GALLICANI PARS SECUNDA[147].
Charles Magnin translation
GALLICANI PARS SECUNDA[147].
DRAMATIS PERSONÆ.
JULIANUS, imperator. Consules. Milites[148].
SCENA PRIMA.→
JULIANUS[149].→
Incommodum satis nostro probatur esse imperio, quod christiani libero utuntur arbitrio, et jactant se leges debere sequi, quas accipiebant temporibus Constantini.
CONSULES.→
Turpe, si pateris.
JULIANUS.→
Non patiar.
CONSULES.→
Decet.
JULIANUS.→
O milites, accingimini, et nudate christicolas possessionibus propriis, objiciendo sententiam Christi dicentis: Qui non renunciaverit omnibus quæ possidet, N. P. T. M. V. E. S. P. T[150].
MILITES.→
In nobis non erit mora.
SCENA SECUNDA.→
CONSULES.→
En, milites revertuntur.
JULIANUS.→
Secundusne est vester reditus?
MILITES.→
Secundus.
JULIANUS.→
Et cur tam citus?
MILITES.→
Dicemus: Castella, quæ Gallicanus sibi retinuit, decrevimus intrasse, tuæque servituti usurpasse; sed, si quis ex nostris pedem admovit, leprosus seu energumenus[151] est factus.
JULIANUS.→
Revertimini, ipsumque compellite vel patriam deserere, vel idolis sacrificare.
SCENA TERTIA.→
GALLICANUS.→
Ne fatigemini, o milites, inutilia suadendo, quia in æstimatione æternæ vitæ flocci facio quicquid habetur sub sole. Unde patriam desero et exul pro Christo Alexandriam peto, optans ibidem coronari martyrio.
SCENA QUARTA.→
MILITES.→
Gallicanus, ut jussisti, patria expulsus Alexandriam petiit, ibique a Rautiano[152] comite tentus gladio est peremptus.
JULIANUS.→
O bene factum!
MILITES.→
Sed Joannes et Paulus te fastidiunt.
JULIANUS.→
Quid agunt?
MILITES.→
Libere vagant[153], thesauros Constantiæ erogant.
JULIANUS.→
Advocentur.
MILITES.→
Assunt.
SCENA QUINTA.→
JULIANUS.→
Non nescio vos, Joannes et Paule, a cunabulis Augustorum[154] mancipatos fuisse obsequio.
JOANNES.→
Fuimus.
JULIANUS.→
Unde decet ut meo inhærentes lateri serviatis in palatio, in quo nutriti estis a puero.
PAULUS.→
Haud serviemus.
JULIANUS.→
Mihin’ non servietis?
JOANNES.→
Diximus.
JULIANUS.→
Num non videor[155] Augustus?
PAULUS.→
Sed dissimilis prioribus.
JULIANUS.→
In quo?
JOANNES.→
Religione et merito.
JULIANUS.→
Vellem plenius audire.
PAULUS.→
Volumus dicere: Gloriosissimi et famosissimi imperatores Constantinus, Constans et Constantius, quorum famulabamus imperio, fuere viri christianissimi, et gloriabantur se servos esse Christi.
JULIANUS.→
Memini, sed non opto eos in hoc sequi.
PAULUS.→
Deteriora imitaris. Qui ecclesias frequentabant, et excusso diademate prostrati Jesum Christum adorabant.
JULIANUS.→
Ad hæc me non cogitis.
JOANNES.→
Ideo illis es dissimilis.
PAULUS.→
Nam quia adolebantur[156] Creatori, Augustalis apicem dignitatis ornabant et beatificabant insignibus suæ probitatis et sanctitatis, prosperisque ad vota successionibus pollebant.
JULIANUS.→
Certe ego.
JOANNES.→
Non simili modo, quia eos divina comitabatur gratia.
JULIANUS.→
Frivola. Ego quondam stultus talia exercui, et clericatum in Ecclesia obtinui.
JOANNES.→
Placetne tibi, o Paule, clericus?
PAULUS.→
Diaboli capellanus.
JULIANUS.→
At ubi nihil utilitatis inesse deprehendi, ad culturam deorum me inflexi[157], quorum pietas me provexit ad fastigium regni.
JOANNES.→
Abrupisti nostri orationem, ne audires justorum laudem.
JULIANUS.→
Quid ad me?
PAULUS.→
Nihil; sed subjungendum est quod ad te. Postquam enim mundus eis non erat dignus habendis, suscepti sunt inter angelos, tibique infelix respublica relinquebatur regenda.
JULIANUS.→
Cur infelix juxta id temporis?
JOANNES.→
Ex qualitate rectoris.
PAULUS.→
Reliquisti omnem religionem, et imitatus es idololatriæ[158] superstitionem. Pro hac iniquitate, et a tuis conspectibus et a tuorum societate nos subtraximus.
JULIANUS.→
Licet satis multis[159] a vobis dehonestatus sim, adhuc tamen parcens audaciæ cupio vos inter primos in palatio extollere.
JOANNES.→
Ne fatiga te, quia nec minis, nec blandimentis cogimur cedere.
JULIANUS.→
Decem dierum dabo inducias, quo tandem resipiscentes ultro maturetis reconciliari gratiæ nostræ dignitatis. Sin autem, quod faciendum est faciam, ne ultra[160] vobis ludibrio fiam.
PAULUS.→
Quod facturus eris hodie perfice, quia nec ad tui salutationem, nec ad palatium, nec ad culturam deorum nos poteris revocare.
JULIANUS.→
Abite, discedite, quæ monui perpetrate.
JOANNES.→
Acceptas non flocci faciamus inducias, sed facultates cœlo permittamus, nosque jejuniis et obsecrationibus Deo interim commendemus.
PAULUS.→
Consequens est.
SCENA SEXTA.→
JULIANUS.→
Vade, Terentiane[161], sumtis tecum militibus compelle Joannem et Paulum deo Jovi sacrificare. Si autem obstinato resisterint pectore, perimantur, non palam, sed nimium occulte, quia palatini fuere.
SCENA SEPTIMA.→
TERENTIANUS.→
Imperator Julianus cui servio misit vobis, Joannes et Paule, pro sui clementia aureum simulacrum Jovis, cui thura gratis imponere debetis. Quod si nolueritis, capitalem sententiam subibitis.
JOANNES.→
Si Julianus sit tuus dominus, habeto pacem cum illo, et utere ejus gratia. Nobis non est alius nisi Dominus[162] Jesus Christus, pro cujus amore desideramus mori, quo mereamur æternis gaudiis perfrui.
TERENTIANUS.→
Quid tardatis, milites? stringite ferrum, et interficite imperatoris deorumque rebelles; interfectos clam in domo sepelite, nullumque sanguinis vestigium relinquite.
MILITES.→
Et quid dicemus rogati?
TERENTIANUS.→
Simulate quasi exilio sint destinati.
JOANNES, PAULUS.→
Te, Christe, cum Patre et Sancto Spiritu regnantem, unum Deum, sub hoc periculo invocamus, te moriendo laudamus; tu suscipe animas, pro te de lutea habitatione eliminatas.
SCENA OCTAVA.→
TERENTIANUS.→
Eh heu, o christicolæ, quid patitur unicus filius meus?
CHRISTICOLÆ.→
Stridet dentibus, sputa jacit, torquet insana lumina; nam plenus est dæmonio[163].
TERENTIANUS.→
Væ patri! ubi agitatur?
CHRISTICOLÆ.→
Ante sepulchra[164] martyrum Joannis et Pauli humi provolvitur, seque ipsorum precibus torqueri fatetur.
TERENTIANUS.→
Mea culpa, meum facinus. Nam meo hortatu, meo jussu ipse infelix impias manus in sanctos martyres misit.
CHRISTICOLÆ.→
Si te hortante deliquit, te compatiente pœnas luit.
TERENTIANUS.→
Ego quidem parui jussis impiissimi imperatoris Juliani.
CHRISTICOLÆ.→
Ideo namque ipse divina perculsus est ultione.
TERENTIANUS.→
Scio, eoque magis expaveo, quo nullum hostem Dei servorum impunitum evasisse meminero.
CHRISTICOLÆ.→
Recte.
TERENTIANUS.→
Quid si curram et pœnitens sceleris sacris provolvar tumulis?
CHRISTICOLÆ.→
Veniam mereberis, si tamen baptismate mundaberis.
SCENA NONA.→
TERENTIANUS.→
Gloriosi testes Christi, Joannes et Paule, imitamini exemplum magistri eadem jubentis, et orate pro persecutorum delictis. Este compatientes orbati patris angustiis et misereamini furientis nati miseriis, quo ambo tincti fonte baptismatis perseveremus in fide Sanctæ Trinitatis.
CHRISTICOLÆ.→
Parce, Terentiane, lacrimis, et parce anxietati[165] cordis. En, filius tuus resipiscit et per martyrum suffragia sanum recepit.
TERENTIANUS.→
Gratias Regi æternitatis, qui suis militibus tantum præstitit honoris, ut non solum animæ gaudent in cælo, sed etiam mortua in tumulis ossa variis fulgent miraculorum titulis, in testimonium sui sanctitatis, præstante Domino Nostro Jesu Christo, qui vivit[166]....
