PROCÈS DES TEMPLIERS. (continued 4)
Reading edition
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Bernardus Boni Hominis preceptor domus Templi de Albinhaco Ruthenensis diocesis, serviens, quadraginta quinque annorum vel circa, testis supra juratus, habitum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit namque se fuisse receptum, in instanti mense septembris erunt XXi anni vel circa, in quadam camera domus Templi de Monte Pessulano, per fratrem Poncium de Broet militem quondam, tunc preceptorem Provincie, presentibus fratribus Bernardo de Conbito milite, quem credit esse captum ultra Rodanum, et Guillelmo d'Arsi milite quondam, et Guillelmo del Rane preceptore dicte domus, detento, ut credit, apud Alestum, et Raymundo Guillermi de Benca milite, Parisius detento, ut credit, et quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam petita societate fratrum ordinis, cum diceret se paratum abdicare a se propriam voluntatem et velle esse servum esclavum ordinis, prescito per juramentum suum quod non erat servilis condicionis, nec erat alteri religioni, nec matrimonio, nec debitis que non posset solvere obligatus, nec latentem infirmitatem habebat, dictus receptor fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio. Quo facto imposuit sibi mantellum, dicendo: «In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti;» fratre Bernardo Borret presbitero, qui eciam dicte recepcioni adfuit, dicente psalmum Ecce quam bonum, et aspergente aquam benedictam super eum, et receptor et alii fuerunt eum osculati in ore. Deinde ostensa sibi quadam cruce ad terram supra quoddam tapetum posita, nescit per quem allata, nec recordatur si erat in ea aliqua ymago, idem receptor precepit ei quod spueret super dictam crucem, et ipse testis, stupefactus et perterritus, spuit supra dictam crucem, cum dolore tamen cordis. Postmodum precepit ei quod oscularetur eum in umbilico, et ipse testis osculatus fuit eum ibi vel circa, in carne nuda. Deinde precepit ei quod oscularetur eum in dorso, et ipse fuit eum osculatus super zonam, non in carne nuda. Requisitus si alia inhonesta intervenerunt in dicta sua recepcione vel post, respondit quod non. Requisitus si credit quod predicta illicita confessata per eum aut alia inhonesta intervenirent communiter in recepcionibus aliorum seu post, respondit se credere quod sic de confessatis per eum, quia vidit per eumdem modum recipi quemdam fratrem, cujus nomen et cognomen ignorat, in quadam camera domus Templi de Nicia, sunt XVIII anni vel circa, per dictum receptorem suum, presentibus dictis duobus fratribus dicte Baylie et Niciensis, quorum nomina et cognomina ignorat; plurium recepcionibus non adfuit. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur, et jurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis sumptis unde volebant cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum quod non revelarent secreta capituliorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione; qui revelassent, habitum perdidissent, et aliter puniti essent. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri. Credit quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod negligentes fuerunt in eis corrigendis. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari; et audivit precipi quod bona et jura ordinis debite conservarent, et quod eorum capitulia, clam, nullis presentibus nisi fratribus, tenebantur, et ponebantur custodes ne ab eorum familiaribus vel aliis exterius audirentur que interius agebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem idem Magister et alii aliqua dicuntur fuisse confessi; ad cujus ordinis defensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Et ibidem fratres Petrus de Turonis preceptor de Frotay ejusdem diocesis, Matheus de Montelupello Lugdunensis, Petrus de Lanneis Macloviensis, Bartholomeus Bartholeti Xantonensis, Guillelmus de Plexeyo Ebroicensis, Guillelmus Talheboys Xantonensis, Gaufredus de Monchanson Claromontensis, Arnaudus Brucgeon Engolismensis, Johannes Picardi Belvacensis, Audebertus de Porta preceptor domus d'Auson, Pictavensis et Parisius de Buris Lingonensis diocesium, adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, premissa protestacione quod non intendunt recedere a deposicionibus alias per eos factis coram ordinariis et prelatis suis, et quod si plus vel minus dicerent quod eis non prejudicet, juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere in isto negocio totam, plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Lune sequenti, que fuit quinta dies mensis aprilis, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum et domini Mathei, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Petrus Amalini serviens et bergerius, Ruthenensis diocesis, testis supra juratus, quadraginta octo annorum vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, qui receptus fuerat in capella domus Templi Sancte Eulalie dicte diocesis, per fratrem Poncium de Broeto militem quondam, in carniprivio preterito fuerunt circiter XXti anni, presentibus fratribus Guigone Ademari milite, preceptore dicte domus, et Aymerico Calador presbitero, deffunctis; et qui in eadem capella viderat recipi, per dictum fratrem Guigonem, fratrem Deodatum Gavalda dicti loci Sancte Eulalie, sunt circiter XV anni, presentibus dicto presbitero et ipso teste, qui plurium recepcionibus non adfuerat nec capitulis eorum. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet quod in recepcione sua, cum requisivisset panem et aquam ordinis, et sibi concessa fuissent, et prescivisset per juramentum ab eo quod non erat excommunicatus, matrimonio, alteri religioni, vel debitis que non posset solvere obligatus, et quod non habebat infirmitatem latentem, fecit eum dictus receptor vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et associavit eum beneficiis ordinis, precipiens quod servaret bonos usas et bonas consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, dictus receptor et presbiter osculati fuerunt eum in ore. Quo facto precepit ei quod spueret super quamdam crucem metallinam, in qua erat ymago Crucifixi, et stabat juxta altare, et ipse testis spuit non supra sed juxta eam. Dixit eciam ei quod poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec vidit, nec scivit, nec audivit dici quod intervenerunt predicta illicita vel alia in recepcione dicti Deodati vel aliorum vel post; credit tamen quod uniformiter reciperentur ubique et secundum modum quem deposuerat se fuisse receptum, et ideo credit quod ita fuit factum in recepcione sua. Item, dixit quod ipse credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Juraverunt ipse et dictus Deodatus ordinem non exire, et credit quod alii idem jurarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Juraverunt ipse et dictus Deodatus non revelare secreta capituliorum nec modum sue recepcionis, et credit quod idem jurarent alii. Qui revelassent puniti fuissent, sed nescit qualiter. Injunctum fuit ei quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, quamdiu posset eos habere. Fratres scientes illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciaverunt Ecclesie, et credit quod omnes ea scirent. In dicta domo Sancte Eulalie, in qua extitit commoratus, vidit elemosinas et hospitalitatem et luminaria ecclesie convenienter fieri et servari; et dicti fratres Poncius et Guigo deffenderunt ipsi testi et aliis fratribus in dicta domo commorantibus ne indebite acquirerent aliena, et omnes curialitates concedebantur eis, et incurialitates vetabantur. Capitulum celebratum pro recepcione dicti Deodati vidit de die, clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, teneri. Credit quod ordinata per Magistrum cum conventu fuissent servata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem dicti ordinis.
Frater Raymundus Amalvini serviens, Ruthenensis diocesis, testis supra juratus, quadragenarius vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, qui receptus fuerat in capella Sancte Eulalie dicte diocesis, per fratrem Poncium de Broheto militem quondam, in hieme preterita fuerunt XIII anni vel circa, presentibus fratribus Rancerio de Lemovicinio milite, Othone preceptore Tholosano, cujus cognomen ignorat, quos credit vivere; Guigone Ademari milite, et Raymundo Bermundi tunc camerario dicti loci, servientibus deffunctis, et qui nullum alium viderat recipi in ordine, nec adfuerat generalibus capitulis eorumdem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet quod in ejus recepcione receptor, cum concessisset eum recipere, dixit quod, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et ad honorem Dei et beate Marie, recipiebat eum, et fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non revelaret secreta capitulorum; et imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes osculati fuerunt eum in ore. Postea precepit ei quod oscularetur ipsum receptorem in anca et in umbilico, camisia intermedia, et fuit eum inibi osculatus. Precepit eciam ei quod abnegaret la propheta (sic). Requisitus quid intelligebat per prophetam, respondit se nescire si Jhesum Christum vel quem, quia juvenis erat; tamen abnegavit prophetam ore non corde, habens de hoc remorsum consciencie, quia audiverat dici quod Judei vocabant Deum nostrum prophetam. Dixit eciam ei quod poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod fieret in ordine. Precepit ei quod spueret super quamdam crucem sculptam in quodam lapide juxta locum in quo legebatur epistola, et ipse testis spuit non supra sed juxta; et est sciendum quod dictus testis deposuit supradicta multum tepide et remisse: et cum exhortaretur per dictos dominos commissarios ad veritatem dicendam cum securitate, dixit quod nolebat perdere personam. Requisitus si scit, credit, vel audivit dici quod dicta illicita vel alia intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, respondit quod non. Item dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Promisit ordinem non exire, credens quod alii idem promitterent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod non confiterentur aliis quam sacerdotibus ordinis, quamdiu copiam habere poterant eorumdem. Precipiebatur eis quod non revelarent modum sue recepcionis illis qui non erant de ordine eorum. Qui revelassent vel secreta capituliorum, puniti fuissent, sed nescit qualiter. Si qui erant fratres scientes errores esse in ordine, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari, et dictus receptor precepit ei quod conservaret elemosinas et bona ordinis; et inhibebatur ei, sub periculo anime sue, quod non acquireret indebite ordini. In dicta domo Sancte Eulalie vidit tria vel quatuor capitulia, clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, de die teneri; et audivit dici quod generalia capitulia aliquando incohabantur de nocte, et terminabantur in terciis. Credit quod ordinata per Magistrum cum conventu fuissent servata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua contra ipsum ordinem fuisse confessos; ad cujus deffensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Girbertus Rogerii serviens, preceptor domus Templi de la Glayola Ruthenensis diocesis, testis supra juratus, quadraginta quinque annorum vel circa mantellum et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, et receptus extiterat in capella domus Templi de la Drulha Ruthenensis diocesis, circa festum beati Blasii proximo preteritum fuerunt circiter XVIII anni, per fratrem Poncium de Broeto militem quondam, presentibus fratribus Guillelmo de Boculis presbitero, Ratherio de Sancto Vincencio milite, deffunctis, ut credit, et Othone Samniada serviente, diocesis Ruthenensis, quem credit vivere; alios non vidit recipi nec interfuit capitulis eorum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Ruthenensi, respondit quod in dicta sua recepcione vel post non intervenerat aliquid illicitum vel inhonestum, nisi hoc duntaxat quod dictum receptorem suum, de mandato ipsius, fuit osculatus in umbilico: super carnem nudam. Cum fecisset eum primo vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et imposuisset ei mantellum, et fuisset eum osculatus in ore una cum astantibus, dixit ei insuper quod fratribus ordinis poterat carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec audivit dici quod dicta illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum vel post; nec scit quod credat super hoc, prout respondit requisitus, adjiciens se non credere quod vera sint aliqua de contentis in dictis articulis, nisi ea que super deposuit, et que sequuntur. Dixit enim quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Dictum fuit ei in recepcione sua quod statim pro professis habebantur, et quod ordinem exire non poterant. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis se cingebant super camisias cum quibus jacebant. Promittebant non revelare secreta capituliorum nec modum sue recepcionis, et dicebatur eis quod, si revelarent, habitum perderent. Injungebatur eis quod quamdiu possent habere fratres ordinus, non confiterentur aliis. Si qui erant fratres scientes illicita confessata per eum, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus, vidit et audivit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari, et deffendi ne ex certa sciencia indebite acquirerent ordini; et capitulia clam teneri, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, qui servasset quod de consilio conventus statuisset Magister ordinis, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Et audivit dici dictum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra dictum ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Audebertus de Porta serviens, preceptor domus Templi de Auson Pictavensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat post concilium Senonense, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictavensem, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto officiali, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, in instanti vigillia Pasche erunt circiter triginta quinque anni, in capella domus Templi de Dompuho Xantonensis diocesis, per fratrem Odonem Borrelli militem quondam, presentibus fratribus Johanne Bormant serviente, detento apud Loches Turonensis diocesis, Johanne deu Sac et Guillelmo Bocuni servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam et societatem ordinis, et ei concessisset receptor, quia dederat ordini decem libras reddituales, credens quod aliter non recepisset eundem, et fecisset eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et quod servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non revelaret secreta capitulorum, et imposuisset ei mantellum, et ipse et astantes osculati fuissent eumdem in ore, et instruxisset eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et quod jaceret cum pannis lineis, una cordula unde vellet assumpta cinctus, et qualiter regeret se in ordine, recesserunt, et nulla illicita vel inhonesta intervenerunt in dicta sua recepcione vel post, nec scit, nec credit, nec audivit dici quod intervenirent in recepcionibus aliorum vel post: quia viderat recipi per eumdem modum fratrem Stephanum Anglici, in dicta capella de Auson, qui detinetur Pictavis, sunt V anni vel circa, per fratrem Johannem de Sancto Benedicto quondam, teste supra examinato, presentibus fratribus Matheo de Garucto presbitero et Guillelmo Barloti, detentis apud Sanctum Maxencium Pictavensis diocesis, Petro laboratore dicte domus de Auson, detento Pictavis, servientibus. Viderat eciam recipi fratres Guillelmum Gavant et duos alios milites, quorum nomina et cognomina ignorat, insimul et eodem modo, in capella dicte domus de Auson, sunt circiter XXVIII anni, per fratrem Amblardum militem quondam, preceptorem Pictavie, presentibus fratribus Guillelmo Bertrandi et pluribus aliis deffunctis. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Si qui erant fratres scientes aliquos errores esse in ordine, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Helemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et capitulia clam teneri, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, post missam, valde tempestive, ut possent absque caloribus equitare. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos; et flevit multum in sua deposicione, et peciit quod esset salva sibi vita sua, et dixit quod alia fuerat confessus coram officiali predicto, et quod fuerat ante tortus.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Petrus de Turonis serviens, preceptor domus Templi de Frotay Turonensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quadragenarius octo annorum vel circa, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, quod ipse fuerat receptus in capella dicte domus de Frotay, in festo beate. Katherine proximo preterito fuerunt XXV anni vel circa, per fratrem Johannem de Soday militem quondam, preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Adam clavigero dicte domus, Hymberto Boysso et Petro Faugeyro servientibus, deffunctis, et in hunc modum: nam cum requisivisset frequenter panem et aquam et societatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum Dei, beate Marie et ordinis, et predicto ei quod bene deliberaret supra dicta, ei concessisset dictus receptor, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod servaret bonos usus qui tunc erant in ordine, et qui imponerentur cum consilio proborum ordinis; et imposito ei mantello, ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; et eo instructo qualiter regeret se in ordine, dictus receptor, certis remanentibus in capella, vocans ipsum testem retro altare, precepit ei quod abnegaret Deum, et ipse abnegavit dolens, ore non corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago Crucifixi, in terram positam, et ipse testis spuit non supra sed juxta eam. Postea dixit ei quod poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Dixit tamen dictus receptor eidem testi quod predicta erant de punctis ordinis, et dixit idem testis se credere quod aliqui reciperentur secundum modum predictum et aliqui non, quia audivit dici ab aliquibus fratribus ordinis quod predicta illicita intervenirent in recepcionibus eorum vel post, et ab aliis contrarium: de dictorum tamen fratrum nominibus non recordatur. Requisitus si viderat aliquos alios recipi in ordine, respondit quod sic: fratrem Matheum Ganant militem quondam, Turonensem, in dicta capella d'Auson, sunt circiter decem et octo anni, per magistrum Pictavie quondam, et credit quod esset frater Amblardus, presentibus, ut sibi videtur, fratribus Guillelmo deu Liege preceptore Rupelle, teste supra examinato, et pluribus aliis de quibus non recordatur. Alios non recolit se vidisse recipi, nec vidit, nec audivit dici, nec scivit quod in recepcione dicti fratris monachi vel post intervenerit aliquid illicitum. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Jurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis se cingebant super camisias cum quibus jacebant. Jurabant non revelare secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Qui revelassent puniti fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu poterant habere sacerdotes ordinis, non poterant aliis confiteri. Si qui erant fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et capitulia clam teneri, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, aliquando ante diem. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et credit quod aliqui ex fratribus ordinis scirent secreta illicita confessata per eum, et aliqui non; et vidit quasdam licteras apostolicas, in quibus continetur dictum Magistrum et alios aliqua contra ordinem fuisse confessos; ad cujus deffensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda, cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Dictus tamen dominus Matheus non interfuit examinacioni testis supra ultimo examinati.
Post hec, die Martis sequenti, que fuit VI dies dicti mensis aprilis, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum et domini Mathei, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Matheus de Monte Lupello presbiter, Lugdunensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius vel circa, qui mantellum voluntarie dimiserat, et absolutus et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Turonensem, qui inquisiverat cum eodem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod non viderat aliquem alium recipi in ordine nisi fratrem Johannem de Buris agricolam, de cujus vita vel morte non habet certitudinem. Qui receptus fuerat una cum ipso teste, per fratrem Petrum de Buris quondam, preceptorem tunc ballivie de Buris Lingonensis diocesis, in capella domus Templi d'Onse diocesis Eduensis, prima die hujus quadragessime fuerunt circiter XVIII anni, presentibus fratribus Dominico d'Espalhe Lingonensis diocesis, qui fuit captus cum aliis, Guillelmo de Anone, Guillelmo celerario dicte domus, de cujus cognomine non recolit, servientibus, quos credit obiisse: unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod cum ipse et dictus Johannes de Buris requisivissent panem et aquam et societatem ordinis cum instancia, et eis concessa fuissent, fecit eos vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines, elemosinas et bona ordinis, et non revelare secreta capituliorum nec modum recepcionis eorum, et quod non exirent ordinem sine licencia superiorum suorum; et impositis eis mantellis, receptor et astantes fuerunt eos osculati in ore, et dictus receptor instruxit eos qualiter regerent se in ordine, et quod jacerent lineis cinctis super eos cordulis unde volebant assumptis. Postea precepit eis quod abnegarent Deum vel Jhesum Christum, sed non plene recolit quod eorum expressit; et cum ipse testis, qui erat presbiter, super hoc causaretur, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, ex quo promiserat obedire, et erat professus et juraverat ordinem non exire. Et tunc ipse testis, ita dolens, ut dixit, quam tunc voluisset natus non fuisse, abnegavit Deum vel Jhesum Christum ore non corde, et dictus Johannes post eum. Deinde precepit eis quod spuerent super quamdam crucem ligneam, in qua non erat ymago Crucifixi, in terra positam, et quod eam conculcaretur; et ipse testis primo, cum magno dolore cordis, et dictus Johannes post eum, spuerunt non supra sed juxta dictam crucem, sed non conculcaverunt eam. Alia illicita non intervenerunt in dictis recepcionibus eorum nec post, et credit quod eadem illicita et licita intervenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum vel post. Dixit insuper quod, post abnegacionem et spuicionem predictas, dictus receptor duxit predictum Johannem de Buris ad quamdam cameram, ut indueret vestes religionis, sed non credit quod alia illicita intervenirent. Item, dixit quod in ordine existens celebrabat secundum formam Ecclesie, nec contrarium fuit ei preceptum, nec audivit quod preciperetur aliis, nec quod fratres ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Credit quod carceri mancipati fuissent qui predicta illicita facere noluissent, vel ea aut secreta capituliorum revelassent. Dicebatur eis quod sacerdotes ordinis habebant, ex privilegiis apostolicis, talem potestatem super fratres ordinis qualem abbas in monachos suos, et ideo, quamdiu dictos sacerdotes habere poterant, non debebant absque eorum licencia aliis confiteri. Fratres scientes dicta illicita confessata per eum, que erant eis nota, ut credit, fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari, et capitulia clam teneri, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, in quo servatum fuisset quod magnus Magister cum conventu statuisset; contra quem quidem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et credit dictum Magistrum et alios fuisse confessos illicita confessata per eum; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit protestatus, cum deponeret, quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Turonensi.
Frater Parisius de Buris serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius vel circa, qui, ad requisicionem unius servientis custodis sui, mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis sede vacante, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, et fuerat in una domo ordinis solitaria viginti tribus annis continuis commoratus, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit enim se fuisse receptum, in festo Purificacionis beate Marie proximo preterito fuerunt circiter XXVI anni, in capella domus Templi de Faverniaco Lingonensis diocesis, per fratrem Gaufridum de Lugduno presbiterum, presentibus fratribus Diderio de Buris, Guido Chiflet de Volenis, Petro Bocharii, et Dominico cujus cognomen ignorat, servientibus defunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam ordinis, et deliberacione habita finaliter ei concessi fuissent, dictus receptor fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et quod non retineret proprium ultra quatuor denarios, nec auferret alienum, quia nullus ex fratribus ordinis ageret penitenciam pro eo, et quod non interesset loco in quo aliquis exheredaretur injuste; et imposito sibi mantello, ipse et receptor et astantes osculati fuerunt eum in ore, et instruxit eum quod jaceret cum pannis lineis, una cordula cinctus, et qualiter regeret se in ordine. Postmodum dixit ei quod non turbaretur nec terreretur de hiis que dicerent eidem, et allata quadam cruce lignea in qua non erat ymago Crucifixi, nescit per quem, precepit ei dictus Guido Chifleti quod spueret supra dictam crucem; et ipse testis, cum aliquantulum recessisset, finaliter cum ei diceretur quod oportebat eum obedire, spuit non supra sed juxta eam. Deinde dixit ei quod, si aliqui famuli ordinis venirent ad locum in quo ipse testis esset, et haberent penuriam lectorum, quod recolligeret eos in lecto suo, non tamen intellexit dictus testis in hoc aliquid illicitum. Alia inhonesta non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec credit, quia non vidit, nec audivit dici, quod dicta illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et, preceptum fuit ipsi testi quod conveniret ad divina; quando audiret pulsari campanam. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. In domo de Corti in qua fuit commoratus, vidit elemosinas convenienter fieri.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, sicut dixit.
Frater Guillelmus de Vernegia miles, Lemovicensis diocesis, adductus pro teste ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, juravit, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere in isto negocio veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eidem: et non defferebat mantellum ordinis, quia voluntarie ipsum dimiserat post capcionem aliorum, et radi fecerat sibi barbam, et voluntarie venerat ad presenciam inquisitorum Parisius, et inquisiverunt cum eo, sed nondum erat absolutus nec reconciliatus per aliquem prelatum, et est triginta annorum vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod non steterat in ordine nisi per annum vel parum plus, nec viderat recipi nisi unum alium, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur: Dixit enim se fuisse receptum in instanti festo Assumptionis beate Marie erunt quinque anni, per fratrem Humbertum de Corbonio militem quondam, in capella domus Templi de Foresta Lemovicensis diocesis, presentibus Hugone de Lata Petra serviente, qui auffugit, Bertrando de Vassinhac milite, qui transfretavit, Vincencio presbitero quondam, cujus cognomen ignorat, et Humbando lo Berroyer serviente, deffuncto, in hunc modum: nam cum peciisset, prout instructus fuerat, beneficium ordinis, et ei concessum fuisset, fecerunt eum vovere et jurare super quemdam librum apertum, in quo erat ymago Crucifixi, castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et quod non revelaret secreta capituliorum; et imposito sibi per dictum receptorem mantello, ipse receptor peciit ab eo si credebat in illum qui representabatur per dictam ymaginem Crucifixi: quo respondente quod sic, dixit ei quod non crederet in eum, et precepit quod spueret super dictam ymaginem; et ipse testis, valde stupefactus et turbatus, spuit super dictum librum, dicens quod tunc vellet amisisse pugnum. Deinde dixit ei quod cum fratribus ordinis poterat carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine committeretur dictum peccatum sodomiticum. Post que dictus receptor et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et credit quod dicta licita et illicita confessata per eum intervenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum vel post, quia non credit quod modum singularem servaverint in sua recepcione, et quia vidit et audivit quod dicta licita et illicita confessata per eum intervenirent in recepcione fratris Oliverii de Manso Sereno servientis, Lemovicensis diocesis, qui fuit captus una cum aliis et receptus in capella domus Templi de Bilda Bituricensis diocesis, quasi dimidium annum post recepcionem ipsius testis per fratrem Raymundum de Vassinhac militem, testem supra examinatum, presentibus fratribus Johanne de Fontenay, qui fuit captus apud Exordium, Bertrando, qui morabatur in dicta domo de Bilda de Petragoricinio, qui aufugit de carcere, et Bernardo la Brossa de Briva, et Clemente de Sancto Hilario presbitero, Lemovicensis diocesis, qui fuit captus apud Brugeriam Templi Bituricensis diocesis, quos credit vivere, et Guillelmo Arnaudi preceptore de Madiis quondam. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur, et jurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Jurabant non revelare secreta capituliorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione; qui revelassent incarcerati fuissent. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres quibus credit nota fuisse illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari, et precipiebatur eis quod elemosinas et bona ordinis debite conservarent. Audivit dici quod clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Gaufredus de Montchausit serviens, Claramontensis diocesis, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, triginta quinque annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem, lectis et diligenter sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur: Dixit enim se fuisse receptum, in festo Purificacionis beate Marie proximo preterito fuerunt circiter XIIII anni, in grangia Templi de Montilio Claramontensis diocesis, per fratrem Dalmacium Gili militem quondam, presentibus fratribus Golfero Garini presbitero, Petro Vinee et Andrea Jacobi servientibus, quos credit vivere, in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam ordinis, et ei concessi fuissent, fecit dictus receptor eum vovere et jurare super quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, non revelare secreta capitulorum, servare elemosinas et bona ordinis, et debite acquirere ordini suo posse; et imposito sibi mantello, dictus receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Et dictus receptor, post predictum osculum oris, fuit osculatus ipsum testem in umbilico in carne nuda et in anca pannis intermediis, et allata ibidem quadam cruce lignea, nescit per quem, in qua non erat ymago Crucifixi, posita super terram, precepit ei dictus receptor quod spueret super eam; et ipse testis non spuit supra sed juxta. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione vel post, quod recordetur, et credit quod eadem licita et illicita intervenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum vel post, et audivit dici a fratre Guillelmio la Gayta de Burgondia, in prisione Matisconensi, quod dicta illicita intervenerant in recepcione sua. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur, et credit quod jurarent ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum quod ne revelarent secreta capituliorum nec modum recepcionis sue. Fratres scientes errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, in quo servatum fuisset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra dictum ordinem, contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat: et protestatus fuit, circa principium deposicionis sue, quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Turonensi.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Guillelmus Talheboys serviens, Xantonensis diocesis, testis supra juratus, qui mantellum dimiserat vetustate consumptum, et barbam fecerat sibi radi, absolutus et reconciliatus fuerat per dictum archiepiscopum Turonensem, qui inquisiverat cum eodem, quadraginta quinque annorum vel circa, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur: Dixit namque se fuisse receptum in capella domus Templi de Bello Videre Bituricensis diocesis, in festo Apostolorum Petri et Pauli instanti erunt circiter XII anni, per fratrem Johannem Pileti quondam servientem, preceptorem tunc de Ulmo Tuandi, presentibus fratribus Guillelmo Talheboys serviente, avunculo ipsius testis, Gerardo Crosat presbitero, et duobus aliis deffunctis in hunc modum: nam cum instructus requisivisset caritatem domus pluries, et ei finaliter concessa fuisset, dictus receptor imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que dictus receptor fecit eum vovere et jurare castitatem et obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Deinde allata nescit per quem ex dictis fratribus quadam cruce lignea, ut sibi videtur, in qua non erat ymago Crucifixi, precepit ei quod abnegaret Deum, et spueret super dictam crucem, et ipse testis abnegavit Deum, et spuit juxta dictam crucem ore non corde, ut dixit, nec declaravit sibi quod illa essent de punctis ordinis vel in ipso ordine consueta. Alia illicita non recolit intervenisse in dicta sua recepcione, nec post, credens quod eadem licita et illicita communiter et ubique intervenirent in recepcionibus aliorum vel post. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In recepcione sua promisit non exire dictum ordinem, nisi pro arciori, et fuit ei dictum quod statim pro professo habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod non revelarent secreta capituliorum; qui revelassent habitum perdidissent. Quamdiu habere poterant sacerdotes ordinis, non debebant confiteri aliis. Fratres quibus credit nota fuisse illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Audivit dici quod clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit dies VII dicti mensis aprilis, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Guillelmus de Plexeyo serviens, Ebroicensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem, qui inquisiverat cum eodem; et protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit namque se fuisse receptum in capella domus Templi de Arvilla Carnotensis diocesis, in presenti Quadragessima fuerunt circiter XXI anni, per fratrem Guillelmum Gandi militem quondam, tunc preceptorem baillivie Carnotensis, presentibus fratribus Roberto Grunhet, Stephano Besci, militibus, et Stephano de Plexeyo serviente, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam ordinis, et receptor ei concessisset, fecit eum jurare quod servaret bonos usus et bonas consuetudines, elemosinas et bona ordinis, et vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio. Ante tamen dictum juramentum et votum, imposuerat sibi mantellum, et fecerat eum osculari ymaginem Crucifixi in quodam libro depictam et crucem mantelli, et receptor et omnes fratres astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que omnia dictus receptor precepit ei, in presencia predictorum, quod abnegaret Jhesum; et cum ipse testis restitisset, finaliter abnegavit Jhesum ore non corde. Deinde allata nescit per quem quadam cruce lignea in qua non erat pictura nec ymago Crucifixi, precepit ei quod spueret super dictam crucem, sed ipse testis spuit non supra sed juxta. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec scit, nec credit quod dicta illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis nec post, quia vidit multos recipi, nec scit, nec audivit dici quod aliquid illicitum intervenerit in eorum recepcionibus vel post: videlicet tres milites simul, quorum nomina et cognomina ignorat, quorum unus erat de Turonensi, alius de Pictavensi, alius de Bituricensi diocesibus, et fuerunt recepti, in instanti mense augusti erunt circiter XI anni, in capella domus Templi de Frotay Turonensis diocesis, per fratrem Gaufredum de Gonavilla preceptorem Pictavie, qui fuit examinatus per dominos cardinales, presentibus fratribus Matheo de Stagno preceptore de Roches Xantonensis diocesis, detento apud Niortum, Johanne de Sancto Benedicto, teste supra examinato, et dicto Stephano de Plexeyo fratre ejusdem testis, deffunctis. Vidit eciam recipi, in capella domus Templi Aurelianensis, fratrem Dionisium presbiterum, Carnotensis diocesis, cujus cognomen ignorat, quem credit vivere, per dictum fratrem Guillelmum Gandi, sunt circiter XII anni, presentibus fratribus Symone de Feritate preceptore Aurelianensi, et aliis de quibus non recolit. Vidit eciam recipi ibidem, circa idem tempus, et per eumdem fratrem, Gerardum lo Retondeur servientem, de Aurelianis, presentibus fratribus Dionisio et Stephano de Plexeyo predictis; plurium recepcionibus non recolit adfuisse. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Deffendebatur eis ne revelarent secreta capituliorum illis qui non adfuerant in eisdem; de modo recepcionis in speciali non habita mencione, et credit quod qui revelassent punit fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu habere poterant sacerdotes ordinis, non debebant confiteri aliis. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et deffendebatur eis ne indebite acquirerent ordini. Eorum capitulia clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur, aliquando ante diem, ut possent intendere negociis eorum. Licita ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod illicita confessata per eum dixerat ob metum persone sue quem habebat, et eadem confessus fuerat coram dicto domino archiepiscopo Turonensi, ut dixit, cum diu fuisset in carcere detentus postquam primo negaverat predicta coram dicto domino archiepiscopo Turonensi; non tamen fuerat questionatus. Postea tamen dixit quod predicta dixerat pro veritate dicenda, et quia vera fuerant. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Bartholomeus Bartholeti serviens, Xantonensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictavensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit namque se fuisse receptum in capella domus Templi de Bernayo Xantonensis diocesis, in instante mense septembris erunt circiter XXVIII anni, per fratrem Amblardum de Viena quondam, tunc preceptorem Pictavie, presentibus fratribus Guillelmo deu Liege preceptore de Rupella, teste supra examinato, Bartholomeo Saligat et Petro Maynardi servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum instructus peciisset instanter panem et aquam ordinis, et receptor ei concessisset, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et imposito sibi mantello, ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore, et frater Michael presbiter quondam, qui eciam aderat, dicebat quasdam oraciones. Deinde ipse receptor traxit ipsum testem ad cornu altaris, et dixit ei submissa voce, ita quod non credit quod alii astantes audiverint, quod oportebat ipsum abnegare Jhesum et spuere super crucem quamdam ligneam, in qua non erat ymago Crucifixi, inhibi existentem, et ipse testis noluit abnegare nec spuere, sicut dixit, nec de aliquo alio illicito fuit ei facta mencio, et credit quod eadem dicerent aliis in recepcionibus eorum vel post, et quod ipsi non abnegarent nec spuerent; nullum tamen alium vidit recipi in ordine. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis ne revelarent secreta capitulorum. Quamdiu habere poterant sacerdotes ordinis, non debebant aliis absque licencia confiteri. Si qui erant fratres scientes errores esse in ordine fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister et alii aliqua dicuntur fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Item, dixit quod, cum esset gravatus debitis, dedit se et bona sua, que erant bene valoris mille librarum Turonensium, dicto ordini, et tamen ordo postea non satisfecit creditoribus suis, quod ipse scivit, dicens se credere quod non recepissent eum in ordine nisi dedisset bona sua.
Frater Petrus de Lanoys serviens, Macloviensis diocesis, testis supra juratus, quadragenarius vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictavensem, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto officiali, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, nec adfuerat generalibus capitulis eorumdem, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Lannoys, circa festum Omnium Sanctorum proximo preteritum fuerunt circiter XIII anni per fratrem Petrum de Villaribus militem quondam, presentibus fratribus Hugone Ponhet de Alvernia, quem credit vivere, Guillelmo Battan et Johanne de Fangeriis servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum instanter requisivisset a dicto receptore panem et aquam ordinis, et ei concessisset, et prescivisset ab eo per juramentum quod non erat matrimonio, alteri religioni, vel debitis que non posset solvere obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et juvaret pro posse suo ad acquirendum Terram sanctam, et imposito sibi mantello, receptor et astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que idem receptor precepit eidem testi, in presencia aliorum, quod abnegaret ter Jhesum, et ipse testis abnegavit ter Jhesum ore non corde, ut dixit. Postmodum precepit ei quod spueret ter super quamdam crucem ligneam in terra positam, nescit per quem allatam, in qua non erat ymago Crucifixi, et ipse testis noluit spuere supra, sed spuit ter juxta eam. Post que idem receptor, osculatus fuit ipsum testem in carne nuda in pectore, et dixit ei quod predicta erant de punctis ordinis. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem licita et illicita confessata per eum intervenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post. Item, dixit se credere quod fratres dicti ordinis bene crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, ex precepto superiorum suorum. Injunctum fuit in recepcione sua quod non revelaret modum sue recepcionis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, ut credit, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem idem Magister et alii aliqua dicuntur fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Arnaudus Breion de Goerta serviens, Engolismensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictavensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit namque se fuisse receptum in capella domus Templi de Banes Xantonensis diocesis, per fratrem Petrum de Madito militem quondam, circa festum Nativitatis Domini proximo preteritum fuerunt circiter XIII anni, presentibus fratribus Petro Danbon, et Gerardo de la Vernha, preceptore Petragoricensi, et Guillelmo de Planis servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam ordinis, et ei concessi fuissent, fecit eum dictus receptor vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et imposito sibi mantello, receptor et astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que idem receptor precepit ei, in presencia aliorum, quod spueret in terram, juxta quamdam crucem ligneam in terra positam, in qua non erat ymago Crucifixi, nescit per quem allatam, et ipse testis spuit in terram juxta dictam crucem. Requisitus si idem receptor vel alii dixerunt ei quod spueret in despectum dicte crucis vel Crucifixi, vel aliquid aliud illicitum vel inhonestum, respondit quod non, et quod non credit quod aliquid illicitum vel inhonestum interveniret in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, quia non audivit dici nec vidit aliquem alium recipi. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Audivit dici ante quam intraret dictum ordinem, ab Arnaudo de Aurifolio de Coerel Engolismensis diocesis, patruo ipsius testis, deffuncto, in quadam taberna ville de Goerta, quod dictus Arnaudus audiverat dici a quibusdam aliis secularibus, quorum nomina et cognomina ignorat, quod in domo Templi de Rupella erat quoddam ydolum, sed nescivit declarare dictus testis amplius de circumstanciis dicti ydoli, nec recordabatur qui fuerant presentes cum dictus Arnaudus dixit sibi predicta, sed postmodum nichil intellexit de dicto ydolo vel de aliis, nec investigavit, ut dixit. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod non revelarent secreta capituliorum nec modum recepcionis sue; qui revelassent puniti fuissent, sed nescit qualiter. Si qui erant fratres scientes errores esse in ordine, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie; non tamen credit quod in dicto ordine essent errores. Audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur apud Auso, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, aliquando de nocte. Ordinata per magnum Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presente magistro Amisio, excepta ultima deposicione, cui non interfuit, et presentibus me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filioli, Guillelmo Radulphi, Bernardo Humbaldi et Hugo Nicolai notariis supradictis.
Post hec, die Lune post octabas Pasche, que fuit XVIIII dicti mensis aprilis, convenerunt dicti domini Mimatensis et Lemovicensis episcopi, Matheus et archidiaconus Tridentinus, aliis supra excusatis, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, et fuerunt ibidem adducti pro testibus, ad presenciam eorumdem, fratres Bartholomeus Bocherii miles, Carnotensis diocesis, qui natus fuerat in diocesi Ruthenensi, et Radulphus Louveti serviens, Ebroicensis diocesis, qui, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.
Quo facto, dictus frater Bartholomeus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum voluntarie dimiserat tercia die post capcionem suam, et radi fecerat sibi barbam, sexagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, qui aposthataverat de dicto ordine propter levitates suas decem annis vel circa, et ad ipsum ordinem redierat ante capcionem suam et aliorum per VIII annos vel circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in magna capella domus Templi Parisiensis, die Mercurii post Pascha proximo preteritum fuerunt XLI anni, per fratrem Amalricum de Rocha militem quondam, preceptorem tunc Francie, presentibus fratribus Galtero de Esta, Galtero de la Sonciera, et Jacobo de Rupelhi, militibus, et Humberto thesaurario tunc Templi Parisiensis, et Johanne de Turno subthesaurario, servientibus deffunctis, in hunc modum: nam cum frequenter et instanter requisivisset panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et predicto sibi quod bene deliberaret, quia dura erat religio eorumdem, et quod rogaret Deum et beatam Mariam ut dirigerent eum, predicta sibi concessa fuissent, fecit eum vovere et jurare dictus receptor castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur cum consilio proborum ordinis; et imposito sibi mantello, ipse receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quod jaceret cum pannis lineis, una corda unde volebant assumpta cinctus, et qualiter regeret se in ordine. Postea duxit eum solum ad parvam capellam Templi, ut indueret ibi vestes religionis; quibus indutis, dixit ei quod abnegaret Jhesum Christum; et cum dictus testis responderet quod hoc non facere posset et stupefactus, dixit ei dictus receptor quod saltem abnegaret ore non corde, quia ita faciebant alii fratres ordinis, et tunc ipse testis abnegavit Jhesum Christum ore non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, in quodam sedili nescit per quem positam, in qua nulla erat ymago Crucifixi, et ipse testis spuit non supra sed juxta eam. Postmodum ostendit eidem testi quoddam capud quod erat super altare dicte parve capelle positum, nescit per quem, juxta santuarium et vascula reliquiarum, et dixit ei quod in necessitatibus suis invocaret dictum capud. Requisitus quale erat dictum capud, dixit quod erat ad instar capitis Templi cum birreto et barba cana et longa, sed non fuit ymaginatus si dictum capud erat metallinum, ligneum, vel osseum, vel humanum, nec expressit ei dictus receptor cujus esset dictum capud, nec postmodum vidit dictum capud, nec ante viderat, licet postmodum fuerat centies in dicta capella, ut arbitratur. Requisitus si idem testis habuit intencionem tunc quod dictum capud esset bonum, respondit quod non; imo visum fuit sibi quod nichil valeret, et quod non posset eum juvare. Item, dixit quod dictus receptor fuit osculatus ipsum testem in umbilico super vestes. Alia illicita non intervenerunt in recepcione sua vel post. Requisitus si sciebat, credebat, vel audiverat dici quod dicta illicita vel alia intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, respondit quod nesciebat; credebat tamen quod abnegarent Jhesum Christum sicut ipse abnegaverat, et quod preciperetur eis quod spuerent super crucem; et hoc eciam audivit dici a dicto fratre Galtero da la Sanciera apud Villam-Dei Carnotensis diocesis, quasi per quinque annos post recepcionem suam, cum ipse testis, conquirendo de dictis illicitis, loqueretur cum dicto fratre Galtero, qui dixit quod confiteretur de dictis illicitis, et ageret penitenciam, et non cogitaret plus de eis, et ageret ut bonus homo, quia ita fiebat in ordine. Requisitus si viderat aliquos recipi ultra mare, ubi fuerat quatuor mensibus in Castro Peregrini, ut dixit, respondit quod non; citra tamen mare vidit recipi circa duodecim, in quorum recepcionibus nichil vidit fieri vel dici illicitum; sed quia post dictas recepciones ducebantur per receptores soli ad alia loca, in quibus, induebant vestes religionis, suspicatur et credit quod ibi facerent abnegacionem et spuicionem predictas. Requisitus quod nominaret illos quos viderat recipi, dixit quod viderat recipi duos fratres servientes, quorum nomina et cognomina ignorat, in capella domus Templi de Ranevilla Ebroicensis diocesis, per fratrem Philippum Agate, testem supra examinatum, sunt XIIII anni elapsi, presentibus fratribus Rogerio preceptore dicte domus, Anrico Anglico et aliis deffunctis. Vidit eciam recipi fratrem Matheum Raynaudi quondam Normanum, servientem, in dicta capella, per dictum fratrem Philippum, sunt circiter XV anni, presentibus sex vel septem fratribus, quorum nomina et cognomina ignorat; et prius viderat in eodem loco recipi, sunt circiter XXII anni, fratrem Albinum diocesis Ebroicensis, servientem quondam, cujus cognomen ignorat, per fratrem Andream de Saquenvilla quondam, tunc preceptorem Normanie, non recolit quibus presentibus nec de nominibus aliorum quos vidit recipi, quia nullus ex eis vivit quod sciat. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire absque licencia superioris eorum, qui posset eam dare. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Absque licencia non poterant confiteri aliis quam fratribus sacerdotibus ordinis, quamdiu eos habere poterant. Fratres scientes errores et habentes potestatem corrigendi eos fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit aliquando restringi in aliquibus domibus ordinis propter paupertatem; alias servabantur et fiebant convenienter elemosine et hospitalitas supradicte. Eorum capitulia vidit aliquando teneri de nocte, et aliquando de die, clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et ponebantur custodes ne audirentur exterius que interius agebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Quem quidem ordinem dixit principaliter se exivisse propter predicta illicita, nec reversus fuisset ad dictum ordinem, nisi timuisset quod fuisset incarceratus perpetuo si Templarii eum capere potuissent, et nisi ejus amici ad redeundum compulissent eumdem; nec ausus fuisset redire, nisi dominus rex Francie pro ejus reconciliacione intercessisset. Credit quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod dictus Magister et alii eadem illicita vel alia sint confessi contra dictum ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Post hec, frater Petrus de Palude Lugdunensis diocesis, ordinis Predicatorum, baccalarius in theologia, qui dicebatur aliquid scire de contentis in dictis articulis, juravit, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere veritatem in negocio isto, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, lectam eidem, secundum quod recordabatur. Lectis autem sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod interfuerat examinacionibus multorum Templariorum, quorum aliqui confitebantur multos ex erroribus contentis in dictis articulis, et aliqui alii eos omnino diffitebantur, et ex multis argumentis videbatur ei quod major fides esset adhibenda negantibus quam confitentibus. Audivit tamen multa narrari a multis qui examinabant dictos Templarios, multa confessata coram eis, ex quibus narracionibus et aliis credebat quod illicita contenta in dictis articulis, vel major pars ex eis, intervenirent in recepcionibus aliquorum ex fratribus ordinis vel post, et non in recepcionibus aliorum nec post; et audivit narrari quod ab inicio, quando ordo Templariorum inceptus fuerat, duo equitantes super unum equum in prelio ultra mare, quorum primus sessor recummendavit se Jhesu Christo, et fuit vulneratus in prelio; alter vero post eum equitans, quem credit fuisse dyabolum transformatum in forma humana, dixit quod ipse recummendabat se illi qui melius juvare poterat, et cum non fuisset in prelio vulneratus, reprehenderet alium quod recummendaverat se Jhesu Christo, et dixit ei quod, si volebat sibi credere, multiplicaretur et ditaretur Ordo; et audivit, nescit tamen a quibus, quod primus qui fuerat vulneratus fuit seductus a dicto dyabolo in forma humana transformato, et quod exinde habuerunt ortum errores predicti; et vidit frequenter in picturis duos barbatos in uno equo equitantes, et credit quod representarent predictos duos. Dixit insuper se audivisse narrari, non recolit a quibus, quod, cum quondam Magister ordinis Templi diucius fuisset aflictus in carceribus Soldani, fuit demissus, promissione per eum facta quod errores contenti in dictis articulis vel aliqui ex eis introducerentur per eum in ordine supradicto, et ipse Soldanus et ejus successores haberent dictum ordinem recommandatum, et quod temporaliter subvenirent eisdem Templariis et ordini eorumdem. Verumtamen si dicte narraciones vere sint, vel non, dixit se idem testis ignorare, adjiciens quod in substancia nesciebat plus de contentis in articulis memoratis.
Frater Radulphus Louveti predictus, testis hodie juratus, qui mantellum voluntarie post capcionem suam dimiserat et radi fecerat sibi barbam, XXXa annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, nec fuerat in eo nisi per IIIIor menses ante capcionem eorum, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat per fratrem Philippum Agate, testem supra examinatum, in capella domus Templi Sancti Stephani de Renavilla Ebroicensis diocesis, presentibus fratribus Matheo Raynaudi, Richardo Fabri et Guillelmo Caletensi, servientibus, quos credit vivere, in hunc modum: nam cumpeciisset panem et aquam ordinis, et ei concessisset dictus receptor, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et imposito sibi mantello, ipse receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore; et eo instructo qualiter regeret se in ordine, precepit ei dictus receptor, in presencia aliorum, quod negaret Deum, et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod, ex quo promiserat obedire, oportebat eum abnegare, quia ita faciebant alii fratres ordinis; et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, nescit per quem allatam, in qua nulla erat ymago Crucifixi, et ipse testis spuit non supra sed juxta eam. Dixit insuper quod dictus receptor fuit eum osculatus in pectore super vestes, et quod alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem et non alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Jurabant non revelare secreta capituliorum nec modum sue recepcionis; si revelassent, ad panem et aquam diucius puniti fuissent. Fratres ordinis quos credit scivisse errores confessatos per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et fuit sibi preceptum quod debite acquireret ordini, in quo servatum fuisset, ut credit, quod Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta nunc contra ordinem, a quo ipse testis propter dicta illicita recedere proponebat ante capcionem suam, ut dixit; contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis defensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc salvo me non interfuisse juramento dictorum fratrum Bartholomei et Radulphi, nec magister Amisius examinacioni fratris Radulphi, prout michi in dicto loco et presentibus retulerunt.
Post hec, die Veneris, in crastinum beati Johannis ante portam Latinam, que fuit septima dies mensis maii, convenerunt in domo predicta domini Petri de Sabaudia, prefati domini Narbonensis archiepiscopus, Mimatensis et Lemovicensis episcopi, Matheus et archidiaconus Tridentinus, et fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorumdem fratres Hugo de Narzac preceptor de Espaneis Xantonensis, Guillelmus de Sermoya Engolismensis, Petrus de Nobiliaco Lemovicensis, Guillelmus Audeberti Petragoricensis, Helias de Chasac alias dictus Cotati, Petrus de Vernhia, et Petrus Geraldi alias dictus de Meleduno, Xantonensis diocesium, servientes, missi ad requisicionem dictorum dominorum commissariorum per reverendum in Christo patrem dominum Guidonem, Dei gracia episcopum Xantonensem, cum ejus litteris, quarum tenor inferius est insertus. Qui, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem. Quo juramento recepto, dictus dominus archiepiscopus, excusans se ut supra, recessit. Tenor vero dictarum litterarum talis est: «Reverendis in Christo patribus ac dominis spiritualibus, dominis Dei providencia archiepiscopo Narbonensi, Lemovicensi et Mimatensi episcopis, ac dominis Matheo de Neapoli sedis apostolice notario, majoris Caleti Rothomagensis et Johanni de Mantua domini Pape capellano Tridentine ecclesiarum archidiaconis, Guido, Dei permissione ecclesie Xantonensis minister, cum omni obediencia et subjectione, se ipsum. Juxta vestrarum seriem litterarum, quas die Veneris post octabam Pasche recepimus circa solis occassum, vestre mittimus reverencie septem Templarios, quos de speciali mandato domini nostri summi pontificis tenebamus; duo vero, qui diucius infirmi periculosse fuerunt, propter impotenciam remanserunt, quia regii servientes, quos ad videndum eos in carcerem fecimus introduci, nobis vive vocis oraculo retulerunt; et fratres eciam qui mittuntur jurejurando firmarunt, quod ipsi sine periculo morti sire non poterant nec portari; unde super hoc nos habere dignemini excusatos. Datum in testimonio sigilli nostri, die Dominica post octabas Pasche, Xantonis, anno Domini millesimo CCCo XIo. Nomina vero illorum qui mittuntur sunt hec: frater Guillelmus de Sorolme, frater Hugo preceptor domus deus Espanez, frater Guillelmus Audebon, frater Petrus de Nolhac, frater Petrus de Molendino, frater Helias Gotati, frater Petrus la Vernha. Item, nomina illorum qui infirmi remanserunt sunt hec: frater Hugo preceptor domus die Syomac, frater Petrus Auriol.»
Post que immediate coram aliis dominis commissariis predictis dictus frater Guillelmus de Soromina, mantellum ordinis et barbam defferens, XXXa annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dictum dominum episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia non interfuerat capitulis eorum, nec vidit aliquem alium recipi in ordine, licet interfuerit quando duo Picardi, quorum nomina et cognomina ignorat, requisiverunt Andegavis se recipi in ordine, sed recessit propter officia que gerebat ante votum emissum per eos et ante tradicionem mantelli, et nescit quod ibi actum fuit. Dixit autem se fuisse receptum per fratrem Oliverium Flamentum militem quondam, in quadam camera domus Templi de Castro Bernardi Xantonensis diocesis, in octabis Pasche proximo preteriti fuerunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Bartholomeo Morleti tune preceptore domus de Dompno Engolismensis diocesis, Arnuldo de Aldingena, cujus cognomen ignorat, quos credit vivere, et Hugo de Narzac, teste hodie jurato, qui adfuit principio recepcionis sue sed non fini, qui recedens recommendavit ipsum testem dicto receptori; dicens quod de eo faceret sicut de suo, et Guillelmo Bergerii quondam servientibus, in hunc modum: nam cum instructus peciisset ter cum instancia sibi concedi panem et aquam, societatem et vestitum ordinis, et dictus receptor ei concessisset, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod obediret omnibus preceptoribus qui proponerentur eidem, et servare precepta eorum quecumque essent; et imposito sibi mantello, ipse receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore, et eo instructo de observancia jejuniorum ordinis et de aliis licitis, dictus receptor dixit ei: «Tu jurasti obedire omnibus preceptoribus tuis et preceptis que tibi fierent; ego volo probare si servabis quod jurasti: unde precipio tibi quod abneges Deum.» Et cum ipse testis esset stupefactus de dicto precepto, et respiceret circumstantes, dictus Arnaudus subridens dixit ei: «Vade, facias hoc secure.» Et tunc dicto receptore dicente quod multa dicuntur ore quibus non consentitur corde, et quod abnegaret, ipse testis abnegavit Deum dolens, ore non corde, ut dixit. Post que immediate fecit eum jurare super dictum librum quod acquireret ordini quibuscumque modis posset, non declarando licitis vel illicitis. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione vel post. Dixit tamen quod predictus frater Arnaudus dixit ei, post predictam recepcionem suam, quod amicos habuerat in dicta sua recepcione, quia multa alia intervenissent in dicta recepcione sua, quod non audebat idem frater Arnaudus revelare sibi, nisi predictos amicos ibi habuisset; ex quibus quidem verbis et propter abnegacionem predictam, dictus testis, turbatus et religionem habens suspectam, dimisit habitum, et infra annum a recepcione sua exivit dictum ordinem; sed in crastinum fuit captus, et ad suasionem fratris Petri Theobaldi preceptoris tunc de Castro Bernardi, qui fecerat eum capi, et fratris Petri de Banes presbiteri quondam, qui absolvit eum, remansit in dicto ordine, quia permiserat sibi quod, si volebat remanere in dicto ordine et bene facere, non revelaret recessum suum predictum. Requisitus si scit, credit, vel audivit dici quod dicta abnegacio confessata per eum interveniret communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, vel aliquid aliud illicitum, respondit se credere quod alii abnegarent, de aliis illicitis aliud nesciens; credit tamen quod, propter verba predicta sibi dicta a dicto fratre Arnaudo, et propter illa que multi ex fratribus ordinis sunt confessi, quod alia illicita intervenirent in recepcionibus aliorum vel post. Item, dixit quod in die Veneris Sancta devote et reverenter adorabant crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In ejus tamen recepcione dictus receptor dixit ei quod absque licencia sui superioris non susciperet aliquem infantem de sacro fonte. Item, dixit se audivisse dici a fratribus ordinis quod preceptores tenentes capitulia imponebant disciplinas, et presbiteri absolvebant a peccatis. Juravit ordinem non exire, et credit quod idem jurarent, et quia exiverat, fuit a perjurio absolutus. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis per penitenciam cingebantur super pannos lineos cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capituliorum nec modum recepcionis illis qui non adfuerant, et qui contrarium fecissent incarcerati fuissent. Dicebatur eis quod, quamdiu poterant habere facultatem confitendi sacerdotibus ordinis, non debebant aliis absque eorum licencia confiteri. Fratres scientes errores esse in ordine, quos credit fuisse introductos a Magistro et de sciencia aliorum fratrum ordinis, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie, et credit quod ubique uniformiter reciperentur. Precipiebatur eis per preceptores eorum quod debite servarent elemosinas et hospitalitatem, et ornarent capellas, et revererentur senes ordinis. Audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et quod providebatur ne videretur vel audiretur exterius quod interius agebatur. Credit quod ordinata per Magistrum cum conventu fuissent servata in ordine, contra quem propter predicta nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod illicita que interveniebant in recepcionibus fratrum ordinis vel post essent communiter nota fratribus ordinis ante eorum capcionem, sed non extraneis, et quod magnus Magister et alii confessi fuerint illa que littere apostolice continent eos confessos fuisse. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis.
Requisitus si sic deposuerat timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda, et ad exoneracionem consciencie sue; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerint hec dictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filiholi, Guillelmo Radulphi, Bernardo Humbaldi et Hugo Nicolai notariis supra dictis.
Post hec, die Sabbati sequenti, que fuit VIII dies dicti mensis maii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Guillelmus Audenbon serviens, Petragoricensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta annorum vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia non steterat in ordine ante capcionem eorum, nisi per annum cum dimidio vel circa, nec videret recipi nisi unum alium. Ipse autem fuerat receptus, ut dixit, in capella domus Templi de Syourac Xantonensis diocesis, prima Dominica Quadragessime proximo preterite fuerunt V anni vel circa, per fratrem Guaufredum de Gonavilla preceptorem Acquitanie, presentibus fratribus Hugone Raynaudi preceptore dicte domus, qui detinetur Xantonis, Guillelmo Candelarii preceptore domus deu Deffes, qui detinetur apud Sanctum Johannem Angeliaci, Petrum de Montinhaco preceptorem de Castro Bernardi, in dicto loco Sancti Johannis detento, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur, in hunc modum: nam post multas bonas exhortaciones, dictus receptor fecit eum vovere et jurare super quoddam missale castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines, et non revelare secreta ordinis. Post que imposito sibi mantello, ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore; et allata ibidem quadam cruce cuprea de altare, per quemdam fratrem servientem quem non noverat assumpta, in qua erat ymago Crucifixi, peciit ab eo dictus receptor si credebat in illum qui representabatur per illam ymaginem, et si credebat quod ille esset Deus. Quo respondente quod sic, dixerunt dictus receptor et astantes quod hoc non crederet, et quod abnegaret Deum et crucem, et spueret super eam; et tunc ipse testis, propter infestacionem eorum, abnegavit illum qui representabatur per ipsam crucem et ipsam crucem ore non corde, ut dixit, non tamen spuere voluit super dictam crucem. Postmodum dictus receptor, tenens in gremio suo involutum nescit quod, cupreum tamen erat, visus fuit velle quod idem testis adoraret seu oscularetur illud; hoc tamen idem receptor ore non expressit, sed facto ad hoc tendere videbatur. Ipse autem testis, penitens de hiis que fecerat, sicut dixit, surgens, recessit ab eis, non exiens capellam predictam, et ipsi fuerunt locuti ad invicem nescit quod, et non induxerunt nec compulerunt eum tunc nec post ad illud illicitum faciendum. Dixit tamen ei dictus receptor quod cingeretur una cordula, quam ei quidam ex eis tradidit, super pannos lineos cum quibus jacere debebat; non tamen scivit, nec audivit dici quod dicta cordula tangeret aliqua capita ydolorum nec predictam rem cupream, nec scit quod de dicta re cuprea fuit actum, licet pecierit a fratre Arnaudo Corradelli, quodam homine antiquo, qui adfuit recepcioni sue, et morabatur in dicta domo, quod esset illud cupreum, per quem fuit sibi responsum quod nichil ad ipsum testem. Requisitus de nomine illius quem viderat recipi, et ubi, quando et a quo receptus fuerat, respondit quod vocabatur Galhardus, cujus cognomen ignorat, erat tamen de Burdegalensi diocesi oriundus. Quem idem receptor recepit in eadem capella, presentibus astantibus supra nominatis, infra dimidium annum a recepcione ipsius testis; voto tamen emisso per dictum Galhardum et mantello sibi tradito, dictus testis, de mandato dicti receptoris, recessit, ut prepararet mensam, et nescit quod ex tunc egerunt. Credit tamen quod fecerunt eum abnegare, sicut fecerant ipsum testem, et mandaverunt quod spueret super crucem sicut mandaverant ipsi testi, et quod communiter et ubique idem servaretur in recepcionibus aliorum. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; non tamen credit quod dictus receptor qui fecit predicta fieri esset bonus christianus, nec quod faceret bona intencione predicta. Juravit ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Credit quod revelantes secreta capituliorum puniti fuissent. Fratres quos credit scivisse errores predictos fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit in dicta domo in qua receptus fuit et moratus convenienter fieri et servari, et fuit ei dictum quod acquireret ordini, non declarando per fas vel nefas. Credit quod ordinata per Magistrum cum conventu, si fuissent bona, servasset totus ordo, contra quem propter predicta nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus deffensionem ordinis se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat latinum.
Frater Hugo de Narsac serviens, preceptor domus Templi de Espans Xantonensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod in recepcionibus fratrum ordinis, post aliquas bonas exhortaciones, et post votum et juramentum factum per eos quod servarent castitatem, obedienciam, et viverent sine proprio, et post tradicionem mantelli et osculum oris, faciebant dictos fratres communiter abnegare Deum, et hoc precipiebatur eis, quia juraverant obedire omnibus preceptoribus suis et preceptis que eis fierent, unde ne reputarentur perjuri et inobedientes, abnegabant Deum. Verumptamen aliquando supersedebant ab hoc, quando recipiebantur, multum potentes et nobiles, et habebant multos de amicis suis secum, ne possent ista divulgari. Requisitus quomodo sciebat predicta, respondit quod ipse receptus fuerat secundum modum predictum, in capella domus Templi de Dempuho Xantonensis diocesis, in octaba Resurrectionis Dominice proximo preterite fuerunt XXV anni vel circa, per fratrem Petrum de Banhol quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus Bernardo Calho, Petro Fulcandi et Johanne Daussac, servientibus deffunctis. Prima tamen die recepcionis sue, nec eciam ex tunc fere per duos menses, non fecit predicta, sed elapsis duobus mensibus vel circa, cum supervenisset ad dictam domum frater Johannes lo Frances quondam, preceptor tunc Pictavie, et scivisset cum receptore quod ipse testis non fecerat abnegacionem predictam, quia expectaverat ad hoc faciendum dictum preceptorem, ut dicebat, dictus preceptor, convocato capitulio intra dictam capellam, et clauso ostio dicte capelle, precepit eidem testi quod abnegaret Deum; et quia ipse testis juraverat obedire quibuscumque preceptis que sibi fierent et preceptoribus suis, et quod non dimitteret ordinem pro meliori vel pejori, abnegavit Deum ore, non corde, in presencia dicti receptoris, et aliorum qui adfuerant recepcioni sue, et fratris Mathie de Stampis quondam servientis dicti preceptoris. Aliqua tamen alia illicita non dixit nec precepit eidem preceptor predictus. Dixit eciam quod ex tunc frequenter habuerat voluntatem ordinem propter hoc specialiter exeundi, sed non audebat, quia timebat quod caperetur ab eis, et quod sibi personale periculum immineret. Item, dixit quod ipse receperat fratrem Arneum de Britannia presbiterum quondam, in capella domus Templi Andegavensis, sunt circiter XII anni, presentibus fratribus Mathia Velhardi de Castro Raynaudi Turonensis diocesis, Marcilio cujus cognomen ignorat, deffunctis, et Guillelmo de Munac Turonensis diocesis, quem credit vivere, servientibus, in quorum presencia, prima die recepcionis, fecit eum, post tradicionem mantelli, abnegacionem facere supradictam, de quo fuit idem presbiter multum turbatus.
Requisitus quare fecit fieri predictam abnegacionem, respondit quod pro eo quia communiter fiebat in ordine, et quia sibi videtur quod frater Petrus de Villaribus miles quondam, tunc preceptor Pictavie, preceperat eidem testi quod, quando reciperet fratres, faceret fieri abnegacionem predictam. Item, dixit quod plures recepisset, nisi consciencia remordisset eum de hoc quod illicite agebatur in recepcionibus predictis, et quia frequenter fiebant per symoniam, data peccunia vel aliis equipolentibus. Dixit eciam quod secundum modum predictum viderat in ordine recipi multos, in capitulis celebratis apud Ausonem Pictavensis diocesis et in aliis locis, et nominavit dictum fratrem Guillelmum de Munac, quem vidit recipi in capella domus Templi de Balo Turonensis diocesis, sunt XVI anni et ultra, per fratrem Amblardum de Vienesio quondam, preceptorem tunc Pictavie, presentibus fratribus Thoma de Verrone quondam, et aliis de quibus non recordatur; de nominibus aliorum quos secundum modum predictum vidit recipi dixit presencialiter se non recordari. Item, dixit se interfuisse recepcionibus fratris Guillelmi de Sorolme, testis heri examinati; sed tradito sibi mantello recessit, quia cogitabat quod fieret abnegacio predicta, et recommendavit eum receptori dicti Guillelmi, qui attinebat eidem testi; et fratrum Hugonis de Anesio Turonensis diocesis, et Guillelmi Juyto ejusdem diocesis militum, receptorum insimul in capella domus Templi de Auson in capitulio generali, sunt XVI anni elapsi, per dictum fratrem Amblardum, ut sibi videtur, presentibus preceptoribus et fratribus qui consueverunt ad dictum capitulum convenire; et fratris Hugonis de Relheyo ejusdem diocesis militis, recepti apud Auso in capitulio generali, per dictum fratrem Gaufredum, per unum annum vel circa ante capcionem eorum, nec non et cujusdam alterius fratris militis, cujus nomen et cognomen ignorat, filii domine de Cloye Pictavensis diocesis, recepti in dicto loco de Auso, in dicto capitulio in quo receptus fuerat dictus Hugo; sed propter nobilitatem et potenciam dictorum quatuor militum et amicorum eorumdem, non fecerunt abnegacionem predictam, nec fuit preceptum eisdem, nec aliqua alia illicita intervenerunt in recepcionibus eorum nec post, quod ipse sciverit vel audiverit dici. Requisitus si scit, credit, vel audiverit dici quod aliqua alia illicita preter dictam abnegacionem intervenirent in recepcionibus fratrum ordinis vel post, respondit quod communiter precipiebatur eis quod acquirerent ordini quibuscumque modis possent, et licet non declararent licitis vel illicitis, verba tamen predicta imminebant (?) hoc, et de facto frequenter servabant quomodo poterant. Item, dixit se vidisse quod fratres Johannes Godelli de Turonis, et quidam alius serviens stulti, minxerunt semel in pede cujusdam crucis lignee erecte in cimitterio dicte domus de Balo; et cum ipse testis reprehendisset eos de hoc, quia erant ibi alia loca propinqua in quibus poterant mingere, et quia videbantur industriosse hoc facere in despectum crucis, responderunt ei quod ipse habebat facere de hoc, et quod nichil ad eum. Audivit dici de aliis fratribus ordinis quod facerent aliqua opprobria cruci, nec quod hoc preciperetur eisdem. Item, dixit se frequenter audivisse dici a multis fratribus venientibus de ultra mare, sed non recolit a quibus, quod frater Jacobus magnus Magister ordinis, ultra mare existens, commitebat crimen sodomiticum cum quodam valeto camerario suo, quem multum diligebat, vocato Georgio, qui fuit submersus ex insperato in presencia dicti Magistri et aliorum, transeundo quamdam aquam in riparia Januensi, et credit ipse testis quod fuerit ultio divina propter peccatum predictum, quo eciam dicebantur abuti alii majores ordinis ultra mare; et inter alios erat de hoc multum diffamatus frater Sicardus de Rupe miles, preceptor Burdegale quondam; non tamen vidit, vel audivit dici ipse tamen testis, nec credit quod ex preceptis vel statutis ordinis dictum peccatum perpetrarent inter eos, vel quod eis esse licitum diceretur. Item, dixit se audivisse dici a dicto receptore suo, in recepcione sua, qui precepit ei quod abnegaret Deum, quod propter dictam abnegacionem plus in bonis temporalibus habundaret, et idem aliis dicebatur. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, sed de aliis si crederent ignorat; sed videbantur credere, et aliqui plus, et alii minus. Credit eciam quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod eorum missalia essent talia, qualia sunt ecclesie. Item, dixit se audivisse dici in ordine quod magnus Magister habebat privilegium a Papa, propter quod dabat sacerdotibus ordinis potestatem absolvendi fratres a peccatis eorum, et propter quod ipse Magister et alii preceptores laici absolvebant fratres ab inobedienciis eorum. Item, dixit se audivisse dici frequenter a multis fratribus ordinis, de quorum nominibus non recordatur, quod dictus frater Jacobus Magister ordinis, quando recipiebat aliquos, faciebat se osculari ab eis non solum in ore, sed eciam in umbilico et retro in spina dorsi in carne nuda. Item, dixit quod jurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Propter honestatem cingebantur cordulis super panos lineos cum quibus jacebant; et jurabant non revelare secreta capituliorum; et qui revelasset fuisset reputatus inobediens et excommunicatus, et perdidisset mantellum. Inhibebatur eis ne absque licencia confiterentur aliis quam sacerdotibus ordinis. Fratres ordinis quibus credit predictos errores notos fuisse fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit in aliquibus domibus ordinis satis convenienter fieri, et in aliis restringi. Eorum capitulia generalia clam tenebantur, frequentius ante diem quam de die, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et providebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur. Credit quod dicti errores diu duraverunt in ordine, et quod ortum habuerint ultra mare, ubi frequenter conversabantur cum Saracenis, et frater Guillelmus de Bello Jocco Magister quondam ordinis, et frater Matheus lo Sauvacge miles, contraxerunt magnam amiciciam cum soldano et Sarracenis, et dictus frater Matheus conversabatur inter eos, et prefatus frater Guillelmus habebat aliquos Sarracenos ad stipendia sua quando volebat, et dicebant quod hoc faciebant propter majorem securitatem eorum; sed alii de hoc obloquebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem propter predicta nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat latinum.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Lune sequenti, que fuit X dies dicti mensis maii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Helias Costati serviens, Xantonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, sexagenarius vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: quia non vocabatur ad concilia eorum, pro eo quod erat simplex, et habebat curam molendinorum. Dixit autem se fuisse receptum, in festo Pasche proximo preterito fuerunt XXV anni vel circa, in quadam camera domus Templi de Espanas Xantonensis diocesis, per fratrem Amblardum de Vienesio militem, quondam preceptorem, presentibus fratribus Jacobo de Noian preceptore dicte domus, et Roberto de patria dicti Jacobi, cujus cognomen ignorat, serviente, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, et quibusdam aliis deffunctis. A quo receptore peciit instanter panem et aquam ordinis; quibus concessis eidem, fecit eum dictus receptor vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et imposito ei mantello, ipse et omnes astantes osculati fuerunt in ore; et de abnegacione, obprobriis crucis et aliis illicitis in articulis contentis, nec tunc nec post fuit facta mencio eidem; nec scit, nec vidit, nec audivit dici quod aliquid illicitum interveniret in recepcione fratris Petri Geraldi de Mursac servientis, Xantonensis diocesis, testis supra jurati sed nondum examinati, quem vidit recipi in capella dicte domus de Espaneis, per fratrem Theobaldum de Turonia, militem quondam, in isto tempore Paschali sunt circiter XIIII anni, presentibus fratribus Petro Auriol, detento Xantonis, Guillelmo de Serie et Johanne de Mursac servientibus, deffunctis; nec in recepcione dicti Roberti, qui fuit similiter ab eodem et per eundem modum ac eisdem presentibus receptus, cum ipso teste; nec credit quod aliqua illicita intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis nec post, quia non vidit, nec scivit, nec audivit dici ante capcionem eorum, licet aliqua illicita dicat se fuisse confessum coram dicto domino episcopo Xantonensi, propter carceris asperitatem, et propter terrorem qui ab aliis quam a dicto domino episcopo inferebatur eidem. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et dixit quod ter communicabant in anno, scilicet in Paschate, Pentecoste et Nativitate. Juravit ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo potest esse suspicio que erat contra eos. Cordulis unde volebant assumptis per penitenciam cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Preceptum fuit quod confiteretur fratribus sacerdotibus ordinis, et credit quod ubique fratres reciperentur licite, sicut deposuit se fuisse receptum. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Credit quod ordinata per Magistrum cum conventu, si fuissent bona et licita, servasset totus ordo, contra quem nunc indebite, ut credit, grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audivit tamen dici quod dictus Magister et aliqui alii aliqua illicita fuerunt contra ordinem confessi, et credit quod fuerint mentiti; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, et non fuerat ultra mare.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Petrus Geraldi de Mursac serviens, Xantonensis diocesis, testis supra juratus, XLVIII annorum vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: dixit nempe fuisse receptum, in festo Nativitatis Domini proximo preterito fuerunt XIIII anni vel circa, in capella domus Templi de Enspaneis Xantonensis diocesis, per fratrem Theobaldum, militem quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus Helia Costati, teste proximo examinato ut sibi videtur, et aliquibus aliis deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset instanter societatem proborum ordinis, et sibi concessa fuisset, dictusque receptor fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, quod esset servus esclavus ordinis, et quod non revelaret secreta capituliorum; et imposito sibi mantello, ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Quo facto idem receptor dixit ei in presencia aliorum quod, ex quo promiserat obedire, volebat et precipiebat quod abnegaret Deum et eciam crucem; et ipso teste respondente quod hoc nullo modo faceret, dixit quod oportebat eum facere, quia ita erat consuetum fieri in ordine, et tunc ipse testis abnegavit ore non corde, ut dixit. Requisitus de dicta cruce, ubi et qualis erat, respondit quod erat erecta supra altare, et videbatur argentea deaurata. Item, dixit quod post predicta dictus receptor, extrahens de sinu suo quamdam parvam ymaginem de leone vel de auro, que videbatur habere effigiem muliebrem, dixit ei quod crederet in eam, et haberet in ea fiduciam, et bene sibi esset. Requisitus si declaravit ei cujus esset dicta ymago, vel si hoc scit, respondit quod non, nec ex tunc vidit eam, quia immediate dictus receptor reposuit eam in sinu suo; pocius tamen credit quod representaret aliquam malam rem quam bonam, propter abnegacionem predictam quam pecierat. Item, dixit quod, cum predicta acta fuissent, dictus Raynaudus miles dixit si facerent fieri per ipsum testem osculum turpe, et dictus receptor dixit quod supersederent tunc, quia alias fieret. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post. Item, dixit quod per eumdem modum vidit recipi fratrem Arnaudum servientem quondam, Engolismensis diocesis, ut credit, cujus cognomen ignorat in quadam camera ejusdem loci et per eumdem receptorem, sunt circiter novem anni, presentibus fratribus Guillelmo de Motone detento apud Rupellam, Petro Auriol, detento Senonis, et Guillelmo de Minac Engolismensis, ut credit, diocesis, quem credit vivere, Johanne Costati quondam fratre dicti Helie Cotati, et predicto Raynaudo Bertrandi milite; quare credit quod per eundem modum ubique fratres dicti ordinis reciperentur. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod aliqui ex aliis fratribus ordinis eodem modo crederent, sed non credit quod alii qui faciebant predicta fieri essent boni Christiani. Credit eciam quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Audivit dici ab aliquibus fratribus ordinis quod aliqui ex fratribus existentibus ultra mare perpetrabant crimen sodomiticum, non tamen audivit dici quod fas esset eisdem secundum ordinis constituta. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capituliorum nec modum recepcionis sue, et qui revelassent, vel predicta illicita facere noluissent, graviter puniti fuissent. Inhibitum fuit ei per preceptorem domus de Espaneis quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, sed hoc non servabatur. Cujus ordinis fratres quos credit scivisse errores confessatos per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et aliquando tempestive. Frequenter indebite acquirebant ordini, sed non precipiebatur eisdem. Credit quod ordinata per Magistrum cum conventu fuissent servata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; a quo libenter exivisset propter predicta confessata per eum et propter asperitates ordinis, nisi timuisset capi, et sibi periculum immineret. Audivit dici dictum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Petrus de Nobiliaco serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi Burdegalensis, per fratrem Heliam Audemari presbiterum quondam, in festo Omnium Sanctorum proximo preterito fuerunt circiter XXti anni, presentibus fratribus Helia Ayri quondam milite, Xantonensis, Petro Daubo Vienensis, et Petro de Castelione Burdegalensis diocesium, servientibus deffunctis, a quo receptore peciit se recipi ad dictum ordinem, et prescito ab eo per juramentum quod non erat matrimonio, vel alteri religioni obligatus, nec excommunicatus, nec servilis condicionis, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus qui tunc erant in ordine, et que in posterum imponerentur; et imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que precepit ei dictus receptor, in presencia predictorum, quod abnegaret Deum ore non corde, et ipse testis obedivit ei; non tamen sibi expressit quod hoc esset de punctis ordinis, nec fecit ei ipse vel alius de alio illicito mencionem. Requisitus si scit, credit, vel audivit dici quod fratres ordinis communiter abnegarent Deum in recepcionibus suis vel post, vel facerent alia illicita contenta in articulis, respondit se pocius credere quod non quam quod sic, quia non vidit dicta illicita fieri, nec audivit dici quod fierent, et tamen interfuerat recepcioni duorum fratrum de Lingua Galligana, quorum quislibet vocabatur Johannes, sed eorum cognomina ignorat. Qui fuerunt recepti per fratrem Gaufredum de Bonavilla preceptorem Pictavie, in instanti festo Assumpcionis beate Marie erunt circiter XII anni, in capella domus Templi Andegavensis, presentibus fratribus Theobaldo servienti dicti preceptoris, et multis aliis quorum non habebat noticiam, quia inibi venerat a casu. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Item, dixit se audivisse dici in dicto ordine et credere quod, antequam haberent sacerdotes in ordine, eorum preceptores laici absolvebant alios fratres ordinis a peccatis auctoritate apostolica; sed postmodum postquam habuerunt sacerdotes, non audivit dici quod absolverent dicti laici preceptores. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Deffendebatur eis crimen sodomiticum, et si qui convicti fuissent dictum crimen perpetrasse, fuissent ab ordine exclusi. Ultra mare dixit se fuisse sex annis commoratus antequam esset frater ordinis, in servicio fratris G. de Sanzeto quondam militis dicti ordinis, tempore fratris Guillelmi de Bello Joco Magistri tunc ordinis; et de capite de quo deposuit supra magister Anthonius Sycti de Vercellis, et de ydolis nullam audivit fieri mencionem. Dixit tamen quod dictus frater Guillelmus habebat magnam amiciciam cum soldano et Saracenis, quia aliter non potuissent ipse vel ordo tunc ultra mare remansisse. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capituliorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Qui revelassent ad panem et aquam et alias graviter puniti fuissent. Elemosinas et hospitalitatem juxta facultatem domorum in quibus extitit commoratus vidit convenienter fieri et servari, et capitulia generalia, sermone facto, tempestive teneri apud Auso Pictavensis diocesis, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et providebatur ne audirentur exterius que interius agebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, sed pro veritate dicenda, ut dixit; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Martis sequenti, que fuit XI dies dicti mensis maii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Petrus la Vernha serviens, Xantonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius et ultra, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia non vidit alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum. Ipse autem receptus fuerat, circa festum beati Michaelis proximo preteritum fuerunt circiter XXti anni, in capella domus Templi de Frotay Turonensis diocesis, per fratrem Gerardum de Nonay servientem quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus Adam et Helia, quorum cognomina ignorat, et aliis deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset instanter societatem ordinis, et ei concessa fuisset, dictus receptor fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur, et non revelare secreta capitulorum, et quod non dimitteret ordinem pro forciori vel debiliori; et imposito sibi ad honorem Dei et beate Marie mantello, receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit eum qualiter regeret se in ordine, et dictus receptor precepit ei quod oscularetur ipsum receptorem in carne nuda inter scapulas, quod fecit. Postea precepit ei quod abnegaret Deum in presencia aliquorum ex eis qui astabant, non declarando quod hoc esset de punctis ordinis nec consuetum in ordine fieri, et ipse testis abnegavit Deum ore, non corde, ut dixit. Aliquid aliud illicitum non intervenit in dicta sua recepcione vel post, nec quid agebatur in recepcionibus aliorum vel post, credit tamen pocius quod abnegarent communiter Deum, sicut deposuit se fecisse, quam contrarium. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Audivit dici quod laici eorum capitulia tenentes auctoritate apostolica absolvebant fratres generaliter, et pro peccatis remittebant eos absolvendos ad sacerdotes ordinis eorum. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et precipiebatur eis quod bene servarent elemosinas ordinis, et inhibebatur ne degererent propter bona ordini acquirenda. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et credit quod fratres ordinis scirent quod abnegacio fieret in ordine confessata per eum, et audivit dici Magistrum et alios aliqua contra dictum ordinem fuisse confessos; ad cujus deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.