← Table of contents
Théâtre de Hrotsvitha

I. GALLICANUS[98].

Charles Magnin translation

I. GALLICANUS[98].

ARGUMENTUM IN GALLICANUM[99].→

Conversio Gallicani principis militiæ, qui iturus ad bellum contra Scythas, sacratissimam virginem Constantiam Constantini imperatoris filiam desponsavit, sed in conflictu prælii nimium coartatus, per Joannem et Paulum primicerios Constantiæ conversus, ad baptisma convolavit, cælibemque vitam elegit. Postea autem jubente Juliano apostata in exilium missus martyrio est coronatus. Sed et Joannes et Paulus eodem jubente clam occisi et in domo occulte sunt sepulti. Nec mora: percussoris filius a dæmonio arreptus, patris commissum et martyrum confitendo meritum juxta eorum sepulchra salvatus, una cum patre est baptizatus.

GALLICANUS.→

DRAMATIS PERSONÆ[100].

CONSTANTINUS imperator. GALLICANUS. CONSTANTIA. ARTEMIA. ATTICA. JOANNES. PAULUS. Principes.

SCENA PRIMA[101].→

CONSTANTINUS[102].→

Tædet me, Gallicane, morarum, quia gentem, quam scis Scytharum Romanæ solam resistere paci nostrisque temere præceptis reluctari, bello protrahis lacessere, cum pro tui strenuitate id tibimet exercitii ad defensionem non ignores patriæ servari[103].

GALLICANUS[104].→

Tuis enim, o Auguste Constantine, obnixe manibus pedibusque semper insistens obsequiis, tuæ Augustalis excellentiæ votis effectu conabar respondere operis, nec umquam me subtraxi faciendis.

CONSTANTINUS.→

Si opus est monitu[105]? nam memoriæ fixum teneo. Unde monui hortando potius quam arguendo, morem ut geras.

GALLICANUS.→

Id ipsum etiam studebo nunc.

CONSTANTINUS.→

Gaudeo.

GALLICANUS.→

Nec amore vitæ abduci potero, quin peragam quæ jubes.

CONSTANTINUS.→

Placet, tuique in me benivolentiam laudo.

GALLICANUS.→

Sed summa implendæ intentio servitutis summam expetit recompensationem mercedis.

CONSTANTINUS.→

Nec injuria.

GALLICANUS.→

Difficultas enim cujuscumque laboris tolerabilius fertur, si haud[106] incerta accipiendæ spe mercedis relevatur.

CONSTANTINUS.→

Patet.

GALLICANUS.→

Unde ineundi præmium periculi mihi, quæso, proponas in præsenti, quo inpigre dimicans sudore non frangar certaminis, animatus spe retributionis.

CONSTANTINUS.→

Quod dignissimum omnique videbatur senatui gratissimum[107] numquam tibi negabam aut negabo præmium, scilicet nostræ adeptionem familiaritatis, præcipuæque inter palatinos dignitatis.

GALLICANUS.→

Fateor, sed id nunc haud molior.

CONSTANTINUS.→

Si aliud expetas, oportet proferas.

GALLICANUS.→

Immo aliud.

CONSTANTINUS.→

Quid?

GALLICANUS.→

Si præsumo dicere....

CONSTANTINUS.→

Et bene.

GALLICANUS.→

Irasceris.

CONSTANTINUS.→

Nullo modo.

GALLICANUS.→

Certe.

CONSTANTINUS.→

Non.

GALLICANUS.→

Moveberis indignatione.

CONSTANTINUS.→

Ne id vereare.

GALLICANUS.→

Dicam, jussisti; Constantiam tui natam amo.

CONSTANTINUS.→

Et merito. Decet enim[108] ut herilem filiam honorabiliter ames et amabiliter honores.

GALLICANUS.→

Interrumpis dicenda.

CONSTANTINUS.→

Non interrumpo.

GALLICANUS.→

Ipsamque, si tua annuerit pietas, desponsare gestio.

CONSTANTINUS.→

Non leve appetit præmium, sed summum vobisque, o principes, ante insolitum.

GALLICANUS.→

Eh[109] heu! dedignatur; præscivi. Instate, quæso, mecum precibus.

PRINCIPES.→

Decet tuam, imperator egregie, dignitatem, ut pro sui reverentia hoc illi non abnuas.

CONSTANTINUS.→

Si[110] abnuo quantum ad me; sed subtili primum inquisitione reor investigandum, an filia præbeat assensum.

PRINCIPES.→

Consequens est.

CONSTANTINUS.→

Ibo, ipsamque, si velis, Gallicane, pro hac re appellabo.

GALLICANUS.→

Ac libens.

SCENA SECUNDA.→

CONSTANTIA[111].→

Dominus imperator adit nos solito tristior. Quid velit vehementer admiror.

CONSTANTINUS.→

Huc ades, o filia Constantia, paucis te volo.

CONSTANTIA.→

Assum, domine mi; jube, quid velis.

CONSTANTINUS.→

Anxietate cordis fatigor, gravique tristitia afficior.

CONSTANTIA.→

Ut te venientem aspexi, tristitiam deprehendi, et licet causam ignorarem, conturbata pertimui.

CONSTANTINUS.→

Tui causa contristor.

CONSTANTIA.→

Mei?

CONSTANTINUS.→

Tui.

CONSTANTIA.→

Expaveo; quid est, domine mi?

CONSTANTINUS.→

Piget dicere, ne contristeris.

CONSTANTIA.→

Multo magis contristor, si non dixeris.

CONSTANTINUS.→

Gallicanus dux, cui frequens successus triumphorum primum inter principes dignitatis adquisivit gradum, cujusque ope sæpissime indigemus ad defensionem patriæ....

CONSTANTIA.→

Quid ille?

CONSTANTINUS.→

Desiderat te sponsam habitum ire.

CONSTANTIA.→

Me?

CONSTANTINUS.→

Te.

CONSTANTIA.→

Mallem[112] mori.

CONSTANTINUS.→

Præscivi.

CONSTANTIA.→

Nec mirum, quia tuo consensu, tuo permissu, servandam Deo virginitatem devovi.

CONSTANTINUS.→

Memini.

CONSTANTIA.→

Nullis enim suppliciis umquam potero compelli, quin inviolatum custodiam sacramentum propositi.

CONSTANTINUS.→

Convenit. Sed hinc coartor nimium, quia si, quod debet fieri paterno more, te in proposito permansum ire consensero, haud leve damnum patiar in publica re. Si autem, quod absit, renitor, æternis cruciandus pœnis subjacebo.

CONSTANTIA.→

Si enim divinum desperarem adesse auxilium, mihi quam maxime, mihi potissimum esset dolendum.

CONSTANTINUS.→

Verum.

CONSTANTIA.→

Nunc autem nullus relinquitur locus mœstitiæ, præsumenti de Domini pietate.

CONSTANTINUS.→

Quam bene dicis, mea Constantia!

CONSTANTIA.→

Si meum digneris captare consilium, præmonstrabo qualiter utrumque evadere possis damnum.

CONSTANTINUS.→

O utinam!

CONSTANTIA.→

Simula, prudenter peracta expeditione, ipsius votis te satisfacturum esse: et ut meum concordari credat velle, suade, quo suas interim filias Atticam ac Artemiam, velut pro solidandi pignore amoris, mecum mansum ire, meosque primicerios Joannem et Paulum secum faciat iter arreptum ire.

CONSTANTINUS.→

Et quid, si victor revertetur[113], mihi erit agendum?

CONSTANTIA.→

Reor Omnipatrem prius esse invocandum, quo ab hujusmodi intentione Gallicani revocet[114] animum.

CONSTANTINUS.→

O filia, filia, quantum dulcedine tuæ alloquutionis amaritudinem dulcorasti mœsti patris, adeo ut pro hac re nulla post hæc movear sollicitudine.

CONSTANTIA.→

Non est necesse.

CONSTANTINUS.→

Eam, et Gallicanum læta promissione circumveniam.

CONSTANTIA.→

Vade in pace, mi domine.

SCENA TERTIA.→

GALLICANUS.→

Curiositate frangar, o principes, antequam, quid mis[115] senior Augustus tamdiu cum herili filia agat, experiar.

PRINCIPES.→

Suadet illi velle quæ desideras.

GALLICANUS.→

O utinam prævaleret suasio!

PRINCIPES[116].→

Forsitan prævalebit.

GALLICANUS.→

Silete, quiescite, Augustus revertitur, non ut abiit obscuro, sed vultu admodum sereno.

PRINCIPES.→

Bona fortuna.

GALLICANUS.→

Si enim, ut dicitur, speculum mentis est facies, serenitas faciei, mansuetudinem forte designat ejus animi.

PRINCIPES.→

Ita.

SCENA QUARTA.→

CONSTANTINUS.→

Gallicane!

GALLICANUS.→

Quid dixit?

PRINCIPES.→

Procede, procede, vocat te.

GALLICANUS.→

Dii propitii, favete!

CONSTANTINUS.→

Perge securus, Gallicane, ad bellum. Reversurus enim accipies, quod desideras, præmium.

GALLICANUS.→

Illudisne me?

CONSTANTINUS.→

Si illudo?

GALLICANUS.→

Me felicem, si unum scirem.

CONSTANTINUS.→

Quid unum?

GALLICANUS.→

Ejus responsum.

CONSTANTINUS.→

Filiæ?

GALLICANUS.→

Ipsius.

CONSTANTINUS.→

Injusta satis ratio in hac re verecundæ virginis responsum quærere. Consequentia autem rerum monstrabit ejus assensum.

GALLICANUS.→

Si hunc scirem, responsum flocci facerem.

CONSTANTINUS.→

Licet, experiare.

GALLICANUS.→

Exopto.

CONSTANTINUS.→

Sui primicerios Joannem et Paulum tecum commoratum iri decrevit, usque in diem nuptiarum.

GALLICANUS.→

Quam ob causam?

CONSTANTINUS.→

Quo illorum ex confabulatione ipsius vitam, mores, consuetudinem, possis prænoscere.

GALLICANUS.→

Bonum consilium, mihique quam maxime placitum.

CONSTANTINUS.→

Scilicet tui filias secum versa vice desiderat interim mansum ire, quatinus illarum per sodalitatem tibi fiat morigera.

GALLICANUS.→

Euax, Euax! Omnia meis respondent votis.

CONSTANTINUS.→

Fac ut adducantur citius.

GALLICANUS[117].→

Statis, milites? Currite, abite, adducite filias ad obsequium sui dominæ.

SCENA QUINTA.→

MILITES.→

Assunt illustres Gallicani natæ, tuæ familiaritati, hera Constantia, pro sui pulchritudinis, sapientiæ, et probitatis perspicuitate satis aptæ.

CONSTANTIA.→

Placet. (Introducuntur[118] honorifice.)—Amator virginitatis et inspirator castitatis, Christe, qui me precibus martyris tuæ Agnetis a lepra pariter corporis et ab errore eripiens gentilitatis, invitasti ad virgineum tui Genitricis thalamum, in quo tu manifestus es verus Deus, retro exordium natus a Deo Patre, idemque[119] verus homo ex Matre natus in tempore, te veram et coæternam Patri sapientiam, per quam facta sunt omnia et cujus dispositione consistunt et moderantur universa, suppliciter exoro, ut Gallicanum, qui tui in me amorem surripiendo conatur extinguere, post te trahendo ab injusta intentione revocare, suique filias digneris tibi assignare sponsas, et instilla cogitationibus earum tui amoris dulcedinem, quatinus execrantes carnale consortium pervenire mereantur ad sacrarum societatem virginum.

ARTEMIA.→

Ave, Constantia, imperialis hera.

CONSTANTIA.→

Salvete, sorores, Attica et Artemia; state, state, ne procidatis, sed libate mihi osculum amoris.

ARTEMIA.→

Tuum ad obsequium, domina, alacri mente venimus, tuæ ditioni summa devotione nos subjecimus, tantum, ut tua nobis abundet gratia.

CONSTANTIA.→

Unum Dominum habemus in cœlis, cui debetur devotio nostræ servitutis, in cujus fide et dilectione condecet nos servata corporis integritate unanimiter perseverare, ut mereamur aulam cœlestis patriæ cum palma virginitatis introire.

ARTEMIA.→

In nullo reluctamur, sed testes in omnibus præceptis parere nitimur, præcipue in agnitione veritatis et servandæ proposito virginitatis.

CONSTANTIA.→

Congrua satis responsio, vestraque ingenuitate condigna, nec dubito, quin divinæ inspiratione gratiæ ad credendum estis perventæ[120].

ARTEMIA.→

Qui posset fieri, ut servientes idolis sanum saperemus, sine illustratione supernæ pietatis?

CONSTANTIA.→

Stabilitas vestræ fidei spem mihi excitat de credulitate Gallicani.

ARTEMIA.→

Admoneatur tantum; haud dubium quin credat[121].

CONSTANTIA.→

Advocentur Joannes et Paulus.

SCENA SEXTA.→

JOANNES.→

Præsto sumus, hera, quos[122] vocasti.

CONSTANTIA.→

Ite citi ad Gallicanum, et inhærentes ejus lateri suadete illi paulatim mysterium nostræ fidei, si forsan illum Deus dignetur per nos[123] lucrari[124].

PAULUS.→

Deus det proventum! Nos adhibemus frequentationes hortamentorum.

SCENA SEPTIMA.→

GALLICANUS.→

Opportune advenitis, Joannes et Paule; suspensis diu animis vestrum præstolabar adventum.

JOANNES.→

Ut vocem jubentis domnæ hausimus, tibi ad obsequendum convolavimus.

GALLICANUS.→

Multo magis vestro quam aliorum delector obsequio.

PAULUS.→

Non immerito, nam vulgo dicitur: Qui dilectis obsequitur, et ipse fit dilectus[125].

GALLICANUS.→

Verum.

JOANNES.→

Dilectio mittentis heræ reconciliatur nos familiaritati tuæ.

GALLICANUS.→

Non nego. Convenite, congregamini, tribuni et centuriones, omnesque mei juris milites. Assunt Joannes et Paulus, quorum detinebar absentia ne pergerem.

TRIBUNI.→

Præcede. (Collectim comitantur[126].)

GALLICANUS.→

Capitolium et templa primum nobis intranda, numinaque deorum placanda sunt ritu sacrificiorum, quo prosperentur exitus[127] pugnæ.

TRIBUNI.→

Necesse.

JOANNES.→

Subtrahamus nos interim.

PAULUS.→

Decet.

SCENA OCTAVA.→

JOANNES.→

En, dux egreditur; ascendamus equos, offeramus nos obviam.

PAULUS.→

Ac cito.

GALLICANUS.→

Unde venitis? Ubi fuistis?

JOANNES.→

Stravimus sarcinulas, præmisimus, quo expediti tuum iter possimus comitari.

GALLICANUS.→

Placet.

SCENA NONA.→

GALLICANUS.→

O tribuni, proh Juppiter! aspicio innumerabilis exercitus legiones, variis armorum instrumentis horribiles.

TRIBUNI.→

Hercle hostes!

GALLICANUS.→

Resistamus fortiter et congrediamur viriliter.

TRIBUNI.→

Si est utilis nostri congressio cum tantis?

GALLICANUS.→

Et quid mavultis?

TRIBUNI.→

Submittere colla.

GALLICANUS.→

Nolit hoc Apollo!

TRIBUNI.→

Ædepol faciendum. En, undiquesecus circumdamur, vulneramur, perimimur.

GALLICANUS.→

Eh heu! quid erit, cum tribuni me spernunt, se tradunt?

JOANNES.→

Fac votum Deo cœli te christianum fieri, et vinces.

GALLICANUS.→

Voveo, et opere implebo.

HOSTES[128].→

Heus! rex Bradan, sperandæ fortuna victoriæ alludit[129] nos. En, dextræ languescunt, vires fatiscunt[130]; sed et inconstantia pectoris cogit nos discedere ab armis.

BRADAN.→

Quid dicam ignoro; ipsa quam toleratis me urget passio. Restat ut nos duci tradamus.

HOSTES.→

Alias non evademus.

BRADAN.→

Dux Gallicane, noli in nostri perniciem sævire, sed parce et utere ut libet nostra servitute.

GALLICANUS.→

Ne trepidetis, ne formidetis; sed datis obsidibus facite vos tributarios imperatoris et vivite beate sub Romana pace.

BRADAN[131].→

Tuo arbitrio pendet quot qualesque accipere quantumque pondus solvendi census nobis velis imponere.

GALLICANUS.→

Solvite procinctum, mei milites; nemo lædatur, nemo perimatur; amplectamur fœderatos, quos publicos insectamur[132] inimicos.

JOANNES.→

Quanto magis valet intenta precatio, quam humana præsumptio!

GALLICANUS.→

Verum.

PAULUS.→

Quam efficax his aderit superna miseratio, quos Deo commendat humilis devotio!

GALLICANUS.→

Perspicuum.

JOANNES.→

Sed quod vovetur in perturbatione, solvendum est in tranquillitate.

GALLICANUS.→

Assentio; unde quantocius baptizari[133] gestio, ac reliquum vitæ in Dei obsequio vacare.

PAULUS.→

Justum.

SCENA DECIMA.→

GALLICANUS.→

Ecce, in introitu nostro proruunt Romani urbicolæ, insignia laudum ferentes ex more.

JOANNES.→

Consequens est.

GALLICANUS.→

Sed nec nostræ, nec deorum fortitudini titulus debetur triumphi.

PAULUS.→

Nullo modo, sed vero Deo.

GALLICANUS.→

Unde templa arbitror transeunda.

JOANNES.→

Recte arbitraris.

GALLICANUS.→

Et limina Apostolorum supplici confessione esse intranda.

PAULUS.→

O te tali opinione felicem! Nunc testaris te verum christicolam.

SCENA UNDECIMA.→

CONSTANTINUS.→

Admiror, o milites, cur Gallicanus tamdiu se subtrahat nostris conspectibus.

MILITES.→

Ut urbem intravit, gressum ad domum sancti Petri concite tetendit, terratenusque prostratus pro recepta victoria grates impendit Altithrono.

CONSTANTINUS.→

Gallicanus?

MILITES.→

Ipse.

CONSTANTINUS.→

Incredibile.

MILITES.→

En, accedit; ipsum potes sciscitari.

SCENA DUODECIMA.→

CONSTANTINUS.→

Diu te, Gallicane, sustinui, ut modum exitumque experirer prælii.

GALLICANUS.→

Dicam digestim.

CONSTANTINUS.→

Hoc interim parvi pendo, quo edisseras quod magis exopto.

GALLICANUS.→

Quid est?

CONSTANTINUS.→

Cur iturus deorum templa et revertens intrares Apostolorum tecta.

GALLICANUS.→

Rogas?

CONSTANTINUS.→

Curiose.

GALLICANUS.→

Expono.

CONSTANTINUS.→

Exopto.

GALLICANUS.→

Fateor, sacratissime imperator, iturus, ut objecisti, sacella intravi, meque dæmoniis et diis supplex commisi.

CONSTANTINUS.→

Hoc Romanis antiquitus fuit in more.

GALLICANUS.→

Mala consuetudo.

CONSTANTINUS.→

Pessima.

GALLICANUS.→

Quo pacto tribuni cum suis legionibus advenere, meque euntem undiquesecus sepsere.

CONSTANTINUS.→

Pomposo admodum apparatu egrediebaris.

GALLICANUS.→

Promovimus, hostes impegimus, commisimus, victi sumus.

CONSTANTINUS.→

Romani victi!

GALLICANUS.→

Penitus.

CONSTANTINUS.→

O res dira omnibusque seclis inaudita!

GALLICANUS.→

Ego quidem nefanda sacrificia iteravi, nec aderant qui adjuvarent dii; sed invalescente congressione plurimi ex nostris interiere.

CONSTANTINUS.→

Confundor audiendo.

GALLICANUS.→

Tandem tribuni me spreverunt, se tradiderunt.

CONSTANTINUS.→

Hostibus?

GALLICANUS.→

Ipsis.

CONSTANTINUS.→

Ah! quid fecisti?

GALLICANUS.→

Quid possem facere, nisi fugam captare?

CONSTANTINUS.→

Non.

GALLICANUS.→

Etiam.

CONSTANTINUS.→

Quantis tunc angustiis urgebatur constantia tui pectoris!

GALLICANUS.→

Maximis.

CONSTANTINUS.→

Et quomodo evasisti?

GALLICANUS.→

Mis[134] familiares socii Joannes et Paulus suaserunt mihi votum fecisse Creatori.

CONSTANTINUS.→

Salubre.

GALLICANUS.→

Experiebar. Ut os ad vovendum aperui, cœleste juvamen sensi.

CONSTANTINUS.→

Quo pacto?

GALLICANUS.→

Apparuit mihi juvenis proceræ magnitudinis crucem ferens in humeris, et præcepit ut stricto mucrone illum sequerer.

CONSTANTINUS.→

Quisquis ille erat, cœlitus missus fuerat.

GALLICANUS.→

Comprobavi; nec mora, astiterunt mihi a dextra lævaque milites armati, quorum vultum minime agnovi, promittentes auxilium sui.

CONSTANTINUS.→

Cœlestis militia.

GALLICANUS.→

Non ambigo. At ubi sequens præcedentem securus[135] inter medias hostium ingrederer acies, perveni ad regem eorum, nomine Bradan, qui mox incredibili metu correptus, pedibusque meis provolutus, se cum suis subdidit, professus censum principi Romani orbis finetenus solvendum.

CONSTANTINUS.→

Grates prosperitatis auctori, qui in se sperantes non patitur confundi.

GALLICANUS.→

Experimento didici.

CONSTANTINUS.→

Vellem experiri quid deinde profugi actitarent tribuni.

GALLICANUS.→

Maturabant reconciliari.

CONSTANTINUS.→

Recepistin’ gratis?

GALLICANUS.→

Ego illos[136] gratis, qui me periclis[137], qui se inimicis? haud ita.

CONSTANTINUS.→

Et qui?

GALLICANUS.→

Proposui promerendæ gratiæ pretium.

CONSTANTINUS.→

Quale?

GALLICANUS.→

Videlicet sectam christicolarum, quam qui elegerit[138], gratiam susciperet priorem honoremque ampliorem; qui vero spreverit[139], gratia simul privaretur et militia.

CONSTANTINUS.→

Recta propositio, tuaque auctoritate condigna.

GALLICANUS.→

Ego quidem, baptismate imbutus, totum me Deo subjugavi, in tantum, ut tuæ quam præ omnibus dilexi abrenunciarem filiæ, quo abstinens conjugii placerem Virginis proli.

CONSTANTINUS.→

Accede propius, ut irruam in tuos amplexus. Nunc quidem, nunc cogor tibi detegere quod ad tempus studebam velare.

GALLICANUS.→

Quid?

CONSTANTINUS.→

Id videlicet, quod mea tuæque natæ eidem quam elegisti student religioni.

GALLICANUS.→

Gaudeo.

CONSTANTINUS.→

Tantoque servandæ virginitatis flagrant amore, ut nec minis nec blandimentis revocari possint[140] ab intentione.

GALLICANUS.→

Perseverent, exopto.

CONSTANTINUS.→

Introeamus in palatium, ubi ipsæ commorantur.

GALLICANUS.→

Præcede, sequar.

CONSTANTINUS.→

Ecce, occurrunt cum Augusta Helena mei genitrice gloriosa, omnibusque lacrimæ fluunt præ gaudio.

SCENA TERTIA DECIMA.→

GALLICANUS.→

Vivite feliciter, o sanctæ virgines, perseverantes in Dei timore, decusque virginitatis inviolatum servate, quo dignæ inveniamini amplexibus Regis æterni.

CONSTANTIA.→

Eo liberius servabimus, quo te non contra luctari sentimus.

GALLICANUS.→

Non contra luctor, non renitor, non prohibeo; sed vestris in hoc votis libens concedo in tantum, ut nec te, o mea Constantia, quam haud segniter emi vitæ pretio, aliud quam cœpisti velle cogam[141].

CONSTANTIA.→

Hæc mutatio dextræ Excelsi.

GALLICANUS.→

Si in melius mutatus non essem, tuæ promissioni assensum non præberem.

CONSTANTIA.→

Amicus pudicitiæ virginalis et fautor totius bonæ voluntatis, qui te ab injusta cogitatione[142] revocavit, meamque virginitatem sibi signavit, dignetur nos pro corporali discidio quandoque associatum ire in æterno gaudio.

GALLICANUS.→

Fiat, fiat!

CONSTANTINUS.→

Cum vinculum Christi amoris in unius nos societate[143] conjungat religionis, decet ut, quasi gener Augustorum, honorifice nobiscum habites intra palatium.

GALLICANUS.→

Nulla magis est vitanda tentatio, quam oculorum concupiscentia.

CONSTANTINUS.→

Refragari nequeo.

GALLICANUS.→

Unde non expedit me frequentius virginem intueri, quam præ parentibus, præ vita, præ anima, a me scis amari.

CONSTANTINUS.→

Ut libet.

GALLICANUS.→

Ecce, habes quadruplicatum exercitum Christo favente et me laborante, patere ut[144] nunc militem Imperatori, cujus juvamine vici, et cui debeo quidquid feliciter vixi.

CONSTANTINUS.→

Ipsum decet laus et jubilatio, ipsi debet famulari omnis creatura.

GALLICANUS.→

Sed illi potissimum, quis in necessitate largius præstat auxilium.

CONSTANTINUS.→

Ut asseris.

GALLICANUS.→

Partem possessionis, quæ ad filias pertinet, excipio, partemque ad susceptionem peregrinorum mihi reservo. De reliquo[145] proprios servos libertate donatos ditari, pauperumque necessitates volo sustentari.

CONSTANTINUS.→

Prudenter possessa disponis, nec expers fies æternæ retributionis.

GALLICANUS.→

Me ipsum etiam sancto viro Hilariano in urbe Ostiensi[146] individuum sodalem ardeo associatum iri, quo ibidem reliquum vitæ in Dei laude pauperumque vacem susceptione.

CONSTANTINUS.→

Simplex Esse, cui semper est posse, sinat tui esse prosperis successionibus juxta sui velle vigere, et perducat te ad gaudia æternitatis, qui regnat et gloriatur in unitate Trinitatis.

GALLICANUS.→

Amen.

Notes in this chapter

Note 1 · Inscriptio hujus fabulæ, sicut et cæterarum, deest in codice.Note 2 · Hæc tria verba manu recentiore scripta sunt in codice.Note 3 · Hæc inscriptio nec in hac nec in cæteris Nostræ fabulis legitur.Note 4 · Scenarum partitio nusquam in codice notatur.Note 5 · Constantini nomen omittit codex.Note 6 · Celtes: servare.Note 7 · Codex: G. resp. id est, Gallicanus respondit. Litteræ G. resp. recentiore manu exaratæ sunt in codice, qui in scribendis personarum nominibuNote 8 · Sæpe apud Nostram conjunctio si vim habet interrogandi, dubitandi et etiam negandi.Note 9 · Codex et hic et ubique haut. Semel monemus nos haud daturos esse.Note 10 · Schurzfleisch: gravissimum, mendose.Note 11 · Verbum enim recentiore manu et pallidiori atramento scriptum est in codice.Note 12 · Ita sæpissime codex, et bene, ut puto.—Celtes: Heu! heu!Note 13 · Hic notandum si cum notione negandi.—Celtes: non.Note 14 · Nomen integrum exstat in codice.Note 15 · Codex: Mallim.Note 16 · Ita codex.—Celtes: reverteretur.Note 17 · Celtes: revocaret.Note 18 · Sic codex.—Celtes: meus, nulla utilitate.Note 19 · Codex: P, superscripto recentiore manu Principes d, id est, Principes dicunt.—Celtes: Paulus, male.Note 20 · Sic Celtes.—In codice legitur C. (id est Constantinus) pro G. (Gallicanus), librarii vitio.Note 21 · Sic codex.—Celtes: introducantur.—Hæc verba parenthesis nota inclusi, quia, ni fallor, ad sermonis seriem non pertinent, sed de iis quæ in sNote 22 · Codex: idemque quæ.Note 23 · Sic codex et Celtes.—Schurzfleisch: perventuræ.Note 24 · Codex: credat quin.Note 25 · Ita Celtes.—In codice legitur: quod.Note 26 · Sic codex.—Celtes nulla necessitate emendat vos.Note 27 · Lucrari est emendatio Celtis.—Codex habet luctari.Note 28 · Hæc verba Qui dilectis, etc., recepimus ex Celte.—Legitur in codice: quod dilectis ocius et ipse sit dilectus, sine sensu.Note 29 · Verba collectim comitantur parenthesi inclusa didascaliam, id est, quid sit ludentibus agendum in scena, indicant; ut supra, pagin. 42.Note 30 · Codex mendose: exitum, quod Celtes dedit.Note 31 · Plenam vocem exhibet codex.Note 32 · Sic codex.—Celtes: illudit.Note 33 · Codex et Celtes: languescent et fatiscent.Note 34 · Codex: Hostes.—A Celte recipimus Bradan.Note 35 · Celtes: insectabamur.Note 36 · Codex: batizari.Note 37 · Sic codex casco loquendi genere.—Celtes: mei.Note 38 · Sic codex.—Celtes: secutus, vitiosum sine dubio.Note 39 · Ita Celtes.—Codex: illas.Note 40 · Codex: periclas.—Celtes: periculis.Note 41 · Sic Celtes.—Codex: eligerit.Note 42 · Codex: spreverint.Note 43 · Codex: possunt.Note 44 · Sic codex.—Celtes: cogor, absque sensu.Note 45 · Celtes: intentione, quod verbum etiam in codice sua manu inscripsit.Note 46 · Codex: sociate.Note 47 · Sic codex.—Celtes omisit ut et addidit me.Note 48 · Sic Celtes.—Codex: derelinquo.Note 49 · Hunc locum Bollandi auxilio restitui. Cf. Acta sanctorum, junii tom. V, p. 38.—Codex: ostensi.—Celtes: ostendi.
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings