← Table of contents
Le procès des Templiers, Tome II

PROCÈS DES TEMPLIERS. (continued 5)

Reading edition

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Post hec fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum fratres Guido de Rupe presbiter, Hugo de Fauro miles, Guido las Chassandas, Jordanus Pauta, Boso de Masualier et Petrus Piffandi servientes, Lemovicensis diocesis. Qui tactis sacrosanctis evangeliis juraverunt dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Eadem die predicti domini commissarii fecerunt venire ad presenciam suam Guillelmum Pidoye administratorem et custodem bonorum Templi, in cujus et consociorum ejus potestate dicebantur esse reliquie et capse reliquiarum que tempore capcionis Templariorum invente fuerunt in domo Templi Parisiensis, et precepit ei, sicut alias preceptum fuerat per eosdem dominos commissarios et mandatum sibi, et magistro Guillelmo de Gisorcio, et Raynerio Bordono, consociis suis in administracione et custodia supradictis, quod defferrent ad eos omnia capita metallina vel lignea que per eos inventa fuerant in dicta domo Templi. Per quem allatum fuit eis quoddam magnum capud argenteum deauratum pulcrum, figuram muliebrem habens, intra quod erant ossa unius capitis, involuta et consuta in quodam panno lineo albo, syndone rubea superposita, et erat ibi quedam cedula consuta in qua erat scriptum capud LVIIIm, et dicta ossa assimilabantur ossibus capitis parvi muliebris, et dicebatur ab aliquibus quod erat capud unius undecim millium virginum. Alia capita dixit idem Guillelmus Pidoye se non invenisse in domo Templi predicta. Post que dicti domini commissarii fecerunt venire ad presenciam eorum fratrem Guillelmum de Arbleyo olim elemosinarium regis, testem supra examinatum, qui deposuerat inter alia se vidisse quoddam capud in capitulis eorum generalibus, cui reverenciam exhibebant, et erat barbatum, et credebat esse ydolum quod dicebantur adorare; et ostenderunt eidem fratri Guillelmo dictum capud, ad sciendum si erat illud capud de quo idem frater Guillelmus deposuerat, et respondit quod non, nec erat certus si alias viderat dictum capud in domo Templi.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XII dies dicti mensis Maii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Guido de Rupe presbiter Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, XXX annorum et ultra, mantellum ordinis non defferens, quia ipsum dimiserat vetustate consumptum, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum Lemovicensem episcopum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, nec capitulis interfuerat eorumdem, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur: dixit nempe se fuisse receptum in quadam camera domus Templi de Bella Chassanha Lemovicensis diocesis, per fratrem Petrum de Madito militem quondam, preceptorem tunc Lemovicinii, in hac estate erunt X vel XI anni, presentibus fratribus Bertrando de Villaribus presbitero, preceptore de Rupe Sancti Pauli, Guidone Delphini milite, testibus supra examinatis, Stephano la Vernha quondam presbitero, et Petro de Ermenco in Alvernia serviente, de cujus vita vel morte non habet certitudinem. A quo quidem receptore cum peciisset ter panem et aquam et societatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis, ac ei concessisset, imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Quo facto dictus receptor traxit ipsum testem ad angulum dicte camere, et precepit ei quod abnegaret ter Deum, non exprimendo aliquam causam propter quam deberet abnegare, nec quod esset de punctis ordinis; et ipse testis abnegavit ter Deum ore, non corde, ut dixit, cum magno fletu. Aliqua alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, et predictam abnegacionem potuerunt audire supradicti in camera existentes, et credit quod alii fratres ordinis communiter et ubique Deum similiter abnegarent. Item, dixit quod crucem multum venerabantur, specialiter in die Veneris sancta, et eam reverenter, nudis pedibus, adorabant, et credit quod bene crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credit, et quod eorum sacerdotes, sicut et ipse testis faciebat, debite et secundum formam Ecclesie celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Jurabant non revelare secreta capituliorum, eciam fratribus qui non adfuerant in eisdem, de modo recepcionis speciali non habita mencione; et qui revelassent, puniti fuissent, et habitum perdidissent, ut credit. Injungebatur eis quod quamdiu poterant confiteri sacerdotibus ordinis, non confiterentur aliis. Fratres quibus credit notam fuisse abnegacionem confessatam per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et precipiebatur eis quod debite acquirerent ordini. Audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, januis domus in qua tenebatur capitulum clausis. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister et alii aliqua dicuntur fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Hugo de Fauro miles, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat vetustate consumptum, barbam tamen defferebat, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum Lemovicensem episcopum, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se et fratres Amblardum d'Aitz Lemovicensis diocesis, captum in Paganismo, et Radulphum de Maynilio Claromontensis diocesis, quondam milites, et Johannem Fabri presbiterum quondam, Lemovicensis diocesis, fuisse simul receptos in capella domus Templi de Bella Chassana Lemovicensis diocesis, per fratrem Franconem de Bort militem quondam, in festo beati Martini yemalis proxime preterito fuerunt circiter XXV anni, presentibus fratribus Johanne las Chassandas, Dionisio de Castris, et pluribus aliis quos omnes dixit obiisse in hunc modum: nam cum instructi ab aliis fratribus requisivissent, amore Dei, sibi concedi societatem, panem et aquam, et quod reciperentur in servos esclavos ordinis, et jurassent quod non habebant infirmitatem latentem, nec erant alteri religioni vel matrimonio nec debitis que non possent solvere obligati nec excommunicati, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio et servare consuetudines ordinis, et quod pro posse suo juvarent ad acquirendum Terram sanctam, et acquisitam deffenderent. Quo facto, imposuit eis mantellos, concedens eis victum et vestitum, et ipse et astantes fuerunt eos osculati in ore. Deinde instruxit eos quot Pater noster dicerent pro horis suis, et qualiter se haberent et regerent in ordine. Postmodum dicti fratres Johannes et Dionisius vocaverunt dictum presbiterum cui primo mantellus fuerat impositus retro altare, post modicam horam vocaverunt dictum Amblardum, prefatum presbiterum remittentes. Postea paulo post remictentes dictum Amblardum, vocaverunt dictum Radulphum, et nescit, quia non vidit nec audivit, quid fuit ibi actum vel dictum; sed parum post remictentes dictum Radulphum, vocaverunt ipsum testem, dicentes quod consuetudo erat in ordine quod fratres dicti ordinis abnegarent Jhesum Christum. Unde cum ipse jurasset servare consuetudines ordinis, precepit ei dictus frater Johannes quod abnegaret Jhesum Christum, et ipse testis, multum stupefactus, abnegavit Jhesum Christum ore, non corde, ut dixit. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua receptione vel post. Requisitus si scit, credit vel audivit dici quod dicti tres fratres fecerunt, et quod alii fratres ordinis communiter facerent abnegacionem predictam ubique, respondit se nescire; credebat tamen quod sic. Requisitus, cum dicatur fuisse ultra mare XIIII annis, si ibi vel citra mare viderat aliquos alios recipi, respondit quod ultra mare nullum viderat recipi, quia pauci recipiebantur in conventu, pro eo quod difficile erat illos de conventu in recepcionibus concordare, et aliquando, quando erant aliqui recipiendi, mittebant eos in castra vel insullas (sic) circumadjacentes, in quibus erant pauci fratres, ut reciperentur ibidem cicius, liberius et cum concordia fratrum; et audivit dici quod illis temporibus quibus ipse erat ultra mare, fuit receptus frater Hugo de Sayset miles de Alvernia, apud Tortosam, per fratrem Petrum de Sivriaco militem castellanum de Tortossa; et frater Jordanus miles de Burgondia fuit receptus per eumdem, in eodem loco, post aliquot tempus. Citra mare autem vidit recipi fratrem Andream de Venthodoro militem quondam de Lemovicinio, captum apud Tortosis, per Saracenos, in dicta capella de Bella Chassanha, per fratrem Humbertum de Conborino militem quondam, circa instans festum Assumpcionis beate Marie erunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Galtero de Montengrier milite, quem audivit esse detentum Avinioni, Borzone Cocta, qui detinetur apud Riomum in Alvernia, et Guidone d'Arzac, qui auffugit, servientibus; et cum fecisset vota sua et fuisset inductus, fuit preceptum eidem testi per dictum receptorem quod duceret dictum Andream ad quamdam cameram dicte capelle contiguam, ut loqueretur cum eo; et ipse testis dixit eidem receptori quod mitteret alium, et non ivit, quia non placebat ei facere vel precipere aliquid illicitum; et tunc, ad preceptum dicti receptoris, dicti fratres Guido et Bozo duxerunt dictum Andream, et nescit quid egerunt ibidem: credit tamen quod eum facerent abnegare Jhesum Christum. Item, dixit quod in die Veneris sancta devote, et reverenter adorabant crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Laici capitulia tenentes imponebant disciplinas et penas fratribus delinquentibus quorum excessus publicassent in capitulio; sed de predictis precipiebatur eis quod confiterentur sacerdotibus ordinis. Jurabant ordinem non exire, et statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, quod ipsi testi plurimum displicebat, quia ex hoc erat murmur et suspicio contra eos, et aliqui seculares dicebant quod se osculabantur in ano. Audivit dici quod duo fratres ordinis, commorantes in Castro Peregrini, erant de crimine sodomitico diffamati; et cum hoc pervenisset ad Magistrum, mandavit eos capi, et unus illorum fuit interfectus cum fugeret, et alter fuit perpetuo carceri mancipatus. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur in signum castitatis, ex precepto beati Bernardi, super camisias cum quibus jacebant, sed nescit nec audivit dici quod tangerent capita ydolorum. Item, dixit quod civitas Sydonis fuerat empta per fratrem Thomam Beraudi tunc Magistrum ordinis, sed non audivit dici quod aliquis dominus dicte civitatis fuerit frater ordinis eorum. Narravit autem post destructionem Acon, cum esset in Chipro, se audivisse dici a domino Johanne de Tanis milite seculari, baylivo regio civitatis de Limasso, quod quidam nobilis adamaverat quondam domizellam de castro de Maraclea comitatus Tripolitani, et cum in vita sua non potuisset habere eam, audito quod erat mortua, fecit eam exhumari, et concubuit cum eadem, et postmodum amputavit sibi capud, et vox quedam insonuit quod custodiret bene dictum capud, quia quidquid capud videret totum destrueretur et dissiparetur. Et cooperto dicto capite et reposito in quodam scrinio, cum dictus nobilis haberet odio Grifones, qui morabantur in terra Chipri et locis circumpositis, discooperiens dictum capud, exposuit ipsum civitatibus et castris dictorum Grifonum, et omnes subito corruerunt. Quo reposito in dicto scrinio et prius cooperto, cum processu temporis per mare proficisceretur versus Constantinopolim ut destrueret eam, quedam vetula nutrix dicti nobilis, clave dicti scrinii furtim sibi subrepta, ut scire posset quid in ipso scrinio quod dictus nobilis habebat multum carum repositum erat, aperto dicto scrinio et capite discooperto, tempestate subito imminente, dicta navis submersa extitit cum existentibus in eadem, quibusdam nautis exceptis qui per suam industriam evaserunt, et predicta narraverunt. Et dicebatur quod extunc non fuerint pisces in illa parte maris in qua predicta contingerunt; non tamen audivit dici quod dictum capud ad ordinem Templariorum pervenerit, nec aliud capud de quo deposuit magister Anthonius de Vercellis. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capituliorum, eciam fratribus qui non adfuerant in eisdem, de modo recepcionis speciali non habita mencione; et qui revelassent, secundum statuta ordinis domum perdidissent. Superiores ordinis qui potuerant corrigere errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. In regula eorum inhibebatur ne aliquis frater ordinis interesset loco in quo aliquis exheredaretur injuste, et contrarium facientes puniebantur. Eorum capitulia tenebantur de die, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et providebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, in quo dicti errores dicuntur fuisse per quendam Magistrum Burgundum introducti, nescit quando, nec quis fuerit. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra dictum ordinem, cujus fratres credit quod scirent abnegacionem predictam, et quod eam Magister et alii sint confessi; et dixit quod dictus Magister, cum esset discordia ultra mare in conventu eorum de creacione Magistri, et provinciales Lemovicinii et Alvergnie, qui faciebant majorem partem conventus, vellent habere in Magistrum fratrem Hugonem de Penrando, et minor pars dictum Magistrum, prefatus Magister juravit, coram Magistro Hospitalis qui tunc erat, et coram domino Odone de Grandi Sono milite, et pluribus aliis, quod ipse consentiret in dictum fratrem Hugonem, et quod ipse nolebat esse Magister. Et cum ex hoc major pars consensisset quod ipse fieret magnus preceptor, qui fieri consuevit post obitum Magistri dictus Magister, cum tractaretur postea quod dictus frater Hugo fieret magnus Magister, mandavit eis quod, ex quo facerent capam, id est ipsum magnum preceptorem, facerent capucium, id est ipsum magnum Magistrum, quia vellent aut nollent ipse esset Magister, et sic per impressionem factus fuit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat Latinum.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Jovis sequenti, que fuit XIII dies dicti mensis maii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Guido las Chaussandas serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius vel circa, barbam sed non mantellum defferens, quia ipsum dimiserat vetustate consumptum, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Lemovicensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat in ordine recipi, nec interfuerat capitulis eorumdem, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur: dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de Paulhaco Lemovicensis diocesis, circa instans festum beati Martini hiemalis erunt circiter XX anni, per fratrem Gerardum de Sanzeto militem quondam, presentibus fratribus Berrardo Audierii et Petro Raynaudi, avunculo ipsius testis, servientibus deffunctis; a quo receptore, instructus per alios, peciit panem et aquam ordinis, et cum ei concessisset, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, non revelare secreta capituliorum et non dimittere dictum ordinem pro aliquo alio; et imposito sibi mantello, ipse receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore, et ipse testis fuit osculatus ipsum testem in humero, ex parte anteriori, super vestes. Postmodum dictus frater Berrardus traxit ipsum testem retro cortinas altaris, et dixit ei, ita submisse quod alii in capella existentes non poterant audire, quod ipse testis debebat ter spuere super terram et ter abnegare Jhesum; et cum ei precepisset quod hoc faceret, ipse testis spuit ter, et ter Jhesum abnegavit ore, non corde, credens quod alii fratres ordinis communiter et ubique idem facerent; sed alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Qui revelassent secreta capituliorum eciam fratribus ordinis qui non adfuerant in eisdem, domum perdidissent. Fratres ordinis quibus credit notas fuisse abnegacionem et spuicionem predictas fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem ex precepto superiorum ordinis vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et deffendebatur eis ne indebite acquirerent ordini. Capitulia generalia vidit de die teneri, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, januis clausis. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et credit quod magnus Magister et alii dictam abnegacionem et spuicionem sint confessi. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat Latinum.

Frater Jordanus Pauta serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, XXXa annorum vel circa, barbam sed non mantellum defferens, quia ipsum dimiserat vetustate consumptum, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum Lemovicensem episcopum, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, unde nesciebat qualiter alii recipiebantur in ordine. Credebat tamen quod reciperentur sicut ipse fuit receptus, circa instans festum Assumpcionis beate Marie erunt V anni, in capella domus Templi de Paulhaco Lemovicensis diocesis, per fratrem Humbertum de Conborino militem quondam, presentibus fratribus Helia Aymerici, detento in Pictavia, Roberto Guillelmi preceptore de Podio Bonino, detento in Lemovicinio, servientibus, et Guillelmo de Preyssac milite quondam. A quo receptore peciit panem et aquam et societatem ordinis, quibus sibi concessis, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, non revelare secreta capituliorum, et pro alio ordine non dimittere ordinem supradictum, et quod esset servus et esclavus ordinis; et imposito sibi mantello, ipse receptor et astantes fuerunt osculati in ore, et dictus testis fuit eciam osculatus ipsum receptorem in humero, ex parte anteriori, super vestes. Post que precepit ei in presencia aliorum quod abnegaret ter Jhesum, et ipse testis abnegavit ter Jhesum, quia dictus receptor dixit ei quod eum similiter alii fratres ordinis abnegabant; et hoc dixit se fecisse ore, non corde, et quod alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec credit quod intervenirent in recepcionibus aliorum vel post. Item, dixit quod in die Veneris sancta devote et reverenter adorabant crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Ex ordinacione beati Bernardi cingebantur cordulis unde volebant assumptis super camisias cum quibus jacebant. Juravit non revelare modum sue recepcionis; et qui hoc revelasset vel secreta capituliorum, compeditus et incarceratus fuisset. Fratres ordinis quos credit scivisse abnegacionem predictam que fiebat in ordine fuerunt negligentes, quia non correxerunt eam nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Juravit conservare bona ordinis et ei pro posse acquirere, sed non fuit ei preceptum nec declaratum quod acquireret per nefas vel indebite. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, in quo dicta abnegacio non fuit introducta ab antiquo, sicut audivit dici, nescit a quibus; contra quem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et credit quod dictus Magister et alii abnegacionem de qua deposuit sint confessi. Plura dixit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in articulis memoratis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare.

Frater Bosco de Masualier serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, barbam sed non mantellum defferens, quia ipsum dimiserat vetustate consumptum, quinquagenarius et ultra, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Lemovicensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Paulhaco Lemovicensis diocesis, per fratrem Franconem de Bort militem quondam, circa instans festum Ascensionis Domini erunt XXVII anni, presentibus fratribus Johanne las Chaussadas preceptore dicte domus, Dionisio de Castris et Ademaro la Brugieyra servientibus, deffunctis; a quo receptore, instructus per alios, peciit panem et aquam et societatem ordinis; et cum ei predictum fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et finaliter ei predicta concessisset, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, non revelare secreta capitulorum nec modum recepcionis sue, et quod dictum ordinem non dimitteret pro alio; et imposito sibi mantello et aqua benedicta aspersa super eum per fratrem P. de Remeys presbiterum, qui eciam aderat, quem credit vivere, et dicto psalmo Ecclesie Quam bonum, receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore, et ipse testis fuit eciam osculatus receptorem retro in humero super vestes. Post que, instructo ipso teste qualiter regeret se in ordine, precepit dictus receptor eidem testi, in presencia aliorum, quod abnegaret Jhesum, et ipse testis abnegavit Jhesum ore, non corde. Deinde duxit ipsum testem ad angulum dicte capelle, ex parte dextra, intra altare et chorum, et dixit ei quod spueret in dicto loco, quia ibi erat quedam crux, quam tamen ipse testis non vidit, quia locus erat obscurus, et ipse testis spuit in dicto loco; non tamen declaravit ei quod predicta essent de punctis ordinis. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, et de dictis illicitis dixit se fuisse confessum, nescit cui. Item, dixit quod sunt circiter XXII anni quod ipse testis, quia frequenter audiverat cantari Jhesu salvator seculi, peciit secreto a fratre P. Dalbo quondam, preceptore tunc domus Templi de Ulmo Tuandi Bituricensis diocesis, antiquo homine, quare precipiebatur fratribus ordinis quod abnegarent Jhesum, cum hoc malum esset, quia dictus hypnus dicebat quod erat salvator seculi et filius Virginis Marie; et dictus frater Petrus respondit ei quod non esset curiosus ad inquirendum de hoc, quia ex hoc posset incurrere indignacionem fratrum et superiorum ordinis, et quod iret ad comedendum, quia non erat inceptum in eo, et intelligebatur de quodam propheta, quod longum esset ennarare; et ipse testis dixit quod quidam erat propheta qui vocabatur Josue, adjiciens quod nullo modo ausus esset petere de predictis a superioribus suis. Requisitus si predicta illicita communiter et ubique interveniebant in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, respondit se credere quod sic, sed hoc aliter nesciebat, quia non viderat fieri, licet viderit aliquos recipi in ordine supradicto, et specialiter fratrem Bertrandum de Villaribus preceptorem de Rupe Sancti Pauli, testem supra examinatum, in predicta capella de Paulhaco, per dictum fratrem Johannem las Chausadas, sunt circiter XX anni, presentibus fratribus Dionisio predicto, Petro Raynaudi et Gerardo de Sancto Martineto, in dicta domo residentibus, deffunctis; et fratrem Aymericum de Masualier juniorem servientem, Lemovicensis diocesis, quem receperat frater Aymericus de Masualier senior, avunculus dicti Aymerici, preceptor tunc domus Templi Mansi Dei de Lobertz Lemovicensis diocesis, in capella dicte domus, sunt circiter XV anni, presentibus fratribus Guillelmo Aymerici preceptore domus Templi de Champens Lemovicensis diocesis, detento in Lemovicinio, et Arnaudo de Brolio quondam de Pictavia serviente; sed voto emisso per predictos et imposito eis mantello, ipse testis recessit, quia receptores dicebant quod recederent qui recedere volebant et officia gerebant; et ideo nescit quod extunc agebant, sed credit quod abnegacionem et spuicionem facerent supradictas. Plurium recepcionibus se non recolit adfuisse. Item, dixit quod in die Veneris sancta devote et reverenter adorabant crucem, et quod confitebantur sacerdotibus ordinis et communicabant ter in anno; et credit quod bene crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo multi murmurabant contra eos; et ipse testis frequenter dixit fratribus ordinis quod multum fuisset expediens ordini quod eorum recepciones fierent publice, in capitulis generalibus eorumdem, in presencia prelatorum, religiosorum et aliorum. Ex ordinacione beati Bernardi cingebantur, in signum castitatis, cordulis unde volebant assumptis, super camisias cum quibus jacebant. Revelantes secreta capitulorum et modum recepcionis incarcerati et puniti fuissent. Quamdiu poterant confiteri sacerdotibus ordinis eorum, non debebant absque eorum licencia aliis confiteri. Fratres ordinis quibus communiter credit notas fuisse abnegacionem et spuicionem predictas [quas credit ortum habuisse ultra mare, sed nescit quando, audivit tamen quod non ab antiquo] negligentes fuerunt, quia non correxerunt nec denunciaverunt ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Precipiebatur eis per sacramentum quod bene servarent bona ordinis, et quod ei debite acquirerent. Audivit dici quod eorum capitulia generalia tenebantur post missam et sermonem, tempestive, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et providebatur ne audirentur exterius que interius agebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et credit quod dictus Magister et alii abnegacionem et spuicionem de quibus deposuit sint confessi. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Petrus Pufandi serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, quadraginta trium annorum vel circa, barbam sed non mantellum defferens, quia ipsum dimiserat vetustate consumptum, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum Lemovicensem episcopum, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, nec fuerat ultra mare, nec adfuerat capitulis eorumdem, et ideo nesciebat quod servabatur in recepcionibus aliorum, sed credit quod communiter reciperentur sicut deposuit se fuisse receptum a fratre Gerardo de Sanzeto milite quondam, in hac estate erunt circiter XXXa anni, in capella domus Templi de Manso dicti de Lobertz Lemovicensis diocesis, presentibus fratribus Helia de Brigolio, Seguino de Stanhac et Johanne Arestan servientibus, Lemovicensis diocesis, deffunctis. A quo receptore peciit panem et aquam et societatem ordinis; quibus ei concessis fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non revelare secreta capituliorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore, et ipse testis fuit osculatus dictum receptorem in humero, a parte anteriori, super vestes. Post que instructo ipso teste quot Pater noster pro horis suis diceret, et qualiter in ordine se regeret, dicti fratres Seguinus et Helias, de mandato dicti receptoris, duxerunt ipsum testem seorsum in eadem capella, subtus campanile, et preceperunt eidem submissa voce quod spueret ter super terram, ostenso sibi loco spuicionis, in quo idem testis non vidit aliquod signum crucis, nec de cruce predicta Seguinus et Helias fecerunt sibi aliquam mencionem, nec quare deberet spuere expresserunt: et ipse testis, ad mandatum eorum, spuit ibi ter. Postea precepit ei idem Helias quod abnegaret Jhesum, et ipse testis abnegavit Jhesum ore, non corde, ut dixit, quia dixit ei quod ita debebat facere, non tamen declaravit quare deberet hoc facere, nec ipse testis, quia erat multum juvenis, hoc inquisivit. Item, dixit quod in die Veneris sancta devote et reverenter adorabant crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, ex ordinacione beati Bernardi. Injungebatur eis quod absque licencia non confiterentur aliis quam sacerdotibus ordinis, cujus fratres, quibus credit notas fuisse abnegacionem et spuicionem predictas, fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et precipiebatur eis quod bene conservarent bona ordinis, et quod debite acquirerent ei. Audivit dici quod eorum capitulia generalia in aurora aliquando tenebantur, clandestine, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Credit quod ordinata per Magistrum cum conventu fuissent servata in toto ordine, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia exorta sint contra ipsum, et quod dictus Magister et alii abnegacionem et spuicionem de quibus ipse testis deposuit sint confessi. Plura de contentis in dictis articulis dixit se nescire, nec credere, nec audivisse dici.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Mercurii et vigilia festi Ascencionis Domini, que fuit XVIIII dies dicti mensis maii, convenerunt domini Mimatensis et Lemovicensis episcopi, Matheus de Neapoli et archidiaconus Tridentinus, aliis ut supra excusatis, in dicta domo domini Petri de Sabaudia, et fuerunt ibidem adducti pro testibus ad presenciam eorumdem fratres Hugo de Janzac, Guillelmus Aprilis, Petrus Maurini, Durandus Charnerii, Petrus Blavi, Stephanus de Cellario, Michael de Podio, Petrus Bonafont Claramontensis, Johannes Sarraceni Bituricensis, et Stephanus Glotonis Lemovicensis diocesium, servientes. Qui tactis sacrosanctis evangeliis juraverunt dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem; et fuerunt protestati ante juramentum predictum quod non intendunt recedere a deposicionibus per eos alias factis coram domino episcopo Claramontensi, et si quid plus vel minus dicerent, quod non prejudicet eis. Quo facto, dictus frater Hugo de Jansac, quadragenarius vel circa, qui mantellum voluntarie dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat per fratrem Petrum de Madito militem quondam, in capella domus Templi de Folhos diocesis Xantonensis, circa medium Augustum instantem erunt XX anni, presentibus fratribus Ysarno de Petragoricinio serviente, cujus cognomen ignorat, Stephano de Monte Acuto Claramontensis diocesis, quos credit vivere; Guillelmo Pictavini preceptore de Castro Bernardi, et Roberto Guideti servientibus, deffunctis. A quo receptore petita societate ordinis et ei concessa, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur de consilio proborum ordinis, non revelare secreta capituliorum, et quod non dimitteret ordinem pro forciori vel debiliori. Post que precepit ei idem receptor, in presencia aliorum, quod abnegaret Deum, quia hoc erat ex precepto ordinis, et ipse testis, qui juvenis erat tunc, ut dixit, abnegavit Deum ore, non corde. Deinde allata nescit per quem ex dictis fratribus quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, et in gremio ejusdem receptoris collocata, precepit eidem testi quod spueret super dictam crucem, et ipse testis non spuit supra sed juxta. Postmodum dixit ei quod fratribus ordinis poterat carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Quo facto, idem receptor fuit osculatus ipsum testem in umbilico super vestes, et postmodum imposuit sibi mantellum, sed nec ipse receptor nec astantes, quod ipse recolat, fuerunt ipsum testem osculati in ore. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post. Requisitus si predicta illicita interveniebant communiter et ubique in recepcionibus aliorum vel post, respondit quod sic, et quod ipse secundum predictum modum receperat fratrem Petrum de Nuce servientem, Turonensis diocesis, quem credit vivere, in capella domus Templi de Nuce dicte diocesis, sunt circiter XIII anni, presentibus fratribus Galtero de Biso Bituricensis et Andrea Bernii Macloviensis diocesium, deffunctis, ut credit. Requisitus quare fecerat predicta fieri, respondit quod pro eo quia dictus receptor dixerat ei quod predicta illicita debebant fieri ex precepto ordinis. Item, dixit quod per eundem modum viderat recipi fratrem Gerardum de Folhos Xantonensis diocesis servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, in capella dicte domus de Folhos, per fratrem Petrum de Turonis preceptorem de Fretay Turonensis diocesis, sunt circiter X anni, presentibus fratribus Petro de Asiniaco, et Stephano de Monte Acuto predicto, et Guillelmo de Bissac servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem. Vidit eciam per eundem modum recipi fratrem Petrum et nepotem fratris Guillelmi Juyto militis, cujus cognomen ignorat; erat tamen miles, et fuit receptus in capitulo generali, in capella domus Templi de Auso Pictavensis diocesis, non recolit bene per quem, sunt circiter XV anni, et fuerunt presentes frater Guillelmus du Leige preceptor de Rupella, et frater Johannes de Sancto Benedicto, testes supra examinati, et dictus Guillelmus Juytos, avunculus ipsius Petri. Vidit eciam per eundem modum recipi quemdam militem, cujus nomen et cognomen ignorat, qui fuit in servicio dicti preceptoris de Rupella, et fuit receptus in dicto capitulo de Auso cum dicto Petro, per eundem et eisdem presentibus; plurium recepcionibus non recolit se adfuisse. Item, dixit quod in die Veneris sancta reverenter et devote adorabant crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Qui revelassent secreta capituliorum, graviter puniti fuissent. Fratres ordinis qui sciebant dictos errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Ex precepto superiorum suorum fiebat elemosina generalis ter in ebdomada omnibus venientibus et cotidie peregrinis, et precipiebatur quod eorum capellas bene tenerent ornatas, et quod non acquirerent indebite ordini. Capitulia vidit teneri, missa celebrata, in aurora, januis clausis, et providebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et audivit dici a fratribus Geraldo la Vernha preceptore de Petragoricinio, et Petro Daubo tunc preceptore in Vienesio, servientibus deffunctis, sunt circiter VII anni, dum simul equitarent de Villagast apud Civray Pictavensis diocesis, quod dicti errores non duraverant longo tempore in ordine, et quod, si Deo placeret, corrigerent, et credit ipse testis quod alii fratres ordinis communiter scirent dictos errores confessatos per eum, et quod Magister et alii fratres ordinis eadem sint confessi. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat Latinum.

Frater Guillelmus Aprilis serviens, Claramontensis diocesis, testis supra juratus, sexagenarius vel circa, qui habitum voluntarie dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse testis fuerat receptus in capella domus Templi de Barleta in Apulia, sunt circiter XXXV anni, per fratrem Petrum de Griferio militem quondam de Arvernia, presentibus fratribus Petro de Malbec et Guillelmo Guinamant Arvernigenis servientibus, deffunctis. A quo receptore requisivit societatem ordinis; qua concessa, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur per Magistrum, non revelare secreta capituliorum, de ejus recepcione in speciali non habita mencione, et quod non dimitteret ordinem pro meliori vel pejori; et imposito sibi mantello, ipse receptor fuit osculatus dictum testem in umbilico super vestes, et ipse testis astantes in ore. Post que instructo ipso teste per dictum receptorem quot Pater noster pro horis suis diceret, dictus receptor precepit eidem testi, in presencia aliorum, quod abnegaret Jhesum, et ipse testis abnegavit Jhesum ore, non corde. Deinde allata per fratrem Ypolitum presbyterum, qui eciam dicte recepcioni aderat, quadam cruce metallina parva in qua nulla erat ymago Crucifixi, dictus receptor precepit eidem testi quod spueret super dictam crucem, et ipse testis non spuit supra sed juxta; et per eundem modum, et ab eodem et in eodem loco fuit receptus una cum eo supradictus frater Guillelmus Guinamant, qui decessit in capcione Acon, sed alia illicita non intervenerunt in dictis eorum recepcionibus nec post. Per eundem eciam modum vidit recipi, per fratrem Guidonem Dalphini militem, testem supra examinatum, fratrem Guillelmum Aynardi servientem, in capella domus Templi de Cellis Claramontensis diocesis, per annum vel circa ante capcionem eorum, presentibus fratribus Guillelmo Mazayas milite, Guillelmo Textoris presbitero, testibus supra examinatis. Plurium recepcionibus non recolit se adfuisse ultra mare, ubi fuit septem annis, nec citra; credit tamen quod communiter et ubique reciperentur secundum modum confessatum per eum. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, non tamen audivit quod tangerent capita ydolorum; nec ultra mare, nec citra, audivit fieri mencionem de capitibus de quibus deposuerant magister Antonius de Vercellis et frater Hugo de Fauro; audivit tamen communiter dici ultra mare quod antiquitus, antequam essent instituti ordines Templi et Hospitalis, apparebat interdum in mari, in gurgite vocato de Setalias, quoddam capud post cujus apparicionem periclitabantur naves in dicto gurgite existentes. Si qui revelassent secreta capituliorum, graviter puniti fuissent, et dicebatur in ordine quod absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri; cujus ordinis fratribus credit notos fuisse errores confessatos per eum, in quorum correccione fuerunt negligentes, et quia non denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et inhibebatur eis ne illicite acquirerent ordini. Audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Petrus Maurini serviens, Claramontensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat ultra mare, in quadam camera domus Templi de Castro Peregrini, per fratrem Theobaldum Galdi militem quondam, tunc preceptorem dicti loci, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erant circiter XXV anni, presentibus fratribus Petro Meravillas Gallico, et Nayssement de Lenda Cathalano, et Guillelmo de Novas Provinciali, et Adam de Valencourt de Belna militibus, ac Jacobo de Garda Guarini serviente, Mimatensis diocesis, deffunctis, ut credit. A quo receptore ipse testis, qui fuerat portenarius dicti Castri Peregrini, peciit societatem ordinis; qua concessa, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur, non revelare secreta capituliorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione, non dimittere ordinem pro alio, et quod acquireret super Sarracenos quibuscumque modis posset; et imposito sibi mantello, dictus receptor fuit osculatus ipsum testem in umbilico super vestes. Post que dictus receptor precepit ei quod abnegaret Jhesum Christum, et ipso teste respondente qualiter abnegaret dominum Deum nostrum, dixit ei quod, ex quo alligatus erat ordini, oportebat eum hoc facere; et tunc ipse testis abnegavit ore, non corde. Deinde allata nescit per quem ex astantibus quadam cruce metallina, in qua erat ymago Crucifixi, precepit ei quod spueret super eam, et ipse testis spuit non supra sed juxta. Postmodum dixit ei quod fratribus ordinis poterat carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Et per eundem modum vidit recipi, in quadam camera domus Templi de Jussiaco Bituricensis diocesis, sunt circiter X anni, fratrem Petrum Bergerium dicte Bituricensis diocesis, per fratrem Guidonem Dalphini militem, testem supra examinatum, presente fratre Raynaldo de Bordes preceptore tunc dicte domus; sed alia illicita non intervenerunt in dictis recepcionibus nec post, quod ipse sciverit, nec plures vidit recipi; credit tamen quod communiter et ubique reciperentur secundum modum predictum confessatum per eum. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. In cujus recepcione fuit sibi tradita quedam cordula cum qua cingeretur super camisiam cum qua jacere debebat. Cum autem processu temporis, elapsis duobus vel tribus annis, audivisset dici in dicto Castro Peregrini, a fratre Petro de Vienna milite, quod in thesauro Templi erat quoddam capud quo tangebantur cordule predicte, ipse testis noluit ex tunc portare dictam cordulam. Requisitus quare, respondit quod dubitabat de dicto capite an esset bonum vel malum. Requisitus si audierat prius vel post dici quod aliquod malum capud vel ydolum esset in dicto ordine, respondit quod non, adjiciens quod dictus Petrus dixerat ei quod predictum capud erat sancti Petri vel sancti Blasii; de aliis capitibus de quibus deposuerunt magister Anthonius de Vercellis et frater Hugo de Fauro non audiverat fieri mencionem, ut dixit. Item, dixit quod illi qui noluissent facere illicita confessata per eum, vel ea revelassent aut secreta capituliorum, fuissent incarcerati et graviter puniti. Item, dixit quod elapsis tribus annis vel circa post recepcionem suam, fuit confessus de predictis illicitis de quibus deposuit, in dicto Castro Peregrini, fratri Petro de Caturco ordinis fratrum Minorum, episcopo de Gibelet, quem credit vivere, et absolutus ab eo, et imposita ei penitencia quod jejunaret sextis feriis per annum in pane et aqua, quod et fecit; et dictus episcopus fuit de predictis plurimum admiratus et stupefactus. Fratres ordinis quibus credit notos fuisse errores confessatos per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et credit quod Magister et alii sint confessi illicita confessata per eum. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Veneris in crastinum Ascensionis, que fuit XXI dies dicti mensis maii, fuit adductus ad presenciam predictorum dominorum commissariorum, in dicta domo domini Petri de Sabaudia, frater Durandus Charnerii serviens, Claromontensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, XXX annorum vel circa, qui habitum voluntarie dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat, in Paschate proximo preterita fuerunt VIII anni, per fratrem Petrum de Madico quondam, in quadam camera domus Templi de Cellis Claromontensis diocesis, presentibus fratribus Johanne Senandi et Hugone Charnerii, testibus supra examinatis, et Humberto Charnerii, qui aufugit in capcione aliorum, et Durando Charnerii defuncto. A quo receptore petita societate ordinis et ei concessa, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur per Magistrum cum concilio presbiterorum ordinis; et imposito sibi mantello, receptor fuit osculatus ipsum testem in umbilico supra vestes, et testis ipsum et alios astantes in ore. Post que dictus receptor dixit ei quod ex precepto ordinis debebat abnegare Jhesum, et ipse testis abnegavit ore, non corde. Deinde allata quadam cruce lignea in qua erat ymago Crucifixi per fratrem Guisbertum de Carlato presbyterum, defunctum, qui eciam adherat, et supra quoddam scamnum collocata, precepit ei dictus receptor quod spueret supra eam; et cum ipse testis respondisset quod hoc malum erat, dictus receptor tacuit, et ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Post que dixit ei quod, secundum dicta precepta ordinis, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Credit tamen quod dicta illicita, acta et dicta in presencia aliorum qui adherant, et non alia intervenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, quia per eundem modum vidit recipi, in quadam camera domus Templi de la Folhosa dicte Claromontensis diocesis, per prefatum receptorem fratrem Petrum Moncelli servientem, dicte diocesis, detentum apud Riomum, circa instans festum Pentecostes erunt VI vel VII anni, presentibus dicto fratre Johanne Senandi, ad cujus instanciam recipiebatur, et fratribus Guillelmo Vivayrol de Arvernia, quem credit vivere, et quibusdam aliis de quibus non recolit. Item, dixit se audivisse dici a dicto fratre Durando Charnerii, avunculo suo, in predicta camera de Cellis, elapsis duobus mensibus vel circa post recepcionem ipsius testis, nullis aliis presentibus, cum ipse testis peteret ab eo quod informaret eum de punctis religionis, quod Jhesus non fuerat passus nec crucifixus pro peccatis nostris, sed pro suis; de quo idem testis fuit vehementer turbatus contra dictum avunculum suum, ut dixit. Et dictus avunculus dixit ei, cum ipse testis reprehenderet eum, quare posuerat ipsum in tali religione, quod taceret quia satis haberet de infortunio, et ipse testis respondit quod tempestive inceperunt sibi dicta infortunia evenire. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Qui noluissent facere predicta illicita confessata per eum, vel revelassent secreta capituliorum, que ipse et dictus Petrus Moncelli, impositis mantellis, juraverunt non revelare, incarcerati vel alias graviter puniti fuissent, ut credit. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri, prout audivit dici. Fratres scientes dictos errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Precipiebatur eis quod debite acquirerent ordini, et audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem propter predicta nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod Magister et alii eadem sint confessi. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Stephanus de Cellario serviens, Claramontensis diocesis, testis supra juratus, XLV annorum vel circa, qui mantellum voluntarie dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod volebat se tenere in confessione per eum facta coram dicto domino episcopo Claromontensi, et quod ipse et fratres Stephanus de Boce et Guido Moteti milites de Arvernia, defuncti ultra mare, fuerunt simul recepti in quadam insula prope Massiliam, in capella domus Templi dicte insule, per fratrem Gaufredum de Vicheyo milite quondam, sunt circiter XXIII anni, presentibus fratribus Petro de Brolio serviente, quem credit vivere, Petro de Madico milite, Petro Charboneli et Quone de Brueco servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam petita ab eis societate ordinis et ei concessa, receptor fecit eos vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur; et impositis mantellis primodictis militibus et postmodum ipsi testi, receptor fuit osculatus eos in umbilico super vestes, ipsi tamen, quod recolat, non fuerunt osculati ipsum receptorem nec alios astantes in ore. Deinde precepit eis quod abnegaret Deum vel Jhesum, et ipse testis fecit hoc ore, non corde; et credit quod eodem modo ore non corde abnegaverunt dicti milites. Deinde allata nescit per quem quadam cruce, nescit quali, precepit eis quod spuerent supra eam, et spuerunt non supra sed juxta eam. Dixit eis insuper quod fratribus ordinis poterant carnaliter commisceri, et ipsi cum eis, et quod predicta omnia facta et dicta in presencia aliorum erant et fiebant ex precepto ordinis. Alia illicita non intervenerunt in dictis recepcionibus nec post, et credit quod eadem et non alia intervenerunt communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post: quia vidit secundum modum confessatum per eum recipi fratrem Johannem de Monte Marlhone militem quondam, in capella domus Templi de Chanat Claromontensis diocesis, sunt circiter XXti anni, per fratrem Hugonem Saycelli militem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presentibus fratribus Raymundo Vinee et Petro Pothayro servientibus, deffunctis, et Petro Blavi, teste supra jurato, post hunc examinato. Vidit eciam recipi per eumdem modum fratrem Galterum de Massi militem, detentum Parisius, in dicta capella domus Templi de Folhosa, circiter per annum ante capcionem eorum, per quemdam militem cujus nomen et cognomen ignorat, presentibus fratribus Johanne Senandi et B. de Alsonio, testibus supra examinatis, et eciam Durando Charnerii, teste proximo examinato, ut sibi videtur. Plurium recepcionibus non recolit affuisse, licet fuit ultra mare quater vel quinquies tanquam messagerius ordinis, postquam fuit in ordine, sed modicum morabatur ibidem. Item, dixit quod in die Veneris sancta, lotis et nudis pedibus, reverenter et devote adorabat crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Jurabant non revelare secreta capituliorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione; et qui revelassent, graviter puniti fuissent. Quamdiu poterant confiteri sacerdotibus ordinis, non debebant confiteri aliis. Fratres ordinis scientes dictos errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et audivit dici quod eorum capitulia secrete tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala propter predicta, suspicio et infamia sunt exorta, adjiciens quod fratres superiores ordinis erant valde superbi et elati; et credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et audivit dici quod Magister et alii aliqua confessi sunt contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Petrus Blavi serviens, Claromontensis diocesis, testis supra juratus, qui voluntarie habitum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Chanac Claromontensis diocesis, Dominica ante instans festum beati Martini hiemalis erunt circiter XIX anni, per fratrem Hugonem Saycelli militem, detentum, ut credit, apud Exodunum Bituricensis diocesis, presentibus fratribus Aymerico Deleheyr preceptore de Rauseria, Bertrando de Chanrois preceptore Montisferandi, Petro Porchayro et R. Vinee servientibus, deffunctis. A quo receptore requisita societate ordinis et ei concessa, prestito per juramentum quod non erat alteri religioni, nec matrimonio, nec debitis que non posset solvere obligatus, nec erat excommunicatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare quod non revelaret secreta capituliorum nec precepta ordinis, quod servaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio, servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis que tunc erant et que in posterum imponerentur per Magistrum et presbiteros ordinis, quod juraret pro posse suo ad acquirendum Terram sanctam, et quod non dimitteret dictum ordinem pro alio. Quo facto, dixit ei quod bene deliberaret, quia, ex quo habuisset mantellum, non posset retrocedere; et cum ipse testis instaret pro recepcione sua, imposuit sibi mantellum in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ad honorem Dei et beate Marie et omnium sanctorum, et receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que dixit ei receptor quod, ex quo alligatus erat ordini, oportebat quod sciret secreta eorum, et dixit ei quod ex precepto ordinis debebat abnegare Deum, precipiens ei quod abnegaret; et ipse testis, ex hoc exterritus, abnegavit Deum ore, non corde, ut dixit. Deinde allata per dictum fratrem Petrum quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, precipit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse testis noluit spuere supra, sed juxta spuit. Post que dixit ei quod secundum dicta precepta ordinis poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem illicita et non alia communiter et ubique intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, quia intervenerant in sua, et quia per eundem modum vidit recipi fratrem Johannem de Monte Morlhone quondam militem, in dicta capella de Charnaco, sunt circiter XVI anni, per dictum fratrem Hugonem Saycelli, presentibus dictis quatuor fratribus qui adfuerant sue recepcioni, et fratre Stephano de Cellario, teste proximo examinato; plurium recepcionibus se non recolit affuisse. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo murmurabant plurimi contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Credit quod nolentes facere predicta illicita confessata per eum, et quod ea vel secreta capitulorum revelantes, duro carceri mancipati fuissent. Injungebatur eis quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, et in eorum deffectu, Carmelitis. Fratres ordinis quibus credit nota fuisse illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam ter in ebdomada omnibus advenientibus et qualibet die peregrinis, et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Precipiebatur eis quod debite acquirerent ordini. Audivit dici quod eorum capitulia clam et secrete tenebantur, aliquando de nocte, aliquando de die. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, in quo dicti errores dicuntur fuisse introducti ultra mare, et non durasse ultra tempus IIIIor Magistrorum ultimorum, contra quem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta propter predicta, propter que credit aliquos dictum ordinem exivisse, et quod Magister et alii eadem sint confessi. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Petrus de Bono Fonte serviens, Claromontensis diocesis, testis supra juratus, quadragenarius vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia non interfuerat capitulis eorum, nec aliquem alium viderat recipi in ordine, nec fuerat ultra mare. Dixit autem se fuisse receptum in quadam camera domus Templi de Marchia Claromontensis diocesis, per fratrem Ymbertum Blanchi militem, detentum in Anglia, circa instans festum Omnium Sanctorum erunt VII anni, presentibus fratribus Michaele de Podio, teste supra jurato sed nondum examinato, Johanne Roberti presbitero de Arvernia, detento, ut credit, apud Exodunum Bituricensis diocesis, Durando de Lastic, detento apud Riomum. A quo receptore petitis pane et aqua ac societate ordinis et ei concessis, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum imponerentur cum consilio presbiterorum ordinis, et non revelare secreta capituliorum et ordinis, sub pena perdendi habitum et incarceracionis, de modo recepcionis sue non revelando speciali habita mencione; et imposito ei mantello, receptor fuit eum osculatus in ore, et postmodum in pectore super vestes, et dicti fratres Durandus et Michael et Johannes presbiter fuerunt eum osculati in ore. Post que idem receptor dixit ei in presencia aliorum quod oportebat eum abnegare Deum, de quo ipse testis fuit turbatus et stupefactus; abnegavit tamen Deum ore, non corde, ut dixit. Deinde allata per dictum presbiterum quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, precepit ei dictus receptor quod spueret supra eam, et ipse noluit spuere supra, sed spuit juxta eam. Dixit insuper quod, secundum precepta dicte religionis, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Dixit eciam quod sibi tradita fuit per dictum receptorem una cordula, et preceptum quod cingeret se de ea supra camisiam cum qua jaceret. Postmodum elapsis viii diebus vel circa, cum dictus presbiter et ipse irent spaciatum versus molendinum eorum dicti loci, dixit ei dictus presbiter quod dicte cordule cum quibus cingebantur tangebant ultra mare quoddam capud, non declarando quale capud esset, et dictus testis, propter predicta illicita que ei injuncta fuerunt et que fecerat, suspicans dictum capud esse malum, abjecit dictam cordulam, et ex tunc non portavit dictam cordulam; nec de capitibus et de idolis de quibus agitur in articulis non audivit fieri mencionem nisi cum inquirebatur cum eo, et postquam captus fuit; et credit quod communiter et ubique dicta illicita et non alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, quia non credit quod talis novitas facta fuerit sibi soli. Item, dixit quod in die Veneris sancta adorabant reverenter et devote, nudis pedibus, crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Juravit ordinem non exire pro meliori vel pejori, credens quod alii eodem modo jurarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Credit quod qui noluissent facere predicta illicita confessata per eum, male tractati fuissent, et quod negligentes fuerunt qui predicta sciebant, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie, et credit quod eis essent nota predicta. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Contra Sarracenos poterant acquirere quibuscumque modis. Audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem propter predicta nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et audivit dici quod magnus Magister et alii aliqua confessi sunt contra dictum ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Johannes Sarraceni serviens, Bituricensis diocesis, testis supra juratus, LV annorum vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Turreta Claromontensis diocesis, circa instans festum beati Martini hiemalis erunt circiter X anni, per fratrem Humbertum Blanchi militem, detentum in Anglia, presentibus fratribus Johanne de Menac preceptore de Marchia, teste supra examinato, Bonito presbitero de Alvernia, Hugone de Borneto et Stephano de Sanzeto servientibus, deffunctis. A quo receptore petitis pane et aqua ordinis et ei concessis, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum imponerentur cum consilio presbiterorum ordinis, non revelare secreta capituliorum; et prestito per ejus juramentum quod non erat obligatus alteri religioni, nec matrimonio, nec debitis, et quod non erat excommunicatus, nec habebat infirmitatem latentem, nec dederat nec promiserat aliquid quod in ordine reciperetur, receptor imposuit sibi mantellum, et ipse et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que dictus receptor precepit ei quod abnegaret Deum, quia hoc erat de preceptis ordinis, et ipse testis, qui habebat mantellum et non poterat retrocedere, abnegavit Deum ore, non corde, turbatus et dolens, ut dixit. Deinde allata per dictum presbiterum quadam cruce lignea in qua erat ymago Crucifixi depicta, ante eos collocata, precepit ei spuere supra dictam crucem, et ipse testis spuit juxta, non supra. Postmodum dixit ei dictus receptor quod secundum puncta dicti ordinis poterat aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem illicita et non alia intervenerunt communiter et ubique in recepcionibus aliorum vel post. Nullum alium tamen vidit recipi, nec fuit ultra mare, nec interfuit capitulis eorumdem. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Juravit ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Predicta illicita confessata per eum facere recusantes et secreta capituliorum vel modum recepcionis revelantes fuissent graviter puniti, ut credit. Fratres ordinis quibus credit nota fuisse dicta illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt, nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Audivit dici quod eorum capitulia, januis clausis, post matutinum, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Et ipse testis, propter dicta illicita confessata per eum et propter asperitates ordinis, libenter exivisset dictum ordinem, nisi sibi timuisset de excommunicacione et carcere, et dixit quod magis voluisset, in crastinum sue recepcionis, fuisse mortuus, quam quia fecerat illicita supradicta.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis memorati.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, et predictus dominus archidiaconus Tridentinus qui in mane interfuerat examinacioni trium testium, excusavit se quia post dormicionem non potuit interesse examinacioni aliorum duorum ultimo examinatorum, et voluit quod examinarentur per alios dominos commissarios, prout retulerunt Petrus Cavalerii et Petrus de Breno; domicelli dictorum dominorum episcoporum missi propter hoc specialiter ad eum; in presencia magistri Amisii ac mei Floriamonti, et aliorum notariorum supra ultimo nominatorum.

Post hec die sabbati sequenti, que fuit XXII dies dicti mensis maii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Michael de Podio serviens, Claromontensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius et ultra, qui mantellum voluntarie dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem; et fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Claromontensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in quadam camera domus Templi de Ysde Claromontensis diocesis, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt circiter XXVIII anni, per fratrem Geraldum de Salzeto militem quondam, presentibus fratribus Petro Vinee, Guillelmo Arnaldi servientibus, deffunctis, et Stephano Ortoli presbitero, qui recessit de dicto ordine, nescit ex qua causa, de cujus vita vel morte non habet certitudinem. A quo receptore petita societate ordinis et ei concessa, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum imponerentur cum consilio presbiterorum ordinis, quod non dimitterent dictum ordinem pro meliori vel pejori, quod daret operam suum (secundum?) posse ad recuperandum Terram sanctam, et quod transfretaret quando preciperetur eidem, et quod non revelaret secreta capitulorum nec modum sue recepcionis, predicto sibi quod, si contrarium faceret, incarceraretur; et imposito sibi mantello, receptor fuit eum osculatus in ore et in pectore super vestes, et astantes in ore. Post que, allata quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi per dictum presbiterum, receptor precepit eidem testi quod abnegaret Crucifixum, et spueret super eum, et ipse testis abnegavit dictum Crucifixum, et spuit non supra sed juxta ipsum, et hoc fecit dolens, ut dixit, ore, non corde. Deinde dixit idem testis se audivisse a fratribus ordinis, non recolit a quibus, quod poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri, et ipsi cum eo, et quod hoc erat de punctis ordinis. Ipse tamen hoc non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret, sed credit quod dixerint mendacium; receptor tamen non dixit ei istud, sed de abnegacione et spuicione, et quod erant de punctis ordinis, et credit quod dicta abnegacio et spuicio et non alia illicita intervenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, quia ista et non alia illicita intervenerunt in recepcione sua, et quia vidit per dictum modum recipi fratrem Petrum de Bono Fonte, testem heri examinatum, in quadam camera domus Templi de Marchia Claromontensis diocesis, per fratrem Humbertum Blanchi militem, sunt circiter quinque anni, presentibus fratribus Johanne de Menat, teste supra examinato, et Johanne Roberti presbitero, detento apud Exodunum Bituricensis diocesis; et fratrem Petrum Poyntet bergerium de Bituria, servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, receptum per fratrem Guidonem Dalphini militem, testem supra examinatum, in capella domus Templi de Jussi Bituricensis diocesis, sunt circiter IX anni, presentibus fratribus Johanne de Monat presbitero, detento apud Riomum in Arvernia, Petro Maurini, teste supra examinato, et Raymundo Vinet serviente, deffuncto. Plurium recepcionibus non recolit se affuisse. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod non confiterentur nisi fratribus presbiteris ordinis, sed hoc non servabatur. Fratres ordinis quos credit scivisse illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et deffendebatur eis ne injuste acquirerent ordini. Audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audivit dici Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Stephanus de Glotonis serviens, Lemovicensis diocesis, supra juratus, quadragenarius vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Bella Chassana Lemovicensis diocesis, circa instans festum beati Martini hiemalis erunt circiter XXI anni, per fratrem Franconem de Bort militem quondam, presentibus fratribus Matheo de Molendinis, Bonito de Ussello, Guidone de Chambaret, et Hugone de Chambanas servientibus, deffunctis, ut credit. A quo receptore petita societate ordinis et ei concessa, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis que tunc erant in ordine et que in posterum imponerentur per Magistrum cum consilio presbiterorum ordinis, non revelare secreta capituliorum nec modum sue recepcionis, et quod non dimitteret ordinem dictum pro meliori vel pejori; et imposito sibi mantello, ipse testis fuit osculatus ipsum testem in ore, nec alibi. Postea allata quadam cruce lignea, nescit per quem, nec si in ea erat ymago Crucifixi, dictus receptor precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et quod abnegaret Jhesum, et ipse testis non spuit supra sed juxta dictam crucem, et abnegavit Jhesum ore, non corde, ut dixit, adjiciens per dictum receptorem dictum fuisse eidem quod aliis fratribus ordinis poterat carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod fieret in ordine; et credit quod predicta illicita et non alia intervenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum, quia hec et non alia illicita intervenerunt in recepcione sua, et quia per eumdem modum viderat recipi, per fratrem Petrum de Madico militem quondam, sunt circiter XII anni; fratrem Stephanum Jarrossa presbiterum, Claromontensis diocesis, tunc detentum in diocesi Parisiensi, in capella domus Templi de Posgia Lemovicensis diocesis, presentibus fratribus Dionisio de Castris, Stephano de Briudeu et Fulcone de Vernegia servientibus, deffunctis; plurium recepcionibus se non recolit affuisse. Item, dixit quod in die Veneris sancta adorabant devote et reverenter, nudis pedibus, crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Nolentes facere predicta illicita confessata per eum fuissent incarcerati, ut audivit dici, et qui revelassent secreta capituliorum, graviter puniti fuissent. Fratres quos credit scivisse errores confessatos per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur. Credit quod totus ordo servasset ordinata per Magistrum cum conventu, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem, contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et videbatur esse valde simplex, intelligebat tamen Latinum.

Post hec fuerunt adducti pro testibus, ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, fratres Johannes de Noviomo, Bertrandus Guasc Ruthenensis et Guillelmus Cardalhac Convenarum diocesium, servientes, qui tactis sacrosanctis evangeliis juraverunt dicere veritatem plenam et meram in isto negocio, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Quo facto, dictus frater Guillelmus de Cardalhac, mantellum defferens, barbam rasam habens, XXXV annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat per dominum episcopum Parisiensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in quadam camera domus Templi de Bendra diocesis Convenarum, circa instans festum Omnium Sanctorum erunt circiter XIII anni, per fratrem Senebrunum de Prani militem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, preceptorem tunc de Montsannes ejusdem diocesis, presentibus fratribus Arnaldo de Bucourt quondam, Dominico de Linhac et Petro de Bisors servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem. A quo receptore petita societate ordinis et sibi concessa, prestito quod erat bonus Christianus, et quod servabat fidem Romanæ ecclesie, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum imponerentur, et quod nichil injuste acquireret ordini, et quod acquisita pro posse suo deffenderet, et quod si non posset deffendere, suis superioribus nunciaret, quod non exiret ordinem, et quod non revelaret secreta capituliorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que dicti fratres Dominicus et Arnaldus, et quidem alius frater serviens qui adherat, cujus nomen et cognomen ignorat, duxerunt ipsum testem ad aliam cameram, ut indueret vestes religionis: quibus indutis, fuit allata per dictum Dominicum quedam crux lignea antiqua, in qua non bene apparebat ymago Crucifixi, et precepit eidem testi quod abnegaret Deum, et ipse testis respondit quod hoc nullo modo faceret. Postea precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse respondit quod hoc nullo modo faceret; et tunc dictus Dominicus et alii dixerunt ei quod hoc oportebat eum facere, quia tales erant consuetudines ordinis quas ipse juraverat observare; et cum ipse testis responderet quod hoc nullo modo faceret, quia non erant boni usus et bone consuetudines nec tenebantur ad hoc faciendum, dictus Dominicus cum una manu arripuit eum ad vestes supra pectus, et evaginato ense, ipse et alii duo astantes dixerunt ei quod, aut predicta faceret, vel infortunium eveniret eidem, et tunc ipse testis, dicto timore ductus, spuit non super sed juxta dictam crucem, sed Deum noluit abnegare: et dum sic contenderent, et predicta comminarentur eidem, prefatus receptor, contencione audita, superveniens et intrans cameram, precepit quod dimitterent eum. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, et quia nullum alium vidit recipi nec interfuit capitulis eorumdem, nescit si ista vel alia interveniebant communiter et ubique in recepcionibus aliorum vel post; nescit quod super hoc credat. Item, dixit quod infra dimidium annum a recepcione sua fuit de predictis confessus domino episcopo Tarvensi, in ecclesia domus Templi de Bordellas diocesis Tarvensis, qui ad dictam ecclesiam visitandam accesserat, et fuit absolutus ab eo. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset mala suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant ad restringendum carnes. Audivit dici quod qui revelasset secreta capituliorum, perdidisset domum. Si qui erant fratres ordinis scientes in eo esse errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; non fuit ultra mare, et obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Bertrandus Guasc serviens, Ruthenensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius vel circa, mantellum defferens, barbam rasam habens, cum quo inquisitum fuerat per dominum episcopum Parisiensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam viderat aliquem alium recipi in ordine, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod, illo anno quo Acon fuit perditum, ipse testis fuit receptus ultra mare, in capella domus Templi de Sydone, per fratrem Ademarum de Perussa militem quondam, presentibus circiter XL fratribus, inter quos erant fratres Ricardus et Raymundus Stephani, Guillelmus de Ruppe, Raymundus d'Espinasses milites, Petrus Tarassone de Lingua Occitana serviens, quos credit esse in Chipro. A quo receptore, cum ipse testis fuisset peregrinus ultra mare et defficerent sibi expense, requisivit per se et per amicos suos se ad dictum ordinem recipi; et cum ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod bene omnia sustineret, concessit dictus receptor, de voluntate aliorum, quod reciperet eum, prestito prius per juramentum ab eo quod erat bonus Christianus, et quod non erat excommunicatus, nec habebat infirmitatem latentem, nec erat alteri religioni, matrimonio nec debitis que non posset solvere obligatus; et dixit ei quod, si aliquid ex predictis impedimentis ex post facto reperiretur in eo, expelleretur de ordine supradicto. Post que fecit cum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum imponerentur per Magistrum cum consilio presbiterorum ordinis, et non revelaret secreta capituliorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fratres de Lingua Occitana fuerunt in ore osculati eumdem. Post que dictus receptor instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Quo facto, frater Raynerius Lorgni miles Gallicanus et tres fratres servientes, quorum nomina et cognomina ignorat, dixerunt eidem testi sedenti coram dicto receptore, quod surgeret, quia ducerent eum ad induendum vestes religionis; et cum duxissent cum ad sacristiam propinquam dicte ecclesie, et induisset dictas vestes, predictus frater Raynerius precepit eidem testi quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei dictus Raynerius quod oportebat eum facere, quia talis erat consuetudo ordinis, et ipse juraverat servare usus et consuetudines ordinis; et cum ipse testis adhuc contradiceret, dictus Raynerius, arrepto quodam ense de capite lecti qui erat in dicta sacristia, et eo evaginato, dixit ei quod, aut predicta faceret, aut mala morte moreretur; et interim Sarraceni invaserunt dictam civitatem Sydonem, et fuit clamatum ad arma, et capitulium fuit separatum, et dictus Raynerius et alii tres, volentes una cum aliis ad arma currere, fecerunt ipsum testem jurare quod predicta non revelaret: et ita non abnegavit, nec aliquid illicitum egit, sed exiverunt contra Sarracenos, et fuerunt interfecti viginti ex ipsis Sarracenis. Cum autem regressi fuissent a dicto conflictu, et predictus testis peteret a dicto fratre Raynerio quare fecerat supradicta, respondit quod ad probandum eumdem et causa joci seu truphe, nec scit, nec credit, nec audivit dici ante capcionem eorum, ultra mare nec citra mare, quod aliqua illicita intervenerunt in recepcionibus fratrum ordinis vel post, nec quod haberent ydola nec capita ydolorum de quibus agitur in articulis, et de quibus deposuerunt magister Antonius de Vercellis et frater Hugo de Fauro. In signum tamen castitatis cingebantur cordulis super camisias cum quibus jacebant. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, quod displicebat ipsi testi, et credit quod ex hoc esset suspicio contra eos, et quod perdidisset habitum, qui secreta capitulorum revelasset. Si qui erant fratres scientes errores esse in ordine, male fecerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Decimam partem panis dabant amore Dei, et elemosinam et hospitalitatem debite servabant. Inhibebatur eis ne in fraudem dominorum temporalium et pedagiorum eis debitorum ducerent cum suis animalia aliena, et si contrarium fecissent, habitum perdidissent. Inhibebatur eis ne indebite acquirerent ordini. Eorum generalia capitulia, sermone facto, celebrabant tempestive, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et providebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis defensionem se obtulerat, et intelligebat Latinum.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Johannes de Noviomo serviens, testis supra juratus, octogenarius vel circa, qui mantellum in concilio Senonensi dimiserat et postmodum radi fecerat sibi barbam, et in dicto concilio absolutus et reconciliatus fuerat, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod volebat persistere in deposicione per ipsum facta in dicto concilio, et quod nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Puteolis juxta Laudunum, per fratrem Petrum Normanum militem quondam, tunc preceptorem de Laudunesio, in instanti Quadragesima erunt circiter XXVIII anni, presentibus fratribus Guillelmo Normani presbitero dicte domus, Petro Bergerii serviente, deffunctis, in hunc modum: nam petita societate ordinis et ei concessa, dictus receptor fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, non revelare secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione, et quod non exiret dictum ordinem; et prestito ab eo per juramentum quod non erat excommunicatus, nec alteri religioni nec matrimonio nec debitis que non posset solvere obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et quod bene servaret elemosinas ordinis. Postea dictus receptor precepit ei quod abnegaret Deum, et ipse testis abnegavit ore, non corde. Deinde precepit ei quod spueret contra crucem que erat in altari erecta, et ipse noluit spuere. Aliquid aliud illicitum non intervenit in dicta sua recepcione nec post, et pocius credit quod predicta illicita vel alia non intervenerunt in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post quam contrarium, quia non vidit, nec scivit, nec audivit dici ante capcionem eorum, licet viderit recipi fratrem Petrum de Gressibus servientem, Ambianensis diocesis, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, in capella domus Templi de Montesart Noviomensis diocesis, per fratrem Guarinum de Grandevillarii servientem quondam, preceptorem tunc de Pontivo, sunt circiter VII anni, presentibus fratribus Arberto presbitero dicte domus, Picardo, cujus cognomen ignorat, et Roberto de Sarnoy preceptore dicte domus. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et statim pro professis habebantur. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod absque necessitate non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Si qui erant fratres scientes errores esse in ordine, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cujus ordinis deffensionem se obtulerat, et non fuit ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XXVI dies dicti mensis maii, fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, fratres Johannes de Chali et Petrus de Moydies Vienensis et Raynaldus Belli Pili de Capella de Daminhie Cabilonensis diocesium, servientes. Qui tactis sacrosanctis evangeliis juraverunt in isto negocio dicere meram et plenam veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Quo facto, dictus frater Johannes de Chali, vestes radiatas deferens, cum quibus captus fuisse dicebatur dum fugeret, aliorum capcione audita, barbam rasam habens, XXX annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Matisconensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in quadam camera domus Templi de Buris Lingonensis diocesis, circa instans festum Nativitatis Domini erunt X anni, per fratrem Hugonem de Penrando visitatorem Francie, presentibus fratribus Stephano de Volenis, quem credit vivere, Aymone Duzelet, ut sibi videtur, qui transfretavit et postmodum non rediit, servientibus, Poncio de Grandi Campo et Ricardo de Botincuria militibus, deffunctis, in hunc modum: nam petita ter societate ordinis et ei concessa, fecit eum dictus receptor vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod non revelaret secreta capituliorum, nec aliquid quod tunc fieret vel diceret ei, predicto quod, si revelaret, poneretur in carcere, in quo cito moreretur vel nunquam de eo exiret; et imposito sibi mantello, receptor et alii fuerunt eum osculati in ore, et ipse testis fuit osculatus dictum receptorem in umbilico supra vestes. Postque dictus receptor, allata nescit per quem quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, precepit ei quod abnegaret Deum et dictam crucem; et cum dictus testis responderet quod hoc nullo modo faceret, dixit ei dictus receptor quod, ex quo alligatus erat eis, oportebat eum facere supra dicta, et si non faceret, poneretur in tali loco in quo nunquam forsitan videret pedes suos, quia hoc erat de punctis religionis; et tunc ipse testis abnegavit Deum et dictam crucem ore, non corde, ut dixit. Postea dixit ei dictus receptor in presencia aliorum quod non crederet sacramento misse, et inhibuit ei ne aliquem de sacro fonte susciperet, et quod domum in qua mulier jaceret in puerperio non intraret, et quod non offerret ad missam. Alia illicita quod recolat non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, credens quod communiter et ubique reciperentur alii fratres in ordine secundum modum confessatum per eum, quia vidit per dictum modum recipi fratrem Johannem cognominatum de Monte Belletout, ut sibi videtur, Matisconensis diocesis servientem, deffunctum, ut credit, in dicta capella de Buris, per fratrem Petrum de Civreyo servientem quondam, sunt circiter octo anni, presente fratre Janseranda presbitero, curato de Buris; et videtur eciam sibi quod interfuit frater Hugo de Frey serviens, quos presbiterum et Hugonem credit vivere et non fuisse captos. Plures non vidit recipi, nec interfuit generalibus capitulis eorumdem. Item, dixit quod sibi videbatur, sed non plene recordatur de hoc, quod dictus receptor precepit eidem testi in recepcione sua quod conculcaret dictam crucem, sed ipse testis non conculcavit eam; et audivit dici a multis fratribus ordinis, de quibus non recolit, quod de precepto conculcande crucis satis faciliter pertransiebant quando receptus respondebat quod nolebat conculcare eam, ita quod de XXti non conculcabat unus. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et quod jurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Credit quod nolentes facere illicita confessata per eum, vel ea aut secreta capituliorum revelantes, perpetuo incarcerati fuissent. Injungebatur eis quod absque licencia non confiterentur aliis quam sacerdotibus ordinis. Fratres ordinis quibus credit nota fuisse illicita confessata per eum, fuerunt negligentes, quia non correxerunt, nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Clam eorum capitulia tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem propter predicta nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Requisitus quare fugerat in capcione aliorum, respondit quod propter timorem dicte capcionis, et quia voluntarius erat et fuerat, per longa tempora ante, ad exeundum dictum ordinem propter predicta illicita confessata per eum, et exivisset ante capcionem, nisi timuisset captus fuisse ab eis.

Frater Petrus de Modies serviens, Vienensis diocesis, testis supra juratus, vestes radiatas deferens, quia cum eis captus fuerat una cum teste predicto, jam est annus vel circa, cum aufugisset, aliorum capcione audita, et habebat barbam rasam, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat per dominum episcopum Matisconensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Tauris Lingonensis diocesis, circa instans festum Nativitatis Domini erunt VIII anni, per fratrem Stephanum de Espalhi serviente quondam, presentibus fratribus Hugone de Cabilone milite, avunculo ipsius testis, qui aufugit in capcione aliorum, Petro Grangero, Petro de Castellione servientibus, et Symone de Jemvilla presbitero, defunctis. A quo receptore petita societate ordinis et concessa, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et non revelare secreta capituliorum nec illa que dicerentur eidem; et imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore, et ipse testis fuit osculatus eundem receptorem in umbilico in carne nuda. Post que allata per dictum presbiterum de altari quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, supra quoddam scamnum collocata, dictus receptor peciit ab eodem teste si credebat in illum qui representabatur per dictam ymaginem; et eo respondente quod sic, dixit ei quod non crederet in eum, et quod ipsum abnegaret, quia hoc erat de punctis dicte religionis. Cum autem ipse testis refragaretur, dictus receptor dixit ei quod abnegaret secure, quia capellanus predictus poterat eum absolvere, et dictus frater Petrus de Castelione suasit ei quod faceret predicta, et tunc ipse testis abnegavit Jhesum ore, non corde; sed ad mandatum eorum noluit spuere supra dictam crucem, ut dixit. Postmodum dixit ei dictus receptor quod non crederet sacramentis altaris, nec esset in loco in quo aliquis baptizaretur vel mulier jaceret de puerperio, nec quod offerret ad missam, nec confiterentur nisi sacerdotibus ordinis eorum. Alia illicita non recolit affuisse in dicta sua recepcione nec post, credens quod eadem et non alia intervenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, quia per eundem modum vidit in dicta capella, sunt circiter VI anni, recipi fratrem Falconem de Milli militem, qui aufugit in capcione aliorum consanguineorum ejusdem testis, per fratrem Johannem de Mars militem quondam, presentibus fratribus Arberto de Villa-super-terram serviente, et Arberto presbitero, curato de Arenteriis Lingonensis diocesis, et Viardo de la Telaria preceptore domus Templi de la Telaria, qui fuerunt capti una cum aliis Templariis, de quorum vita vel morte non habet certitudinem. Item, dixit preceptum sibi fuisse per dictum receptorem in recepcione sua quod conculcaret crucem, sed ipse eam noluit conculcare. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Credit quod recusantes facere illicita confessata per eum, vel ea aut secreta capituliorum revelantes, in tali carcere positi fuissent in quo parum vixissent. Fratres ordinis quibus credit nota fuisse confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt, nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in dicta domo in qua fuit receptus, sed non fuit in aliis domibus ordinis. Defendebatur eis ne interessent loco in quo aliquis Christianus exheredaretur injuste. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat Latinum.

Frater Raynaldus Belli Pili serviens, Cabilonensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat, et radi fecerat sibi barbam de voluntate preceptoris sui, sub quo morabatur in ducatu Lotharingie, in domo Templi de Villencourt, post capcionem aliorum fratrum in regno Francie, cum quo nundum inquisitum fuerat per aliquem prelatum, ut dixit, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Paganis Trecensis diocesis, in instanti festo Omnium Sanctorum, erunt circiter XIII anni, per fratrem Johannem de Mars preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus pluribus mortuis, inter quos fuerunt fratres Petrus de Trecis et Symon de Bretenay, in hunc modum: nam cum requisivisset instanter et ter sibi concedi panem et aquam ordinis, et eidem predictum fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, finaliter eo pro dicta recepcione instante, fecit eidem receptor vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore, et ipse testis receptorem in umbilico in carne nuda. Post que precepit ei dictus receptor quod abnegaret crucem depictam in quodam libro, et ipse testis abnegavit ore, non corde, ad admonicionem cujusdam presbiteri qui adherat, cujus nomen et cognomen ignorat; per quem fuit ei dictum quod auctoritate domini pappe poterat absolvere eum. Postmodum dictus receptor precepit ei quod conculcaret dictam crucem, et ipse noluit conculcare. Alia illicita non recolit affuisse in dicta sua recepcione nec post, nec scit si dicta illicita vel alia interveniebant in recepcionibus aliorum vel post. Credit tamen pocius quod sic quam contrarium, quanquam nihil illicitum viderit fieri, superveniens in recepcione fratris Gerardi de Virencourt servientis post tradicionem mantelli ei factam, recepti in capella domus Templi de Virencourt Tullensis diocesis, per fratrem Aymonem deu Zelet, sunt nunc circiter VIIII anni, presentibus fratribus Alberico de Noouroy Bisuncio, cujus cognomen ignorat, et pluribus aliis deffunctis; aliorum recepcionibus se non recolit affuisse. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur, et dicebatur eis quod excommunicati fuissent si ex tunc ordinem exivissent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod juste vel injuste haberetur suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, sed de ydolis et capitibus ydolorum, et de aliis capitibus de quibus deposuerunt magister Anthonius de Vercellis et frater Hugo de Fauro, non audivit ultra mare, ubi fuit sex annis antequam intrasset ordinem Templi, nec citra fieri aliquam mencionem. Promisit non revelare secreta capitulorum; si revelasset, credit quod punitus fuisset. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores confessatos per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset, ut credit, totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et audivit dici quod Magister et alii confessi sunt aliqua contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die in loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, cum prefati domini commissarii vellent finem imponere inquisicioni presenti et concludere in eadem, et negocium remittere domino Pappe, juxta formam commissionis facte eisdem, et, ut dixerunt, scripsissent reverendo patri in Christo domino G. Dei gracia Bajocensi episcopo, eorum college, tunc in Romana curia existenti, ut certificaretur cum dicto domino Papa, an hoc placeret eidem, et idem dominus Bajocensis rescripsisset eisdem quod acta per dictos dominos commissarios super presenti inquisicione ad negocii instruccionem satis eidem domino Pape, et aliquibus dominis cardinalibus ad hoc deputatis specialiter per eum, sufficere videbantur, nisi de receptis ultra mare possent adhuc informacionem recipere pleniorem, dictusque dominus Bajocensis de Romana curia rediisset, et esset cum domino rege Francie illustri apud Pontissaram, ubi parlamentum regium tenebatur, una cum reverendo patre domino G. Dei gracia archiepiscopo Narbonensi, collega eorum, et dicti domini archiepiscopus et episcopus Bajocensis non possent convenienter parlamentum regium dimittere supradictum, et pro premissis explendis Parisius accedere, ubi inquisicionis hujusmodi processus fuerat incoatus et eciam prosecutus, prefati domini episcopi Lemovicensis et Mimatensis, Matheus de Neapoli et archidiaconus Tridentinus, ad preces et requisicionem predicti domini regis, ad cujus eciam instanciam, ut dicebant, distulerant finem imponere in predictis, quousque idem dominus Bajocensis et alii predicti domini regii nuncii de Romana curia rediissent, contulerunt se personaliter die sabbati post Pentecosten, que fuit quinta dies mensis Junii, ad abbaciam regalem prope Pontissaram, ad conferendum de predictis cum dominis rege, archiepiscopo et episcopo supradictis, in loco existentibus memorato; et habita inter se collacione et deliberacione diligenti, prefati domini archiepiscopus et episcopi, Matheus de Neapoli et archidiaconus Tridentinus considerato quod, per attestaciones ducentorum triginta et unius testium, per quorum aliquos deponebatur de recepcionibus factis ultra mare in presenti inquisicione, et aliorum in diversis mundi partibus examinatorum, contra ordinem et pro ipso, una cum septuaginta duobus examinatis per dictum dominum Pappam et aliquos dominos cardinales in regno Francie, poterant reperiri ea que reperirentur per plures, si adhuc administrarentur dominis commissariis antedictis et examinarentur per eos; actendentes insuper quod plures testes tunc non offerebantur eis, per quos possent informari de recepcionibus factis ultra mare, et quod per reverendum in Christo patrem dominum Stephanum, Dei gracia tituli Sancti Ciriaci in Termis presbiterum cardinalem, scriptum fuerat dominis Lemovicensi et Mimatensi predictis, ut dicebant, quod processum mitterent celeriter antedictum; pensantes eciam quod generale concilium instabat, et quod voluntas domini Pappe et dicti domini regis eciam concurrebat ad finem hujusmodi imponendum, decreverunt imponere finem negocio supradicto, et in quantum in ipsis fuit imposuerunt, potissime cum nec eciam plures testes administrarentur eisdem, ordinantes remittere ipsum negocium et processum domino Pappe, per viros venerabiles et discretos magistros Chatardum de Penna Varia canonicum Sancti Juniani, et Petrum de Aureliaco licenciatos in legibus, cum patentibus eorum litteris sigillis suis sigillatis, continencie infrascripte:

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings