← Table of contents
Le procès des Templiers, Tome II

INTERROGATOIRE SUBI AU TEMPLE DE PARIS PAR CENT QUARANTE TEMPLIERS, DEVANT LE FRÈRE GUILLAUME DE PARIS, INQUISITEUR DE LA FOI EN FRANCE (DU 19 OCTOBRE AU 24 NOVEMBRE 1307). (continued 3)

Reading edition

Interrogatus utrum aliquos fratres viderit recipi, dixit quod sic unum in domo Parisiensi; et credit per juramentum suum quod simili modo receptus fuit, et omnes alii de ordine recipiuntur, ut credit, per illum modum per quem fuit receptus.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.

Item frater Fulco de Trecis, etatis XXVIII annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Sanceyo juxta Trecas, decem anni sunt, per fratrem Radulphum receptorem tunc Campanie, presentibus fratre Galtero de Paians et fratre Radulpho de Compendio, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de observandis statutis et secretis dicti ordinis, et mantello sibi ad collum posito, quidam frater de cujus nomine non recolit, ostendit sibi quamdam crucem in qua erat ymago Jhesu Christi depicta, et petivit ab eo utrum crederet in eum cujus ymago erat ibi, et ipse dixit quod sic; et tunc dixit sibi quod non debebat credere in eum, quia falsus propheta erat, et quod non crederet nisi in Deum superiorem, et quod in signum quod non crederet spueret supra crucem; et tunc ipse spuit ter juxta crucem, fingens spuere supra crucem. Et tunc quidam frater astans ibi dixit: «Non faciatis magnam vim de isto, quia nimis juvenis est.» Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod ille recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in fine spine dorsi, in umbilico et in ore, et, non obstante precepto, dixit per juramentum suum quod non osculatus fuit eum nisi in umbilico et in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod prohibuit sibi cohabitacionem mulierum, sed dixit sibi quod lecti fratrum essent communes inter ipsos.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et meram veritatem.

Item frater Johannes de Chounes, etatis XXXII annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Chounes per fratrem Symonem de Quinci preceptorem dicte domus, XII anni sunt elapsi, presentibus fratre Galtero de la Sotiere et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de observandis statutis et secretis dicti ordinis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem de ligno cum ymagine Jhesu Christi crucifixi enea elevata super crucem, et petivit ab eo utrum crederet in eum cujus figura erat ibi. Qui respondit quod sic; et tunc dictus recipiens dixit sibi: «Tu male credis, quia quidem falsus propheta est; credas solummodo in Deum celi, et non in istum.» Et ipse dixit: «Credo in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, qui fuit natus de Virgine Maria.» Et tunc ipse precepit sibi: «Spuas supra istum in despectu ejus.» Et tunc spuit ter; sed cavebat quantum poterat ne spueret supra crucem vel crucifixum. Dixit eciam per juramentum suum quod osculatus fuit recipientem in umbilico et in ore. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem.

Item frater Galterus de Paians, etatis octoginta annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Paians, triginta sex anni erunt in instanti festo Nativitatis Domini, per fratrem Theobaldum de Breteuil, presentibus fratre Thoma Normanno et fratre Symone de Paians et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de observandis statutis et secretis dicti ordinis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi quamdam parvam crucem in qua erat ymago Jhesu Christi crucifixi, et petivit ab eo utrum crederet quod esset ymago Jhesu Christi; et ipse respondit quod sic. Et tunc ipse precepit sibi quod spueret supra crucem; et spuit semel, et osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens sibi denegavit et inhibuit coitum mulierum, et dedit sibi licenciam habitandi carnaliter cum fratribus dicti ordinis. Dixit tamen per juramentum suum quod credit quod omnes alii per similem modum recipiuntur. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem.

Item frater Johannes dictus de Parisius, etatis viginti quatuor annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit, novem anni erunt in festo Nativitatis beati Johannis, in domo Templi Parisiensis, per fratrem Hugonem de Paraudo, presentibus fratribus Gerardo de Villaribus, Guillermo de Lins et fratre Petro de Boucli milite, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Et dixit per juramentum suum quod dictus recipiens fecit eum promittere et jurare multas bonas observancias et statuta dicti ordinis et tenere secreta ordinis, et postea osculatus fuit dictum recipientem et alios fratres in ore. Interrogatus de aliis articulis, nichil dixit. Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus Johanne de Archis, Petro Lamberti, Egidio de Galuchiis studentibus in conventu Parisiensis, Guillelmo de Choques cive Parisiensi, et pluribus aliis testibus ad hoc vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane Ecclesie auctoritate notarius publicus, omnibus et singulis, prout in hac et precedentibus peciis signo meo signatis continentur, una cum scriptis testibus notariis publicis presens interfui, ac, de mandato dicti commissarii, in hoc instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque meo signo solito signavi rogatus.

Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in presenti pecia seu carta et precedentibus plenius continentur, presens interfui cum testibus et notariis supra et infra scriptis, et, de mandato dicti commissarii, hoc instrumentum manu propria scripsi in testimonium premissorum, illudque meo signo solito signavi rogatus.

Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis in presenti pecia seu carta et precedentibus contentis presens interfui cum testibus et notariis suprascriptis, et una cum signis et subscriptum notariorum ipsorum signum meum consuetum rogatus apposui, hic me subscribens.

In nomine Domini amen. Anno ejusdem millesimo CCCo septimo, indicione sexta, mense novembris, ejusdem mensis die XIIII, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina providencia pape quinti anno secundo, in presencia religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis fratrum Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto viro fratre Guillelmo de Parisius dicti ordinis, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, existentis in domibus Templi Parisiensis, pro inquirendo contra quasdam personas ordinis milicie Templi eidem supra dicto crimine delatas, nostrum notariorum et testium infrascriptorum, personaliter constitutus frater Egidius de Cheuruto locum tenens preceptoris de Fresnayo juxta Pruvinum, quadragenarius vel circa, juratus ad sancta Dei Evangelia ab eo tacta dicere de se et aliis in causa fidei plenam, puram et integram veritatem; et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus apud Cheurutum, XII anni fuerunt in festo Omnium Sanctorum nuper preterito, per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie, presentibus fratribus Henrico de Soupir, Petro de Cheuru et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis observandis ab eo factas, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem que solet portari ad funera, et peciit ab eo utrum crederet in eum qui passus fuerat in ea, et ipse dixit et respondit quod sic; et postea dictus recipiens precepit sibi quod spueret supra crucem; quod ipse finxit facere; sed tamen aliquid de sputamine non cecidit supra crucem quod posset. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens traxit eum ad partem, et fecit se osculari ab eo in ore, in umbilico et in fine spine dorsi. Dixit eciam per juramentum suum quod inhibitum fuit sibi ne habitaret cum mulieribus, aut aliquod servicium ab eis acciperet, et injunctum fuit sibi quod si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis, et hoc ab aliis pateretur. Requisitus utrum vidit aliquos fratres recipi, dixit quod sic unum, et vidit quod receptus fuit per illum modum per quem dixit se fuisse receptum, excepto quod non vidit quid factum fuit sibi in abscondito; et dixit per juramentum suum quod credit quod omnes alii fratres de ordine simili modo recipiantur, quia non credit quod novus modus factus fuisset pro eo. Dixit eciam per juramentum suum requisitus quod in sua deposicione vi, metu carceris vel tormentorum, vel alia quacumque de causa, non dixit vel immiscuit falsitatem, sed quod puram et integram dixerat veritatem.

Item frater Johannes de Bersees, etatis XXI annorum, morans apud Feritatem Galcheri, eodem modo juratus, constitutus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod receptus fuit in domo de Campo Florito, per fratrem Gerardum de Villaribus preceptorem Francie, IX sunt menses vel circa elapsi, presentibus fratre Lamberto de Toisi, fratre Johanne preceptore de Trefou, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis ordinis observandis ab eo factas, quidam frater, de cujus nomine non recordatur, aportavit sibi quamdam parvam crucem de ligno, et tunc dictus frater Gerardus petivit ab eo utrum crederet in eum qui passus fuerat in dicta cruce, et ipse dixit quod sic. Et tunc dictus frater dixit sibi quod male credebat, et quod debebat credere solummodo in Deum superiorem, et postea precepit sibi quod Jhesum Christum abnegaret ter, et spueret supra crucem ter, quia talis erat modus ordinis, ut dicebat. Et tunc, de precepto dicti recipientis, Jhesum Christum abnegavit ter, ore et non corde, et finxit spuere ter supra crucem, sed tamen nihil cecidit supra eam. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in fine spine dorsi; sed non voluit facere, et tamen post osculatus fuit eum in umbilico et in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod lecti fratrum debebant esse communes. Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum aut carceris, in sua deposicione immiscuerit falsitatem, aut subticuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non; immo puram dixit et recognovit veritatem.

Item frater Gaufridus de Fera in Campania, etatis XXX annorum, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Pruvino, octo vel novem anni sunt elapsi, per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie, presentibus fratribus Herberto de Froumentieres et Henrico Flamain preceptore dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit.

Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et observanciis dicti ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus frater Radulphus traxit eum ad partem, et fecit se osculari ab eo in umbilico, et ostendit sibi quamdam crucem de ligno, et petivit ab eo utrum crederet in eum qui passus fuerat in cruce; et ipse respondit quod bene credebat in Jhesum Christum, filium Virginis Marie, et tunc precepit sibi quod eum abnegaret, sed ipse non voluit abnegare. Et postea precepit sibi quod spueret supra crucem; sed non voluit spuere, immo spuit ad terram juxta crucem. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod lecti fratrum debebant esse communes. Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aliquam dixerit in sua deposicione falsitatem, aut subticuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non; immo puram veritatem dixerat pro salute anime sue.

Item frater Helyas de Jocro, etatis XIX annorum vel circa, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod receptus fuerat in domo de Feritate Galcheri, sex anni vel circa sunt elapsi, per fratrem Gerardum de Villaribus tunc preceptorem Francie, presentibus fratribus Radulpho de Gisi et Johanne le Moine, ut videtur sibi, et pluribus aliis de quorum nominibus non recordatur. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens traxit eum ad partem retro altare, et ostendit sibi ymaginem in quodam missali; sed erat ita juvenis, quod nesciebat tunc cujus erat ymago; et tunc fuit petitum ab eo utrum crederet in illum cujus erat ymago; et ipse respondit quod credebat in Jhesum Christum et in beatissimam Virginem matrem suam. Et ipse dixit quod male credebat; et ipse semper dicens quod credebat in Jhesum Christum et in gloriosam matrem suam, fuit verberatus ab ipso recipiente acriter, et postea fuit positus in carcere per unam diem sine potu et cibo; et oportuit finaliter (cum dicebant quod male credebat) quod faceret; tunc dixit ex parte Dei, et nichil aliud per juramentum suum; et hoc dixit, quia eum volebant iterum ponere in carcere, quia dicebat quod volebat exire et ire ad domum patris sui.

Interrogatus de osculo, dixit quod ita erat tormentatus per dictos fratres, quod non recolit quod aliud quam dixit fuerit sibi factum seu dictum. Interrogatus utrum vi, vel terrore tormentorum aut carceris, in sua deposicione dixerit aut immiscuerit falsitatem, aut veritatem subticuerit, dixit per juramentum suum quod non, immo quod illud quod dixit verum est.

Item frater Baldoinus de Waben, etatis sexaginta annorum vel circa, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod receptus fuit in domo de Bosco in Viromandia, per fratrem Guarinum de Grandi Villari, die Dominica proximo preterita sunt octo anni, presentibus fratre Odone de Grandi Villari nepote dicti receptoris, fratre Matheo de Tilloy et pluribus aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens traxit eum ad partem juxta altare, et fecit se osculari a dicto fratre in umbilico, et post ostendit sibi quamdam crucem parvam ligneam, que solebat portari ad funera familie domus, et precepit sibi quod spueret supra crucem; et ipse fingens spuere supra crucem, spuit ad terram. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi, et precepit quod omnino abstineret a mulieribus, et quod fratres dicti ordinis admitteret ad lectum suum, et similiter iret ad lectos fratrum, si indigeret; et credit postmodum quod esset ea intencione quod habitarent carnaliter unus cum alio. Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum aut carceris, aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in sua deposicione, aut veritatem tacuerit, dixit per juramentum suum quod non; immo puram dixerat pro salute anime sue veritatem.

Item frater Johannes de Mortuis Fontanis presbyter dicti ordinis, etatis XXXVI annorum vel circa, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod receptus fuit apud Puisieus per fratrem Hugonem de Paraudo, circa festum beati Martini hyemensis nuper preteritum fuerunt septem anni, presentibus fratre Thierrico de Lannoy et quibusdam aliis fratribus de quorum nominibus non recolit. Et dixit per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis observandis, dictus recipiens posuit sibi mantellum ad collum, et postea quidam miles de dicto ordine duxit eum retro altare, et aportavit sibi unum missale, et ostendit sibi ymaginem Jhesu Christi crucifixi, et crucem depictam in dicto missali, et precepit sibi quod eum abnegaret, et dixit quod hoc oportebat sibi facere; et tunc ipse qui loquitur, ore et non corde, abnegavit ter Jhesum Christum. Interrogatus de aliis articulis, dixit per juramentum suum quod nichil scit, sed bene credit quod omnes alii simili modo recipiantur, quia non credit quod nova lex fieret pro eo.

Item dixit per juramentum suum quod in deposicione sua nichil aliud dixit quam veritatem pro salute anime sue.

Item frater Lambertus Flamingus, etatis septuaginta annorum, ut dicebat, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod fuit receptus apud Tonni prope Pontem Arvernie, in instanti festo Nativitatis Domini erunt triginta duo anni, per fratrem Petrum Normannum preceptorem baillivie Laudunensis, presentibus fratribus Johanne de Sancto Albano, qui fuerat magister passagii, Johanne de Braie et quibusdam aliis fratribus de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens aportavit sibi quamdam crucem pictam, et precepit sibi in presencia aliorum fratrum quod Jhesum Christum abnegaret, et spueret supra crucem; et tunc, de precepto dicti recipientis, Jhesum Christum abnegavit ter, et ter, fingens spuere supra crucem, spuit ad terram.

Item dixit per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in fine spine dorsi, in umbilico et in ore; et ipse finxit ipsum osculari ibi, sed non tetigit eum nisi in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod in emissione voti castitatis data fuit sibi licencia habitandi carnaliter cum fratribus dicti ordinis.

Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aut alia quacumque de causa, in sua deposicione aliquam dixerit aut immiscuerit falsitatem, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat veritatem. Acta sunt hec anno, indicione, mense novembris predicto, die, loco et pontificatu predictis, presentibus fratribus Michaele de Bonellis, Karolo Ymbernico et Petro Lamberti ordinis Predicatorum, ac Guillelmo de Choques cive Parisiensi, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane Ecclesie auctoritate notarius publicus, omnibus et singulis contentis in hac et precedentibus peciis similiter sutis signo meo signatis, una cum scriptis testibus et publicis notariis presens interfui, ac, de mandato predicti commissarii, huic publico instrumento me subscripsi, illudque signo meo solito signavi rogatus.

Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in presenti carta seu pecia et precedentibus plenius continentur, una cum testibus et notariis supra et infra scriptis presens interfui, et, ad mandatum et requisicionem dicti commissarii, hoc instrumentum manu propria scripsi in testimonium premissorum, illudque meo signo solito signavi rogatus.

Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis contentis in presenti et precedentibus cartis simul sutis et signo meo signatis, excepta tamen confessione precedentis ultimi testis, presens interfui una cum notariis et testibus subscriptis, et cum signis et subscripcionibus ipsorum notariorum, signum meum rogatus apposui hic me subscribens.

In Christi nomine amen. Pateat universis quod anno Domini millesimo CCCo septimo, indicione sexta, XV die mensis novembris, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina providentia pape quinti anno secundo, in religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto viro fratre Guillelmo de Parisius ejusdem ordinis, inquisitore heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Milo de Sancto Fiacrio presbyter, ordinis milicie Templi, etatis XXIIII annorum vel circa, ut dicebat, juratus ad sancta Dei Evangelia sibi ostensa et manu propria tacta de se et aliis dicti ordinis milicie Templi super dicto crimine delatis dicere veritatem; et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit apud Moysiacum Meldensis diocesis, sex anni sunt elapsi, per fratrem Reginaldum de Argivilla quondam cubicularium pape, presentibus fratribus Alberto capellano dicti ordinis, et Guillelmo de Compendio, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis observandis ab eo factas, dictus recipiens aportavit sibi quamdam crucem, et dixit sibi quod oportebat ipsum spuere supra crucem, et quod ita consuetum erat in ordine; et tunc ipse fingens spuere supra crucem, spuit ter ad terram. Interrogatus de voto castitatis, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod lecti fratrum debebant esse communes, et quod poterant se commiscere carnaliter unus cum alio, et quod omnino debebant a mulieribus abstinere.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens traxit eum ad partem in quadam camera retro ecclesiam, et fecit se osculari ab eo in umbilico et in ore. Interrogatus si credit quod omnes alii fratres ordinis simili modo recipiantur, dixit per juramentum suum quod credit, quia non credit novam legem pro se fuisse factam. Requisitus per juramentum suum iterum prestitum utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, aliquam falsitatem immiscuerit in sua deposicione, aut veritatem tacuerit, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et integram dixerat veritatem.

Item frater Lambertus de Toysi, etatis quadraginta annorum vel circa, ut dicebat, eodem modo constitutus, juratus et requisitus, dixit per juramentum suum quod receptus fuit in domo de Vinciaco diocesis Eduensis, XIII anni sunt elapsi, per fratrem Petrum de Syvre preceptorem baillivie de Byres, presentibus fratre Reginaldo de Toisiaco patruo suo, fratre Thoma de Buceio et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Et dixit per juramentum suum quod dictus recipiens fecit eum jurare et promictere multas observancias dicti ordinis sanctas et devotas, et secreta et statuta dicti ordinis tenere et observare, quarum aliquas verbotenus enarravit; et postea osculatus fuit dictum recipientem et alios presentes in ore. Interrogatus de aliis articulis, dixit per juramentum suum quod nichil scit.

Item frater Droco de Vivariis custos domus de Barberone, loco preceptoris, etatis quadraginta annorum vel circa, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod receptus fuit in domo Templi de Pruvino, XX anni vel circa sunt elapsi, per fratrem Gerardum presbyterum et preceptorem dicte domus, presentibus fratre Godefredo preceptore dicte ballivie loco fratris Arnulphi de Woisemale, et fratre Hugone receptore telonei ville de Pruvino, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis observandis et secretis dicti ordinis observandis, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem parvam nigram de ligno, et petivit ab eo utrum crederet in cruce; et ipse dixit et respondit quod bene credebat in eum qui passus fuerat in cruce pro redempcione nostra. Et tunc ipse precepit sibi quod abnegaret crucem et crucifixum; et ipse dixit quod non faceret. Et tunc dictus recipiens dixit sibi: «Spuas supra crucem, quia modus est et usus ordinis nostri;» et tunc ipse fingens spuere supra crucem, spuit ad terram. Dixit et per juramentum suum quod postmodum dictus recipiens traxit eum ad quamdam partem, et, sublevata veste sua, fecit se osculari ab eo in umbilico et postea in ore. Requisitus utrum viderit aliquem recipi in dicto ordine, dixit per juramentum quod sic apud Chevrutum, scilicet fratrem Jacobum de Chamerot, per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie; et vidit quod dictus recipiens traxit eum retro altare, sed nescit quid fecit sibi fieri. Credit tamen quod simili modo eum recepisset. Requisitus utrum vi, vel metu tormentorum aut carceris, seu aliqua de causa, aliquam falsitatem immiscuerit in deposicione sua, aut veritatem tacuerit, dixit per juramentum suum quod non; immo puram veritatem dixerat pro salute anime sue.

Item frater Laurencius de Trenay, etatis quadraginta annorum, ut dicebat, eodem modo constitutus, juratus et requisitus, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo Cursus Gibouin Lingonensis diocesis, sex anni sunt elapsi, per fratrem Stephanum d'Espeilly, presentibus fratre Laurencio de Belna, fratre Christiano quondam barbitonsore visitatoris Francie, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de observandis statutis, decretis et observanciis dicti ordinis ab eo factas, dictus recipiens aportavit sibi quamdam crucem parvam viridem de ligno, nec videtur sibi quod ibi esset ymago crucifixi; et precepit sibi quod spueret supra crucem ter, quia hic erat modus et usus ordinis Templi; et ipse qui loquitur tunc fingens ter spuere supra crucem, spuit ad terram.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens fecit se osculari ab eo in umbilico, sublevatis vestibus suis. Dixit eciam per juramentum suum requisitus quod dictus recipiens dixit sibi quod si calor naturalis moveret eum, quod poterat se commiscere carnaliter cum fratribus dicti ordinis.

Interrogatus utrum vi, aut metu tormentorum vel carceris, seu aliqua alia de causa, aliquam falsitatem immiscuerit in deposicione sua, aut veritatem tacuerit, dixit per juramentum suum quod non; immo puram dixerat veritatem.

Item frater Johannes de Poissons bergerius, etatis XXIX annorum vel circa, ut dicebat, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Buxiere Lingonensis diocesis, per fratrem Ymbertum de Vianesio preceptorem baillivie d'Aveleure, presentibus fratribus Stephano de Vianesio, Guillelmo de Gres et Guillelmo de Bures, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit.

Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et observanciis dicti ordinis observandis, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem discoopertam coloribus pre nimia vetustate, et precepit sibi quod spueret supra eam, quia talis erat modus ordinis, ut dicebat; et ipse tunc fingens ter, de precepto dicti recipientis, spuere supra crucem, spuit ad terram. Et postea dictus recipiens duxit eum in quadam camera juxta capellam, et ablatis vestibus suis, fecit se osculari ab eo in umbilico. Et dixit per juramentum suum requisitus quod injunctum fuit sibi in dicta recepcione sua quod omnino abstineret a mulieribus, et quod si inveniretur cum aliquibus mulieribus, perderet mantellum dicti ordinis et hospicium; et dixit sibi dictus recipiens quod lecti fratrum debebant esse communes. Requisitus dixit per juramentum suum quod credit quod omnes alii fratres dicti ordinis per illum modum sint recepti.

Interrogatus utrum vi, aut metu carceris, tormentorum, aut aliqua alia de causa, aliquam falsitatem immiscuerit in deposicione sua, aut veritatem tacuerit, dixit per juramentum suum quod non; immo puram dixerat et integram veritatem.

Item frater Jacobus le Verjus de Rebes in Bria, morans apud Fresneyum, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod fuit receptus apud Coulommiers in Bria, per fratrem Johannem de Moncellis preceptorem baillivie de Bria, quadraginta anni vel circa sunt elapsi, presentibus fratre Roberto le Fouion preceptore dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis observandis, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem veterem de ligno, et dixit sibi quod oportebat quod spueret ter supra crucem; et hoc ipse fecit. Interrogatus de voto castitatis, dixit per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod ipse et alii fratres ordinis jacerent unus cum alio, si indigerent; sed non credit, ut dixit per juramentum suum, quod fuit mala intencione. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens fecit se osculari ab eo in umbilico; et dixit per juramentum suum requisitus quod plures fratres vidit recipi in dicto ordine per istum modum. Interrogatus utrum vi, aut metu carceris seu tormentorum, aut alia quacumque de causa, aliquam falsitatem immiscuerit, aut veritatem tacuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo puram dixerat veritatem.

Item frater Gaufridus de Gonavilla miles, preceptor Aquitanie et Pictavie, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in Anglia, Londonis, in domo Templi, per fratrem Robertum de Torteville militem, magistrum tocius Anglie, XXVIII anni sunt elapsi, presentibus fratre Henrico de Torteville et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens fecit sibi jurare servare statuta et bonas consuetudines dicti ordinis que et quas verbotenus enarravit; et postea mantello sibi posito ad collum, recipiens ostendit sibi in quodam missali quamdam crucem cum ymagine Jhesu Christi, et precepit sibi quod abnegaret Christum qui fuit positus in cruce; et ipse totus territus noluit facere, et dixit: «Ha, domine, quare facerem? Ego hoc nullo modo facerem.» Et tunc ipse dixit sibi: «Hoc facias audacter; ego juro tibi in periculo anime mee quod nunquam prejudicabit tibi quantum ad animam et conscienciam; quia modus est ordinis nostri, qui fuit introductus ex promissione cujusdam mali Magistri qui erat in carcere cujusdam soldani, et non poterat evadere nisi juraret quod si evaderet, ipse introduceret istum modum in ordine nostro, quod omnes qui reciperentur de cetero abnegarent Jesum Christum, et ita fuit observatum semper; et propter hoc potes bene facere.» Et tunc ille qui loquitur noluit facere, immo contradixit, et petivit ubi erat avunculus suus et alie bone gentes que ipsum adduxerant illuc; et tunc recipiens dixit sibi: «Recesserunt, et oportet quod facias hoc quod tibi precipio.» Et noluit adhuc facere. Tunc videns recipiens resistanciam suam dixit sibi: «Si velles michi jurare ad sancta Dei Evangelia quod omnibus fratribus ordinis qui hoc peterent a te diceres quod illa que precipio tibi fecisti, ego parcerem tibi in hoc.» Et tunc ipse qui loquitur promisit sibi hoc et juravit, et tunc pepercit sibi hoc salvo quod, cooperta cruce manu dicti recipientis, fecit eum spuere supra manum. Requisitus quare credit quod pepercisset sibi, dixit quod ipse et predictus avunculus suus, qui erat familiaris regis Anglie, multa servicia fecerant ipsi recipienti, et precipue ipse qui loquitur, qui inter servicia pluries introduxerat eum in camera dicti regis Anglie, quando habebat facere cum eo, et racione juramenti quod fecerat se dicturum quod predicta sibi injuncta fecisset. Requisitus quare tardavit dicere tantum, quia alias requisitus fuerat dicere veritatem, dixit quod pro eo quia de dicto peccato fuerat confessus cuidam capellano dicti ordinis, et eciam fuerat contrictus de peccato, et credebat esse veraciter et plenarie absolutus, quia dicitur et tenetur in ordine quod de privilegio Sedis Apostolice capellani dicti ordinis habent potestatem absolvendi fratres a quibuscumque peccatis, et quod credebat quod predicti errores essent emendati et amoti de ordine, vel deberent breviter amoveri. Requisitus utrum aliquos fratres fecit, dixit quod paucos fecit manu propria; et dixit quod paucos fecit propter inconveniencia predicta que oportebat fieri in recepcione eorum; et propter hoc, postquam concesserat eis ordinem, faciebat eos recipi per quosdam preceptores et alios sibi subditos. Dixit tamen per juramentum suum quod manu propria quinque milites fecit. Requisitus utrum fecerit eis abnegare Crucifixum et spuere supra crucem, dixit per juramentum suum quod pepercit eis eo modo quo ille qui receperat eum sibi pepercerat, et contigit quod cum quadam die esset in quadam capella ut audiret missam a quodam fratre vocato Bernardo, existente de dicto ordine, qui jam erat inductus alba, et expectabat alium fratrem, ut credit, ut confiteretur sibi, idem frater Bernardus videns ipsum qui loquitur, dixit sibi: «Domine, sciatis quod quedam machinacio fit contra vos, quia jam est factum quoddam scriptum in quo mandatur et significatur Magistro ordinis et aliis quod in recipiendo fratres ordinis non observatis modum quem observare debetis.» Et tunc cogitavit ipse qui loquitur quod erat propter hoc quod ita pepercerat predictis quos receperat. Dixit eciam per juramentum suum quod, postquam fuit sibi loqutum de abnegando Christum per predictum receptorem, tantum displicuit sibi dictus ordo, quod pluries exivisset, si fuisset ausus; sed timebat de potencia Templariorum; et quod quadam die venit apud Lochias ubi Rex erat, et fuit loqutus Regi in presencia fratris Ytherii de Nantolio prioris Hospitalis in Francia; et habebat in animo quod istum modum recepcionis revelaret Regi, et supplicaret sibi quod daret sibi consilium quid posset facere, et caperet eum in custodia sua, et ipse exiret ordinem; sed postea, considerans quod plures preceptores et alii de ordine multa dederant sibi pro passagio suo, et quod jam habebat pecuniam et bona ordinis, non esset bonum eos ita destruere. Requisitus per juramentum suum unde processit error abnegandi et spuendi supra crucem, respondit per juramentum quod quidam de ordine dicunt quod hoc statuit predictus Magister qui fuit captus in carcere dicti soldani, ut predicitur. Alii dicunt quod hoc fuit ex malis et perversis introduccionibus et statutis fratris Roncelini Magistri quondam ordinis; alii dicunt quod ex malis statutis et doctrinis fratris Thome Berardi quondam dicti ordinis Magistri; alii dicunt quod hoc fit ad instar seu ad memoriam beati Petri qui abnegavit Christum ter. Requisitus de capite de quo supra fit mencio, dixit per juramentum suum quod nunquam vidit illud aut audiverat loqui de eo, usquequo dominus Papa fecit Magistro et ipsi qui loquitur mentionem de hoc Pictavis. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, vel aliqua de causa, aliquam falsitatem immiscuerit in sua deposicione, aut veritatem tacuerit, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat pro salute anime sue veritatem. Acta sunt hec in domo Templi Parisiensis, anno, indicione, die, mense et pontificatu predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus Petro Lamberti, Guillelmo de Polonia, Nicolao Greco ordinis Predicatorum, Guillelmo de Choques cive Parisiensi, et Raymundo Castellani, et pluribus aliis ad premissa vocatis testibus specialiter et rogatis.

Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis in presenti carte pecia et precedentibus cartis contentis cum testibus et notariis supra et infrascriptis interfui, et una cum signis ipsorum notariorum signum meum hic rogatus apposui me subscribens.

Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in presenti carta seu pecia et precedentibus plenius continentur, una cum testibus et notariis suprascriptis presens interfui, et, ad mandatum et requisicionem dicti commissarii, hoc instrumentum manu propria scripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.

In Christi nomine amen. Pateat universis quod anno Domini millesimo CCCo septimo, indicione sexta, pontificatus sanctissimi domini domini Clementis pape quinti anno secundo, die XVII mensis novembris, in presencia religiosi et honesti viri fratris Guillelmi de Parisius ordinis fratrum Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum et testium infrascriptorum, personaliter constitutus frater Henricus de Supi, sexagenarius vel circa, frater ordinis milicie Templi, juratus ad sancta Dei Evangelia tacta corporaliter ab eodem, et requisitus per juramentum dicere de se et aliis dicti ordinis milicie Templi super dicto crimine heresis delatis, ac de modo recepcionis sue, in causa fidei dicere veritatem, dixit per juramentum suum quod ipse fuit receptus, viginti anni sunt elapsi, in domo Templi Parisiensis, per fratrem Amalricum magistrum tunc Francie, militem, presentibus fratre Huberto thesaurario tunc, et fratre J. de Turno, qui postea fuit thesaurarius. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis ordinis observandis factas ab ipso, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens, sublevata veste sua, precepit sibi quod oscularetur eum in umbilico; et ipse qui loquitur finxit se ipsum osculari, sed non tetigit carnem suam. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem ligneam, et precepit sibi quod abnegaret illum qui fuerat passus in ea, et quod spueret supra crucem; et ipse qui loquitur abnegavit semel, et finxit se spuere supra crucem, sed spuebat ad terram, ut dixit per juramentum suum. Dixit eciam per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum aliquo de fratribus dicti ordinis, et hoc idem sibi fieri ab aliis fratribus pateretur; et credit per juramentum suum quod alii fratres dicti ordinis recipiuntur per eumdem modum. Interrogatus per juramentum suum utrum ipse vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alias, in premissis immiscuerit aut dixerit aliquam falsitatem, aut subticuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod puram veritatem dixit et meram.

Actum Parisius in domibus Templi, presentibus religiosis et honestis viris fratribus Nicolao de Anessiaco, Laurencio de Nannetis, Durando de Sancto Porciano, Raginaldo de Credulio, Gossoino de Brabancia, Johanne de Sancto Vincencio, ordinis et conventus fratrum Predicatorum Parisiensium, et discreto viro Symone de Montigniaco baillivo Aurelianensi, testibus ad hoc vocatis et rogatis.

Item anno, indicione et pontificatu predictis, die XIX dicti mensis novembris, in religiosi et honesti viri dicti fratris Laurencii de Nannetis commissarii dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, frater Boinus predicti ordinis Templi, etatis XXVIII annorum, juratus eodem modo et requisitus dicere de se et de aliis dicti ordinis Templi, et de modo recepcionis sue, in causa fidei veritatem, dixit per juramentum suum quod receptus fuit in domo de Rodolio Cathalaunensis diocesis, quatuor anni erunt in festo instanti Nativitatis Domini, per fratrem Johannem Demar preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Johanne de Vaudrueil et quodam alio vocato fratre Guillelmo, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum dictus receptus quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens duxit eum ad partem, et sublevata veste sua, precepit sibi quod oscularetur eum in umbilico; et quia idem recipiens erat scabiosus in ventre, dictus receptus finxit se osculari eum ibi, sed nunquam tetigit nisi de naso.

Item dixit per juramentum suum quod dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem coloris viridis, ut videbatur sibi, et precepit sibi quod spueret supra eam, quia talis erat modus ordinis, et tunc ipse finxit se spuere supra eam, sed spuit ad terram. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et quod lectus suus esset communis fratribus; sed nescit qua intencione dicebat.

Interrogatus per juramentum utrum ipse vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alias, in premissis immiscuerit vel dixerit aliquam falsitatem, aut subticuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod puram veritatem dixit et meram.

Item anno, indicione, pontificatu et die XIX novembris predictis, in dicti fratris Laurencii de Nannetis commissarii domini inquisitoris prefati, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum, personaliter constitutus frater Nicolaus de Mesnillio subtus Montem Desiderii, etatis quinquaginta quatuor vel circa, juratus et requisitus eodem modo, dixit per juramentum suum quod XXII anni vel circa erunt in festo Penthecostes proximo futuro, quod ipse fuit receptus in domo de Puisiaus subtus Laudunum, per fratrem Petrum Normannie militem, preceptorem ballivie Laudunensis, presentibus fratre Guillelmo de Braye preceptorem de Moisiaco, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit; et dixit quod dictus recipiens fecit sibi jurare quod ipse servaret statuta ordinis et secreta, et postea fuit sibi mantellum ad collum positum, et osculatus fuit recipientem et alios fratres in ore, et tunc dictus recipiens precepit fratri Guillelmo de Braye quod alia que oportet fieri in ordine sibi faceret fieri, et tunc idem frater Guillermus aportavit sibi quamdam crucem in qua erat ymago Jhesu Christi, et petivit recipiens cujus ymaginem credebat esse ibi, et ipse respondit quod ymaginem Jhesu Christi; et tunc precepit sibi quod negaret illum cujus figura erat ibi, et spueret ter supra crucem, quia hoc erat modus ordinis, et tunc ipse fecit, ore et non corde. Dixit eciam per juramentum suum quod recipiens fecit se osculari ab eo in umbilico; et postea injunxit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis urgeret eum ad incontinenciam, quod ipse et alii fratres ordinis refrigescerent se unus cum alio, nec ordo diffamaretur pro mulieribus. Interrogatus per juramentum utrum ipse vi, vel metu carceris aut tormentorum, in premissis immiscuerit aut dixerit aliquam falsitatem, aut subticuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod puram veritatem dixit et meram.

Item anno, indicione, pontificatu et die XIX predictis, in dicti fratris Laurencii commissarii supradicti, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, frater Bertrandus de Montigniaco. Auberici, etatis quinquaginta annorum vel circa, eodem modo juratus, et requisitus per juramentum suum, dixit quod receptus fuit per fratrem Joannem de Sarnayo, in domo Suessionensi, presentibus fratre Gerardo de Argentolio milite, et fratre Remigio de Plosiaco, et quibusdam aliis, octo anni sunt elapsi vel circa. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis ordinis observandis ab eo factas, dictus recipiens, preceptor tunc dicte domus Suessionensis, ostendit sibi quamdam crucem in qua erat ymago Jhesu Christi depicta, et dixit sibi quod non crederet in eum, quia nichil erat, et quod erat quidam falsus propheta, et nichil valebat; immo crederet in Deum Celi superiorem, qui poterat salvare; et precepit eciam quod ipse spueret supra crucem et ymaginem predictam, et tunc ipse qui loquitur finxit se spuere, sed non spuit supra quod posset, immo spuit ad terram. Quo facto dictus recipiens traxit eum ad partem, et levatis vestibus suis a parte anteriori, precepit sibi quod oscularetur eum in umbilico, et hoc ipse fecit. Interrogatus utrum vi; vel metu carceris aut tormentorum, seu alias, in premissis immiscuerit aut dixerit aliquam falsitatem, aut subticuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod puram veritatem dixit et meram.

Acta sunt hec in dictis domibus Templi, presentibus ad premissa dicta decima nona die novembris acta, religiosis et honestis viris fratre Johanne de Dinancio et Alberto Cathalaunensis diocesis, et conventus fratrum Predicatorum Parisiensium, testibus vocatis et rogatis.

Item anno, indicione, pontificatu, anno et die XX novembris predictis, in dicti domini inquisitoris, nostrum Amisii, Gaufridi, Eveni et Jacobi notariorum publicorum, et testium subscriptorum, personaliter constitutus, juratus et requisitus per juramentum eodem modo frater Nicolaus de Trecis, etatis XXXVIII annorum vel circa, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Cheuruto diocesis Meldensis, per fratrem Gerardum de Villers, tunc jacentem et infirmitate detentum in lecto, VI anni vel circa sunt elapsi, presentibus fratre Radulpho de Gisiaco, et fratre Guillelmo fratre serviente dicti fratris Gerardi. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis ordinis observandis ab eo factas, et mantello sibi ad collum posito, dictus frater serviens dicti fratris Gerardi, dixit sibi quod oportebat quod abnegaret Deum, et hoc diceret de ore. Et ipse qui loquitur dixit quod nullo modo faceret; tamen finaliter abnegavit ore, et non corde. Dixit eciam quod postea aportavit sibi quamdam crucem de crucibus que solent esse in ecclesiis, et precepit sibi quod spueret supra eam; et hoc ipse facere aliquandiu recusavit, dicens quod nullo modo spueret; tamen finaliter finxit se spuere supra crucem, sed non spuit, immo spuit ad terram.

Requisitus utrum aliquos fratres viderit recipi, dixit quod sic duos, et sunt recepti per illum modum per fratrem Radulphum de Gisi predictum. Requisitus eciam per juramentum utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, seu alias, in premissis immiscuerit vel dixerit aliquam falsitatem, vel subticuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod puram veritatem dixit et meram.

Item frater Radulphus de Saltibus, etatis XXXV annorum vel circa, personaliter constitutus in dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum et testium subscriptorum presencia, juratus et requisitus per juramentum eodem modo, dixit per juramentum suum quod fuit receptus apud Cheurutum in Bria, per fratrem Radulphum de Gisiaco, septem anni vel circa sunt elapsi, presentibus fratre Morello de Belna, et fratre Remigio tunc preceptore de Columberiis. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi crucem et ymaginem crucifixi depictas in quodam missali, et dixit sibi quod oportebat quod abnegaret illum cujus figura erat ibi, et quod spueret supra crucem et ymaginem. Tamen cavit quantum potuit ne aliquid de sputamine caderet supra. Dixit eciam per juramentum suum quod non osculatus fuit recipientem nisi in ore, et credit quod hec esset racio quia dictus recipiens festinabat se ire ad dies Trecenses. Requisitus per juramentum suum utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, seu alias, in premissis immiscuerit vel dixerit aliquam falsitatem, vel subticuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod puram veritatem dixit et meram. Acta sunt hec Parisius, in dictis domibus Templi, anno, indicione et die mensis novembris predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus Nicolao de Anessiaco, Reginaldo de Credolio, socio dicti domini inquisitoris, Gossouino de Brebancia, Emingo de Dacia, ordinis et conventus fratrum Predicatorum Parisiensium, et Guillelmo de Choquis cive Parisiensi, testibus ad hoc vocatis et rogatis.

Item anno, indicione et pontificatu, anno et die XX novembris ejusdem, in religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis dictorum Predicatorum, commissarii dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum et testium subscriptorum presencia personaliter constitutus et eodem modo juratus et requisitus, frater Albertus de Rumercourt presbyter, etatis septuaginta annorum vel circa, dixit per juramentum suum quod receptus fuit apud Montescourt, tres anni erunt Dominica ante instans Carnisprivium, per fratrem Egidium de Chivre militem, de precepto fratris Roberti de Samayo militis, preceptoris ballivie de Montescourt, presentibus fratre Johanne Watel, fratre Adam de Sarnay, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit; et dixit per juramentum suum quod idem frater Robertus de Sarnayo ostendit sibi crucem depictam in quodam missali, cum effigie Jhesu Christi, et precepit sibi dictus Robertus quod ipse spueret supra dictam crucem: qui dixit totus territus: «Ha sancta Maria! quare facerem ego hoc? Ego aportavi omnia bona mea intus, videlicet quadraginta libras terre redditualis, et vos vultis quod ego faciam tam mirabile quod nullo modo facerem.» Et tunc ille frater Robertus dixit: «Quia vos estis senex, nos parcemus vobis super hiis et aliis,» et nichil aliud fuit sibi factum, ut dixit per juramentum suum. Dixit eciam per juramentum suum quod si sciret, antequam intraret, quod ordo esset talis, quod non intrasset pro toto mundo; immo plus vellet quod abscisum fuisset sibi caput. Requisitus utrum viderit recipi aliquos fratres, dixit per juramentum suum quod sic quemdam qui vocabatur Egidius de Valenciennes; et recepit eum frater Odo preceptor ballivie Viromendensis, et dixit quod audivit quod dictus recipiens precepit eidem fratri Egidio quod spueret supra quamdam crucem quam ostendit sibi; et tunc idem Egidius spuit, vel finxit se spuere, sed videbatur eidem qui loquitur quod spueret.

Item requisitus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, ipse in premissis aliquam immiscuerit vel dixerit falsitatem, vel subticuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod puram veritatem dixit et meram.

Actum Parisius in domo Templi, dicta die XX novembris, presentibus religiosis viris fratre Gossonio de Brebancia et Ermingo de Dacia ordinis et conventus fratrum Predicatorum Parisiensium, testibus ad hoc vocatis et rogatis.

Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis et singulis aliis contentis in duabus cartis seu peciis precedentibus immediate signo meo signatis interfui, una cum supra et infrascriptis notariis, hic me subscripsi, et cum signis ipsorum signum meum apposui rogatus.

Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus aliis et singulis in duabus cartis seu peciis immediate precedentibus simul sutis signo meo signatis contentis, cum testibus et notariis suprascriptis presens fui, ac, de mandato dicti inquisitoris, ea manu propria scripsi, et in testimonium premissorum presens instrumentum signo meo solito signavi rogatus.

In Christi nomine amen. Pateat universis per hoc presens publicum instrumentum quod anno Domini millesimo CCCo septimo, indictione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina Providencia pape quinti anno secundo, die martis ante festum sancti Clementis, scilicet XXI die novembris, in religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto viro fratre G. de Parisius ejusdem ordinis, inquisitore heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, frater Poncius de Bono Opere ordinis milicie Templi, etatis XXVIII annorum vel circa, juratus et requisitus per juramentum ab eo prestitum ad sancta Dei Evangelia tacta corporaliter ab eodem, de se et aliis dicti ordinis super dicto crimine delatis, et de modo sue recepcionis dicere in causa fidei veritatem, dixit per juramentum suum quod circa instans festum Ascensionis Domini erunt quatuor anni quod fuit receptus per fratrem Hugonem de Paraudo visitatorem Francie, in domo de Buris Lingonensis diocesis, presentibus fratre Godefredo de Ranerio, fratre Guidone de Nice et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis predicti observandis, et mantello sibi ad collum posito; recipiens predictus ostendit sibi quamdam crucem depictam in quodam libro, et quamdam aliam crucem ligneam quam ibi aportari fecit, et peciit ab eo si credebat in eam; et ipse qui loquitur respondit quod sic; et dictus recipiens dixit sibi et precepit quod amplius non crederet, et quod spueret ter supra eam; et idem receptus fingens se spuere supra eam, spuit alibi ad partem. Requisitus utrum erat in ipsa cruce effigies crucifixi, dixit quod non recolit, pro eo quod erat multum territus et turbatus de hiis que sibi dicebantur et precipiebantur, dicens quod semper credidit et credit in eum qui passus fuit, et recepit mortem pro nobis in cruce. Dixit eciam quod ipse, de precepto recipientis, osculatus fuit ipsum recipientem in umbilico et in ore et non alibi, quia predictus recipiens festinabat se, et credit quod alii fratres modo simili recipiantur.

Item requisitus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, in premissis immiscuerit aut dixerit aliquam falsitatem vel tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod ipse puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Item anno, indicione, pontificatu et die predictis, in presencia dicti commissarii, nostrum notariorum et testium infrascriptorum, constitutus, juratus et requisitus eodem modo, frater Radulphus Moyset dicti ordinis Templi, etatis sexaginta quinque annorum vel circa, morans in domo de Castellario juxta Peronam, dixit per juramentum suum quod bene sunt quadraginta quinque anni vel circa elapsi, quod ipse fuit receptus in domo de Bosco ballivie Viromandie, per fratrem Danielem Britonem presbyterum dicti ordinis, et quod, post multas promissiones factas de statutis et secretis ordinis observandis, predictus receptor posuit sibi mantellum ad collum, et quod nichil aliud fuit sibi factum vel dictum quod esset contra Deum aut bonos mores. Dixit tamen per juramentum suum quod vidit recipi fratrem Michaelem de Flers in domo de Fontanis subtus Montem Desiderii, per fratrem Amalricum de Rochis, et tres seu quatuor alios, sed non recolit de nominibus ipsorum, nec recipiencium, nec locorum in quibus recepti sunt, et audivit quod illi qui recipiebant eos precipiebant et faciebant deferri crucem, et precipiebant receptis quod abnegarent crucifixum ter, et ter spuerent supra crucem, et credit quod ipsi recepti hoc faciebant vel saltem alterum de premissis, et credit quod dictus Michael fecit unum de ipsis preceptis sibi factis a dicto Amalrico, sed ipse nescit bene de quo, quia ipse qui loquitur ibat et redibat ad ministrandum in locis predictis, et credit quod dictus Daniel pepercit sibi in premissis que audivit aliis fieri, pro eo quod dictus Daniel nutriverat eum, et erat multum juvenis ipse qui loquitur, et plura non vidit vel audivit quod recolat.

Item requisitus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, in premissis immiscuerit vel dixerit aliquam falsitatem, vel tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod ipse puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Item anno, indicione, pontificatu et die predictis, in dicti commissarii, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia constitutus, juratus et requisitus eodem modo, frater Stephanus de Romania Remensis diocesis, quinquagenarius vel circa, claviger domus de Prunay dicti ordinis Templi, dixit per juramentum suum quod bene sunt XIX anni vel circa elapsi quod ipse fuit receptus in domo de Vifort juxta Castrum Tierrici, ballivie de Bria, per defunctum fratrem Nicolaum de Sancto Albano preceptorem tunc domus de Monte Suessionensi, de mandato fratris Arnulphi de Wisemale, et fuerunt presentes in recepcione sua frater Johannes de Crotay preceptor de Paci, frater Gerardus Agricola et frater Tierricus de Albigniaco preceptor predicte domus de Vifort, nec plures quod recolat. Dixit eciam per juramentum suum quod eo recepto, et post promissiones factas ab eo de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, et aportata quadam cruce lignea per unum de dictis fratribus, recipiens precepit sibi quod spueret supra dictam crucem, dicens sibi quod oportebat quod hoc faceret, et ipse qui loquitur finxit se spuere super eam. Dixit eciam quod recipiens duxit eum ad partem, ad cornu altaris cujusdam capelle in qua recipiebatur, et elevata veste sua, precepit eidem recepto quod oscularetur eum retro in fine spine dorsi, et ipse qui loquitur finxit se hoc facere, sed non fecit. Dixit eciam quod vidit recipi fratrem Guillermum de Sancto Leonardo de Corbigniaco, in domo de Valeia, per fratrem Laurencium de Belna preceptorem de Coulours, in quadam camera dicte domus, dicens quod statim quod mantellum fuit sibi positum ad collum dicti Gerardi, ipse qui loquitur recessit ad parandum mappas pro commestione, et propter hoc nescit quid fuit sibi postea factum vel dictum, tamen credit quod fuit eodem modo receptus, et quod alii fratres dicti ordinis eodem modo recipiantur.

Item requisitus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, in premissis immiscuerit vel dixerit aliquam falsitatem, vel tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Facte autem sunt hec tres immediate precedentes confessiones seu deposiciones prius a quolibet ipsorum confitencium prestito ut premittitur juramento, Parisius in domibus Templi, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus fratre Synardo de Dacia et fratre Egidio de Bononia ordinis Predicatorum de conventu Parisiensi, testibus ad hec vocatis et rogatis.

In nomine Domini amen. Anno Nativitatis ejusdem Mo CCCo septimo, indicione sexta, mense novembris, die veneris, in festo sancti Crisogoni, scilicet vigesima quarta die, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina providencia pape quinti anno tercio, in religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis Predicatorum, commissarii fratris Guillelmi de Parisius ejusdem ordinis, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, frater Petrus de Montigniaco diocesis Meldensis, presbiter dicti ordinis, etatis XL annorum, juratus ad sancta Dei Evangelia, eidem preposita et ab eo corporaliter tacta, de se et de aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo Templi Parisiensis, per fratrem Hugonem de Paraudo visitatorem Francie, in instanti Quadragesima erunt tres anni, presentibus thesaurario, priore et multis aliis fratribus dicte domus. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de observandis statutis et secretis dicti ordinis, quidam frater dicti ordinis aportavit ante eum quamdam crucem ligneam in qua erat figura Jhesu Christi crucifixi, et tunc dictus visitator petivit ab eo utrum crederet in eum cujus ymago erat ibi; et ipse dixit quod sic, et tunc dixit sibi: «Oportet quod tu abneges eum ter, et spuas ter supra crucem.» Quod facere contradixit et denegavit quantum potuit; finaliter, propter minas quas inferebant sibi, fecit ore et non corde, et finxit spuere supra crucem, et spuit ad terram. Dixit eciam per juramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in ore, et finxit eum osculari in umbilico, super vestes, tamen non tetigit.

Item dixit quod dictus recipiens dixit sibi, omnibus audientibus, quod si calor naturalis moveret eum, dabat ei licenciam habendi rem cum suis fratribus ordinis. Dixit tamen per juramentum suum quod nunquam fecit, nec fuit requisitus.

Item dixit per juramentum suum quod credit quod omnes alii fratres dicti ordinis recipiantur per eumdem modum per quem fuit receptus.

Item dixit per juramentum suum quod vidit duos recipi, unum morantem in domo de Malo Repastu, et fratrem Petrum morantem in domo de Soisiaco, per istum modum per quem fuit receptus.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.

Item frater Guido de Ferreriis presbiter dicti ordinis, etatis quinquaginta annorum, morans apud Ragnicourt diocesis Belvacensis, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit apud Laigneville, in capella dicte domus, XII anni sunt elapsi, per fratrem Nicolaum preceptorem de Latigniaco Sicco, presentibus fratribus Reginaldo et Johanne capellanis dicte domus. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de observandis statutis et secretis dicti ordinis, dictus recipiens traxit eum ad patrem, aliis remanentibus, et ostendit sibi quamdam crucem ligneam depictam, et precepit sibi quod abnegaret illum qui passus fuerat in cruce, et spueret supra crucem, et ipse tunc invitus negavit ter et spuit ter, supra crucem, ore et non corde. Dixit eciam per juramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in ore et in umbilico, et precepit sibi dictus recipiens quod oscularetur eum in fine spine dorsi; sed non voluit ipsum ibi osculari. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod si calor naturalis moveret eum, poterat se commiscere cum fratribus ordinis. Dixit tamen per juramentum suum quod nunquam fecit, nec fuit requisitus. Interrogatus utrum viderit aliquos fratres recipi, dixit per juramentum suum quod sic fratrem Thomam de Rochancourt, per fratrem Gerardum vicarium preceptoris domus de Fontanis, in dicta domo, et fratrem Johannem Dorviller, per eundem, ut credit, et in eadem domo, et fratrem Petrum de Fontanis, per fratrem Johannem de Turno; et dixit quod recipientes duxerunt ipsos receptos ad partem, et credit quod fuerunt eodem modo recepti.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et meram veritatem.

Item frater Johannes de Gisi presbiter dicti ordinis, etatis XXVI annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit in domo de Laigneville Belvacensis diocesis, tres anni sunt in festo sanctorum Johannis et Pauli, per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie, presentibus fratribus Durando milite dicti ordinis, et Johanne preceptore dicte domus, presbitero. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de observandis statutis et secretis dicti ordinis, dictus recipiens ostendit sibi figuram Jhesu Christi depictam in quodam missali, et petivit ab eo utrum crederet in illum cujus figura erat ibi; et ipse dixit quod sic, et tunc dixit sibi quod abnegaret eum ter, et ter spueret supra crucem; et cum ipse hoc facere denegaret, tamen compulit eum ad hoc, dicens quod oportebat quod hoc faceret, et tunc ore et non corde abnegavit ter, et ter finxit spuere supra crucem, sed spuit ad partem.

Item dixit per juramentum suum quod osculatus fuit eum solummodo in ore, licet fuerit requisitus de osculando eum in umbilico; sed assistentes dixerunt quod parceret sibi, quia erat de genere suo et sacerdos.

Item dixit per juramentum suum quod dictus recipiens dedit sibi licenciam habitandi cum fratribus dicti ordinis, si non posset continere; sed dixit per juramentum suum quod nunquam fecit, nec fuit requisitus ab aliquo. Dixit eciam per juramentum suum quod vidit tres recipi per dictum fratrem R. de Gisi, per istum modum per quem dixit se esse receptum, et credit quod omnes alii recipiuntur per illum modum.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et meram veritatem.

Item frater Petrus de Laigneville dispensator domus des Quenoi, etatis XX annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Latigniaco Sicco, in Quadragesima erunt duo anni, per fratrem R. de Gisi, presentibus fratre Huberto preceptore dicte domus, et fratre Nicolao de Salleville, et pluribus aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de observandis statutis et secretis dicti ordinis, dictus recipiens aportavit quoddam missale, et ostendit sibi figuram Jhesu Christi crucifixi depictam in eo, et petivit ab eo utrum crederet in eum cujus figura erat ibi depicta, et ipse respondit quod sic, et eciam dixit quod oportebat quod abnegaret eum, et spueret supra crucem et ymaginem; qui contradixit quantum potuit, tum finaliter, quia minabatur eum de ponendo eum in tali carcere quod de cetero non videret pedes suos, fecit abnegacionem semel ore, et non corde, ut dixit, et finxit spuere ter supra ymaginem, sed spuebat ad terram, ut dixit. Dixit eciam per juramentum suum quod osculatus fuit eum in umbilico et in ore solummodo. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod si calor naturalis moveret eum ad incontinenciam, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis, et alios admitteret ad idem, si requireretur. Dixit tamen per juramentum suum quod nunquam fecit, nec fuit requisitus.

Item dixit quod cum eo fuit receptus quidam frater nomine Baldoinus, qui per eumdem modum omnino fuit receptus, et credit quod omnes alii simili modo recipiantur. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.

Item frater Nicolaus de Ambianis, dictus de Lulli, etatis XXIIII annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Correaus diocesis Ambianensis, septem anni sunt elapsi vel circa, per fratrem Gerardum de Villaribus tunc preceptorem Francie, presentibus fratre Tierrico magistro de Laudunesio, fratre Johanne de Sarnay preceptore ballivie de Pontivo, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis ab eo factas, dictus recipiens ostendit sibi crucem depictam in quodam missali cum effigie Jhesu Christi crucifixi, et precepit sibi quod abnegaret Jhesum Christum cujus effigies erat ibi ter, et ipse compulsus ad hoc invitus fecit propter minas et terrores quos inferebant sibi, et finxit se spuere supra ymaginem, sed spuebat ad terram; et dixit per juramentum suum quod nunquam remansisset in ordine, nisi fuisset propter timorem mortis; tantum perhorrebat Templariorum potenciam, quod non erat ausus exire.

Item dixit per juramentum suum quod dictus recipiens requisivit eum quod oscularetur eum in culo, et ipse respondit quod prius permitteret se interfici; tamen osculatus fuit eum in umbilico super vestes, et in ore, de precepto suo, et dixit per juramentum suum quod nichil aliud inhonestum fuit sibi dictum vel factum, et premissa dixit ille qui loquitur cum lacrimis et magnis suspiriis. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, per juramentum suum dixit quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.

Item frater Thomas de Roquencourt, etatis quinquaginta annorum vel circa, juratus eodem modo de se et de aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit in domo de Fontanis, octo anni sunt elapsi, per fratrem Gerardum de Sonions, locum tenentem preceptoris dicte domus, presentibus fratre Guidone de Ferreriis et fratre Michaele de Fles, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de observandis statutis et secretis dicti ordinis ab eo factas, dictus recipiens fecit se osculari ab eo in umbilico et in ore, et postea dictus recipiens aportavit sibi quamdam crucem de ligno, et precepit sibi quod ter spueret supra dictam crucem, et ipse invitus finxit se spuere supra dictam crucem bis, sed spuit juxta crucem ad terram. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod si non posset continere, habitaret carnaliter cum fratribus ordinis, sed dixit quod nunquam accidit sibi; et dixit ille qui loquitur quod premissa sunt sibi dicta et facta in presencia omnium assistencium. Dixit eciam per juramentum suum quod vidit unum fratrem recipi in dicto ordine, et credit quod ipse et alii dicti ordinis recepti sunt per istum modum.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.

Item frater Nicolaus de Compendio preceptor domus de Bosco Scuti, etatis quadraginta annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Valeia, octo anni sunt elapsi vel circa, per fratrem Raymundum de Gisi receptorem Campanie, presentibus fratribus Gaufrido de Trahi et Johanne de Vernolio, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis ab eo factas, dictus recipiens precepit sibi quod spueret supra crucem mantelli sui, quia talis erat modus sue religionis, et ipse miratus et turbatus valde, dixit: «Domine, quomodo facerem hoc quod ego spuerem supra crucem in qua Salvator meus fuit vivus et mortuus?» Et ipse dixit: «Oportet quod tu spuas et abneges eum, quia talis est modus ordinis nostri, et ita recipiuntur alii.» Tunc dixit: «Quomodo facerem hoc ego? veni huc ut salvarem animam meam, et vos vultis quod abnegem eum qui me creavit. Detis mihi deliberacionem, et ego cogitabo quid faciam.» Et tunc dixerunt omnes astantes ibi quod oportebat quod faceret, quia omnes alii ita recipiuntur, et quod talis est ordo; et tunc ipse invitus spuit supra crucem mantelli dicti receptoris, et abnegavit ore et non corde. Dixit eciam per juramentum quod de hoc fuit confessus cuidam penitenciario episcopi Trecensis qui tunc erat. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in posteriori parte dorsi, in umbilico et in ore, sed ad preces cujusdam capellani dicti ordinis pepercit sibi quantum ad inferiorem locum, sed osculatus fuit eum in umbilico et in ore.

Item dixit per juramentum suum quod dictus recipiens dixit et precepit sibi quod si non posset continere a libidine, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis, et alios fratres ad hoc reciperet, si eum requirerent. Dixit tamen per juramentum suum quod numquam fecit, nec fuit requisitus. Omnia ista confessus fuit cum magnis suspiriis et lacrimis.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.

Item frater J. de Domo Dei monachorum, diocesis Meldensis, dispensator domus de Sablonieres juxta Castrum Theodorici; etatis XXXV annorum vel circa, ut dicebatur, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Hubercourt, in instanti festo Nativitatis Domini erunt VI anni vel septem anni, per fratrem R. de Gisi receptorem Campanie, presentibus fratribus Petro preceptore dicte domus, et Petro Rongemaaille, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de observandis statutis et secretis dicti ordinis ab eo factas, dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum retro in umbilico et in ore, et ipse finxit quod oscularetur eum supra vestes retro, et in umbilico, et postea osculatus fuit eum in ore.

Item dixit per juramentum suum quod dictus recipiens ostendit sibi crucem mantelli, et precepit sibi quod spueret supra crucem; quod fecit, et postea ostendit sibi crucem in quodam missali cum ymagine Jhesu Christi, et precepit sibi quod abnegaret Deum cujus ymago erat ibi, et licet renuisset et fleret, tamen finaliter fecit compulsus. Dixit eciam per juramentum suum, quod credit quod omnes alii fratres ita recipiantur, sed non scit veritatem.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem. Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus Gaudefredo Leodiensi, Johanne Bergensi ordinis Predicatorum, in conventu Parisiensi studentibus, et pluribus aliis testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus sacrosancte Romane Ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis confessionibus et omnibus aliis et singulis, prout in hac et precedentibus peciis simul sutis et signo meo signatis plenius continentur, una cum testibus et publicis notariis supra et infrascriptis presens interfui, ac, de mandato inquisitoris et commissariorum suprascriptorum, in hac et aliis precedentibus instrumentis me subscripsi in testimonium premissorum, eaque signo meo solito signavi rogatus.

Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis confessionibus, et aliis prout in hac et precedentibus peciis simul sutis signo meo signatis plenius continentur, una cum testibus et notariis publicis supra et infrascriptis presens interfui, ac, de mandato predicti inquisitoris et supradictorum commissariorum suorum, in hoc et aliis publicis instrumentis precedentibus me subscripsi in testimonium premissorum, eaque signo meo consueto signavi rogatus.

Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis in hac presenti et aliis omnibus cartarum peciis simul sutis signoque meo signatis contentis, una cum testibus et notariis publicis supra et infrascriptis presens interfui, ac, de mandato inquisitoris et commissariorum suprascriptorum, hic et aliis instrumentis me subscripsi, et signum meum solitum apposui rogatus in testimonium premissorum.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings