The copie of the writ for the deliuerie of the castels.
Reading edition
Edwardvs Dei gratia rex Angliæ, dominus Hiberniæ, dux Aquitaniæ, & superior dominus regni Scotiæ, dilecto & fideli suo Petro Burdet, constabulario castri de Berwike salutem. Cùm Iohannes de Baliolo nuper in parlamento nostro apud Berwicum super Tuedam, venisset coram nobis, & petiuisset prædictum regnum Scotiæ sibi per nos adiudicari, & seisinam ipsius regni vt propinquiori hæredi Margaretæ filiæ regis Norwegiæ dominæ Scotiæ iure successionis liberari, ac nos auditis & intellectis petitionibus & rationibus diligentur examinatis, inuenerimus præfatum Iohannem de Baliolo esse propinquiorem hæredem, prædictæ Margaretæ, quo ad prædictum regnum Scotiæ obtinendum: propter quod idem regnum Scotiæ, & seisinam eiusdem, saluò iure nostro, & heredum nostrorum, cum voluerimus inde loqui, prædicto Iohanni reddidimus: tibi mandamus quòd seisinam prædicti castri de Beruico cum omnibus pertinentijs suis, vnà cum alijs omnibus rebus tibi per chirographum traditis, secundum quod in prædicti castri tibi commissa custodia res huiusmodi recepisti, sine dilatione præfato Iohanni de Baliolo, vel attornatis suis has litteras deferentibus, deliberari facias. Teste meipso apud Beruicum super Tuedam 19 die Nouembris, Anno regni nostri 20.