← Table of contents
Le procès des Templiers, Tome II

PROCÈS DES TEMPLIERS. (continued 3)

Reading edition

Predictus frater Johannes Durandi dixit coram dictis dominis commissariis se fuisse mentitum coram eis in alia sua deposicione facta coram eis; et juramento per eum prestito, dixit quod in recepcione sua abnegavit Jhesum ore non corde, de mandato receptoris sui, presentibus et viventibus fratribus Gerardo de Nonay et Hugone de Narsac, in quorum eciam presencia precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago Crucifixi, nescit per quem allatam, ibidem positam, et ipse testis spuit non supra sed juxta eam. Requisitus quid processit de predictis abnegacione et spuicione, respondit se non recordari. Requisitus si revelaverat alicui suam deposicionem factam coram dictis dominis commissariis, respondit quod non. Requisitus si predicta spuicio et abnegacio fuerunt precepta et facta in recepcionibus illorum quibus deposuit se adfuisse, respondit quod sic. Audivit precipi, non tamen vidit fieri, quia longe et in recedendo erat propter occupaciones quas habebat in recepcionibus fratrum Guaufredi Gommar et alterius militis qui simul recepti fuerunt, et credit quod eadem intervenirent communiter in recepcionibus aliorum vel post. Alia non vult immutare in sua deposicione predicta, ut dixit, sed perseverare in ea. Requisitus si fuerat per aliquem inductus ad dicendum ista, respondit quod non. Requisitus quare hoc non dixerat quando primo deposuit coram dictis dominis commissariis, respondit quod credebat sufficere, quia predicta deposuerat coram dicto officiali Pictavensi, et quod celaverat ista propter fatuitatem suam.

Predictus frater Johannes de Ruans coram predictis dominis commissariis constitutus, juramento ipsius prestito per eumdem de veritate dicenda, dixit se fuisse confessum coram officiali Pictavensi quod spuerat supra crucem, et quod abnegaverat Deum, et quod ita fiebat in ordine, et quod credebat confessionem magni Magistri et aliorum nominatorum in licteris apostolicis esse veram. Cui confessioni per eum facte coram dicto officiali dixit se velle stare, et mentitum fuisse in hoc coram dictis dominis commissariis, et quia non dixerat eis quod predicta abnegacio et spuicio intervenerant in recepcionibus trium qui fuerunt recepti cum eo; sed in aliis volebat perseverare in deposicione coram eis facta, hoc excepto quod credit quod communiter in ordine intervenirent dicta illicita in recepcionibus aliorum vel post, quia magnus Magister et alii plures hoc fuerunt confessi. Requisitus quare celaverat ista in deposicione sua facta coram dictis dominis commissariis, respondit quod propter fatuitatem suam. Requisitus si revelaverat deposicionem suam alicui, respondit quod non. Requisitus si fuerat per aliquem inductus ad dicendum predicta, respondit quod non, et quod nulle mine fuerant sibi illate, sed proprio motu dixerat predicta, quia viderat se errasse.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Veneris sequenti, in crastinum Annunciacionis beate Marie, que fuit XXVI dies dicti mensis Marcii, fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum Mimatensis et Lemovicensis episcoporum et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, pro testibus, in dicta domo domini Petri de Sabaudia, fratres Egidius de Lovencort, et Johannes de Gaenes Ambianensis, Guido de Bellavilla Meldensis, Anricus de Compendio Suessionensis, Oddo de Buris Lingonensis, et Philippus Griselli Noviomensis diocesum, servientes. Qui protestacione premissa quod non intendebant recedere a deposicionibus per eos factis coram suis ordinariis, et quod si coram ipsis dominis commissariis aliquid plus vel minus dicerent, quod eis non prejudicet, juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Quo facto, domino Matheo veniente et presente cum aliis dominis commissariis, dictus Odo de Buris serviens, XXVIII annorum vel circa, mantellum non deferens, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, in quo absolutus et reconciliatus fuerat per dominum episcopum Parisiensem, qui inquisiverat cum eodem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus, et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, circa instans festum beati Dionisii, erunt octo anni, in capella domus Templi de Villa Moso Altisiodorensis diocesis, per fratrem Guillelmum de Lurs militem, preceptorem dicte domus, qui affugit quando alii capiebantur, presentibus fratribus Hugone de Rocha, alias de Cava, milite Guillelmo Villani et Stephano de Sancto Questo, et Guillelmo Guilheu, et Anrico de Biches servientibus, quos credit esse mortuos, preter dictum Stephanum, in hunc modum: nam petitis, prout instructus fuerat, pane et aqua ordinis, et ei concessis, prestito cum eo per juramentum quod non erat excommunicatus, nec habebat infirmitatem latentem, nec aliquid dederat vel promiserat quod in ordine reciperetur, et quod non erat debitis que solvere non posset, alteri religioni vel matrimonio obligatus, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, quod esset servus esclavus Terre Sancte, et quod semper esset obediens Ecclesie. Quo facto, associavit eum ad honorem Dei, beate Marie et omnium sanctorum, beneficiis ordinis, et imposito sibi mantello, ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Instruens eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Post que dicti fratres Hugo et Guillelmus Guilhon duxerunt ipsum testem retro altare ad exuendum vestes seculares et induendum vestes religionis; quibus indutis, dictus Hugo precepit eidem testi quod abnegaret Jhesum Christum: et cum ipse testis diceret se nullo modo facturum, dictus Guillelmus dixit ei quod bene poterat hoc facere, quia in patria sua abnegabant cencies pro una pulice, et tunc negavit ore non corde. Postea precepit ei dictus Hugo quod spueret super quamdam crucem ligneam, factam de duobus baculis, in qua nulla erat ymago Crucifixi; et cum ipse testis responderet se nullo modo facturum et fleret, fuit ei dictus Hugo comminatus quod ipse lueret nisi faceret, et tunc ipse testis spuit juxta dictam crucem. Cum autem receptor qui cum aliis remanserat in dicta capella audivisset ipsum testem flentem, dixit predictis Hugo et Guillelmo quod dimitterent eum, quia facerent eum alienari a sensu nisi dimitterent, et tunc dimiserunt eum, et predictus receptor tradidit ipsi testi quemdam parvum librum in quo erat scripta regula eorum; in quo quidem libro nichil legit nec invenit illicitum. Cum autem post aliquos dies fuisset conquestus de predictis dicto receptori, respondit ei quod non curaret, quia pro trufa fecerat supradicta. Requisitus si scit, credit vel audivit dici quod dicta illicita vel aliqua alia illicita intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, respondit quod non, quia non continebatur in dicta regula, et quia vidit fratrem Hugonem de Bozcesel militem Viennensem, qui esse dicitur ultra mare, per fratrem Guillelmum de Lurs predictum recipi in dicta capella, circa instans festum Pasche erunt VII anni, presentibus fratribus Guillelmo Gibon, qui detinetur Parisius, Symon Lobrege et Guillelmo Villani predicto; in cujus recepcione vel post non vidit, nec scivit, nec audivit dici aliquid intervenisse illicitum; de quo eciam postmodum interrogavit dictum fratrem Hugonem, qui respondit ei quod nichil illicitum intervenerat in dicta sua recepcione vel post. Item dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; et vidit in die Veneris sancta crucem devote et reverenter in ordine adorari; et hoc per superiores suos precipiebatur eisdem. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Ordinem Cartusiensium intrare poterant. Cordulas quibus cingebantur super camisias cum quibus jacebant assumebant unde volebant. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione. Qui revelassent puniti fuissent, nescit qualiter. Si qui erant fratres scientes esse errores in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Ex precepto superiorum vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et audivit deffendi ne indebite acquirerent ordini. Statutum factum a Magistro ne uteretur certis cibariis in sexta feria servavit ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister aliqua dicitur fuisse confessus; ad cujus ordinis defensionem se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Egidius de Lovencort serviens, Ambianensis diocesis, testis supra juratus, LV annorum vel circa, qui mantellum vetustate consumptum dimiserat, postmodum radi fecerat sibi barbam, et in consilio Remensi absolutus et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Remensem qui inquisiverat cum eodem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, repetita protestacione predicta, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse adici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe quod ipse et frater Arnulphus serviens, cujus cognomen et patriam ignorat et an vivat, fuerunt simul recepti, in crastinum instantis festi nativitatis Johannis Baptiste erunt X anni, in capella domus Templi de Mormancio Lingonensis diocesis, per fratrem Laurencium de Belna tunc preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Guidone lo Masso et Durando cujus cognomen ignorat et an sint vivi, et quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam et societatem ordinis et eis concessisset, fecit eos vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et impositis eis mantellis, fuerunt eos omnes osculati in ore: et instructis quot Pater noster dicerent pro horis suis, et qualiter se in ordine regerent, recesserunt. Elapsis vero sex vel septem diebus, dictus receptor vocavit ipsum testem ad cameram suam, una cum dicto Guidone lo Masso, nullis aliis presentibus, et dixit ei quod, ex quo erat frater eorum, oportebat eum abnegare Deum vel Jhesum Christum, sed non plene recolit si expressit Deum vel Jhesum Christum; et cum ipse testis responderet se nullo modo abnegaturus, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia sic erat in ordine fieri consuetum, et tunc ipse testis abnegavit Deum vel Jhesum Christum ore non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua erat ymago Crucifixi, et ipse testis noluit spuere supra, sed spuit juxta. Alia illicita non intervenerunt in dictis recepcionibus nec post; nec credit quod dicta illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, quia non vidit nec audivit dici; et fuit locutus cum fratre Radulpho de Frisa preceptore, de Veteri Villa Ambianensis diocesis, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, si ipse in recepcione sua fecerat predicta illicita vel alia; per quem fuit sibi responsum quod non, et quod nunquam audiverat dici nec credebat quod in ordine fierent predicta illicita, et mirabatur de hiis que dictus testis dixerat indebite facta fuisse post suam recepcionem. Item dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injunctum fuit eis ne revelarent secreta capitulorum; credit quod aliis idem injungeretur, et qui revelassent puniti fuissent, sed nescit qualiter. Injunctum fuit eis quod confiterentur sacerdotibus ordinis, non tamen fuit inhibitum quod non confiterentur aliis. Si qui erant qui scirent errores esse in ordine, negligentes fuerunt quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus. Totus ordo servasset quod per magnum Magistrum cum conventu ordinatum fuisset. Grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta, contra quem audivit magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos. Ad ordinis deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Guido de Bella Villa serviens, Meldensis diocesis, testis supra juratus, XXIIIIor annorum vel circa, qui mantellum dimiserat in concilio Remensi, cum quo inquisitum fuerat; absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Suessionensem lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat in ordine recipi, nec interfuerat capitulis eorum, unde nesciebat, nec audiverat dici, nec credebat de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, in hac media quadragessima fuerunt quinque anni, in capella domus Templi de Latinihaco Sicco Meldensis diocesis, per fratrem Radulphum de Taverniaco preceptorem dicte domus, testem supra examinatum, presentibus fratribus Guillelmo d'Ormont presbytero, Guillelmo de Crene, Guillelmo de Sancto Dionisio, et Humberto Valhant qui affugit tempore capcionis, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum peciisset pluries panem et aquam et societatem fratrum ordinis, et responsum fuisset ei quod bene deliberaret quia multa dura erant in ordine, tandem ipso instante, concessit eidem dictus receptor, et fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Quo facto, imposuit sibi mantellum, et ipse et alii astantes fuerunt osculati eum in ore. Postmodum instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter haberet se et regeret in ordine. Deinde precepit ei, in presencia aliorum, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis resisteret et hoc facere recusaret, dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia talia erant puncta dicti ordinis; et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde. Deinde dixit ei quod, secundum dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo, et hoc debebat pati; ipse tamen nunquam fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Post que precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, in qua non erat ymago, per dictum receptorem de retro altari assumptam; et cum ipse testis diceret se hoc non facturum, dictus receptor dixit quod hoc oportebat eum facere, quia hoc erat de punctis ordinis; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Requisitus si alia illicita in predictis articulis contenta aut alia intervenerant in recepcione sua vel post, dixit quod non. Requisitus si credit quod predicta illicita confessata per eum vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum vel post; dixit quod de confessatis per eum pocius se credere quod sic quod contrarium, quia fuit sibi ita preceptum, nec credit in hiis se fuisse solum. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Fuit sibi dictum quod statim habebatur pro professo, sed non juravit quod non exiret ordinem. Clam fuit receptus, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, credens eciam quod alii ita reciperentur. Instructum fuit quod non revelaret secreta capitulorum, de modo receptionis non facta alia mencione, credens quod aliis idem injungeretur; quod si revelassent puniti fuissent, sed nescit qualiter. Cordulis cingebantur assumptis unde volebant. Qui sciebant dictos errores esse in ordine negligentes fuerunt qui non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus. Ordinata per Magistrum cum conventu suo servata fuissent in toto ordine contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Illicita confessata per eum credit esse nota fratribus ordinis contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos. Ordinis deffensioni obtulerat se, non quod vellet eum deffendere de confessatis per eum, sed de aliis que imponuntur eidem.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestationes fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc salvo quod dictus magister Hugo non interfuit recepcioni juramenti dictorum testium hodie juratorum.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XXVII dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Johannes de Canes serviens, Ambianensis diocesis, testis supra juratus, XX annorum vel circa, qui in concilio Remensi, in quo per dominum archiepiscopum Remensem absolutus et reconciliatus fuerat, mantellum dimiserat. Protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod non steterat in ordine, nisi per dimidium annum ante capcionem eorum, nec aliquem alium viderat recipi in ordine memorato, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Nuylhi Belvacensis diocesis, per fratrem Radulphum de Gisiaco, testem supra examinatum, presentibus fratribus Johanne de Nans presbitero, quem credit obiisse, Petro, nepote fratris Hugonis de Penrando, militis, et Radulpho de Conpendio serviente, quos credit vivere; a quo receptore pane et aqua ordinis requisitis, et predicto quod bene deliberaret, sibi concessis, prestito quod non erat alteri religioni, matrimonio vel debitis que non posset solvere obligatus, nec excommunicatus, nec servilis conditionis, et quod non habebat infirmitatem latentem, fecit, eum vovere castitatem, obedienciam, vivere sine proprio; et imposito sibi mantello, ipse et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Post que omnibus recedentibus de capella, vocavit ipsum testem solum ad quamdam cameram, et clauso ostio, precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset se hoc nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis religionis, et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, ut dixit. Deinde ostendit ei quamdam crucem ligneam depictam, nescit per quem allatam, et precepit ei quod spueret super eam, et ipse testis, timens sibi et dolens et flens, spuit non super sed juxta eam, ut dixit. Postmodum dixit ei dictus receptor quod, secundum dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret; credit tamen quod predicta illicita confessata per eum intervenirent communiter in recepcionibus aliorum; hoc tamen aliter nescit. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Dictum fuit ei in recepcione sua quod statim pro professo habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Juravit quod non revelaret secreta capitulorum nec modum sue receptionis; si revelassent, nescit qualiter puniti fuissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Ordinata a Magistro cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem magnus Magister et alii dicuntur alia fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestationes fuerint publicate.

Frater Anricus de Conpendio serviens, Suessionensis diocesis, testis supra juratus, quadraginta sex annorum vel circa, qui mantellum dimiserat in concilio Remensi et postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestatione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, sunt circiter XXX anni, in capella domus Templi de Bellincuria Belvacensis diocesis, per fratrem Johannem lo Franceys militem quondam, preceptorem tunc Francie, presentibus fratribus Raynaudo de Codu, et Raynaudo de Argenvilla militibus, et Bartholomeo de Cay serviente, deffunctis; a quo receptore petitis pane et aqua ordinis et sibi concessis, prestito quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat excommunicatus, nec matrimonio, alteri religioni vel debitis que solvere non posset obligatus, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt osculati eum in ore; et instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Sumpto vero prandio, vocavit ipsum testem solum ad quamdam cameram, et clauso ostio, precepit ei quod negaret quamdam crucem ligneam, nescit per quem allatam, in qua non erat ymago Crucifixi, et ipse testis, multum dolens, negavit dictam crucem ore non corde, quia dixit ei quod hoc erat de punctis ordinis, secundum quem eciam poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec credit quod in ordine fieret. Credit tamen quod in receptionibus aliorum vel post intervenirent illicita confessata per eum. Requisitus si viderat aliquos recipi in ordine, respondit quod multos viderat recipi, quorum non habebat noticiam, in quorum recepcionibus vel post nichil vidit nec scivit fieri illicitum; credit tamen quod post fuit factum et dictum quod deposuit se fecisse et sibi dictum fuisse. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credit, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Super camisias cum quibus jacebant cingebantur cordulis supradictis, unde valebant assumptis. Deffendebatur eis per sacramentum ne revelarent capitulorum secreta nec recepcionis modum, et qui revelassent graviter puniti fuissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Decimam partem et ultra panis dabant amore; Dei, et elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Capitulia singularia vidit teneri clauso ostio, nullis presentibus nisi fratribus ordinis; in quo servata fuissent licita per Magistrum cum conventu ordinata; contra quem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cujus fratribus credit fuisse nota illicita per eum confessata.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum, quod non revellaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Frater Philippus Grisselli serviens, Noviomensis diocesis, testis supra juratus, XXXV annorum vel circa, qui, postquam absolutus et reconciliatus fuit per dominum episcopum Parisiensem, mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam; lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, repetita protestacione quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi, respondit se non vidisse recipi aliquem alium in ordine nec interfuisse capitulis eorumdem, et ideo se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, in instanti media quadragessima nunc preterita fuerunt XI anni vel circa, in capella domus Templi de Castellorio Noviomensis diocesis, per fratrem Garinum quondam de Grandi Villarii, presentibus fratribus Johanne Godardi et Petro Bergerio servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam petitis flexis genibus pane et aqua et societate fratrum ordinis et ei concessis, dictus receptor fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant et qui imponerentur in ordine, et quod non interesset in loco in quo aliquis nobilis exheredaretur injuste. Quo facto, imposuit sibi mantellum, et tam ipse receptor quam alii astantes fuerunt eum osculati in ore. Quibus sic actis, dicti fratres Johannes Godandi et Petrus Bergerius duxerunt eum ad quamdam grangiam dicte domus, et ibi dictus Johannes Godandi precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis diceret se hoc nullo modo facturum, dictus Johannes comminatus fuit ei quod eum poneret in tali loco in quo non videret solem neque lunam, et tunc ipse testis, stupefactus et timore ductus, abnegavit Deum ore non corde. Deinde precepit ei dictus Johannes quod spueret super quamdam crucem ligneam quam ipse Johannes tenebat in manu, in qua nulla erat ymago; et cum ipse testis hoc facere recusaret, demum dicto Johanne comminante sibi quod nisi hoc faceret, poneret eum in carcere, ipse testis spuit juxta dictam crucem non supra. Requisitus si alia illicita fuerunt tunc vel post dicta sibi vel facta, respondit quod non. Requisitus si credit quod predicta illicita confessata per eum vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, respondit se nescire quod credat vel discredat. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Juravit et credit quod alii jurarent ordinem non exire, et statim pro professis habebantur. Clam recipiebantur nullis scilicet presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, quas sumebant unde volebant. Injunctum fuit ei per dictum fratrem Johannem Godandi ne revelaret secreta capitulorum nec illa que dicta et facta fuerunt in dicta grangia. Si qui erant qui scirent errores esse in ordine, negligentes fuerunt quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit fieri et servari convenienter in domibus ordinis in quibus fuit conversatus. Grandia scandala, suspicio et infamia nunc sunt exorta contra ordinem, ad cujus deffensionem, sicut simplex, se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Lune sequenti, qui fuit XXVIIII dies dicti mensis Marcii, fuerunt adducti pro testibus, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, Mimatensis et Lemovicensis episcoporum et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, fratres Bertrandus de Villaribus preceptor de Rupe Sancti Pauli Petragoricensis, Guillelmus Textoris curatus de Sellis Claramontensis, presbiteri; Guillelmus de Mazayas Claramontensis, Guido la Chastaneda Lemovicensis, milites; Johannes de Mendaco preceptor Marchie, Johannes Senandi preceptor Folhose, Johannes Adam preceptor Turrete, Hugo Charnerii preceptor de Sancto Porciano Claramontensis, Rogerius la Rocha Bituricensis, et Bertrandus de Ansonio Claramontensis diocesium, servientes; qui, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem; et fuerunt protestati quod non intendunt recedere a deposicionibus suis per eos factis coram domino episcopo Claramontensi.

Quo facto, dictus frater Bertrandus de Villaribus, de diocesi Lemovicensi oriundus, preceptor de Rupe Sancti Pauli, quadragenarius vel circa, absolutus et reconciliatus per dominum Claramontensem episcopum, qui inquisiverat cum eo, mantellum ordinis defferens, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de Paulhaco Lemovicensis diocesis, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt XVIII anni vel circa, per fratrem Gerardum de Sanzeto militem quondam, tunc preceptorem Alvernie, presentibus fratribus Johanne de Sancto Hilario tunc preceptore dicte domus, Gerardo de Briva tunc preceptore de Montibus, Gerardo de Sancto Martineto, Petro Reynaudi tunc preceptore domus de Buxeria Raspit Lemovicensis diocesis, deffunctis, in hunc modum: nam ante omnia fecerunt eum jurare quod non revelaret secreta capitulorum, et postmodum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio. Deinde allata nescit per quem quadam cruce metallina, in qua erat ymago Crucifixi, quam tenebat idem receptor in manu sua, precepit eidem testi quod abnegaret Jhesum Christum et quod spueret super dictam ymaginem, et ipse testis stupefactus, quia juvenis erat, abnegavit Jhesum Christum ore non corde, et spuit juxta dictam crucem, non supra, ut dixit. Item, dixit eidem testi quod carnaliter poterat commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo, et dedit ei licenciam quod in ordine posset promoveri ad sacerdocium, et precepit quod, quando missam celebraret, obmitteret illa verba canonis: Hoc est enim corpus meum. Deinde fuit osculatus idem receptor predictum testem in umbilico in carne nuda, et dixit ei in presencia predictorum quod supradicta omnia illicita erant in ordine fieri consueta, et imposuit ei mantellum; et credit quod predicta illicita intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, quia vidit recipi infrascriptos, in quorum recepcionibus intervenerunt predicta illicita, excepto hoc quod illi qui non fuit presbiter non fuit preceptum quod obmitteret dicta verba canonis; videlicet: fratrem Gerardum de Rupe Apis Lemovicensis diocesis, qui nunc est presbiter et detinetur in Lemovicinio, quem recepit frater Petrus de Madito quondam, preceptor tunc Alvernie, in capella domus Templi de Bela Chassanha Lemovicensis diocesis, presentibus fratribus Guillelmo de Arzaco preceptore tunc domus, serviente, Stephano la Vernha deffuncto, Guidone d'Arsaco serviente, qui aufugit in capcione aliorum, circa instans festum Magdalene erunt XII anni vel circa, et insuper Guillelmum Aymerici, servientem vivum, ut credit, qui fuit receptus, sunt septem anni vel circa, in capella domus Templi de Lobertz Lemovicensis diocesis, per fratrem Humbertum de Comborino militem quondam, presentibus fratribus Guillelmo Aymerici avunculo dicti Guillelmi, preceptore de Champeus, qui detinetur in Lemovicinio, Guidone de Preyssac milite, qui tempore capcionis eorum erat in Chipro, et Guillelmo de Preyssac milite quondam, tunc preceptore dicte domus; plurium recepcionibus non adfuerat, sicut dixit. Item, dixit quod de aliis illicitis vel inhonestis non fuit locutum eidem in sua recepcione vel post, nec dictis duobus quos vidit recipi, quod ipse scivit vel audivit dici. Requisitus si predicta illicita intervenerunt, in recepcione sua et aliorum quos vidit recipi, ante tradicionem mantelli vel post, respondit quod ante tradicionem mantelli. Item, dixit quod nunquam obmiserat verba canonis celebrando missam, nec scit nec audivit dici quod alii presbiteri ordinis obmitterent, nec quod alii fratres ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis, nec quod carnaliter commiscerentur. Audivit dici post capcionem eorum et fratres aliquos ordinis confiteri quod aliquando recepti osculabantur receptores in ano. Item, dixit se vidisse et audivisse, in terminacione capitulorum, quod frater laicus tenens capitulum dicebat talia verba, quando aliqui fratres confitebantur vel commendabantur in capitulis percussisse alios fratres vel fecisse aliquas inobediencias: «Ego absolvo vos auctoritate Magistri nostri, qui habet super hoc potestatem a Papa.» Requisitus de nominibus illorum per quos vidit fieri supradicta, et de locis et capitulis in quibus fiebant predicta, respondit quod fratres Petrus de Mandito, Gerardus de Sanzeta, et Raymundus de Marolio preceptores Alvernie successive, dicebant et faciebant predicta quando tenebant eorum capitulia in dicto loco de Paulhaco; non tamen recolit de fratribus quos absolverunt. Requisitus si fratres ordinis credebant esse absoluti de peccatis eorum de quibus erant convicti vel que publice fuerant confessi coram predictis laicis per absolucionem eorum, respondit se audivisse a pluribus fratribus ordinis, de quorum nominibus non recordatur, quod absoluti esse credebant propter predicta, et quod non credebant quod ulterius esset eis necessaria absolucio sacerdotis, licet ipse testis argueret eos contrarium asserendo. Item, dixit quod jurabant ordinem non exire, et quod statim pro professis habebantur; et recipiebantur clandestine, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur, ex precepto superiorum, super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis, per sacramentum et sub pena carceris, quod non revelarent secreta capitulorum eciam illis fratribus qui non adfuerant in eisdem, de modo recepcionis in speciali non habita mencione. Injungebatur eis ne confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, quibus absentibus poterant confiteri fratribus carmelitis. Item, dixit quod de dictis illicitis confessatis per eum fuit confessus, infra biennium a recepcione sua, Lemovicis, fratri Hugoni de Camalicis ordinis Minorum deffuncto, a quo absolutus exstitit, sed non recolit quam penitenciam injunxit ei. Item, dixit quod fratres scientes errores predictos fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie, et credit quod dicti errores essent manifesti Magistro, superioribus et aliis fratribus ordinis, et qui ex eorum ordinacione servarentur in ordine. Elemosinas et hospitalitatem aliqui servabant et faciebant bene in ordine, et aliqui male. Capitulia quibus adfuit vidit teneri aliquando de die et aliquando de nocte, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, januis clausis, proviso ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et credit quod dicti errores confessati per eum essent in dicto ordine ante ejus recepcionem, et quod eos magnus Magister et alii sint confessi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Frater Guillelmus de Masayas miles, Claramontensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolulus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam viderat aliquem alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorumdem, nec fuerat in ordine, nisi per annum cum dimidio vel circa ante capcionem eorum, quia fuerat receptus in instanti festo Assumpcionis beate Marie erunt quinque anni: prius tamen fuerat donatus eorum per XXti annos vel circa, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de Sellis Claramontensis diocesis, per fratrem Bertrandum de Sartiges militem, tunc preceptorem de Carlaco, qui est unus de IIIIor assumptis in isto processu ad deffensionem ordinis, presentibus fratribus Guillelmo Textoris presbitero, teste hodie jurato sed nondum examinato, Petro Alteyraco, Durando Charnerii, et Guillelmo servientibus Riomi in Alvernia detentis, et Martino et aliis quorum cognomina ignorat, deffunctis, in hunc modum: nam petitis pane et aqua ordinis et sibi concessis, dictus receptor fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et imposito sibi mantello, ipse receptor et alii fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde allata nescit per quem quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, que erat collocata prope altare, precepit ei in presencia aliorum quod abnegaret Crucifixum, et quod spueret super ipsum, quia hoc erat in ordine fieri consuetum, et tunc ipse testis abnegavit dictum Crucifixum, et spuit non supra sed juxta ipsam, predicta faciens ore non corde, ut dixit. Dixit insuper ei in presencia predictorum quod, secundum dictam consuetudinem ordinis, poterat aliis fratribus ordinis ipsius carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec credit quod in ordine fieret; de quibus fuit infra tres septimanas confessus apud Sanctum Florum, in quadam domo in qua hospitabatur, cuidam fratri Minori cujus nomen et cognomen ignorat, a quo absolutus exstitit, et jejunavit sextas ferias per annum, sicut imposuit ei; et credit quod dicta illicita confessata per eum intervenirent communiter in recepcionibus aliorum vel post. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Item, dixit se audivisse dici a fratribus ordinis, ante capcionem eorum, quod laici tenentes capitulia in eorum terminacione dicebant in effectu talia verba: «De hiis que obmisistis dicere propter timorem discipline ordinis, nos absolvimus vos ex tali potestate qualem habemus.» Non tamen recolit a quibus audivit, nec credit quod propter hoc crederent fratres ordinis absoluti esse a peccatis. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Audivit dici a fratribus ordinis, de quibus non habet memoriam, quod recusantes facere illicita confessata per eum fuissent incarcerati. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione; qui revelassent habitum perdidissent, seu alias graviter puniti fuissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem, et luminaria ecclesiarum, et jejunia consueta vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cujus fratribus credit quod essent nota confessata per eum; et audivit dici magnum Magistrum et alios eadem fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Frater Guido de la Chastaneda miles, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, triginta annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Paulhaco Lemovicensis diocesis, in instanti mense septembris, erunt quinque anni, ut sibi videtur, per fratrem Ymbertum de Comborino militem quondam, preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Stephano las Gorsolas, teste supra examinato, Guidone de Malo Monte milite, et Guidone Bruratz serviente, qui detinetur in Lemovicinio et quondam presbitero, ac aliis de quibus non recolit; a quo receptore petita societate ordinis et sibi concessa, fecit eum jurare quod non revelaret secreta capitulorum. Et post multa alia sibi dicta de quibus bene non recolit, fuit ibidem allata, nescit per quem, quedam crux metalina in qua erat ymago Crucifixi; et dictus receptor petiit ab eodem teste si credebat in illum qui representabatur per dictam ymaginem; quo respondente quod sic, dixit ei in presencia predictorum quod non debebat in eum credere, et precepit quod abnegaret et quod spueret super ymaginem supradictam, non exprimendo si erant predicta de punctis ordinis vel non, sed dicendo quod hoc oportebat facere eum; et tunc ipse testis abnegavit, et spuit non supra sed juxta dictam ymaginem, supradicta faciens ore non corde, ut dixit. Post que dixit dictus receptor eidem testi quod oscularetur ipsum testem in umbilico; et dum ipse testis levaret vestes suas, fratres astantes dixerunt quod sufficiebat, et non fuit ibi osculatus eum. Post que dixit ei quod, secundum consuetudinem ordinis, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Requisitus si credit quod predicta confessata per eum intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, respondit quod sic, quia vidit quod intervenerunt in recepcione Hymbardi de la Beyssata servientis, testis supra examinati, quem vidit cum dictis illicitis recipi, in capella domus Templi de Blandesio Lemovicensis diocesis, per fratrem Hymbertum de Comborio supradictum, infra mensem vel circa a recepcione ipsius testis, presentibus fratribus Petro Remeyo presbitero et curato dicte domus, et pluribus aliis de quibus non recolit, et fuerunt sibi plures nominati per dictos dominos commissarios, et specialiter frater Guillelmus de Chambonent miles, unus de IIIIor ad deffensionem ordinis assumptis, quem dictus Hymbertus deposuit sue recepcioni adfuisse, et respondit dictus testis se non recordari plurium; recepcionibus non adfuerat, nec allia illicita intervenerant in dicta recepcione sua vel post, nec in recepcione dicti Hinbaudi, quod ipse sciverit vel audiverit dici. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis in eis crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Audivit dici quod laici tenentes eorum capitulia faciebant in eorum terminacione aliquas absoluciones, nescit si a penis vel a peccatis, non tamen credit quod possent absolvere a peccatis. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ipsius ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. In ejus recepcione fuit sibi tradita quedam cordula qua super camisiam cingeretur. Injunctum fuit ei ne revelaret secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Qui revelassent, graviter, sed nescit qualiter, puniti fuissent. Fratres scientes errores negligentes fuerunt quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In aliquibus locis ordinis elemosine et hospitalitas melius quam in aliis servabantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cujus fratribus credit quod essent nota illicita confessata per eum, et quod magnus Magister et alii eadem sint confessi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc salvo quod dictus magister Hugo non interfuit juramento testium hodie juratorum.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit penultima dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum episcoporum et archidiaconi Tridentini, aliis legitime excusatis, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Guillelmus Textoris presbiter, curatus ecclesie de Cellis Claramontensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum; octuagenarius vel circa, mantellum ordinis defferens, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, qui inquisiverat cum eodem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella dicte domus Templi de Sellis, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt circiter VIII anni, per fratrem Hymbertum Blanchi militem, preceptorem Alvernie, qui in Anglia detinetur, presentibus fratribus Bernardi Charnerii, quem credit vivere, Durando Charnerii, et Geraldo Sudre Claramontensis diocesis, deffunctis, in eum modum: nam fecit dictus receptor eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et quod non revelaret secreta capitulorum, nec dimitteret ordinem pro alio; et imposito sibi mantello, fuit eum osculatus in ore, sed non astantes. Deinde allata per dictum receptorem quadam cruce lignea in qua erat ymago Crucifixi, precepit ei quod spueret super eam, dicens dictus receptor quod hoc debebat facere secundum consuetudinem ordinis; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta eam. Primo tamen preceperat ei quod abnegaret Jhesum, dicens eciam quod hoc facere debebat secundum dictam consuetudinem ordinis, et ipse testis abnegavit Jhesum ore non corde, quia jam habebat mantellum et ipsum dimittere non poterat, sicut dixit. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum dicti ordinis vel post, quia ipse fecit predicta, et quia vidit recipi fratrem Guillelmum de Masayes militem, testem eri examinatum, per fratrem Bertrandum de Sartiges militem, ad deffensionem ordinis assumptum, in dicta capella, sunt circiter anni, presentibus fratribus Stephano, de Glotonis Lemovicensis, Guillelmo Aprilis et Petro de Alteyraco Claramontensis diocesium, servientibus, apud Riomum dicte diocesis detentis, et vidit et audivit ipse testis, una cum predictis tribus fratribus, quando dictus frater Bertrandus, post tradicionem mantelli et emissionem votorum, precepit eidem fratri Guillelmo de Mazaies quod abnegaret Jhesum, et quod spueret super quamdam crucem quam credit esse illam juxta quam ipse testis spuerat; non tamen recordatur, si dictus frater Guillelmus abnegavit Jhesum et spuit super vel juxta dictam crucem; pocius tamen credit quod sic quam contrarium. Plurium recepcionibus non adfuerat, sicut dixit. Item, dixit quod in ordine celebrabat secundum formam Ecclesie, et credit quod alii sacerdotes ordinis eodem modo celebrarent, nec scivit nec audivit contrarium precipi. Credit eciam quod alii fratres ordinis bene crederent ecclesiasticis sacramentis. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur, de mandato superiorum, super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis, eciam illis fratribus qui non adfuerant, et si contrarium fecissent, puniti fuissent, sed nescit qualiter. Item, dixit quod de predictis abnegacione et spuicione per eum factis fuit, infra octo dies a recepcione sua et antequam celebraret, confessus Durando Ancomi presbitero seculari quondam, tunc commoranti in parochia de Sellis, qui noluit eum absolvere propter immanitatem criminis, remittens eum ad judicium discrecioris; propter quod idem testis fuit, infra alios octo dies, de predictis confessus apud Sanctum Florum cuidam fratri Minori, cujus nomen et cognomen ignorat, et quem mortuum esse audivit, a quo absolutus extitit, et jejunavit in pane et aqua sextas ferias per unum annum, sicut imposuit ei. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in dicta domo in qua extitit, commoratus, et precipiebatur eis quod juste acquirerent ordini. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, et audivit dici frequenter a fratribus ordinis, de quibus non recolit, quod errores confessati per eum fuerunt introducti in ordine post obitum fratris Guillelmi de Bello Joco Magistri ordinis, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cujus ordinis fratribus credit quod essent nota confessata per eum, et quod eadem magnus Magister et alii sint confessi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem dicti ordinis.

Post que prefati domini commissarii fecerunt redire ad presenciam eorumdem fratrem Egidium de Rotangi presbiterum, testem supra examinatum, ut scirent cum eo si reduxerat ad memoriam suam se plures recepisse vel plurium recepcionibus interfuisse quam supra deposuit; et hoc fecerunt idem domini commissarii quia requisiti fuerant, per inquisitores contra ordinem et fratres Templi in Anglia deputatos, quod inquirerent cum eo de recepcione fratris Johannis de Scot, dicti de Sotton Anglici, qui dicebatur fuisse receptus in Pontivo apud Grandem Silvam, quam iidem inquisitores vocant Grossum opus. Per quem quidem Egidium fuit responsum, in virtute juramenti prestiti per eumdem, se adfuisse recepcioni dicti fratris Johannis, sunt circiter XV anni, et fuit receptus per fratrem Johannem de Nova Villa servientem quondam, tunc preceptorem ballivie de Pontivo, circa horam prandii, in capella dicte domus de Grandi Silva, presentibus fratribus Petro de Limecuria quondam preceptore dicte domus, ut ei videtur, et Radulpho Anglici, qui fuerat mercerius ante ingressum ordinis, preceptore tunc domus Oysimont Ambianensis diocesis, et quodam alio fratre agricola dicte domus de Grandi Silva, de cujus nomine et cognomine non recordatur, sed vulgariter vocabatur Petrus Poyle-Castel, deffunctis; in cujus quidem Johannis recepcione vel post non vidit, nec scivit, nec audivit dici aliquid illicitum vel inhonestum intervenisse; et fuit receptus, ut videtur eidem testi, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam et societatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis et Terre Sancte si ad eam perveniret, et finaliter ei concessa fuissent, prestito ab eo per juramentum quod non erat servilis condicionis, nec excommunicatus, nec alteri religioni, vel matrimonio, debitis que solvere non posset obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, nec dederat nec promiserat aliquid quod in dicto ordine reciperetur, fecit eum dictus receptor vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et quod pro posse suo juvaret ad acquirendum Terram Sanctam. Post que dictus receptor associavit eum et patrem et matrem suos beneficiis ordinis, et imponens ei mantellum, fuit una cum omnibus astantibus eum osculatus in ore; et instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et qualiter jaceret, exponens ei diversos casus propter quos poterat incurrere diversas penas secundum ordinis disciplinam, et postmodum recesserunt. Requisitus si interfuerat recepcioni alicujus alterius Anglici, Scoti vel Ybernici, et si viderat aliquem ex eis interfuisse recepcionibus quibus ipse testis adfuerat, et si viderat aliquem recipi per fratrem Himbertum Blanchi militem, preceptorem Alvernie, respondit quod non, nec unquam viderat dictum fratrem Himbertum, nisi semel, in dicta domo d'Oysimont, cum dictus frater Himbertus proficisceretur in Angliam. Cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Johannes de Menat serviens, preceptor domus Templi de Marchia Claramontensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Marchia, circa instans festum beati Bartholomei erunt triginta duo anni vel circa, per fratrem Gerardum de Sanzeto militem quondam, preceptorem tunc Alvernie, presentibus fratribus Durando Malras presbitero, Gerardo de Briva, Petro de Quadrivio, deffunctis, et Ademaro la Burgieyra Lemovicensis diocesis, quem credit vivere, in hunc modum: nam petita societate ordinis et ei concessa, fecit eum jurare quod non revelaret secreta capitulorum, et vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et precepit ei quod servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, dicti receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que, allata nescit per quem quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi et collocata coram ipso receptore in terra, precepit ei quod spueret super eam, et ipse testis, qui tunc juvenis erat, spuit non supra sed juxta eam. Deinde precepit ei quod abnegaret Jhesum, et ipse testis abnegavit eum ore non corde, quia propter juventutem suam nesciebat resistere nec audebat. Postmodum dixit ei quod poterat aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; et hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Audivit tamen dici quod quidam presbiter ordinis mortuus perpetrabat dictum crimen cum personis qui non erant de ordine, et credit quod predicta illicita confessata per eum intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, quia vidit et audivit quod intervenerunt in recepcione fratris Guillelmi Raynerii servientis, Claramontensis diocesis, apud Riomum detenti, qui fuit receptus in dicta capella, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt circiter decem anni, per fratrem Gerardum de Villaribus militem, tunc preceptorem Francie, qui affugit, presentibus fratribus Stephano de Rivo, Petro de Quadrivio, deffunctis, et Petro de Montinhaco Claramontensis diocesis, quem credit vivere, et in recepcione dicti Petri de Montinhaco, quem primo viderat recipi in dicta capella, sunt circiter XIII anni, per fratrem Gerardum de Briva tunc preceptorem dicte domus, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presentibus fratribus Francone de Montinhaco avunculo dicti Petri, Guillelmo de Mancio servientibus, deffunctis; plurium recepcionibus dixit se non adfuisse. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In terminacione capitulorum particularium et provincialium quibus adfuit, vidit et audivit quod laici capitulia tenentes absolvebant, auctoritate domini Pape, fratres ordinis ab inobedienciis eorum, et dicebant quod de peccatis occultis confiterentur sacerdotibus; et predicta vidit et audivit fieri per fratrem P. de Madito, locum tenentem preceptoris Alvernie, quando tenebat capitulia in dicta domo de Marchia. Requisitus si, per absolucionem dictorum laicorum et remissionem dictarum inobedienciarum, fratres ordinis credebant esse abluti a peccatis venialibus vel mortalibus ex inobedienciis descendentibus, respondit se credere quod sic, quia erant simplices. Item, dixit quod in eorum recepcionibus jurabant ordinem non exire, et quod statim pro professis habebantur; et clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Et frequenter fuit petitum ab eo per seculares quod revelaret eis modum sue recepcionis, et ipse nolebat eis revelare, quia juraverat non revelare secreta capitulorum, licet de modo recepcionis non fuisset facta mencio specialis, et quia credit quod si ipse vel alius revelasset, graviter punitus fuisset. De mandato superiorum cingebantur, super camisias suas cum quibus jacebant, cordulis sumptis unde volebant. Absque licencia superiorum non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri, et hoc injungebatur eisdem. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie, dicens ipse testis quod peccatum detinebat eos. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Jurabant servare jura ordinis. Capitulia vidit teneri aliquando ante auroram, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et previdebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conventu servabat ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cujus fratribus credit nota fuisse confessata per eum, et magnum Magistrum et alios eadem fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis supradicti.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit ultima dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum et domini Mathei, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Johannes Senandi serviens, preceptor domus Templi de Folhosa Claramontensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem. Qui, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino Claramontensi episcopo memorato, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in quadam camera domus Templi Montis Ferrandi Claramontensis diocesis, prima dominica post instans festum Pentecostes erunt triginta duo anni vel circa, per fratrem Raymondum de Dumo militem quondam, presentibus fratribus Petro Nicolai, Petro Vinha servientibus, et Johanne Blanc presbitero, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam et societatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum Terre Sancte, finaliter fecit eum vovere et jurare quod esset obediens omnibus preceptoribus qui proponerentur eidem, et quod servaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio, et quod servaret bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum imponerentur de consilio presbiterorum ordinis, et quod non revelaret secreta capitulorum; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum allata per dominum receptorem quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, peciit ab eo dictus receptor, in presencia aliorum, si credebat in illum qui representabatur per dictam crucem; et cum ipse testis respondisset quod sic, dixit ei quod non credebat in eum, quia falsus propheta fuerat, et precepit ei quod abnegaret eum et quod spueret super dictam crucem; et dictus testis, stupefactus et valde dolens in corde suo, abnegavit ore non corde, et spuit non supra sed juxta dictam crucem. Postmodum dictus receptor fuit eum osculatus in carne nuda circa umbilicum, et dixit ei quod, quando esset in loco in quo fratres haberent penuriam lectorum, poterat jacere cum aliis fratribus et carnaliter commisceri cum eis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec audivit dici quod fieret in ordine, nisi per unum presbiterum mortuum, qui diffamatus erat quia abutebatur pueris secularibus. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem intervenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, et quod majores et alii fratres ordinis ista scirent, quia fuit locutus cum pluribus ex eis; et specialiter cum fratre Petro de Madit milite quondam, cui multum displicebant predicta, per quem fuit sibi responsum quod non esset nimis curiosus in inquirendo de predictis; nam cum esset frater serviens, qui servientes contempnebantur a militibus, debebat esse surdus, mutus et cecus, et idem responderunt sibi multi alii de ordine, sicut dixit. Requisitus si viderat alios recipi in ordine, respondit quod sic, fratrem Guillelmum de Asonio servientem quondam, Claramontensis diocesis, tempore pape Martini quarti, in capella domus Templi Sancti Mathei de Urbe veteri, per fratrem Guillelmum Charnerii servientem, qui fuerat ostiarius domini pape Nicolai tercii, presentibus fratribus Gerardo de Boschacelis Claramontensis diocesis quondam, et quibusdam aliis ytalicis de quorum nominibus et cognominibus non recolit. In cujus recepcione fuerunt servata omnia illicita que deposuit intervenisse in sua, ex quo idem testis, qui prius non adverterat, propter ejus juventutem, dicta illicita facta per eum, et qui non credebat usque tunc quod predicta illicita intervenirent in recepcionibus aliorum, ad cor reductus, fuit confessus de predictis illicitis cuidam fratri ordinis sancti Augustini, penitenciario dicti domini pape Martini, cujus nomen et cognomen ignorat. A quo exstitit absolutus, et imposuit ei quod jejunaret quinta feria in pane et aqua per annum, et quod non perseveraret in dicto errore, et quod transfretaret quam prius posset; que omnia complevit, ut dixit. Ultra mare vero existens, vidit recipi secundum eumdem modum confessatum per eum, in quadam camera domus Templi de Sydone, fratrem Durandum Lastic servientem de Alvernia, qui detinetur apud Riomum, sunt circiter XXIII anni, per fratrem Ademarum de Peyruza diocesis Ruthenensis, militem quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus quatuor viginti fratribus et ultra, inter quos erant fratres Petrus de Rubeo Lacu Claramontensis diocesis, Raymundus de Spinasso provincialis, Aymericus Satomes de Cathalonia milites, qui omnes potuerunt videre et audire quomodo predicta illicita agebantur. Vidit eciam per eumdem modum recipi fratrem Durandum Charnerii servientem, Claramontensis diocesis, qui detinetur apud Riomum, in quadam camera domus Templi de Sellis dicte Claramontensis diocesis, per fratrem Petrum de Madito predictum, qui flebat quando precipiebat predicta illicita fieri, et sunt XIIII anni vel circa; et adfuerunt fratres Robertus Charnerii, qui adfugit in capcione aliorum, et Durandus Charnerii preceptor dicte domus, serviens, propinquus dicti Durandi, et Gubertus presbiter, curatus tunc dicte domus, deffuncti. Vidit eciam per eumdem modum recipi, sunt XXV anni vel circa, in capella domus Templi de Sydone, fratrem Guillelmum Flamengum militem, cujus cognomen ignorat, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, per dictum fratrem Ademarum de Peyruza, presentibus quasi omnibus qui adfuerant in recepcione predicti fratris Durandi Lastic. Plurium recepcionibus se non recolit adfuisse, quia ex industria subtrahebat se, pro eo quia sibi displicebant predicta, et ex eadem causa obmisit recipere fratrem Odonem de Belna servientem, quem frater Hugo de Penrando mandaverat litteratorie recipi per eumdem, qui tunc erat preceptor de Cabilone. Item, dixit se audivisse in civitate Nicociensi, ab ore magni Magistri qui nunc est, quod ipse extirparet aliqua que erant in ordine sibi displicencia, ex quibus dubitabat quod finaliter male accideret ordini, et hoc fuit illo anno quo civitas Aconensis fuit perdita, et predicta dixit dictus Magister in capitulo generali, in quo erant circiter quadringinti fratres, inter quos erant dictus frater Durandus Lastic, Hugo de Salhens de Alvernia, et Berbo de Lur Burgundus, deffuncti. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres communiter eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Item, dixit quod in terminacione capitulorum laicus tenens capitulum dicebat quod, ex potestate quam habebat a domino Papa, ipse parcebat eis et ipsi parcerent sibi, et per dictam remissionem credit ipse testis quod essent absoluti ab inobedienciis, ut si non surrexissent ad matutinum, vel si verberassent familiam vel consimilia, non tamen credit quod propter hoc essent absoluti a peccatis, nec credit quod alii fratres ordinis crederent propter hoc esse absoluti a peccatis. Item, dixit frequenter se audivisse improperari eis a secularibus quod se deosculabantur in ano, nec tamen credit quod dictum osculum fieret, sed quia, quando fiebant preces in capitulis eorumdem, omnes fratres in ipsis capitulis existentes stabant prostrati, capite et manibus inclinatis ad terram, et cruribus et dorso elevatis aliquantulum plus, et unus sic stabat post alium, et opinatur idem testis quod aliqui, videntes forte per rimulas et foramina ostiorum eos sic stantes, presumpserunt et dixerunt quod faciebant dictum osculum inhonestum, et quod eorum dictum facile secuta fuerit multitudo. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos, potissime quia nolebant nec audebant modum sue recepcionis eciam amicis suis specialibus revelare; et ipse fuit frequenter requisitus super hoc a multis amicis suis, quibus noluit revelare. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant; non tamen scivit nec audivit dici quod tangerent capita ydolorum, nec quod ydola adorarent. Et quia dixit quod fuerat commoratus in dicta civitate Sydonis per quinque annos, fuit interrogatus specialiter de capite de quo supra deposuerat magister Antonius Sicci de Vercellis, et de aliis contentis in deposicione dicti magistri Antonii; respondit se nihil scire de capite supradicto nec audivisse dici; dixit tamen quod dicta civitas Sydonis fuerat empta per Templarios, et quod Julianus, qui fuerat de dominis dicte civitatis, intraverat ordinem eorum et postmodum aposthataverat, et ad magnam devenerat paupertatem, et audiverat dici in partibus illis, sed non recordatur a quibus, quod quidam ex progenitoribus dicti Juliani adamaverat quamdam domizellam in partibus illis, et quod post ejus mortem eam exhimari fecerat et concubuerat cum eadem. Item, dixit quod jurabant non revelare secreta capitulorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione. Qui revelassent, domum perdidissent. Secundum statuta ordinis eorum debebant eorum sacerdotibus confiteri, et sine eorum licencia non poterant aliis confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Jurabant servare bona ordinis et acquirere debito modo, et deffendebatur eis quod non exheredarent vicinias eorum; multi tamen ex dictis fratribus ordinis abutebantur litteris apostolicis et multos vexabant cum eis, quod fuit frequenter per ipsum testem reprehensum, et fuit in periculo eciam quia reprehendebat predicta. Eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et providebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur, et aliquando tenebantur ante diem. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt propter predicta exorta, et audivit dici magnum Magistrum et alios recognovisse illicita per ipsum testem confessata.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, et intelligebat latinum.

Frater Johannes Adam preceptor de Tunreta Claramontensis diocesis, serviens, testis juratus, XXXIIIIor annorum vel circa, mantellum et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Bella Cassanha Lemovicensis diocesis, per fratrem Petrum de Madit militem quondam, in instanti festo Ascensionis Domini erunt XIIII anni vel circa, presentibus fratribus Stephano Lavernha presbitero, curato dicte domus, Helia Vigerii, Guillelmo Bonifacii de Lemovicinio, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum peciisset societatem ordinis et ei concessa fuisset, dictus receptor fecit eum vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et imposito sibi mantello, idem receptor et astantes osculati fuerunt eum in ore. Postmodum fecit eum jurare quod non revelaret secreta capitulorum, eciam illis fratribus qui non adfuissent in eis; et allata per ipsum receptorem quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, precepit ei quod abnegaret Jhesum Christum et quod spueret super dictam crucem, quia secundum consuetudinem ordinis debebat facere predicta; et tunc ipse testis, qui juvenis erat et resistere non audebat, ut dixit, abnegavit Jhesum Christum ore non corde, et spuit non supra sed juxta dictam crucem. Postmodum fuit osculatus ipsum testem circa umbilicum super vestes, et dixit ei quod, secunda puncta ordinis, poterat aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Credit tamen quod communiter et ubique reciperentur fratres ordinis secundum modum predictum, quia secundum eumdem modum vidit recipi fratrem Bartholomeum de Pratimi militem quondam, Lemovicensis diocesis, in capella domus Templi de Ulmo Tuandi Bituricensis diocesis, per dictum fratrem Petrum de Madito, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt decem anni, presentibus fratribus Johanne del Soc et Aymerico Gerardi Bituricensis diocesis, servientibus, quos credit vivere; plurium recepcionibus non adfuerat, sicut dixit. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Audivit quod laici eorum tenentes capitulia absolvebant fratres ab inobedienciis eorum. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Credit quod nolentes facere predicta illicita vel alia, aut secreta capitulorum revelantes, fuissent graviter puniti. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis, vel in eorum deffectu, Carmelitis, confiteri, et si neminem eorum haberent, poterant aliis confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod ab antiquo fiebant singulis diebus elemosine in ordine in aliquibus domibus, et quod postmodum fuerat ordinatum quod non fierent nisi ter in septimana. Clam eorum capitulia tenebantur, aliquando ante diem, positis interdum custodibus ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, cujus fratribus credit quod essent nota confessata per eum, et quod eadem magnus Magister et alii sint confessi. Et fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Claramontensi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, et intelligebat latinum.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Jovis, que fuit prima dies mensis Aprilis, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in dicta domo domini Petri de Sabaudia, frater Hugo Charnerii serviens, preceptor domus Templi de Sancto Porciano Claramontensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, mantellum ordinis et barbam defferens, quadraginta quinque annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Et protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Claramontensi, dixit se fuisse receptum in capella domus Templi de Chambo Claramontensis diocesis, circa instans festum nativitatis sancti Johannis Baptiste erunt circiter XXX anni, per fratrem Petrum de Dumo militem quondam, preceptorem Alvernie, presentibus fratribus Bernardo presbytero, cujus cognomen ignorat, Guillelmo Charnerii, avunculo ipsius testis, et Aymerico del Chier servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam petita societate ordinis et sibi concessa, dictus receptor fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod pro acquisitione regni Jerosolyme faceret posse suum, et quod non esset in loco in quo aliquis christianus exheredaretur injuste, et quod non revelaret secreta capitulorum ordinis; quo facto, imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Deinde allata quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi per dictum presbiterum, interrogavit ipsum testem dictus receptor si credebat in illum qui representabatur per dictam ymaginem Crucifixi; quo respondente quod sic, dixit ei quod non debebat credere, quia falsus propheta fuerat, et precepit ei quod abnegaret eum et spueret supra crucem predictam; et tunc ipse testis, non audens nec sciens resistere, cum esset multum juvenis, dolens tamen, abnegavit ore non corde, et spuit juxta non supra dictam crucem. Postmodum dixit ei quod poterat commisceri carnaliter cum fratribus ordinis et ipsi cum eo; ipse tamen non fecit nec fuit unquam requisitus, nec credit quod illud peccatum perpetraretur in ordine. Requisitus si alia inhonesta in dictis articulis contenta aut alia intervenirent in dicta sua recepcione vel post, respondit quod non recordetur. Requisitus si credit quod illicita confessata per eum intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum vel post, respondit se credere quod sic, quia vidit recipi, sunt XXVI anni vel circa, ultra mare, in quadam camera domus Templi de Tortosa, fratrem Johannem lo Test de Apulia servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, per fratrem Ademarum de Peyruza militem, quondam castellanum de Tortossa, presentibus fratribus Johanne de Acon, Johanne de Nivernis servientibus, Bertrando Amblardi et Bertrando de Savinhac militibus, deffunctis, et pluribus aliis quos credit obiisse. Vidit eciam recipi in capella domus Templi de la Ransioyra Claramontensis diocesis, sunt circiter XXti anni, fratrem Stephanum de Rialhac servientem, Claramontensis diocesis, qui transfretavit, quem recipit frater Aymericus Georgii preceptor dicte domus, qui affugit quando alii capti fuerunt, presentibus fratribus Roberto de Salitanhac Claramontensis, et Georgio del Saphet Ruthenensis diocesium, servientibus, qui vivebant tempore capcionis, in quorum recepcionibus vidit quod intervenirent licita et illicita confessata per eum. Plurium recepcionibus se adfuisse non recolit, nec ipse recepit aliquem. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Item, dixit quod in diffinicionibus capituliorum preceptor laicus qui presidebat dicebat: «De hiis que obmitetis dicere, ob verecundiam carnis vel timorem justicie, facimus vobis illam indulgenciam quam possumus, et rogamus Deum, et vos rogate quod, sicut indulsit Magdalene peccata sua, ita indulgeat vobis et nobis.» Requisitus si per talem absolucionem credebat se esse absolutus a peccatis, respondit quod non, sed solum a disciplinis ordinis, que infligebantur propter excessus quos committebant interdum. Requisitus a quibus audivit fieri predictam absolucionem, dixit quod vidit fieri ultra mare per dictum fratrem Ademarum de Peyrucza, et in Alvernia per fratrem Petrum de Dumo predictum. Ipse et alii quos vidit recipi juraverunt non exire dictum ordinem, credens quod alii communiter hoc jurarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset mala suspicio contra eos. Cordulis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, quas assumebant unde volebant. De ydolis nichil scivit nec audivit. Audivit tamen dici ultra mare et citra, non recordatur a quibus, quod maiores ordinis habebant aliqua occulta in ordine que non revelabantur inferioribus ordinis. Qui revelassent secreta capitulorum vel modum recepcionis sue graviter puniti fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu habebant copiam sacerdotum ordinis, non poterant aliis confiteri, et ita precipiebatur in ordine. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Injungebatur eis quod procurarent utilitatem ordinis, sed ne injuste acquirerent inhibebatur expresse. Quandoque tenebantur capitulia in aurora, nullis presentibus nisi fratribus, et providebatur quod ea que agebantur interius, exterius non audirentur. Ordinata per magnum Magistrum cum conventu servata fuissent in ordine, contra quem propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos, credens quod illos de quibus ipse supra deposuit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem dicti ordinis.

Frater Bernardus de Alsonio serviens, Claramontensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, sexagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire, nec credere, nec audivisse dici de contentis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, sunt circiter XXV anni, in capella domus Templi de Brandisio in Apulia, per fratrem Guillelmum de Noset militem quondam provincialem, locumtenentem preceptoris Apulie, presentibus fratribus Guillelmo de Beriant Claramontensis diocesis, Jacobo de Ancona et Vassalio de Marsilia servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam petita societate fratrum ordinis, et post multas exortaciones sibi factas, concessa eidem, dictus receptor fecit eum jurare quod non revelaret secreta capituliorum ordinis, vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant et in posterum imponerentur in ordine, et juvare secundum posse suum ad acquirendum regnum Jherosolyme, et quod non esset in loco in quo aliquis exheredaretur injuste, nec dimitteret ordinem pro meliori vel deteriori. Quo facto imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Deinde allata quadam cruce per unum de fratribus, nescit per quem, lignea sicut credit, in qua erat ymago Crucifixi depicta, precepit ei dictus receptor quod spueret super dictam crucem, quia ita debebat facere, et ipse testis spuit juxta non super dictam crucem. Postmodum precepit ei quod abnegaret Jhesum; et cum ipse recusaret hoc facere, dictus receptor dixit ei quod ita debebat facere, alia causa non expressa, et tunc ipse testis abnegavit Jhesum ore non corde et multum dolens. Postea dixit ei quod poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod dictum peccatum perpetraretur in ordine. Post hec dictus receptor osculatus fuit ipsum testem circa umbilicum supra vestes, dicens idem testis quod predicta acta fuerunt et dicta in presencia astancium predictorum. Requisitus si alia inhonesta intervenerunt in dicta sua recepcione vel post, respondit quod non. Requisitus si scit, credit, vel audivit dici quod predicta illicita confessata per eum aut alia inhonesta intervenirent communiter in recepcionibus aliorum vel saltem post, respondit quia vidit recipi in ordine fratrem Robertum de Bluoys Claramontensis diocesis, servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, quem recepit frater Ademarus de Peyrucza miles quondam, ultra mare, in capella domus Templi de Sydone, presentibus Johanne Senandi, teste eri examinato, et quibusdam aliis de quibus non recolit, sunt bene XXti anni vel circa. Item, vidit recipi fratrem Petrum de Viena in capella domus Templi Tripolitani, sunt bene XXIII anni vel circa, per fratrem Gerardum Fabrisacot militem, quondam preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Radulpho, nacione Picardo, serviente, et pluribus aliis de quibus non recolit, et de quorum vita vel morte non habet certitudinem. Item, vidit recipi in capella domus Templi de Folhosa Claramontensis diocesis, sunt octo anni vel circa, fratrem Johannem Atgerii servientem, dicte Claramontensis diocesis, qui aufugit quando alii capti fuerunt, quem recepit frater Humbertus Blancti miles, qui detinetur in Anglia, presente dicto Johanne Senandi et Stephano de Cellario, qui detinetur Riomi, in quorum recepcionibus vidit quod predicta licita et illicita confessata per eum intervenerunt et servata fuerunt; plurium recepcionibus non recolit se adfuisse. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent sacramentis ecclesiasticis, quibus ipse bene credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In terminacione capituliorum, laicus presidens dicebat fratribus hoc modo: «De hiis que obmititis dicere, ob verecundiam carnis vel ob timorem justicie domus, faciat vobis Deus talem indulgenciam qualem fecit Magdalene de peccatis suis, et rogate Deum quod indulgeat vobis et nobis, et nos eciam rogamus quod indulgeat vobis et nobis.» Requisitus si per talem absolucionem credebant esse absoluti a peccatis, respondit quod ipse non credebat, nec credit quod alii crederent nisi confiterentur sacerdotibus. Predicta autem audivit in capitulis que tenebantur ultra mare per dictum fratrem Ademarum de Peyrucza, et in Alvernia, in capitulis que tenebantur per dictum fratrem Humbertum Blancti. Statim pro professis habebantur. Clam recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio mala contra eos. Cordulis cingebantur super camisias cum quibus jacebant; nescit tamen nec credit quod tangerent capita ydolorum. Qui revelassent secreta capituliorum puniti fuissent, sed nescit qualiter. Fratres scientes errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt et non denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari, ultra mare et extra, in domibus ordinis in quibus fuit commoratus. Vidit quod clam tenebantur capitulia, januis clausis, et providebatur quod non audiretur exterius quod interius agebatur. Servata fuissent in ordine ea que magnus Magister cum conventu suo statuisset et ordinasset. Grandia scandala, suspicio et infamia propter predicta contra ordinem sunt exorta. Illicita confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit tamen quos, fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis supradicti.

Frater Rogerius de Rupe serviens, Bituricensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius vel circa, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Claramontensi, se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de las Mayhez Bituricensis diocesis, circa instans festum Pasche erunt circiter XXXa anni, per fratrem Petrum de Faus presbiterum quondam, qui recepit eum de mandato fratris Franconis de Bort quondam militis, presentibus fratribus Guillelmo de Petralevata Lemovicensis diocesis, quem credit vivere, et Guillelmo Arnaudi, et Vicencio, cujus cognomen ignorat, servientibus deffunctis, in hunc modum: nam petitis caritate et societate fratrum ordinis, et post multas exortaciones sibi concessis, prescito cum ipso per juramentum quod non erat servilis condicionis, nec matrimonio, vel alteri religioni, seu debitis que non posset solvere obligatus, nec habebat latentem infirmitatem, dictus receptor fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod servaret bonos usus et bonas consuetudines, et elemosinas et jura ordinis. Quo facto imposuit sibi mantellum, et ostensa sibi quadam cruce lignea, ut sibi videtur, in qua erat ymago Crucifixi depicta, quam idem receptor tenebat in manu, precepit ei quod spueret super eam, quia hoc erat de preceptis ordinis, et tunc ipse testis spuit juxta dictam crucem non supra, dicens idem testis quod dictus receptor dixit ei quod non debebat credere in dictam crucem nec in Crucifixum. Item, dixit quod dictus receptor dixit ei quod poterat commisceri carnaliter fratribus ordinis et ipsi cum eo; ipse tamen hoc non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod illud peccatum committeretur in ordine. Deinde dictus receptor fuit osculatus ipsum testem in ordine et circa umbilicum super vestes, et astantes postea fuerunt eum osculati in ore. Requisitus si alia inhonesta intervenerunt in sua recepcione vel post, respondit quod non. Requisitus si predicta illicita confessata per eum aut alia inhonesta interveniebant in recepcionibus aliorum vel post, respondit se credere quod illicita confessata per eum communiter intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, quia vidit recipi in ordine fratrem Guillelmum Galabrii servientem, preceptorem de Viveriis Lemovicensis diocesis, in capella domus predicte de las Mayhez, infra octo dies a tempore recepcionis ipsius testis, per eumdem presbiterum et presentibus illis qui adfuerunt recepcioni ipsius testis. Item, vidit recipi quemdam alium fratrem de Borbonesio, cujus nomen et cognomen ignorat, in capella domus Templi de Cambarello Lemovicensis diocesis, sunt X anni vel circa, per fratrem Petrum de Quasto Drunio serviente, quondam preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Johanne de Gentils et Guillelmo Lancelot servientibus, Lemovicensis diocesis, de quorum vita vel morte non habet certitudinem: in quorum recepcionibus vidit precipi, fieri et servari licita et illicita que in recepcione sua deposuit intervenisse. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Juravit, et alii quos vidit recipi juraverunt quod non exirent ordinem, credens quod alii communiter hoc jurarent. Statim habebantur pro professis. Clam recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et januis clausis. Cordulis cingebantur super camisias cum quibus jacebant et assumptis unde volebant. Injungebatur per juramentum ne revelarent modum recepcionis, et qui revelassent dictum modum vel alia secreta puniti fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu habebant copiam sacerdotum ordinis, non debebant ex precepto aliis confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt et non denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem convenienter vidit fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus; audivit tamen dici, non recordatur a quibus, quod magnus Magister precepit restringi elemosinas in aliquibus locis, non tamen audivit nec credit fuisse restrictas. Audivit eciam dici quod clam tenebantur capitulia, et summo mane, et ante diem quandoque, et providebatur bene quod non audirentur exterius ea que interius agebantur. Ordinaciones facte per Magistrum cum conventu suo servate fuissent in ordine, contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et illicita confessata per eum credit esse nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Et ibidem fratres Renardus de Bort miles Lemovicensis, Bernardus Ademari miles, Durandus Passerion, Petrus Almavini, et Raymundus Amalini Ruthenensis, Guigo de Rupe Talhada presbiter Aniciensis, Petrus Gontandi Lodovensis, Bertrandus Boni Hominis Caturcensis, et Guibertus Rogerii Claramontensis diocesium, adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, protestacione premissa quod non intendunt recedere a deposicionibus suis per eos alias factis coram ordinariis, et quod si plus vel minus dicerent coram ipsis dominis commissariis, quod eis non prejudicet, juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere in isto negocio totam plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Veneris sequenti, que fuit II dies mensis aprilis, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Renardus de Bort miles, preceptor domus Templi de Podio Nucis Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quinquaginta quinque annorum vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, nondum absolutus nec reconciliatus per aliquem. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Ipse quidem fuit receptus in capella domus Templi de Bella Chassanha Lemovicensis diocesis, per fratrem Franconem de Bort militem quondam, avunculum ipsius testis, in secunda Dominica Quadragessime nuper lapsa fuerunt XXXV anni vel circa, presentibus fratribus Rogerio de Bort, patre ipsius testis, milite, Guillelmo de Arsac, Dionisio de Castris et Boneto de Rupe servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset se admitti ad fraternitatem ordinis, dictus receptor, prescito per juramentum ab eo quod non erat religioni alteri vel matrimonio obligatus, non excommunicatus, et quod non habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant et in posterum imponerentur in ordine, et servare bona et elemosinas ordinis, et quod pro posse suo juvaret ad acquirendum regnum Jherosolime. Quo facto imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore, et instruxit eum de aliquibus; et de pluribus instruxisset eum, ut dicebat idem receptor, sed propter vicecomitem de Venthedorio et multos alios nobiles de foris expectantes supersedit. Precepit tamen ei quod super quamdam crucem metallinam in qua erat ymago Crucifixi, allatam ibi nescit per quem, spueret; et cum dictus testis stuperet de hoc, dictus receptor dixit ei: «Faciatis audacter, quia nichil de (hoc) constat,» dicens submissa voce quod spueret juxta crucem, et tunc dictus testis spuit non supra crucem, sed a latere ad terram. Requisitus si alia inhonesta intervenerunt in dicta sua recepcione vel post, respondit quod non. Requisitus si credit quod dicta spuicio confessata per eum vel alia inhonesta intervenerunt in recepcionibus aliorum vel post, respondit se nichil scire, quia nunquam vidit, sed credit quod spuicio confessata per eum preciperetur eis. Requisitus si viderat aliquos alios recipi in ordine, respondit quod sic, fratrem Bertrandum de Sartiges militem, ad ordinis deffensionem assumptum, in quadam camera domus Templi de Tortosa ultra mare, per fratrem Adeum de Peyrucza quondam, tunc castellanum dicte domus, presentibus fratribus Hugone de Nays, Visiano de Moret militibus, deffunctis, et pluribus aliis de quibus non recordatur. In cujus recepcione non intervenerunt dicta illicita vel alia, quia, dum recipiebatur, fuit clamatum ad arma, propter insultum quem tunc Sarraceni fecerant contra eos, et dicta die et nocte fuerunt in exercicio armorum contra dictos Sarracenos, et credit quod, nisi dictum impedimentum intervenisset, fuisset preceptum eidem Bertrando quod spueret super crucem, sicut preceptum fuerat ipsi testi, et idem credit quod preciperetur omnibus aliis fratribus in recepcionibus eorumdem; hoc tamen aliter nescit, nec credit quod alia illicita intervenirent in dictis recepcionibus aliorum vel post. Audivit tamen frequenter inproperari sibi et aliis fratribus ordinis jocose ab Hospitalariis quod in eorum recepcionibus osculabantur tantum in ano. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In terminacionibus capituliorum, laici qui ea tenebant remittebant fratribus, ex potestate quam habebant a Magistro, inobediencias eorum, et precipiebant quod de peccatis eorum confiterentur sacerdotibus ordinis, qui habebant super eos majorem potestatem quam alii, vel aliis religiosis aut secularibus. Promitebant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capituliorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione, et qui ea revelassent graviter puniti fuissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Precipiebatur eis quod deffenderent bona et jura ordinis suo posse. Eorum capitulia clam, januis clausis, tenebantur, aliquando de nocte, ut cicius possent recedere in eisdem capitulis existentes. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cujus fratribus credit quod essent nota confessata per eum. Et audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra dictum ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Guigo de Ruppe Talhata presbiter, preceptor domus Templi de Drulha diocesis Ruthenensis, testis supra juratus, XXXa annorum vel circa, mantellum defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum circa instans festum beati Dionisii erunt X anni in capella domus Templi Aniciensis, per fratrem Guigonem Ademari militem quondam, presentibus fratribus Bernardo Usclas presbitero, Guillelmo preceptore de Bocelis, Guillelmo de Castro Novo, commorante in dicta domo, et Johanne l'Alvernhatz servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam concordato cum dictis fratribus per dictum receptorem quod eum reciperent, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et imposuit ei mantellum, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, dicto presbitero dicente psalmum Ecclesie Quam bonum, et quasdam oraciones, et aspergente aquam benedictam supra ipsum; et dictus receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde allata quadam cruce alba, nescit si metallina vel lignea vel de panno, in qua non erat ymago Crucifixi, nescit per quem, et in terra posita, precepit ei quod spueret super eam, et ipse testis spuit non supra sed juxta. Deinde precepit ei quod oscularetur eum in ano et in umbilico, et fuit eum osculatus in locis predictis in carne nuda. Dixit eciam ei quod carnaliter poterat commisceri aliis fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Credit tamen quod predicta illicita confessata per eum, facta et dicta in presencia predictorum, intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, licet viderit duos recipi, in quorum recepcionibus nichil illicitum intervenerit, quod ipse sciverit vel audiverit dici, videlicet fratrem Guigonem de Namans militem, detentum in diocesi Ruthenensi, quem recepit frater Hugo de Penrando, in quadam capella domus Templi de Montilio Ademari, sunt sex anni vel circa, presentibus dicto fratre Guidone Ademari et fratre Iacobo de Mallavalle serviente, quem credit vivere, et ibidem, et per eumdem, et eodem modo, et eisdem presentibus, fuit receptus frater Mondetus de Fara miles, de Montilio Ademari, qui detinetur Parisius. Item, dixit quod in dicto ordine celebrabat secundum formam Ecclesie, et credit quod alii sacerdotes ordinis eodem modo celebrarent. Contrarium tamen fuit sibi preceptum per dictum receptorem, quia dixit quod erat in ordine consuetum quod obmitterent illa verba: Hoc est enim corpus meum. Audivit dici a preceptoribus ordinis laicis, de quorum nominibus non recolit, quod ipsi poterant absolvere, secundum eorum privilegia, fratres ab inobedienciis eorum; dictus tamen testis non credit quod propter dictam absolucionem debuissent obmittere confessionem. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur, ex precepto superiorum, super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum ne predicta illicita revelarent; et si revelassent, credit quod domum perdidissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari, et capitulia clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, teneri, januis clausis, aliquando de nocte, post matutinum, sermone per aliquem religiossum facto, et aliquando de die. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Cujus fratribus credit quod essent nota confessata per eum. Et audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra dictum ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die sabati sequenti, que fuit III dies dicti mensis aprilis, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum episcoporum Mimatensis et Lemovicensis et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Bernardus Ademari miles, Ruthenensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius vel circa, mantellum et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Vaor Albiensis diocesis, circa instans festum Pentecostes erunt circiter triginta anni, per fratrem Petrum Guaufredi militem quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus Bernardo Ysarii et Guillelmo Petri militibus, et Bernardo Darbus serviente, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset societatem ordinis et finaliter ei concessa fuisset, imposuit dictus receptor sibi mantellum, quodam presbitero assistente, cujus nomen et cognomen ignorat, dicente quasdam oraciones, et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum fecit eum vovere et jurare quod esset obediens omnibus superioribus suis, et quod servaret castitatem, et viveret sine proprio, et quod non revelaret secreta capitulorum. Deinde precepit ei dictus receptor quod spueret super quamdam crucem in terra positam, nescit per quem allatam nec qualis esset, pocius tamen credit quod esset metallina quam alia, et ipse testis spuit non super sed juxta eam. Deinde precepit ei dictus receptor quod oscularetur eum in anca in carne nuda, et certis astantibus levantibus ejus vestes, fuit in dicta anca osculatus eumdem. Post que dixit ei quod poterat cum aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec scit nec audivit dici quod in ordine fieret; nec dixit ei dictus receptor vel alius quod predicta essent de punctis ordinis vel in ordine fieri consueta. Credit tamen quod predicta illicita et non alia intervenirent communiter in recepcionibus fratrum ordinis vel post, pro eo quia sibi dictum et preceptum fuit quod faceret supradicta, et quia vidit et audivit quod intervenerunt in recepcione fratris Deodati Hugonis Ruthenensis diocesis, servientis, qui affugit in capcione aliorum, et fuerat receptus in capella domus Templi de Spelieu dicte diocesis, sunt circiter octo anni, per fratrem Guigonem Ademari militem quondam, visitatorem tunc Provincie, presentibus fratribus tribus vel IIIIor deffunctis, de quorum nominibus non recolit, inter quos fuit quidam miles nepos fratris Ademari de Peyrucza dicte diocesis. Item, dixit se credere quod fratres ordinis bene crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur, propter quod fecit dicta illicita sicut dixit, quia aliter non fecisset predicta. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi sacerdotibus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulas unde volebant assumptas portabant super camisias cum quibus jacebant. Credit quod predicta illicita facere recusantes, vel ea aut secreta capituliorum revelantes, graviter, sed nescit qualiter, puniti fuissent. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres quos credit scivisse dictos errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari; et semel in Monte Pessulano capitulum, post mediam noctem, sermone per unum religiossum facto, clam per fratrem quemdam Rossolinum teneri, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis antedicti, in quo servatum fuisset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Contra quem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Petrus Gotandi preceptor domus de la Gavalaria diocesis Ruthenensis, serviens, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, quinquagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se et fratrem Raymundum Bernandi servientem, diocesis Lodovensis, quondam fuisse receptos in capella domus Templi Sancte Eulalie dicte diocesis, octava die post instans festum Pentecostes erunt circiter XXII anni, per fratrem Petrum Raymundi militem quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus Aymerico Ada presbitero, Berengario de Rogas et Raymundo Palcort militibus, deffunctis, et quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum requisivissent societatem ordinis, et deliberato consilio finaliter eis concessisset, et fecisset eos rogare Deum et beatam Mariam qui dirigerent eos, et prescivisset ab eis per juramentum quod non erant matrimonio, alteri religioni vel debitis que solvere non possent obligati, nec habebant infirmitates latentes, fecit eos vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et quod suo posse servarent fratres et bona ordinis, et quod non revelarent secreta capitulorum, et servarent bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et imposuit eis mantellos dicendo psalmum Ecce quam bonum, et dicto presbitero dicente quasdam oraciones et aspergente aquam benedictam super eos, et omnes astantes fuerunt eos osculati in ore. Postmodum allata nescit per quem quadam cruce metallina, in qua non vidit ymaginem Crucifixi, in terra posita, precepit eis quod spuerent super eam, et ipse testis spuit, et postmodum dictus Raymundus; spuerunt non super sed juxta dictam crucem, quia dixit quod predicta erant de punctis ordinis, et quod secundum ea poterant carnaliter commisceri aliis fratribus ordinis et ipsi cum eis; hoc tamen non fecit ipse testis, nec credit quod in ordine fieret. Precepit eciam dictus receptor eis quod oscularentur eum in ano et in umbilico, et ipsi osculati fuerunt eum in anca et umbilico super carnem nudam, et credit quod predicta illicita et non alia intervenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, quia vidit per eumdem modum recipi fratrem Bernandum de Bort militem, qui aufugit in capcione aliorum, in dicta capella, sunt circiter octo anni, per fratrem Bernardum de Rocha militem Provincie, preceptorem Provincie, qui detinetur, ut credit, ultra Rodanum, presentibus fratribus Bernardo Ginebaudi milite, preceptore dicte domus, Guillelmo Roca et Raymundo Penaria servientibus, detentis apud Naiac in Ruthicinio; plurium recepcionibus se non recolit adfuisse. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent sacramentis ecclesiasticis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Preceptores laici remittebant aliquas ordinis disciplinas, et sacerdotes absolvebant eos a peccatis. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, quod ipsi testi et pluribus alii presbiteris ordinis displicebat, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. In signum castitatis et devocionis cingebantur, super camisias cum quibus jacebant, cordulis sumptis unde volebant. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione. Qui revelassent vel predicta illicita per eum confessata facere recusassent, credit quod graviter puniti fuissent. Injungebatur eis quod absque licencia non confiterentur aliis quam sacerdotibus ordinis. Fratres quibus credit nota fuisse illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis, in quibus extitit commoratus, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari, et audivit dici quod clam eorum generalia capitulia aliquando tenebantur de nocte, post factum sermonem, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, in quo servatum fuisset quod magnus Magister cum conventu statuisset; ex quo credit aliquos fratres ordinis exivisse propter ejus austeritatem et illicita supradicta, propter que grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra dictum ordinem; contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Durandus Passarion serviens, preceptor domus de la Clau Ruthenensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius vel circa, mantellum et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit namque se fuisse receptum, circa instans festum Pasche erunt circiter XXi anni, in capella domus Templi Sancte Eulalie Ruthenensis diocesis, per fratrem Hugonem de Sances militem quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus Raymundo Peyroneti camerario, Bernardo de Sancto Verano, et Deodato Corvi servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset fraternitatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum ejusdem, et deliberacione habita ei concessa fuisset, et de mandato receptoris et aliorum rogasset Deum ut dirigeret eum, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et dicto versiculo Ecce quam bonum, et aqua benedicta aspersa super eum, dictus receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde allata, nescit per quem, quadam cruce metallina in qua non erat ymago Crucifixi et in terram posita, precepit ei dictus receptor quod spueret super eam; et ipse testis, nimium perterritus et stupefactus, spuit non super sed juxta eam; et de mandato ejusdem receptoris, fuit eum osculatus super carnem nudam in umbilico et in ancha. Post que dixit ei idem receptor quod poterat aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret; sed credit quod dicta illicita intervenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, quia vidit per eumdem modum recipi fratrem Guillelmum Alamani de Spelho servientem, detentum in Ruthicinio, per fratrem Guigonem Ademari militem quondam, in dicta capella, circa instans festum Pentecostes erunt circiter quinque anni, presentibus fratribus Guigone de Rupe Talhada presbitero, teste eri examinato, Petro Gotandi hodie examinato, ut credit, Guillelmo Calador presbitero, et Berengario Geraldi, detentis apud Naiac Ruthenensis diocesis; et insuper fratrem Petrum Bastida servientem quondam, Ruthenensis diocesis, qui fuit receptus in dicta capella, sunt circiter XV anni, per dictum fratrem Hugonem de Sances, presentibus dictis fratribus Raymundo Peyroneti et Bernardo de Sancto Verano, deffunctis, et dicto Petro Gotandi, ut credit; plurium recepcionibus se non recolit adfuisse. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Jurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Qui revelassent graviter puniti fuissent. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri. Illicita confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, et quod negligentes fuerunt in eis corrigendis. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Quod magnus Magister cum conventu statuisset totus ordo servasset, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings