gestis.

Postulat locus hic ut ad Pallantium transeam quæque memoratu illic digna ut oratione persequar; nec omittam quare Imperator Antoninus major urbem ex pago fecerit et incolis libertatem et a tributis immunitatem dederit. (2) Evandrum narrant nympha Ladonis filia et Mercurio genitum consilio et bellica virtute Arcadas ceteros antecelluisse. Hunc in coloniam missum deducta e Pallantio in locum Tiberi proximum Arcadum manu oppidum condidisse, quod urbis Romæ postea pars fuerit; appellatum vero de Arcadici oppidi nomine ab ipso Evandro et inquilinorum comitatu Pallantium: quod nomen consecuta ætas duabus literis l et n submotis in Palatium mutavit. Hæc ipsa res Imperatorem adduxit ut de Pallantiensibus quamoptime mereretur. (3) Hic Antoninus qui tam benigne Pallantiensibus fecit, nullius omnino belli gerendi 422Romanis voluntarius auctor fuit; sed Mauros, Libyum suis legibus viventium partem maximam et vagos et errantes, Scythicis gentibus eo minus expugnabiles, quod non plaustris, sed equis cum uxoribus invecti errant; eos ille, quum priores bellum movissent, finibus pulsos suis in ultimas Libyæ solitudines ad Atlantem montem ejusque montis accolas populos expulit. (4) Brigantibus vero qui in Britannia sunt, quod Genunios populi Romani socios armis lacessierant, magnam agri partem ademit. Præterea quum Lyciorum et Carum urbes, Con etiam et Rhodum terræ vehemens motus evertisset, eas Antoninus infinitis prope sumptibus summamque instaurationi earum diligentiam impendens saluti reddidit. Nam quoties et Græcos et Barbaros inopia laborantes pecunia juverit, qua operum magnificentia Græciam, Joniam, Carthaginem et Syriam exornarit, est ab aliis accuratissime scriptum. (5) Idem Imperator aliud sui monumentum reliquit. Sociis qui jure Quiritium donati essent, si eorum liberi cum Græcis censeri se mallent, his ex lege quadam nihil supererat nisi ut bona sua civibus Romanis ad ipsos non pertinentibus legarent, aut in Principis fiscum referrent; licere voluit Antoninus ipsis etiam filios heredes facere, quum satius esse duceret laudem humanitatis mereri, quam appositam illam ad pecuniam accumulandam legem servare. Hunc Romani Pium cognomine appellarunt, quod honorandi numinis divini studiosissimus fuerit; sed opinione mea Cyri etiam majoris cognomen promeruit, ut scilicet communis hominum pater diceretur. (6) Imperii reliquit successorem ejusdem nominis filium. Is Germanos omnium totius Europæ barbarorum pugnacissimos et numero plurimos, Sarmatarum quoque gentem, a quibus injuriis et bello fuerat provocatus, armis domuit.

CAPUT XLIV.

Via a Megalopoli Pallantium et Tegeam versus — urbs Hæmoniæ, Oresthasii atque Aseæ urbis reliquiæ — Alphei et Eurotæ fluviorum fontes et conjunctio — mons Boreum et locus Choma dictus — memoranda Pallantii, templum Deorum Purorum — campus Manthyricus, mons Cresium et templum Aphnei in eo — fons Leuconius.

Sed reliquas jam partes institutæ de Arcadum rebus historiæ persequamur. A Megalopoli Pallantium et Tegeam usque, ad eum locum qui Choma (Agger) dicitur, eadem via ducit. In ea suburbani campi sunt, qui Ladocei a Ladoco Echemi filio nominantur. Post hæc priscis temporibus erant Hæmoniæ urbs, cujus fuerat conditor Hæmon Lycaonis filius. Usus obtinuit in hoc usque tempus ut locus ille Hæmoniæ nominetur. (2) Ab Hæmoniis discedenti ad dexteram viæ Oresthasii urbis et aliæ exstant reliquiæ et e Dianæ templo columnæ. Dianæ illi cognomentum fuit Hieria (Sacrificula). Hæmoniis recta pergenti vici sunt Aphrodisium 423primo ac deinde Athenæum. In læva hujus parte est Minervæ delubrum cum signo lapideo. (3) Ab Athenæo stadia ferme viginti Aseæ ruinæ distant, et ubi arx olim fuit, tumulus; arcis adhuc exstant murorum vestigia. Ab Asea stadia non amplius quinque non longe a via Alphei, deinde juxta ipsam viam Eurotæ fons abest. Alphei fonti Matris Deorum ædes proxima est sine tecto; ibi duo sunt leones e lapide. (4) Admiscetur Alpheo Eurotæ aqua fluuntque ambo amnes communi alveo ad stadia prope viginti, exceptique exinde eodem cuniculo erumpit Eurotas in Laconica terra, Alpheus Pegis in Megalopolitanorum finibus. Ab Asea acclivis est via ad Boreum montem, in cujus summo vertice templi vestigia remanent. Templum ædificasse Ulyssem Minervæ Sospitæ tradunt et Neptuno Ilio in patriam reducem. (5) Eo loco quem Choma vocant, agri fines inter Megalopolitanos, Tegeatas et Pallantienses sunt. Pallantici quidem campi ad lævam a Chomate divertentes excipiunt. In Pallantio delubrum et in eo marmoreæ statuæ Pallantis et Evandri; Proserpinæ præterea Cereris filiæ fanum et modico intervallo ostenditur Polybii statua. Colle qui urbi imminet, pro arce priscis temporibus oppidani utebantur; manet adhuc in collis vertice fanum deorum, (6) qui Cathari (Puri) cognomine sunt appellati; per quos de rebus maximis jusjurandum concipere religione sancitum habent. Singulorum certe nomina vel ignorant, vel scientes in vulgus prodenda non putant; sed Catharos ex eo vocari conjiciendum relinquitur, quod illis Pallas non eodem ritu sacrum fecit quo pater ejus Jovi Lycæo. (7) Ad dexteram loci ejus qui Choma dicitur, campi Manthyrici sunt. Patent hi jam intra Tegeatarum fines ad ipsum usque Tegeæ oppidum stadia fere quinquaginta. Ad viæ dexteram surgit mons nomine Cresius non utique magnus; in quo templum ædificarunt Aphnei (Lacturni, vel Uberis). Nam quum Aeropæ Cephei filiæ, Alei nepti, vitium Mars (vulgatus hic est Tegeatarum sermo) obtulisset, (8) puella quidem inter pariendum animam efflavit, at puer matrem complexus jam exanimem lactis e mamillis ejus profluentem copiam hausit; id Martis voluntate fiebat; ejus rei gratia Aphneum nuncupant deum (Martem); puero ipsi Aeropo nomen fuit. Juxta Tegeaticam viam aqua est cognomento Leuconia, nempe a Leucone puella, quam Aphidantis fuisse filiam tradunt; cujus non procul a Tegeatarum urbe sepulcrum monstratur.

424

CAPUT XLV.

De Tegeatarum regione et urbe — Tegeatarum rebus bello gestis et Ancæi Echemique fortiter factis — templo Minervæ Aleæ — ejus recentioris templi uberior descriptio.

Et sub Tegeate quidem Lycaonis filio regioni duntaxat ab eo nomen impositum Tegeatæ ferunt; incolas ipsos curiatim habitasse, nimirum Gareatas, Phylacenses, Caryatas, Corythenses, Potachidas, Œatas, Manthyrenses et Echeuethenses. Ad has dum Aphidas regnaret nonam accessisse curiam dicunt, Aphidantes. Hanc vero quæ nunc exstat urbem condidit Aleus. (2) Tegeatis præter communes Arcadum res, in quibus est Trojanum bellum, res contra Medos gestæ et pugna quæ in Dipæensibus cum Lacedæmoniis commissa est, itaque præter commemorata illa seorsum Tegeatis ipsis hæc gloriæ sunt. Aprum Calydonium Ancæus Lycurgi filius accepto etiam vulnere sustinuit; et Atalanta quum prima omnium belluam sagitta transfixisset, virtutis ergo capite et pelle apri donata est. (3) Jam vero redeuntibus in Peloponnesum Heraclidis Echemus, Aeropi filius, e Tegeatis singulari certamine Hyllum superavit. Lacedæmonios etiam armis se invadentes primi omnium Arcadum Tegeatæ fuderunt magnumque captivorum numerum ceperunt.

4. Ac Tegeatis quidem Aleæ Minervæ vetus templum Aleus ædificavit; interjecto dein tempore aliud ipsi cives erexerunt magnum dignumque spectatu. Prius illud subito igne conflagravit, Diophanto Athenis annuum principatum obtinente, anno secundo Olympiadis nonagesimæ sextæ, qua victor e stadio Eleus Eupolemus discessit. (5) Id vero quod nostra ætate exstat, tum magnitudine tum ornatu reliquo facile templa cetera quæ in Peloponneso sunt superat. Primus ei columnarum ordo est Dorici operis, alter Corinthiaci; præterea extra templum Ionicæ columnæ sunt. Architectum fuisse ejus operis accepi Scopam Parium, qui etiam signa in multis veteris Græciæ locis, ut in Ionia et Caria, fecit. (6) In fastigii antica parte expressa est apri Calydonii venatio; mediam ferme urgent feram ab una parte Atalanta, Meleager, Theseus, Telamon, Peleus, Pollux et Iolaus, qui Herculi ærumnarum maxima ex parte socius fuit; præterea Thestii filii, Althææ fratres, Prothous et Cometes; (7) ad alterum belluæ latus Ancæum jam saucium securimque abjicientem Epochus sublevat. Adstant Castor et Œclis filius, Amphiaraus; adsistunt etiam Hippothous Cercyonis filius, Agamedis nepos, Stympheli pronepos; postremus omnium in eo opere est Pirithous. Postica fastigii pars pugnam habet Telephi et Achillis in Caici campis.

425

CAPUT XLVI.

Minervæ Aleæ priscum signum et apri Calydonii dentes ab Imperatore Augusto ablati — plura deorum signa diversis in locis bello ablata memorantur.

Vetus Minervæ Aleæ signum et simul Calydonii apri dentes asportavit Cæsar Augustus, victo Antonio ejusque partibus, in quibus Arcades omnes fuere præter Mantinenses. (2) Non primus tamen Augustus proditur deorum signa ac donaria devictis gentibus eripuisse, sed fuit hoc ei a priscis jam tum temporibus tralatitium; siquidem exciso Ilio quum inter se Græci spolia dividerent, Sthenelo Capanei filio Hercei Jovis signum obtigit. Multisque post annis quum Dores in Siciliam transmigrarent, Antiphemus, is qui Gelam condidit, Omphace Sicanorum oppido direpto simulacrum a Dædalo fabricatum Gelam deportavit. (3) Persarum vero regem Xerxem Darii filium, præter ea ornamenta quæ ex Athenarum urbe amovit, scimus etiam ex Braurone Brauroniæ Dianæ signum avexisse; eundemque Milesiis criminatum quod illi de industria navali prœlio in Græcia cum Atheniensibus infelicius pugnassent, æneum qui in Branchidis fuerat Apollinem ademisse, quem multis post annis Seleucus iisdem remisit Milesiis. Argivis hac ipsa etiamnum ætate signa quæ ex Tirynthe abstulerunt, alterum in Junonis, in Apollinis Elei (?) alterum reposita sunt. (4) Jam Cyziceni quum Proconnesios bello adegissent ut sibi inquilini essent, Dindymeæ matris signum e Proconneso asportarunt; aureum illud fuit, facies non ex ebore, sed e fluvialis equi dentibus est fabricata. Augustus ergo et Græcorum et Barbarorum jam longo usu confirmata est exempla secutus. Ac Aleæ quidem Minervæ signum Romani positum habent in ejus fori aditu quod est ab Augusto dedicatum. (5) Est vero signum id ex ebore totum; Endœus opus fecit. Ex apri dentibus alterum diffractum dicunt admirandis præpositi, alter in Bacchi æde quæ est in Cæsaris hortis, suspensus visitur; nihilo ille quidem passus unius dimidio brevior.

CAPUT XLVII.

De recentiori Minervæ Aleæ signo — donaria et memoranda templi Aleæ Minervæ recensentur — de ludis, qui Aleæ et Halotia dicebantur — templo Minervæ Poliatidos et Dianæ Hegemones.

Aleæ quod nunc Tegeæ signum est e curia Manthyrensium deportatum est, apud quos dea Hippiæ (Equestris) cognomento colebatur, quod, secundum Manthyrensium sermonem, in deorum adversus Gigantes pugna dea in Enceladum bigas immisisset. Sed Aleam vocari eam et apud Græcos reliquos et apud Peloponnesios maxime usus obtinuit, Deæ quidem adsistunt hinc Æsculapius, illinc Hygie 426e Pentelico marmore, Scopæ Parii opera. (3) In templo memoratu dignissima dona sunt: apri Calydonii corium putre jam præ vetustate et setis undique nudatum. Sunt præterea suspensæ compedes illæ, etsi ex illis multas ferrugo abolevit, quibus vincti Lacedæmonii captivi Tegeatis in agro fodiendo opus faciebant. Lectus præterea Minervæ sacer ejusque imago pingendo efficta. Ad hæc Tegeatidis feminæ Cheræ (Viduæ) cognomento scutum: sed hujus mulieris posterius mentionem faciemus. (3) Minervæ rem divinam facit puella per temporis spatium nescio quod, antequam pubescat tamen, nec ultra. Erectam a Melampode Amythaonis filio aram deæ tradunt. Insculptæ sunt aræ Rhea et Œnoe nympha parvulum Jovem tenentes, utrinque quaternis adsistentibus Nymphis: ab una parte Glauce, Neda, Thisoa et Anthracia; ab altera, Ida, Hagno, Alcinoe et Phrixa. Musarum etiam ibidem et Mnemosynes effigies elaboratæ sunt. (4) A templo non longe stadium est ex aggesta terra exstructum, in quo ludos agunt, Aleæa de Minervæ nomine, et Halotia, ex eo quod in pugna vivos e Lacedæmoniis multos ceperant. Ad eam templi partem quæ ad Aquilonem spectat, fons est, prope quem vitiatam ab Hercule Augen ferunt; quod tamen ab iis quæ Hecatæus hac de re scripsit discrepat. A fonte stadia ferme tria Mercurii Æpyti cognomento ædes distat. (5) Habent etiam aliud Tegeatæ templum Minervæ Poliatidi dedicatum. Eo singulis annis semel duntaxat ingreditur sacerdos. Propugnaculi templum appellant, ac vulgo proditum est Cepheo Alei filio Minervam Tegeam in omne tempus inexpugnabilem donato ei detonso de Medusæ capite crine præstitisse. (6) De Diana vero, quam Hegemonen (Ductricem) appellant, talis propemodum sermo est. In Orchomeniis qui in Arcadia sunt, dominabatur tyrannus Aristomelidas. Is quum Tegeatide virgine quam amabat quoquo modo potitus esset ac custodiam ejus Chronio cuidam commendasset, puella, antequam ad tyrannum perduceretur, præ metu et pudore sibi mortem conscivit; Chronium Diana oblatis nocturnis visis ad opprimendum Aristomelidan incitavit. Interfecto itaque tyranno quum Tegeam Chronius confugisset, Dianæ templum dedicavit.

CAPUT XLVIII.

In foro Tegeatarum legislatorum signa pilis sustinentur — de variis coronis victoriæ insignibus — Martis signo Gynæcothœna dicto — Jovis Telii ara et signo quadrangulo — Ilithyia dicta Auge Ingenicula (ἐν γόνασι), ac de Auges partu varia narratio — de reliquis in Tegeatarum foro memorandis.

In foro, quod laterculi figuram præ se fert, Veneris ædes est, quæ in Plinthio (Laterculo) appellatur, cum signo marmoreo. Pilis duabus statuæ impositæ exstant: uni Antiphanes, Crœsus, Tyronidas et Pyrrhias, qui quum Tegeatibus leges tulissent, etiam nunc in honore apud eos sunt; alteri pilæ insistit Iasius læva equum detinens, dextera 427palmæ ramum ferens. Equo in Olympia dicitur vicisse Iasius quo primum tempore Thebanus Hercules Olympiorum conventum instituit. (2) Qua vero de causa victori in Olympia ex oleastro, Delphis e lauro corona detur, de superiore jamdudum in commemorandis Eleorum rebus exposuimus, de laurea agemus in sequentibus. In Isthmo autem pinum, in Nemea apium ad Palæmonis atque Archemori casus testandos, dari institutum est. Ludis sane plerisque palmæ corona decernitur, victoresque cuncti ubique locorum palmam dextera præferunt. Ejus rei hujusmodi traditur initium fuisse: (3) Theseum aiunt e Creta reducem Deli ludos Apollini fecisse victoresque palma coronasse. Palmæ quidem quæ Deli fuit mentionem fecit etiam Homerus iis versibus, quibus Ulyssis ad Alcinoi filiam misericordiam implorantis orationem exposuit. (4) Est etiam Tegeatarum in foro Martis signum pilæ insculptum, quem Gynæcothœnam (Mulierum convivam) nominant. * Laconico bello quum primum Charillus Lacedæmoniorum rex cum exercitu in Arcadum fines invasisset, feminæ arreptis armis sub collem in insidiis se collocarunt, quem ætate nostra Phylactrida (Præsidiarium) vocant. Congressis vero ad pugnam exercitibus quum viri utrinque præclara et memoratu dignissima ederent facinora, (5) postremo feminæ subita eruptione facta in fugam Lacedæmonios ipsæ verterunt. Virtute quidem feminas anteisse ceteras prædicant Marpessen, cui Cheræ (Viduæ) cognomen fuit. Captum in pugna e Lacedæmoniis etiam ipsum Charillum tradunt; dimissum deinde gratis quum se jurejurando obligasset, bellum nunquam amplius Tegeatibus illaturum: attamen postea minime quod fuerat juratus servasse. Sed tunc feminas aiunt Marti seorsum victoriam gratulatas hostiæ exta cum viris communicare noluisse, ex eoque Marti cognomen, quod jam diximus, impositum. (6) Ara etiam Adulti Jovis erecta est, cum signo quadrangulo. Præcipue enim tali figura delectari mihi Arcades videntur. Ad hæc sepulcra in eodem foro sunt, Tegeatæ Lycaonis filii, et ejus uxoris Mæræ, quam Atlantis fuisse filiam dicunt; cujus mentionem Homerus quoque fecit in iis quos cum Alcinoo Ulysses habuit sermonibus de via ad inferos, quorum animas ibi conspexerit enumerans. (7) Ilithyiam vero Tegeatæ (habent enim ipsius etiam in foro ædem et signum) cognomento Auges En gonasi (Ingeniculæ) appellant, quod quum Aleus Nauplio filiam tradidisset ac mandasset ut secum abductam in mare demergeret, illa dum abduceretur in genua prociderit atque ita filium enixa sit eo loco, ubi Ilithyiæ templum dedicarunt. Ab hoc diversus est eorum sermo, qui Augen dicunt clam patre Telephum enixam in Parthenium montem eum exposuisse, ibique puero exposito cervam lac præbuisse. 428Hanc quoque narrationem iidem Tegeatæ vulgarunt. (8) Prope Ilithyiæ fanum ara est Telluris. Pilæ duæ eminent juxta aram, earum una e candido lapide Polybium Lycortæ filium, Elatum altera, unum de Arcadis filiis, sustinet.

CAPUT XLIX.

De Philopœmene ejusque rebus gestis.

Non longe a foro theatrum est et prope id sedes ænearum statuarum. Statuæ quidem ipsæ non exstant, sed in earum sedium una incisi elegi testantur, statuam illam Philopœmenis fuisse. Hujus viri memoriam, quum ob ejus prudentiam, tum vero ob rerum gestarum magnitudinem quam maxime colunt Græci. (2) Quod ad generis claritatem attinet, pater ei fuit Craugis Megalopoli nulli civium suorum secundus. Is moriens adhuc impuberi Philopœmeni tutorem dedit Cleandrum Mantinensem, qui domo exul Megalopolis inquilinus, Craugidis domo, ut paterno hospitio, in calamitate sua usus est. Præceptoribus tum aliis, tum Megalophani et Ecdelo, Arcesilai Pitanæi discipulis, operam dedisse Philopœmenem tradunt. (3) Corporis quidem magnitudine ac robore nullo Peloponnesiorum inferior fuit, sed facie fœda. Ad coronas e ludis reportandas exercere se contempsit, agro, quem possidebat, colendo deditus; a venatione et feris conficiendis minime alienus. Legisse dicitur eruditorum apud Græcos hominum libros, eos potissimum, quibus vel bellicæ res vel imperatorum consilia mandata essent. Quum vero ita totam instituere vitam conaretur, ut Epaminondæ tum ingenium tum res gestas ceu viva imago exprimeret, non in omnibus illum exæquare potuit. Fuit enim Epaminondas miti prorsus ingenio et animi lenitate summa; quum hic ad iram esset proclivior. (4) Oppressa vero a Cleomene Megalopoli, nihil inopinata clade perculsus militaris ætatis duas ferme partes, feminas præterea et pueros Messenen salvos perduxit. Erant enim Messenii eo tempore Arcadum amici et socii. Quum itaque exulum partem Spartanus rex per caduceatores (quod eorum quæ crudelius in Megalopolitanos admisisset jam pœniteret) sub certis fœderis conditionibus ad reditum adhortaretur, universis civibus suis Philopœmen, ut armis mallent quam icto fœdere patriam recipere, persuasit. (5) In eo vero prœlio, quod Achæi et Arcades ex omnibus urbibus cumque ipsis Antigonus ex Macedonia transportato exercitu contra Cleomenem et Lacedæmonios ad Sellasiam commisere, in equitatu Philopœmen collocatus erat; ubi vero rei summam in peditatu positam vidit, pedes et ipse cum gravi armatura dum periclitatur audacius, 429utrumque femur tragula ab hoste trajectus est, (6) ac licet hoc pacto impeditus esset, tamen inflexis genibus tanta vi progredi conabatur, ut hastile valido pedum motu frangeretur. Victis deinde hostibus in castra reportato ex altero femore spiculum, ex altero missilis fragmentum a medicis extractum est. Viri ingentem virtutem admiratus Antigonus omni studio, ut se in Macedoniam sequeretur, operam dedit. (7) At ille neglecto Antigoni invitatu, in Cretam, quæ tunc civili bello ardebat, transmisit, ibique mercenariorum ducis munia obiit. Mox Megalopolin reversum equestribus copiis Achæi præfecerunt. Et eos quidem quibus ipse imperavit equites Græcorum longe optimos præstitit. Quam Achæi eorumque socii ad Larisum amnem contra Eleos et Ætolos, cognationis causa opem Eleis ferentes, pugnarent, suamet manu Demophantum hostilis equitatus præfectum interfecit, ac deinde ceteras Ætolorum et Eleorum equestres copias in fugam vertit.

CAPUT L.

Philopœmen arma Achæorum cum aliis mutat — in pugna ad Mantineam bene rem gerit — in ludis Nemeis plausu excipitur — ad eum occidendum a Philippo Demetrii filio percussores mittuntur — de Philopœmenis rebus contra Nabin et Lacedæmonios gestis.

Jam vero quum Achæi in eum unum intuerentur omniaque ad eum unum deferrent, peditatus armaturam immutavit Quum enim ante brevibus hastis uterentur et scutis oblongioribus, proinde ac sunt Gallica et Persica, ut loricis et ocreis corpus tegerent militibus et Argolicis clypeis et hastis longis uterentur persuasi. (2) Præterea quum Lacedæmone tyrannus Machanidas exortus esset eoque duce Spartani jam novum bellum cum Achæis gererent, dux fuit Achaici exercitus Philopœmen. Prœlio apud Mantineam inito Spartanorum expediti milites Achæorum levem armaturam fuderunt fugientesque Machanidas persequebatur. Ibi Philopœmen cum peditum phalange gravem armaturam Spartanorum repulit; Machanidam a persecutione se recipientem, quum in eum incidisset, occidit Lacedæmonii etsi in pugna victi ipsa tamen clade meliorem fortunam nacti sunt, quod scilicet a tyranni dominatu libertatem sunt consecuti. (3) Non multo vero post Nemea celebrantibus Argivis, quum ludis interesset certantibus citharœdis Philopœmen, ac tunc forte Pylades Megalopolitanus, homo magni inter citharœdos nominis et qui Pythicam palmam tulerat, carmen illud Milesii Timothei pronuntiaret, qui Persæ appellantur, canticum exorsus:

Qui libertatis decus affert nobile Grajis:

430conjecerunt in Philopœmenem Græci universi oculos et plausu ingenti edito certam significationem dederunt, eum versum maxime ad illum se referre. Talem accepimus Themistocli quoque in Olympia habitum honorem, quum in theatrum intranti spectatores universi assurrexere. (4) Philippus quidem Demetrii filius, Macedonum rex, is qui Aratum veneno peremit, Megalopolin ad Philopœmenem occidendum percussores miserat; verum quum facinus illi perficere nequissent, invidiam sibi Philippus cunctæ Græciæ concitavit. Quum vero Thebani victis acie Megarensibus urbem ipsam jam prope superatis muris expugnassent, oppidanorum astu de Philopœmenis adventu dissipato tantus est hostibus terror injectus, ut confestim reportato domum exercitu eam obsidionem missam fecerint. (5) Jam rursus erat Spartæ exortus tyrannus Nabis. Is præ ceteris Peloponnesiorum populis primos Messenios bello lacessivit; ac nocte quidem inopinantes adortus urbem jam totam præter arcem ceperat. Insequenti vero die præsto fuit cum auxiliis Philopœmen; quo factum ut ille a Messene discedere sub certis conditionibus coactus fuerit. (6) Jam vero quum imperandi finem Philopœmeni tempus attulisset et novi imperatores ab Achæis delecti essent, rursus in Cretam Philopœmen transmisit Gortyniis bello pressis opem laturus. Sed ejus peregrinationem quum Arcades offensiore animo ferrent, reversus ex Creta in ea incidit tempora, quibus contra Nabin arma Romani ceperant; et instructa a Romanis contra Nabidem classe, se Philopœmen, qua erat in bellicis rebus alacritate, expeditionis socium præbuit. Verum ut erat navalium rerum plane expers, triremem forte conscendit rimosam. Quare Romanos et reliquos socios subiit eorum versuum recordatio, quibus Homerus in Copiarum Recensu (v. 614) Arcadas navigationis ignaros esse testatur. (8) Paucis diebus post navale prœlium, lunæ silentis opportunitate usus, immissa suorum manu, Lacedæmoniorum ad Gythium castra incendit. Ibi Nabis iniquo loco Philopœmenem et Arcadum qui cum eo erant manum circumvenit. Erant ii sane exigui numero, sed virtute præstantes. (9) Philopœmen vero ordinibus quos in suis retro ducendis instituerat mutatis effecit ut loci munitio non ab hostibus, sed a se staret. Mox prœlio victo Nabi et Lacedæmoniorum quamplurimis nocte illa cæsis, in majore multo fuit apud Græcos nominis celebritate. (10) His ita gestis Nabis inducias cum Romanis pepigit; sed antequam præfinitum tempus exisset, a Calydonio homine, qui societate verbo simulata (fuerat enim ab Ætolis subornatus), re se hostem esse demonstravit, est interemptus.

431

CAPUT LI.

Philopœmenis res gestæ porro enumerantur — de Philopœmenis morte.

Opportuno hoc tempore Philopœmen facta in Spartam irruptione Lacedæmonios, ut se in Achæorum concilium contribuerent, adegit. Non multo post Titus (Quinctius Flamininus), cui bellum in Græcia decretum fuerat, et Diophanes Diæi filius Megalopolitanus, quem tunc sibi ducem Achæi delegerant, ad Lacedæmonem cum infesto exercitu accesserunt, id nempe Lacedæmoniis crimini dantes quod novas res contra Romanos moliti essent. At Philopœmen, etsi privatus tunc erat, portas tamen occludendas irruentibus hostibus curavit. (2) Ob hæc merita et ob res in utrumque tyrannum gestas Lacedæmonii domum Nabidis talentis centum et eo pluris æstimatam, ei dare volebant: at ille pecuniam eam rejecit; jussit autem eum, qui in Achaico conventu plurimum auctoritate apud multitudinem valeret, ea largitione conciliari; in quo Timolaum ab eo significatum fuerunt qui crederent. (3) Jam vero rursus ei ab Achæis imperio decreto, quum Lacedæmonii jam civile bellum capesserent, trecentos ille homines seditionum auctores e Peloponneso ejecit et Helotum prope tria millia vendidit, urbisque muros demolitus puberibus omnibus iis exercitationibus, in quibus ex Lycurgi lege versabantur, interdixit; contra vero ut eas Achæorum puberes susciperent, edixit. Sed patria postea instituta Spartanorum pueris Romani restituerunt. (4) Jam Antiocho ad Seleucum, cui Nicator cognomen fuit, genus referente, Syrorumque auxiliis a Romanis Manii ductu ad Thermopylas [victis], quum Aristænus Megalopolitanus Achæos hortaretur, ut Romanorum imperata omni ex parte facerent neque ulla omnino in re ipsis adversarentur, turbato illum præ ira vultu aspiciens accelerare dixit Græciæ fatum. Manio deinde Lacedæmoniorum exules restituere contendenti acriter pro concione restitit. Post ilius vero profectionem exules Philopœmenis permissu Spartam redierunt. (5) Sed enim et ipsum aliquando justa manebat ob nimiam animi elationem pœna. Nam quum Achæorum imperator jam octavum renunciatus fuisset, homini cuidam haudquaquam obscuro, quod vivus in hostium potestatem venisset, objecit; neque ita multo post coortis inter Messenios et Achæos inimicitiarum causis Lycortam cum exercitu misit Philopœmen ad Messeniorum agrum depopulandum, ipse triduo post, etsi vehementi febri laborabat ac jam annum impleverat septuagesimum quin tamen ejus excursionis particeps esset, se continere non potuit. Secutus igitur Lycortam est cum equitibus et peltatis circiter sexaginta. (6) Lycortas totaque ejus manus quum neque hostes ullo damno affecissent, neque ipsi quicquam grave passi essent, tum jam domum rediere. Philopœmen vero inter dimicandum accepto in capite vulnere quum ex equo concidisset, vivus Messenen pertractus est, ubi advocata statim concione quum sententiæ non eædem ab omnibus, sed diversissimæ ferrentur, (7) Dinocrates 432et Messeniorum locupletissimi quique occidendum omnino Philopœmenem censebant; at plebs vitæ ejus parcendum esse maximo studio contendebant, Græci nominis parentem, eo insignioribus etiam titulis appellantes. Sed Dinocrates Messeniis invitis veneno misso hominem de medio tollendum curavit. (8) Verum non multo post, ubi Lycortas ex Arcadia et Achaia comparatum exercitum contra Messenem duxit, populus Messeniorum dedit se Arcadibus, atque omnes qui Philopœmeni necis auctores fuerant præter Dinocratem (is enim sibi ipsi manus conscivit) comprehensi pœnas dederunt. Ossa Philopœmenis Arcades Megalopolin reportarunt.

CAPUT LII.

De fortium virorum Græciæ proventu in Philopœmene exstincto — viri fortes Græciæ breviter recensentur — versus Philopœmenis signo inscripti memorantur.

In quo sane viro bonorum et fortium virorum est in Græcia consumpta progenies. Primus etenim Miltiades Cimonis filius vincens ad Marathonem Barbaros et classem Persarum reprimens, cunctæ Græciæ salutem attulit; postremus Craugidis filius Philopœmen. Nam qui ante Miltiadem præclara suæ virtutis documenta dederunt, Codrus Melanthi filius, Spartanus Polydorus, Messenius Aristomenes, et si qui possunt alii cum his enumerari, patriam quisque suam jure videri possint, non universam Græciam servasse. (2) Post Miltiadem vero, et Leonidas Anaxandridæ et Neoclis filius Themistocles Xerxem e Græcia expulerunt, duobus hic navalibus prœliis, ille nobili ad Thermopylas pugna. Aristidi Lysimachi et Pausaniæ Cleombroti filio, qui ad Platæas Græcis duces præfuerunt, huic quæ postea commisit crimina, illi imposita insulis vectigalia, quum antea omnes Græci nominis populi a tributis immunes fuissent, servatæ Græciæ gloriam eripuerunt. (3) Xanthippus quidem Ariphronis et Cimon, ille deleta Persarum classe ad Mycalen Leotychide Spartanorum rege adjuvante, hic multis et æmulatione dignissimis facinoribus de Græcis optime meriti sunt. At qui bello Peloponnesiaco, quod est contra Athenienses gestum, exercitibus præfuerunt atque ex iis gloria præstantissimum quemque jure quis Græciæ parricidas et prope (ut ita dicam) demersores appellarit. (4) Græcorum autem imperium jam graviter perculsum Conon Timothei et Polymnidis filius Epaminondas ad spem salutis revocarunt; quum uterque, ex insulis ille et maritimis locis, ex urbibus hic mediterraneis præsidia et Lacedæmoniorum præfectos ejecissent decurionesque in singulis civitatibus in ordinem coegissent. Epaminondas ad hæc duarum minime obscurarum urbium, Messenes et Arcadicæ Megalopolis, accessione Græciam illustriorem reddidit. (5) Adnumerandi Græciæ parentibus jure etiam fuerint Leosthenes et Aratus. 433Ille enim Græcos conductitios qui Persis stipendia fecerant, ad quinquaginta prope millia, in naves impositos invito etiam Alexandro in Græciam incolumes reportavit. Arati vero merita ex iis cognosci possunt, quæ de Sicyoniorum rebus gestis supra jam conscripsimus. (6) Ad Philopœmenis quidem statuam Tegeæ talis legitur inscriptio:

Cujus virtutem mirata est Græcia, quique

multa manu gessit multaque consilio,

Arcados invicti Philopœmenis hæc monumenta,

quem belli ornavit gloria clara ducem.

Huic duo de geminis excelsa tropæa tyrannis

erexit Sparte libera servitio.

Grata etiam Tegea pro libertate recepta

Craugidis hæc gnato magnanimo posuit.

Ac talis quidem illic exstat inscriptio.

CAPUT LIII.

Cur Tegeatæ Apollini Agyieo signa dedicaverint, enarratur — de Cydone, Gortyne et Catreo Tegeatarum et Cretensium diversa narratio — de Rhadamantho — quattuor signis Apollinis Agyiei et aliis templis ac signis Tegeæ — cultu Jovis Clarii — reliquis Tegeæ memorandis.

Apollini vero Agyieo signa ob hujusmodi causam Tegeatæ dedicasse feruntur: Apollinem et Dianam aiunt ubique gentium de iis hominibus sumpsisse pœnas, qui Latonam dum uterum ferret errabundam in terras ipsorum venientem contempsissent. (2) Quare quum ii quos nominavimus dii in Tegeatarum quoque terram venissent, Scephrum Tegeatæ filium clam cum Apolline collocutum esse. Ibi Limon (erat hic quoque de Tegeatæ liberis) in suspicionem venit, fuisse clandestinum illum sermonem aliud nihil quam sui criminationem; impetu itaque facto fratrem occidit; (3) sed mox Dianæ sagittis confixus justas ejus cædis pœnas dedit; tum Tegeates et Mæra ex tempore sacrum quidem utrique deo fecerunt; verum postea quum atrox soli sterilitas incesseret, consulentibus e Delphici Apollinis penetralibus responsum allatum est, lugendum esse Scephrum. Quamobrem in Agyiei sacris et alia in Scephri honorem faciunt, et virgo Dianæ sacerdos unum quempiam insectatur, Dianam dum Limonem persequeretur simulans. (4) Aiunt etiam de Tegeatæ liberis qui reliqui erant ultro in Cretam migrasse, Cydonem, Archedium [Catreum?), Gortynem; a quibus urbes nominatæ fuerint, Cydonia, Gortyn, Catreus. Cretenses tamen neutiquam huic Tegeatarum sermoni assentientes Cydonem Acacallide Minois filia et Mercurio genitum dicunt; at Catreum Minois, Rhadamanthi Gortynem filios fuisse. (5) De Rhadamantho quidem Homerus prodidit in Protei et Menelai colloquio, in Elysios campos Menelaum esse venturum, quo multo prius Rhadamanthus jam venerit. Cinæthon vero versibus mandavit Rhadamanthum Vulcani, Vulcanum Tali, Talum Cretis filium fuisse. Sunt sane Græcorum narrationes quum in plerisque, tum in iis maxime quæ ad gentilitates pertinent, inter se dissidentes. (6) Agyieo apud Tegeatas signa quattuor; singula a singulis 434tribubus posita sunt. Tribuum ipsarum nomina perhibentur, Clareotis, Hippothoitis, Apolloneatis, Athaneatis; sic appellatæ ab agri sorte quam liberis Arcas proposuit suis, et simul ab Hippothoo Cercyonis filio. (7) Est præterea Tegeæ Cereris et Proserpinæ fanum, quas Carpophoros (Frugiferas) nominant. Prope Veneri cognomine Paphiæ templum dedicavit Laodice, cui Agapenor pater, is qui bello Trojano Arcadum dux fuit; Paphi tamen illa vixit, uti alio est a nobis loco prius explicatum. Ab eo templo non longe absunt Bacchi delubra duo, Proserpinæ ara, Apollinis ædes cum inaurato simulacro. (8) Ea omnia Chirisophus fecit, Cretensis patria, de cujus ætate et magistro comperti nihil habemus. Longior certe Gnosi apud Minoem Dædali commoratio Cretenses in signorum etiam opificio nobilitavit. Adsistit Apollini ipse Chirisophus e marmore. (9) Habent Tegeatæ quoque aram, quam vocant communem Arcadum. Est ibi Herculis simulacrum; in femore vulnus cernitur, quod in prima cum Hippocoontis filiis dimicatione accepit. Excelsior quidam locus, in quo complures illas Tegeatæ aras habent, Clarii dicitur Jovis; cognomen manifestum est a sortitione Arcadis filiorum ductum. (10) Festos dies quotannis eo in loco agitant Tegeatæ; ac Lacedæmonios quidem, eo se sacro occupatis, cum exercitu fines aliquando invasisse memorant; multa vero quum se effunderet e cœlo nix, præ frigore hostes graviter sub armis laborasse; interea se clam illis ignes accendisse; moxque frigoris incommodo liberatos armis arreptis hosti occurrisse et superiores prœlio discessisse. Conspicatus et alia Tegeæ sum, Alei domum, Echemi sepulcrum et in pila incisam Echemi cum Hyllo pugnam. (11) A Tegea in Laconicum agrum pergentibus ad lævam viæ est Panis ara, est etiam Jovis Lycæi. Restant adhuc templorum fundamenta. Aræ quidem hæ a muris absunt stadia duo. Progressi stadia ferme septem ad Limnatidis Dianæ pervenient. In ea æde ex ebeno signum est. Operis forma cujusmodi quæ a Græcis Æginæa appellatur. Absunt hinc stadia circiter decem Dianæ Cnaceatidis templi ruinæ.

CAPUT LIV.

De Alpheo flumine Lacedæmoniorum et Tegeatarum fines constituente — Alphei singulari cursu — Orestis sepulcro et fluvio Garate — memorandis in via quæ a Tegea Argos ducit, templo Bacchi Mystæ — monte Parthenio.

Lacedæmoniis et Tegeatis agri fines Alpheus est amnis. Ejus caput ad Phylacen, unde non procul influit in eum aqua e fontibus orta non utique magnis, sed numero pluribus, et idcirco Symbola (confluentes) est ei loco nomen. (2) Alpheus ipse longe alia quam ceteri amnes est præditus natura. Abdit enim se infra terram sæpe et rursus exoritur. 435E Phylace primum et e Symbolis emanans mergit se in Tegeatico agro; mox in Asea erumpens et Eurotæ aquas permiscens suas, cuniculo iterum absorptus, (3) emergit quo loco Pegas (Fontes) Arcades nominant, ac Pisæum agrum et Olympiam præterlapsus, supra Cyllenen Eleorum navale in mare prorumpit. Neque potest cursum ejus Adriaticum mare inhibere, quominus et hoc, tam magnum et violentum, internatans pelagus, ad Ortygiam pro Syracusis insulam se Alpheum esse ostendat et Arethusæ fonti permisceatur. (4) Recta sane via ad Thyream et vicos qui intra Thyreatarum fines sunt, habet quæ merito in hujus historiæ commentarios referantur: Orestis Agamemnonis filii sepulcrum, ex quo revulsa a Spartano homine ejus ossa memorant Tegeatæ. Nostra quidem ætate sepulcrum ejus non erat amplius intra muros. Præterfluit viam Garates amnis; quem ubi transieris, stadia prope decem progressus Panis fanum offendas, et juxta illud quercum deo sacram. (5) Jam quæ a Tegea Argos ducit via, vehiculis pervia et populari trita est itinere. Adjacent ipsi viæ primum quidem ædes Æsculapii cum suo signo: deinde devertentibus ad lævam unum ferme stadium est Apollinis cognomento Pythii eversa ædes, cujus ipsa duntaxat exstant rudera. Secundum rectam viam locus est quercu plurima condensus. In eo querceto templum est Cereris cognomine Corythensis. Proxima alia ædes Bacchi Mystæ (Arcani). (6) Inde Parthenius mons incipit. In eo sacra Telephi area ostenditur, in qua altum a cerva Telephum puerum dicunt. Paululum abest Panis fanum, ubi Phidippidi occurrisse Panem, et quæ ei opus erant monuisse tam Athenienses quam Tegeatæ prædicant. (7) Præbet saltus Parthenius testudines ad lyras compingendas quam accommodatissimas: sed eas accolæ capere verentur, neque a peregrinis capi sinunt, quod Pani sacras putant. Ubi jugum superaveris ac jam in subjacentia arva descenderis, illic fines inter Tegeatas et Argivos sunt, ad Hysias in Argivo agro. Ηæ quidem Peloponnesi regiones sunt et urbes in singulis regionibus, et quæ in singulis urbibus commemoratione dignissima.

436

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings