INTERROGATOIRE DES TEMPLIERS DU DIOCÈSE D'ELNE (ROUSSILLON). (continued 2)
Reading edition
Ad LXXV–LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se nec scire nec credere errores predictos, nec aliquem de eisdem esse nec fuisse in ordine supradicto, nec correccione aliqua dictum ordinem nec ejus fratres indiguisse nec indigere, nec oportuisse nec necesse fuisse illos errores nunciari per superiores dicti ordinis, nec per aliquem fratrem ejus Ecclesie Dei, pro eo quod nunquam dicti errores fuisse vel esse in dicto ordine scit nec credit; verum nec corrigi nec nunciari Ecclesie opus esse, ab eo quod non est neque fuit, nec ab eorum observancia fuit necesse recedere, quod nullum inicium habuerunt. Ad id autem quod dicitur in uno de articulis supradictis, ut predicti fratres in sua recepcione jurent utilitatem et augmentum dicti ordinis quoque modo illud valeant procurare, respondet quod fratres jurant quod neminem Christianum offendent scienter nec in bonis nec eciam in persona, et aliter reputarent et crederent fratres predicti Deum offendere et peccare et contra statuta dicti ordinis facere, et quod de temere actis a se penas luerent, et a suis superioribus gravissime punirentur. Reliqua autem in dictis articulis contenta et singula negavit, et non credidit esse vera.
Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondens negavit ipsum articulum et contenta in eo, adiciens se non credere quod illi qui predicta in articulo contenta asserunt fuisse confessi non sunt nec fuerunt fratres dicti ordinis, sed falsarii et ficte et simulate adinventionis errorum predictorum, et mentiti sunt per os proprium falso modo.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod, si fratres de quibus agitur in articulis confessi fuerint contenta in eis, falsa confessi sunt et discrepantia penitus a veritate, et per gulas suas mentiti sunt falso modo, excellentia tamen semper salva domini nostri summi pontificis, et venerabilium dominorum cardinalium reverentia et honore et sacri consistorii dicte Sedis, in quorum presencia dictas confessiones in ipsis articulis asserit factas fore.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, dixit quod frater Raymundus de Gardia preceptor domus Mansi Dei ordinis dicti Templi recepit ipsum in fratrem dicti ordinis in capella dicte domus Mansi Dei, in festo Nativitatis gloriose Virginis matris Dei mensis septembris futuro proxime erunt IIIIor anni elapsi, presentibus G. de Tamarite milite, Bartholomeo de Turri, B. Guerrerio, Johanne Coma presbiteris capellanis, G. de Sancto Ypolito et aliis pluribus fratribus ordinis supradicti. Quem autem modum servarunt tam recipiens quam recepti in dicta recepcione ad ordinem Templi interrogatus, dixit et respondit quod, ante ingressum dicti ordinis, quesitum a se fuit utrum fuisset excommunicatus, et utrum esset creditoribus obligatus, et an votum fecisset de introytu seu ingressu alterius religionis, et utrum cum muliere aliqua matrimonium contraxisset, et an aliqua promisisset dare vel dedisset alicui pro patranda ejus recepcione ad ordinem dicti Templi, et multa alia que moris sunt inquiri et fieri ab eo qui recipitur ad ordinem dicti Templi fuerunt a se quesita et responsa eis data a se, sicut frater Bartholomeus de Turre capellanus dicti ordinis, primus testis, dixit et in sua testificacione superius, prout credit, deposuit, et in libro statutorum dicti ordinis et regule illa que fratres tenentur jurare, dicere, facere et exprimere in recepcione sua, noviter faciunt, exprimunt et declarant, plenius continetur. Cum enim ipse sit laycus qui loquitur, non potuit in memoria continere universa et singula que fratres dicti ordinis jurant et promittunt, nec illa que a recipientibus queruntur noviter a receptis. Sed dixit et expressit aliqua et alia de quibus non recordatur, dixit esse contenta et scripta in libro quodam statutorum et regule ordinis supradicti.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, dixit se nec scire nec credere errores de quibus agitur in articulis, nec aliquem de eisdem originem habuisse in dicto ordine, nec de eis in ipso ordine per aliquem vel aliquos mentionem aliquam factam esse, nec de dictis erroribus quemquam dicti ordinis fratrem locutum fuisse, nec credit quod a dicto ordine vel ab aliquo quare dicti errores introducerentur vel fierent causam esse inventam, donec de eis mentio fuit facta generaliter inter eos, captionis et detentionis tempore eorundem. Nec credit venerationem dictorum errorum, ydolorum vel capitum, nec custodiam eorundem, factam fuisse in dicto ordine vel in aliquo loco ejus, sed credit falsa esse penitus contenta in articulis supradictis.
Super aliis vero de quibus inquiri precipitur circumstanciis, sicut pericie visum fuerat inquirentis, inquisitus et interrogatus diligenter, dixit se plura alia nescire.
Anno quo supra, X kalendas februarii.
XIII. Frater Raymundus Rulli ordinis dicti Templi domus Mansi Dei, testis juratus ad sacra Dei Evangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II–XXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, salvo quod dicit se credere firmiter filium Dei et beate Virginis Marie passum fuisse pro redemptione humani generis, non pro suis peccatis, cum nunquam peccaverit. Dixit etiam se habere spem salvationis habende per eum, et idem credit de aliis fratribus ejusdem ordinis. Addidit insuper sacramentum altaris se credere et alia ecclesiastica sacramenta, prout Ecclesia Dei tenet et docet; et idem credit de aliis fratribus ordinis antedicti. Addidit quoque se credere, et idem credit de aliis fratribus, quod nec Magister ordinis sui, nec aliquis laycus possit aliquem absolvere a peccatis, nisi soli illi qui sunt rite promoti ad ordinem sacerdotalem.
Ad XXX–XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit omnia et singula contenta in dictis articulis simpliciter, excepto osculo oris tantum, quod faciunt recipientes et recepti ad dictum ordinem Templi in recepcione sua, in signum amoris et caritatis fraterne mutue inter ipsos.
Ad XXXIIII–XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, salvo quod confessus est quod ipse qui loquitur fuit receptus in capella domus Mansi Dei, clausis januis, et exclusis omnibus aliis, exceptis fratribus ejusdem ordinis qui aderant, dicens se nescire quid vult sonare nec dicere habentur pro professis, cum sit homo simplex, rudus et laycus.
Ad XL–XLV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, negavit simpliciter ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.
Ad XLVI–LXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.
Dixit tamen se portare cingulum sive cordulam super camisiam in signum castitatis servande, ut credit, non tamen quod fuerit tacta alicui capiti seu ydolo.
Addidit eciam se credere quod ea que aguntur et dicuntur in capitulis non debeant revelari, nescit tamen causam quare.
Ad LXXIIII–LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit omnia et singula contenta in dictis articulis; addens quod peccata sua possunt confiteri presbitero capellano ejusdem ordinis; eis autem deficientibus, poterant et possunt, de consuetudine et more dicti ordinis, adire licenter quoslibet religiosos approbate religionis vel alium quemlibet presbiterum secularem, quibus peccata sua confitentur, et penitenciam salutarem recipiunt ab eisdem.
Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, dixit se non credere contenta in eo.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere quod dicti fratres de quibus agitur in articulis sint confessi errores predictos vel majorem partem eorum sanctissimo domino nostro pape et coram dominis cardinalibus et coram aliis bonis viris. Dicit tamen se credere quod predicti fratres confitentes falso modo confessi sunt supradicta.
Et hoc dicit salva semper excellentia domini nostri pape et ejus consistorii, et honore dominorum cardinalium.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Raymundus de Gardia preceptor domus Mansi Dei ordinis dicti Templi, qui tunc erat et adhuc est, recepit ipsum et Johannem de Comba presbiterum et Ferrarium Hoti in fratres dicti ordinis, in domo Mansi Dei, in capella ejusdem domus Mansi Dei, IIIIor anni fuerunt elapsi die Dominica circa festum sancti Martini proxime preteritum, astantibus et presentibus Bartholomeo de Turre, Bn. Guerrerio presbiteris et capellanis et fratribus dicti ordinis, et quibusdam aliis confratribus dicte domus.
Modus autem sue recepcionis et dictorum duorum fratrum cum eo fuit talis qualem dictus frater Bartholomeus dixit in sua testificatione, et ut de dicto modo recipiendi fratres ad dictum ordinem fit mentio in libro statutorum et regule dicti ordinis, exhibito et tradito nobis inquisitoribus per dictum fratrem Bartholomeum de Turre, primum testem.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter interrogatus et sigillatim, respondit et negavit omnia et singula contenta in eis.
Super omnibus aliis vero interrogatus diligenter, dixit se nichil amplius scire nec credere, nisi ut supra testificatus est in premissis.
Anno et die quibus supra.
XIIII. Frater Guillelmus Marturelli ordinis dicti Templi domus Mansi Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et eorum quolibet, sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II–XXIX articulos, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, dicens se credere firmiter Jhesum Christum Dei filium et beate Marie semper Virginis passum fuisse pro redempcione humani generis, non pro peccatis suis, cum nunquam peccaverit; et se habere spem salvationis habende per eum solum; et credit omnia sacramenta ecclesiastica, prout sancta mater Ecclesia tenet et docet; et idem credit de aliis fratribus dicti ordinis. Adiciens eciam quod ter in anno quolibet ipse et alii fratres dicti ordinis cum quibus conversatus est adoravit et adoraverunt crucem Christi humiliter et devote.
Dixit eciam se credere quod nullus possit confiteri alicui sua peccata nec ab eo recipere penitenciam salutarem, nisi a sacerdotibus dicti ordinis, vel ab aliis sacerdotibus religiosis vel secularibus quibus execucio ordinis sit concessa.
Ad XXX–XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto osculo oris tantum, quod confessus est facere et dare receptum in ordine supradicto recipienti et aliquibus fratribus circumstantibus ordinis supradicti.
Item confessus est quod fratres recepti in ipso ordine incontinenti habentur pro professis post sui recepcionem; sed causam quare, dixit se nescire, nisi quod audivit dici quod sic fuit olim per sanctos patres qui dictum ordinem statuerunt statutum et ordinatum.
Item confessus est quod recepcio ipsorum fratrum quos recipi vidit in domo Mansi Dei, quia alibi recipi nullos vidit, fuit facta in capella dicte domus Mansi Dei, januis clausis, et solis fratribus presentibus qui in ipsa domo tunc erant; sed causam quare clausis januis facta fuit, dixit se nescire.
Ad XL–LXXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis, prout credit, portant continue cingula sive cordulas super camisiam in signum castitatis servande; non tamen cum illis tanguntur vel cinguntur capita ydolorum nec aliqua ydola.
Item confessus est quod injungitur ipsis fratribus tempore sue recepcionis quod ea que fiunt in eorum capitulis non revelent, nec loquantur eciam cum aliis fratribus ejusdem ordinis qui non interfuerunt in ipsis capitulis tempore quo capitula ibi fiunt, et si qui inventi essent qui secreta capituli revelassent, punirentur penis statutis in constitucionibus eorumdem.
Ad LXXIIII–LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.
Dixit tamen quod ipse qui loquitur in aliquo alio conventu dicti ordinis Templi nunquam fuit nisi in conventu domus Mansi Dei, et ibidem stando confessus fuit sua peccata fratri capellano ejusdem domus. A tempore tamen citra quo captus exstitit ipse et ceteri fratres ejusdem ordinis, confessus est aliquando fratribus Minoribus venientibus ad dictam domum, credens quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis possint confiteri aliis presbiteris regularibus et secularibus preterquam propriis capellanis et ipsis eciam fratribus capellanis.
Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, dixit quod illi fratres de quibus in articulo fit mentio, si confessi sunt prout in articulo continetur, confessi sunt contra verum, ut dixit et credit, et magnam falsitatem dixerunt.
Ad LXXXIII, LXXXIIII, et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod illi fratres qui predicta confessi sunt in presencia sanctissimi domini nostri pape et dominorum cardinalium et in pleno consistorio et per juramentum, confessi sunt, prout credit, puram et simplicem falsitatem.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater G. de Abelars preceptor domus Mansi Dei milicie Templi quondam, recepit ipsum in fratrem dicti ordinis in capella domus Mansi Dei, in vigilia Epifanie Domini proxime preterita, que fuit in die Dominica fuerunt XIII anni elapsi, presentibus et ibidem astantibus Arnaldo Rocha cambrerio, Jacobo de Oleriis, Michale Remilli et pluribus aliis confratribus dicti ordinis.
Modum autem sue recepcionis et aliorum fratrum quos vidit recipi in dicta domo Mansi Dei expressit in effectu, sicut frater Bartholomeus de Turre, primus testis supra, et ut continetur in libro per ipsum primum testem exhibito nobis inquisitoribus statutorum et regule dicti Templi.
Ad LXXXVII, LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.
Super aliis vero diligenter interrogatus, dixit se nichil amplius scire nec credere nisi ut supra testificatus est in predictis.
Anno et die quibus supra.
XV. Frater Petrus de Sancto Arnaco ordinis dicti Templi domus Mansi Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II–XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; adiciens se credere, et idem quod de se scit credit de aliis fratribus dicti ordinis, Christum Dominum Jhesum passum fuisse non pro suis peccatis, et se habere spem salvacionis habende per ipsum solum. Dicens eciam quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis cum quibus conversatus est, et idem credit de aliis, reverenter ob honorem Domini nostri crucifixi Jhesu crucem ter singulis annis adorant, videlicet in die Veneris sancta et in duobus festis Sancte Crucis, et se credere sacramentum altaris et alia sacramenta sancte Dei Ecclesie esse inducta pro animarum fidelium salute, et esse in Ecclesia sancta Dei statuta prout ipsa universalis Ecclesia hoc predicat atque tenet. Credit eciam quod nullus nec de suo ordine nec quivis alius possit absolvere a peccatis, nisi fuerit rite in sacerdotio ordinatus.
Confitetur eciam quod magnus Magister dicti ordinis et ceteri preceptores layci presidentes possunt penas corporales ipsis fratribus pro culpis a se comissis imponere, juxta statuta ordinis supradicti; penitencias autem spirituales nequeunt confitentibus peccata injungere, nisi fuerint sacerdotes.
Confitetur quoque quod, in recepcione fratrum dicti ordinis, recipiens et receptus se mutuo osculantur in ore tantum; receptus vero aliquos fratres de astantibus osculatur similiter et in ore tantum, in signum amoris et fidei ac caritatis fraterne.
Item confessus est quod, inter alia que ipsi fratres recepti promittunt in sua recepcione, promittunt non exire ipsum ordinem pro majori alio ordine vel minori, nisi hoc faciant de licencia sui superioris qui ad hoc habeat potestatem.
Confessus est eciam se non vidisse aliquos fratres alibi recipi nisi in dicta domo Mansi Dei, ubi vidit septem vel octo fratres recipi ad ordinem supradictum; ubi ipse et illos quos recipi vidit fuerunt recepti in capella ejusdem domus, clausis januis et omnibus aliis ejectis, exceptis fratribus dicte domus qui tunc aderant in capella predicta.
Ad XL–LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod fratres ipsius ordinis portant quilibet cingulum sive cordulam super camisiam continue; sed causam quare dixit se nescire; tamen credit quod ea racione quia receptus ad dictum ordinem habetur ut homo mortuus quoad mundum.
Dixit eciam quod cum dicta cordula non tangitur capud nec ydolum; sed quoque, cum rumpitur vetustate vel aliter, recipiunt aliud cingulum vel cordulam, sicut placet, de filo lineo vel de lana.
Item dixit quod, tempore sue recepcionis, precipitur eis ut nulli alii que acta sunt in capitulo sue recepcionis vel dicta nec eciam in ceteris capitulis pandant vel dicant, nec collationem habeant cum aliis eciam fratribus, nisi cum eis duntaxat qui in ipsis capitulis affuerunt, et si secus a quoque fieret, non audivit quod pena aliqua plecteretur.
Ad id autem quod dicitur quod presidentes ordini fratres errores predictos vel eorum aliquos corripere seu corrigere aut nunciare Dei Ecclesie neglexerunt, respondit et dixit se nescire nec credere errores de quibus agitur unquam fuisse nec esse in ordine predicto, et quod non fuerunt nec reperiri potuerunt in ipso ordine, prout credit, non fuit necesse eos corrigi nec Ecclesie nunciari; quod quod non est neque fuit non potuit corripi nec Ecclesie nunciari, nec ab ordine in quo non fuerant separari.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondit et dixit se credere quod fratres de quibus agitur in articulis confessionem fecerint de predictis erroribus et de aliis contentis in dictis articulis, coram sanctissimo patre et domino nostro papa et ejus consistorio et coram dominis cardinalibus et nonnullis aliis de quibus fit mentio in articulis prelibatis; et hoc ideo credit quod fuerint confessi predicti qui fratres appellantur, quod dictus dominus noster papa hoc in sua littera asserit et fatetur. Dixit tamen iste frater qui loquitur quod, ejusdem domini pape salva semper sue sanctitatis excellentia, suique consistorii et sacre Sedis ac fratrum ejus dominorum cardinalium reverencia et honore, predicti qui fratres dicti ordinis asseruntur falsitatem puram et meram confessi sunt, et in capud proprium sunt mentiti, quod nec scit nec credit quod predicti errores nec pars aliqua eorundem unquam confessi fuerint nec auditi in ordine dicti Templi.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater G. de Abelars tunc preceptor dicte domus Mansi Dei, in mense madii proxime venienti erunt XV anni vel circa elapsi, ut credit, sed de die dixit se non recordari, recepit ipsum fratrem qui loquitur et fratrem Bñ de Rivo in fratres ordinis dicti Templi, in capella dicte domus Mansi Dei, januis clausis, presentibus et ibidem astantibus Bartholomeo de Turri capellano, Arnaldo Rocha cambrerio, Jacobo de Oleriis fratribus dicti ordinis, et pluribus aliis fratribus dicti ordinis.
De modo autem sue et fratris alterius cum eo recepti recepcione, dixit in effectu sicut frater Bartholomeus de Turre, primus testis, supra deposuit coram nobis inquisitoribus prelibatis.
Ad LXXXVII, LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit, et dixit se nec scire nec credere nec audivisse aliqua toto tempore vite sue in dicto ordine de contentis in eis.
Super aliis vero circumstanciis et coherentibus articulis preambulis requisitus et diligenter interrogatus, et an aliqua que negaverit confiteri velit et aliud dicere quod superius sit testificatus, dixit se velle persistere in interrogatis et a se responsis, neque velle addere vel detrahere supradictis.
Dixit eciam se habere officium in dicta domo Mansi Dei custodiendi pecudes et pecora et jumenta pertinencia ad domum predictam.
Anno et die quibus supra.
XVI. Frater Raymundus Descarme ordinis dicti Templi domus Mansi Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II–XXXIX articulos inclusive, negavit eos et omnia et singula contenta in eis; salvo quod ipse qui loquitur et ceteri fratres dicti ordinis quos familiares habuit, et idem credit de omnibus aliis fratribus ejusdem ordinis, unum Deum et Dominum Jhesum Christum credunt fuisse passum pro redempcione humani generis, non pro suis sceleribus, que nunquam habuit nec comisit; pro cujus honore ipsi fratres crucem adorant singulis annis ter.
Credit eciam sacramenta altaris verum esse, et idem credit de aliis Ecclesie sacramentis, et in eis salutem humani generis contineri.
Dixit eciam se credere quod nec magnus Magister nec quivis alius, nisi sit sacerdos, potest aliquem absolvere a peccatis, et si magnus Magister dicti ordinis confessus fuit se posse alios fratres absolvere a peccatis, sicut in articulo dicitur, confessus est contra verum.
Item dixit quod recipiens et receptus deosculantur se in ore tantum, et ipse receptus noviter osculatur in ore tantum fratres alios ejusdem ordinis aliquos circumstantes, vel omnes vel aliquos de predictis.
Dixit eciam quod recepti in ordine supradicto promittunt in sua recepcione inter alia quod non exibunt nec relinquent ipsum ordinem pro minori vel majori, sine licencia superioris qui dictam licenciam possit dare; et incontinenti post eorum recepcionem habentur pro professis, juxta statuta ordinis dicti Templi. Que quidem recepciones fiunt nullis presentibus nisi fratribus ordinis supradicti.
Ad XL–LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod ipsi fratres cinguntur super camisiam cordulis de lino vel de lana vel de canape; negavit tamen quod ipse cordule non cinguntur nec tanguntur in capitibus ydolorum.
Item confessus est quod ipsi fratres promittunt inter alia tempore sue receptionis, quod modum receptionis sue non debeant revelare, que fiunt et dicuntur in ipsis capitulis, nec loqui eciam cum fratribus ejusdem ordinis de hiis que aguntur in ipsis capitulis, nisi hiis qui interfuerunt in eisdem.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod illi fratres qui confessi sunt predicta vel aliquos errores, prout in ipsis articulis continetur, non dixerunt verum, ymo falsum, et mentiti sunt super capud suum, salva excellentia Sedis apostolice.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Guillelmus de Abelars preceptor olim dicte domus Mansi Dei, in capella ejusdem domus, in prima Dominica Carniprivii Cadragesime Domini erunt XI anni elapsi, ut credit, recepit ipsum qui loquitur in fratrem ordinis supradicti, presentibus et ibidem astantibus Arnaldo Rocha, Guillelmo Marturelli, Petro Rubeo, Jacobo de Rosergue et pluribus aliis fratribus dicti ordinis.
De modo autem sue recepcionis et de hiis que servari debent ab hiis qui recipiuntur ad ipsum ordinem, dixit sicut plenius deposuit frater Bartholomeus de Turre, primus testis.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondit se nescire nec credere aliqua de contentis in eis. Nec scit nec unquam audivit, ut dixit, usque nunc fieri mentionem in ordine Templi vel alibi de dictis erroribus, nec unde originem habuerunt, nec a quo vel a quibus; nec scit ubi ydola vel capita de quibus agitur in articulis sint, nec a quo custodita; nec scit quid sit ydolum, nec unquam audivit de ydolo vel ydolis aliquem fratrem vel alium loquentem; nec credit quod ydolum sit aliquid, sed nichil.
Super aliis vero omnibus et singulis contentis in dictis articulis, dixit se nichil amplius scire.
Anno quo supra, nono kalendas februarii.
XVII. Frater Petrus Servientis ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II–XXXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod credit et fatetur quod eo tempore quo ipse et alii fratres recipiuntur ad dictum ordinem, recipiens preceptor vel magister, post recepcionem eorum et post impositam clamidem in collis eorum, osculatur ipsos fratres sic receptos in ore tantum, in signum fraterne dilectionis et caritatis.
Item fatetur moris esse et consuetudinis dicti ordinis quod quia illi qui in fratres ejus recipiuntur habent recipi et admitti ad dictum ordinem, in capitulis, recipiuntur clausis januis ecclesie vel capelle domus in qua recipiuntur, ne ea que aguntur in capitulo nota fiant aliis quam fratribus qui affuerunt in illis.
Item dixit se credere pure et simpliciter omnia et singula Dei Ecclesie sacramenta, et in illis credit firmiter, nec dubitat Christicolarum et Deum timentium veram esse salutem.
Dixit eciam se nescire nec credere quod cuiquam fratri capellano et presbitero dicti ordinis, quando missarum sollempnia agit et celebrat, interdicatur ab aliquo presidente ipsi ordini ne perfecte et complete conficiat, neve verba tradita a sanctis patribus et a Domino Jhesu Christo in confectione sacri corporis et preciosi sanguinis Jhesu Christi dicantur.
Addidit eciam verum esse quod, post recepcionem fratrum ad dictum ordinem, jurant se non relinquere susceptum habitum dicti ordinis nec ipsum ordinem pro fortiori vel debiliori religione qualibet, nisi auctoritate sui superioris hoc facerent, cui esset dandi auctoritas in religionem aliam transeundi.
Confessus est eciam quod statim habetur pro professo qui ad eundem ordinem est receptus.
Ad XL–LXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, eo salvo quod scit et credit quod, postquam sunt fratres recepti ad dictum ordinem, injungitur eisdem a recipiente, et sic est de more et consuetudine dicti ordinis, ut recepti assumant et recipiant, prout placet, cordulas quasdam de lino vel de canape aut de lana, certe vel incerte mensure, quibus die noctuque precincti sint, eciam dum dormiunt vel comedunt, in signum promisse a se castitatis manutenende et servande totis temporibus vite sue.
Adjecit tamen et dixit quod cum dictis cordulis nec capita nec ydola de quibus in articulis agitur tanguntur nec cinguntur, sed simpliciter et cum puro intellectu dictas cordulas recipiunt sicut placet, et eas portant quandiu integre perseverant. Eis autem vetustate vel aliter corruptis, licenter alias cordulas recipiunt cujusque materie, eciam de jonquo, si magis placeat; nec in hoc voluntas specialis requiritur preceptoris vel alterius presidentis.
Addidit eciam quod, post suam recepcionem, injungitur noviter receptis ad ordinem, absque sacramento aliquo, ne illa que acta, dicta vel prolata in capitulis pandant recepti, neve detegant cuique alii, eciam si frater sit dicti ordinis, nisi illis duntaxat qui capitulo sue recepcionis tempore affuerunt.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere contentas deposiciones in littera excellentissimi domini nostri summi pontificis vulgatas et publicatas in ejus sacro consistorio, factas esse per predictos qui fratres fuisse dicuntur ordinis dicti Templi; dixit tamen quod semper, salva excellencia et honore ejusdem domini nostri summi pontificis et ejus consistorii atque fratrum, predictos fratres Templi in dictis articulis contentos falso modo et contra veritatem illa que confessi sunt dixisse et confessos esse, cum hic qui loquitur nec sciat nec credat dictos errores vel de illis aliquem in dicto ordine Templi unquam fuisse patratos nec eciam nominatos.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Arnaldus de Torroselha preceptor domus Templi de Gardenchis in terra Catalonie recepit ipsum in fratrem dicti ordinis, in capella dicte domus, circa festum sancti Michaelis proxime preteriti fuerunt XIIcim anni vel circa elapsi, presentibus et ibidem astantibus Petro de Montecurvo milite, Bartholomeo Navarro presbitero capellano, Guillelmo de Passavant, P. de Montesquino et aliis multis fratribus ejusdem ordinis.
De modo autem sue recepcionis, dixit prout frater Bartholomeus de Turre testis primus, et frater capellanus ejusdem ordinis, supra dixit et deposuit in sua testificatione.
Ad LXXXVII, LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit simpliciter universa et singula in ipsis articulis contenta et specificata; addens quod nec scit nec credit errores predictos traxisse vel habuisse originem nec nomen aliquod habuisse in ordine Templi, et plus eciam quia nec in aliqua parte mundi apud fideles aliquos Christianos, cum diabolica sint ea que asseruntur et dicuntur in articulis errores exprimentibus sepedictos; nec scit nec unquam vidit nec credidit capita vel ydola unquam fuisse in ordine Templi nec apud fratres aliquos ejus, nec scit nec credit quod cum reverencia aliqua portentur, nec a quoque dicti ordinis custodiantur vel habeantur; sed putat falsum quod de ydolis et capitibus dicitur antedictis.
Interrogatus si in aliquo vult confiteri secundum veritatem et dicere verum esse quod forte negavit, respondet dicens se veritatem puram dixisse et in responsis a se velle persistere, cum omnia et singula falsa esse credat que in dictis erroribus et articulis sint expressa.
Super aliis vero contentis in dictis articulis, dixit se nichil amplius scire, nisi tamen ea que supra testificatus est.
Anno et die quibus supra.
XVIII. Frater Arnaldus Calis ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II–XXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; addens quod de more et statutis est ipsius ordinis perpetuo observatis, ut dixit, ut annis singulis, die Veneris sancta, ob reverenciam Passionis Domini nostri Jhesu Christi die predicta crucifixi, crucem positam ante altare in pane mundo cerico, pedibus discalciatis et depositis sotularibus et nudis pedibus, et cultellis necnon cofis capitum, flexis genibus, cum devotione et humilitate qua possunt majori, singuli fratres ejusdem ordinis adorent crucem predictam, dicendo: «Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quia per crucem tuam redemisti mundum.»
Item duabus autem festivitatibus Sancte Crucis mensis maii et septembris, non depositis sotularibus, nisi velint, sed cultellis et cofis capitum duntaxat extractis et positis, reverenter crucem predictam adorant. Et sacramenta omnia sancte Dei Ecclesie, sicut ipsa precipit et observat, sic et ipsi fratres et totus ordo credit pure et simpliciter et observat, et per ea credit ipse et alii fratres dicti ordinis, prout credit, ad salutem animarum et corporum pervenire debere.
Ad XXX–XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos et contenta in eis et singulis eorumdem, excepto osculo oris tantum quo utuntur recipiens et receptus.
Ad XXXIIII–XXXVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus respondit, et contenta in illis vera esse fatetur.
Ad XXXVIII–LVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, negavit illos articulos et contenta in illis simpliciter, prout sonant, tanquam inaudita, incognita et ignota in ordine Templi vel in aliqua parte ejus, prout credit de omnibus fratribus, et scit et asserit de se ipso.
Ad LVIII–LXVIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, salvo et excepto quod, in recepcione sua et fratrum dicti ordinis quorum recepcioni sepius affuit, injungi vidit et audivit a receptore ut quasdam cordulas recipiant et portent continue, die noctuque, in signum castitatis et honestatis a receptis promisse.
Dixit tamen quod cum dictis cordulis nec capita nec ydola tanguntur de quibus agitur in articulis prelibatis, nec audivit de dicto tactu unquam in ipso ordine fieri mentionem.
Ad LXIX–LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, salvo et excepto quod, tempore sue recepcionis, juravit statuta et consuetudines et mores bonos dicti ordinis Templi servare; inter que dicit esse tenere secreta capituli quantum ad extraneos, necnon quoad alios fratres dicti ordinis qui a capitulis abfuerunt.
Item addidit quod illi qui errores contentos in dictis articulis sunt confessi, qui eciam fratres dicti ordinis appellantur, dixit se non credere fratres fuisse, nec in confessionibus suis vera dixisse; ymo credit ipsos et eorum singulos contra veritatem falsa dixisse et in caput suum mentitos esse.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere predictos milites et presbiteros dicti ordinis coram domino nostro summo pontifice et coram dominis cardinalibus et in ejus consistorio per juramentum fuisse confessos errores de quibus in articulis predictis agitur; falso modo tamen et contra Deum et veram justiciam, cum in ordine Templi nunquam auditi fuerint, nec unquam cogniti, nec unquam de ipso ordine manifesti. Et hoc dixit sic se credere, prout dixit, salva tamen sanctitate dicti domini nostri pape et dominorum cardinalium reverencia et honore.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondit quod frater Raymundus de Baco preceptor domus Mansi Dei ordinis supradicti recepit ipsum in ecclesia dicte domus, jam fere fuerunt XXXVII anni vel circa elapsi, intra festum sancti Martini et Natale Domini proxime preteritum, presentibus Petro de Camporotundo, Johanne Troyn, Arnaldo Rocha cambrerio, deffunctis nunc, et Jordano de Pulcrovisu fratribus dicte domus, et aliis multis fratribus dicti ordinis. Que autem observancia et quis modus sue recepcionis fuit, dixit se non recordari plene; cum sit senex et semper deditus ruri et custodie animalium dicte domus. Iterum sue ignorantie est lapsus longissimi temporis antedicti.
Ad LXXXVII, LXXXVIII et ultimum articulum diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Interrogatus si qua vellet addere vel mutare confiteri que negata sunt a se secundum veritatem, tamen dixit se velle persistere in confessatis a se superius et negatis.
Super aliis vero coherentibus et circumstanciis de quibus visum fuit inquisitoribus requiri et interrogare debere requisitus et interrogatus diligenter, plura non addidit, quia se nescire plura dixit.
Anno et die quibus supra.
XIX. Frater Egidius de Vilert ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II–XXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; addens quod tam ipse quam ceteri fratres ejusdem ordinis, prout ipse scit de se et de aliis fratribus idem credit, habent firmam fiduciam et spem salutis sue in sacramentis Ecclesie, sicut sancta et universalis mater Ecclesia ipsa nobis fidelibus veneranda tradidit et servanda.
Ad XXX–XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; excepto osculo oris tantum quo utuntur in fratrum recepcione tam recipiens quam recepti.
Ad XXXIIII–XXXVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit contenta in illis simpliciter vera esse.
Ad XXXVIII–LVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, negavit illos articulos et contenta in illis simpliciter, prout sonant, tanquam inaudita, incognita et ignota in ordine Templi vel in aliqua parte ejus, prout credit de omnibus fratribus, et scit et asserit de se ipso.
Ad LVIII–LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis vera esse, excepto quod scit et credit quod fratres dicti ordinis portant cordulas quasdam, quibus omni tempore supra camisias sunt precincti in signum honestatis et castitatis promisse a se, tempore sue recepcionis facte ab illis preceptoribus qui eos recipiunt ad ordinem supradictum.
Dixit quoque quod cum dictis cordulis nec capita nec ydola tanguntur nec tacta fuerunt a se nec ab aliquo fratre dicti ordinis, prout credit, nec scit quid sit ydolum, nec in dicto ordine a quoquam audivit unquam fieri mentionem. Adiciens quod pro libito voluntatis dictas cordulas portandas semper recipiunt de filo lineo, de canape vel de lana, non ad certam mensuram in longitudinem nec alio quovis modo, sed sicut cuique eorum magis placet; et cum eas rumpi contingit, alias cordulas recipiunt ejusdem longitudinis vel alterius sicut placet; nec eis preceptum fit ab aliquo in dicto ordine presidente ut ad certam longitudinem vel mensuram portent cordulas antedictas.
Addidit quoque et dixit quod illa que aguntur et fiunt in eorum capitulis debent et tenentur in secreto habere, tenere et nemini publicare; penam autem qui contra faceret, sustineret, quia amitterent comoda domus Templi.
Item dixit quod de hiis que acta sunt sive dicta in capitulis ejusdem ordinis non licet cuiquam eorum loqui personis aliis prorsus extraneis, nec nisi confratribus qui dictis capitulis affuerunt. Plus eciam idem frater dixit quod fratres dicti ordinis sua possunt confiteri peccata fratribus ejusdem ordinis presbiteris capellanis, eisque deficientibus, possunt licenter adire religiosos quoslibet sacerdotes approbate religionis, vel si malint, seculares alios sacerdotes ordinis presbiteralem execucionem habentes, quibus sua confiteantur peccata, et ab eis de vere confessis recipiant penitencias salutares. Ad ea vero que in articulis continentur quod majores et presidentes ordinis dicti Templi scientes dictos errores vel aliquos de eisdem esse in dicto ordine vel fuisse, ipsosque fratres errare graviter in eisdem eosque corrigere temere negligentes nec Dei Ecclesie nunciare curarunt, respondit et dixit predictos errores nusquam in dicto ordine exordium habuisse, nec usquam de eis mentionem aliquam credidit factam esse; et idcirco nec locus correccioni fuit dictorum errorum, nec denunciacioni sancte Dei Ecclesie faciende de illis. Plus addidit et adjecit se non credere fratres qui in judicio et extra errores predictos confessi sunt veritatem dixisse, nec credit fratres alios dicti ordinis in predictis erroribus deliquisse.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere predictos milites et alios fratres dicti ordinis coram domino nostro summo pontifice et coram dominis cardinalibus et in ejus consistorio per juramentum fuisse confessos errores de quibus in articulis predictis agitur, falso modo tamen et contra Deum et veram justiciam, cum in dicto ordine Templi nusquam auditi fuerint nec unquam cogniti nec cuiquam de ipso ordine manifesti, prout credit et hoc dixit se credere, prout dixit, salva tamen sanctitate et excellencia dicti domini nostri pape et dominorum cardinalium reverencia et honore.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondit quod frater G. de Abelars preceptor tunc domus Mansi Dei recepit ipsum qui loquitur in fratrem dicti ordinis, in capella domus Mansi Dei, in festo Annunciationis Beate Marie erunt XII anni elapsi vel circa, presentibus et ibidem astantibus Reverendo de Sancto Justo, Pontio de Camporrello militibus, Remundo de Vilert, Remundo Comitis et pluribus aliis fratribus dicti ordinis.
Modus autem sue recepcionis fuit hic qui sequitur. Primo enim dictus preceptor, exacto a se qui loquitur sacramento de veritate dicenda, fuit interrogatus per dictum preceptorem utrum idem frater esset tunc excommunicatus, vel an cum muliere aliqua matrimonium contraxisset, vel an esset creditoribus aliquibus obligatus quibus de propriis bonis ejus qui recipitur satisfieri non possit, et an votum emisisset de religione alia intranda, et an morbum ocultum aliquem haberet in proprio corpore quo invalidus vel ineptus ad impendendum Templo servicium redderetur.
Ad que omnia respondens dixit in se nulla esse nec aliquid de predictis. Sunt et alia plura que quesita fuerunt ab eo, de quibus agitur et seriosius invenitur superius in deposicione fratris Bartholomey de Turre presbiteri et capellani dicte domus Mansi Dei, primi testis, et de quibus a receptis fratribus inquiritur recepcionis sue tempore, prout in libro statutorum et regule dicti ordinis, quem idem frater Bartholomeus exhibuit dicto domino episcopo inquirenti et tradidit, continetur.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, dixit se nichil scire nec credere aliquid vel aliqua de contentis in eis.
Super aliis vero circumstanciis et coherentibus articulis prescriptis diligenter requisitus, dixit se nichil nec aliqua plura scire quam dixit. Requisitus si vult persistere in dictis a se responsis et confessatis vel negatis, et an velit aliqua confiteri secundum veritatem que a se superius sunt negata, respondit et dixit se scire et credere quod pure, in omnibus et per omnia, dixerit veritatem, a qua recedere non intendit.
Anno et die quibus supra.
XX. Frater Guillelmus de Terratis ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II–XXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; adiciens quod si magnus Magister ordinis predicti confessus est predicta, mentitus est in capud suum et falso modo per gulam suam.
Ad XXX–XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto oris osculo, quod tam a recipiente ad ordinem quam a recepto fit duntaxat in ore.
Ad XXXIIII–XXXVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit vera esse contenta in ipsis articulis; adiciens de more esse ipsius ordinis quod fratres qui recepti sunt ad ipsum ordinem promittunt per juramentum se non exire nec relinquere susceptum ordinem pro majori vel minori alio, nisi obtenta licentia a superiore potestatem habente dandi licenciam ad alium ordinem transeundi.
Ad XXXVIII–LVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit simpliciter universa et singula in eis contenta, dicens se nec scire nec credere illa nec aliqua de illis.
Ad LVIII–LXX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit omnia et singula contenta in illis, salvo quod fatetur quod, recepcionis tempore fratrum dicti ordinis, injungitur eis ut portent quasdam cordulas de filo lineo vel de canape, vel de lana, quibus continue cingantur supra camisias nocte et die, in signum honestatis et castitatis servande perpetuo, sicut post factam de se recepcionem ad dictum ordinem promiserunt. Cum dictis autem cordulis nec capita tanguntur nec ydola cinguntur, cum is qui loquitur nec scivit nec unquam audivit in ordine predicto vel alibi dici quod sit ydolum, sed credit quod sit diabolus sive nichil; et idem credit de ceteris fratribus dicti ordinis ut deposuit de se ipso.
Ad LXXI–LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; eo salvo quod ea que aguntur in capitulis dicti ordinis debent teneri secreta a fratribus qui in dictis capitulis affuerunt, nec extraneis quibuslibet nec eciam aliis fratribus revelanda sunt qui in dictis capitulis non fuerunt. Dicit tamen se nunquam fuisse in aliis congregationibus vel capitulis dicti ordinis nisi duntaxat in capitulis retro factis in capella domus Mansi Dei predicti. Adjecit eciam quod fratres ejusdem ordinis absque licentia ab eis petita possunt licenter sua confiteri peccata religiosis viris presbiteris religionis cujuslibet approbate, vel sacerdotibus secularibus executionem habentibus suorum ordinum, quando non habent presentem fratrem capellanum dicti ordinis cui predicta peccata confiteri valeant et ab eo penitenciam recipere de confessis. Adjecit eciam quod fratres qui predicta in dictis articulis contenta confessi sunt coram personis quibuslibet, in judicio sive extra, publice et in locis publicis, ut in articulo enarratur, falsa confessi sunt et in capud suum mentiti sunt et per gulas. Quia vero in articulis dicitur quod fratres dicti ordinis predictos errores, quos adesse sciebant ipsi ordini, corrigere neglexerunt vel sancte Dei Ecclesie nunciare, vel ut cessaretur vel desisteretur ab illis, dicit et respondit hic qui loquitur quod in corrigendo, cessando, vel desistendo, aut nunciando Ecclesie Dei, apud dictos fratres nec dolus nec culpa, desidia seu negligentia nulla fuit, nec fratres alii ejusdem ordinis indiguerunt correctione aliqua vel cessatione, eo quod nusquam error vel errores de quibus agitur in articulis in toto ordine vel ejus parte aliqua originem vel principium habuerunt, nec in ipso ordine auditi sunt nec commissi, prout predicta credit et non dubitat quin vera sit sua responsio ut facta est in premissis.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere predictos milites et alios fratres dicti ordinis coram domino nostro summo pontifice et coram dominis cardinalibus et in ejus consistorio per juramentum fuisse confessos errores de quibus in articulis predictis agitur, falso modo tamen et contra Deum et veram justiciam, cum in dicto ordine Templi nusquam auditi fuerint nec unquam cogniti, nec cuiquam de ipso ordine manifesti. Et hoc dixit se credere, prout dixit, salva tamen sanctitate et excellentia dicti domini nostri pape et dominorum cardinalium reverentia et honore.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Guillelmus de Benaies preceptor tunc domus Mansi Dei predicte, recepit ipsum qui loquitur in fratrem dicti ordinis similiter cum Bernardo Morerii et Johanne Olibe fratribus dicti ordinis tunc viventibus, nunc defunctis, in capella dicte domus Mansi Dei, XXII anni fuerunt elapsi vel circa in vigilia Natalis Domini proxime preterita, astantibus et presentibus P. de Redorta, Bertrando de Rippis Altis militibus, Jacobo de Oleriis et Petro de Camporotundo, et pluribus aliis fratribus dicti ordinis viventibus aliquibus et aliis nunc defunctis.
Modus autem sue recepcionis et aliorum qui secum fuerunt recepti fuit talis qualem ipsum expressit in effectu in sua testificatione frater Bartholomeus de Turre primus testis, et sicut continetur in libro statutorum et morum bonorum dicti ordinis, de quibus et eorum singulis frater predictus in dicta sua recepcione promisit observanciam et illa custodire et semper servare que in dicto libro latius sunt contenta.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, dixit se nec scire nec credere aliquid vel aliqua de contentis in eis.
Super aliis vero coherentibus et circumstanciis de quibus visum fuit inquisitoribus requiri et interrogari debere, requisitus et interrogatus diligenter, plura non addidit, quia se nescire nec credere plura dixit.
VIIIo kalendas februarii anno quo supra.
XXI. Frater Ferrarius Hoti ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II–XXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; dicens se nec scire nec credere predicta facta fuisse nec commissa in ordine supradicto ab aliquo vel aliquibus ordinis prelibati; ymo scit et credit quod sancte crucis Christi adoracionem de more ipsius ordinis fratres ejus annuatim ter faciunt et adorant, dicendo: «Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.» Predictam autem adoracionem faciunt in die Veneris sancta, qua Dominus Jhesus Dei filius passus fuit mortem in dicta cruce pro nobis et nostris peccatis, non pro suis, quia ipse nusquam peccavit; et dictam faciunt adoracionem nudis pedibus, cultellis et cofis capitis dimissis, genibus flexis, cum summa devotione meliori qua possunt. Sacramenta vero Ecclesie Dei et credunt et in illis salutem suam et spem salutationis sue esse fatentur et dicunt, et sacramentum sive sacrificium misse credunt eo more fieri in altari per sacerdotes ipsius ordinis sicut sancta Ecclesia docet et tenet.
Ad XXX–XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, dixit quod cum fratrum fit recepcio in ordine supradicto, tam recipiens quam recepti sese mutuo osculantur in ore tantum, in signum fraterne dilectionis et caritatis. Reliqua autem in dictis articulis contenta nec aliquid de eisdem credidit esse vera.
Ad XXXIIII–XXXVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit vera esse contenta in illis; adiciens quod statuta ipsius ordinis hoc habent in se ut recepti fratres ad ipsum ordinem promittant recipienti ne pro majori vel minori alio ordine susceptum Templi ordinem derelinquant, nisi obtenta licencia ejus qui concedere illud possit; addens quod recepti ad dictum ordinem confestim pro professis habentur. Ipse autem nusquam alibi fuit ubi fratrum recepcio fieret ad dictum ordinem, nisi in domo Mansi Dei duntaxat quod est in diocesi Elnensi, in cujus capella fratres de more recipiuntur januis clausis ejus et exclusis omnibus preter fratres.
Ad XXXVIII–LVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; adiciens se nec scire nec credere aliqua contenta in illis vera esse, nec in ordine Templi aliquo tempore fuisse commissa.
Ad LVIII–LXX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, eo salvo quod fatetur quod fratres ejusdem ordinis, ex statuto ipsius, jubentur sue recepcionis tempore semper sine intermissione portare supra camisias cordulas quasdam de lino, vel de canape, vel de lana, tenues et graciles; sed cum vetustate rumpuntur, recipiunt et assumunt alias, non ad certam longitudinem, sed sicut eis placet, et ut eis possint cingi. Non tamen audivit nec scivit nec credit quod cum dictis cordulis capud ydoli cingatur per aliquem de dictis fratribus, nec a se aliqualiter capud vel ydolum sua cordula tactum fuerit. Dictas autem cordulas, ut dixit, portant in signum honestatis et castitatis a se promisse tempore quo ad dictum ordinem assumuntur.
Ad LXXI–LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et singula contenta in eis, excepto eo quod confessus est quod ea que fiunt in capitulis dicti ordinis Templi debent secreta tenere illi qui ibi interfuerunt et nulli alii revelare, eciam si fratres sint ejusdem ordinis, nisi interfuerint in eisdem.
Item dixit quod fratres ejusdem ordinis, prout credit, non fuerunt negligentes corrigere errores de quibus agitur in articulis, nec fuerunt desides eos Ecclesie nunciare. Et hoc ideo dixit quod in dicto ordine, nec in aliqua ejus parte, nec apud fratres aliquos, predicti errores inicium aliquo tempore habuerunt, et ideo nec corrigi nec nunciari Ecclesie potuerunt, eo quod non fuerunt, quia non potuit corrigi nec nunciari Ecclesie quod non fuit, nec desinere quod non cepit.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos diligenter et sigillatim interrogatus, dixit quod fratres dicti ordinis qui confessi sunt ea que continentur in articulis mentiti sunt in capud suum, veritate prorsus obmissa, salva excellencia et sanctitate Sedis apostolice et ejusdem domini nostri pape, et honore ac reverencia fratrum ejus.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Raymundus de Gardia preceptor domus Mansi Dei ordinis predicti, die Dominica precedente Adventum Domini fuerunt IIIIor anni elapsi, recepit ipsum et Johannem Coma et Raymundum Remilli in fratres dicti ordinis, in capella ipsius domus Mansi Dei, presentibus et ibidem astantibus Guillelmo de Tamarit, Guillelmo Raymundi militibus, Bartholomeo de Turre et Bertrando Guerrerii capellanis presbiteris, et pluribus aliis fratribus dicte domus.
Modum autem sue recepcionis et aliorum secum pariter receptorum dixit in effectu, sicut frater Bartholomeus de Turre, primus testis, deposuit in sua deposicione in eodem articulo supra, et sicut in libro statutorum et regule ejusdem ordinis continetur.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, et dixit se nec scire nec credere errores aliquos de quibus agitur in articulis supradictis fuisse unquam nec esse in ordine Templi, nec unquam de eis audivit usque nunc in predicto ordine fieri mentionem, nec scivit unquam nec audivit in dicto ordine quid sit ydolum, nec scit in ordine vel aliqua parte ejus ydolum aliquod custodiri nec in veneratione haberi; quia nec venerari potuit ydolum quod non fuit.
Super aliis vero tam circumstanciis quam coherentibus ipsis articulis diligenter interrogatus, dixit se nescire plura nec credere aliter quam superius est confessus.
Anno et die quibus supra.
XXII. Frater Bn. Septembris ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II–XXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; adiciens quod ipse credit Dominum Jhesum Filium Dei et beate Virginis Marie passum et mortuum in cruce fuisse pro redemptione humani generis, non pro peccatis suis, quia nunquam peccavit; pro cujus honore ipse et ceteri fratres, ut credit, dicti ordinis reverenciam exhibent cruci per quam et per ipsius Christi passionem ipse et ceteri fratres dicti ordinis, ut credit, habent spem salvationis habende.
Quamquidem crucem ipse et ceteri fratres ejusdem ordinis cum quibus conversatus est, et idem credit de aliis, adoraverunt et adorant ter in anno, videlicet in duobus festis Sancte Crucis maii et septembris, et solempnius in die Veneris sancta, discalciatis pedibus et cultellis dimissis et capitibus discohopertis et flexis genibus, dicendo, cum sit laycus ipse qui loquitur:
Ador te Crist, et benesesc te Crist, qui per la sancta tua crou nos resemist!
Confessus est eciam se credere sacramentum altaris et alia omnia ecclesiastica sacramenta, et idem credit de aliis fratribus ordinis supradicti, et in eis credit esse veram salutem omnium fidelium et spem suam habentium in illis.
Confessus eciam fuit quod nullus, nisi sacerdos fidelis fuerit, religiosus vel secularis, possit absolvere a peccatis; dicens quod si Magister magnus dicti ordinis confessus est de se quod quemquam fratrum dicti ordinis absolverit a peccatis, male confessus est, et male fecit et perperam si quemquam a peccatis de facto absolvit, cum solis sacerdotibus claves Ecclesie habentibus hoc tantum liceat, prout credit.
Ad XXX–XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto osculo oris tantum.
Ad XXXIIII–XLV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis, prout credit, promittunt, sue recepcionis tempore, quod ipsum ordinem non relinquant pro minori vel majori alio ordine, nisi obtenta licencia a suo superiore qui eam dare possit. Item confessus est quod ipsi fratres in dicto ordine habentur ilico pro professis, et quod ipsa recepcio ipsorum fratrum sit in domo Mansi Dei; quia alibi fieri hoc non vidit nisi in capella dicte domus, cujus ostia clauduntur solis fratribus dicte domus remanentibus, aliis tamen exclusis. Dicta autem clausura dicte capelle ideo fit, prout dixit, quia tempus dicte recepcionis fratrum habet fieri capitulum de more predicti ordinis, in quo multa fiunt et dicuntur que nolunt nota fieri aliis, licet secundum Deum illa fiant et secundum statuta ordinis supradicti.
Ad XLVI–LXX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Confessus est tamen quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis cinguntur cordulis de lino vel de canape seu de lana, aut de junco interdum quando eis rumpitur tempore quo arant cum bobus. Quas quidem cordulas debent portare omni tempore supra camisias, ad designandam castitatem quam se servaturos in ingressu sui ordinis promiserunt. Negavit tamen et dixit de se scire, et de aliis fratribus idem credit, quod cum dictis cordulis nulla ydola tanguntur nec cinguntur eisdem. Addidit eciam quod dictas cordulas portant ad illam mensuram que eis placet, quia nunquam eis precipitur quod ad certam longitudinem ipsas portent.
Ad LXXI–LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod modum recepcionis sue in fratrem dicti ordinis non debent alicui revelare, nec de ea loqui eciam cum aliis fratribus qui non interfuerunt ipsi recepcioni, nec de hiis que aguntur in eorum capitulis. Et qui contrarium faceret, debebat ordinem perdere, licet omnia et singula que retrofacta fuerunt et dicta in eorum capitulis fuerunt semper secundum Dei beneplacitum, et non in derogacione vel diminucione seu immutacione fidei orthodoxe. Dixit eciam fratres dicti ordinis se credere non fuisse nec esse in negligencia corrigendi vel corripiendi errores de quibus agitur in preambulis articulis, nec necesse fuisse dictos errores nunciari Ecclesie Dei, eo quod non putat nec credit aliquos fratres dictos errores nec ydola nec capita unquam scivisse vel vidisse, nec esse in dicto ordine nec in aliqua parte ejus ydolum vel ydola custodiri, nec in veneracione ulla haberi, pro eo quia nusquam de dictis erroribus vel ydolis in ipso ordine mentio facta fuit, prout ipse credit, et ideo nec corrigi nec nunciari Ecclesie potuerunt que nunquam originem vel inicium in ipso ordine habuerunt, ut credit.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod fratres qui confessi sunt illa que in articulis continentur, confessi sunt falsa et mentiti sunt, ut credit, per gulas suas, salva excellentia et sanctitate domini nostri pape et ejus beatissime Sedis ac reverentia fratrum ejus.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater G. de Abelars tunc preceptor dicte domus Mansi Dei recepit ipsum fratrem qui loquitur in fratrem dicti ordinis, in medio instantis mensis marcii erunt XI anni elapsi, in capella domus Mansi Dei, presentibus et ibidem astantibus Arnoldo Cambrerio, P. de Castilione, Raymundo Saqueti et Guillelmo Marturelli, et pluribus aliis fratribus dicti ordinis. De modo autem sue recepcionis, dixit idem in effectu sicut frater Bartholomeus de Turri, testis primus, dixit in hoc eodem articulo, et prout in statutis ejusdem ordinis continetur.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se nec scire nec credere predictos errores de quibus in articulis agitur unquam habuisse ortum vel inicium in ipso ordine vel inter fratres aliquos ordinis memorati. Nec scit nec credit ydolum vel ydola esse vel fuisse aliquo tempore in ipso ordine vel loco aut parte aliqua ordinis supradicti; nec venerari putat ydolum nec custodiri ab aliquo fratre vel alio in ipso ordine, nec unquam usque nunc mentionem aliquam audivit dici vel fieri de predictis; nec scit quod sit ydolum nec capud ydoli, nec putat quod in capitulis dicti ordinis temporibus antedictis fuerint tractata vel dicta que Domino nostro Jhesu Christo debeant displicere.
Super aliis vero tam circumstantiis quam coherentibus ipsis articulis diligenter interrogatus, dixit se nescire plura, nec credere aliter quam superius est confessus.
VII kalendas februarii, anno quo supra.
XXIII. Frater Guillelmus de Sancto Ypolito dicte domus Mansi Dei ordinis dicti Templi, testis juratus ad sancta Dei Evangelia, super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II–XXXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est Christum Jhesum crucifixum verum Deum esse, passum et mortuum fuisse in ligno sancte crucis pro redemptione humani generis, non pro culpis nec pro peccatis suis, sed pro nostris duntaxat, cum ipse peccatum non fecerit, nec dolus unquam fuerit in ore ejus semper veridico; se habere spem firmam habende salvationis per eum et per neminem alium; pro cujus honore ipse et reliqui fratres Templi portant signum venerabilis crucis rubee in mantellis albis vel nigris, in figuram vel signum sacri sanguinis Jhesu Christi, cujus effusione ipse crucem suam sanctissimam insignavit; quam fratres dicti Templi ter in anno adorant reverenter.
Item confessus est quod, tempore sue recepcionis, tam preceptor Mansi Dei, qui ipsum in fratrem recepit ad ordinem dicti Templi, quam ipse receptus per eum, sese mutuo osculati fuerunt in ore tantum.
Idem addidit se credere, et idem credit eciam de aliis suis confratribus, omnia sacramenta Ecclesie Dei vera esse et salutem humani generis contineri in illis, et esse fidem suam quod in ipsis sacramentis sit salus et liberacio peccatorum omnium fidelium sperantium in Domino Jhesu Christo.
Adiciens quod nec Magister nec preceptores nec visitatores ordinis Templi nec quisquam alius claves Ecclesie non habens, nisi sint fideles presbiteri et rite delibuti execucionem ordinis habentes a suo prelato, non possunt confitentes absolvere a peccatis. Que quidem absolucio cum spiritualis sit et animas liberat a peccatis, putat et credit quod a nemine possit fieri layco nisi a solo presbitero, ut predixit. Dixit tamen quod predicti magistri et preceptores et visitatores interdum puniunt fratres criminosos et delinquentes penis corporalibus, verberantes eosdem in corpore, et penas alias infligunt sicut in statutis ipsius ordinis designantur, et interdum gratiam faciunt sicut eis videtur, et penas predictas vel prorsus relaxant vel mitigant sicut placet.
Item confessus est quod, tempore sue recepcionis, fratres ejusdem ordinis promittunt recipienti eos se non deserturos ordinem Templi assumptum pro quovis alio ordine majore vel leviore, nisi facultas agendi hec a sibi superiore et licencia tribuatur.
Dixit eciam quod statim recepti ad dictum ordinem pro professis habentur, et quod eorum recepcio januis clausis fit in capella et capitulo Mansi Dei, exclusis extraneis, et solis fratribus presentibus ordinis qui tunc adsunt; et hoc ideo fieri dixit de more et statutis dicti ordinis, quia in capitulis in quibus fratres recipiuntur multa fiunt et tractantur secreta que non licet aliis quam fratribus publicari.
Ad XL–LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod ipse, et idem credit de aliis fratribus, portat cingulum de lino vel de canape super camisiam, ad designandum castitatem quam ipsi fratres in sua recepcione receptori promittunt servare.
Dixit tamen quod ipsis cordulis non cinguntur nec tanguntur ydola nec capita aliqua ydolorum, nec scit nec unquam audivit fratrem aliquem qui talibus cordulis cinctus fuerit sic pollutis in ydolis et infectis.
Item dixit quod ipse in nullis capitulis dicti ordinis unquam fuit nisi in solis capitulis domus Mansi Dei; que cum fiunt presentibus fratribus dicte domus, in capella ejusdem domus, clausis hostiis fiunt, exclusis reliquis qui non sunt fratres ordinis predicti. Nec unquam scivit nec audivit quod aliqua inibi fierent vel dicerentur, nisi illa que necessaria sunt ordini, secundum Dei beneplacitum et honorem, et que putat esse utilia et expedire animabus fratrum ordinis supradicti; et illa promittunt dicti fratres clausa et secreta tenere, nec super illis collationem habere, nisi inter eos fratres solos qui in ipsis capitulis affuerunt; et si quisquam secus faceret, pena certa statuta est contra eum ut se privatum sentiat commodis dicte domus.
Adjecit eciam se nescire nec unquam scivisse quod in ordine Templi, nec in aliqua parte vel aliquo loco ejus, fuerint errores de quibus tractatur in articulis prelibatis; et ideo presidentes ipsi ordini de negligentia corripiendi vel denunciandi Ecclesie Dei, vel de fratrum desistencia a dictis erroribus qui nunquam fuerunt in dicto ordine, prout credit, nequeunt aliqualiter reprehendi, nec dolus nec culpa aliqua dari eis juste potuit, quia puniri vel reprehendi aut corrigi vel castigari non potuit quod non fuit.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod fratres qui in presencia sanctissimi domini nostri summi pontificis et dominorum cardinalium fratrum ejus, predicta in articulis contenta asseruntur fuisse confessi, respondet et dicit se credere ipsos fratres in omnibus et per omnia falsa esse confessos et contra omnimodam veritatem, salva semper excellencia societatis ejusdem domini nostri pape et dominorum cardinalium reverencia et sacri consistorii sancte Sedis.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Arnaldus de Torrosella tunc preceptor dicte domus Mansi Dei, in festo Penthecostes proxime futuro erunt XV anni elapsi vel circa, recepit ipsum qui loquitur in fratrem dicti ordinis, in capella dicte domus Mansi Dei, presentibus et ibidem astantibus Aro Rocha, Raymundo Sageti, Laurentio Regalis, Jacobo de Oleriis et pluribus aliis fratribus dicti ordinis.
De modo autem sue recepcionis et coherentibus ei, dixit idem in effectu sicut frater Bartholomeus de Turre testis primus deposuit, et sicut in libro statutorum et regule ordinis Templi latius continetur. Qui quidem liber exhibitus est et traditus domino Elnensi episcopo, inquisitori hujus inquisitionis, per dictum fratrem Bartholomeum, ut audivit dici.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se nec scire nec credere predictos errores de quibus in articulis agitur unquam habuisse ortum vel inicium a quoque de fratribus ordinis memorati nec a quovis alio, nec scit nec credit ydolum vel ydola esse vel fuisse aliquo tempore in ipso ordine vel loco aut parte aliqua ordinis sepedicti; nec venerari putat ydolum custodiri ab aliquo fratre vel alio in ipso ordine, nec usquam usque nec nunc mentionem aliquam audivit dici vel fieri de predictis, nec scit quid sit ydolum nec capud ydoli, nec putat quod in capitulis dicti ordinis, temporibus anteactis, aliqua fuerint tractata vel dicta que Domino nostro Jhesu Christo debeant displicere.
Super aliis vero tam circumstanciis quam coherentibus ipsis articulis diligenter interrogatus, dixit se nescire plura nec credere aliter quam superius est confessus.
Anno et die quibus supra.
XXIIII. Frater Symon de Elna ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II–XXXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Confessus tamen est quod in recepcione fratrum ad dictum ordinem nulla fiunt nec fieri precipiuntur nec docentur ab aliquo inhonesta facta vel dicta, sed solum Deo beneplacita et honesta.
Dixit eciam quod sacramentum altaris et omnia alia ecclesiastica sacramenta credunt dicti fratres et ipse qui loquitur, sicut fideles et catholici Christiani, prout ipse scit de se, et de aliis confratribus ipsius ordinis idem credit. Credunt eciam Christum Dominum Jhesum Deum esse unicum redemptorem et salvatorem omnium sperantium in se, et ejus crucem adhorant singulis annis ter veneratione et devotione humili et devota, nudis pedibus, in die Veneris sancta, cultellis et cofis capitum depositis, exclusa omni irreverencia et immundicia de quibus in articulis mentio fit expressa.
Adjecit eciam quod, tempore receptionum fratrum ad dictum ordinem, tam recipiens quam recepti vicissim sese deosculantur in ore tantum, abjectis ceteris deosculationibus turpibus et nefandis. Ad osculum autem oris admittuntur dicti fratres noviter recepti per fratres alios circumstantes et per recipientes eciam, ut inter se mutuam habeant caritatem, et ut semper fraterna dilectione utantur.
Item dixit se non recordari an promittant simpliciter vel jurent se non relicturos susceptum ordinem Templi; sed bene scit quod statim cum recepti sunt ad illum pro professis habentur.
Dicte autem recepciones fratrum fiunt in capella domus Mansi Dei, clausis januis capelle ipsius, et exclusis omnibus aliis preter fratres. Nec unquam interfuit in aliorum locorum capitulis, nisi in solis capitulis dicte domus Mansi Dei.
Ad XL–LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; excepto quod confessus est quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis portant cordulas de lino vel de canape super camisias de die et de nocte continue, ad restringendam lasciviam carnis et in signum castitatis servande quam in assumptione sui ordinis promiserunt, non tactas tamen in ydolis vel capitibus ydolorum; quod nescit nec unquam audivit mentionem fieri usquam nunc de eisdem; nec scitur, prout ipse credit, per aliquem fratrem dicti ordinis quid sit ydolum in ordine vel in aliqua parte ipsius. Nec unquam ad certam longitudinem vel mensuram recipiunt cordulas quibus renes eorum cingunt, sed eas portant et assumunt sicut placet eisdem.
Item confessus est quod modum sue recepcionis ipsi fratres nec alia que fiunt in eorum capitulis audent alicui revelare, nec loqui eciam de hiis qui ibi fiunt cum fratribus aliis dicti ordinis, nisi duntaxat cum illis qui in ipsis capitulis affuerunt.
De erroribus autem et de eorum correctionibus, necnon de eis non notificatis vel insinuatis Ecclesie, de quibus agitur in articulis prelibatis, respondit et dixit se nec scisse nec unquam mentionem fieri audisse in domo Mansi Dei, in qua a tempore recepcionis sue citra ad dictum ordinem moram traxit; nec putat nec credit opus fuisse vel locum dictis correctioni, insinuationi et emendationi de quibus agitur, cum, sicut credit, nunquam fuerint dicta nefanda crimina nec errores in ordine, nec in domo Mansi Dei ipsius Templi, nec apud fratres aliquos, sicut spes sua est et sic credit. Ad id autem quod dicitur multos ex fratribus dicti ordinis, tam in judicio quam extra, quam coram solempnibus personis confessos esse errores de quibus agitur in articulis, respondit et dixit se non credere ipsos fratres nec eorum aliquos confessionem de predictis erroribus veram confessionem fecisse, sed falsam penitus, sicut credit; cum in nulla parte ordine Templi commissa vel audita fuerint, prout credit, dicta nefanda crimina contenta in eis.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondit et dixit quod fratres dicti Templi qui dictos errores et crimina in presentia sanctissimi patris et domini nostri pape, et coram dominis reverendis cardinalibus et in eorum consistorio, sunt confessi, cujuscumque condicionis vel status predicti confitentes existant, se credere dictos confitentes contra veritatem falsitatem dixisse et veritatem penitus tacuisse; cum, sicut credit, in dicto ordine Templi vel in aliqua parte ejus nec dicta unquam fuerint vel commissa nec audita sic nefanda crimina ut illa sunt, sicut credit; et ideo mentitos dictos fratres esse credit in capud suum, salva semper sanctitate et excellentia Sedis apostolice et honore.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Raymundus de Baco tunc preceptor dicte domus Mansi Dei recepit ipsum in fratrem dicti ordinis, circa festum Omnium Sanctorum proxime venturum erunt XXXVII anni elapsi vel circa, in capella dicte domus, presentibus et ibidem astantibus Aro Rocha, Raymundo de Cirritania, G. Vinea, Petro de Villanova et pluribus aliis fratribus dicti ordinis jam defunctis.
De modo autem sue recepcionis et contingentibus eam, dixit idem in effectu ut frater Bartholomeus de Turre, primus testis, dixit et deposuit supra in eodem articulo, et sicut de dicto modo recipiendorum fratrum ad dictum ordinem agitur et tractatur in libro statutorum et regule ordinis dicti Templi.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, dixit se nichil scire de contentis in eisdem.
Super aliis vero tam circumstantiis quam coherentibus ipsis articulis diligenter interrogatus, dixit se nescire plura nec credere aliter quam superius est confessus.
Anno et die quibus supra.
XXV. Frater Jacobus Mascaroni ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II–XLV articulos inclusive, dixit se nec scire nec credere contenta in illis nec aliqua de eisdem; salvo quod in recepcionibus fratrum ad ordinem Templi fiunt deosculationes fratrum recipientium et receptorum ad dictum ordinem in ore tantum, secundum morem et statuta dicti ordinis, in signum fraterne dilectionis in Domino et mutue caritatis.
Addidit quoque quod fratres, statim cum recepti sunt ad dictum ordinem, sunt professi; promittentes simpliciter, non jurantes quod susceptum ordinem Templi pro quovis alio fortiori vel leviori non relinquent; possent tamen si vellent, obtenta licencia superioris, cui esset facultas libera concedendi.
Addidit eciam quod ad dictum ordinem Templi fit recepcio fratrum in ecclesiis seu capellis domorum dicti ordinis, clausis januis capellarum, et exclusis omnibus preter fratres ordinis antedicti.
Interrogatus quare clauduntur janue capelle in qua fratres ad ordinem predictum recipiendi sunt, dixit quod sic se habent consuetudines et statuta ordinis dicti Templi.
Ad XLVI–LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; addens se nec scire nec credere que dicuntur in illis, eo salvo quod scit quod fratres dicti ordinis, ex quo sunt recepti ad illum, tenentur et debent portare singuli singulas cordulas de lino vel de canape seu de lana supra camisias suas, ad restringenda carnis vicia, et in signum honestatis et castitatis promisse a se.
Addidit tamen quod nusquam cum predictis cordulis capita vel ydola cinguntur vel tanguntur, nec eis injungitur, prout credit, quod certe longitudinis debeant esse dicte cordule, quibus omni tempore debent esse precincti et cum eis dormire, sed fratrum quisque sibi eas assumit breves vel longas, sicut placet, et cum eas contingit rumpi vetustate vel alio quovis modo, recipiunt alias sicut volunt.
Adjecit eciam quod fratres dicti ordinis, omni cessante prohibicione, sua confitentur peccata non fratribus nec magistris nec preceptoribus laycis, sed fratribus capellanis et presbiteris ejusdem ordinis, si eis volentibus confiteri adsit facultas libera adeundi eosdem presbiteros, vel si malint, licenter fratribus Predicatoribus vel Minoribus aut aliis religionis approbate, aut secularibus presbiteris execucionem ordinis habentibus, possunt sua confiteri peccata et penitencias salutares ab eis recipere pro peccatis.
Ad illud autem quod in articulis dicitur de correctione et nunciatione non facta Ecclesie per superiores ipsius ordinis, et de viciis et criminibus ac erroribus non correctis et a fratribus dicti ordinis dimissis, respondens dixit se nusquam in dicto ordine audisse mentionem fieri predictorum, nec scit nec credit quod in ipso ordine nec in aliqua parte ejus vicia, errores et crimina de quibus agitur in articulis, habuerint ortum nec initium, nec unquam in ordine predicto audita fuerint nec eciam acceptata.
Quamobrem nec correctione nec emendatione nec significatione facienda Ecclesie eguerunt, quia non potuit nunciari Ecclesie vel corrigi quod non fuit, ut credit.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod predicti qui in articulis fratres asseruntur fuisse dicti ordinis Templi, cujuscumque conditionis illi fuerint qui confessi sunt errores, crimina et vicia in articulis nominata, dicit illos non fuisse fratres Templi, sed diabolos in pelle hominum incarnatos; eo quod falsitatem in omnibus et per omnia dixerunt et confessi sunt, veritate prorsus exclusa, sicut ipse qui loquitur firmiter sperat et credit, salva semper sanctitate et excellentia sanctissimi domini nostri pape et ejus sacri consistorii, quorum honori nullatenus intendit detrahere, licet dixit dictos fratres confitentes falsitatem dixisse in suis confessionibus et veritatem per omnia tacuisse, ut credit.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Raymundus de Baco tunc preceptor dicte domus Mansi Dei recepit ipsum fratrem qui loquitur in fratrem dicti ordinis, die Dominica prima post festum sancti Andree proxime preteriti fuerunt XXX anni elapsi vel circa, in capella dicte domus Mansi Dei, presentibus et ibidem astantibus Jacobo de Oleriis, Petro de Camporotundo, et Jordano de Pulcrovisu, et pluribus aliis fratribus dicti ordinis.
De modo autem sue recepcionis, et contingentibus eandem, dixit idem in effectu sicut frater Bartholomeus de Turre, primus testis, dixit et deposuit in hoc eodem articulo.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se nichil scire de contentis in eis.
Super aliis vero tam circumstanciis quam coherentibus ipsis articulis diligenter interrogatus, dixit se nescire plura nec credere aliter quod superius est confessus.
Explicit inquisitio per nos Elnensem episcopum cepta contra predictos fratres milicie Templi, ex commissione nobis facta per Sedem apostolicam, super articulis a dicta Sede nobis transmissis et a reverendo in Christo patre et domino Egidio sancte Narbonnensis ecclesie archiepiscopo, qui auctoritate sacrosancte Sedis predicte litteratorie inquisitionem hanc per nos precepit fieri, prout de hiis ex preambulis et litteris ac documentis aliis extra precedentem inquestam vacantibus plene patet. Unde ad eternam memoriam premissorum, prelibatam inquestam manu publica triplici tabellionum publicorum scriptam, et diligenter per dictos tabelliones examinatam et compertam, ut ab eis didicimus per omnia veraciter convenire, subscriptam eciam ab eorum singulis, ut moris apud eos est, et signis solitis subsignatam, necnon a collegis seu nostris coinquisitoribus Elnensis ecclesie viris venerabilibus archidiacono et sacrista, ceterisque viris religiosis de quibus in precedentibus agitur accersitis, eorumdem collegarum sigillis et nostro cereis et pendentibus, licet diebus et loco diversis, nos tamen apud Elnam, in domo nostra episcopali, anno Domini millesimo trecentesimo decimo, II kalendas septembris, fecimus communiri.
Ego vero Petrus Gayraudi clericus et notarius publicus reverendi in Christo patris domini episcopi supradicti, predictis omnibus et singulis interfui, et ea omnia manu propria scripsi, et in formam publicam redegi, et signo meo consueto signavi. (L. S.)
Ego Petrus Raynaudi clericus, notarius ad predicta per reverendum dominum Elnensem episcopum predictum constitutus, huic presenti inquisicioni presens fui, et dicto mandato ipsius domini episcopi subscripsi, et hoc signum feci. (L. S.)
Ego Johannes de Villaclara notarius ad predicta per reverendum dominum Elnensem episcopum predictum constitutus, huic presenti inquisicioni presens interfui, et de mandato ipsius domini episcopi subscripsi, et meo publico et solito subsignavi signo. (L. S.)
FIN DU TOME SECOND.