PROCÈS DES TEMPLIERS (continued 7)
Reading edition
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Johannes Quentini serviens, Eduensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum; et non defferebat mantellum ordinis, quia servientes qui ceperunt eum in abbacia de Povomaco, induxerunt eum ad dimittendum dictum mantellum: et fuit absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem, qui cum eo inquisivit Senonis, sede vacante, et denuo fuit cum eo inquisitum in Quadragesima proximo lapsa, per dominum archiepiscopum Senonensem, et postmodum rasit sibi barbam motu proprio; et erat etatis XXXVI annorum vel circa, ut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur:
Et primo ad IIII primos, ut sequitur, videlicet se nescire qualiter fiebant recepciones in ordine, quia non interfuerat capitulis eorum nec recepcioni alicujus alterius fratris, nec fuerat in ordine nisi tresdecim mensibus ante capcionem suam. Credit tamen quod ita communiter reciperentur alii, sicut ipse fuerat receptus per fratrem Johannem de Angicuria, tunc preceptorem domus Templi de Salice super Yonem, Altisiodorensis diocesis, in capella dicte domus de Salice, circa horam tercie ante missam, presentibus fratribus Johanne Pancon, Stephano de Divione et Johanne de Belna servientibus, deffunctis. Nam cum peciisset a dicto receptore panem et aquam et bonam societatem ordinis, et receptor respondisset quod bene cogitaret quid petebat, quia oporteret eum multum jejunare et multas austeritates sustinere, et ipse respondisset quod paratus erat omnia sustinere, traxit se ad partem dictus receptor cum aliis fratribus predictis, et locutus fuit cum eis si reciperent ipsum testem: et cum concordassent, recepit eum et fecit eum vovere castitatem, vivere sine proprio et obedienciam, et tradidit sibi mantellum. Quo tradito, fecit eum jurare quod servaret secreta ordinis, et quod obediret quibuscumque mandatis sibi faciendis per superiores suos dicti ordinis: post quod quidem juramentum, dictus receptor dixit ei quod secundum consuetudinem ordinis, oportebat eum negare Deum, et precepit ei quod negaret; et dictus testis respondit quomodo hoc posset facere, et fuit magis turbatus et iratus quam fuerit alias in tota vita sua, et magis doluit, ut dixit, quam si ductus fuisset ad patibulum. Verumptamen negavit, quia juraverat obedire quibuscumque preceptis superiorum suorum. Postmodum dictus receptor, accepta quadam cruce enea, ut sibi videtur, de altari in qua erat ymago Crucifixi, precepit eidem testi quod spueret super eam, et, cum ipse testis diceret quod hoc erat nimis durum, respondit receptor quod ita oportebat eum facere, quia sic erat in ordine consuetum; et ideo dictus testis spuit non super sed juxta eam. Alia inhonesta non fuerunt facta in dicta recepcione sua, ut dixit: et credit quod per ea que audivit postea dici ab illis qui interfuerant recepcioni sue, quod fuerat sibi facta gracia, quia non fuit osculatus receptorem retro, sed dumtaxat in ore, quia erat amicus suus.
Item, ad V et X sequentes, de dogmatizacione, conculcacione crucis et cato, respondit se nichil scire nisi quantum supra deposuit.
Item, ad XVI et VII sequentes respondit se nichil scire; sed quod ipse bene credebat sacramentis Ecclesie, et credit quod alii fratres eodem modo crederent, sed quod facerent abhominaciones de quibus supra deposuit, propter consuetudinem ordinis.
Item, super contentis in XXIIII et V sequentibus respondit se nichil scire, nec credebat contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, super contentis in XXX–III respondit se nichil scire, nisi in quantum supra deposuit de osculo oris.
Item, ad XXXIIII et V sequentes respondit se credere vera esse; et quod ipse juraverat non exire dictum ordinem, et ei dictum fuerat quod pro professo habebatur, et quod ipse idem, antequam intraret ordinem, habebat suspicionem contra ordinem, quia clamdestine fiebant recepciones, sed non poterat credere quod aliquid inhonestum ageretur ibidem.
Item, super contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico et ydolis et cordulis, respondit se nichil scire; dixit tamen quod quando transitus vel alie necessitates imminebant, jacebant bini honeste, et quod eciam cingebantur una cordula super camisias, propter honestatem et penitenciam secundum consuetudinem ordinis.
Item, super contentis in LXII et X sequentibus respondit de modo recepcionis, ut supra, et quod nesciebat si fuissent incarcerati vel interfecti, si noluissent facere ea que in recepcione precipiebantur eisdem. Ex sacramento tamen tenebantur non revellare predicta, eciam illis fratribus qui non interfuerant capitulis in quibus fuerant recepti.
Item, dixit quod infra mensem a recepcione sua, fuit ipse testis confessus illa que fecerat in dicta sua recepcione, cuidam fratri Minori qui dicebatur habere potestatem episcopi Altisiodorensis, in ecclesia fratrum Minorum de Altisiodoro, qui, ejus confessione audita, stupefactus signavit se, et interrogavit si voluntarie fecerat supradicta; et cum respondisset quod non, absolvit eum, imposita sibi penitencia quod jejunaret per unum annum in pane et aqua, diebus Veneris, quod et fecit.
Item, contenta in LXXIII–VI respondit se credere vera esse.
Item, super contentis in LXXVII et XVIII sequentibus, de modo recepcionis, respondit se credere, ut supra deposuit, quod ubique reciperentur fratres in ordine, sicut deposuit se fuisse receptum.
Item, ad XCVII respondit quod in domibus de Salice et de Marrin, in quibus fuerat commoratus, vidit fieri convenienter ellemosinas, et hospitalitatem servari, et credit quod idem fieret in aliis domibus ordinis.
Item, super contentis in XCVIII, VIIII et C respondit se nichil scire, et quod non credebat quod per nephas possent acquirere, et bene sciebat quod hoc fuisset peccatum, et eciam propter hoc degerare.
Item, super contentis in CI et V sequentibus respondit quod clam tenebantur capitula, et hoc vidit antequam esset frater Parisius; de excubiis nichil sciens.
Item, contenta in CVII et IIII sequentibus respondit ut supra se non credere esse vera.
Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse.
Item, ad CXIIII et III sequentes respondit quod negligentes fuerant, sed nescit quando errores inceperunt.
Item, ad CXVIII et XVIIII respondit quod multi exiverant ordinem; nescit tamen quod propter feditates, et credit quod scandala inde essent exorta.
Item, ad CXX, XXI, II et III respondit se credere quod modus recepcionis confessatus per eum esset notus fratribus ordinis, sed non extraneis.
Item, contenta in CXXIIII, V, VI et ultimo respondit se credere vera esse, quantum ad errores confessatos per eum. Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, amore, timore, odio, comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; et fuit ei per dictos dominos commissarios inhibitum, in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revellaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum; ad ferendum testimonium in negocio isto, fratres Johannes de Branlis presbiter Senonensis, Bartholomeus de Glevon Nivernensis, Reginaldus de la Lopiera Nivernensis, Symon de Corbon Lingonensis, Gaubertus de Silli Meldensis, Johannes de Vivariis Lingonensis, Matheus de Tille Ambianensis, et Symon de Lions Ambianensis diocessium, qui, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere totam, plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Sabati sequenti, in crastinum videlicet circumcisionis Domini, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum episcoporum Mimatensis et Lemovicensis, Mathei de Neapoli, et archidiaconi Tridentini, in domo predicta, frater Johannes de sancto Questo Belvacensis diocesis, serviens, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia voluntarie ipsum dimiserat, sicut dixit, in concilio Senonensi, et rasit sibi barbam; et fuerat cum eo inquisitum alias, per dominum episcopum Aurelianensem Senonis, sede vacante, et absolutus et reconciliatus per eum: et erat XXX annorum, vel circa, nec fuerat in ordine Templariorum, sicut dixit, nisi a festo Purificacionis beate Marie usque ad subsequens festum beati Dyonisii: lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIII, ut sequitur. Videlicet se nunquam interfuisse recepcioni alicujus alterius fratris, nec capitulis dicti ordinis, unde nesciebat certitudinaliter si vera erant contenta in dictis articulis; credebat tamen quod communiter reciperentur in ordine sicut ipse fuerat receptus. In cujus quidem recepcione, facta per fratrem Johannem de Ingecuria, preceptorem tunc domus Templi de Salice super Yonem, in capella dicte domus, presentibus fratribus Nicolao, cujus cognomen ignorat, presbitero, Johanne Pascon et Johanne de Belna et Johanne de Monestal, Johanne de Sellin et Guillelmo Lenffant servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, fuit servatus hic modus. Nam eo existente extra capellam predictam, venerunt ad eum duo ex dictis fratribus, videlicet Johanne Pancon et Johanne Monestal, dicentes ei quod bene cogitaret si volebat eorum religionem ingredi, quia oporteret eum multa dura sustinere, et vigillare quando vellet dormire, et dormire quando vellet vigillare, et essurire quando vellet comedere, et multa similia; et si bene faceret, haberet bonum premium, et si male, durum supplicium. Quo respondente paratum omnia sustinere et instante pro recepcione predicta, cum dicti fratres et receptor deliberassent ad invicem, dictus preceptor recepit eum, et inposuit sibi mantellum, osculans eum in ore. Et postmodum fecit eum vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et jurare super quemdam librum, qui erat missale, ut credit, quod servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod teneret secreta capitulorum. Post que dictus receptor habens in manu sua quamdam crucem ligneam, in qua erat depicta ymago Crucifixi, precepit ei quod abnegaret Deum et spueret supra dictam crucem. Et cum idem testis esset multum stupefactus et turbatus, ut dixit, et preceptor diceret quod oportebat eum facere predicta, idem testis dolens et tristis, ut dixit, negavit eum ore, non corde, et spuit non supra sed juxta dictam crucem. Non tamen recolit, ut dixit requisitus, si prius negaverit quam spuerit, vel eccontra, quia erat ex predictis multum perterritus, nec postea fuit bene letus, ut dixit. Item, dixit quod post premissa dictus receptor precepit ei quod oscularetur eum in ano, et levavit vestes suas; non tamen deposuit braccas, et ipse testis fuit eum osculatus in carne nuda inter braccale et zonam, nec interrogavit qua de causa fieret dictum osculum, sicut dixit, adiciens quod antea post osculum recepcionis in ore, fuit osculatus omnes fratres astantes in ore. Item, dixit quod circa tres septimanas post recepcionem ejusdem, idem testis fuit confessus de predictis omnibus fratri Gerardo lectori fratrum Minorum de Altisiodoro, in capella dicte domus de Salice, ad quam venerat dictus lector. Qui, audita ejus confessione, fuit multum stupefactus, et absolvit eum inposita ei penitencia quod jejunaret in pane et aqua sedecim vel decem et octo sextis feriis, ut sibi videtur, et credit eum adhuc vivere.
Item, super contentis in V et X sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione et cato, respondit se nichil scire nisi in quantum supra deposuit.
Item, de contentis in XVI et XVII sequentibus, de sacramento altaris, absolucione Magistri et osculo, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit, adiciens se credere sacramentis Ecclesie, et quod aliqui crederent ex fratribus dicti ordinis: non tamen videtur quod ille qui recepit eum esset bonus Christianus, in quantum hec fieri faciebat; sciebat autem, ut dixit, quod layci non poterant absolvere a peccatis.
Item, ad XXXIIII et V respondit se nichil audivisse ante capcionem eorum.
Item, contenta in XXXVI et VIIII respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico, ydolis et cordulis, respondit se nil scire; nec credebat contenta in ipsis articulis esse vera, nisi solummodo quod cingebantur, ut ei fuit dictum in recepcione sua, una cordula super camisias suas, quia jacebant cum eis: dicta tamen cordula non fuit sibi tradita, sed ipse emit eam.
Item, contenta in LXII–IIII, de modo recepcionis confessato per eum, respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in LXV et VIII sequentibus respondit se nescire qualiter fuissent puniti si non fecissent illa que precipiebantur eis, vel si revellassent; credit tamen quod puniti fuissent, nec fuerat sibi inhibitum quod non confiteretur nisi fratribus ordinis, sicut dixit.
Item, contenta in LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse.
Item, super contentis in LXXXVII et XVIIII sequentibus respondit se nescire nisi quod supra deposuit de modo recepcionis sue, et quod credebat eumdem modum ubique servari in ordine in aliis.
Item, contenta in XCVII–C respondit se nichil scire, quia Parisius fuerat in ordine; vidit tamen in dicta domo, in qua fuit receptus, fieri ter ellemosinam in ebdomada, et hospitalitas convenienter servabatur ibidem.
Item, ad CI–VI respondit se nichil scire, quia non interfuerat capitulis, sed ejus recepcio facta fuerat clam, clausis januis et nullis presentibus, nisi fratribus ordinis.
Item, contenta in CVII–XI respondit se non credere vera esse, quia layci non poterant absolvere a peccatis.
Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in CXIIII et omnibus sequentibus respondit se nichil scire, nisi hoc duntaxat quod fuerant negligentes in correctione, et quod credebat propter predicta scandala contra ordinem esse exorta, et quod modus recepcionis sue fuerat manifestus fratribus qui adfuerant, et credit quod recepciones aliorum essent manifeste aliis fratribus ordinis, sed non extraneis: et audiverat dici magnum Magistrum et alios ordinis multos errores fuisse confessatos, nescit quos, sed credit quod istos.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, amore, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda, et fuit ei inhibitum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revellaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones essent publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Johannes de Branlis presbiter Senonensis diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum; et non defferebat mantellum, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, ut dixit; et erat etatis, ut dixit, XXXVI annorum vel circa, et fuerat examinatus, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem Senonis, sede vacante. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, et primo ad IIII primos respondit ut sequitur, videlicet se nescire si contenta in ipsis articulis essent vera, quia non interfuerat recepcionibus aliorum, nec capitulis ordinis; credebat tamen quod communiter omnes reciperentur in ordine, sicut ipse fuit receptus per fratrem Maurellum de Belna, tunc preceptorem domus Templi de Salice super Yonem, in capella dicte domus, Dominica post festum beati Dionisii, fuerant ante capcionem eorum IIII anni, presentibus fratribus Johanne de Vallon, Johanne de Monestal, Johanne Pascon et Guillelmo Gaucher, Vincencio, cujus cognomen ingnorat, et Johanne de Sellin servientibus, jam defunctis, in cujus recepcione dixit fuisse servatum hunc modum. Nam cum peciisset panem et aquam, et instasset, et receptor et dicti fratres essent intra dictam capellam adinvicem collocuti, venit ad eum predictus frater Johannes de Monestal, ut sibi videtur, et introduxit eum in capella. Et dictus preceptor, auctoritate visitatoris Francie, recepit eum, et inposuit sibi mantellum et birretum, quia erat presbiter; sed non fuit eum osculatus. Postmodum fecit eum vovere castitatem, et vivere sine proprio, et jurare super quoddam missale quod esset obediens preceptis domus Templi, et quod non revellaret secreta eorum. Postmodum peciit ab eo dictus receptor si credebat in Deum, et ipse respondit quod sic, et quod bene sciebat quod Dominus noster Jhesus Christus fuerat mortuus pro nobis; et aperto dicto missali et hostensa ymagine Crucifixi que erat in dicto missali, predictus preceptor dixit ei quod abnegaret Deum, et quod spueret super dictam ymaginem; et ipse testis fuit ex hiis multum turbatus et stupefactus, ut dixit; sed finaliter, quia precepit ei quod hoc faceret in virtute juramenti prestiti per eum, abnegavit ore non corde, et spuit non supra dictam ymaginem sed juxta. Dixit ei insuper dictus receptor quod, secundum observanciam ordinis, debebat eum osculari in dorso super carnem nudam, sed, quia erat presbiter, remittebat ei osculum supradictum. Item, precepit dictus receptor quod, quando celebraret, non diceret verba per que fit consecracio et confectio sacramenti, sed non declaravit que erant illa verba. Et ex hoc eciam fuit ipse testis plurimum stupefactus, ut dixit, et abstinuit a celebrando per duos dies sequentes, post quos fuit de predictis omnibus confessus fratri Gerardo de Pruino, lectori tunc, ut credit, fratrum Minorum de Altisiodoro, potestatem habenti domini P. de Marayo, tunc episcopi Altisiodorensis, in ecclesia fratrum Minorum de Altisiodoro, et absolutus per eum, inposita ei penitencia quod legeret sexcies psalterium, cantaret duodecim missas de Sancto Spiritu, et jejunaret XII sextis feriis in pane et aqua, quod et fecit. Dictus autem lector, qui obiit, fuit multum stupefactus audita dicta confessione sua, ut dixit, et adjecit quod libencius fuisset predicta confessus dicto domino Altisiodorensi episcopo, si ejus tunc copiam habuisset. De presentibus autem, quando fuit confessus, dixit se non recordari.
Item, ad contenta in V et X sequentibus respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.
Item, ad XVI et VII sequentes, de sacramento altaris, respondit ut supra, et quod ipse credebat sacramenta altaris, et credit quod alii crederent, sed non ille qui recepit eum.
Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se nichil scire, nec credebat contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, ad XXX et VIIII sequentes respondit de osculis ut supra, et quod statim pro professis habebantur, nesciens si jurabant non exire ordinem, quia ipse non juravit, nec scit si suspicio fuerat contra ordinem, quia recepciones clandestine fiebant.
Item, de contentis in XL et XVI sequentibus respondit se nichil scire, nisi hoc duntaxat quod in ejus recepcione fuit ei dictum quod cingeretur una cordula supra camisiam, et credit quod ita preciperetur aliis.
Item, ad LVII et XI sequentes respondit quod credebat eundem modum servari in recepcione aliorum qui fuerat servatus in sua, nesciens qualiter fuissent puniti qui predicta facere noluissent. Per juramentum tamen injungebatur eis quod predicta non revellarent, sed non injungebatur quod non confiterentur nisi fratribus ejusdem ordinis.
Item, contenta in LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse.
Item, contenta in LXXVII et XVIIII sequentibus, quantum ad modum recepcionis, respondit se credere vera esse quantum ad observacionem modi quem deposuit in sua recepcione fuisse servatum.
Item, contenta in XCVII respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in XCVIII, VIIII et C respondit se nichil scire, sed bene sciebat quod peccatum esset facere que in illis continentur.
Item, ad CI–VI respondit quod non interfuerat capitulis, sed credebat quod clam, exclusis illis qui non erant de ordine, tenerentur.
Item, ad contenta in CVII–XI respondit quod non credebat esse vera.
Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in CXIIII et omnibus sequentibus respondit se nichil scire, nisi quod bene apparebat eos fuisse negligentes in corrigendo errores et in denunciando Ecclesie, et quod Ecandala inde fuerant exorta, et quod credebat predicta confessata per eum esse nota inter fratres ordinis, sed non inter extraneos, et audivit dici magnum Magistrum et alios contentos in articulis fuisse confessos multos errores, nescit quos, sed credit quod illos quos ipse confessus est.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Et fuit ei preceptum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revellaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc salvo quod dictus Guillelmus non interfuit examinacioni dicti fratris Johannis de sancto Questo.
Post hec, die Lune sequenti, que fuit IIII dies mensis Januarii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, excepto domino Narbonensi, in domo predicta, frater Bartholomeus de Glano diocesis Nivernensis, serviens, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum; et non deferebat mantellum ordinis, quia, sicut dixit, vendiderat ipsum, ut posset inde habere vestes, et voluntarie fecerat sibi radi barbam, cum quo fuerat alias inquisitum per dominum episcopum Aurelianensem Senonis, sede vacante, de facto suo, et fuerat absolutus et reconciliatus per eum; et erat etatis circiter XXXIIII annorum, ut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIII, ut sequitur: videlicet se credere quod communiter reciperentur in ordine sicut ipse fuerat receptus; non tamen erat de hoc certus, quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris ordinis, nec capitulis eorum. Ipse autem fuerat receptus, ut dixit, per fratrem Johannem de sancto Clero, condam tunc preceptorem domus Templi de Salice super Yonem Altisiodorensis diocesis, in capella dicte domus, circa mediam Quadragessimam instantem erunt VII anni vel circa, presentibus fratribus Guillelmo Lenfant, Johanne Parre et Johanne de Monestal et Vincencio, cujus cognomen ignorat, et Johanne lo Petit, servientibus deffunctis, in hunc modum. Nam cum peciisset panem et aquam ordinis, dictus receptor dixit ei quod grandem rem petebat, et quod bene adverteret ad hoc, quia tunc erat liber et francus, et supponeret se servituti, et multa dura oporteret subire eundem. Quo respondente se voluntatem habere ad bene faciendum, et ad supportandum onera ordinis, fecit eum vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et tradidit sibi mantellum ordinis, et osculatus fuit eum in ore, et omnes fratres astantes osculati fuerunt ipsum testem in ore, et fecit eum jurare super quendam librum, in quo erat ymago Crucifixi depicta, ut sibi videtur, quod servaret secreta ordinis, et quod esset obediens superioribus suis. Post que precepit ei quod abnegaret Deum et quod spueret super ymaginem predictam, quia hoc debebat facere, ut dixit, secundum puncta ordinis, et ipse testis cum dolore cordis, ut dixit, negavit ore non corde, et spuit non supra sed juxta ipsam ymaginem, in terra; et magis voluisset, ut dixit, habuisse illa die tibiam fractam et eciam brachium, quam quia fecit predicta. Dixit insuper predictum preceptorem dixisse ei quod, si fratres indigerent lecto, acomodaret eis suum, et quod permiteret eos jacere cum eo. Non tamen intellexit ipse testis in hoc aliquod malum, ut dixit, nullum aliud inhonestum quoad oscula vel aliqua alia recolens in dicta sua recepcione intervenisse, ut dixit, nec se de alio illicito requisitum fuisse, ut dixit. Requisitus quare non exierat dictum ordinem, ex quo habuerat tantam displicenciam, respondit quod pro eo quia juraverat servare consuetudines ordinis.
Item, ad V et XVIII sequentes, de dogmatizacione, conculcacione crucis, cato et sacramento altaris et sacerdotibus, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit, et credebat, ut dixit, bene in ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent; tamen ille qui recepit eum non erat bonus Christianus in quantum faciebat fieri predicta, licet alias esset laudatus, ut dixit.
Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se nichil scire.
Item, ad XXX et III sequentes respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit de osculo oris; verumptamen audivit dici a fratre Johanne de Foresta diocesis Lingonensis, defuncto, dum erant capti in Turri Senonensi, quod ille qui receperat ipsum Johannem (nescit tamen quis esset, quia non petivit a dicto Johanne), preceperat dicto Johanni in sua recepcione quod oscularetur eum in ano, sed ipse noluerat eum osculari.
Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in XL et V sequentibus respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit de lectis.
Item, de contentis in XLVI et XV sequentibus, de ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, nisi hoc duntaxat quod communiter cingebantur super camisias suas cordulis quas accipiebant unde volebant; non tamen fuit ei preceptum quod dictam cordulam portaret.
Item, de contentis in LXII et XI sequentibus respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit de modo recepcionis quem credebat uniformiter, et quod fuerat ei preceptum ne revellaret secreta ordinis, et fuerat sibi dictum quod si revellaret, amitteret mantellum; dixit insuper quod ipse confessus fuerat omnia peccata sua, in festo Pasche subsequente post ejus recepcionem, domino Johanni de sancto Bricio, presbitero seculari ejusdem ville diocesis Altisiodorensis quondam, et dixerat ei in confessione quod multociens juraverat de Deo et negaverat Deum et quod spuerat contra eum ira motus; non tamen specificavit sibi quod in recepcione sua predicta acta fuissent propter juramentum per eum prestitum de non revelandis secretis ordinis, et quia putabat predictam confessionem generaliter sufficere ei.
Item, contenta in LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in LXXVII et XVIIII sequentibus respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit de modo recepcionis sue, quem credebat ubique in ordine observari.
Item, ad contenta in XCVII respondit quod in domibus principalibus ballivarum ordinis debebat fieri ter in ebdomada elemosina generalis, sed in aliis parvis domibus dependentibus non; et dixit se vidisse predicta servari in domo in qua fuit receptus, in qua fiebat dicta elemosina ter in ebdomada, et in domo parva dicte ville sancti Bricii in qua non fiebat elemosina ordinaria per annum cum dimidio quo fuerat in dicta domo commoratus.
Item, contenta in XCVIII, VIIII et C respondit se non credere vera esse.
Item, de contentis in CI et omnibus sequentibus respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit, hoc excepto quod ejus recepcio fuit facta clam, januis clausis, nec adfuerunt nisi fratres ordinis, et quod credebat precepta Magistri in ordine observari, et quod credebat scandalum esse contra ordinem exortum propter predicta; et credit quod modus recepcionis confessatus per eum esset notus fratribus ordinis, sed non extraneis, et quod audiverat dici quod magnus Magister et alii fuerant confessi multos errores.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; et fuit ei injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revellaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Raynandus de Villa Mostrue Altisiodorensis diocesis, serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum; et non defferebat mantellum ordinis, quia dimiserat ipsum in concilio Senonensi, et radi fecerat sibi barbam, suasione Johannis de Yemvilla, ut dixit, et fuerat cum eo inquisitum alias per dominum episcopum Aurelianensem Senonis, sede vacante, et absolutus et reconciliatus per eum: et erat etatis circiter XXX annorum, ut dixit; lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIII, ut sequitur:
Videlicet se credere quod alii reciperentur communiter sicut ipse fuerat receptus, sed nesciebat hoc, quia non fuerat in ordine, nisi XI septimanis ante eorum capcionem, ut dixit, nec interfuerat recepcionibus aliorum nec capitulis eorum. Ipse autem fuerat receptus in modum infrascriptum, per fratrem Guillelmum de Lans, tunc preceptorem de Villa Mostrue, in capella dicte domus, die Dominica ante festum Magdalene, presentibus fratribus Anrico de Anisiaco, Guillelmo Botton, Guillelmo le Gagneor, Johannes de sancto Romano servientibus; cum enim ipse testis, flexis genibus, peciisset a dicto receptore panem et aquam, et vestitum ordinis, et dictus receptor dixisset ei quod adverteret quod petebat, nam res magna erat abdicare a se propriam voluntatem, et se voluntati subicere aliene, et oporteret eum in ordine multa onera sustinere, et ipse respondisset se paratum omnia supportare, traxit se ad partem dictus receptor cum aliis fratribus, et cum fuissent adinvicem collocuti, vocavit dictus receptor ipsum testem, petens ab eo si habebat ita bonam voluntatem, ut prius, ad ingrediendum religionem predictam, et eo respondente quod sic, fecit eum vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio et jurare super quendam librum apertum, in quo erat crux depicta, quod obediret omnibus preceptis superiorum suorum dicti ordinis, et quod non revelaret secreta ordinis. Postmodum tradidit sibi mantellum ordinis, et ipse et omnes fratres astantes fuerunt osculati eum in ore. Post que precepit eidem testi quod spueret super dictam crucem, et quod negaret Deum; et ipse spuit non supra dictam crucem, sed juxta in terra, et negavit Deum ore et non corde, quia dictus receptor dixit ei quod hoc debebat fieri secundum puncta ordinis, et non fuit ausus contradicere, quia timebat, et magis voluisset tunc fuisse alibi quam ibi, ut dixit.
Item, de contentis in V et XXVIII sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione crucis, sacramento altaris, cato, et quod Magister posset absolvere a peccatis, et osculis, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit, adjiciens se credere sacramentis Ecclesie; et credebat quod alii fratres crederent, non tamen putat quod ille qui recepit eum esset bonus Christianus, nec credit quod layci possint absolvere a peccatis.
Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus respondit se credere vera esse, excepto quod non juraverat ordinem non exire.
Item, de contentis in XL et XXXIII sequentibus respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit, hoc excepto quod fuit ei preceptum quod cingeretur una cordula super camisiam, que cordula non fuit ei tradita; et credit quod illi qui non fecissent illa que precipiebantur eisdem in recepcione sua, vel ea revelassent, quod fuissent perpetuo incarcerati.
Item, contenta in LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in LXXVII et XVIIII sequentibus dixit se nescire, nisi quod supra deposuit de modo recepcionis sue, quem credebat in aliis communiter observari.
Item, contenta in XCVII respondit se credere esse vera, et contenta in XCVIII, VIIII et C esse falsa.
Item, de contentis in CI et omnibus sequentibus respondit se nichil scire, nisi in quantum supra deposuit, hoc excepto quod credebat in ordine servari hoc quod magnus Magister ordinabat, et quod negligentes fuerant in corrigendo errores, et in denunciando Ecclesie, et quod nunc erant scandala propter predicta contra ordinem exorta, et credebat modum recepcionis sue et aliorum fratrum ordinis manifestum fuisse fratribus ejusdem ordinis, sed non extraneis.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per eosdem dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revellaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presente magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Martis sequenti, scilicet in vigilia Epiphanie Domini, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum in predicta domo, frater Symon de Corbone diocesis Lingonensis, serviens, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum; non deferens mantellum ordinis, quia post capcionem suam, custos carceris Senonensis abstulit sibi; cum quo fuerat, ut dixit, inquisitum per dominum episcopum Aurelianensem Senonis, sede vacante, et absolutus et reconciliatus per eum, et post concilium Senonense, in quo affuerat, raddi fecerat sibi barbam, et erat etatis, ut dixit; circiter XL annorum. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos quatuor, ut sequitur: videlicet se credere quod fratres ordinis communiter reciperentur sicut ipse fuerat receptus, sed hoc nesciebat, quia non interfuerat recepcionibus aliorum, nec capitulis eorum; ipse autem receptus fuerat, ut dixit, a fratre Hugone de Villaribus, preceptore condam de Espulhi Lingonensis diocesis, elemosinario tunc ducis Burgundie, in capella dicte domus de Espulhi, circa festum Nativitatis beate Marie proximo lapsum, fuerunt circiter decem et octo anni, fratribus Huberto, cujus cognomen ignorat, Roberto Lescolhe, Bernardo de Biceyo et Hogo de Buris servientibus defunctis, presentibus, in hunc modum. Nam, cum introductus in dictam capellam peciisset ab eis panem et aquam et pauperem vestitum ordinis, et ipsi respondissent quod rem grandem petebat, et quod bene deliberaret super hoc, et traxissent se ad partem, et locuti fuissent adinvicem, et iterum venisset coram eis, et flexis genibus peciisset quod supra, et respondissent quod idem, finaliter dictus preceptor tradidit sibi mantellum ordinis, et juravit super quemdam librum obedire suis superioribus, servare secreta ordinis et facere elemosinas debitas de bonis ordinis. Post que idem receptor attulit quamdam crucem ligneam de altari in qua erat depicta ymago Crucifixi, et precepit ei quod spueret super dictam crucem, et ipse testis, licet inde turbatus, spuit non super sed juxta dictam crucem, et postmodum, de mandato ipsius receptoris, fuit eum osculatus in dorso, super omnes pannos, non tamen dixit ei quod hoc deberet fieri secundum puncta ordinis, nec ipse peciit, nec de negacione, nec de aliis contentis in Vo et decem articulis sequentibus, aliquid sibi dixit, nec plus scit quam deposuerit de contentis in ipsis articulis, sicut dixit, nec de contentis in XVI et XVII sequentibus. Dixit tamen quod in recepcione sua receptor, et alii astantes fuerunt osculati eum in ore, et quod ipse credebat sacramentis altaris, et credebat quod multi ex aliis crederent communiter, sed dictum receptorem non reputat fuisse bonum, in hoc quod precepit sibi predicta. Item, dixit eumdem receptorem dixisse ei quod si fratres venirent et indigerent lecto, quod recolligeret eos in lecto suo, sed non intellexit propter hoc aliquod malum.
Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus respondit se credere vera esse, verumptamen non jurabant de novo se non exire dictum ordinem, sed in virtute juramenti primo prestiti per eum, preceperunt ei quod non dimitteret dictum ordinem, pro meliori vel pejori.
Item, de contentis in XL et XXIIII sequentibus respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit de lecto et de modo recepcionis, hoc excepto quod fratres cingebantur quadam cordula super camisias cum quibus jacebant, sed dicta cordula non fuit sibi tradita, sed habuit eam a quadam sorore sua.
Item, ad contenta in LXV et XXXI sequentibus respondit se nichil aliud scire quam supra deposuit, hoc excepto quod per sacramentum inhibebatur eis ne revellarent secreta ordinis, et si revelassent, credit quod perdidissent mantellum, et quod fuissent expulsi ignominiose ab ordine, et audiverat dici a fratre P. de Beyse capellano dicti ordinis, tunc curato ecclesie de Volenis, cui ipse testis confitebatur, quod non debebat confiteri, nisi fratribus ordinis, absque licencia superiorum suorum, quia seculares sine licencia non poterant eos absolvere, ut dixit, et credebat quod negligentes fuerint in corrigendis erroribus, et denunciando eos Ecclesie.
Item, ad XCVII respondit quod ellemosine et hospitalitas bene servabantur in ordine, in locis in quibus ipse fuit, scilicet in loco in quo fuit receptus, et in domo de Salice d'Ellant Eduensis diocesis, in qua fuerat commoratus.
Item, contenta in XCVIII, VIIII et C dixit se non credere vera esse.
Item, de contentis in CI et omnibus aliis sequentibus respondit se ultra quam deposuit nichil scire, nisi quod audivit a quibusdam famulis fratrum venientibus de capitulis, quod capitula eorum clam tenebantur, et credit quod illud quod magnus Magister ordinabat servaretur communiter in ordine, et quod negligentes fuerint in corrigendo et denunciando, et quod inde contra ordinem scandala sunt exorta, et quod modus recepcionis confessatus per eum esset manifestus inter fratres ordinis, sed non inter extraneos; et audivit dici magnum Magistrum et alios fratres errores, nescit quos, confessatos fuisse.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et est sciendum quod dictus testis erat laborator in ordine, sicut dixit, et videbatur esse homo satis simplex, et fuerat confessus, sicut dixit, de predictis erroribus fratri Petro Sotean deffuncto de ordine fratrum Minorum, potestatem tunc habenti domini episcopi Lingonensis in ecclesia ville de Curtis ejusdem diocesis Lingonensis, circa dimedium annum post ejus recepcionem, et increpavit eum multum, et absolvit eum imposita sibi penitencia quod jejunaret in pane et aqua XII diebus Veneris.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Gaubertus de Silhi Meldensis diocesis, serviens, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, et erat etatis, ut dixit, circiter XXX annorum, cum quo fuerat inquisitum, ut dixit, per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis sede vacante, et absolutus et reconciliatus per eum, et non deferebat mantellum ordinis, quia custos carceris Senonensis abstullerat ei post capcionem suam, ut dixit; barbam autem voluntarie fecerat sibi radi. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, ut sequitur: videlicet se nescire si contenta in articulis erant vera, quia non interfuerat recepcionibus fratrum ordinis nec capitulis eorum; sed credebat quod communiter reciperentur sicut ipse fuerat receptus Parisius, in parva capella domus Templi, prope turrem, a fratre Johanne de Turno, quondam thesaurario tunc Templi Parisiensis, presente dumtaxat fratre Nicolao presbitero dicti ordinis, cujus cognomen ignorat, die Veneris, ut sibi videtur, ante festum beati Martini estivalis, fuerunt circiter novem anni, hora prandii, mensis jam positis, in modum infrascriptum. Nam cum peciisset ter flexis genibus panem et aquam ordinis, fecerunt eum jurare quod servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis et quod obediret preceptis superiorum suorum ordinis. Et pecierunt ab eo si erat liber, conjugatus vel ordinatus; quod si talis esset, non reciperent eum et receptum dicerent. Postmodum tradidit sibi mantellum, ut sibi videtur, postque precepit ei quod spueret super quamdam crucem veterem, ligneam, parvam, pictam, que erat super quoddam scamnum ante eos, nescit per quem allatam, et ipse spuit non super sed juxta eam, quia dixit thesaurarius quod oportebat obedire eum. Postmodum precepit ei quod abnegaret Deum, et negavit ore, non corde, quia est et semper fuit bonus Christianus, ut dixit, et valde doluit de predictis, et magis voluisset eadem die habuisse tibiam fractam quam quia fecerat supra dicta, et noluisset tunc unquam vidisse nec cognovisse aliquem de Templariis, et adhuc vellet idem. Dixit eciam quod dicti thesaurarius et presbiter fuerunt eum osculati post recepcionem in ore, et dixit ei dictus thesaurarius quod debebat super camisiam suam portare quamdam cordulam; alia que possent esse inhonesta non recolit intervenisse in sua recepcione, ut dixit.
Item, de contentis in Vto et XXVIII sequentibus respondit ultra illa que supra dixit se nichil scire, hoc excepto quod ipse bene credebat sacramentis altaris, et credit quod alii crederent, eciam ille qui recepit eum, nec credit quod Magister et alii layci possent absolvere a peccatis.
Item, contenta in XXXIIII et quinque sequentibus respondit se credere vera esse, sed nesciebat si suspicio mala erat contra ordinem propter predicta.
Item, super contentis in XL et XXIIIIor sequentibus respondit se ultra que deposuit nichil scire, hoc excepto quod in recepcione ejus fuit dictum per receptorem quod quando probi homines ordinis venirent et carerent lectis, quod reciperet eos bene et curialiter in lecto suo.
Item, super contentis in LXV et XXXI sequentibus respondit se nichil scire ultra illa que supra deposuit, sed per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta ordinis; nescit tamen qualiter puniti fuissent si revelassent, nec confitebantur sine licencia, nisi fratribus ordinis, et prudenter egissent si predicta correxissent et Ecclesie denunciassent.
Item, ad XCVII respondit quod ellemosine generales fiebant ter in ebdomada, in domo de Salice supra Yonem Altisiodorensis diocesis; et hospitalitas convenienter servabatur ibidem, nec audivit quod fuerint restricte elemosine et hospitalitas in ordine.
Item, de contentis in CXVIII et omnibus sequentibus respondit se nichil scire plus quam supra deposuerit, hoc excepto quod audivit dici quod capitulia clam tenebantur exclusis omnibus qui non erant de ordine, et credit quod si Magister aliqua bene ordinasset, quod illa fuissent in toto ordine observata, et credit quod fratres ordinis, sed non seculares, bene scirent modum recepcionis eorum, et quod scandalum esset exortum contra ordinem propter predicta, sicut bene apparet ex facto; et audivit dici, dum erat captus in turri Senonensi, quod magnus Magister confessus fuerat errores confessatos per eum.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; et fuit eidem inhibitum per dictos dominos commissarios, in virtute prestiti juramenti per eum, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Jovis, in crastinum Epiphanie Domini, VII videlicet die dicti mensis, fuit adductus in predicta domo, ad dictos dominos commissarios, frater Johannes de Viveriis serviens, Lingonensis diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quare in concilio Senonensi una cum pluribus aliis dimiserat ipsum, et postmodum radi fecerat sibi barbam et fuerat inquisitum alias cum eo per dominum Aurelianensem episcopum Senonis, sede Senonensi vacante, et absolutus et reconciliatus per eum, et erat etatis circiter XL annorum. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, ut sequitur: scilicet se nunquam interfuisse recepcioni alicujus alterius fratris nec capitulis eorum; ipse tamen receptus fuerat in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam a fratre Naniello de Belna, quondam preceptore, tunc domus Templi de Fontenayo diocesis Lingonensis, flexis genibus, et ille respondisset quod magnam rem petebat, quia poneret voluntatem suam in alienam, et quando crederet dormire, vigilaret, et quando crederet vigilare, dormiret, et ipse instaret pro dicta sua recepcione et iterum dixisset quod bene deliberaret, finaliter cum essent in capella dicte domus, dictus preceptor recepit eum et tradidit sibi mantellum ordinis, et fuit eum osculatus in ore, et fratres astantes, scilicet Hymbertus Picardi, Johannes de Divione et Stephanus de Chambleis, qui Johannes et Stephanus sunt mortui; postque vovit et juravit super quemdam librum castitatem et obedienciam suis superioribus, vivere sine proprio et servare secreta ordinis; postque dictus frater Johannes apportavit quamdam crucem ligneam in qua erat depicta imago Crucifixi, quam posuit super terram, et dictus receptor precepit ei quod spueret super dictam crucem, de quo fuit turbatus et finxit se spuere super eam, sed non spuit supra sed juxta eam; precepit eciam ei quod oscularetur ipsum in ano, et ipse levavit eidem receptori vestes et finxit se osculari eum versus braccale; postea precepit ei quod abnegaret Deum, et negavit ore, non corde, quia dixit ei receptor quod predicta erant de preceptis ordinis, de quibus fuit ipse testis valde turbatus, ut dixit, et maluisset tunc esse longe per XL leucas quam ibi, et libenter extunc exivisset inde in crastinum, si ausus fuisset, et fuerat receptus ante missam, in festo Annunciacionis beate Marie, erunt circiter IIII anni.
Item, de contentis in V et X sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione crucis et cato, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.
Item, ad XVI et XVII sequentes, de sacramentis, potestate Magistri et osculis, respondit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, nesciens si alii credebant, nec credebat quod layci possent absolvere a peccatis, nec reputabat illum qui eum recepit in hoc quod fecit predicta fieri bonum Christianum, nec de osculis sciebat nisi quod supra deposuit.
Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus, quod pro professis haberentur et quod clamdestine fierent recepciones, et quod ex hoc suspicio contra ordinem haberetur, credebat vera esse, non tamen quod jurarent non exire ordinem.
Item, de contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico, ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, nisi hoc solum quod ei fuit dictum in recepcione sua, quod jaceret in camisia et braccis et caligis, et quod cingeretur una cordula.
Item, ad LXII et XI sequentes respondit se credere quod omnes fratres ordinis reciperentur communiter, sicut deposuit se fuisse receptum, et quod capti et male tractati fuissent qui noluissent illa que in recepcione precipiebantur eisdem vel qui ea revelassent, et fuerat ei dictum per fratrem Egidium de Campania ejusdem ordinis, quod absque licencia superiorum non poterat confiteri nisi fratribus ordinis. Item, dixit quod in eodem anno quo fuit receptus, infra mensem post Pascha, fuit confessus de predictis omnibus erroribus fratri Gerardo, cujus cognomen ignorat, de ordine fratrum Minorum conventus Altisiodorensis, qui dicebatur habere potestatem episcopi Altisiodorensis, qui absolvit eum juxta quoddam altare in ecclesia dictorum fratrum Altisiodorensium, imposita sibi penitencia quod jejunaret in pane et aqua diebus Veneris, per totum unum annum, et quod pasceret, si posset bono modo, sine sciencia superiorum suorum, sex pauperes semel.
Item, ad LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse, quod fuerint negligentes in corigendo et in denunciando Ecclesie.
Item, de contentis in LXXVII et VIIII sequentibus, de modo recepcionis, respondit ut supra.
Item, ad XCVII respondit quod ellemosine fuerant retracte in ordine, et viderat in domo de Salice super Yonem Altisiodorensis diocesis, elemosinam duntaxat bis in septimana dari, que consueverat dari ter, hospitalitas tamen bene servabatur in recipiendo bonos homines.
Item, de contentis in XCVIII, VIIII et C, quod per nefas acquirere possent et ex hoc degerare, respondit se nichil scire.
Item, de contentis in CI et omnibus sequentibus respondit se nichil scire plus quam deposuerit, quia non interfuerat capitulis, hoc excepto quod credebat in ordine servari quod magnus Magister statuebat, et credebat quod modus recepcionis eorum esset notus fratribus ordinis, sed non extraneis, et audiverat dici quod magnus Magister et multi alii fratres confessi fuerant aliquos errores, sed nescit quos; credit tamen quod illos quos ipse confessus est.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit inhibitum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Matheus de Tilleyo serviens, Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, etatis LXX annorum vel circa, non deferens mantellum ordinis, quia per servientes qui eum habuerunt in custodia fuerat sibi bis ablatus; barbam autem fecerat sibi radi propter incomoditatem quam eam portandi habebat, et fuerat cum eo inquisitum Aurelianis per dominum episcopum Aurelianensem, et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIII, ut sequitur, scilicet: quod ipse fuerat receptus in dicto ordine a fratre Arveo de villa Petrosa, quondam preceptore, tunc baillive de Pontivo Ambianensis diocesis, in capella domus Templi d'Oysemont ejusdem diocesis, post missam die Mercurii, post Quasimodo geniti proxima erunt circiter XXXIIII anni, presentibus fratribus Johanne de Renanvilla, Arnulpho de Guisa preceptore dicte domus d'Oysemont servientibus, et Anrico de Gamaches presbitero, jam dudum deffunctis, in hunc modum; nam cum instetisset per bienium per se et amicos suos quod reciperetur in dicto ordine, finaliter fuit in dicta capella, et, flexis genibus, peciit pluribus vicibus et instanter quod pro Deo concederent sibi panem et aquam, societatem proborum virorum et pauperem vestitum domus. Cui fuit responsum quod bene deliberaret quod petebat; nam magnam rem petebat, quia, dum erat in seculo, poterat ire quo volebat, dormire et vigilare quando volebat, et, si esset inter eos, non haberet dictam libertatem, immo oporteret ipsum ire quando vellet remanere, vigilare quando vellet dormire, et exterius videbat magnas cappas et pulcrum habitum eorum, et ipsos equitantes magnos equos, et quando ipse esset in religione ipsorum forte non haberet, prout vellet, vestitum et equos et hujusmodi talia; eo autem respondente quod, Deo dante, bene compleret omnia predicta, voluerunt quod bis traheret se ad partem, et venit ad eum dictus frater Johannes de Renanvilla, et instruxit eum quod ad illa que peterentur ab eo per dictum preceptorem responderet quod omnia bene compleret Deo dante, et quod peteret adhuc illa que supra pecierat; cum autem testis peciisset et fuisset flexis genibus coram receptore, astantibus dictis fratribus, dixit ei dictus receptor quod ex quo tantum instabat et affectabat esse frater eorum, quod ipse reciperet eum in fratrem dicti ordinis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, sed ante mantelli tradicionem fecit eum jurare supra quoddam missale quod servaret castitatem, viveret sine proprio, et obediret mandatis superioris sui dicti ordinis, qui preficeretur eidem, et servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis et secreta ordinis, et si Deus faceret sibi graciam in ordine quod haberet aliquam administracionem, quod ipse teneret ecclesias in statu debito et luminaria faceret teneri et elemosinas statutas fieri et hospitalitatem servari debito modo et consueto secundum exigenciam personarum. Quibus peractis imposuit sibi mantellum et affublavit dicendo: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Nos recipimus te, et associamus te, et patrem et matrem et parentes tuos, beneficiis que fiunt in ordine citra mare et ultra mare. Et precepit ei quod oscularetur ipsum et fratres astantes in ore, et fuit eos osculatus; tradidit eciam sibi birretum; post hec precepit sibi quod sederet et instrueret eum de his que acturus esset, et inter alia dixit ei quod ubicumque esset in ordine, inquireret ab illis qui erant antiquiores et qui diu fuerant in ordine modum et observancias ordinis, et illa que facturus erat; dixit eciam ei quod omnia vota quecumque antea emiserat erant sibi remissa per ingressum religionis eorum, excepto Jerosolimitano, quod votum debebat adimplere pro posse suo in recuperacionem sancti regni Jerosolimitani ad mandatum superiorum suorum; dixit eciam ei quod caveret sibi ne rixaretur cum fratribus ordinis, quia si hoc faceret et impelleret eum in tantum, quod cogeretur movere duos pedes, vel si rumperet sibi laqueum mantelli, esset in misericordia fratrum ordinis; si autem exiret per muros alicujus domus eorum, et non per ostium, perderet mantellum, si vero per dictos muros ejiceret aliqua de bonis dicte domus, puniretur ut latro, et si inveniretur in aliquo loco suspecto cum muliere, esset in misericordia fratrum, dum tamen hoc probaretur per duos fratres ordinis, et quedam alia honesta dixit ei; et cum predicta dixisset, surrexit dictus receptor dicens: Amodo possimus recedere. Quo dicto, statim recesserunt predicti tres fratres qui aderant, et exeuntes traxerunt post se portam capelle, remanentibus ipsis receptore et teste; postque dictus receptor vocavit testem, et dixit ei: Venite vos, promisistis obedire mihi et estis meus subjectus; et accepit unam crucem ligneam de altari veterem, de qua medietas picture, ut sibi videtur, erat devastata, et dixit ei quod abnegaret figuram illam, et ipse testis stupefactus, junctis manibus, dixit ista verba: Ha! sire, pour Dieu merci! quo modo hoc facerem? Et receptor respondit quod oportebat eum facere predicta, quia erat subjectus suus; et tunc negavit dictam figuram ore, non corde; postquam abnegacionem precepit quod spueret super eam, et ipse finxit se spuere, sed sputum non emisit; postmodum precepit quod oscularetur eum in carne nuda, et discoperuit se circa femur, et ipse fuit osculatus eum in anca circa illum; postmodum dixit ei ista verba: Et devant, aliquantulum levando sibi vestes; per quod intellexit ipse testis, quod injungeret quod deberet eum osculari ante circa femoralia; verumtamen non curavit dictus receptor quod fieret dictum osculum, nec amplius si et qualiter dictum osculum debebat fieri declaravit, nec dixit sibi quod predicta essent de punctis ordinis, nec aliqua alia inhonesta quod recolat. Dixit insuper quod quando fiebant predicta inhonesta, dictus receptor frequenter respicebat circumquaque et potissime versus ostium capelle predicte, ne aliquis predicta videret, ut credit; dixit eciam quod de predictis fuit ipse testis, ut dixit, ita tristis et dolens quod libenter interfecisset dictum receptorem, si ausus fuisset et potuisset, et quod ex tunc fuit cum dolore cordis, nec fuit letus de uno mense. Item, dixit quod eadem die antequam comederet, ipse testis reintravit dictam capellam, et adoravit et devote osculatus fuit dictam crucem applicando eam ad os et ad oculos suos, et videtur eidem, ut dixit, quod dictus receptor, dum reposuit crucem predictam in altari, osculatus fuerit eam reverenter. Requisitus si sciebat ex qua causa predicti errores fuerant sibi precepti, respondit se credere quod ad hoc ut esset eis magis subjectus, et in majorem confusionem suam si vellet erigere se contra superiorem suum. Item, dixit se fuisse confessum predictos errores fratri Hugoni Germont de ordine fratrum Minorum, consanguineo quondam suo, conventuali Ambianis, qui ibat cum custode provincie; et dictus frater peciit ab eo si predicta fecerat voluntarie, et cum respondisset quod non et quod libenter exiret dictum ordinem si posset, confortavit eum quod speraret in Deo qui remitteret sibi illa peccata et alia, et suasit ei quod non exiret quanquam diceret religionem esse duram, et absolvit eum, injuncta ei penitencia quod jejunaret in pane et aqua quatuor sextis feriis magne Quadragessime, ut sibi videtur, et dictam confessionem dixit se fecisse in quadam grangia Templi vocata Asens ejusdem diocesis, anno vel quasi a recepcione sua elapso, ut dixit; post predicta dixit se revelasse fratri Anrico de Gamaches presbitero ordinis quod confessus fuerat dicto fratri Minori, sed non expressit illa que dixerat ei, et dictus presbiter respondit eum male fecisse, quia non habuerat licenciam confitendi, sed ex quo factum erat placebat sibi, dum tamen haberet ille cui confessus fuerat potestatem absolvendi eum.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Veneris sequenti, VIII videlicet dicti mensis Januarii, rediit dictus testis in domo predicta ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, ut perficeret deposicionem suam, que die esterna propter hore tarditatem perfici non potuerat, et fuit requisitus si sciebat vel credebat quod errores contenti in primis IIII articulis communiter in ordine servarentur, et respondit se nescire, quia non viderat alias fieri, nec audiverat dici quod fierent, nec audiverat alicui imperari, nec viderat aliquod signum super hoc, nec sciebat quid super hoc crederet in anima et in juramento suo; et si predicta fiebant, non credit quod servarentur in decima parte eorum qui recipiebantur, sed vix posset credere quod ipse fuerit solus in faciendo abhominaciones predictas. Requisitus quorum recepcionibus ubi et quando et quibus presentibus interfuerat, respondit quod interfuerat recepcioni Roberti Valvassoris servientis in domo Templi Bossi in Veromandia diocesis Noviomensis, facte, ut ei videtur, licet non bene recolat, per fratrem Robertum de Sernoy, quondam, presentibus ipso teste, et fratre P. de Latigniaco, qui affugit quando alii Templarii fuerunt capti, et sunt circiter XV anni quod dicta recepcio fuit facta, et interfuerat recepcioni fratris Galterii, cujus cognomen ignorat, sed dicebatur attinere fratri Gerardo de Villaribus in domo Templi vocata Aymont diocesis Ambianensis, qui fuit receptus a fratre Petro de Latigniaco supradicto; de presentibus non recordatur, sunt circiter tresdecim anni, et interfuerat recepcioni fratris Radulphi de Freynoy combusti Parisius, qui fuit receptus per fratrem Philippum de Axiis militem, in domo predicta de Oysemont, sunt circiter viginti sex anni, de presentibus non recordatur. Requisitus quis modus fuerat servatus in recepcione dictorum trium, respondit quod talis qualis fuit servatus in eo, exceptis hiis que supra dixit de se ipso quantum ad abnegacionem et spuicionem et osculum inhonestum quod non vidit ibi fieri.
Requisitus si receptores et recepti predicti post dictas recepciones remanserant soli in locis in quibus fuerant recepti, ipso teste et aliis fratribus qui adfuerant recedentibus, respondit quod non, inmo omnes recedebant simul.
Item, requisitus super contentis in Vo articulo et X sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione crucis et cato, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit de se ipso.
Item, ad XVI et XIII sequentes, de sacramentis et potestate Magistri, respondit se nichil scire, adjiciens quod ipse credebat sacramentis Ecclesie, et credit quod alii fratres crederent, et per signa ostendebant se credere, nec audivit, nec credit quod layci possent absolvere a peccatis.
Item, de contentis in XXX–III respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit de osculo per eum facto.
Item, contenta in XXXIIII–VIIII respondit se credere vera esse; sed de contentis in XXXVIII, si esset suspicio, respondit se nichil scire.
Item, de contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico et ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, hoc excepto quod in ejus recepcione fuit ei dictum quod cingeretur uno cingulo super camisiam suam de nocte.
Item, ad LXII, III et IIII, de modo recepcionis, respondit ut supra.
Item, ad LXV et VII sequentes respondit se nescire si fuissent interfecti vel incarcerati illi qui in eorum recepcione noluissent facere illa que deposuit se fecisse, vel qui ea revelassent fuissent male tractati.
Item, ad LXXIII, IIII, V et VI respondit quod absque licencia non poterant confiteri nisi fratribus sacerdotibus ordinis, et si qui erant errores qui scirent in ordine fuerant negligentes in corrigendo et denonciando Ecclesie.
Item, de contentis in LXXVII et XVIII sequentibus, de modo recepcionis, si citra mare et ultra mare servaretur, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.
Item, contenta in XCVII et C respondit quod non credebat esse vera, quia sibi preceptum fuerat quod faceret bene elemosinas et servaret hospitalitatem, et quod nichil acquireret injuste, quia si acquireret et de hoc eciam confiteretur in morte, non fieret restitucio postquam fuisset ordini acquisitum, et vidit religiosos cujuscumque status bene recipi in ordine supradicto, et precipiebatur eis quod in die Jovis sancta recolligerent in domibus suis XIII pauperes, et lavarent, et oscularentur eorum pedes.
Item, ad CI et omnes alios sequentes respondit se audivisse quod clam tenebantur capitula exclusis omnibus secularibus aliquando multum tempestive vel de nocte, ut fratres qui conveniebant cicius recedere possent, et credebat quod in ordine servarent quod magnus Magister cum conventu suo ordinabat, et quod scandala essent propter predicta contra ordinem exorta, et audiverat dici quod magnus Magister confessus fuerat quod abnegabant Deum et aliqua alia de aliis contentis in dictis articulis. Respondit se nichil scire ultra illa que supra deposuit.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit impositum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Symon de Lechuno in Sanguine Terso Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia custos carceris Senonensis abstulit ei, et fuerat cum eo inquisitum per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis sede vacante, et absolutus et reconciliatus per eum, et post concilium Senonense fecerat sibi radi barbam, et erat etatis XL annorum vel circa, ut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, se credere quod in ordine servaretur iste error quod receptor precipiebat recepto quod spueret contra crucem in despectum Dei, quia ita fuerat ei preceptum, sed non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris, nec capitulis eorum. Fuit autem receptus, ut dixit, in capella domus Templi vocata Aveynes les Secches Cameracensis diocesis, per fratrem Johannem de Manhbersi militem quondam, in die Brandonum proximo erunt XVIIII anni vel circa, presentibus fratribus Johanne Normani presbitero, Gerardo de Argentolio milite, Petro de Latigniaco, Petro de Caemi, et Roberto de Grandi Villarii, et Johanne de Nigra Curia, ante horam primam, de quorum astantium vita vel morte non habebat certitudinem, in hunc modum: nam, cum requisiisset panem et aquam, et societatem proborum ordinis, et fuisset ei responsum quod rem grandem petebat, et quod deliberaret super hoc, preceperunt ei quod traheret se et rogaret Deum et beatam Mariam quod dirigerent eum; et cum rediisset, et iterum peciisset idem et fuisset sibi consimile responsum, et quod liber erat, et si intraret religionem, efficeretur servus, et oporteret eum vigilare quando vellet dormire, et multa dura pati, et quod videbat eos exterius, et nesciebat quales essent interius; finaliter post multa verba consimilia dixit ei dictus receptor quod ex quo tantum appetebat esse frater eorum, reciperet ipsum, et fecit eum jurare super quemdam librum quod servaret castitatem, viveret sine proprio, et obediret superioribus suis, et quod servaret secreta ordinis, et quod suo posse juvaret ad acquirendum regnum Jerosolomitanum, et quod esset servus esclavus ordinis; postmodum tradidit ei mantellum, et ipse receptor et alii fratres fuerunt osculati ipsum receptum in ore; deinde instruxit eum quot Pater Noster debebat dici in die, et aliquas alias observaciones dicti ordinis licitas et honestas retulit ei; postque recesserunt dicti fratres qui aderant, nescit si de mandato receptoris, quia ipse testis, sicut dixit, posuerat se coram quadam ymagine beate Marie existente in altari ad dicendum Pater Noster; postque dictus receptor vocavit eum juxta quamdam archam, in qua tenebantur ornamenta altaris supra quam erat quedam crux lignea, et precepit ei quod in despectum Dei spueret supra eam: et ipse fuit stupefactus, et incepit flere, et receptor dixit ei quod non turbaretur, quia ita debebat facere secundum observanciam religionis eorum, et tunc ipse testis finxit se spuere super eam, non tamen spuit; dixit ei insuper dictus receptor quod negaret Deum, et ipse testis nichil respondit nec negavit, ut dixit; postmodum precepit ei quod oscularetur eum in ano, et ipse testis levavit aliquantulum solum mantellum ipsius receptoris fingens se osculari eum, sed non fuit osculatus.
Item, ad quintum et XXVIII sequentes, de dogmatizacione, conculcacione crucis, cato, sacramentis, quod layci absolverent a peccatis, et osculis, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit, adiciens quod in die Veneris sancta devote adorabant crucem, et quod ipse bene credebat sacramentis Ecclesie, et credit quod alii fratres crederent; sed minus fuit appreciatus illum qui recepit eum, propter illa que precepit ei, nescit tamen si credebat sacramentis Ecclesie.
Item, contenta in XXXIII–VIII, de juramento, professione, clamdestinacione et suspicione, respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico, ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, hoc excepto quod fuit ei dictum, in recepcione sua, quod de nocte jaceret cum pannis suis lineis et cingeretur desuper uno cingulo.
Item, ad LXII et XXXIIII sequentes respondit quod citra mare et ultra mare, ubique in ordine, servabatur, sicut credit, idem modus recepcionis qui fuit servatus in eo, nec scit qualiter fuissent puniti qui noluissent facere predicta, nec qui ea revelassent; sed ex juramento tenebantur non revelare, nec poterant sine licencia confiteri nisi sacerdotibus ejusdem ordinis; licencia tamen bene dabatur eis sine dificultate, et credit quod fuerint negligentes, quia non correxerunt dictos errores nec denunciaverunt Ecclesie.
Item, ad XCVII, VIII, VIIII et C respondit quod in aliquibus locis ordinis aliquando restringebantur elemosine et hospitalitas, propter carestiam et multitudinem pauperum, et in aliquibus laxabantur ex mandato superiorum, nec scit quod per nefas possent acquirere vel ex hoc degerare, et quod non reputaretur peccatum, nec quod hoc injungeretur eis.
Item, ad CI et omnes alios sequentes respondit se audivisse dici quod clam, exclusis omnibus qui non erant de ordine, tenebantur capitula, nec credebat quod layci possent absolvere a peccatis; credebat tamen quod totus ordo servaret quod magnus Magister cum conventu ordinabat, et quod modus recepcionis fratrum esset notus fratribus ordinis, sed non extraneis, et audiverat dici quod magnus Magister et alii superiores confessi fuerant abnegacionem et alios errores. De aliis contentis in dictis articulis respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per eosdem dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Sabati sequenti, que fuit VIII dicti mensis Januarii, convenerunt dicti domini commissarii in domo predicta, et fuerunt adducti ad presenciam eorumdem pro testibus infrascripti fratres dicti ordinis, videlicet fratres Johannes de Boilhencort, et Petrus de Bolhencourt Noviomensis, et Petrus Boucheures Ambianensis diocesium, servientes, qui juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere in negocio isto totam, plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, eis vulgarizatam et expositam.
Frater Johannes de Pollencourt predictus, existens in presencia dictorum dominorum commissariorum, non deferens mantellum ordinis quia consumptus fuerat, sicut dixit, et barbam habens rasam quia, sicut dixit, aliqui prelati et prepositus Pictavensis dixerant sibi et aliis fratribus quod poterant sibi radere eam, etatis XXX annorum et ultra, qui dicebat se fuisse alias examinatum per dominum episcopum Ambianensem qui nunc est, et absolutum et reconciliatum per eum, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, ut sequitur, videlicet quod nunquam interfuisset recepcioni alicujus alterius fratris nisi unius, scilicet Philippi de Menin, recepti a fratre Johanne de Serneyo quondam apud Oysemont, et cujus mandato indicti [?] per alium scilicet fratrem Nicolaum de Cella, in cujus recepcione nulla inhonesta facta fuerunt vel injuncta, nec interfuerat capitulis eorum, unde nesciebat si vera erant contenta in articulis predictis, nec credebat, quia non viderat. Requisitus qualiter ipse fuerat receptus in ordine, ubi et quando, et si credebat quod alii reciperentur sicut ipse fuit receptus, respondit se credere quod alii reciperentur sicut ipse fuit receptus: ipse autem fuerat receptus in hunc modum per fratrem Garinum de Grandi Villarii quondam preceptorem, tunc ballive de Pontivo diocesis Ambianensis, in aula domus Templi vocata la Ronsiera ejusdem diocesis, ante missam, in die Brandonum proxima erunt X anni, vel circa, presentibus fratribus Egidio de Rontangis presbitero, Hugo de Gamaches, Roberto de Goyhi servientibus, adhuc viventibus, ut credit. Cum autem peciisset panem et aquam et societatem fratrum ordinis, habuit consilium idem receptor cum dictis astantibus, et ter dixit ei quod deliberaret bene, quia oporteret eum esse servum esclavum ordinis et dimittere propriam voluntatem et ire ultra mare, et multa consimilia; et cum respondiisset quod bene compleret omnia Domino concedente, fecerunt eum vovere et jurare castitatem, vivere sine proprio, et quod bene conservaret bona ordinis, et quod servaret secreta ordinis, et quod esset sclavus et servus ordinis, et quod iret ad quecumque loca citra mare et ultra mare ad que mitteretur per superiores suos; et dixit et protestatus fuit pluries quod volebat stare confessioni primo facte per eum coram dicto domino Ambianensi et ejus predecessore, et quod tunc confessus fuerat se abnegasse Deum in recepcione sua. Cum autem dictus testis multum esset perterritus et quasi pallidus, et dicti domini commissarii persuasissent quod attenderet ad veritatem dicendam et ad salvandam animam suam, non ad confessionem predictam, nisi esset vera, et asseruissent ei quod nullum periculum ei poterat inminere si diceret veritatem coram eis, quia ipsi nullo modo revelarent nec notarii astantes, dixit post aliquod intervallum, in perriculo anime sue et sub juramento prestito per eum, quod in ejus recepcione non abnegaverat Deum nec Jhesu nec Crucifixum, nec osculatus fuerat receptorem suum, nec alios astantes, nisi in ore, nec fuit requisitus; nec spuerat supra crucem, nec de dictis abnegacione, spuicione et osculo aliquo inhonesto fuerat requisitus, licet contrarium confessus fuerit coram inquisitoribus metu mortis, ut dixit, et quia frater Egidius de Rontangi supradictus dixit cum lacrimis eidem testi et pluribus aliis cum eodem existentibus in carcere de Monsterrolio diocesis Ambianensis, quod perderent corpora sua nisi juvarent ad destructionem ordinis, confitendo quod abnegassent Deum et quod spuissent super crucem; dixit insuper quod post dictam confessionem factam per eum coram dicto domino Ambianensi et coram inquisitoribus fuit confessus de dicta falsa confessione quam asserit se fecisse cuidam fratri Minori sibi deputato per dominum Robertum, nunc Ambianensem episcopum, cui episcopo idem testis voluerat confiteri; sed idem episcopus respondit quod non poterat audire eundem propter fratres alios occupatus, et dictus frater Minor absolvit eum, et injunxit eidem quod deinceps non faceret falsam confessionem in negocio predicto.
Item, de omnibus aliis et singulis articulis contra ordinem loquentibus, respondit se nichil scire, et asseruit quod bene credebat sacramentis altaris et credebat quod alii fratres bene crederent; dicebatur tamen eis quod statim pro professis habebantur, et quod eorum recepciones fiebant januis clausis, nec erant presentes nisi fratres ordinis, et in recepcione sua dixit ei receptor quod in signum castitatis debebat signi [cingi?] una cordula super pannos lineos cum quibus jacebant, et quod illa que fiebant in capitulis non audebant revelare secularibus, nec eciam illis fratribus qui non interfuerant capitulis; et si fecissent, fuissent puniti, et poterant confiteri quibus volebant; sed ter confitebantur in anno capellanis eorum; ellemosine autem fiebant ter in ebdomada generaliter in locis in quibus fuit commoratus, et credit quod illa que magnus Magister ordinasset ultra mare cum conventu suo, fuissent servata citra mare, et audiverat dici quod magnus Magister et alii magni ordinis fuerant confessi aliquos errores. Requisitus si sciebat aliquos errores fuisse in dicto ordine, respondit in perriculum et dampnacionem anime sue quod non, nec aliquid audiverat de predictis erroribus ante capcionem eorum.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda: cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. In qua quidem attestacione dixit se velle persistere, quidquid contingat, magis anime quam corpori in hoc volens prospicere, sicut dixit.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio et Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc salvo quod dictus Bertrandus Humbaldi post recepcionem juramentorum a dictis testibus, non expectata dicti Johannis examinacione, recessit.
Post hec, die Lune sequenti que fuit XI dies dicti mensis Januarii, convenerunt predicti domini archiepiscopus et alii commissarii in prefato domo Fiscanensi, et fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Petrus de Poignencort serviens, Noviomensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis quem proprio motu suo dimiserat quia consumptus erat, et radi fecerat sibi barbam propria voluntate, et erat etatis XXXVI annorum vel circa, ut dixit, et fuerat alias examinatus Ambianis in facto Templariorum, per dominum episcopum Ambianensem, qui nunc est, et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos quatuor, ut sequitur: scilicet se nescire si contenta in ipsis articulis essent vera vel non, quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris, nec capitulis eorum, nec bene sciebat quod crederet de predictis; ipse tamen receptus fuerat per fratrem Robertum de Belvaco, presbiterum quondam, preceptorem tunc de Pontivo, per duos annos vel circa ante capcionem eorum, in capella domus Templi de Mont Cucourt Noviomensis diocesis, circa ortum solis, presentibus fratribus Roberto de Sernoy, Radulpho de Grandi Villarii, Johannes de Ningrancuria servientibus, de quorum vita vel morte non habebat certitudinem, in hunc modum. Nam dictus receptor dixit ei ex quo volebat esse frater ordinis Templi, debebat recipere panem et aquam Templi et dicere quod volebat esse servus et sclavus ordinis; et cum hoc dixisset et peciisset ter, ultima vice dictus receptor dixit ei quod reciperet eum, et fecit eum jurare super quemdam librum quod obediret omnibus preceptis superiorum suorum et omnibus superioribus sui ordinis, et quod servaret castitatem et viveret sine proprio; postque precepit ei quod abnegaret Deum, et ipse testis fuit valde stupefactus, et dixit dicto receptori bis vel ter quomodo posset hoc facere, et dictus receptor respondit ei quod hoc oportebat eum facere, quia hoc erat de punctis ordinis, et tunc abnegavit, ore non corde, ut dixit; postmodum precepit ei quod spueret super quamdam crucem metallinam in qua erat ymago Crucifixi, ablatam a quodam ex dictis fratribus, nescit tamen a quo, et finxit se spuere super eam et non spuit, et dixit dictus receptor eidem testi quod hoc erat eciam de punctis ordinis, et ultra hoc erat alius punctus, scilicet si aliquis ex fratribus ordinis requirebat eum quod commisceretur cum eo, debebat hoc pati, nunquam tamen hoc fecit, ut dixit, nec fuit requisitus: interrogatus si predicta fuerunt facta ante tradicionem mantelli vel post, respondit quia post dictum juramentum tradidit sibi mantellum, et ipse receptor et alii fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Item, cum post deposicionem predictorum dictus testis multum fleret, de causa dicti fletus interrogatus, respondit quod pro eo quia multum erat tristis et dolens quia fecerat predicta, licet corde non fecerat. Item, dixit quod de predictis fuerat confessus, quasi post duos menses a recepcione sua, domino Johanni presbitero seculari qui morabatur in civitate Morinensi, cujus cognomen ignorat; et dictam confessionem fecit in domo Templi de Gomerimonte diocesis Morinensis, ante horam prandii, ut sibi videtur, in capella dicte domus, et absolvit eum imposita ei penitencia quod non portaret pannos lineos de toto uno anno et quod rediret ad bonam viam, et ipse testis respondit ei quod nunquam ex corde recesserat a bona via, licet predicta ore dixisset: de vita autem vel morte dicti presbiteri dixit se certitudinem non habere.
Item, requisitus super V et XXVIII sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione crucis, cato, sacramentis, potestate Magistri et osculis, respondit se nichil scire ultra quam supra deposuit; sed ipse bene credebat sacramentis altaris, et credit quod alii fratres crederent. Ille tamen qui eum recepit, in quantum fecit predicta fieri, non erat bonus homo.
Item, ad XXXIII et V sequentes respondit se credere quod pro professis habebantur, et ita fuerat ei dictum in recepcione sua, sed non juraverat non exire, et fuerat receptus in ordine clamdestine, nullis presentibus, nisi fratribus ordinis, et credit quod recepciones aliorum fierent eciam clamdestine, sed nescit si propter hoc suspicio contra ordinem habebatur.
Item, XL et XXXII sequentes, de crimine sodomitico, ydolis, capitibus, cordulis, modo recepcionis et pena nolencium facere vel revellancium supradicta, respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit sibi dictum fuisse quod pateretur fratres sibi commisceri carnaliter, et quod pro penitencia cingebatur una cordula super pannos lineos cum quibus jacebat, et hoc fuerat sibi preceptum a dicto receptore. De modo recepcionis aliorum respondit se nichil scire ut supra deposuit, nec sciebat qualis pena fuisset inposita illis qui noluissent facere vel qui revellassent predicta: fuit tamen ei injunctum per sacramentum quod non revellaret modum recepcionis sue nec secreta alia.
Item, ad LXXIII et XXIII sequentes respondit quod non fuerat sibi inhibitum quod non confiteretur nisi fratribus ordinis, nec scit si aliis inhibebatur, et credit quod si aliqui erant qui scirent dictos errores esse in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie, nec scit aliquid de modo recepcionis aliorum nec de aliis contentis in articulis supradictis.
Item, ad XCVII et XXX sequentes respondit quod, ut sibi videbatur, elemosine et hospitalitas convenienter servabantur in locis ordinis in quibus ipse fuerat commoratus, videlicet in dicta domo in qua fuerat receptus et in domo de Bosco in Viromandia Noviomensis, et d'Eymont, et de Magna Sopana Ambianensis, et de Gormerimonte Morinensis diocesium, quarum domorum ipse testis ferebat claves, et fuerat ei inhibitum in recepcione sua, ut dixit, quod per nefas nichil acquireret ordini, capitulis autem non interfuerat, nec sciebat si clamdestine vel qualiter tenerentur; audiverat tamen dici quod clamdestine tenebantur et quandoque post Matutinas, nec audiverat dici quod magnus Magister vel alii layci possent absolvere a peccatis. Credit autem quod ordo servasset illud quod magnus Magister cum conventu suo ordinasset, nec scit quando dicti errores inceperunt; sed si qui sciebant, fuerunt negligentes in corrigendo et denunciando Ecclesie; nec scit propter feditates aliquem ordinem exivisse, nec scit scandalum contra ordinem esse exortum propter predicta. Alia de contentis in dictis articulis dixit se nescire, modum autem sue recepcionis credit manifestum fuisse.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Petrus de Boucheures serviens Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia consumptus erat, et socii sui suaserunt sibi quod dimitteret eum et raderet sibi barbam, et quia eciam non placebat sibi amplius ea portare, et erat etatis circiter triginta annorum, et fuerat inquisitum cum eo per dictum episcopum Ambianensem qui nunc est, et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos quatuor, ut sequitur: scilicet se credere quod alii reciperentur in ordine communiter, sicut ipse fuit receptus; sed tamen nesciebat hoc, quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris nec capitulis eorum; ipse autem receptus fuerat per fratrem Robertum de Belvaco, presbiterum quondam, preceptorem tunc de Pontivo, in capella domus Templi de Loyson Ambianensis diocesis, die Dominica ante proximum festum Ascencionis Domini erunt VIII anni, circa horam prime, presentibus fratribus Gattero de Villa Sapiencie, Enrico de Bloffiers, Johanne d'Anserra, Guillelmo de Platea et Martino de Marsilia servientibus, quorum aliquos credit esse mortuos, sed dictos fratres Guillelmum de Platea et Martinum credit esse vivos, in hunc modum: nam, cum peciisset pro Deo sibi concedi panem et aquam et societatem proborum ordinis, et concessissent ei, dictus receptor fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare et custodire secreta ordinis, et obedire omnibus preceptoribus qui ponerentur super eum; postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et dicti fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; postmodum dictus receptor ostendit ei ymaginem Crucifixi depictam in dicto libro, et precepit ei quod abnegaret dictum Crucifixum, et ipse abnegavit ore non corde, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret supra dictam ymaginem Crucifixi, et cum ipse testis stupefactus esset de predictis, dixit ei receptor quod oportebat eum predicta facere, quia erant de punctis ordinis, et tunc ipse testis spuit non supra dictam ymaginem, sed juxta eam; postea precepit ei dictus receptor quod oscularetur eum in umbilico et retro in spina dorsi, desuper braccale, in carne nuda, quia oportebat eum facere predicta secundum puncta ordinis, et tunc fuit osculatus eum in dictis locis super carnem nudam, ut dixit. Item, dixit ei quod secundum posse suum servaret elemosinas ordinis, et insuper, quod de punctis ordinis erat quod si aliquis ex fratribus ordinis vellet cum eo commisceri carnaliter et requireret eum, hoc pateretur; ipse tamen testis respondit quod hoc non faceret, et dixit quod nunquam fecerat nec fuerat requisitus.
Item, super contentis in V et XXVIII sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione, cato, sacramentis, potestate Magistri et osculis, respondit se nichil scire ultra illa que supra deposuit: ipse tamen bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis crederent; sed non putat quod ille qui recepit eum esset bonus Christianus, nec audivit nec credit quod layci possent absolvere a peccatis.
Item, ad XXXIIII et XI sequentes respondit quod pro professis statim habebantur, sed non jurabant quod non exirent ordinem, sed clamdestine recipiebantur; nec scit si suspicio ex hoc contra ordinem habebatur nec si commiscebantur fratres carnaliter, sed de dicta commixcione fuit ei preceptum quod supra deposuit.
Item, de contentis in XLVI et XXVI sequentibus, de ydolis et capitibus ydolorum et cordulis, respondit se nichil scire, nisi hoc duntaxat quod ei fuerat dictum per fratres post recepcionem suam quod cingeretur una cordula super pannos suos lineos de nocte; modum autem recepcionis aliorum ordinis credebat talem esse qualis fuerat suus, sed nesciebat qualiter fuissent puniti qui predicta facere noluissent, vel qui ea revelassent; jurabant tamen non revelare predicta, nec fuissent ausi revelare secularibus.
Item, ad LXXIII et omnes sequentes respondit non fuisse sibi inhibitum quod non confiteretur nisi fratribus ordinis, et credebat quod fuissent negligentes quia non correxerant errores nec denunciaverant Ecclesie, et credit quod uniformiter reciperentur ubique in ordine sicut deposuit se fuisse receptum, et audiverat dici quod elemosine fuerant diminute in ordine, licet restringi non viderit nec ipse unquam restrinxerit, sed bone gentes bene recipiebantur ad hospitalitatem. Audiverat eciam dici quod capitula clam tenebantur, sed non credebat quod layci possent absolvere a peccatis, et credebat quod in toto ordine servaretur quod magnus Magister statuebat cum conventu suo, et quod scandalum propter predicta contra ordinem sit exortum. De omnibus aliis contentis in dictis articulis respondit se amplius nescire quam supra scriptum sit. Item, dixit quod ipse predictos errores confessus fuerat post VIII dies a recepcione sua capellano curato dicti loci de Loyson, cujus nomen et cognomen ignorat et quem credit esse mortuum; qui in capella dicte domus ante horam prandii absolvit eum, et consuluit ei quod nunquam interesset recepcioni alicujus fratris ordinis, et quod non teneret dictos errores, et quod exiret ordinem, et quod jejunaret IIII diebus Veneris in pane et aqua propter illa que fecerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; et fuit ei injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco, post examinacionem dicti fratris P. de Boscherres, fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, pro testibus in isto negocio, fratres Guido Delphini miles Claramontensis, Addam de Valamanut olim preceptor de Hancuria, Humbertus de sancto Jorre preceptor ballive Garch., Gerardus de Causo miles Ruthenensis, preceptor ballive du Bastre, Petrus de Boneli miles Noviomensis, Hugo de Gamone miles Ruthenensis diocesium, Radulphus de Enesi quondam receptor Campanie, et preceptor balliarum de Latigniaco Sicco et de Somorens, et antequam jurarent, fuerunt protestati coram dictis dominis commissariis quod per ea que deponerent coram eis, vel dicerent, seu facerent, nullo modo intendebant recedere a confessionibus factis per eos coram ordinariis suis, sed in ipsis confessionibus perseverare intendebant, et si contingeret eos per simplicitatem vel aliter aliquid per eos dici vel fieri contra dictas confessiones, quod pro nullo haberetur, et ex nunc revocabant. Qua quidem protestacione premissa, juraverunt tactis sacrosanctis Evangeliis per eosdem dicere totam, plenam et meram veritatem in negocio isto de quo inquiretur, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam vulgarizatam eisdem.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus dictis dominis commissariis, excepto domino Matheo, qui ex causa recessit post examinacionem primi testis et recepcionem juramentorum predictorum et examinacionem dicti fratris P. super primis IIII articulis, et presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Martis sequenti, que fuit XII dicti mensis Januarii, et rediit ad dictos dominos commissarios in domo predicta frater Johannes de Polheicourt, testis supra juratus et examinatus, et rogavit eosdem dominos commissarios quod audirent eundem, et data audiencia dixit se fuisse mentitum in deposicione sua die Sabati proximo preterita facta coram eis, et se degerasse petens flexis genibus et complosis manibus veniam ab eisdem: cum autem dicti domini commissarii haberent eundem testem quodam modo suspectum de aliqua subornacione, receperunt ab eo juramentum tactis sacrosanctis Evangeliis de dicenda veritate eisdem. Requisitus per dictum juramentum si revelaverat dictam suam confessionem alicui persone, et si ab aliquo inductus fuerat ad revocandum eandem, respondit quod non; sed quia cogitavit se male fecisse, quia mentitus fuerat et degeraverat coram dictis dominis commissariis, rogaverat custodes carceris, et Johannem de Janvila, quod reducerent eum ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, ut posset dicere coram eis aliqua que obmiserat in deposicione predicta, post que dixit per juramentum suum quod in recepcione sua abnegaverat Deum et spuerat juxta crucem quandam albam argenteam, de mandato receptoris sui, qui dixit ei quod predicta abnegacio et spuicio supra crucem erat de punctis ordinis, et fecit hoc ipse testis, ut dixit, ore non corde.
Item, dixit predictum receptorem tunc dixisse eidem quod si aliquis ex fratribus ordinis eorum vellet cum eo commisceri carnaliter, et eum requireret, debebat hoc pati secundum puncta dicti ordinis.
Item, dixit predictum receptorem dixisse eidem quod, secundum puncta ordinis, debebat eum osculari retro subtus zonam in squina; sed non fuit eum osculatus, quia remisit ei dictum osculum. Item, dixit quod predictos errores omnes nunc per eos confessatos credebat esse in ordine, et servari communiter in recepcionibus aliorum fratrum, et vidit eciam servari in recepcione fratris Philippi de Menin, cui supra deposuit se interfuisse; verumptamen in recepcione ipsius testis non interfuerat frater Egidius presbiter, prout supra deposuerat, credens tunc ita fuisse; sed postmodum avisaverat se et cogitaverat, et sciebat eum non affuisse. Item, dixit se audivisse dici quod quidam catus veniebat in congregacionibus Templariorum, et predicta audiverat dici post capcionem Templariorum. Item, dixit quod si eciam religio Templariorum non destrueretur, quod ipse nolet remanere in ea, quia erat mala.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, absente dicto domino Narbonensi, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam dicti domini archiepiscopi supervenientis, et aliorum dictorum dominorum commissariorum, frater Geraldus de Causso miles, Ruthenensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, et non defferebat mantellum ordinis, quia dimisit eum, ut dixit, in concilio Senonensi, una cum pluribus aliis fratribus ejusdem ordinis, et eadem die qua deposuit mantellum, fecerat sibi raddi barbam, et est etatis circiter quadraginta octo annorum, ut dixit; et fuit alias inquisitum cum eo per dictum dominum episcopum Parisiensem, et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem omnibus et singulis articulis, et circumspectis per eum, qui litteratus est et in jure peritus, respondit ad eos, et primo ad primos IIII, ut sequitur: scilicet se credere quod aliqui mali fratres dicti ordinis faciebant recepciones secundum quod ipse fuerat receptus, et aliqui alii boni fratres ordinis non servabant dictam formam. Ipse autem receptus fuerat in dicto ordine circa instans festum sanctorum apostolorum Petri et Pauli, erunt XII vel XIII anni, in camera domus Templi Caturcensis, in mane, post magnam missam, per fratrem Guigonem Ademari, quondam militem, tunc preceptorem provincie, presentibus fratribus Raymondo de la Costa presbitero, Raymondo Roberti tunc preceptore deu Basoez, Petro tunc preceptore dicte domus Caturcensis, cujus cognomen ignorat, et quondam milite socio dicti fratris Guigonis, et quibusdam servientibus assistentibus dicto fratri Guigoni, quorum nomina et cognomina dixit se non habere in memoria, et Ger. Barasci et Bertrando de Longa Valle militibus, qui eadem die et eadem hora, et eisdem astantibus, fuerunt recepti cum eo in hunc modum; nam, ipso et dictis Ger. Barosa et Bertrando de Longa Valle, qui per quinque dies ante et ipse testis ipsa die fuerant facti novi milites, existentibus in quadam camera juxta capellam dicte domus, venerunt ad eos dictus frater Raymondus Roberti et quidam alius miles, ut ei videtur, cujus non habebat noticiam, et dixerunt eis infrascripta verba: Requiritis vos societatem ordinis Templi et participacionem bonorum spiritualium et temporalium que fiunt in eo; et ipsis respondentibus quod sic, dixerunt dicti duo qui ad eos venerant: Vos requiritis maximum quod, et nescitis forcia precepta que sunt in dicto ordine; videtis enim nos exterius bene vestitos, bene equitatos, et in magna apparencia, sed non potestis scire austeritates ordinis, et forcia puncta que sunt in eo; nam quando volueritis esse citra mare, eritis ultra et e converso, et quando volueritis dormire, oportebit vos vigilare, et esurire quando volueritis comedere. Poteritis sustinere hec omnia pro honore Dei, et salute animarum vestrarum? Et ipsis respondentibus quod sic, si Deo placeret, subjunxerunt: Nos volumus scire a vobis si estis liberi a quibusdam que volumus pettere a vobis. Primo enim: volumus scire si bene creditis fidei catholice secundum fidem Ecclesie Romane, si estis infra sacros ordinis constituti vel matrimoniali vinculo alligati, si voto estis astricti ad aliquam aliam religionem, si estis de genere militari et de legittimo matrimonio procreati, si estis excommunicati propter culpam vestram vel alterius, si promisistis aliquid vel dedistis alicui ex fratribus ordinis Templi vel aliis ut reciperemini in ista religione, si habetis infirmitatem aliquam latentem propter quam essetis inabiles ad servicium domus et exercicium armorum, si estis debitis obligati pro vobis vel pro aliis, ad quorum solucionem non sufficeretis per vos vel amicos vestros absque bonis Templi. Ad que fuit responsum per ipsos recipiendos quod bene credebant in fide, et quod erant liberi, nobiles, abiles et de legittimo matrimonio, nec in eis erat aliquid de impedimentis predictis. Post que dixerunt dicti duo predictis recipiendis quod verterent se versus dictam capellam, et rogarent Deum, beatam Virginem et omnes sanctos Dei, quod si ingressus eorum cederet ad salutem animarum suarum, et honorem personarum suarum et amicorum suorum, quod Deus perficeret peticionem et intencionem eorum; et cum convertissent se ad dictam oracionem faciendam, dicti duo fratres recesserunt ab eis euntes, ut credit ipse testis, ad faciendum relacionem dicto fratri Guigoni de responsione et intencione eorum. Post modicam moram, dicti duo fratres redeuntes ad eos in eodem loco pecierunt si bene cogitaverant super predictis, et si persistebant in eadem intencione ut prius; quibus respondentibus quod sic, recesserunt ab eis redeuntes, ut credit, ad dictum fratrem Guigonem ad referenda predicta, et post paululum redierunt ad eos, dicentes quod amoverent de capitibus eorum capucia et cofas, et junctis manibus venirent coram dicto fratre Guigone, et quod flexis genibus requirerent ab eo, et dicerent infrascripta: Domine, nos venimus hic ad vos et ad istos dominos fratres qui vobiscum sunt, et requirimus societatem ordinis et participacionem bonorum spiritualium et temporalium que fiunt in eo, et volumus perpetuo esse servi esclavi dicti ordinis et voluntatem nostram propter alienam dimittere; et dictus frater Guigo respondit quod petebant grandem rem, repetendo verba suscripta a predictis duobus fratribus dicta eisdem, et ipsis respondentibus, ut suprascriptum est, per juramentum quod prestiterunt flexis genibus, super quemdam librum, coram eo, et quod non erant in eis impedimenta supra nominata, dixit eis: Intelligatis bene que dicimus vobis; vos juratis et promititis Deo et beate Marie quod semper eritis obedientes Magistro Templi, et cuicumque fratri dicti ordinis qui preficiatur vobis, et quod servabitis castitatem, bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et vivetis sine proprio, nisi vobis a superiore vestro concedatur, et quod semper juxta posse vestrum juvabitis ad conservandum quod acquisitum est de regno Jerosolimitano, et ad acquirendum quod nondum est acquisitum, et quod nunquam eritis in aliquo loco in quo ex studio vel ingenio vestro aliquis Christianus vel Christiana occidatur, vel exheredetur injuste, et si bona Templi committerentur vobis, quod de eis reddetis bonum et legale computum pro terra sancta, et hanc religionem non dimitetis pro meliori vel pejori sine licencia superioris vestri. Quibus juratis, dixit eis: Vos recipimus, patres et matres vestros, et duos vel tres ex amicis vestris quos duxeritis eligendos ad participacionem bonorum spiritualium factorum et faciendorum in ordine a principio usque ad finem. Et hiis dictis induit eos mantellos, et affublavit eis, et affublando dictus frater Raymondus la Costa presbiter dicebat psalmum: «Ecce quam bonum et quam jocundum habitare fratres in unum,» et versiculos: «Mitte eis auxilium de sancto, et nichil proficiat inimicus in eis,» cum oracione Sancti Spiritus: «Deus, qui corda fidelium, etc.» Et tunc magister elevans eos, per manus sursum osculatus fuit eos in ore, et videtur ei quod dictus presbiter et milites astantes fuerunt similiter osculati eos in ore.
Post que dictus magister, ponens se ad sedendum, fecit eos sedere juxta pedes suos, et consedentibus dictis fratribus qui astabant, dixit eis quod multum debebant letari, quia Dominus perduxerat eos ad tam nobilem religionem sicut erat milicia Templi, et quod debebant sibi multum precavere quod non facerent aliquid propter quod perderent dictam religionem, et quod hoc non placeret Deo, adjiciens quod aliqui casus erant propter quos possent perdere dictum ordinem, et aliqui propter quos possent perdere habitum dicti ordinis, et aliqui propter quos subjicerentur aliis penis de quibus explicaret eis illos de quibus recordaretur, et alios inquirerent diligenter a fratribus dicti ordinis; et inter alia dixit eis quod domum perderent, si simoniacum habuissent ingressum ad dictam religionem, si revelarent secreta capitulorum quibus interessent quibuscumque fratribus ordinis, vel aliis qui non adfuissent in eis, et si essent convicti dolose interfecisse Christianum vel Christianam, et ex hoc eciam in carcere perpetuo ponerentur, si essent convicti de latrocinio, per quod eciam intelligebant quod non exirent nisi per portas consuetas, quod non facerent contraclaves; si essent convicti de crimine sodomitico, pro quo eciam in carcere perpetuo tenerentur; si duo, vel tres, vel plures ex ipsis, communi consilio et factione falso defferent aliquem ex fratribus dicti ordinis, et de hiis essent convicti per eorum confessiones, vel per duos vel plures fratres ipsius ordinis, vel donatos eorum; si declinarent ad Saracenos cum devocione remanendi cum eis, esto quod postmodum redirent et peniterent, et si convicti essent non bene credere in fidem catholicam, si fugerent in armis existentes contra inimicos fidei, dimisso vexillo vel capitaneo eorum, et si absque superiorum licencia facerent se ad sacros ordines promoveri. Item, dixit eis predictus frater Guigo quod habitum debebant perdere, si contempnerent obedire superioribus suis, et eis essent rebelles, et nichilominus si perseverarent in rebellione, ponerentur in compedibus, si inpingerent maliciose, vel percuterent fratrem, adeo quod cogeretur mutare duos pedes, et si sanguinis effusio interveniret, poterant incarcerari; si percutebant Christianum vel Christianam cum lapide, baculo vel ferro, ex quo posset uno ictu mutilari vel graviter ledi; si commiscerentur carnaliter, cognovisse mulierem, vel fuisse in loco suspecto cum ea; si accusarent fratres alios de aliquo casu propter quem deberent perdere habitum, et deficerent in probacione, si sibi ipsis fraudulenter imponerent aliqua qui non essent vera quibus veris existentibus fuissent de ordine expellendi, si dicerent presentibus aliis fratribus, eciam calore iracondie, quod transferrent se ad Sarracenos, esto eciam quod non facerent, si portantes in facto armorum baneriam sine precepto superiorum suorum pugnarent cum ea, vel alii sequerentur, vel deponerent eam, et si damnum ex predictis sequeretur, poterant ex hoc incarcerari; si existentes in exercitu sine precepto capitanei irent ad invadendum hostes, nisi hoc facerent pro succursu alicujus Christiani vel Christiane; si merces alienas reciperent tanquam suas; ut domini temporales perderent pedagia sua que essent ad habitum[?]; si committerentur maliciose negare alicui domino temporali censum, vel certum servicium, ad quorum prestacionem tenerentur; si recusarent aliquem fratrem ordinis viatorem recipere in domibus ordinis quas tenerent, et reficere; si reciperent aliquem in fratrem ordinis sine auctoritate, presencia capitulorum vel superiorum suorum, vel aliter quam deberent, si innobilem reciperent ad dictum ordinem; si aperirent litteras que per Magistrum mitterentur aliis, et frangerent ejus sigillum maliciose; si frangerent alienam seraturam vel firmaturam saccorum in quibus portaretur argentum, vel consimilia, vel alia, et si ex dicta fraccione sequeretur dampnum, tenerentur sicut de latrocinio; si darent bona domorum ordinis que non erant commissa eisdem, vel si bona domorum eis concessarum dissiparent, vel prestarent talibus quod prestando, vel acomodando eis, veresimiliter perdi possent, vel si darent aliquod animal ordinis preter canem, vel catum, quod non esset in eorum potestate; si venando et venacionem prosequendo perderent vel destruerent aliquam equitaturam, vel aliquod aliud vocabulo dampnum ex hoc darent ordini; si volentes probare arma sine auctoritate superiorum ea rumperent; si dampnificarent domum eorum ultra valorem IIII denariorum. Si tamen intencione dimittendi ordinem jacerent per unam noctem extra domos ordinis, sed si per duas noctes vel plures jacerent extra domum, non possent de uno anno recuperare habitum; si in presencia aliorum fratrum commoti iracondia despicerent habitum suum, et immediate ad admonicionem, preces vel requisicionem astancium non ressumerent, vel si alicui fratri sic mantellum abjicienti, et eum ressumere nolenti, ad admonicionem, preces vel requisicionem assistencium ipsum mantellum ejus collo imponeret, nec in dictis tribus ultimis casibus poterat recuperare mantellum, nisi post annum, sed in aliis casibus relinquebatur arbitrio Magistri et fratrum quando dictum mantellum redderent quando propter casus predictos perdebatur.
Item, post premissa dixit eis predictus receptor quod ex quo venerant ad religionem doceret eos qualiter deberent venire ad ecclesiam et ad mensam, et dixit eis quod quando pulsaretur ad matutinum surgerent et in tranquilitate intrantes ecclesiam dicerent XXVIII Pater Noster, XIV pro horis diei et XIV pro horis beate Marie, et debebant tenere silencium ex quo surgebant usque post primam, et pro qualibet hora diei debebant dicere XIIII Pater Noster, silicet VII pro horis diei et VII pro horis beate Marie, et debebant audire quando erant in loco in quo hoc facere possent dici vel cantari in ecclesia matutinum, primam, terciam, meridiem et missam; postmodum ad pulsacionem campane debebant convenire ad mensam et comestionem, etsi in domo erat frater presbiter antequam sederent in mensa, debebant eum exspectare pro benedictione in mensa facienda, et quilibet fratrum dicere saltem semel Pater Noster; ante eciam quam sederent, debebant videre si in mensa erat panis et sal, vinum et aqua, ubi non habebant vinum, et in mensa debebant parum loqui; refectione sumpta, debebant redire ad ecclesiam, si propinqua erat, pro referendis graciis, et presbiter reddebat gracias dicendo oraciones et Miserere mei, et fratres dicebant semel Pater Noster; et si ecclesia deerat vel erat remota, hoc faciebant in refectorio vel in domo in qua erant, stando et non sedendo. Postmodum ad pulsacionem none debebant reintrare ecclesiam, et pro eadem dicere XIV Pater Noster, et in vesperis XVIII; verumptamen non tenebantur ad dicendum dictum numerum de Pater Noster pro singulis horis, quando eas audiebant in ecclesia dici vel cantari, nisi vellent, et in omnibus horis incohabant primo dicere Pater Noster pro horis beate Marie; sed in completorio dicebant dictos Pater Noster pro horis beate Marie, ultimo ad significandum, ut dixit eis dictus receptor, quod ordo eorum erat inchoatus ad honorem beate Marie et ad ejus honorem finiretur quando Deo placeret. Et ultra predicta precepit eis quod omni die ante comestionem dicerent LX Pater Noster, XXX scilicet pro vivis, ut Deus eos ad bonum finem perduceret et servaret, et XXX pro deffunctis; et ita, ut dixit, precipiebatur ex generali precepto ordinis aliis fratribus quando recipiebantur. Item, dixit eis dictus receptor quod, in cena quam debebant sumere ante completorium, debebant illa facere que supradicta sunt de prandio et post completorium parum loqui, et quod visitarent equos suos, et quando essent in expedicione armorum, viderent arnesia sua, et postmodum intrarent lectos suos et jacerent cum pannis et caligis lineis; et quod cingerent se aliquibus cordulis, in signum quod caste vivere debebant et restringere carnes suas; et quod tenerent lumen de nocte in loco in quo jacerent, ne hostis inimicus daret eis occasionem delinquendi, et eciam in stabulo, si habere possent. Item, dixit eis dictus receptor quod non debebant esse compatres, nec intrare domum in qua jaceret mulier de puerperio, nec permittere quod mulieres personaliter servirent eis, nisi in casu infirmitatis, ubi alii servitores deessent, et tunc cum auctoritate superioris; nec osculari aliquam mulierem eciam de genere eorum. Nec debebant dicere aliquibus aliqua inpropria, nec aliqua turpiloqua referre, nec jurare de Deo, quia omnes curialitates erant eis permisse et omnes incurialitates prohibite. Et tunc dixit eis dictus receptor: Eatis, Deus faciat vos probos homines; et tunc recessit dictus receptor, remanentibus ibidem dictis receptis. Et quatuor vel quinque fratres servientes ordinis remanentes cum eis fermaverunt ostium camere cum barra vel necte, et dicti servientes, quos idem testis prius non viderat, quod recolat nec postmodum, extrahentes quamdam crucem ligneam, ut ei videtur, quasi longitudinis unius palmi cum dimedio, in qua non recolit se vidisse aliquam ymaginem Crucifixi, dixerunt ipsi testi et aliis duobus qui recepti fuerant cum eodem, ostendentes dictam crucem, quod abnegarent Deum; et cum ipsi responderent se non facturos et essent stupefacti et territi, dixerunt quod hoc oportebat eos facere, et evaginaverunt enses quos portabant; et tunc ipse testis et predicti duo recepti cum eo exterriti et inermes abnegaverunt Deum; et hoc fecit ipse testis, ut dixit, ore non corde, idem credens de aliis duobus; postmodum dicti servientes preceperunt eis quod spuerent super dictam crucem, et cum nollent spuere, dicti servientes dixerunt eis quod facerent eis graciam ne facerent dictam spuicionem, sed caverent sibi quod tenerent secretum et quod non accusarent eos. Postea unus predictorum servientium dixit eis quod, si haberent calorem et motus carnales, poterant adinvicem carnaliter commisceri, si volebant, quia melius erat quod hoc facerent inter se, ne ordo vituperaretur, quam si accederent ad mulieres. Verumptamen, sicut ipse testis asserit, nunquam fecit nec cogitavit hoc nec fuit requisitus, nec fecit, nec audivit dici quod aliquis de ordine perpetraverit dictum flagicium, exceptis tribus duntaxat quorum nomina ignorat, quos audivit fuisse propter hoc incarceratos in castro Peregriori, tempore quo frater Thomas Berardi erat Magister Templi. Et hoc eciam dixit se legisse in quibusdam scripturis. Post predicta, illis servientibus recedentibus, induerunt se dictus testis et alii cum eo recepti, et iverunt ad prandium, et eadem die fuerunt per loca diversa dispersi. Requisitus si alia inhonesta fuerunt facta in recepcione sua predicta, dixit quod non. Requisitus si scit vel credit quod predicti servientes preciperent eis predicta scienter vel mandante dicto receptore, respondit se credere quod sic et quod predicti servientes non fuissent ausi attemptasse talia ex se ipsis. Item, dixit quod, post dictam suam recepcionem circa unum mensem, ipse testis dolens de premissis accessit ad dominum Sicardum tunc episcopum Caturcensem, in castro suo de Mercorio, et fuit eidem confessus crimina predicta inhonesta confessata per eum; et dictus episcopus fuit ex hoc multum stupefactus et absolvit eum, imposita ei penitencia quod super camisiam portaret, usque ad certum tempus, loricam ferream, et quod jejunaret, certis diebus, in pane et aqua, et quod omnia bona que faceret essent ei in remissionem peccatorum, et ut prius posset transfretaret; que omnia adinplevit, ut dixit. Requisitus quare ante capcionem eorum non revelaverat predicta, et quare post capcionem se torqueri permiserat priusquam revelaret, respondit quod propter timorem mortis, quia non videbat qualiter posset effugere manus Templariorum, et quando fuerunt capti, et inquisitum fuit cum eo, adhuc non poterat credere quod remanerent capti tanto tempore et quod negocium ad talem et tantam indaginem et statum hujusmodi deveniret. Si eciam ante capcionem revelasset, non fuisset habita [fides?] nec ab amicis, nec ab aliis, et fuisset habita mala suspicio magis contra eum quam contra ordinem; nec habuisset, ad mundum revertens, honorabiliter victum suum, quia frater ejus primogenitus de ejus voluntate habuerat omnia bona paterna et materna. Item, dixit quod quedam erant et servabantur in ordine Templi que, ut ei videtur, erant juri scripto contraria sicut est, quia prima die habebantur pro professis, et ex juramento astringebantur ad dictam professionem, et amplius ordinem non exire; et videtur ei quod hoc eciam esset contra primum vel secundum capitulum regule eorum, in quo, inter cetera, continebatur quod volentibus intrare dictum ordinem legerentur ante omnia capitula regule eorum, et quod probarentur, juxta doctrinam apostoli dicentis probare spiritus, si ex Deo sunt; que non fuerunt servata in recepcione ipsius testis, nec vidit, nec audivit dici, nec credit quod servarentur in recepcionibus aliorum. Fiebat insuper dicta recepcio et professio in ordine contra quoddam privilegium apostolicum, quod incipit: «Omne datum optimum,» in quo, inter cetera, concessum fuit eis quod haberent fratres presbyteros et clericos qui animum pro bonis haberent; quod non servabatur in ordine, quia eodem modo recipiebantur presbyteri et clerici, et statim pro professis habebantur sicut et alii. Item, erant in dicto ordine eorum aliqua prejudicialia Ecclesie Romane, ut ei videtur, quod ex nullo gravamine in ordine eis illato ad eam poterant recurere vel appellare; nec Magister major confirmabatur per Sedem apostolicam, sed ex eleccione plenum jus assequebatur administrandi. Item, quedam servabantur in ordine que erant, ut sibi videtur, contra regulam eorum, quia correctio fratrum ultra mare existencium, secundum regulam eorum, debebat fieri de consilio patriarche Jerosolimitane, ut secundum qualitatem culparum moderaretur qualitas penarum; quod tamen non fiebat nec servabatur in ordine supradicto, sed potius contrarium. Item, dixit quod Magister et preceptores provinciales non sustinebant quod aliqui fratres ordinis haberent in scriptis et penes se retinerent regulam eorum, vel statuta facta post dictam regulam, nec aliqua alia continencia statum et puncta ordinis sine licencia ipsorum; et videtur ipsi testi quod hoc esset malefactum et quod ex hoc esset suspicio contra eos, et dixit se vidisse ultra mare semel vel bis quod Magister dicti ordinis, qui nunc est, precepit quod omnes fratres dicti ordinis habentes se aliquos libros tangentes regulam, statuta et puncta ordinis, apportarent ei; et cum fuissent apportati, audivit idem testis dici, et credit quod dictus Magister faciebat aliquos comburi, et aliquos reddi aliquibus ex antiquioribus ordinis, et aliquos penes se retinebat. Et idem testis dixit se tradidisse eidem Magistro quedam scripta beati Bernardi, in quibus confortabat illos de ordine, que statim reddidit eidem testi; et audivit dici a quibusdam antiquis ordinis quod fratres Guillelmus de Bellojoco et Thomas Berardi Magistri quondam ordinis consimilia fecerant; et erat vox communis in ordine, inter antiquos ordinis, quod ex quo litterati fuerant inter eos, ordo non fecerat profectum suum.