← Table of contents
Le procès des Templiers, Tome II

INTERROGATOIRE SUBI AU TEMPLE DE PARIS PAR CENT QUARANTE TEMPLIERS, DEVANT LE FRÈRE GUILLAUME DE PARIS, INQUISITEUR DE LA FOI EN FRANCE (DU 19 OCTOBRE AU 24 NOVEMBRE 1307). (continued 2)

Reading edition

Item dixit per juramentum suum quod, post juramentum prestitum ab eo de statutis et secretis ordinis observandis, recipiens posuit sibi mantellum ad collum, et osculatus fuit ipsum in ore, et similiter, de mandato recipientis, osculatus fuit alios fratres.

Item dixit per juramentum quod recipiens ostendit sibi crucem cum effigie Jhesu Christi depictam in quodam libro, et dixit sibi quod oportebat ac sibi injunxit in virtute obediencie quod abnegaret crucem in qua erat effigies predicta ter, et ter spueret supra eam; quod fecit ore, licet invitus, et non corde, et plus voluisset tunc esse Rome quam hoc fecisse, et postea recipiens fecit se osculari ab ipso recepto in umbilico.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens injunxit sibi, in virtute obediencie, quod abstineret a mulieribus, et dedit sibi licenciam quod si calor naturalis moveret eum, quod ipse accederet ad fratres suos, et eos admitteret ad mutuum concubitum; sed nunquam fecit, ut dicit.

Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis simili modo recipiantur, tamen ipse non fuit in recepcione alicujus.

Item dixit, per juramentum suum ab eo super hoc iterum prestitum, quod vi, vel metu carceris aut tormenti, seu alia causa, non dixit aliud quam veritatem, nec premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Item frater Odo de Wirmis Belvacensis diocesis, magister carpentarius in domo Templi Parisiensis, sexagenarius vel circa, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum ab eo super hoc prestitum, quod bene sunt XVI anni vel circa elapsi quam fuit receptus in domo Parisiensi, per fratrem Johannem de Turno tunc temporis thesaurarium Templi Parisiensis, presentibus fratre Guidone preceptore Carnotense, fratre Petro preceptore domus Parisiensis, et aliis de quorum nominibus non recolit.

Item dixit per juramentum suum quod eo recepto, juramento ab ipso prestito de statutis et secretis ordinis observandis, aportata ibi cruce cum effigie Jhesu Christi, recipiens peciit ab eo si credebat quod esset Jhesus Christus cujus ymago ibi erat, et ipse respondit quod sic, et tunc idem recipiens precepit ei et injunxit, in virtute obediencie, quod abnegaret ter illum cujus ymago erat ibi, et ter spueret supra eam, propter quod ipse fuit multum territus, et finaliter ipse ore, sed non corde, ut dicit, abnegavit ter ipsum cujus ymago erat ibi, et ter spuit supra crucem et ymaginem predictas.

Item dixit per juramentum quod osculatus fuit eumdem recipientem, de precepto ejusdem, in umbilico.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens precepit sibi quod abstineret a mulieribus, et quod si calor naturalis moveret eum, quod haberet rem carnaliter cum fratribus suis, et similiter eos ad concubitum admitteret. Sed ipse nunquam fecit, ut dicit, nec super hoc extitit requisitus. Dicens quod multociens fuit sibi preceptum et inhibitum ab illo qui tenebat capitulum quod nullo modo revelaret predicta secreta ordinis.

Item dixit per juramentum suum quod vidit recipi simili modo fratrem Petrum, natum prope Yvriacum, agricolam domus de Orengi, et fratrem Johannem ejus fratrem morantem in domo de Puteolis juxta Luparas, et abnegare et spuere sicut supra.

Item dixit, per juramentum suum ab eo super hoc iterum prestitum, quod vi, vel metu carceris aut tormenti, seu alia causa, non dixit aliud quam veritatem, nec premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue. Facte autem fuerunt confessiones et deposiciones hec a dictis quinque fratribus immediate precedentibus singulariter, ut premittitur, juramentis ab ipsorum quolibet ut supra dicitur prestitis, in presencia dicti fratris N. commissarii predicti domini inquisitoris prefati, loco, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus religiosis viris fratribus Raymundo de Tholosa et Rogerio de Apulia ordinis Heremitarum Sancti Augustini, et domino Clemente de Castellione canonico Nivernensi, testibus ad hoc vocatis et rogatis.

Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis dicta XXVII die octobris actis, in hac supra et in precedenti peciis simul sutis contentis, presens una cum immediate suprascriptis testibus interfui, et in testimonium premissorum me subscripsi, et signum meum apposui consuetum vocatus et rogatus.

Anno Domini millesimo CCCo septimo, indicione sexta, die Veneris, in vigilia sanctorum Symonis et Jude, pontificatus sanctissimi Patris ac domini nostri domini Clementis divina Providencia pappe quinti anno secundo, in presencia religiosi et honesti viri fratris Durandi de Sancto Porciano ordinis fratrum Predicatorum, commissarii in causa fidei a religioso et honesto viro fratre Guillelmo de Parisius domini pappe capellano, illustris regis Francie confessore, ac inquisitore heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, ac in mei notarii et testium infrascriptorum ad hoc vocatorum specialiter et rogatorum personaliter constitutus, frater Guillelmus de Hermont presbyter ordinis milicie Templi, etatis viginti octo annorum vel circiter, ut dicebat, receptus per fratrem Johannem de Turno thesaurarium quondam dicti Templi, requisitus per suum juramentum ad sancta Dei Evangelia corporaliter ab eo tacta prestitum, quod deponeret meram et puram veritatem sine aliqua falsitate in causa fidei de se et de aliis, que dictus inquisitor duxerit requirenda, et primo requisitus de loco in quo fuit receptus, dixit per juramentum suum quod apud Latigniacum Siccum, et sunt sex anni elapsi postquam fuit receptus, et stetit in dicto ordine. Requisitus qui fuerunt in recepcione ejus, dixit per juramentum suum quod frater Radulphus de Grandi Villari et alii quidam fratres qui sunt jam mortui. Requisitus de modo recepcionis sue, dicit per juramentum suum quod, post multas promissiones de observanciis dicte religionis, et recepto mantello, preceptum fuit ei a dicto thesaurario quod abstineret se a mulieribus, et si urgeretur aliquo calore carnali, poterat commisceri cum fratribus dicti ordinis. Deinde oblata fuit sibi quedam crux, et petitum fuit ab ipso quem representabat ipsa crux. Qui respondit quod crucem Domini nostri Jhesu Christi, et peciit dictus thesaurarius si credebat in eum: qui respondit quod sic; et tunc dixit sibi quod male credebat, nec salvari poterat in hac fide, qui fuit falsus propheta; et tunc injunxit sibi, virtute obediencie, quod in despectu ipsius Christi spueret ter supra crucem, et hec primo renuit facere. Dictus frater Radulphus de Grandi Villari propter hoc accepit eum violenter per pectus, dicendo sibi quod oportebat quod hoc faceret, alioquin tanquam inobediens in perpetuo carcere poneretur. Tunc ipse coactus et perterritus, finxit spuere ter supra crucem, et spuit in terram. Deinde osculatus fuit dictum recipientem primo in ore, deinde in umbilico, et requisitus ab eo quod oscularetur tercio eum in fine spine dorsi, omnino hoc facere recusavit. Requisitus de capite, respondit quod nichil scit. Deinde dixit quod ea que deposuit sunt vera et sine aliqua falsitate, nec ea deposuit nec vi, nec metu pene, nec alia de causa, sed ad expediendam conscienciam suam, presentibus religiosis viris fratribus Gregorio de Luca, Johanne de Marchia Aconitana bachelario in theologia, ordinis Sancti Augustini, et fratre Richardo de Anglia ejusdem ordinis, et venerabilibus et discretis viris magistro Reginaldo de Albigniaco succentore Bituricensi, et domino Reginaldo de Royaco domini nostri regis thesaurario, testibus ad hoc vocatis specialiter et rogatis.

Item frater Petrus de Blesis presbyter dicti ordinis, etatis quinquaginta quinque annorum vel circiter, ut dicit, eodem modo juratus et requisitus, ut dicit, eodem modo juratus et requisitus ut supra, dicit quod fuit receptus octo anni sunt elapsi apud Savigniacum Templi, per dictum thesaurarium Templi quondam, presentibus fratre Radulpho de Hordivillari, et aliis fratribus dicti ordinis de quorum nominibus ad presens non recolit. Et post multas obligationes et promissiones de observanciis dicti ordinis, recepto mantello a dicto thesaurario, ductus fuit per quemdam fratrem de cujus nomine non recolit ad dormitorium dicte domus, qui sibi ostendit quamdam crucem in qua erat ymago Jhesus crucifixi; qui dixit ei quod abnegaret illum cujus erat ymago, et in despectu illius spueret ter supra crucem: qui abnegavit semel ore, sed non corde, et spuit ter supra crucem.

Item recognovit quod vovit continere a mulieribus; sed precepit dictus recipiens seu thesaurarius quod, si temptaretur carnaliter, poterat commisceri cum fratribus dicti ordinis, et exhibere se aliis, si super hoc requireretur ab eisdem: nunquam tamen hoc sibi accidit. Et dixit quod osculatus fuit dictum recipientem primo in ore, postea, revoluto supertunicali, in umbilico super tunicam ipsius thesaurarii. Et dixit quod ea que deposuit sunt vera, nec propter metum aliquem vel alia de causa deposuit, sed pro salute anime sue.

Item frater Michel de Fles, juratus ut supra, etatis quinquaginta quatuor annorum vel circiter, ut dicebat, requisitus per juramentum suum ut supra, dicit quod fuit receptus sunt viginti duo anni in domo de Druerya Ambianensis diocesis, per fratrem Guiardum de Cannoys, de mandato fratris Johannis de Turno tunc thesaurarii, presentibus fratribus Radulpho dicto Moyses, Guillelmo dicto le Bryes, qui adhuc vivit, ut credit, et pluribus aliis jam defunctis; et dicit quod, post multas promissiones de observanciis dicti ordinis, et recepto mantello, osculatus fuit recipientem primo in ore, deinde in umbilico nudo et non alibi.

Item aportata fuit ibi quedam crux, sed non recolit utrum esset ibi aliqua ymago vel non, et fecit eum abnegare crucem ter et crucifixionem, et spuere ter supra eam: nunquam negavit corde, ut dicit.

Item recognovit quod vovit continere a mulieribus. Fuit tamen eidem dictum quod si forte moveretur carnaliter, quod licitum erat ei commisceri cum fratribus dicti ordinis. Requisitus de ydola, dicit quod nichil scit. Dicit eciam quod ea que deposuit vera sunt, nec propter aliqua tormenta, nec alia de causa deposuit ea que deposuit, sed pro salute anime sue. Presentibus testibus supradictis ac religiosis viris fratribus Lamberto de Merdo, Nicolao de Sicca Villa, Matheo de Montibus in Hanonia, et Philippo de Parisius ordinis Sancti Guillelmi, testibus ad hoc vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis in presenti et precedenti cartis simul sutis, et signo meo consueto signatis contentis, una cum testibus suprascriptis, presens interfui, me subscripsi, et signum meum solitum hic apposui rogatus, in testimonium premissorum.

In Christi nomine amen. Pateat universis per hoc presens publicum instrumentum, quod anno Domini millesimo CCCo septimo, indicione sexta, pontificatus sanctissimi Patris et domini domini Clementis divina pappe quinti anno secundo, die Jovis in crastino festi Omnium Sanctorum, scilicet secunda die novembris, in religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis fratrum Predicatorum, commissarii dati a religioso viro et honesto fratre Guillelmo de Parisius dicti ordinis, inquisitore heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Johannes de Basemont miles, etatis viginti quinque annorum vel circa, morans in domo de Prunayo juxta Meduntam, juratus ad sancta Dei Evangelia, tacta corporaliter ab eodem, de se et aliis sui ordinis super dicto crimine delatis in causa fidei dicere veritatem. Et interrogatus, per juramentum suum, de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum suum, quod fuit receptus Parisius per Hugonem de Paraudo visitatorem Francie, in festo instantis Purificacionis beate Marie vel circa erit annus, presentibus fratre Johanne de Foylleyo, fratre Oliverio de Penna, et aliis de quorum nominibus non recolit. Et dixit per juramentum suum quod, post promissionem ab eo factam de observandis statutis et secretis ordinis, fuit sibi positum mantellum ad collum, et preposita sibi cruce in qua erat ymago Jhesu Christi, recipiens petivit ab eo utrum crederet in eum cujus ymago erat ibi, et ipse qui loquitur dixit quod sic; et tunc predictus recipiens sibi dixit quod oportebat quod abnegaret eum cujus ymago erat ibi ter, et ter spueret supra crucem et ymaginem easdem, et precepit sibi quod hoc faceret; et tunc ipse qui loquitur negavit ter, et ter spuit supra crucem et ymaginem predictas, et hec fecit ore, sed non corde, ut dixit. Item dixit per juramentum suum, quod osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore, et non alibi; et precepit sibi et dixit dictus recipiens quod si calor naturalis moveret eum, quod ipse accederet ad fratres suos, et haberet rem cum eis; sed ipse nunquam fecit, ut dixit.

Item requisitus per juramentum, utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, dixerit aliud quam veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Item anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, frater Johannes de Amblanvilla preceptor de Puteolis, quinquagenarius vel circa, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod bene sunt tres anni vel circa elapsi quod fuit receptus in grangia de Messelent, per fratrem Hugonem de Paraudo visitatorem Francie, presentibus fratre Johanne preceptore de Yvriaco in Weuquesino, et fratre Petro morante apud Barne.

Item dixit per juramentum quod predictus recipiens fecit eum jurare servare statuta et secreta ordinis, et posuit sibi mantellum ad collum, et postea ostensa sibi cruce cum effigie Jhesu Christi in quodam missali, recipiens quesivit ab eo si credebat quod esset Jhesus Christus cujus ymago erat ibi, et ipse qui loquitur respondit quod sic; et tunc idem recipiens precepit sibi quod abnegaret ter eum, et ter spueret supra crucem et ymaginem predictas, et tunc ipse qui loquitur negavit eum ter ore, sed non corde, ut dixit, et finxit ter se spuere supra crucem et ymaginem predictas, sed spuit ad terram, ut dixit.

Item dixit quod, de precepto recipientis, ipse osculatus fuit ipsum recipientem in ore, in umbilico et retro, subtus zonam, versus finem spine dorsi.

Item dixit per juramentum quod recipiens precepit sibi quod abstineret a mulieribus, et iret ad fratres suos, ad habendum rem cum eis, si calor naturalis moveret eum.

Item dixit per juramentum quod vi, vel metu carceris aut tormentorum, non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, aut subticuit veritatem, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Item anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, frater Radulphus de Bretencuria, etatis XXVI annorum vel circa, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod fuit receptus Parisius, per fratrem Hugonem de Paraudo visitatorem Francie, in festo Beati Johannis Baptiste ultimo preterito fuerunt quinque anni, presentibus fratre Johanne de Turno quondam elemosinario domini regis, fratre Stephano Paton, Johanne Bras-de-Fer, Richardo Bescot, Richardo de Caprosia quadrifico dicti ordinis in domo Templi Parisiensis.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens fecit eum jurare servare statuta et secreta ordinis, et posuit sibi mantellum ad collum, et osculatus fuit eum in ore, et postea ostendit sibi crucem in quodam libro, sed non recolit utrum erat in ea ymago Jhesu Christi vel non, et dixit quod recipiens precepit sibi quod abnegaret illum qui passus fuerat in dicta cruce, et ter spueret supra eam; et ipse qui loquitur dixit quod non faceret, et tunc recipiens adhuc sibi injunxit, in virtute obediencie, quod hoc faceret, dicens sibi quod hoc faceret. Et tunc ipse qui loquitur, videns quod janue ecclesie erant clause supra eum, et quod multi erant ibi fratres dicti ordinis quibus resistere non poterat, abnegavit eum qui passus fuit in dicta cruce semel, et spuit ad terram, fingens se spuere supra crucem, et hoc fecit ore, sed non corde.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens dixit sibi quod si calor naturalis moveret eum, quod melius erat pro honestate ordinis quod ipse iret ad fratres suos, et haberet rem cum eis et ipsi secum, quam ipse faceret aliud.

Item dixit per juramentum quod vi, vel metu carceris aut tormentorum, non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, aut subticuit veritatem, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Item anno, indicione, pontificatu, anno et die quibus supra, frater Petrus de Villari Ade, etatis quadraginta quinque annorum vel circa, preceptor domus de Oratorio super Autonem, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Laignevilla in Belvacinio, per fratrem Nicolaum preceptorem de Latigniaco Sicco, de mandato defuncti fratris Johannis de Turno, bene sunt viginti duo anni elapsi vel circa, presentibus fratre Johanni de Laignevilla presbitero, et aliis dicti ordinis qui sunt mortui.

Item dixit per juramentum suum quod, post juramentum prestitum et promissionem factam ab eo de statutis et secretis ordinis observandis, recipiens posuit sibi mantellum ad collum, et ostensa sibi quadam cruce lignea cum effigie Jhesu Christi, recipiens precepit sibi quod abnegaret illum qui passus fuerat in ea, et ipse qui loquitur recusavit hoc facere tunc: propter quod recipiens fecit eum poni in carcere per totam illam diem et noctem sequentem, et die crastina ipse qui loquitur extractus de carcere, propter metum dicti carceris, de mandato recipientis, abnegavit illum qui passus fuit in dicta cruce ter; et cum recipiens preciperet sibi quod spueret supra crucem et imaginem predictas, ipse finxit se spuere supra crucem et ymaginem predictas, et spuit ad terram.

Item dixit quod osculatus fuit recipientem in ore et in umbilico solum.

Item dixit per juramentum suum quod vidit fratrem Petrum de Blesis capellanum dicti ordinis, per fratrem Johannem de Turno, et fratrem dictum Touzsains, per fratrem Radulphum de Gisi, et alios de quorum nominibus non recolit, recipi eodem modo, ut sibi videtur.

Item dixit per juramentum quod vi, vel metu carceris aut tormentorum, non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, aut subticuit veritatem, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Facte autem sunt confessiones seu deposiciones hec a dictis quatuor fratribus Johanne, Johanne, Radulpho et Petro ordinis milicie Templi, juramentis prius ab eis ut premittitur prestitis, Parisius, in domibus Templi, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus fratribus Terrico de Amella, Bernardo de Molartico et Reginaldo de Jardo ordinis fratrum Predicatorum, testibus ad premissa vocatis et rogatis.

Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis confessionibus et omnibus aliis, prout in hac et precedentibus peciis signo meo signatis continentur, una cum suprascriptis testibus et magistro Gaufrido Enguelor dicto Chalop, publico notario, presens interfui, ac, de mandato dicti commissarii, huic instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.

Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis in hac et precedenti peciis simul sutis et signo meo signatis, presens, una cum dicto magistro Amisio notario publico, et testibus suprascriptis, interfui, me subscripsi, et signum meum apposui consuetum vocatus et rogatus.

In nomine Domini amen. Pateat universis per hoc presens publicum instrumentum, quod anno Domini millesimo trecentesimo septimo, indicione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina Providencia pappe quinti anno secundo, tercia die novembris, in religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis Predicatorum, commissarii fratris Guillelmi de Parisius dicti ordinis, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater dictus Touzsains, etatis triginta duorum annorum, juratus ad sancta Dei Evangelia sibi ostensa, et manu propria tacta, de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit apud Laigneville, per fratrem Radulphum de Bria preceptorem ballivie de Moissiaco, annus et dimidius est elapsus vel circa, presentibus fratre Johanne de Furno et Radulpho Goceran dicti ordinis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et observanciis dicti ordinis observandis factas ab eo, et mantello sibi posito ad collum, dictus recipiens ostendit sibi crucem in qua erat ymago Jhesu Christi crucifixi, et petivit ab eo dictus recipiens utrum crederet in eum cujus erat ibi figura depicta, qui respondit quod sic, et tunc compulit eum ad abnegandum Jhesum Christum et spuendum ter supra crucem et ymaginem. Interrogatus de voto castitatis, dixit per juramentum suum quod dixit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis. Requisitus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore solummodo.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum, aut aliqua alia de causa, aliquam falsitatem dixerit, aut veritatem tacuerit, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem.

Item frater Johannes de Laingnevilla, etatis quinquaginta annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei plenam et puram ac integram dicere veritatem, et requisitus de tempore ac modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuerit apud Sommerens diocesis Ambianensis, in festo sancti Michaelis fuerunt sexdecim anni, per fratrem Robertum de Sancto Penthaleone preceptorem ballivie de Pontivo, presentibus fratre Auberto capellano dicte domus, preceptoribus de Quesneto et de Garot, fratre Guillelmo de Platea. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de observandis statutis et consuetudinibus dicti ordinis factas, dictus recipiens ostendit sibi crucem in quodam missali in qua erat ymago Jhesu Christi, et precepit sibi quod abnegaret Jhesum Christum, et spueret supra crucem, et ipse, de mandato suo, semel abnegavit Jhesum Christum, et semel spuit supra crucem.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit in latere et in ore.

Interrogatus de voto castitatis, dixit quod idem recipiens precepit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et commisceret se carnaliter cum aliis fratribus dicti ordinis.

Requisitus utrum vidit recipi aliquos fratres, dixit per juramentum suum quod sic duos, quorum unus vocabatur Anselmus, de nomine alterius non recolit; et fuerunt recepti per dictum fratrem Robertum.

Requisitus utrum per illum modum fuerunt recepti, dixit per juramentum quod sic, et quod hoc vidit.

Requisitus utrum omnes alii per illum modum recipiantur, dixit quod sic, ut credit.

Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum, dixerit aliquam falsitatem, aut veritatem tacuisset in sua deposicione, dixit per juramentum suum quod non; immo veritatem dixit.

Item frater Robertus de Momboin, etatis quadraginta annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei plenam, puram et integram dicere veritatem, et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Themis in ballivia de Prunay, per fratrem Symonem de Quinci preceptorem dicte ballivie, sexdecim anni sunt elapsi vel circa, presentibus fratribus Guillelmo de Braie et fratre Egidio Monachi militis, et quibusdam aliis fratribus de quorum nominibus non recolit. Dixit tamen per juramentum suum quod, post multas promissiones factas ab eo de statutis dicti ordinis observandis, et mantello ad collum posito, idem recipiens ostendit sibi quamdam crucem, et precepit sibi quod supra illam spueret, et quod abnegaret signum crucis; et ipse recusavit facere quantum potuit, et tunc dictus recipiens dixit sibi quod, nisi faceret, ipse poneret eum in carcere perpetuo; et tunc fecit compulsus.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod precepit sibi quod oscularetur eum in fine spine dorsi, sed noluit. Requisitus de voto castitatis, dixit per juramentum suum quod inhibitum fuit sibi quod non commisceret se cum mulieribus, et quod si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum fratribus suis, et hoc ab aliis pateretur. Dixit eciam quod nunquam fecit, nec fuit requisitus.

Interrogatus si nunquam vidit aliquos fratres recipi in dicto ordine, dixit quod sic unum, Fratrem Philippum de Supere Normanum. Dixit eciam per juramentum suum quod eodem modo vidit eum recipi. Requisitus utrum credit quod alii eodem modo recipiantur, dixit quod credit in veritate quod alii recipiantur ita. Dixit eciam per juramentum suum quod de premissis confessus fuit cuidam fratri ordinis Minorum, qui dixit quod non poterat eum absolvere, et quod oportebat quod iret ad sedem apostolicam.

Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit veritatem.

Item frater Matheus des Quesnoi, etatis triginta duorum annorum, juratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit apud Soisiacum, sexdecim anni sunt elapsi, per fratrem Johannem de Turno tunc thesaurarium Templi Parisiensis, presentibus fratre Radulpho, de Hardiviller et quibusdam aliis mortuis, de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de observandis statutis et secretis dicti ordinis, et mantello ad collum posito, aportata fuit sibi quedam crux, et precepit sibi quod abnegaret Jhesum Christum, et quod spueret supra crucem; et quia noluit facere, fuit in prisione per triduum in pane et aqua. Et tunc, timore mortis, abnegavit Jhesum Christum, et spuit supra crucem. Requisitus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit eum in umbilico et in ore solummodo. Dixit eciam per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et quod si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum fratribus suis, et hoc idem ab aliis pateretur. Dixit eciam per juramentum suum quod credit quod alii eodem modo recipiantur.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum quod non; immo dixit veritatem.

Item frater Reginaldus de Fontanis, etatis triginta annorum vel circa, juratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Coloribus in Ota, per fratrem H. de Paraudo, decem anni sunt, presentibus fratre Hugone de Chalou nepote dicti fratris H. de Paraudo, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis observandis factas, dictus recipiens ostendit sibi crucem in quodam missali, et precepit sibi quod Jhesum Christum abnegaret, et quod spueret supra crucem, qui fecit predicta. Dixit eciam per juramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in ore et in umbilico et in fine spine dorsi. Dixit eciam per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis moveret eum, commisceret se cum aliis fratribus, et hoc idem de aliis fratribus pateretur. Dixit et per juramentum suum quod credit quod omnes alii simili modo recipiantur.

Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem.

Item frater Galterus de Bures diocesis Lingonensis, etatis XXII annorum, juratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Aurelaves diocesis Trecensis, per fratrem H. de Paraudo, septem anni sunt, presentibus fratre Gerardo de Saires et fratre Johanne Laugembe, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones factas ab eo de statutis et secretis dicti ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, aportata fuit sibi quedam crux, et dixit sibi dictus recipiens si credebat in eum qui passus fuerat in cruce, et ipse dixit quod sic; et tunc dictus recipiens precepit sibi quod abnegaret Jhesum Christum, et spueret supra crucem. Dixit per juramentum suum quod abnegavit, et spuit semel supra crucem, et postea osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore. Interrogatus de voto castitatis, dixit per juramentum suum quod injunctum fuit sibi ut omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se carnaliter cum fratribus suis, et hoc pateretur de aliis, sed numquam fecit, nec ab aliquo fuit requisitus, ut dixit. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et meram veritatem.

Item frater Petrus de Monte Seudi, etatis triginta annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus apud Savigniacum, per fratrem Johannem de Turno thesaurarium Templi Parisiensis, die Martis instanti post festum beati Martini erit annus, presentibus fratre Petro de Cormeliis et fratre Johanne preceptore domus de Chalou Regine. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et observanciis dicti ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi crucem in qua erat ymago Jhesu Christi, et precepit sibi pluries quod abnegaret Jhesum Christum, et quod spueret supra crucem. Dixit eciam per juramentum suum quod per violenciam et contra voluntatem suam abnegavit semel ore, et non corde, et non videtur sibi quod spueret supra crucem. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit recipientem in umbilico et in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod dictum fuit sibi quod si urgeretur calore naturali, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis. Dixit tamen per juramentum suum quod nunquam fecit, nec ab aliquo fuit requisitus. Dixit eciam per juramentum suum quod credit quod omnes alii tali modo recipiantur. Interrogatus utrum vi tormentorum, vel metu carceris, vel alia causa, dixit aliquam falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem.

Item frater Johannes de Cormeliis, etatis sexaginta annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit apud Bellum Visum in Gastinesio Senonensis diocesis, tresdecim anni sunt elapsi, per fratrem Radulphum de Hardiviller, presentibus fratribus Petro Picardi et Guillelmo agricola dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de observandis secretis et statutis dicti ordinis factas, aportata fuit sibi quedam crux in qua erat depicta imago Jhesu Christi, et tunc precepit sibi dictus recipiens quod abnegaret Jhesum Christum cujus imago erat ibi, et spueret supra crucem bis; quod ipse fecit, ut dixit. Dixit eciam per juramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore solum. Dixit eciam per juramentum suum quod prohibitum fuit sibi ne commisceret se cum mulieribus, immo, si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum fratribus suis, et hoc idem de aliis pateretur. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et meram veritatem.

Item frater Galterus de Bailleul, etatis sexaginta annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus apud Montem Suessionis, per fratrem Arnulphum de Wisemale, viginti quatuor anni sunt elapsi, presentibus fratre Thierrico de Vaubellain et fratre Arnulpho de Ville Savoir, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones factas ab eo de statutis et secretis dicti ordinis observandis, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem ligneam in qua erat ymago Jhesu Christi, et precepit sibi dictus recipiens quod abnegaret Christum cujus ymago erat ibi, et quod spueret supra crucem, quod ipse fecit ter. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit recipientem in umbilico et in ore. Dixit eciam per juramentum quod preceptum fuit a dicto recipiente quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum aliis fratribus suis, et hoc idem de aliis pateretur. Dixit tamen quod nunquam fecit, nec fuit requisitus. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem.

Item frater Richardus Leobardi, etatis triginta annorum vel circa, ut dixit, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus apud Breteville la Rabel, per fratrem Andream de Saqueinville preceptorem ballivie Normannie, presentibus fratre Symone Poitel et fratre Guillelmo Mot, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis observandis, et mantello ad collum posito, aportata fuit sibi quedam crux enea in qua erat imago Jhesu Christi, et tunc precepit sibi dictus recipiens quod Jhesum Christum abnegaret, et quod spueret supra crucem, quod fecit semel tantummodo. Interrogatus de voto castitatis, dixit per juramentum suum quod preceptum fuit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis urgeret eum, quod commisceret se carnaliter cum aliis fratribus dicti ordinis; sed numquam fecit, ut dixit.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, aliquam dixit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit veritatem.

Acta sunt hec anno, indicione, mense, die et pontificatu predictis, presentibus fratribus Tierrico de Amella, Bernardo de Molartico, Reginaldo de Jars ordinis Predicatorum, magistris Reginaldo de Albigniaco Bituricensis, et Johanne de Crepiaco Silvanectensis ecclesiarum canonicis, et pluribus aliis clericis et laicis, testibus ad hoc vocatis et rogatis.

Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis, prout in hac et precedenti peciis meo signo signatis continentur, una cum suprascriptis testibus et magistris Gaufrido Enguelor dicto Chalop, Eveno Phili et Jacobo de Virtuto publicis notariis presens interfui, ac, de mandato dicti commissarii, in hoc instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.

Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus aliis, prout in precedenti continentur, una cum suprascriptis testibus et magistris Amisio, Gaufrido et Eveno notariis publicis presens interfui, et, de mandato dicti commissarii, hic me subscripsi in testimonium premissorum, signumque meum solitum apposui rogatus.

Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissa dicta die novembris acta, presens una cum dictis notariis hic subscriptis et testibus interfui, me subscripsi, et signum meum apposui consuetum rogatus.

Et ego Evenus Phili de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus in presenti et precedenti cartis contentis interfui, hic me subscripsi, et una cum singulis notariis suprascriptis signum meum apposui rogatus.

In Christi nomine amen. Pateat universis quod anno Domini millesimo trecentesimo septimo, indictione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina providencia pappe quinti anno secundo, die Martis post festum Omnium Sanctorum, scilicet septima die novembris, in religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis fratrum Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto viro fratre Guillelmo de Parisius ejusdem ordinis, inquisitore heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Petrus de Bononia presbyter et generalis procurator totius ordinis milicie Templi, etatis quadraginta quatuor annorum vel circa, juratus ad sancta Dei Evangelia, et requisitus de se et aliis dicti ordinis milicie Templi super dicto crimine delatis dicere veritatem, dixit per juramentum suum quod bene sunt XXV anni vel circa quod fuit receptus Bononie, per fratrem Guillelmum de Novis preceptorem tunc in Lombardia, presentibus fratre Petro Mutine et fratre Jacobo Bononie tunc preceptoribus, et aliis de quorum nominibus non recolit.

Jam dixit per juramentum suum quod, eo recepto, et post juramentum ab eo prestitum de statutis et secretis ordinis observandis, et post mantellum sibi positum ad collum, recipiens traxit eum ad partem, et ostendit sibi quamdam crucem ligneam cum ymagine crucifixi, et precepit sibi quod abnegaret eum cujus ymago erat ibi, et ter spueret supra crucem; que fecit idem frater Petrus.

Item dixit per juramentum quod recipiens dixit sibi quod si temptatio carnis stimularet eum, quod ipse bene poterat se commiscere cum fratribus ordinis sui, et ipsi secum sine peccato. Sed ipse nunquam credidit nec credit, ut dixit, quin hoc sit peccatum horribile, et dixit quod nunquam commisit illud peccatum.

Item osculatus fuit recipientem in ore, in umbilico et in vili parte inferiori.

Item dixit quod vidit fratrem Artusium militem secum, et postea plures alios fratres dicti ordinis per illum eumdem modum recipi in ordine predicto.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, sed meram veritatem dixit pro salute anime sue.

Item frater Johannes de Sancto Remino Suessionensis diocesis, morans cum preceptore Pictavensi, etatis XXVI annorum vel circa, eodem modo constitutus, juratus et requisitus, dixit per juramentum suum quod bene sunt quinque anni vel circa elapsi quod fuit receptus in domo de Rochis juxta Lezigniacum Pictavensis diocesis, per fratrem Balduinum de Chiri militem, preceptorem dicte domus de Rochis, presentibus fratre Audeberto de Porta et fratribus Matheo et Johanne sociis, in dicta domo, nec pluribus quod recolat.

Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento prestito ab eodem de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, recipiens traxit eum ad partem, et ostendit sibi ymaginem crucifixi depictam in cruce in quodam libro, et precepit sibi et injunxit quod spueret ter super eam: quod fecit ore, sed non corde, ut dixit.

Item dixit per juramentum quod recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in ore et in fine spine dorsi: quod fecit invitus tamen de parte inferiori.

Item dixit quod prefatus recipiens precepit sibi quod si fratres sui ordinis vellent habere rem carnaliter cum eo, quod ipse admitteret eos ad hoc, dicens dictus recipiens quod ipse receptus bene poterat similiter habere rem cum eis, si vellet; sed ipse nunquam fecit, ut dixit.

Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis modo simili recipiantur.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod meram veritatem dixit pro salute anime sue.

Item frater Constancius de Biciaco la Coste, morans Pruvini, et venditor vinorum domus Templi dicti loci, quadragenarius vel circa, eodem modo constitutus, juratus et requisitus, dixit per juramentum suum quod bene sunt XIII anni vel circa elapsi, quod fuit receptus in domo Templi Cabilonensis, per fratrem Odonem de Castro Novo preceptorem ballivie Cabilonensis, presentibus fratribus Guillelmo dispensatore tunc temporis, et Stephano de Buris bergerio dicte domus, qui, ut credit, sunt mortui, et quibusdam aliis.

Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento prestito ab eodem de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, recipiens ostendit sibi quamdam crucem argenteam cum ymagine crucifixi, precipiens sibi quod abnegaret eum cujus ymago erat ibi ter, et ter spueret supra eam; et cum hoc facere recusaret, recipiens et alii fratres acceperunt eum per caput per scapulas, et alibi per corpus, et compulerunt eum spuere supra crucem et ymaginem predictas ter, dicentes sibi quod hoc erat statutum ordinis. Sed ipse noluit abnegare, nec predictam spuicionem fecit ex corde, ut dixit; et dixit per juramentum suum quod ipse pocius voluisset quod nunquam fuisset ordo Templi; sed ipse remansit in eo, pro eo quod habebat aliquos amicos in eodem ordine qui fecerunt eum recipi, quos ipse modo propter factum hujusmodi sibi non reputat amicos.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens fecit se osculari ab eo in ore et in umbilico, et precepit sibi quod oscularetur eum in parte posteriori in fine spine dorsi, sed ipse noluit facere.

Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis modo simili recipiantur.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod meram veritatem dixit pro salute anime sue.

Item frater Jacobus de Crumellis, etatis XLV annorum vel circa, morans et procurans in domo Suessionensis, eodem modo constitutus, juratus et requisitus, dixit per juramentum suum quod in festo beati Bartholomei ultimo preteriti, fuerunt octo anni quod fuit receptus in dicta domo per fratrem Johannem de Cernayo preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratre Gerardo milite dicti ordinis, fratre Roberto capellano dicte domus et quibusdam aliis.

Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento prestito ab eodem de statutis et secretis ordinis observandis, dictus miles posuit sibi mantellum ad collum de mandato preceptoris predicti, et tunc dictus frater Johannes posuit omnes alios fratres extra ecclesiam, et retinuit ipsum qui loquitur in ecclesia, et clausit eam, et duxit eumdem fratrem Jacobum retro altare, et ostendit sibi quamdam crucem ligneam cum effigie Jhesu Christi, dicens sibi: Quem credis tu quod sit iste cujus ymaginem vides hic? Et ipse qui loquitur sibi respondit quod erat ymago Jhesu Christi qui passus fuerat in ea pro nobis et aliis peccatoribus redimendis, et quod credebat in eum; et tunc predictus recipiens dixit sibi quod male credebat, et quod oportebat secundum statuta ordinis quod eum abnegaret ter, et ter spueret supra crucem et ymaginem predictas; precipiens sibi quod hoc faceret, dicens eidem qui loquitur quod tanta erat obediencia sui ordinis, quod oportebat quod ipse qui loquitur et alii fratres ordinis facerent quicquid preceptores sui sibi preciperent quantumcumque essent viles, etiam si essent porcharii; et tunc ipse qui loquitur abnegavit eum cujus imago erat in dicta cruce ter, et ter spuit supra eam.

Item dixit per juramentum quod fecit eum exui vestes, et osculatus fuit eumdem receptum in fine spine dorsi et in umbilico et in ore.

Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis recipiuntur per eumdem modum.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Item frater Ansellus de Rocheria miles, Cathalanensis diocesis, etatis XXV annorum vel circa, constitutus, juratus et requisitus eodem modo, dixit per juramentum suum quod in instanti Nativitate Domini erunt XII anni, quod fuit receptus per fratrem Bellum de Ly militem, preceptorem ballivie Cathalanensis, presentibus fratre Hymberto de Cremi et fratre Hugone Cochet milite, qui fuit receptus cum eo, et aliis de quorum nominibus non recolit.

Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento prestito ab eodem de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, recipiens ostensa sibi cruce cum effigie crucifixi, precepit sibi quod abnegaret eum ter, et ter spueret supra crucem et ymaginem predictas; quas abnegacionem et spuicionem ipse fecit semel, ex ore, sed non corde, ut dicit.

Dixit eciam quod osculatus fuit dictum recipientem in ore solum.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens precepit sibi quod exponeret se fratribus suis, si vellent rem habere cum eo, et hoc idem eis faceret, si vellet; sed ipse dixit per juramentum suum quod dixit idem recipienti quod nunquam precepto hujusmodi obediret, nec illud peccatum commisit, ut dicit.

Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis recipiuntur per eumdem modum.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Item frater Radulphus de Grandivillari Ambianensis diocesis, etatis triginta quatuor annorum vel circa, morans et curam gerens aratrorum in domo de Monte Suessionensi, eodem modo constitutus, juratus et requisitus, dixit per juramentum suum quod in festo Nativitatis beate Marie ultimo preterito fuerunt decem anni vel circa, quod fuit receptus in domo de Bosco prope Frainices, per fratrem Garinum de Grandivillari magistrum ballivie Viromandensis, presentibus fratre Johanne de Crevecuer, fratre Petro preceptore, et fratre Petro socio dicte domus de Bosco.

Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento ab eo prestito de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens duxit eum ad partem retro altare, et ostendit sibi quamdam crucem argenteam cum ymagine crucifixi in eo sculpta, petens ab eo qui loquitur quem crederet esse illum cujus ymago predicta erat in dicta cruce, et ipse qui loquitur respondit quod credebat quod esset Domini Jhesu Christi; ad quod recipiens sibi dixit quod male credebat; dicens quod ipse cujus erat ymago predicta fuerat unus falsus propheta; precipiens sibi quod abnegaret eum ter, et ter spueret supra crucem e ymaginem predictas, et tunc ipse qui loquitur abnegavit ter ipsum cujus ymago predicta erat ibi, et ter spuit, cavens tamen, ut dicit, quantum poterat, ne spueret supra crucem et ymaginem predictas.

Item dixit quod recipiens fecit eum spoliari usque ad camisiam, et osculatus fuit ipsum receptum in fine spine dorsi, in umbilico et demum in ore.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens prohibuit sibi consorcium mulierum, precipiens sibi quod si stimulus carnis moveret eum, quod iret ad fratres suos, et ipsos similiter secum admitteret ad concubitum carnalem mutuum.

Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis simili modo recipiuntur. Nunquam tamen fuit, ut dicit, in recepcione alicujus.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Item frater Johannes de Pruvino, etatis decem et octo annorum vel circa, morans apud Frenaium diocesis Trecensis, eodem modo constitutus, juratus et requisitus, dixit per juramentum suum quod bene sunt duo anni vel circa elapsi quod fuit receptus in domo de Paiens dicte diocesis, per fratrem Radulphum de Gisiaco receptorem Campanie, presentibus fratre Radulpho Turpini, fratre Bartholomeo de Trecis et quibusdam aliis. Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento ab eo prestito de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello ad collum posito, recipiens precepit et fecit se osculari ab eo in ore et in umbilico, per supra vestes; et postea idem recipiens fecit apportari quamdam crucem cum effigie crucifixi domini Jhesu Christi, et precepit sibi quod abnegaret eum ter, et spueret ter supra crucem, et ipse qui loquitur dixit quod nullo modo faceret; et tunc dictus frater Radulphus fecit eum poni in carcere, in quo fuit per octo dies ad panem et aquam, et postea ipse de carcere clamavit quod ponerent eum extra, et ipse faceret quicquid vellent, et tunc ipse extractus de carcere abnegavit eum ter ore, et non corde, ut dicit, et spuit ter ad terram, sed non supra, quia hoc faciebat valde invitus, ut dicit.

Item dicit quod credit quod alii fratres dicti ordinis modo simili recipiuntur.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Item frater Reginaldus preceptor domus Templi Aurelianensis, etatis triginta sex annorum vel circa, eodem modo constitutus, juratus et requisitus, dixit per juramentum suum quod bene sunt quindecim anni elapsi vel circa quod ipse fuit receptus in domo Templi de Pruvino, in quadam capella dicti loci, circa meridiem, per fratrem Godefredum tenentem locum preceptoris ballivie de Bria, presentibus fratre quodam qui vocabatur Hugo, et aliis de quorum nominibus non recolit, qui sunt omnes mortui.

Item dixit per juramentum suum quod, multis parentibus et amicis suis et quam pluribus aliis existentibus et expectantibus ad ostia dicte capelle et circa ipsam capellam que clausa erat, recipiens ipse qui loquitur et alii fratres dicti ordinis erant in ipsa capella inclusi pro recepcione predicta, et dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento ab eo prestito de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, quidam de dictis fratribus de cujus nomine non recolit ostendit sibi in quodam missali crucem depictam cum ymagine Jhesu Christi in ea existente, et quesivit ab eo per hec verba: Credis tu in eum? Et ipse qui loquitur respondit quod non; et statim quidam alius de fratribus predictis presentibus qui vocabatur Hugo, prout recolit, dixit sibi hec verba: Tu bene dicis, quia ipse est unus falsus propheta. Et ipse qui loquitur intelligebat in corde suo, ut dicit, quod non credebat in ymaginem predictam, sed in eum cujus erat ymago predicta; et tunc quidam alius de dictis fratribus dixit dicto fratri qui sic locutus fuerat dicto recepto: Tace, tace; bene instruemus eum alias de statutis ordinis nostri. Et credit ipse qui loquitur quod dimiserunt tunc detegere sibi et eum instruere propter astantes circa capellam predictam, et quia tarde erat, et sic recesserunt. Et dicit per juramentum suum quod propter dicta verba sibi dicta in recepcione predicta, ipse tantum fuit turbatus, quod nichil comedit in prandio illa die; et postea intra tres dies sequentes vel circa infirmitas invasit eum, que duravit sibi usque ad Adventum, ita quod nichil aliud sibi postea fecerunt fieri, prout dicit, nec convaluit usque tunc; et comedit carnes propter debilitatem per totum Adventum. Dixit eciam per juramentum suum quod ea que in recepcione sua sibi facta fuerunt et dicta ipse confessus fuit postea fratri Nicolao ordinis Predicatorum, moranti tunc in conventu Compendii, qui habebat, ut dicit, potestatem domini archiepiscopi Remensis, qui sibi dixit quod displicebat sibi quod idem qui loquitur intraverat dictum ordinem milicie Templi, et proposuit multociens ipse qui loquitur, ut dicit, intrare ordinem dictorum fratrum Predicatorum.

Item dixit per juramentum suum quod nunquam vidit, nec audivit dici vel legi statuta predicti ordinis milicie Templi, nec ea voluerunt sibi ostendere illi qui ea habebant, licet hec pluries requisierit, nisi a duobus mensibus citra, videlicet Pictavis, ubi ostenderunt sibi solum capitulum faciens mencionem de presbyteris. Et dixit quod ipse propter predicta habet vehemens argumentum et presumpcionem quod illi de dicto ordine milicie Templi qui confessi sunt errores sibi impositos dixerunt et deposuerunt veritatem.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem; et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Facte sunt hec confessiones seu deposiciones dictorum octo immediate precedencium fratrum ordinis milicie Templi, juramentis prius ab eis, ut premittitur, prestitis, Parisius in domo Templi, anno, indictione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus religiosis et discretis viris fratribus Hugone de Noalhis, Guillelmo Durandi ordinis Predicatorum, magistro Reginaldo de Albigniaco succentore Bituricensi, et domino Hugone de Cella milite, testibus ad hec vocatis et rogatis.

Et ego Evenus Phili de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus in presenti et precedenti carta simul sutis, signo meo signatis, contentis, presens interfui, et ea scribi feci, me subscripsi, et signum solitum hic apposui rogatus, cum signo notariorum infrascriptorum.

Et ego Gaufredus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis dicta septima die novembris actis, in duabus precedentibus peciis simul sutis signo meo signatis contentis, presens una cum dictis magistro Eveno notario publico et testibus suprascriptis interfui, me subscripsi, et signum meum apposui consuetum vocatus et rogatus.

In nomine Domini amen. Anno ejusdem Domini millesimo CCCo septimo, indicione sexta, mense novembris, ejusdem mensis septima die, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina providencia pappe quinti anno secundo, in religiosi viri et honesti fratris Guillelmi de Parisiis ordinis Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis auctoritate apostolica in regno Francie deputati, in domo milicie Templi Parisiensis, pro inquirendo contra quasdam personas dicti ordinis eidem delatas super dicto crimine existentis, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Jacobus Ducis, etatis triginta quinque annorum, ut dixit, juratus ad sancta Dei Evangelia, ab eo corporaliter tacta, in causa fidei de se et aliis dicere veritatem; et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per suum juramentum quod fuit receptus apud Bures Lingonensis diocesis, decem vel duodecim anni sunt elapsi, per fratrem Petrum de Sivre preceptorem ballivie de Bures, non recordatur de nominibus presencium. Dixit etiam per juramentum suum quod dictus preceptor, post multas promissiones ab eo factas de observandis statutis et secretis dicti ordinis, et mantello sibi ad collum posito, dictus preceptor apportavit sibi quoddam missale in quo erat crux cum effigie Jhesu Christi, et petivit ab eo utrum crederet in eum cujus effigies erat ibi; et ipse respondit quod sic; et tunc precepit sibi quod negaret eum, et quod spueret super crucem et effigiem predictam, qui licet negasset quantum potuit, tamen fecit de precepto et mandato ipsius qui ei minabatur. Requisitus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore tantum.

Requisitus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non; nec aliqua violencia fuit facta, sed puram veritatem dixerat.

Item frater Johannes de Valle Bellaudi, etatis quadraginta annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus apud Montem Suessionensem, quatuordecim anni erunt in instanti festo Nativitatis Domini, per fratrem Nicolaum de Sancto Albano preceptorem ballivie dicte domus, presentibus fratre Johanne de Villaribus et fratre Michaele de Balainviler milite dicti ordinis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis observandis factas ab eo, dictus receptor duxit eum retro altare, et ostendit sibi quamdam crucem in qua erat depicta ymago Jhesu Christi, et petivit ab eo utrum crederet in eum cujus ymago erat ibi; et ipse respondit sibi quod sic; et tunc dixit sibi quod male credebat, et quod fuerat quidam falsus propheta; et fecit eum abnegare ter dictum prophetam, et precepit sibi quod spueret supra crucem. Sed noluit, imo spuit juxta eam, fingens quod supra eam spueret, et dixit quod abnegacionem hujusmodi fecit ore, et non corde. Requisitus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens fecit eum spoliari, et osculatus fuit eum in posteriori parte spine dorsi, in umbilico et in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod si aliqui de fratribus dicti ordinis vellent commisceri cum eo carnaliter, quod ipse pateretur, et eciam si indigeret, abuteretur eis, quia non erat peccatum.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; imo dixit puram et meram veritatem.

Item frater Raymundus de Fara miles dicti ordinis, etatis XXI anni vel circa, juratus eodem modo, bona voluntate et spontanea de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo Templi de Montelio Ademari, per fratrem Hugonem de Peraudo, tres anni sunt vel circa, presentibus fratre Guidone Goemorii et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de observandis statutis dicti ordinis ab eo factas, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens et alii assistentes recesserunt de loco recepcionis, et dixit idem frater Hugo cuidam fratri servienti qui remansit solus cum illo qui loquitur, quod instrueret eum in statutis dicti ordinis; quo facto ille qui remanserat secum ostendit sibi quamdam crucem cum effigie Jhesu Christi, et fecit eum abnegare Jhesum Christum ter et ter spuere supra crucem: quodque fecit ore, et non corde, ut dixit. Dixit eciam per juramentum suum quod precepit sibi quod si fratres dicti ordinis vellent commiscere carnaliter cum eo, quod ipse permitteret, et eciam commisceret se carnaliter si indigeret; dixit tamen per juramentum suum quod nunquam fecit; et credit quod ita fiat aliis sicut fuit sibi factum.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem.

Item frater G. de Alto Maynillo miles ordinis predicti, etatis viginti quinque annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Lauda de Verti, tres anni erunt circa instans festum Nativitatis Domini, per fratrem Guidonem de Foresta militem, preceptorem dicte domus, non recolit de nominibus presencium. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de observandis statutis et secretis dicti ordinis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi crucem existentem in mantello, et precepit sibi quod abnegaret Deum, et spueret supra crucem predictam mantelli in despectu Dei, et hoc ipse fecit ore, et non corde, sed non spuit, ut dixit. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod si contingeret quod calor urgeret eum ad libidinem, quod melius erat et plus placebat sibi quod commisceret se cum uno fratre quam cum mulieribus. Dixit per juramentum suum quod libenter exivisset de ordine, si fuisset ausus; sed non erat ausus, propter timorem parentum suorum, qui credebant quod ordo esset sanctus et bonus, et fecerant magnas expensas pro parando ipsum ad eundum ultra mare, et ne crederent quod propter defectum cordis refutaret ire ultra mare, et fuit de hoc confessus episcopo Pictavensi, qui tunc temporis erat, videlicet domino Galtero. Requisitus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et meram veritatem.

>>> Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, presentibus fratre Guillelmo priore, fratribus Hugone de Noailles, Guillelmo Durandi ordinis et conventus Predicatorum Parisiensium, domino Hugone de Cella milite, et Guillelmo de Choques cive Parisiensi, et pluribus aliis testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus aliis et singulis, prout in presenti carta seu pecia et immediate precedenti signo meo signatis continentur, una cum suprascriptis testibus et magistris Amisio de Aureliano et Gaufrido Enguelor dicto Chalop, notariis publicis, presens interfui, et, de mandato dicti inquisitoris, huic instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, signoque meo signavi rogatus.

Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosante Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, omnibus et singulis in hac et precedentibus peciis signo meo signatis contentis, una cum scriptis testibus et notariis publicis, presens interfui, ac, de mandato dicti inquisitoris, in hoc instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque meo signo solito signavi rogatus.

In nomine Domini amen. Anno ejusdem Domini millesimo CCCo septimo, indicione sexta, mense novembri, ejusdem mensis nona die, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina providencia pape quinti anno secundo, in religiosi viri fratris Nicolai de Anisiaco commissarii fratris Guillelmi de Parisius ordinis Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis auctoritate apostolica in regno Francie deputati, in domo milicie Templi Parisius pro inquirendo contra quasdam personas dicti ordinis existentes, eidem delatas super dicto crimine, existentis, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Hugo de Paraudo miles dicti ordinis, et visitator Francie, juratus ad sancta Dei evangelia, ab eo corporaliter tacta, in causa fidei de se et aliis dicere veritatem, et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo Templi Lugdunensis, per fratrem Hymbertum de Paraudo patruum suum, in festo Magorum immediate preterito fuerunt quadraginta quatuor anni, presentibus fratre Henrico de Dola et quodam alio fratre vocato Johanne, qui postea fuit preceptor de la Muce, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de observandis statutis et secretis ordinis, positum fuit mantellum ordinis ad collum suum, et predictus Johannes qui postea fuit preceptor de la Muce duxit eum retro quoddam altare, et ostendit eidem quamdam crucem in qua erat imago Jhesu Christi, et precepit sibi quod abnegaret illum cujus ymago ibi representabatur, et spueret supra crucem; et ipse tunc licet invitus Jhesum Christum abnegavit, ore, et non corde, ut dixit. Dixit eciam per juramentum suum quod, non obstante precepto quod fuit sibi factum de spuendo, non spuit supra crucem, ut dixit, et non abnegavit nisi semel. Requisitus utrum osculatus fuisset recipientem, vel ipse recipiens ipsum qui loquitur, dixit per juramentum suum quod sic in ore solummodo. Interrogatus utrum aliquos fratres recepisset, dixit per juramentum suum quod sic pluries. Requisitus per quem modum recipiebat, dixit per juramentum suum quod, postquam promiserant servare statuta et secreta ordinis, et mantellis ad colla ipsorum positis, ducebat eos ad loca secreta, et faciebat se osculari ab eis in inferiori parte spine dorsi, in umbilico et in ore, et postea faciebat apportari crucem in presencia cujuslibet, et dicebat eis quod oportebat de statutis dictis ordinis quod abnegarent crucifixum et crucem ter, et spuerent supra crucem et ymaginem Jhesu Christi; dicens quod, licet hoc eisdem preciperet, non faciebat corde. Requisitus utrum invenisset aliquos qui hoc facere contradicerent, dixit quod sic, tamen finaliter faciebant abnegacionem et spuicionem. Dixit eciam per juramentum suum quod illis quos recipiebat dicebat quod, si aliquis calor naturalis urgeret ipsos ad incontinenciam, dabat eis licenciam refrigerandi se cum aliis fratribus. Dixit tamen quod non precipiebat eis predicta corde, sed ore solum. Requisitus ex quo predicta non precipiebat corde sed ore solum, quare hoc faciebat, respondit per juramentum suum quod hoc faciebat, quia usus erat de statutis ordinis. Requisitus utrum illi qui recepti fuerunt de mandato suo per alios, eodem modo per quem dixit se alios recepisse recepti fuerunt, respondit quod nescit, quia illa que fiunt in capitulis aliquo modo non possunt revelari illis qui non fuerunt presentes, nec sciri ab eis, et ideo nescit si ita recipiebantur. Requisitus utrum crederet quod omnes fratres dicti ordinis per illum modum, sint recepti, respondit quod non credebat. Postea tamen dicta die in dicti commissarii, nostrum notariorum et testium infrascriptorum comparens, dixit quod male intellexerat et male responderat, et dixit per juramentum suum quod melius credebat quod omnes reciperentur per illum modum quam per alium, et hoc dicebat suum dictum corrigendo, et ne degeraret. Requisitus de capite de quo supra fit mencio, dixit per juramentum suum quod illud viderat, tenuerat et palpaverat apud Montempessulanum, in quodam capitulo, et ipse et alii fratres presentes illud adoraverant. Dixit tamen quod ore et fingendo adoraverat, et non corde: nescit tamen si alii fratres adorabant corde. Requisitus ubi sit, dixit quod dimisit illud fratri Petro Alemaudin preceptori domus Montispessulani, sed nescit utrum gentes regis illud invenerint. Dixit quod dictum caput habebat quatuor pedes, duos ante ex parte faciei, et duos retro. Requisitus per juramentum suum utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, seu alia de causa, aliquam falsitatem dixisset aut immiscuisset in sua deposicione, aut veritatem tacuisset, dixit per juramentum suum quod non; immo puram sine aliquo mendacio dixerat veritatem.

Item frater Radulphus de Gysi receptor quondam Campanie, etatis quinquaginta annorum, juratus eodem modo et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod viginti duo anni sunt vel circa quod fuit receptus in domo de Valeia Trecensis diocesis, per fratrem Hugonem de Paraudo tunc preceptorem de Pailli, presentibus pluribus fratribus dicti ordinis de quibus non recolit ad presens. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis observandis ab eo factas, et mantello ad collum suum posito, dictus recipiens ostendit sibi ymaginem Jhesu Christi depictam in quodam missali, et precepit sibi quod Jhesum Christum abnegaret, et quod spueret supra crucem et supra ymaginem, et hoc ipse fecit testis plorans invitus, et dixit per juramentum suum quod dictus recipiens osculatus fuit ipsum in tribus locis, videlicet in fine spine dorsi, in umbilico et in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod injunctum fuit sibi per ipsum recipientem quod si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis. Interrogatus de capite de quo fit supra mencio, dixit per juramentum suum quod vidit illud in septem capitulis que tenebantur a fratre Hugone de Paraudo et quibusdam aliis. Interrogatus qualiter adoratur, dixit per juramentum suum quod eo ostenso omnes prostrant se ad terram, et amotis capuciis adorant illud. Interrogatus cujus figure est, dixit per juramentum suum quod ita est terribilis figure et aspectus quod videbatur sibi quod esset figura cujusdam demonis, dicendo gallice d'un maufé, et quod quocienscumque videbat ipsum tantus timor eum invadebat, quod vix poterat illud respicere nisi cum maximo timore et tremore. Requisitus quare adorabant illud, dixit quod ex quo pejora fecerant abnegando Jhesum Christum, quod bene poterant illud adorare. Dixit tamen per juramentum suum quod nunquam adoravit illud corde. Requisitus utrum recordetur de nominibus illorum qui illud adorabant, dixit quod sic, de nomine fratris Gerardi de Villaribus et cujusdam socii sui fratris servientis.

Requisitus quot fratres receperit, dixit per juramentum suum quod recepit decem vel duodecim. Requisitus utrum per illum modum per quem dixit se fuisse receptum ipsos recepisset, dixit per juramentum suum quod sic, exceptis quibusdam quos noluit osculari in illo vili loco, propter horrorem quem habebat ex hoc, sed in omnibus aliis, quantum ad abnegacionem, spuicionem et alia, eos recepit per illum modum. Requisitus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, nec aliqua violencia sibi fuit facta, sed puram veritatem dixerat.

Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus Laurencio de Nannetis, Johanne de Insula priore Trecensi, et Felice de Fayo ordinis Predicatorum, Johanne de Farreria, Guillelmo de Choques, et Stephano de Matiscone, testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis confessionibus in hac et precedentibus peciis simul sutis signo meo signatis contentis, una cum testibus et publicis notariis supra et infrascriptis, presens interfui, ac, de mandato dicti commissarii, huic instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.

Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in presenti carta seu pecia et precedenti simul sutis signo meo signatis continentur, una cum testibus et publicis notariis supra et infrascriptis, presens interfui, me subscripsi, et signum meum solitum apposui rogatus.

Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in presenti rotulo et precedenti consignatis signo meo continentur, una cum testibus et supra et infrascriptis notariis, interfui, et signum meum solitum cum signis et subscripcionibus ipsorum notariorum rogatus apposui hic me subscribens.

Item in presencia religiosi viri fratris Laurencii de Nannetis ordinis Predicatorum, commissarii dicti inquisitoris, nostrum notariorum et testium infrascriptorum, anno, indicione, mense, die et pontificatu predictis, frater Ymbertus de Sancto Jorio miles, etatis quadraginta annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit apud Novam Villam Cathalaunensis diocesis, novem anni vel circa sunt, per fratrem Johannem Ademari militem dicti ordinis, de precepto fratris Hugonis de Paraudo, presentibus fratre Ymberto de Crimen, ut videtur sibi, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et observanciis dicti ordinis observandis factas ab eo, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi crucem cum ymagine Christi, et peciit ab eo utrum crederet in eum, et ipse respondit quod sic, et tunc ipse dixit quod de cetero non crederet, et quod spueret supra crucem et imaginem, quod ipse fecit, ut dixit; tamen advertit sibi quod non spueret supra crucem. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens osculatus fuit eum in fine spine dorsi et in ore. Interrogatus utrum videtur et credit quod alii tali modo recipiantur, dixit per juramentum suum quod credit quod omnes alii fratres recipiantur eodem modo.

Requisitus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, nec aliqua violencia sibi fuit facta, sed puram veritatem dixerat.

Item frater Johannes de Anisiaco preceptor de Valeia, etatis quadraginta quinque annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Prunaio diocesis Carnotensis, in instanti Quadragesima erunt viginti tres anni, per fratem Symonem de Quinci preceptorem ballivie de Prunaio, presentibus fratre Galtero de Ete tenente locum Magistri Francie, et fratre Reginaldo d'Argeville, qui fuit cubicularius pape vel ostiarius, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de secretis et statutis dicti ordinis ab eo factas observandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens apportavit quamdam crucem in qua erat ymago Jhesu Christi depicta, et precepit sibi quod Jhesum Christum abnegaret, et quod spueret supra crucem, et cum non vellet facere, fratres assistentes dixerunt sibi quod oportebat hoc facere, vel poneretur in carcere perpetuo. Et tunc ore, et non corde, abnegavit Jhesum Christum, et simulavit spuere supra crucem. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens osculatus fuit ipsum in umbilico et in ore solum. Interrogatus de capite, dixit per juramentum suum quod ipse vidit illud bis Parisius in capitulo portari per fratrem Gerardum de Villaribus, sed nunquam potuit decernere quid erat, quia sedebat a longe, nec erat lumen in capitulo, quod tenebatur quasi media nocte, nisi unus cereus modicus ardens, et propter hoc non potuit bene scire quid erat. Dixit tamen quod non credit quod esset bonum quid. Interrogatus utrum sciret quod omnes reciperentur per illum modum, dixit quod nescit pro certo, quia nunquam vidit fratres recipi, sed credit quod sic; et hoc credit, quia non credit quod aliud fuerit sibi factum quod fiat aliis. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, nec aliqua violentia sibi fuit facta, sed puram veritatem dixerat.

Item frater Johannes de Sivriaco presbyter, etatis viginti octo annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus apud Joigniacum, per fratrem Johannem Morellum de Belna preceptorem baillivie de Coulours, in festo beati Bartholomei ultimo preterito fuit annus, presente fratre Dominico preceptore de Joigniaco, et pluribus aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis observandis ab eo factas, dictus recipiens duxit eum retro altare, et tunc osculatus fuit ipsum in fine spine dorsi, et incontinenti cecidit coram eo, et fuit portatus exinde quasi semimortuus; tamen antequam amoveretur; dixit sibi quod tunc non poterat aliud dicere de statutis ordinis, de hiis que debebant fieri secundum statuta ordinis, predicta infirmitate gravatus, et quod alias recuperaret ad hoc faciendum, et dixit eciam per juramentum suum quod, quando venit ad visitandum eum in lecto suo jacentem, audivit eum dicentem aliis quod unam de voluntatibus suis compleverat. Requisitus utrum de predicta osculacione dixerit sociis, dixit quod non, quia nullus erat ausus revelare secreta sua aliis. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, nec aliqua violencia sibi fuit facta, sed puram veritatem dixerat.

Item frater Dominicus de Divione custos domus de Joigniaco, etatis quadraginta annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit apud Divionem, per fratrem Henricum de Dola, quadraginta quinque anni sunt elapsi vel circa, presentibus fratribus Guillelmo Rougepere patre suo naturali, et dicto Wale fratre suo naturali, fratribus dicti ordinis. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis observandis ab eo factas, dictus recipiens osculatus fuit ipsum in fine spine dorsi, in umbilico et in ore, et postea precepit sibi quod spueret supra crucem, et ipse invitus spuit supra crucem mantelli sui testis; dixit eciam quod non negavit Christum, nec fuit dictum sibi; et quod voverat castitatem, sine aliquo alio precepto sibi facto. Requisitus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, seu tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et meram veritatem.

Item frater Johannes de Castro Villari, etatis triginta annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de modo et tempore sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus apud Mormentum diocesis Trecensis, per fratrem Laurencium de Belna preceptorem dicte domus, quatuor anni sunt in festo Magdalene instanti proximo preterito, presentibus fratre Juliano capellano dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones factas ab eo de bonis statutis et observanciis dicti ordinis tenendis, mantellum fuit sibi positum ad collum, et postea dictus recipiens recepit ipsum ad osculum oris et omnes alii fratres existentes ibidem; et nichil aliud fuit sibi injunctum vel preceptum, sicut dixit per juramentum suum. Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus Johanne de Insula priore Trecensi, Felice de Fayo ordinis Predicatorum, Johanne de Farreria, Guillelmo de Choques et Stephano de Matiscone, testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, omnibus et singulis in hac et precedentibus peciis simul sutis signo meo signatis contentis, una cum suprascriptis testibus et magistro Jacobo de Virtuto notario publico, presens interfui, ac, de mandato predicti commissarii, in hoc instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.

Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, confessionibus premissis et omnibus aliis et singulis, prout in presenti carta seu pecia supra et precedenti signo meo signatis continentur, presens interfui cum testibus suprascriptis et magistro Amisio de Aureliano notario publico, ac, de mandato predicti commissarii, in hoc instrumento publico me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.

In Christi nomine amen. Pateat universis per hoc presens publicum instrumentum quod anno Domini millesimo trecentesimo septimo, indicione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina providentia pape quinti anno secundo, die Jovis post octabam Omnium Sanctorum, scilicet nona die novembris, in presencia religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis fratrum Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto viro fratre Guillelmo de Parisius dicti ordinis, inquisitore heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Nicolaus de Sarra dyocesis Trecensis, etatis XXVI annorum vel circa, agricola in domibus de Villaribus Templi Trecensis dyocesis, juratus ad sancta Dei Evangelia tacta corporaliter ab eodem, et requisitus de se et de aliis dicti ordinis super dicto crimine delatis et de modo recepcionis sue dicere in causa fidei veritatem, dixit per juramentum suum quod fuit receptus per fratrem Radulphum de Gisiaco, in crastino festi Assumptionis beate Marie nuper preteriti, in domo de Sanci Trecensis diocesis, presentibus fratre Christiano clavigero domus predicte de Sanci, et fratre Radulpho fratre dicti Baldoini, et fratre Jacobo de Sance. Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento ab eo prestito de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus Radulphus recipiens fecit sibi ostendi quandam crucem depictam in quodam libro cum ymagine crucifixi, dicens sibi quod oportebat quod abnegaret illum cujus effigies erat ibi ter, et ter spueret supra crucem et ymaginem predictas, precipiens sibi quod hoc faceret, et dicens quod hoc erat de statutis ordinis sui; que ipse fecit ore, et non corde, ut dixit. Item dixit quod fratres predicti presentes discooperuerunt ipsum qui loquitur, et dictus frater Radulphus osculatus fuit eum in fine spine dorsi, in umbilico et in ore. Item requisitus per juramentum utrum vi, vel metu tormentorum aut alias aliud dixerit quam veritatem, vel in premissis immiscuerit aliquam falsitatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod puram veritatem dixerit pro salute anime sue. Facta autem fuit confessio seu deposicio hec a dicto fratre N. de Cerra [Sarra?], juramento prius prestito, ut premittitur, ab eodem Parisius in domo Templi, in presencia commissarii predicti, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus religiosis et discretis viris fratre Guillelmo Durandi, fratre Hugone de Noalhis conventus Parisiensis, et fratre Felice de Foro conventus Trecensis, ordinis Predicatorum, testibus ad hec vocatis et rogatis.

Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissis confessioni et recognicioni factis a dicto N. de Sarra, juramenti prestacioni et omnibus et singulis dicta die Jovis actis, una cum dictis testibus, in presencia dicti fratris N. de Anisiaco, presens interfui, in testimonium premissorum me subscripsi, et signum meum apposui consuetum vocatus et rogatus.

Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus in presenti pecia et aliis signo meo signatis contentis, cum magistro Gaufrido Enguelor dicto Chalop, clerico, apostolica publicus auctoritate notarius, suprascriptis interfui presens, et una cum signo et subscripcione ejus signum meum apposui rogatus, hic me subscribens.

In Christi nomine amen. Anno ejusdem Domini millesimo trecentesimo septimo, indicione sexta, mense novembris, ejusdem mensis die decima, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina providencia pape quinti anno secundo, in religiosi viri et honesti fratris Guillelmi de Parisius ordinis Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis auctoritate apostolica deputati, in domo milicie Templi Parisius, pro inquirendo contra quasdam personas dicti ordinis eidem delatas super dicto crimine existentis, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Matheus de Attrebato, etatis quadraginta quatuor annorum vel circa, juratus ad sancta Dei Evangelia ab eo corporaliter tacta in causa fidei de se et aliis dicere veritatem, et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit duodecim anni sunt Dominica ante festum beati Johannis Baptiste ultimo preteritum, in domo de Saraincourt, per fratrem Thierricum de Boscis preceptorem baillivie de Melleuno, presentibus fratribus Johanne de Cella et Tierrico de Mares et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis observandis ab eo factas, et mantello ad collum posito, dictus recipiens apportavit quoddam missale in quo erat depicta ymago Jhesu crucifixi, et dixit sibi quod oportebat quod ipse abnegaret Jhesum Christum, et spueret supra crucem, quia alii sic faciebant. Et ipse tunc invitus, ore et non corde, Jhesum Christum abnegavit, et finxit quod spueret ter supra crucem. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens iterum precepit sibi quod oscularetur eum in fine spine dorsi et in umbilico; et ipse fingens se osculari, posuit genam suam et non os ad illam partem inferiorem. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod omnino abstineret se a mulieribus, et si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis, et hoc de aliis pateretur. Dixit eciam per juramentum suum quod pluries peciit et peti fecit a Magistro dicti ordinis, et fecit peti licenciam per fratrem Bellum de Ely militem dicti ordinis, quod haberet licenciam exeundi de dicto ordine; et dixit per juramentum suum quod dictus frater Hugo de Paraudo, accedens ad Romanam curiam in septimana post festum beati Remigii nuper preteritum, dixit sibi quod dictus ordo diffamatus erat de casibus super dictis erga dominum papam et regem, et ipse, si posset, salvaret corpus suum, et hoc aliis diceret; et tunc peciit ab eo quod traderet litteras suas super hoc, quia alias non crederetur sibi; et ipse respondit quod non haberet, quia non placebat Magistro; et tunc ipse exivit de ordine, et dimisit mantellum ordinis in domo Montis Suessionensis. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et meram veritatem.

Item frater Egidius de Ecci, etatis quinquaginta annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit sex anni sunt in festo Omnium Sanctorum nuper preterito, in domo de Serincourt diocesis Remensis, per fratrem Johannem de Cella preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Gerardo de Lauduno et Egidio le Moigne milite dicti ordinis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et observanciis dicti ordinis observandis ab eo factas, et mantello ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi in quodam missali crucem et ymaginem Jhesu Christi crucifixi depictam, et precepit sibi quod Jhesum Christum cujus ymago erat ibi abnegaret, et spueret supra crucem et ymaginem, et hoc ipse fecit ter. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens dedit sibi licenciam habitandi cum fratribus dicti ordinis, si calor naturalis moveret eum.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit recipientem in ore et in umbilico et in fine spine dorsi; dicens quod pluries de dicto ordine exivisset, si auderet.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem.

Item frater Raymbaudus de Caron miles dicti ordinis, preceptor Chipri, etatis sexaginta annorum, ut dixit, vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Richerenches in comitatu de Venicio, quadraginta tres anni erunt in instanti festo Penthecostes, per fratrem Rocelinum de Forz tunc preceptorem Provincie, militem dicti ordinis. Dixit eciam per juramentum suum quod promisit paupertatem, castitatem et obedienciam servare, et tenere omnes bonos usus ordinis, et laborare pro posse et juvare acquirere regnum Jerusalem, et multas alias bonas promissiones dicti ordinis; et quod nunquam sciverat aliquid malum vel inhonestum in recepcione fratrum nec in ordine, nec audiverat, hoc excepto quod die qua fuit receptus, antequam reciperetur vel indueretur, quidam frater ordinis, in presencia episcopi de Carpentras avunculi sui, ostendit eidem quamdam crucem, et dixit eidem: «Vides tu istum crucifixum; si tu vis recipi in ordine isto, oportet quod abneges eum;» sed aliud non fuit factum. Eadem tamen die, circa horam nonam, accessit ad presenciam fratris Nicolai de Anessiaco commissarii dicti inquisitoris, et corrigendo dictum suum, dixit per juramentum suum quod ille frater qui, sicut alias deposuit, eidem ostenderat dictam crucem cum effigie Jhesu Christi crucifixi, et ipse qui loquitur, post dictas promissiones, et eo recepto, et juramento ab eo prestito de statutis et secretis dicti ordinis observandis, et mantello ad collum posito, duxit ad partem, et secreto dictam crucem eidem ostendit, et precepit sibi quod abnegaret eum cujus ymago erat in cruce representata, dicens quod erat de statutis ordinis; et hoc ipse qui loquitur fecit ter ore, sed non corde, ut dixit. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus frater dixit sibi in secreto quod si calor naturalis moveret eum ad incontinenciam, quod ipse iret ad fratres ordinis, quia multi erant ibi juvenes cum quibus poterat extinguere libidinem suam, et quod similiter reciperet eos ad hoc, si requirerent eum super hoc; sed ipse nunquam fecit, nec fuit super hoc requisitus, ut dixit. Requisitus utrum aliquos fratres fecerit, dixit per juramentum suum quod non. Requisitus utrum credit quod omnes qui in dicto ordine recipiuntur recipiantur per illum modum, dixit quod credit. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut aliqua de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et meram veritatem.

Item frater Henricus de Hercigni diocesis Laudunensis, etatis quadraginta annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit die Jovis ante instans festum Purificacionis beate Marie Virginis erit annus, in domo de Seraincourt, per fratrem Johannem preceptorem dicte domus, presentibus fratre Roberto bergerio dicte domus, et fratre Christiano fratre dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Et dixit per juramentum suum quod multas promissiones fecit de statutis et secretis dicti ordinis observandis, et nichil aliud inhonestum fuit sibi injunctum vel dictum; et dixit quod nichil inhonestum sciebat in dicto ordine.

Item anno, indicione, mense, die et pontificatu predictis, in religiosi viri fratris Nicolai de Anessiaco commissarii predicti inquisitoris heretice pravitatis auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Radulphus de Taverniaco custos domus de Villa Dei juxta Malum Repastum, diocesis Carnotensis, etatis quinquaginta sex annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit viginti octo anni sunt elapsi vel circa in domo de Soisiaco diocesis Meldensis, per fratrem Johannem de Turno tunc thesaurarium Parisius, presentibus fratre Johanne de Monte Morenciaco priore Templi Parisiensis, et fratre Johanne preceptore dicte domus de Soisiaco, et pluribus aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis observandis ab eo factas, et mantello sibi posito ad collum, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem et ymaginem Jhesu Christi depictam in quodam missali, et dixit sibi, in presencia aliorum fratrum assistencium, quod oportebat ipsum abnegare Creatorem suum Jhesum Christum et spuere supra crucem et ymaginem predictam; et ipse hoc fecit, excepto quod de spuicione nichil cecidit supra crucem, quod posset. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in fine spine dorsi; et tunc invitus simulavit quod oscularetur eum ibi, sed tamen non fuit osculatus eum ibi. Interrogatus de voto castitatis, dixit per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis, et hoc idem ab aliis suis fratribus pateretur; nunquam tamen fecit, nec fuit requisitus. Interrogatus si nunquam fuerit in recepcione alicujus fratris, dixit quod sic. Interrogatus si per similem modum dicti recepti fuerint recepti, dixit per juramentum suum quod pluries vidit, et omnes fuerunt recepti per similem modum, et specialiter fratrem Balduynum de Pois. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem. Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus Johanne de Archis, G. de Capella et Jacobo de Majoricis de conventu Predicatorum Parisiensium, et pluribus aliis testibus ad hoc vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane Ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis confessionibus ac omnibus et singulis aliis, prout in presenti et precedentibus peciis simul sutis signo meo signatis continentur, una cum magistris Gaufrido Enguelor dicto Chalop, Phili et Jacobo de Virtuto notariis publicis, et testibus suprascriptis, presens interfui, ac, de mandato dicti inquisitoris, huic instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.

Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus aliis, ut in presenti carta seu pecia et precedenti signo meo signatis, una cum supra et infrascriptis testibus et notariis publicis presens interfui, et de mandato dicti inquisitoris, in hoc instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.

Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus aliis in presenti carta seu pecia et precedenti signo meo signatis, una cum suprascriptis notariis presens interfui, hic me subscripsi, et in junctura presentis carte et subsequentis signum meum apposui rogatus.

In Christi nomine amen. Pateat universis per hoc presens publicum instrumentum quod anno Domini millesimo CCCo septimo, indicione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina providencia pape quinti anno secundo, undecima die mensis novembris, in religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis fratrum Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto viro fratre Guillelmo de Parisius dicti ordinis, inquisitore heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Johannes de Ponte Episcopi, etatis XXIIIIor annorum vel circa, senescallus in domo de Montecuria in Viromandia, ordinis milicie Templi, juratus ad sancta Dei Evangelia tacta corporaliter ab eodem, et requisitus de se et aliis dicti ordinis super dicto crimine delatis dicere in causa fidei veritatem, dixit per juramentum suum quod bene sunt sex anni vel circa elapsi quod fuit receptus in domo de Sanci prope Trecas, per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie quondam, de mandato fratris Hugonis de Paraudo visitatoris Francie.

Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento ab eo prestito de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello ad collum posito, presentibus fratribus Johanne Leujambe, Gaufrido de Trache et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit, dictus frater Radulphus ostendit sibi ad partem quamdam crucem cum ymagine Jhesu Christi crucifixi, et dixit sibi quod oportebat quod eum abnegaret cujus ymago predicta erat ibi ter, precipiens sibi quod hoc faceret, et ter spueret supra crucem. Et ipse recusavit hoc facere aliquantulum, et finaliter ipse abnegavit crucem, sed non crucifixum, nec illum cujus erat ymago predicta, et finxit se spuere semel super crucem, et spuit alibi, quia predicta non faciebat ex corde, licet ore. Et predictas abnegacionem et spuicionem fecit pro eo, ut dixit, quia alii fratres dicti ordinis presentes dicebant sibi quod oportebat quod hoc faceret. Dixit eciam quod dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in umbilico, nolens se propter hoc discooperire; et ipse receptus dixit quod non faceret. Et tunc dictus recipiens dimisit eum, quia festinabat se et volebat ire ad dies Trecenses, et precepit aliis fratribus quod ostenderent sibi, et instruerent eum puncta ordinis.

Item dixit per juramentum suum quod ipse confessus fuit predicta infra annum recepcionis sue cuidam fratri ordinis Minorum de Trecis, qui injunxit sibi pro penitencia quod jejunaret omni die Veneris usque ad annum sine camisia.

Item requisitus utrum vi, vel metu carceris aut tormenti, dixerit in premissis vel immiscuerit aliquam falsitatem, vel subticuerit aliquam veritatem, dixit per juramentum quod non, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Facta autem fuit confessio seu deposicio hec a dicto fratre Johanne, juramento ab eodem prius, ut premittitur, prestito, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus Guillelmo de Capella et Guillelmo de Boz ordinis Predicatorum de conventu Parisiensi, testibus ad hoc vocatis et rogatis.

Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis in presenti carta seu pecia et aliis cartis precedentibus signo meo signatis interfui presens, et una cum signo et subscripcione notarii suprascripti ad premissa presentis signum meum consuetum rogatus apposui, me subscribens.

In nomine Domini amen. Anno Nativitatis ejusdem millesimo trecentesimo septimo, indicione sexta, mense novembris, ejusdem mensis XIII die, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina providencia pape quinti anno secundo, in religiosi viri fratris Nicolai de Anessiaco commissarii fratris Guillelmi de Parisius inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Johannes de Turno elemosinarius regis quondam, etatis LXX annorum vel circa, juratus ad sancta Dei Evangelia eidem preposita, et ab eo corporaliter tacta, de se et aliis in causa fidei plenam et integram dicere veritatem; et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus per fratrem Johannem de Turno quondam thesaurarium Templi Parisiensis, in domo de Sauceya super Yonam, XXXVI anni sunt elapsi, presentibus fratribus Galtero Dacolay et Guillelmo qui fuit elemosinarius ante ipsum, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis dicti ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens traxit eum ad partem in quadam capella retro altare, et ostendit sibi quamdam crucem de ligno in qua erat ymago Jhesu crucifixi depicta, et precepit quod spueret ter supra dictam crucem et ymaginem; et ipse, de mandato ipsius, finxit quod spueret supra crucem, sed nunquam spuit.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod finxit osculari dictum recipientem in fine spine dorsi; sed nunquam tetigit illum ibi, et postea osculatus fuit eum in umbilico et in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod inhibitum fuit sibi ne cognosceret mulieres; sed si calor naturalis moveret eum, commisceret se cum fratribus suis, et hoc ab aliis pateretur. Dixit tamen quod nunquam fecit, nec fuit requisitus.

Interrogatus utrum aliquos fratres receperit in ordine, dixit per juramentum suum quod sic duos, quorum unus vocabatur Thomas bergerius, et illum recepit per illum modum; et alter frater Petrus de Fontanis, et recepit per illum modum per quem dixit se fuisse receptum. Requisitus utrum vidit aliquos fratres recipi in dicto ordine, dixit quod sic viginti vel circa, et credit quod omnes per similem modum reciperentur. Requisitus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et meram veritatem.

Item frater Matheus de Tabula custos domus de Druelles Ambianensis diocesis, etatis quinquaginta annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Fontanis, per visitatorem Francie tunc, decem anni erunt post instans festum Nativitatis Domini vel circa, presentibus fratre Garnero de Compendio et fratre Johanne thesaurario, preceptore dicte domus. Dixit eciam per juramentum suum quod, juramento ab eo prestito de observandis secretis et statutis dicti ordinis, et mantello ad collum posito, dictus recipiens duxit eum retro altare, et ostendit sibi quamdam crucem deargentatam cum ymagine Christi, et precepit sibi quod abnegaret Jhesum Christum et crucem, et spueret super ter; et ipse, de precepto recipientis, tunc Jhesum Christum abnegavit ter, et spuit ter super ymaginem et crucem.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod levaret vestes suas, et oscularetur eum in inferiori parte spine dorsi; et ibidem osculatus fuit eum, et postea in umbilico et in ore.

Dixit eciam per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod omnino abstineret a mulieribus; et si caro urgeret eum, quod commisceret se carnaliter cum aliis fratribus dicti ordinis, et alios fratres admitteret ad idem, si esset requisitus. Interrogatus si aliquos vidit recipi, dixit quod sic duos: quemdam vidit vocatum fratrem Thomam de Roquencourt per fratrem Gerardum de Sauchons custodem domus de Fontanis; et quemdam alium vocatum Petrum de Fontanis per dictum fratrem Johannem de Turno elemosinarium. Requisitus utrum fuerint recepti per illum modum, dixit per juramentum suum quod, postquam habuerant mantella ad collum, fuerunt ducti per receptorem retro altaria, et ibi stabant, et ideo nescit quid faciebant; credit tamen quod ipsi et omnes alii recipiebantur per illum modum. Requisitus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.

Item frater Symon Christiani dispensator domus de Pruvino, etatis XX annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod duo anni erunt in crastino instantis festi Resurrectionis Domini quod fuit receptus in domo Montis Suessionensis, per fratrem Gerardum de Villaribus, presentibus quibusdam fratribus quos non noverat, quia alias ipsos non viderat. Et statim quod fuit inductus et receptus, fuit ductus alibi extra dictam domum. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de observandis statutis et secretis dicti ordinis ab eo factas, dictus recipiens existens in quadam camera in qua jacebat infirmus in lecto, postquam habuit mantellum ad collum, ostendit sibi figuram Jhesu Christi depictam in quodam missali, et petivit ab eo utrum crederet in eum cujus figura erat ibi depicta, qui respondit quod sic. Tunc precepit quod spueret supra; qui contradixit quantum potuit: tamen dixit quod ipse faceret, vel compelli faceret eum ad hoc faciendum; et tunc invitus spuit supra crucem et ymaginem, et abnegavit semel Jhesum Christum, ore tantummodo, et non corde. Interrogatus de aliis articulis, dixit per juramentum suum quod nichil aliud fuit sibi dictum, et credit quod hoc fuit illa racione quia tam resisterat in faciendo abnegacionem et spuicionem; quod dictus recipiens erat totus fastiditus et totus fessus tam propter infirmitatem quam propter resistenciam quam fecerat; et precepit quod duceretur ad quamdam domum Brie, et quod sibi instrueret eum alias in preceptis et statutis ordinis. Requisitus utrum alii fratres hoc audirent et viderent, dixit quod bene poterant audire, quia erant in camera ubi hoc fuit factum et dictum.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.

Item frater Gerardus de Galos, etatis quinquaginta annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Aureliano per fratrem Guillelmum de Stampis preceptorem baillivie de Stampis, XXIIIIor anni vel circa, presentibus fratribus Petro de Galea et fratre Johanne de Magno Ponte. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de observandis statutis et secretis dicti ordinis, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem in presencia aliorum fratrum, et petivit ab eo utrum crederet in illum cujus ymago erat ibi; et ipse dixit quod sic. Et tunc dixit sibi quod male credebat, quia erat quoddam falsum ydolum, et precepit sibi quod abnegaret Jhesum Christum, et in despectu ejus spueret supra crucem; quod aliquantulum facere distulit, sed postmodum abnegavit semel, et finxit spuere supra crucem. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod eum oscularetur in tribus locis, videlicet in fine spine dorsi, in umbilico et in ore; sed ipse non fuit osculatus eum nisi in umbilico et in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si caro urgeret eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis, et hoc ab aliis fratribus pateretur. Dixit tamen quod nunquam fecit, nec fuit requisitus.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings