← Table of contents
Le procès des Templiers, Tome I.

PROCÈS DES TEMPLIERS (continued 10)

Reading edition

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Petrus de Arbleyo serviens, Parisiensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, et postmodum fecerat sibi radi barbam, et fuit inquisitum cum eo, et absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, et est quadragenarius vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, protestacione premissa, quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi; se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, quia non interfuerat capitulis nec aliorum recepcionibus, nec audivit dici; nec fuerat in ordine nisi sedecim mensibus vel circa ante capcionem eorum. Fuerat autem receptus, circa festum beati Barnabe; per fratrem Johannem de Turno thesaurarium Templi Parisiensis, testem supra juratum, in capella domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis, presentibus fratribus Petro de Montenhi presbytero, P. de Torta Villa preceptore Parisiensi, Petro de Fontanis grangerio dicte domus, et Matheo de Cayneyo servientibus, deffunctis, in hunc modum. Nam cum peciisset panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et deliberassent inter se et eum fecissent retrahere, rediit et iterum peciit predicta, et pecierunt ab eo si erat servilis condicionis, religioni vel conjugio vel debitis obligatus, quo respondente quod non, et quod erat de legitimo matrimonio natus, deliberaverunt iterum eo sedente ad partem. Post que dictus receptor, vocato eo, imposuit sibi mantellum, et dictus presbyter primo, postmodum receptor et exinde alii fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et dictus presbyter dixit quasdam oraciones, et aspersit aquam benedictam super eum. Post que fecerunt eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines, malas reprobare, et non revelare secreta capituliorum. Postea, ceteris fratribus recedentibus, dictus frater Matheus trahens eum retro altare, dixit ei quod abnegaret Deum, et cum ipse testis responderet quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, alioquin esset incarceratus et perditus; et tunc ipse testis abnegavit ore non corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, in qua erat ymago Crucifixi, acceptam per dictum fratrem Matheum in dicta capella, quam tenebat in manu sua; et dictus testis noluit spuere super eam, sed spuit juxta. Deinde precepit ei quod oscularetur eum in umbilico; et cum ipse testis nollet hoc facere, dixit ei: Ergo osculeris me in ano. Et tunc ipse testis elegit eum osculari in umbilico, et osculatus fuit; de crimine sodomitico vel de aliqua alia re illicita non fuit locutus eidem, nec credit quod dictum crimen sodomiticum committeretur per fratres ordinis.

Requisitus si dixerat ei quod predicte abnegacio, spuicio et deosculacio umbilici essent de punctis ordinis, respondit quod non.

Item, requisitus super XIV et omnibus aliis sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; sed non credit quod ille qui precepit sibi dicta illicita esset bonus Christianus, nec quod preceptores laici possent absolvere a peccatis. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod suspicio contra ordinem haberetur; cordulis assumptis unde volebant cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Si revelassent secreta capituliorum, puniti fuissent ad carcerem vel aliter. Non inhibebatur quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis; et infra quatuor dies a recepcione sua ipse testis fuit confessus de predictis erroribus, in capella in qua fuerat receptus, fratri Stephano de Pontissara ordinis fratrum Minorum, tunc commoranti in conventu eorum Meldensi, qui fuit valde stupefactus de predictis, et interrogavit eum si fecerat predicta ex corde; quo respondente quod non, absolvit eum, imposita sibi penitencia quod jejunaret per annum sextis feriis in pane et aqua, quod et fecit. Credit quod negligentes fuerunt, si sciebant errores et non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie; sed magis credit quod errores per eum confessati non intervenirent in aliorum recepcionibus quam contrarium. In locis in quibus fuit moratus in ordine, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter servari, sed audivit dici quod in aliquibus locis restringebantur, et quod capitulia clam tenebantur, credens in ordine fuisse servatum quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod grandia scandala exorta sint contra ordinem propter illa que imponuntur eidem; et audivit dici quod magnus Magister et alii confessi sunt aliquos errores contra ordinem. Ad cujus deffensionem se alias non obtulerat, nec sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, sed pro dicenda veritate, ut dixit; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Veneris sequenti, que fuit quinta dies dicti mensis Februarii, convenerunt in dicta domo dicti domini episcopi Matheus et archidiaconus Tridentinus, et fuit adductus ad presenciam eorumdem frater Guillelmus de Arreblayo elemosinarius regius, Parisiensis diocesis, preceptor domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis, serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum; non defferens mantellum ordinis, quia, cum alii fratres ordinis abjecerint mantellos suos in concilio Senonensi, aliqui, qui recipiebant mantellos aliorum, receperunt absque ejus connivencia dictum mantellum. Postmodum radi fecerat sibi barbam, et ante dictum concilium per XIII menses fuerat inquisitum cum eo, et absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem; et est etatis quadraginta quinque annorum vel circa; qui fuit ante omnia protestatus quod, per aliqua que dicat vel faciat, non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, quod non multa sciebat de secretis ordinis, quia non habuerat longo tempore preceptorias, et quia, post recepcionem suam, fuit confessus fratri Johanni de Meldis gardiano fratrum Minorum Meldensium quondam, quasi post dimidium annum; et ille imposuit sibi penitenciam, auditis erroribus qui intervenerant in recepcione sua, quod precaveret sibi ne ex tunc interesset in aliquo loco in quo fierent predicta illicita, et quod jejunaret toto tempore vite sue diebus sabativis, quod et fecit; et dictam confessionem fecit quadam camera dicte domus de Soysiaco, que vocatur Cordelariorum; propter que retraxit se, ne interesset loco in quo fierent predicta illicita; et si intererat votis et tradicionibus mantellorum, postmodum recedebat, pretendens se occupatum racione officit sui quod habebat; et ideo non vidit in aliorum recepcionibus fieri predicta illicita; audivit tamen dici quod in recepcionibus aliquorum faciebant eos abnegare Deum et illa illicita que ipse fecit in recepcione sua; et credit quod propter confessiones aliorum et propter illa que audivit dici a fratribus ordinis, quod communiter reciperentur alii sicut ipse fuit receptus per fratrem Johannem de Turno quondam thesaurarium Parisiensem, in quadam die Veneris intra tempus messium et vindemiarum erunt XXVII anni vel circa, in capella domus Templi de Furchis Senonensis diocesis, presentibus fratribus Raynaldo de Latigniaco Sicco presbytero, Petro de Cormeliis; Guillelmo Lotoringi preceptore de Bello Visu, et Roberto Picardi preceptore dicte domus de Furchis servientibus, deffunctis; in cujus autem recepcione fuit servatus iste modus. Nam dicti fratres P. de Cormeliis et Guillelmus Lotoringi venerunt ad ipsum testem existentem in quadam camera, ex parte receptoris, petentes ab eo si volebat esse frater ordinis; quo respondente quod sic, dixerunt quod bene cogitaret, quia oporteret eum abdigare propriam voluntatem et eam subjicere alieno arbitrio, vigillare quando vellet dormire, esurire quando vellet comedere, esse in uno loco quando vellet esse in alio, et multa dura et aspera sustinere; et quod bene deliberaret si predicta poterat sustinere. Et cum respondisset quod bene omnia sustineret, pecierunt ab eo si habebat infirmitatem latentem ex qua esset impotens ad servicium ordinis; si erat excommunicatus, matrimonio vel alteri religioni obligatus, si servilis conditionis, et si habebat aliquod aliud impedimentum propter quod non posset esse frater dicti ordinis, et si aliquid dederat vel promiserat ut in dicto ordine reciperetur; nam si, post ejus recepcionem, reperiretur aliquid de predictis, repelleretur cum ignominia ab ordine eorumdem, et ille eciam qui recepisset aliquid ab eo puniretur. Quo respondente nullum se habere impedimentum de predictis, instruxit eum ut, capellam predictam ingrediens, peteret a dicto thesaurario, flexis genibus, panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis amore Dei concedi eidem. Et cum hoc fecisset, et dictus thesaurarius respondisset ei quod grandem rem petebat et quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret cum divino adjutorio, finaliter voluit scire ab eo per sacramentum si in ipso erat aliquid ex impedimentis predictis, per dictos fratres P. et Guillelmum expositis eisdem, et eo respondente sub dicto juramento quod non, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum servare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, [servare] bonos usus et bonas consuetudines et secreta ordinis, et quod pro posse suo juvaret ad acquirendum Terram sanctam. Postmodum imposuit sibi mantellum et birretum, dicto presbytero dicente psalmum: Ecce quam bonum et quam jocundum, et aspergente aquam benedictam super eum, et dicti presbyter et thesaurarius fuerunt eum osculati in ore; deinde instruxit eum quot Pater noster debebat dicere pro horis suis, qualiter debebat se regere in ecclesia, et in mensa, et in ordine; et exposuit sibi casus propter quos poterat perdere ordinem et mantellum. Deinde recedens dictus thesaurarius precepit ipsi testi quod faceret illa que dicti fratres Petrus et Guillelmus preciperent ei; et presbyter recessit cum dicto thesaurario, qui habebat equitare ante prandium per tres leuchas. Postea dictus frater Guillelmus accepit unam crucem de altari argentatam, in qua erat ymago Crucifixi, et firmatis ostiis capelle predicte, precepit ei quod abnegaret Jhesum Christum; et cum ipse testis resisteret, dixit ei: Oportet quod hoc facias: quia promisisti obedienciam, et thesaurarius precepit tibi quod tu faceres illa que nos diceremus tibi, et nisi velles facere, tu esses mortuus et perditus, nam ita est consuetum fieri. Tunc ipse testis abnegavit Jhesum Christum ore non corde. Deinde precepit quod spueret supra dictam crucem, et ipse spuit non supra sed juxta. Deinde dixit ei quod poterat secundum consuetudinem ordinis carnaliter commisceri fratribus ordinis; non tamen hoc fecit nec fuit requisitus, nec scit nec credit quod inter fratres dicti ordinis committeretur dictum peccatum. Post que dixit ei quod, secundum consuetudinem ordinis, debebat osculari receptorem vel ejus locum tenentem in ano, sed ipsi remittebant ei dictum osculum, volebant tamen quod si requireretur a fratribus ordinis an dictum osculum fecisset, responderet quod sic. Alia inhonesta non intervenerunt in recepcione sua predicta, nec scit alia de contentis in XIII articulis supradictis. Requisitus quorum recepcionibus interfuerit, respondit quod recepcioni fratris Adam de Benovalle, qui vivit ultra mare, et credit eum vivere, quem recepit frater Hugo de Peraldo in capitulio generali Parisius quod celebrabatur in festo nativitatis beati Johannis Baptiste, et credit quod sint elapsi VIII anni, et fuit presens frater Adam de Vollencourt, testis supra examinatus, et Galterus de Liencourt miles, propinquus dicti Ade, et alii plures. Interfuit eciam recepcioni Johannis de Parisius servientis, filii Hisabellis de Aurelianis, quem recepit dictus frater Hugo de Peraldo Parisius in capitulio generali; de tempore recepcionis non recordatur, sed credit quod sint decem anni elapsi. Interfuit eciam plurium aliorum recepcionibus, de quorum nominibus et presentibus non recordatur; in quibus quidem recepcionibus nichil vidit fieri illicitum, quia recedebat ex causis supradictis, mantellis traditis eisdem.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus articulis, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat et credit quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod eorum sacerdotes secundum sacra Ecclesie debite celebrarent; nec credit quod eorum preceptores laici vel Magister possint absolvere a peccatis; jurabant ordinem non exire sine licencia superiorum suorum qui eam dare possent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, firmatis januis, in capitulis generalibus, quibus interfuit Parisius. Vidit super altare frequenter quoddam capud argenteum, quod vidit adorari a majoribus qui tenebant capitulum, et audivit dici quod erat capud unius ex undecim milibus virginum, et hoc credebat ante capcionem eorum; sed nunc, propter illa que audivit de ydolis et de capitibus ydolorum de quibus articuli faciunt mencionem, suspicatur quod esset capud ydoli, quia videtur sibi quod haberet duas facies, et quod esset terribilis aspectu, et quod haberet barbam argenteam. Requisitus si dictum capud ostendebatur populo in sollempnitatibus, respondit se credere pocius quod sic, quando ostendebantur alie reliquie, quam contrarium. Requisitus si cognosceret dictum capud, si ostenderetur eidem, respondit se credere quod sic, ex quo dicti domini commissarii deliberaverunt mittere ad domum Templi Parisiensis, ad sciendum si ibi erat dictum capud. Item, dixit quod cordulis cingebantur, pro restrinctione carnis, supra camisias, quas recipiebant unde volebant; nec unquam audivit quod dictis cordulis aliqua ydola tangerentur. Credit pocius quod alii communiter reciperentur in ordine, eo modo quo deposuit se receptum fuisse, quam contrarium, aliter nescit. Si revelassent secreta capituli, vel modum recepcionis, habuissent satis pati, eciam si revelassent fratribus ordinis qui non interfuissent. Non audivit injungi quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis; imo, bene confitebantur aliis. Fratres qui sciebant dictos errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt, nec denunciaverunt Ecclesie. In locis in quibus fuit moratus, vidit elemosinas fieri et hospitalitatem teneri sufficienter. Audivit tamen dici quod frater Ger. de Villaribus, tunc preceptor Brie et Montis Suessionensis, fecit restringi et quasi anichilari aliquo tempore elemosinas, in domo de Colomeris Meldensis diocesis. Clam tenebantur capitulia, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus, de die tamen, et post missam et sermonem. Servatum fuisset quod magnus Magister cum conventu ordinasset, si fuisset bonum et male; sed semel ordinavit, in Monte Pessulano, quod non comederent nisi unum ferculum de carnibus, et non fuit servatum. Credit quod grandia scandala sint contra ordinem exorta, propter confessiones per fratres ordinis factas, et quod errores confessati per eum essent noti fratribus ordinis ante eorum capcionem, sed non extraneis; et quod magnus Magister et alii confessi fuerunt abnegacionem et aliquos alios errores contra ordinem, ad cujus defensionem se non obtulerat ipse testis, ut dixit. Requisitus si sic deposuerat precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit impositum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestationes fuerint publicate. Et est sciendum quod ipse testis fuit in dicto concilio Senonensi condempnatus ad carcerem perpetuum, reservata potestate mitigandi, secundum portamentum ejusdem, ut dixit.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Jacobus le Verjus serviens, Meldensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat cum pluribus aliis in concilio Senonensi. Postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem; et est septuagenarius vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera, quia non viderat predicta fieri. Quando tamen ipse fuit receptus in ordine, Dominica proxima ante Pentecosten proximo preteritum fuerunt quadraginta anni vel circa, in capella domus Templi de Colomeriis Meldensis diocesis, per fratrem Johannem de Moncellis quondam militem, preceptorem tunc de Bria, presentibus fratribus Gerardo preceptore Priminensi presbytero, Roberto Frisonre preceptore dicte domus de Colomeriis, Gerardo la Vinhie et Lamberto le Ganheur servientibus, deffunctis, dictus testis, flexis genibus, peciit a dicto receptore sibi concedi panem et aquam et societatem et vestitum ordinis. Quo respondente quod grandem rem petebat et quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, ipse testis respondit quod omnia predicta bene sustineret. Post que dictus receptor deliberavit pluries cum fratribus astantibus si reciperet eum, et precepit ei quod rogaret Deum ut dirigeret eum, et oraret coram quodam altari; et cum hoc fecisset, finaliter fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod non interesset loco in quo aliquis nobilis homo vel nobilis mulier suo studio exheredaretur injuste. Postmodum imposuit ei mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et instruxit eum quot Pater noster debebat dicere pro horis suis, et qualiter se regeret in ordine. Et postmodum iverunt ad prandium; quo assumpto, receptor predictus vocavit eum solum ad dictam capellam, et precepit ei existenti juxta altare quod abnegaret Deum; et dictus testis credidit quod trufando diceret dicta verba, et respondit quod hoc non faceret; et dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere; quo audito, abnegavit Deum ore non corde. Deinde precepit ei quod spueret supra quamdam crucem ligneam, in qua non erat imago Crucifixi, quam idem receptor receperat de altari et tenebat in manu, et ipse spuit non super sed juxta eam. Sed de osculis inhonestis vel crimine sodomitico vel aliquo alio illicito non fuit locutus eidem, nec credit quod predicta oscula illicita fierent, nec quod dictum sodomiticum peccatum committeretur in ordine; nec alia scit de contentis in XIII articulis supradictis. Requisitus si credit quod alii reciperentur communiter in ordine, sicut ipse fuit receptus, quoad dicta illicita, respondit quod non, quia non viderat fieri nec audiverat dici quod fierent; et tamen viderat recipi fratrem Anricum, cujus cognomen ignorat, clavigerum tunc domus Templi Remensis, in capella dicte domus, per fratrem Johannem le Verjus, fratrem quondam ejusdem testis, sunt XX anni vel circa, presente fratre Richardo de Remis presbytero dicte domus, mortuo. Viderat eciam recipi fratrem Johannem Agricolam, cujus cognomen ignorat, quondam per fratrem Godofredum, tunc preceptorem Brie, in capella dicte domus de Colomeriis, sunt vigenti anni, vel circa, presentibus dicto fratre Roberto Frisone et Lamberto Agricola, deffunctis. In quorum recepcionibus nichil fuit factum illicitum nec post, quod ipse sciat vel credat.

Item, requisitus super XIIII et omnibus aliis sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat et credit, quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod laici possent absolvere a peccatis. Preceptores tamen eorum imponebant eis penas ordinis; statim pro professis habebantur, et clandestine recipiebantur. Cingebantur cordulis, assumptis unde volebant, supra pannos lineos cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum quod non revellarent secreta capitulorum; si revelassent, nescit qualiter puniti fuissent. Non fuit ei inhibitum quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis; et infra octo dies a recepcione sua, fuit confessus de predictis erroribus, in capella domus eorum de Privino, cuidam fratri Minori, cujus nomen et cognomen ignorat, qui venerat ad dictum locum, et absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret per unum annum, in diebus venerinis. Tempore quo fuit in ordine, vidit in eo hospitalitatem et elemosinas convenienter fieri et teneri; in capitulis particularibus, in quibus tantum adfuit, claudebantur porte, et servabatur in ordine quod magnus Magister cum conventu ordinabat. Nunc grandia scandala contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum. Requisitus si alias obtulerat se deffensioni ordinis, respondit quod bene venerat cum aliis pluribus, sed in speciali non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revellaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et est sciendum quod, ante deposicionem suam predictam, fuit protestatus quod non intendebat recedere a confessione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit VI dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorum dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Johannes de Rumpreyo serviens, diocesis Lingonensis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi quidam (nescit qui) amoverunt a collo suo et projecerunt in terram; postmodum fecit sibi radi barbam; cum quo fuit inquisitum per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis sede vacante, et absolutus et reconciliatus; et est etatis quadraginta annorum vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se non vidisse nec audivisse dici contenta in dictis articulis; nec ipse fecit, licet recognoverit alias se fecisse abnegacionem, quia fuerat ter questionatus; nec vidit aliquem recipi, nam erat agricola; nec interfuit capitulis eorum. Ipse autem fuit receptus in capella domus Templi de Volenis Lingonensis diocesis, in proxima septimana Paschali erunt XVI anni vel circa, per fratrem P. de Buris, quondam tunc preceptorem de Buris, presentibus fratribus Radulpho de Buris avunculo ipsius testis, Petro de Castellioneto servientibus, et Petro de Seneto Castro presbytero, deffunctis, ut credit, in hunc modum: nam cum peciisset, flexis genibus, panem et aquam ordinis et societatem fratrum, dictus receptor dixit ei quod grandem rem petebat, et quod multas asperitates oporteret eum sustinere, dimittendo suam propriam voluntatem, et obedire mandatis et preceptis aliorum quos forte non crederet tantum valere, quantum ipse valebat, et quod exiret extra capellam, bene deliberaret; et cum exivisset, et deliberacione habita vocatus rediens eadem peciisset, dixit ei receptor quod secundum eorum statuta statim esset professus, postquam eum recepisset, nec extunc liceret ei egredi dictum ordinem, et ideo plene deliberaret ante ingressum; ipso autem teste respondente quod bene deliberaverat et pro recepcione sua instante, requisivit per juramentum prestitum ab ipso teste tangendo quemdam librum, si erat servilis condicionis, matrimonio, religioni vel debitis obligatus vel excommunicatus, et si habebat infirmitatem latentem ex qua esset impotens et inhabilis ad serviendum ordini; et cum respondisset per juramentum suum quod non, precepit quod iterum exiret capellam, et deliberaret; et ipse receptor locutus fuit cum fratribus. Post que rediens ipse testis peciit id quod supra; et tunc dictus receptor dixit quod oporteret eum multum jejunare, et jacere cum caligis et cum camisia, et cingi una cordula; et dixit ei quod non debebat interesse loco in quo ejus studio daretur falsum judicium, vel nobilis homo vel nobilis mulier exheredaretur injuste; et quod servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et malos suo posse reprobaret; quod non devastaret elemosinas et bona ordinis, et quod religiosos et bonos homines declinantes ad domos ordinis, in quibus ipse esset, bene recolligeret secundum posse suum, et bona ordinis eis distribueret convenienter; et quod servaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio, et si intereret [sic] aliquis de fratribus ordinis defficiens, quod bis vel ter secrete correperet eum, et si sic nollet corrigi, denunciaret superiori suo; et multos casus exposuit sibi propter quos poterat perdere ordinem vel mantellum, ut si subtraheret bona ordinis et aliqua consimilia. Post que dixit ei quod adhuc deliberaret iterum si volebat esse frater eorum, et quod exiret extra; cum autem exivisset et postmodum rediisset et peciisset id quod supra, dictus receptor dixit fratribus astantibus quod si sciebant in eo aliquid impedimentum, dicerent tunc, quia melius esset quam quando esset receptus; et cum dicerent quod nullum sciebant impedimentum in eo, et quod bonum erat recipere eum, dictus receptor fecit eum jurare supradicta, de quibus premonuerat eum, et tradidit ei mantellum; et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; deinde instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis et pro vivis et deffunctis, et quod inciperet dicere Pater noster in honorem beate Marie, et finiret, quod ter confiteretur et communicaret in anno, et perageret penitencias quas sacerdotes imponerent ei; sed de abnegacione, spuicione, osculis inhonestis, crimine sodomitico vel aliquibus aliis inhonestis non fuit locutus eidem; nec plus scit de contentis in XIII articulis supradictis.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credit ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod laici possent absolvere a peccatis. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et forte ex hoc habebatur suspicio contra eos; sed ipse nescit hoc, nec scit nec credit quod committeretur peccatum sodomiticum in ordine, nec quod cordula qua cingebatur tetigerit ydolum. Credit quod omnes reciperentur in ordine sicut deposuit se fuisse receptum. Precipiebatur quod non revelarent secreta capitulorum; nec fuit sibi inhibitum, nec scit quod inhiberetur aliis quod non confiterentur nisi fratribus ordinis. Si sciebant errores in ordine, fratres ordinis fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod clam capitula tenebantur. Si Magister ordinis male faceret, alii reprehenderent eum; grandia scandala sunt exorta contra ordinem propter illa que imponuntur ei, audivit quod magnus Magister et alii sunt confessi aliquos errores contra ordinem, sed nescit quos.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestationes fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Johannes de Buffavent serviens, Claramontensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi quondam servientes amoverunt eum sibi, et postmodum radi fecerat sibi barbam; cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, et est etatis triginta quinque annorum, vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire nec credere quod contenta in dictis XIII articulis servarentur in recepcionibus fratrum ordinis, quia vidit recipi fratrem Anricum de Anglesi militem, quondam combustum Parisius, per fratrem Guillelmum de Liris militem, qui auffugit quando alii capti fuerunt, in capella domus Templi de Biciis Nivernensis diocesis, in die Brandonum proxima erunt quinque vel sex anni, presentibus fratribus Guillelmo Gatz milite, qui affugit, Anrico Donarcan serviente quondam, Galtero dispensatore dicte domus; in cujus recepcione nichil fuit factum vel dictum illicitum. Plures non vidit recipi, nec interfuit capitulis eorum; ipse autem testis receptus fuit in capella domus Templi de Campo Alamani Nivernensis diocesis, per fratrem Anricum Dornarcan, quondam preceptorem dicte domus, in quindena festi Omnium Sanctorum proximo venturi erunt XII anni, presentibus fratribus Laurencio de Villa Moson et Raynaudo de Brinone servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam peciit ter interpolate panem et aquam et societatem ordinis amore Dei, et ter ei fuit responsum quod bene deliberaret, quia multa dura oporteret eum pati, et non haberet forsitan equos et vestes quos videbat eos habere, et quod rogaret Deum ut eum dirigeret; et cum hoc fecisset, et ipsi deliberassent ad invicem recipere eum, voluerunt scire ab eo per juramentum si erat servilis condicionis, excommunicatus, alteri religioni, matrimonio vel debitis obligatus, et si habebat infirmitatem latentem; quo respondente quod non, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes osculati fuerunt eum in ore, et instruxerunt eum quot Pater noster deberet pro horis suis dicere, et qualiter deberet se in ordine regere. Cum autem recederent, et essent quasi in medio ecclesie, dictus receptor dixit ei quod adhuc habebat ei aliquid dicere, et ipso teste respondente que, dixit receptor quod oportebat eum abnegare Deum et spuere super crucem; et cum ipse testis diceret quod hoc nullo modo faceret, dictus frater Raynaudus dixit eidem ridendo: Non cures, quia hoc non est nisi quedam truffa. Post que, ad preceptum dicti receptoris, cum aliquantulum repugnasset, finaliter abnegavit Deum ore, non corde. Postea precepit ei quod spueret supra quamdam crucem ligneam, in qua nulla erat pictura nec ymago, existentem in quadam fenestra dicte capelle, et ipse testis noluit spuere super, sed juxta. Cum autem exivisset dictam capellam idem testis, peciit a dicto fratre Raynaudo, si predicte abnegacio et spuicio debebant fieri secundum religionem eorum, et dictus Raynaudus dixit quod non, sed quod receptor dixerat ei pro trufa; et si dixisset ei quod secundum religionem eorum debebant predicta fieri, habebat ipse testis tunc propositum, ut dixit, ab eo recedendi et statim habitum abjiciendi; nichilominus tamen petiit a dicto fratre Laurencio, eadem die ac nocte, qui respondit ei quod truffatorie erant sibi dicta, et quod non curaret, quia dictus receptor erat quidam truffator, qui sic truffabatur de gentibus. Alia inhonesta vel illicita non intervenerunt in recepcione sua predicta; nec scit plus de contentis in XIII articulis supradictis, nec in aliis, hoc excepto quod bene credit ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod laici eorum possent absolvere a peccatis, nec quod fierent inter eos oscula inhonesta. Juravit ordinem non exire pro meliori vel pejori. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; nec audivit dici quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola; nec quod cordula sibi tradita tetigerit capita ydolorum. Non fuit ei inhibitum quod non confiteretur nisi fratribus ordinis. Non audivit quod elemosine et hospitalitas fuerint retracte in ordine, nec quod excubie ponerentur in capitulis que secrete tenebantur; et credit quod in ordine fuisset servatum quod magnus Magister cum conventu ordinasset; non credit quod errores contenti in articulis essent in ordine, sed propter eos contra ordinem grandia scandala sunt exorta.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revellaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Lune sequenti, que fuit VIIIa dies dicti mensis Februarii, fuerunt adducti pro testibus, ad presenciam dictorum dominorum episcoporum Mathei de Neapoli et archidiaconi Tridentini, in predicta domo fratrum Minorum, fratres Petrus de Blesis presbyter Carnotensis, Robertus Vigerii Carnotensis, Christianus de Biceyo, Petrus Picardi de Buris et Poncius de Bono Opere Lingonensis, Symon de Cormesci Remensis, Helias de Jotro Meldensis, Johannes de Conriucle Suessionensis, Matheus de Gresson-Essart Belvacensis, et Petrus de Chevruto Senonensis civitatum et diocessum, qui premissa protestacione quod non intendebant in aliquo recedere a confessionibus et deposicionibus alias factis per eos coram suis ordinariis, et quod si aliquid contradicerent coram ipsis dominis commissariis, per simplicitatem, vel alias, quod non facerent eis prejudicium, juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere in hujusmodi negocio veritatem plenam et meram, secundum formam juramenti aliorum precedencium testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Quibus actis, dictus frater Robertus Vigerii de Claramonte serviens, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, et postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, sexagenarius vel circa, premissa et repetita protestacione predicta, lectis et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, quod non viderat et sciverat, nec audiverat dici nec credebat quod in ordine servarentur contenta in dictis XIII articulis; nec in receptione sua fuit aliquid factum vel dictum illicitum, nec in recepcionibus infrascriptorum quos vidit recipi, videlicet Roberti Cortesia de Claromonte et Bonafos Temple de Talende Claramontensis diocesis, quos credit esse mortuos, qui fuerunt recepti in capella domus Templi Montis Ferrandi dicte diocesis, sunt viginti anni elapsi, per fratrem Guillelmum de Monte Gastonis dicte diocesis, militem, quondam preceptorem tunc de Turreta, presentibus fratribus Durando Albuini de Talende preceptore Montis Ferrandi, Durando Malias presbytero, deffunctis. Vidit eciam recipi quemdam presbyterum, cujus nomen ignorat, per fratrem Humbertum Blanc militem, sunt anni X elapsi, in capella domus Templi de Turreta, presentibus fratribus Durando Pinhola et Boneto, cujus cognomen ignorat, presbyteris, Hugone de Borneto serviente, de quorum vita vel morte non habet certitudinem. Vidit eciam recipi Johannem Sarraceni servientem, Bituricensis diocesis, in dicto loco de Turreta, per dictum fratrem Himbertum, sunt X anni elapsi, presentibus Durando et Boneto presbyteris, et Hugone, predictis, et Johannem de Arcona servientem, Claramontensis diocesis, in eodem loco, et predictum fratrem Himbertum, et eisdem fratribus presentibus qui omnes morabantur, et ipse testis cum eis, in dicto loco de Turreta; plura nesciens de contentis in dictis XIII articulis. Ipse autem receptus fuit in capella domus Templi Montis Ferrandi, fuerunt in festo Epiphanie Domini proximo preterito triginta quinque anni vel circa, per fratrem Franconem de Borto militem, quondam preceptorem tunc Alvernie, qui dicebatur recepisse circa centum viginti fratres in ordine, presentibus fratribus Durando Malias, Petro Rosa et Geraldo, cujus cognomen ignorat, presbyteris, Petro de Madit milite, et aliis pluribus, deffunctis.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec audivit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, nec credit; sed terminatis capitulis remittebant eos ad sacerdotes ordinis absolvendos. In ore se osculabantur in recepcionibus eorum, et jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod suspicio fuerit contra eos. Cordulis cingebantur, in signum castitatis supra camisias cum quibus jacebant. Jurabant secreta capitulorum non revelare, eciam fratribus qui non adfuissent in eis, et credit quod fuerit causa quia ab inicio non habebant sacerdotes; et multe culpe manifestabantur in capitulis, quas non decebat revelari illis qui non adfuerant in capitulis. Hospitalitas convenienter servabatur in ordine, sed credit quod elemosine fuerint restricte a tempore quo ipse fuit receptus in ordine; audivit dici quod capitulia clam tenebantur aliquando valde tempestive propter negocia que eis occurrebant, missa tamen dicta. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset, nec credit quod, si errores qui imponuntur ordini fuissent veri, potuissent tanto tempore esse celati; sed propter hoc sunt grandia scandala contra ordinem exorta, et fuit idem ordo de predictis diffamatus post capcionem eorum.

Requisitus si alias confessus fuerat aliquid contra presentem deposicionem, respondit quod sic propter vehemenciam tormentorum, que fuerunt sibi illata Parisius, quando dominus Nivernensis episcopus fecit inquiri ibi contra eum, et quia tres ex ejus sociis fuerunt ibi mortui propter dicta tormenta, ut audivit dici. Requisitus de nominibus illorum qui dicebantur obiisse propter dicta tormenta, dixit quod unus vocabatur frater Galterus Bituricensis diocesis, alter Chantalop et alter Anricus; cognomina tamen ignorat, et credit quod Magister et alii qui dicuntur fuisse confessi aliquos errores contra ordinem fuerunt mentiti, et quod ad hoc tormentis vel promissionibus fuerunt inducti.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco dictus frater Petrus de Blesis Claramontensis diocesis, presbyter, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat una cum pluribus aliis in concilio Senonensi, quadragenarius, cum quo fuit inquisitum per Predicatores, et absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Senonensem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, et pocius credebat quod non quam quod sic, quia viderat, per fratrem Hugonem de Penrado visitatorem Francie, recipi simul et semel duos presbyteros, duos milites et duos servientes, quorum unus ex servientibus vocabatur Ricardus Scortus, aliorum vero nomina ignorat, in quodam capitulio generali celebrato Parisius, fuerunt decem anni vel circa in festo nativitatis beati Johannis Baptiste, presentibus fratribus Gerardo de Villaribus et Guaufredo de Gonavala milite, preceptore Pictavie et Aquitanie, et magistris Provincie et Alamanie, quorum nomina et cognomina ignorat, et pluribus aliis, in quorum recepcione nichil fuit actum vel dictum illicitum; et post recepcionem, intraverunt immediate ecclesiam ad audiendum missam. Postmodum comederunt, et post comestionem recepti recesserunt. Plures non vidit recipi, nec interfuit aliis capitulis eorumdem. Ipse autem fuit receptus in capella domus de Saranhaco Templi Senonensis diocesis, per fratrem Johannem de Turno, quondam thesaurarium tunc Templi Parisiensis, die Sabati post festum Assumptionis beate Marie erunt duodecim anni vel circa, presentibus fratribus Renando de Tremplaio presbytero, vivo, ut credit, Petro Gaude, Johanne de Corbolio preceptore tunc Corbolii, et Johanne de Verrenis agricola servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam peciit flexis genibus panem et aquam societatem et pauperem vestitum ordinis ter interpolate, et ter ei responderunt quod rogaret Deum et beatam Mariam, convertens se ad quoddam altare ut dirigerent eum, et quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare propriam voluntatem, et se subjicere aliene, vigillare quando vellet dormire, esurire quando vellet comedere, et econtra, et multa dura et aspera sustinere; et cum respondisset quod omnia sustineret, voluerunt scire per sacramentum ab ipso si erat in eo aliquid impedimentum propter quod non posset esse frater dicti ordinis. Quo respondente quod non, fecerunt eum vovere et jurare, supra quoddam missale apertum, castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum dictus receptor imposuit sibi mantellum, et ipse et dictus presbyter fuerunt eum osculati in ore, et dictus presbyter dicebat psalmum: Ecce quam bonum et quam jocundum, et aspergebat aquam benedictam supra eum. Post que dixit ei dictus receptor, quod ipse instrueret eum de aliquibus punctis ordinis, sed non poterat eum instruere de omnibus, quia ante prandium habebat ire apud Corbolium; et instruxit eum qualiter gereret se in mensa, et quod jaceret cum pannis lineis, et cingeretur una cordula, et exposuit sibi casus propter quos poterat perdere habitum et ordinem, et penas alias incurere. Post que recessit dictus thesaurarius et omnes fratres superius nominati, et quidam frater ordinis, cujus nomen et cognomen ignorat, qui erat tunc, ut ipse testis credit, preceptor de Bello Visu diocesis Senonensis, ducens ipsum testem ad quamdam cameram, extraxit quamdam crucem ligneam de subtus vestes suas, petens ab ipso teste si credebat in illum qui representabatur per ymaginem in dicta cruce existentem; quo respondente quod sic, precepit ei quod abnegaret eum et spueret super dictam crucem; eo vero respondente quod hoc non faceret, dixit quod hoc oportebat eum facere, ex quo promiserat et juraverat obedienciam religioni eorum; et tunc ipse testis abnegavit ore non corde, et spuit non supra sed juxta dictam crucem, ut dixit. Postea precepit ei quod oscularetur eum in umbilico, in quo fuit eum osculatus intermediis pannis. Requisitus si dixerat ei quod predicta essent de punctis religionis eorum, et si aliqua alia inhonesta intervenerant in recepcione sua predicta, respondit quod non, et plura nesciebat de contentis in XIII articulis supradictis. Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite et secundum formam Ecclesie celebrarent, et ipse testis eodem modo celebravit existens in ordine, et dixit illa verba: Hoc est enim corpus meum, sicut ante, nec fuit sibi inhibitum quod non diceret dicta verba, nec aliis inhibebatur quod ipse sciat. Quando capitulia terminabantur factis precibus pro Ecclesia, regibus, Terra Sancta, et aliis, per laicum qui tenebat capitulum, dicebat: De hiis que obmisistis dicere, propter verecundiam carnis vel disciplina ordinis, nos facimus vobis talem indulgenciam qualem possimus, et qualem Deus fecit Magdalene, et ibitis ad fratrem sacerdotem qui absolvet vos. Pro professis statim habebantur. In recepcionibus eorum non aderant nisi fratres ordinis; de crimine sodomitico et de ydolis, et quod cordule tangerent capita ydolorum, vel quod interficerentur nolentes facere predicta, non audivit aliquid dici, sed per sacramentum injungebatur quod non revelarent secreta capituliorum, et si revelassent, fuissent in carcere perpetuo positi; nec poterant, absque licencia, nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Ipse autem confessus fuit de predictis erroribus infra octo dies a recepcione sua, antequam celebraret in capella domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis, Johanni de Monte Acuto presbytero, quondam seculari, qui absolvit eum, imposita penitencia quod cingeretur una cordula supra carnem nudam per unum annum. Precipiebatur quod hospitalitatem et elemosinas debite facerent et servarent, et inhibebatur quod illicite nichil ordini acquirerent. Servabatur in ordine quod magnus Magister cum conventu statuebat. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos contra ordinem, ad cujus defensionem se alias non obtulerat, sicut credit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit VIIII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Symon de Cormessi serviens, Remensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi quidam servientes amoverunt sibi; postmodum radi fecerat sibi barbam; cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Senonensem, et est etatis quinquaginta quinque annorum vel circa. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, repetita protestacione superius quando juravit facta per eum et alias, quod nesciebat si contenta in dictis capitulis erant vera. Nec hoc credebat, quia viderat recipi in capella domus Templi de Mellans Remensis diocesis, per fratrem Terricum de Boscis quondam magistrum Boscorum Templi, sunt XI anni vel circa, fratrem Godardum de Alto Vivari servientem, dicte diocesis Remensis, qui fuit captus una cum aliis, de cujus vita vel morte nunc non habet certitudinem, presentibus fratribus Johanne de Anesio Laudunensis, et Manesserio de Cormerssi Remensis diocessum, deffunctis. In cujus recepcione nichil vidit fieri illicitum vel inhonestum, nec scit nec credit quod factum fuerit post dictam recepcionem. Ipse vero testis receptus fuerat Dominica post festum Magdalene proximo preteritum fuerunt XII anni vel circa, in quadam camera domus Templi Remensis, per fratrem Galcherum de Liencuria militem, preceptorem Remensem et Laudunensem, presentibus fratribus Johanne Linache presbytero, Johanne de Anesi predicto, et Odone de Luchiaco servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum. Nam cum peciisset panem et aquam, et societatem et participationem bonorum ordinis, et finaliter concessissent ei, voluerunt scire per sacramentum ab ipso si erat servilis condicionis, excommunicatus, matrimonio, religioni vel debitis obligatus, et si habebat infirmitatem latentem. Quo respondente quod non, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde dictus Johannes de Anesio traxit ipsum testem ad unum angulum camere, dicto receptore et aliis remanentibus in loco predicto, et dixit ei, ostendens sibi quamdam crucem ligneam in qua erat ymago Crucifixi, nescit unde acceptam, quod abnegaret illum prophetam qui representabatur per dictam ymaginem, qui fuerat positus in cruce; et cum ipse testis diceret quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod oportebat eum facere, quia ita faciebant alii, et tunc abnegavit ore non corde, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse finxit se spuere, sed non spuit, et dictus Johannes respondit quod sufficiebat, de quo fuit in crastinum confessus, in loco capituli domus Vallis Scolarium ejusdem loci, fratri Bonomi de Valle Scolarium, qui vivebat tempore quo ipse testis fuit captus, qui absolvit eum, imposita sibi penitencia quod abstineret a vino multis sextis feriis, nescit quot, et quod non interesset loco in quo predicta fierent, quod complevit. Alia inhonesta non intervenerunt in recepcione sua predicta, nec scit plus de contentis in XIII articulis supradictis.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuerit, quod non interfuerat capitulis, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres dicti ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis. Jurabant absque licencia ordinem non exire; statim pro professis habebantur, clandestine recipiebantur; non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, quibus cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum. Si revelassent, credit quod fuissent incarcerati; absque licencia non debebant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Illi qui sciebant errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit in ordine convenienter servari et fieri; januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitula tenebantur. Quod magnus Magister cum conventu statuisset in ordine servatum [fuisset]. Grandia scandala propter predicta contra ordinem sunt exorta. Audivit dici a pluribus fratribus, post capcionem, in concilio Senonensi et alibi, quod ipsi abnegaverant Deum in recepcione sua, et quod Magister magnus et aliqui alii hoc fuerant confessi. Requisitus si obtulerat se deffensioni ordinis, respondit quod sic, propter malum consilium quod tunc habebat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Johannes de Cormele serviens, Suessionensis diocesis, preceptor de Moysiaco Meldensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia dimiserat ipsum una cum aliis, in concilio Senonensi, postmodum radi fecerat sibi barbam, etatis quadraginta unius annorum vel circa, cum quo fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus Carnoti per dominum episcopum Carnotensem qui nunc est. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos tresdecim, protestacione per ipsum et alios facta quando juraverunt repetita, quia nesciebat nec credebat contenta in dictis XIII articulis esse vera, quia viderat in dicto ordine recipi aliquos, in quorum recepcionibus nichil fuerat factum vel dictum illicitum vel inhonestum quod ipse testis sciverit vel audiverit dici, videlicet fratrem Milonem de sancto Fiacro presbyterum, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, in capella domus Templi de Moysiaco supradicte, per fratrem Radulphum de Gisiaco preceptorem Campanie, testem supra examinatum, sunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Alberto de Reyans presbytero, et Guidone de Oratorio, deffunctis, et fratrem Addam de Pontivo natum, cujus cognomen ignorat, deffunctum, quem recepit, sunt VII anni elapsi, in capella domus Templi de Sabloneriis Suessionensis diocesis; frater Johannes de Sernayo preceptor ballivie de Moysiaco, deffunctus; presentibus fratribus Guidone de Oratorio, deffuncto, et aliis de quibus non recordatur. Vidit eciam recipi per fratrem Hugonem de Penrando, sunt sex anni vel circa, in capella dicte domus Templi de Sabloneriis, fratrem Motonetum de Pruvino, qui aposthataverat a dicto ordine, ante eorum capcionem, presentibus fratribus Radulpho de Gisi et Guidone de Oratorio predictis; plures non vidit recipi, nec interfuit aliis magnis capitulis eorum. Ipse autem testis receptus fuerat per dictum fratrem Radulphum de Gisi, in capella domus Templi de Cherruto Senonensis diocesis, die Martis post festum beati Barnabe proximo preteritum fuerunt XII anni vel circa, presentibus fratribus Ponsardo de Gisi, deffuncto, Remigio nato de Plasiaco, cujus cognomen ignorat, et quodam Flamingo, cujus nomen et cognomen ignorat, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset ter panem et aquam ordinis, et finaliter concessisset, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum apertum, in quo erat ymago Crucifixi, castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare secreta ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes osculati fuerunt eum in ore. Postmodum precepit ei quod servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod jaceret cum camisia, et qualiter diceret Pater noster pro horis suis, et qualiter gereret se in ordine. Requisitus si in dicta recepcione sua intervenerat aliquid inhonestum vel illicitum, et specialiter de contentis in dictis XIII articulis, noluit respondere, sed peciit quod dicti domini commissarii separatim loquerentur cum eo ad partem, quod concedere noluerunt; et cum videret[ur] multum timere propter tormenta que dicebat se hactenus perpessum fuisse Parisius, post eorum capcionem, in quibus quidem tormentis dicebat se quatuor dentes perdidisse, et diceret quod forte non recordabatur plene de hiis que fecerat in sua recepcione, et peteret terminum ad plenius deliberandum, concesserunt ei, precipientes ei quod die crastina rediret ad eos ad perficiendam deposicionem predictam, et preceperunt ei, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem, et quod non peteret ab aliquo consilium qualiter deponeret et qualiter responderet ad dictam interrogacionem factam eidem, et ad alia que peterentur ab eo; qui respondit quod cum solo Deo volebat consulere de predictis.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Petrus Picardi diocesis Lingonensis, serviens, preceptor domus Templi de Loages Trecensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, sexagenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi. Postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat Carnoti inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Carnotensem, qui nunc est; et fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo supradicto. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in eis erant vera, quia non interfuerat capitulis nec recepcionibus aliorum. Ipse autem receptus fuerat per fratrem Humbertum, quondam preceptorem tunc de Valeure Trecensis diocesis, citra festum Omnium Sanctorum fuerunt XXX anni vel circa, in capella domus Templi de Bono Loco ejusdem diocesis, presentibus fratribus Petro Valence et Humberto, cujus cognomen ignorat, servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset, flexis genibus, panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis, et paratum mori pro Deo ter, et ter ei responsum fuisset quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem et subjicere aliene, esse ultra mare quando vellet esse citra, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret, fecit eum vovere et jurare, super quemdam librum, castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis qui tunc erant et qui in posterum inponerentur. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; postmodum recesserunt fratres astantes, et dictus receptor, clauso ostio capelle, traxit ipsum testem prope altare, et, ostensa quadam cruce lignea, in qua nulla erat ymago Crucifixi, precepit quod spueret super eam; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit quod ita debebat facere et eciam abnegare Deum; ista tamen nulli ex fratribus revelaret, sed confiteretur de predictis alicui; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem, et abnegavit ore non corde; et infra triduum fuit de predictis confessus in ecclesia fratrum Predicatorum de Trecis, fratri Petro de ordine dictorum fratrum Predicatorum, tunc confessori episcopi Trecensis, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret sextis feriis, quod et fecit per annum; et inter alia dixit sibi dictus frater quod forsitan predicta illicita fuerant ei precepta ad probandum eum, si contigisset eum mitti ultra mare et capi ab infidelibus, si abnegasset Deum vel non, quia si non negasset, forsitan cicius misissent eum ultra mare. Alia inhonesta quoad oscula, crimen sodomiticum vel alia non interfuerunt in recepcione sua predicta, nec scit plura de contentis in ipsis articulis nec in aliis, hoc excepto quod bene credit ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod laici eorum absolverent a peccatis; statim pro professis habebantur, ut possent mitti incontinenti ultra mare; clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur supra camisias, assumpte unde volebant, tangerent capita; per sacramentum injungebatur quod non revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis; si revelassent, credit quod puniti fuissent, nescit quantum, et quod uniformiter reciperentur in ordine secundum quod deposuit se fuisse receptum. Quod eciam negligentes fuerunt illi qui sciebant errores, quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosynas et hospitalitatem vidit convenienter servari in ordine. Clam eorum capitulia, ut audivit dici, tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter predicta. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, contra ordinem fuisse confessos. Requisitus si alias obtulerat se defensioni ordinis, respondit quod venerat cum aliis ad dictam defensionem se offerentibus, quia sperabat liberari, sed nichil dixerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit decima dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Christianus de Biceyo serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia quidam servientes amoverunt sibi in concilio Senonensi, postmodum sibi fecerat radi barbam, cum quo inquisitum fuerat per dominum archiepiscopum Senonensem, et absolutus et reconciliatus ab eo, et est quadragenarius vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera, quia erat molendinarius, et non interfuerat capitulo in quo fierent fratres, nec credit, quia non audivit dici, nec remansisset in ordine si credidisset quod predicta contenta fierent in ordine. Ipse autem receptus fuerat per fratrem Humbertum de Monchelhi preceptorem domus de Monchelhi, quondam in capella domus Templi de Valeure Lingonensis diocesis, in festo Purificacionis beate Marie proximo elapso fuerunt decem et octo anni vel circa, presentibus fratribus Geraldo laboratore, Dominico de Corbeone et Guillelmo pastore porcorum dicte domus, servientibus, quorum cognomina ignorat, et si vivi sunt an mortui, in hunc modum: nam cum peciisset flexis genibus panem et aquam, et societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulisset se paratum quod esset servus esclavus ordinis, et quod moreretur pro Deo, et fuisset sibi responsum quod grandem rem petebat, et plene deliberaret, quia oporteret eum renunciare proprie voluntati et subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod paratus erat omnia sustinere, voluerunt quod deliberaret et quod converteret se versus altare, rogans Deum ut dirigeret eum, et cum hoc fecisset et eadem ut supra peciisset, et idem ei responsum fuisset, finaliter voluerunt scire per juramentum prestitum ab eo tangendo quemdam librum, si erat matrimonio, vel alteri religioni, vel debitis obligatus, si servilis condicionis, si habebat infirmitatem latentem; quo respondente quod non, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis qui tunc erant, et qui in posterum imponerentur per probos homines ordinis, et secreta capitulorum. Postmodum imposuit sibi mantellum, aspergendo aquam benedictam super eum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum instruxit eum quod jaceret cum pannis lineis, et quod cingeretur una cordula, quali et unde vellet assumpta, ne ita libere contingeret carnes suas; quot Pater noster diceret pro horis suis; qualiter se regeret, exponendo casus propter quos poterat perdere habitum et incurrere alias penas. Deinde fuit ductus retro altare, ubi assumeret vestes ordinis; quibus assumptis, cum fratres astantes recessissent clauso ostio, dictus frater Humbertus, ostensa eidem testi quadam cruce lignea retro altare, in qua non erat ymago Crucifixi, dixit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis nollet hoc facere, dixit ei quod hoc oportebat eum facere; sed postmodum, si vellet, poterat de hoc confiteri, et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, postea precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse noluit spuere supra sed juxta. De osculis inhonestis, crimine sodomitico et aliis illicitis non fuit locutus eidem; nec plura scit de contentis in articulis supradictis. Item, dixit, eadem die post prandium fuit confessus retro dictum altare de dictis erroribus Petro de Valeure presbytero seculari, deservienti in dicta capella, cui prius confitebatur existens in servicio fratrum, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret tribus annis, vigiliis beate Marie, in pane et aqua, et amplius si posset, et quod nunquam interesset in loco in quo predicta fierent; quod et fecit, de vita vel morte dicti presbyteri certitudinem non habens.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod bene credebat et credit quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, quia videbat frequenter presbyteros seculares juvare eos ad celebrandum, et econtra. Non credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, sed superiores poterant remittere penas; nec credit quod oscula inhonesta facerent, nec quod crimen sodomiticum committerent, nec quod ydola haberent. Promittebatur non exire ordinem; clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos; ex sacramento tenebantur non revelare secreta capitulorum, et dicebatur eis quod si revelarent, perderent habitum. Elemosine et hospitalitas convenienter servabantur in ordine in domibus in quibus ipse fuit moratus, et prohibebatur quod illicite non acquirerent, nec interessent loco in quo aliquis exheredaretur injuste. Servabatur in ordine quod magnus Magister cum conventu ordinasset; magna scandala contra ordinem sunt exorta, propter illa que imponuntur eidem, et que magnus Magister et alii dicuntur fuisse confessi; deffensioni ordinis obtulerat se, quia non credebat nec sciebat quod dicti errores essent in ordine.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco rediit ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum predictus frater Johannes de Cormele, ut perficeret deposicionem suam. Requisitus si plene deliberaverat super interrogatorio facto eidem, an aliqua illicita de contentis in primis XIII articulis vel in aliis intervenissent in recepcione sua, respondit quod dictus receptor suus, post mantelli tradicionem, precepit ei, presentibus eciam aliis qui adfuerunt tradicioni mantelli, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc mandatum non erat decens, dixit ei dictus receptor quod hoc oportebat eum facere, et tunc abnegavit Deum ore non corde. Postea precepit ei quod spueret supra quamdam crucem ligneam quam tenebat in manu sua, et ipse spuit non supra sed juxta. Postea dixit ei quod poterat carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et pati quod ipsi commiscerentur cum eo. Ipse tamen respondit quod hoc nullo modo faceret, nec unquam fecit, nec fuit requisitus, et magis credit quod non fieret in ordine quam contrarium. Deinde precepit ei quod oscularetur eum in ano; quo respondente quod non faceret, dimisit eum; tamen osculatus fuit eum supra vestes circa crus; alia inhonesta non intervenerunt in recepcione sua predicta, nec scit plus de contentis in XIII articulis predictis. Requisitus si dictus receptor dixerat ei quod predicta illicita essent de punctis ordinis, respondit quod non. Requisitus, cum ita esset eri certus de facto suo sicut nunc, quare eri non fuerat confessus predicta, respondit quod propter turpitudinem et horribilitatem abhorrebat dicere supra dicta. Requisitus si habuerat consilium cum aliquo ab eri citra qualiter responderet dictis articulis, respondit quod non; sed rogaverat Robertum presbyterum deservientem in Templo Parisius, quod diceret unam missam de Sancto Spiritu ut Deus dirigeret eum, et credit quod eam dixit. Requisitus si deposicio quam fecerat heri coram dictis dominis commissariis erat vera, respondit quod sic, nec aliquid in hoc immutare volebat. Item, dixit quod de predictis erroribus confessus fuerat, in eadem septimana quam fuerat receptus, fratri Alberto de Cooperto Puteo Lotoringo, quondam presbytero ordinis eorum, in capella domus de Moysiaco, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret septem sextis feriis; et postmodum, post capcionem tamen eorum, fuit confessus eciam de predictis fratri Johanni Pedis Leporis canonico regulari, commoranti cum domino episcopo Carnotensi, de cujus vita vel morte non habet certitudinem; plura dixit se nescire de contentis in dictis XIII articulis.

Item, requisitus super contentis in XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, quia presbyteri seculares frequenter juvabant eos, nec credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis. Statim pro professis habebantur, ut statim possent mitti ultra mare; clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; cordulis cingebantur, sed nescit quod tangerent capita ydolorum. Injungebatur quod non revelarent secreta capitulorum; si revelassent, fuissent reprehensi, sed nescit qualiter puniti; absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Illi qui sciebant errores fuerunt negligentes, quod non correxerunt eos, nec denunciaverunt Ecclesie, sed credit quod propter timorem omitterent. In domibus ordinis in quibus fuit commoratus, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter servari et elemosinam fieri ter in ebdomada generalem, et eciam omnibus transeuntibus omni die; tempore tamen carastie restringebantur elemosine propter multitudinem pauperum concurrencium. Clam capitulia tenebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum, et audivit dici quod magnus Magister et alii sunt aliquos errores confessi contra ordinem, ad cujus defensionem se obtulerat, quia vidit quod alii se offerebant.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Jovis sequenti, que fuit XI dies mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Petrus de Cherruto Senonensis diocesis, serviens, quinquagenarius vel circa, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia vidit quod alii non portabant. Postmodum radi fecit sibi barbam, cum quo fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, et fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione facta coram episcopo. Lectis autem et diligenter expositis ei omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non; vidit tamen recipi fratrem Johannem Monachi servientem quondam in capella domus Templi de Chemito Senonensis diocesis, sunt circiter XII anni, per fratrem Hugonem Picardi preceptorem tunc de Bria, defunctum, presentibus fratribus Odone Piccardi Arthangero, cujus cognomen ignorat, deffunctis; et in eodem loco et per eundem vidit, sunt XI anni vel circa, recipi fratrem Gales Piccardi quondam, presentibus fratribus Ger. de Viveriis presbytero, et Remigio de Suessionis, Odone Piccardi et Johanne Monachi, predictis deffunctis, in quorum recepcione nichil fuit dictum vel actum illicitum. Plures autem non vidit recipi, nec interfuit capitulis eorum; ipse autem receptus fuit in capella dicte domus de Cheruto, in proximo festo Ramis palmarum erunt XVIII anni vel circa, per fratrem Godofredum Picardi, quondam tunc preceptorem Brie, presentibus dictis fratribus Gerardo presbytero, et Odone, Petro Rosselli, et Humberto Bergerio, deffunctis, in hunc modum: nam prius quam intrasset dictam capellam, venerunt ad eum duo ex dictis fratribus, permonentes ipsum ut diligenter deliberaret si volebat esse de ordine eorum, quia oporteret eum dimittere propriam voluntatem propter alienam, et multa dura et aspera sustinere; et eum respondisset quod bene omnia sustineret, pecierunt ab eo si habebat infirmitatem latentem, si erat servilis condicionis, matrimonio, religioni alteri vel debitis obligatus. Quo respondente quod non, dixerunt quod rogaret Deum ut dirigeret eum, et intraverunt dictam capellam ad receptorem, et postmodum redierunt ad ipsum testem, qui remanserat extra, instruentes eum ut, si volebat esse de ordine eorum et perseverabat in eadem voluntate, intraret dictam capellam et peteret a dicto receptore, flexis genibus, panem et aquam ordinis. Et cum hoc fecisset, et dictus receptor respondisset quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, finaliter, prestito per juramentum ab ipso teste quod in eo non erant predicta impedimenta, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum quod esset obediens omnibus preceptoribus qui proponerentur eidem, et quod servaret castitatem, et quod viveret sine proprio, et quod non esset in loco in quo fieret prodicio vel sedicio populi, vel aliquis exheredaretur injuste, et quod pro posse suo juvaret ad acquirendum Terram sanctam, que erat amissa propter peccata nostra. Postmodum imposuit sibi mantellum, dicto presbytero dicente quasdam oraciones et aquam benedictam supra eum aspergente; et receptor et alii fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis, et qualiter se regeret in ordine. Postmodum fuit ductus ad dormitorium ad induendum vestes ordinis. Quibus assumptis, paulo post predictus frater Odo duxit eum ad quemdam pratellum prope ecclesiam, et ostendens ei quamdam crucem ligneam in qua nulla erat ymago, interea nescit per quem positam, precepit ei quod spueret supra eam, et ipso teste respondente quod hoc nullo modo faceret, quia hoc non esset bonum nec decens, dictus Odo respondit quod hoc oportebat eum facere, et tunc dictus testis spuit non supra sed juxta eam. Deinde dixit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dictus Odo dixit ei quod hoc oportebat eum facere, et tunc abnegavit ore et non corde. Quibus sic factis, dictus Odo incepit subridere quasi dispiciendo ipsum testem, ut sibi visum fuit. De osculis inhonestis, crimine sodomitico vel aliis illicitis non fuit locutus eidem; nec plura scit de contentis in XIII articulis supradictis.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod deposuit, hoc excepto quod ipse bene credit, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis. Dicebatur eis, et jurabant quod ordinem non dimitterent pro meliori vel pejori. Clausis januis, recipiebantur nullis presentibus nisi fratribus ordinis; nec credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur supra camisias cum quibus jacebant tangerent capita ydolorum, nec quod illicita que intervenerant in recepcione sua intervenirent in recepcionibus aliorum, nec post; per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, nec inhibebatur quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Si qui sciebant errores in ordine, male fecerunt quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem viderat melius servari in ordine ab inicio quam quando fuerunt capti servarentur. Servatum fuisset in ordine quod magnus Magister cum conventu statuisset, si fuisset bonum, ut credit. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum. Audivit dici quod magnus Magister et alii sunt confessi aliquos errores contra ordinem, sed hoc nescit. Cum aliis se obtulerat ad defensionem dicti ordinis. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Helias de Jotro serviens, Meldensis diocesis, preceptor de Lanhivilla diocesis Belvacensis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia erat vetustate consumptus, nec volebat portare mantellum nec barbam nisi Ecclesia vellet aliud ordinare, et non portaverat adhuc barbam, quia juvenis erat, cum quo fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, protestacione premissa, quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non. Frater tamen Gerardus de Villaribus miles quondam, preceptor tunc Francie, qui in instanti die Cinerum erunt IX anni vel circa, recepit ipsum testem in capella domus Templi de Feritate Gaucherii Meldensis diocesis, presentibus fratribus Johanne Monachi et Parisio Burgundo, dixit eidem testi in recepcione sua quod de punctis ordinis erat quod ipse debebat abnegare Deum et spuere supra crucem. Requisitus qualis modus fuerat servatus in recepcione sua predicta, respondit quod [cum] ipse requisisset ab ipso receptore panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et respondisset ei quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et abdicare a se propriam voluntatem, servare castitatem, vivere sine proprio, et obedire superioribus suis, et ipse respondisset quod omnia sustineret, dictus receptor, prestito ab ipso teste per juramentum quod non erat servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni vel debitis obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et quod servaret bonos usus et bonas consuetudines que erant in ordine, et que in posterum imponerentur per probos viros ordinis, et quod iret ultra mare quando preciperetur sibi, et quod juvaret pro posse suo ad acquirendum Terram sanctam. Post que imposuit ei mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et exposuit ei causas propter quas poterat perdere habitum, et vitare penas secundum regulam eorum. Post que duxit ipsum testem ad quamdam cameram, et precepit ei quod abnegaret Deum, et quod spueret supra quamdam crucem ligneam quam idem preceptor tenebat in manu; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, et quod prius dimitteret mantellum ordinis, dictus receptor dixit ei quod non poterat dimittere dictum mantellum ex quo ipsum assumpserat, nec exire ordinem eorum, et quod oportebat eum predicta facere, quia erant de punctis ordinis, et quod non exiret dictam cameram quousque predicta fecisset, et cum ipse testis responderet se nullo modo predicta facturum, inclusit ipsum in dicta camera recedens ab eo, et in dicta die non fecit sibi ministrari nisi panem et aquam. Mane vero sequenti, rediens ad ipsum in dicta camera, precepit ei denuo quod faceret abnegacionem et spuicionem predictas, comminans ei quod nisi hoc faceret, esset perditus; et tunc ipse testis timore ductus, ut dixit, abnegavit Deum ore non corde, et spuit non supra sed juxta dictam crucem. De osculis inhonestis, crimine sodomitico vel aliis illicitis non fuit locutus eidem, nec ipse, nec alius, nec vidit alium recipi. Precepit autem ei dictus receptor quod de predictis illicitis nemini loqueretur, quia si hoc faceret, esset perditus. Nichilominus tamen infra triduum dictus testis fuit confessus de predictis erroribus in dicta domo domino Johanni de Grangia, quondam tunc archidiacono Meldensi, qui venerat ad dictam domum, et absolvit eum stupefactus multum cum audivisset predicta, et imposuit sibi in penitencia quod predicta revelaret, et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo posset facere sine periculo corporis sui, dixit quod nolebat quod se poneret in periculo, et injunxit sibi quod jejunaret XL diebus in pane et aqua infra XX septimanas, et quod non portaret camisiam de duobus annis, quam penitenciam complevit, ut dixit. Requisitus si credit quod predicta illicita confessata per eum intervenerunt in recepcionibus aliorum vel post, respondit quod nesciebat quod crederet super hoc, quia nesciebat nec audiverat ante capcionem eorum nisi quod supra deposuit. Sed post capcionem audivit dici ab aliquibus fratribus ordinis cum eo carceri mancipatis, de quorum non recordatur nominibus, quod predicta illicita erant de punctis ordinis; plura nesciens de contentis in XIII articulis supradictis, nec in aliis, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Non credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, nec quod fierent hoscula inhonesta, nec quod committerent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule unde volebant assumpte, quibus cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; per sacramentum injungebatur quod non revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis; si revelassent, fuissent puniti. Illi qui sciebant errores fuerunt negligentes, quia non correxerant eos nec denunciaverant Ecclesie. Credit quod ante recepcionem suam elemosine et hospitalitas melius servarentur in ordine quam post. Clam tenebantur capitulia, sed excubie non ponebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala propter predicta contra ordinem sunt exorta. Credit quod multi ex fratribus ordinis scirent errores confessatos per eum, et audivit quod magnus Magister et alii multos errores, nescit quos, sunt confessi. Defensioni ordinis obtulit se propter malum consilium quod habebat, quia dubitabat revelare predicta pro eo quod dictus receptor dixerat ei quod esset perditus si ea revelaret. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Matheus de Cresson Essart serviens, Belvacensis diocesis, preceptor domus de Belleyvial Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta sex annorum vel circa, non deferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat voluntarie vetustate consumptum, nec curabat ulterius ipsum portare. Postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus in concilio Remensi, per dominum archiepiscopum Remensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, quia non interfuerat capitulis generalibus, nec viderat recipi aliquem alium fratrem, nisi fratrem Galterum infra scriptum. Ipse autem receptus fuerat, per fratrem Hugonem de Penrando visitatorem Francie, in majori capella domus Templi Parisiensis, die Martis post festum apostolorum Petri et Pauli erunt XVII anni vel circa, post capitulum generale, presentibus fratribus Roberto de Belvaco presbytero, tunc procuratore generali ordinis in Francia, Garino de Grandi Villarii preceptore baillivie Viromendensis, Baudoyno de Cheli milite, et aliis circiter septuaginta, in hunc modum: nam ipse testis et predictus frater Galterus de Bullens Ambianensis miles, qui fuit combustus Parisius, et receptus cum eo, pecierunt panem et aquam flexis genibus, a dicto fratre Hugone, et vestitum ordinis, et obtulerunt se velle fieri servos esclavos Dei et beate Marie, et Terre sancte ultra marine; et dictus receptor dixit quod traherent se ad partem, et ipse deliberaret cum fratribus; et cum deliberassent et ipsi rediissent coram eo, et iterum peterent ut supra, dixit quod grandem rem petebant, quia oporteret eos abdicare a se propriam voluntatem et subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, et ideo bene deliberarent; cum autem respondissent se bene deliberasse, finaliter voluit scire per sacramentum ab eis si erant servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni vel debitis obligati, si habebant infirmitates latentes; quibus respondentibus quod non, fecit eum vovere et jurare castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus qui proponerentur eisdem, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, secreta capitulorum, et quod non dimitterent dictum ordinem pro meliori vel pejori, absque licencia ejus qui dare eis posset. Postmodum imposuit eis mantellos, et primo dicto fratri Galtero, et ipse et omnes fratres astantes fuerunt eos osculati in ore, et dicebat quod eos recipiebat ad honorem Dei et beate Marie et beati Petri apostoli, ad beneficia ordinis, et patres et matres eorum. Deinde instruxit eos quot Pater noster dicerent pro horis suis, et qualiter se regerent. Quo facto recesserunt omnes, et quidam frater serviens vocatus, ut videtur ipsi testi, Malins, filius vel nepos fratris Arnulphi de Vysomale, duxit ipsum testem ad quamdam cameram, in qua consueverunt scindi vestes; et in eadem camera erat quidam alius frater, cujus nomen ignorat, et cum essent ibi, dictus frater Malin dixit eidem testi quod abnegaret Deum. Quo respondente quod hoc nullo modo faceret, dixit quod hoc oportebat eum facere, quia ita faciebant alii, et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde. Postmodum precepit ei quod spueret supra quamdam crucem metallinam, in qua erat ymago Crucifixi, ut sibi videtur, quam tenebat alter frater in manu sua; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dimisit eum; ille eciam qui tenebat dictam crucem in manu dixit eidem testi quod eum debebat osculari in ano, et ipse testis habuit pro trufa, et noluit in dicto loco osculari eum. De aliis illicitis non fuerunt locuti eidem, nec alia inhonesta intervenerunt in recepcione sua, nec post. Requisitus quod factum fuerat de dicto milite recepto cum eo, respondit quod fratres Garnerius de Esta et Baudoynus de Cheli predictus milites, et Johannes de Villanova serviens, tunc preceptor ballivie de Pontivo, duxerunt predictum fratrem Galterum ad quamdam aliam cameram, et nescit quod fecerunt in ea; credit tamen pocius quod fuerunt facta dicta illicita quam contrarium, et quod eciam fierent in recepcionibus aliorum vel post; plura de contentis in dictis XIII articulis dixit se nescire.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deponitur, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Preceptores laici aliquando remittebant penas et disciplinas ordinis, sed non absolvebant, nec credit quod possent absolvere a peccatis. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur supra camisias tangerent capita ydolorum; credit quod graviter puniti fuissent qui revelassent secreta capitulorum, vel qui noluissent facere illicita supradicta. Sacerdotibus ordinis debebant confiteri, et poterant confiteri eciam fratribus Carmelitis. Illi qui sciebant errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus, et, ex precepto superiorum et statutis ordinis, debebant dare, amore Dei, decimam partem panis. Clam capitulia tenebantur, de die tamen. Quod magnus Magister cum conventu ordinasset, fuisset servatum in ordine, contra quem nunc grandia scandala sunt exorta, et credit quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, sed non extraneis. Et quod magnus Magister et alii aliquos errores confessi fuerunt contra ordinem, ad cujus defensionem ipse testis se obtulerat, quia non erat tunc ita bene instructus de predictis erroribus sicut est nunc, et quia habebat aliud consilium quam habet in presenti.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat Latinum, et renovavit protestacionem per ipsum et alios factam quando juraverunt.

Eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Poncius de Bono Opere serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi cum pluribus aliis, postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, etatis XXXV annorum vel circa, ut credit, qui fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino Parisiensi, et si aliud diceret, quod non obesset ei, et fuerat custos magne camere magni Magistri ultra mare, per dimedium annum vel circa, antequam dictus Magister veniret citra mare. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, quia non viderat aliquem alium fratrem in ordinem recipi; ipse autem receptus fuerat in quadam camera domus Templi de Buris Lingonensis diocesis, prima Dominica Adventus proxime preterita fuerunt sex anni vel circa, ante diem, per fratrem Hugonem de Penrando, presentibus fratribus Gancerando curato dicte domus de Buris, Guidone de Nici et Martino de Nici, combustis Parisius, et Petro de Sivreyo preceptore tunc de Buris servientibus, in hunc modum: nam cum requisivisset, amore Dei, societatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis, dixit ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum voluntatem propriam dimittere, et multa dura et aspera sustinere, et non haberet forsitan equos et vestes et alia que videbat eos exterius habere; et cum responderet quod omnia sustineret, et dictus receptor deliberasset cum fratribus, et dictus testis instaret pro recepcione sua, finaliter, prestito ab ipso teste per juramentum quod non erat matrimonio, alteri religioni vel debitis obligatus, nec infra sacros constitutus, nec promiserat aliquid ut reciperetur in dicto ordine, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eidem, servare bonos usus et bonas consuetudines et secreta ordinis, et quod non interesset loco in quo aliquis Christianus exheredaretur injuste; quod eciam non dimitteret dictum ordinem pro meliori vel pejori, absque licencia superioris sui qui dare eam posset. Post que imposuit ei mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt osculati eum in ore. Deinde instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et quod jaceret cum camisia et braccis et caligis lineis, una cordula cinctus quod assumeret unde vellet, et qualiter regeret se in ecclesia et extra, exponens casus aliquos propter quos poterat perdere habitum vel incurrere alias penas; et dixit quod alia puncta ordinis perquireret a senioribus, et instruerent eum. Postmodum idem receptor remansit in dicta camera cum aliis fratribus, et predictus preceptor de Buris duxit ipsum testem ad quamdam gardarobam propinquam dicte camere, dicens quod expectaret eum in dicta gardarroba, et statim post idem preceptor vel alius frater ordinis portans capucium ante faciem, propter quod non potuit discernere si erat dictus preceptor vel alius, et lanternam cum lumine, quia nondum erat dies, habens in manibus, posuit quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago Crucifixi in manu ipsius testis, petens ab eo si credebat in dictam crucem; et ipso teste respondente quod sic, dixit ei: Deinceps non credas, et spue supra ipsam. Et ipse testis tunc spuit non supra sed juxta, per hoc, ut dixit, non recedens nec intendens recedere a fide. De aliis illicitis non fuit locutus eidem, nec aliud scit de contentis in XIII articulis predictis. Requisitus si credebat quod idem facerent alii, respondit quod non credebat nec discredebat.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; non credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos; non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod hoc preciperetur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus jacebant tangerent capita ydolorum; puniti fuissent qui revelassent secreta capitulorum, nescit qualiter; nec fuit ei inhibitum nec audivit aliis inhiberi quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, et vidit quod confiterentur fratribus Carmelitis et aliis. Si aliqui sciebant errores in ordine, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari in locis in quibus fuit commoratus; audivit tamen dici quod antiquitus melius fiebant. Clandestine capitulia tenebantur, non tamen audivit quod excubie ponerentur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter predicta, et obtulerat se deffensioni ordinis, sed postmodum renunciaverat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuerunt adducti pro testibus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum fratres Jacobus Cormele, Johannes de Valbellant, Johannes de Besu sancti Germani Suessionensis, Odo de Castroduni, Theobaldus de Basimont Carnotensis, Stephanus d'Omont Parisiensis, Guillelmus de Gi Bisuntini, Johannes de Barleta Leodiensis, Albertus de Grevilla Cathalonensis, et Thomas Gancin Bajocensis diocessium. Qui, premissa protestacione quod non intendunt recedere a deposicionibus per eos factis alias coram ordinariis, et quod si aliquid per simplicitatem vel alias dicerent contra eorum deposiciones, vel plus vel minus, quod eis non prejudicet nec noceat in aliquo. Juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere plenam et meram veritatem in hujusmodi negocio, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Quibus actis, dictus frater Johannes de Bessu sancti Germani Suessionensis diocesis, serviens, non deferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, etatis triginta duorum annorum vel circa; repetita predicta protestacione, lectis et diligenter expositis sibi omnibus articulis, respondit ad eos se nescire de eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse fuerat receptus in dicto ordine in instanti festo resurrectionis Domini erunt sex anni vel circa, in capella domus Templi de Cherruto Senonensis diocesis, per fratrem Adam de Calmis militem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, de mandato visitatoris Francie, presentibus fratribus Matheo de Atrabato, Jacobo Chamarot, et alio de cujus nomine non recordatur, et de quorum vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum requisisset frequenter panem et aquam ordinis, et ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere; finaliter, eo instante pro recepcione sua, respondit quod reciperet eum, et fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et fuerunt eum osculati in ore. Quo facto recesserunt omnes, preter dictos receptorem et Matheum, et preceperunt ei quod abnegaret ymaginem Crucifixi depictam in libro supra quem juraverat, et quod spueret supra eam; et cum ipse testis nollet hoc facere, dixerunt quod hoc oportebat eum facere, quia inclusus erat in dicta capella, et consuetum erat ita fieri; et tunc ipse testis abnegavit ore non corde, et spuit non supra sed juxta dictam ymaginem. Postmodum dictus receptor fuit amplexatus ipsum testem et osculatus in ventre supra vestes; alia illicita non intervenerunt, nec tunc nec post. Credit quod alii reciperentur per eumdem modum, et quod crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et ipse bene credebat dictis sacramentis. Audivit dici quod preceptores laici absolvebant a penis. Juravit ordinem non exire, et credit quod alii jurarent; sed non vidit alium recipi. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod hoc diceretur eisdem, nec quod haberent capita ydolorum, nec quod cordule, cum quibus cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, tangerent dicta capita. Per sacramentum injungebatur quod non revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis; si revelassent, credit quod puniti fuissent; absque licencia non poterant nisi fratribus ordinis confiteri. Negligentes fuerunt, quia non correxerunt errores nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod eleemosine et hospitalitas in ordine fuerant restricte, et quod eorum capitulia clam tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod grandia scandala contra ordinem sunt exorta, quod errores confessati per eum essent noti fratribus ordinis sed non aliis, et quod magnus Magister et alii aliquos errores confessi sint contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat, sed postmodum incontinenti se retraxerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, vel amore, vel odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Item, dixit quod de predictis erroribus fuit, eadem septimana, confessus fratri Radulpho Lotoringo presbytero dicte domus, et absolutus per eum, injuncta ei penitencia quod jejunaret certis diebus, non recolit quot.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XIII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo fratrum predicta Minorum, frater Theobaldus de Basimonte serviens, Carnotensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat una cum pluribus aliis in concilio Senonensi. Postmodum radi fecerat sibi barbam, etatis triginta sex annorum vel circa. Qui fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo Parisiensi, qui absolvit et reconciliavit eum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire de contentis in eis nisi quod sequitur, quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris nec capitulis eorum. Ipse tamen receptus fuerat per fratrem Guidonem de Maynillio Albrici servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, tunc preceptorem ballivie Carnotensis, de mandato fratris Johannis de Turno tunc thesaurarii Parisiensis, presentis ibidem, una cum fratribus Petro Ucherii, Renardo le Ganheur servientibus, et Johanne de Bondis presbytero quondam in capella domus Templi de Malorepastu dicte diocesis, in festo beate Catherine proxime preterito fuerunt novem anni vel circa, in hunc modum: nam cum peciisset ter interpolate panem et aquam ordinis, et ter fuisset ei responsum per dictum fratrem Guidonem quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, rogans Deum ut dirigeret eum, et ipse receptor et fratres astantes deliberassent recipere eum, prestito per juramentum ab ipso teste quod non erat servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni vel debitis obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, ex qua esset impotens ad servicium ordinis, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines, et secreta ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes fuerunt osculati eum in ore. Deinde instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et quod jaceret cum pannis lineis, cinctus die ac nocte super eos una cordula quam assumere poterant unde volebant, et qualiter regeret se in ordine, exponens multa puncta ordinis ex quibus poterat incurrere diversas penas. Post que recesserunt omnes. Postmodum dictus frater Raynardus duxit ipsum testem ad quamdam logiam, in qua fiebant aliquando dolia, et aportavit quamdam crucem ligneam depictam, quam ibidem ostendit ipsi testi, precipiens ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat ipsum facere, et tunc abnegavit ore non corde. Postea precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse noluit spuere supra, sed spuit juxta; deinde dixit ei quod poterat, si volebat, cum fratribus ordinis carnaliter commisceri, et ipse testis respondit quod hoc nullo modo faceret, nec unquam fecit, nec credit quod fiat in ordine, sicut dixit. Postmodum precepit ei quod oscularetur eum in ano, sed ipse testis noluit eum osculari, nec credit quod predicta oscula inhonesta, nec abnegacio et spuicio supradicte fierent in ordine in recepcionibus aliorum, nec post, quia nec vidit nec audivit dici nisi de se ipso. Requisitus si predictus frater Raynardus dixit ei quod predicta illicita essent de punctis ordinis, respondit quod non. Item dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et credebat quod alii fratres ordinis crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; non credit nec audivit dici quod eorum laici possent absolvere vel absolverent a peccatis; juravit ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur; non credit quod haberent ydola; cordula qua cingebatur non tetigerat capita ydolorum, quia ipsam emerat, nec credit quod cordule aliorum tangerent. Per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum; si revelassent, fuissent puniti secundum disciplinam ordinis, nescit qualiter; absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri; si qui erant scientes errores, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit in ordine convenienter servari; inhibebatur quod non acquirerent illicite ordini; clausis januis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, capitulia tenebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala exorta sunt contra ordinem apud aliquos, propter contenta in articulis et alia. Audivit dici magnum Magistrum et alios multos errores fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat dum tamen liberaretur a carceribus et ministrarentur expense; sed postmodum voluntarie recessit a dicta deffensione. Item, dixit quod, in die recepcionis sue, antequam comederint, fuit confessus de predictis erroribus confessatis per eum Johanni Normanni presbytero seculari, in dicta domo Templi deservienti, qui reprehendit eum de predictis, et absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret sextis feriis per septem annos, quod et fecit; nescit tamen si dictus presbyter sit vivus vel mortuus.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Jacobus de Cormele serviens, Suessionensis diocesis, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, etatis quadraginta octo annorum vel circa, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per ipsum facta coram domino episcopo Parisiensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quia credit quod alii communiter reciperentur in ordine sicut frater Johannes de Sernay quondam serviens, tunc preceptor domus Templi Montis Suessionensis, receperat eum, in festo beati Bartholomei proxime preterito erunt XI anni vel circa, in capella dicte domus, presentibus fratribus Roberto curato dicte domus, Geraldo de Argentolio milite, et Matheo de Atrabato, et Johanne de Cernoy, et Remigio de Ploysiaco servientibus, deffunctis, a quo receptore requisivit ter interpolate panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis; et cum ei concessisset predictus miles, de voluntate dicti fratris Johannis, defferentis in hoc nobilitati dicti militis, imposuit sibi mantellum. Postmodum fecerunt eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui imponerentur in posterum per probos homines ordinis, obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eidem, fideliter facere elemosinas consuetas, et luminaria ecclesiarum et capellarum eorum servare, et quod non interesset loco in quo nobilis homo vel nobilis mulier exheredaretur injuste; et precepit ei quod jaceret cum pannis et caligis lineis, cinctus super eos una cordula; et instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et quod bene conservaret et deffenderet, pro posse suo, bona et jura ordinis, et quando non posset hoc facere, quod denunciaret hoc superioribus suis; et quod faceret jejunia in ordine consueta; et alia puncta ordinis requireret a senioribus ordinis, et informarent eum. Postmodum fuerunt eum osculati in ore, et recesserunt omnes, preter dictum fratrem Johannem de Sernoy, qui ducens ipsum testem retro altare, et ostendens ei quamdam crucem ligneam in qua erat depicta ymago Crucifici, precepit ei ter, in virtute juramenti prestiti per eum de obediendo preceptoribus suis, quod abnegaret illum qui erat in dicta cruce; et tunc ipse testis, tenore juramenti per eum prestiti, abnegavit ore non corde. Postmodum precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et spuit ipse juxta non supra. Deinde dixit ei quod ipse testis spoliaret se, vel, si volebat, ipse Johannes se spoliaret; et cum ipse testis preelegisset se spoliare, et spoliasset se nudum exceptis braccis, dictus frater Johannes dixit ei quod oscularetur ipsum testem inter umbilicum et pectus, vel quod ipse testis, si magis volebat, oscularetur eum in dicto loco; et tunc de voluntate ipsius testis, dictus Johannes fuit eum osculatus in dicto loco, precipiens, in virtute juramenti prestiti per eum, quod nemini revelaret predicta; alia illicita non intervenerunt in dicta recepcione sua, nec post. Requisitus si dixerat ei quod predicta essent de punctis ordinis, respondit quod non. Item, dixit quod ipse credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod eorum laici absolverent nec possent absolvere a peccatis. Juravit ordinem non exire absque licencia superioris qui eam dare posset, et credit quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur; non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod hoc diceretur eisdem, nec quod haberent ydola, nec quod cordule tangerent capita ydolorum. Credit quod qui revelassent secreta, fuissent graviter puniti. Non fuit sibi inhibitum quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, et infra quindecim dies a recepcione sua, fuit de predictis confessus fratri Arnulpho tunc gardiano fratrum Minorum Suessionensium, defuncto; et absolvit eum, imposita sibi penitencia quod portaret cilicium ad carnem per unam Quadragessimam, et quod jejunaret per unum annum sextis feriis, quarum medietatem faceret in pane et aqua. Scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Non audivit inhiberi quod elemosine et hospitalitas non fierent sicut erat consuetum; immo fuit preceptum et vidit fieri contrarium, et prohibebatur eis quod non gravarentur vicinis eorum, nec injuste acquirerent. Non interfuit capitulis. Totus ordo servasset, ut credit, quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala et suspicio contra ordinem sunt exorta, credens quod errores confessati per eum essent noti fratribus ordinis; et audivit dici quod magnus Magister et alii confessi sunt aliquos errores contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat cum aliis, quos in hoc sequebatur; sed postmodum retraxit se a dicta deffensione, meliori consilio ductus. Requisitus si viderat aliquem alium recipi in ordine, respondit quod sic, fratres Bertrandum de Crotoy quondam, et Guillelmum de Roy servientes, in dicta capella, per dictum fratrem Johannem de Sernoy, in festo Omnium Sanctorum proxime preterito fuerunt XI anni vel circa, presentibus fratribus qui interfuerant recepcioni ipsius testis. In quorum recepcionibus nichil vidit fieri illicitum; remanserunt tamen post recepcionem cum receptore in capella, ipso teste et aliis qui adfuerant recedentibus, et nescit si postmodum fuerunt facta illicita supradicta confessata per eum.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Lune sequenti, que fuit XV dies mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Johannes de Nivella serviens, Leodiensis diocesis, preceptor de Barleta Travensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, mantellum et barbam defferens, etatis triginta annorum vel circa; et fuit inquisitum cum eo, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Pansiensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi, se nichil scire de contentis in eis nisi quod sequitur, videlicet quod ipse receptus fuerat in quadam aula domus Templi de Capua, in festo Nativitatis Domini proximo preterito fuerunt IV anni, per fratrem Symonem de Brondisio tunc preceptorem Capuanum, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presente fratre Johanne de Alvernia oriundo, presbytero, a quo receptore requisivit ter interpolate panem et aquam ordinis; et cum ter respondisset ei quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et abdicare a se propriam voluntatem; et quod diceret Pater noster et Ave Maria, rogans Deum quod ipsum dirigeret, finaliter, prestito ab eo per juramentum quod non erat servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni nec debitis obligatus, nec infra sacros ordines constitutus, tradidit ei mantellum. Postmodum fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et osculari crucem mantelli sibi traditi. Postmodum ipse et dictus presbyter fuerunt eum osculati in ore, instruentes eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et quod jaceret cum pannis et caligis lineis, cinctus una cordula, quam non tradidit ei, sed ipse emit eam post prandium, et qualiter regeret se in ordine. Post que, recedente dicto presbytero, prefatus receptor, solus existens in dicta aula, cujus porta tunc non erat clausa, cum ipso teste, precepit ei quod abnegaret Deum; et ipse testis respondit quod hoc nullo modo faceret; et tunc dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere, et quod abnegaret ore non corde; et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, ut dixit. Postmodum ostendens ipsi testi quamdam crucem ligneam, nescit unde allatam, in qua non erat ymago Crucifixi nec pictura aliqua apparebat, peciit ab ipso teste si credebat quod in dicta cruce esset propheta, quo respondente quod non, quia non erat ibi ejus ymago, precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse spuit non supra sed juxta. Postea precepit ei quod oscularetur eum in ano, et ipse testis noluit eum osculari. De alia re illicita non fuit locutus eidem. Requisitus si dixerat quod predicta essent de punctis ordinis vel consueta fieri in ordine, et si ipse testis scit vel credit vel audivit hoc dici, respondit quod non. Requisitus si viderat aliquem alium recipi in ordine, respondit quod sic fratrem Guillelmum Manpartit servientem, de Burgundia, quem credit vivere, per fratrem Odonem de Focharen quondam militem de Borgondia, in Brandonibus erunt quatuor anni, in capella domus Templi de Berleta, presentibus fratribus Guillelmo de Melfia presbytero, et Symone de Ancona et Guillelmo Anglico viatore dicte domus, servientibus, quos credit vivere, in cujus recepcione fuit servatus talis modus qualem deposuit fuisse servatum in recepcione sua, exceptis illicitis quod non intervenerunt tunc nec post recepcionem, quod ipse testis sciverit vel audiverit vel credat; plurium recepcionibus non adfuit, nec capitulis eorumdem. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, nec quod carnaliter miscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule tangerent capita ydolorum. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur; clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Per sacramentum imponebatur quod non revelarent secreta capitulorum; si revelassent, credit quod puniti fuissent, nescit qualiter. Non fuit sibi inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, nec audivit aliis inhiberi; et ipse testis fuit confessiis de predictis erroribus fratri Johanni de Capua tunc gardiano fratrum Minorum de Capua, quem credit [.....?] infra duos dies a recepcione sua in fratrum Minorum domo de Capua, qui fuit multum stupefactus, et fecit ipsum testem spoliari in camisia et braccis, et data ei disciplina cum virgis, absolvit eum, imposita penitencia quod per triduum jejunaret sextis feriis in pane et aqua, et quod non portaret camisiam; quam penitenciam dixit se complevisse eciam in carceribus existendo. Si qui fratres sciebant errores predictos, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus; et hec precipiebantur eisdem; et vidit apud Barletam quater dari, ter in ebdomada, elemosinam mille quingentis personis. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta. Credit magnum Magistrum et alios confessos fuisse aliquos errores, quia littere apostolice hoc dicunt. Ad deffensionem ordinis obtulerat se cum aliis; postmodum fuit infirmus, et retraxit se.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings