← Table of contents
Le procès des Templiers, Tome I.

PROCÈS DES TEMPLIERS (continued 6)

Reading edition

De quibus omnibus iidem magistri Petrus, Michael et Joh. Coccardi requisiverunt fieri publicum instrumentum, per quemdam clericum, secum adductum, quem esse notarium asserebant. Post que, collacione super premissis inter dominos commissarios antedictos habita, fuit responsum per eosdem dominos commissarios eisdem magistris: Quod cum, de voluntate et consilio dicti domini archiepiscopi Narbonensis fecissent, absque aliqua inhibicione et precepto, significacionem predictam eisdem domino archiepiscopo Senonensi, ejusque suffraganeis et concilio, et dicta significacio clara esset et nullam contineret ambiguitatem, dictusque dominus archiepiscopus Narbonensis absens esset a Parisius, non poterant convenienter, absque ejusdem domini archiepiscopi consilio, declaracionem aliam facere in premissis, sed eo redeunte Parisius, cum ejus consilio declararent eisdem si aliqua erant super hoc declaranda. Addicien[te]s predictos dominum archiepiscopum Senonensem ejusque suffraganeos et consilium, a Deo fore peritos quam bene sciebant [sic] discernere quod, ex significacione predicta eis facta, debebant agere in premissis.

Item, cum die Martis proximo preterita, ante horam prime, pervenisset ad noticiam eorumdem dominorum commissariorum, in dicta capella existencium, quod LIIII Templarii qui coram eisdem dominis commissariis dicebantur se obtulisse ad defensionem dicti ordinis, erant dicta die comburendi, et iidem domini commissarii precepissent eisdem preposito Pictavensi et archidiacono Aurelianensi, quod ex parte eorum accederent ad dictum dominum archiepiscopum Senonensem ejusque suffraganeos et concilium, et quod rogarent eosdem et suaderent eis quod placeret eis bene deliberare et mature agere circa premissa, et si eis videbatur utile differre et facere differri predicta, quia dictus prepositus et multi alii asserebant quod fratres dicti ordinis qui obierant in extremo vite eorum asseruerant, in periculis animarum suarum, se et dictum ordinem falso delatos fuisse de criminibus eis impositis; et quia, si dicta executio fieret, videbatur posse impedire officium dominorum commissariorum predictorum, et quia eciam testes aliqui, adducti eadem die et precedenti coram ipsis dominis commissariis in inquisicione predicta, erant adeo exterriti, racione processuum quos iidem domini commissarii, archiepiscopus Senonensis ejusque suffraganei et concilium fecisse et facturi esse dicebantur, quod non videbantur esse in pleno sensu suo, ex timore predicto, nec esse ydonei ad ferendum testimonium in inquisicione predicta, fuissetque reportatum eisdem dominis commissariis, ut dixerunt, a quodam fuisse dictum, coram domino archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio memoratis, quod dicti prepositus Pictavensis et archidiaconus Aurelianensis [qui in dicta die Martis, circa horam prime, premissa intimasse dicebantur, et ipsi iidem hoc attestabantur suffraganeis domini archiepiscopi Senonensis predicti in concilio congregatis, tunc absente dicto domino archiepiscopo Senonensi] predicta non significaverant de mandato eorumdem dominorum commissariorum, dixerunt et asseruerunt iidem domini commissarii prefatis magistris Petro, Michael et Johanni, et per eos significatum voluerunt dominis archiepiscopo Senonensi, suffraganeis et concilio supradictis, a quibus missi fuerant ad eos, quod predicta per dictos prepositum Pictavensem et archidiaconum Aurelianensem, dicta die Martis, circa horam prime, dicta et significata ipsis suffraganeis et concilio, fuerant dicta et significata de mandato ipsorum dominorum commissariorum, et ea rata et firma habuerant et habebant. Item, significaverunt iidem domini commissarii prefatis magistris Petro, Michael et Johanni Coccardi, et per eos significari voluerunt domino archiepiscopo Senonensi, ejusque suffraganeis et concilio memoratis, quod dicti fratres, Reginaldus de Pruino, Petrus de Bononia, et Guillelmus de Chambonnent et Bertrandus de Sartigiis, interposuerant pro se et suis adherentibus quasdam appellaciones coram ipsis dominis commissariis, die Dominica, que fuit decima dies mensis Maii, a domino archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio memoratis; addicientes iidem domini commissarii se credere quod dicte appellaciones fuissent, dicta die Martis, intimate per dictos prepositum Pictavensem et archidiaconum Aurelianensem, domino archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio memoratis, cum per aliquos ex dictis dominis commissariis hoc fuisset dictum preposito et archidiacono antedictis.

Postmodum, dictis magistris Petro, Michael et Johanne recedentibus, ibidem fuerunt adducti ad presenciam dictorum dominorum commissariorum prefati fratres R. de Pruino, G. de Chambonnent et Bertrandus de Sartigiis, dicentes quod prefatus P. de Bononia ab eis et eorum societate fuerat separatus, et nesciebant qua de causa; adjicientes sine tamen prejudicio et ordinis sui quod ipsi erant simplices et imperiti, et in se ipsis stupefacti et turbati, ita quod nichil sciebant ordinare et dictare pro deffensione dicti ordinis sine dicti fratris Petri consilio. Quare supplicaverunt quod ipsi domini commissarii eum ad suam presenciam evocarent et audirent, et scirent qualiter et quare ab eis recesserat, et an vellet insistere deffensioni ordinis predicti vel desistere ab eadem, et dicti domini commissarii preceperunt dictis preposito Pictavensi et Johanni de Jemvilla, quod, die crastina in mane, eundem fratrem P. adducerent ad presenciam eorumdem.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei, Hugone Nicolai, Guillelmo Radulpho et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit XVIIIIa dies mensis Maii, convenerunt in predicta capella sancti Elligii dicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuerunt adducti ad eorumdem dominorum commissariorum presenciam fratres infrascripti, qui sigillatim requisiti a prefatis dominis commissariis ad quid venerant, responderunt quilibet per se, quod, cum nuper ipsi se obtulissent coram ipsis dominis commissariis ad defensionem ordinis Templi, modo desistere volebant et desistebant a defensione predicta et renonciabant eidem defensioni. Nomina vero dictorum fratrum sunt hec, videlicet fratres: Humbertus de sancto Jorgio, Ancherius et Petrus de Syare milites Vienenses, Petrus de sancta Gressa Ambianensis, Johannes de Ponte Episcopi Noviomensis, P. de Jans Belvacensis, Philippus de Villa Selva Noviomensis, Egidius de Cheruto Senonensis, Otho de Anona Lingonensis, P. de Cheruto Senonensis, Aymo de Perbona Trecensis, Robertus de Monboin Senonensis, Thomas de Martinhiaco presbyter Laudunensis, Symon de Cormissiaco Remensis, Poncius de Bono Opere Lingonensis, Johannes de Noviomo, Nicolaus de Trecis, Johannes de Bersi de sancto Germano Suessionensis, Guillelmus Ardoini Aurelianensis, Thomas Quintini Bajocensis, P. de Sarcellis Parisiensis, Johannes de sancta Genefa Leodiensis, P. de Grumenilio presbyter Belvacensis, P. de Blesis presbyter Carnotensis, Christianus de Bice Lingonensis, P. le Picart de Buris Lingonensis, Jacobus dictus Vergus Meldensis, Gerardus de Belna Eduensis, Johannes de Corvella Suessionensis, Abertus de Corvella Cathalonensis, Bartholomœus de Trecis, Guillelmus de Gi Bisuntin., Theobaldus de Basmonte Carnotensis, Tonzsanus de Lenhivilla Belvacensis, Johannes de Ellemosina Parisiensis, Radulphus de Salicibus Laudunensis, Nicolaus de la Gella Laudunensis, Raynerius de Larchamp Senonensis, Raynaudus de Tremplayo presbyter Parisiensis, Stephanus de Turno Parisiensis, Guillelmus Bocelli Ebroicensis, Richardus de Caprosia Parisiensis, Johannes de sancto Lupo et P. de Arbleya Parisiensis diocesium.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, per dictos dominos commissarios, presentibus me Floriamonte Dondedei, Hugone Nicolai, Guillelmo Radulpho et aliis notariis memoratis.

Post hec, die Sabati post Ascensionem Domini, videlicet penultima dies mensis Maii, convenerunt in dicta capella sancti Elligii dicti domini Bajocensis, Mimatensis et Lemovicensis episcopi, Matheus de Neapoli et archidiaconus Magalonensis, domino archiepiscopo Narbonensi absente a civitate Parisiensi, qui supra excusavit in processu quociens contingerit eum abesse et voluit quod procederetur in negocio ejus absencia non obstante, et archidiacono Tridentino absente, propter infirmitatem quam asserebatur habere et ex hoc convenire cum aliis non posse, prout Johannes clericus Calitensis Rothomagensis diocesis, familiaris ejusdem domini archidiaconi Tridentini missus ad hoc ab ipso archidiacono, ut dicebat, asseruit, et excusando eundem. Cum autem in die Mercurii sancta nuper lapsa, fuisset concordatum unanimiter inter predictos dominos Narbonensem archiepiscopum, Bajocensem, Mimatensem et Lemovicensem episcopos ac Matheum de Neapoli, et archidiaconos Tridentinum et Magalonensem, propter multas causas inter ipsos actas, quod si contingeret concilium generale prorogari, quod erat mandatum ad proximas kalendas Octubris prorogari, dicti domini commissarii supersederent in presenti inquisicione usque ad medium mensis Octubris vel circa, prout asserebant dicti domini commissarii, hodierna die congregati dicti domini commissarii presentes, ex causis pluribus, ut dixerunt, supersedere in ipsa inquisicione usque ad terciam diem proximi mensis Novembris. Quam diem, cum continuacione sequenti, assignaverunt ad procedendum in ipsa inquisicione, prout fuerint raciones, Parisius in monasterio sancte Genovefe, in capella predicta; et si forte contingeret ipsos dominos presentes, vel eorum aliquem seu aliquos, dicta die ad procedendum assignata vel in sequentibus abesse, voluerunt et consensuerunt predicti domini commissarii quod per alios concommissarios et collegas eorum qui presentes adherunt ipsa die et sequentibus, procedatur in ipsa inquisicione, secundum formam commissionis eis facte, usque ad adventum absencium, eorum absencia non obstante, et nunc, prout ex tunc, excusantes usque ad eorum regressum, si contingeret eos non adesse in termino supradicto. De quibus omnibus voluerunt et preceperunt per nos notarios hujus processus fieri publicum instrumentum.

Post hec incontinenti, nos notarii subscripti, de mandato dictorum dominorum commissariorum, ivimus ad prefatum dominum archidiaconum Tridentinum, ad domum videlicet quam inhabitat in abbacia sancti Germani de Pratis, sibique ex parte dictorum dominorum commissariorum significavimus et legimus premissa [que] per eosdem dominos commissarios hodierna die in prefata capella sancti Elligii acta fuerunt. Qui, eis auditis, nobis dixit quod ipse bene miserat ad dictos dominos commissarios dictum Johannem familiarem suum, ad excusandum eum quoad hodiernam diem propter indisposicionem sui corporis, quam asseruit esse veram, et excusacionem per dictum Johannem factam dixit se ratam habere. Dixit eciam quod ipse predictum terminum, assignacionem et alia per dictos dominos commissarios hodie acta, rata habebat, et bene placebat ei. Dixit eciam dictus dominus archidiaconus Tridentinus quod prius non fuerat contradictum de recessu cum eo, salva reverencia dictorum dominorum collegarum suorum.

Acta fuerunt hec dicta die, in dictis locis, presentibus me Floriamonte Dondedei, et magistris Bernardo Filioli, Bernardo Humbaldi, Hugone Nicolai et Johanne de Fellinis notariis suprascriptis, ac Guillelmo Radulphi.

Qua quidem die tercia mensis Novembris convenerunt in dicta capella sancti Elligii apud sanctam Genefevam dicti domini episcopus Mimatensis, Matheus de Neapoli et archidiaconus Tridentinus, et fecerunt requiri extra dictam capellam et in monasterio sancte Genevefe si esset ibidem aliquis qui vellet aliquid dicere coram eis pro ordine Templi; et nullo comparente qui aliquid diceret, dicti domini tres commissarii videntes quod ipsi non poterant in dicto negocio procedere juxta traditam eis formam, propter absenciam aliorum concommissariorum suorum, cum dictus dominus archiepiscopus Narbonensis esset extra Parisius occupatus propter negocia regia et propter sigillum regium quod tenebat, et dominus episcopus Bajocensis de mandato regio pro arduis negociis profecturus esset ad curiam Romanam, et Nicholaus se excusasset per litteras suas, et prefatus dominus archidiaconus Magalonensis, qui esse dicebatur apud Montem Pessulanum, excusavit se propter infirmitatem sui corporis per patentes litteras suas, et memoratus dominus Lemovicensis episcopus, qui ad predictam diem veniebat, retrocessisset, intellecto per litteras regias quod non expediebat certis de causibus [sic] in dicto negocio procedi usque ad principium parlamenti regni proximo futuri, quod teneri debebat in crastinum festi beati Vincencii, decreverunt expectandum esse adventum predictorum dominorum commissariorum, vel aliquorum ex eis, in tali numero quod procedi posset juxta traditam eis formam. De quibus prefati tres domini commissarii pecierunt per magistros Hugonem Nicolai et Guillelmum Radulphi notarios supradictos, qui presentes erant, fieri publicum instrumentum, et predicta redigi in processu, prout dicti duo notarii, et eciam predicti tres domini commissarii, aliis dominis commissariis subscriptis, et mihi Floriamonti Dondedei, Bernardo Filiholi et Bernardo Umbaldi notariis subscriptis, qui tunc absentes eramus, postmodum die subscripta proximo retulerunt.

Acta fuerunt hec per dictos tres dominos commissarios, predictis die et loco, presentibus magistris Hugone Nicolai et Guillelmo Radulphi predictis, ut nobis aliis postmodum retulerunt.

Post hec, anno eodem, videlicet Mo IIIC Xo, die XVIIa mensis Octubris, indictione VIIIIa, pontificatus sanctissimi patris et domini nostri domini Clementis Pape quinti anno VIo, convenerunt in capella predicta sancti Elligii prefati domini Narbonensis archiepiscopus, Mimatensis et Lemovicensis episcopi, Matheus de Neapoli et archidiaconus Tridentinus, dominis Bajocensi episcopo et Magalonensi archidiacono legittime excusatis per patentes litteras eorumdem quarum tenor inferius est insertus. Et volentes dicti domini commissarii procedere ad testium recepcionem, fecerunt legi dictas litteras excusatorias, et exponi in vulgari, presentibus dictis fratribus Guillelmo de Chambonnent et Bertrando de Sartiges, qui alias ad defensionem ordinis se obtulerant et jurare viderant testes usque nunc receptos in presenti negocio per dictos dominos commissarios antedictos, ad hoc specialiter evocatis. Qui quidem fratres, Guillelmus et Bertrandus, auditis lectis litteris memoratis, dixerunt et protestati fuerunt quod ipsi persistebant in appellacionibus prius interpositis per eos, et cum essent layci illiterati, ut dicebant, pecierunt quod frater R. de Pruino et frater P. de Bononia supradicti adducerentur ad presenciam eorumdem, cum alias fuissent dicti fratres R. et P. cum ipsis duobus militibus deputati sub certa forma ad defensionem dicti ordinis ab illis fratribus Templi qui Parisius convenerant hoc anno pro defensione predicta. Pecierunt eciam consilium sibi dari, dicentes quod si essent restituti libertati et bonis eorum, quod libenter defenderent ordinem supradictum. Cum autem per dictos dominos commissarios fuisset dictum eisdem prefatos R. et P. sollempniter et voluntarie renunciasse defensioni ordinis predicti et rediisse ad primas confessiones factas per eos, et eciam post dictam renunciacionem prefatum fratrem P. fregisse carcerem et fugisse, et dictum fratrem R. esse in tali statu quod non est admittendus ad defensionem ordinis predicti, ut pote quia degradatus per concilium provincialis concilii Senonensis, offerentes dicti domini commissarii predictis militibus quod parati erant recipere juramenta testium recipiendorum in negocio isto in presencia eorumdem militum, si adesse volebant, et benigne audire si qua vellent proponere coram ipsis. Dicti milites responderunt se nolle interesse modo nec alias juramentis testium recipiendorum in negocio prelibato, nisi haberent dictos fratres R. et P. et consilium, timentes aliter, ut dicebant, prejudicari appellacionibus predictis. Et sic ab ipsorum dominorum commissariorum presencia recesserunt.

Quibus peractis, fratres Galterus de Buris Lingonensis, Stephanus de Doimont ejusdem, Odo de Doura Petra Eduensis, Enricus de Buris Lingonensis presbiteri, Johannes Thara Belvacensis, Garnerius de Vernefraaco Senonensis, Albertus de Columbis Parisiensis, Theobaldus Tavernarii Parisiensis, P. de Loyson Morinensis, P. de Bello Monte Belvacensis, Johannes Quintini de Benna Eduensis, et Johannes de sancto Questo Belvacensis diocesium, qui dicebantur esse fratres dicti ordinis, licet tunc dicti ordinis habitum non gestarent, adducti ad presenciam dictorum dominorum pro perhibendo testimonio in negocio isto, juraverunt coram dictis dominis commissariis, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere totam plenam meram veritatem in negocio isto, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam et vulgariter expositam eisdem. Et dicti domini commissarii deliberaverunt quod ex tunc continue procederent, quando melius et celerius possent, in negocio supradicto, et placuit supradictis dominis, archiepiscopo Narbonensi, Mimatensi et Lemovicensi episcopis et Matheo de Neapoli, quod si contingeret eos, vel eorum aliquem, ex aliqua causa non convenire ad locum in quo examinabuntur testes, quod alii college, dum tantum in sufficienti numero fuerint, procedant in negocio memorato, eorum absencia non obstante, ne propter dictam absenciam processum retardari contingat. Et ipsi et dominus archidiaconus Tridentinus unanimiter deputaverunt domum vocatam de la Serpent, que est abbatis Fiscatensis, sitam Parisius in Parochia sancti Andree de Arcubus, ad examinandum testes predictos et alios in dicto negocio producendos, et ad procedendum in dicto negocio ulterius ut jus erit, donec per eos super ordinacione loci aliud fuerit ordinatum.

Tenores autem dictarum litterarum excusatoriarum tales sunt:

Reverendis in Christo patribus ac dominis, dominis Dei gracia, Narbonensi archiepiscopo, Mimatensi ac Lemovicensi episcopis, nec non discretis viris magistris Mateo de Neapoli in ecclesia Rothomagensi, ac Magalonensi et Tridentino archidiaconis, a Sede apostolica super inquisicione facienda contra ordinem Templariorum in regno Francie deputatis, una cum aliis in litteris apostolicis declaratis, G. eadem gracia episcopus Bajocensis, collega eorumdem in premissis, salutem, cum sincera in Domino karitate. Quoniam nollemus prefatum inquisicionis negocium per nostram absenciam impediri, fuerimusque et adhuc simus arduis negociis tam nostris quam domini Regis et regni impediti, nos vobis excusavimus, quociens nos abesse contingerit a locis ubi vos vel ulli ex vobis in dicto negocio insufficienti numero fueritis, secundum formam apostolicam congregati; vos requirentes quatenus, nostri absencia non obstante, in dicto negocio procedatis, secundum traditam in hec formam. Et quam primum poterimus comode, ad vos Parisius accedere curabimus, dante Deo: Datum XIII die mensis Octubris, anno Domini millesimo CCCo decimo.

Reverendis in Christo patribus, dominis ejus carissimis, dominis Dei gracia, archiepiscopo Narbonensi, etc., Johannes de Monte Lauro Magalonensis archidiaconus, in negocio inquisicionis contra Templariorum ordinem in regno Francie una cum eis a Sede apostolica deputatus, salutem cum omni reverencia et honore. Cum, propter longam corporis mei molestiam et langorem quem diu passus extiti in tibia et in pede, non possim iter agredi et continuare, seu ire versus Parisius, ad procedendum in prelibato inquisicionis negocio vobis et mihi, ut premissum est, commisso, sine corporali periculo, juxta consilium medicorum, et ego eciam senciam in me ipso, sicque non possim assignata die per nos concorditer et statuta adesse Parisius, ut optarem, ad procedendum una vobiscum in negocio memorato, reverende paternitati et dominacioni vestre, cum reverencia debita me excuso, vobis humiliter supplicando, ut ex causis premissis, mea absencia non obstante, die assignata et diebus ac temporibus subsequentibus, in prefato nobis commisso negocio procedatis, juxtra traditam nobis formam. Cessante autem inpotencia ac resumptis viribus, Deo propicio, prosecucioni ac expedicioni negocii ejusdem interessem, et una vobiscum, ut filius obediencie, promptis affectibus exequerer officii mei debitum in premissis. Datum in Monte Pessulano, anno Domini Mo CCCo Xo, scilicet IIII idus Octubris, pontifficatus sanctissimi patris, domini Clementis Pape quinti, anno quinto.

Reverendis in Christo patribus, dominis suis carissimis, dominis Dei gracia, Narbonensi archiepiscopo, etc., Johannes de Monte Lauro Magalonensis archidiaconus, in negocio inquisicionis contra Templariorum ordinem una cum eis a Sede apostolica deputatus, salutem et promptam ad eorum mandata et beneplacita voluntatem, cum omni reverencia et honore. Cum, propter corporis mei debilitatem et molestiam, ex multis passionibus et egretudinibus procedentem, quas passus sum divino judicio estate ac tempori proximo precedenti, ad presenciam vestram Parisius accedere non potuerim, sicut voluissem ac pariter debuissem, in statuto per nos termino et prefixo una vobiscum in predicto negocio processurus, litteras meas patentes excusacionem meam et inpotenciam continentes vobis, dominis meis predictis, cum debita reverencia, destinavi et direxi, quas credo paternitati et dominacioni vestre presentatas fuisse, loco et tempore competenti, per ejus ministerium cujus fidei ac solite benignitati eas committendas decrevi, vobis legittime presentandas. Quia vero illustrissimi domini nostri, Regis Francorum, recepi litteras, mandatum et precamina, continentes ut, visis et inspectis suis litteris, omni dilacione remota, Parisius accederem, una vobiscum in premisso inquisicionis negocio processurus, vel si aliquo impedimento me contingeret esse detentum, excusacionem meam et inpotenciam vobis per meas patentes litteras insinuare deberem, juxta domini nostri Regis prefati mandatum ac jura et apostolice commissionis beneficium, vobis notifico per presentes me esse impeditum et inpotentem hoc tempori ad veniendum Parisius, propter persone mee molestiam et langorem, et idcirco paternitati et dominacioni vestre ex causis premissis, cum reverencia debita, me excuso vobis, humiliter supplicando, ut mea absencia non obstante in prefato inquisicionis negocio procedatis, juxta traditam vobis formam. In quorum omnium testimonium sigillum meum cereum duxi presentibus apponendum. Actum et datum in Monte Pessulano, III die mensis Decembris, anno Domini millesimo CCCo Xo, pontificatus sanctissimi patris, domini Clementis Pape quinti, anno quinto.

Acta fuerunt hec anno, die et loco predictis, presentibus venerabili viro magistro Amilio de Aurelianis, archidiacono Aurelianensi, et me Floriamonte Dondedei de Mantua, et magistris Bernardo Filioli, Guillelmo Radulphi, Hugone Nicolai et Bernardo Humbaldi notariis et tabellionibus suprascriptis.

Post hec in crastinum, videlicet die XVIIIa predicti mensis Decembris, convenerunt in predicta domo abbatis de Fiscano domini commissarii antedicti, et fuit adductus ad presenciam eorundem frater Johannes de Thara, predictus testis supra juratus, ut deponeret dictum suum. Requisitus ante omnia, cum non portaret mantellum Templariorum, si fuerat de ordine Templi, respondit quod sic, undecim annis vel circa ante capcionem Templariorum. Mantellum autem cum quo captus fuit, dixit fuisse consumptum seu confractum, et ex tunc non portavit mantellum. Requisitus quem statum habebat in ordine Templi, respondit quod erat preceptor de Monte Boini Senonensis diocesis. Requisitus de etate sua, respondit se esse circiter LX annorum. Requisitus si alias fuerat examinatus in facto Templariorum, respondit quod sic, per episcopum Aurelianensem, et quod reconciliatus fuerat per ipsum episcopum Aurelianis, et in concilio Senonensi confirmavit suam confessionem, et postmodum rasit barbam. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ut sequitur.

Et primo, ad primum, secundum, tercium et quartum, de abnegacione Christi, etc., respondit quod in recepcione fratrum dicti ordinis, faciebant eos communiter vovere castitatem, obedienciam et vivere sine proprio, et postmodum abnegare Jhesum Christum, sicut sibi videtur. Est tantum bene certus, ut dixit, quod abnegabant Dominum, et credit quod per Deum intelligerent Jhesum Christum. Requisitus quomodo sciebat predicta, respondit quod ipse sic fecerat in recepcione sua. Requisitus ubi et a quo et quando receptus fuerat in dicto ordine, et quibus presentibus, respondit se fuisse receptum apud Belvacum, in capella domus Templi, a fratre Roberto de sancto Pantaleone preceptore dicti domus, in vigilia festi omnium Sanctorum proxime preteriti fuerunt XIIII anni, presentibus fratribus Garino de Grandi Villarii presbitero quem credit esse in Chipro, Petro de Cormelliis serviente, Johanne dicto le Camus serviente, defunctis, et quibusdam aliis de quorum nominibus dixit se non recordari, et dixit se fuisse receptum circa horam terciam. Requisitus quomodo abnegaverat ipse Christum, respondit quod tradito sibi mantello dictus preceptor precepit ei quod abnegaret Christum, et ipse fuit totus stupefactus et turbatus, et videbatur sibi quasi quod esset incantatus, nesciens sibi ipsi consulere cum comminarentur eidem graviter nisi hoc faceret, et ita abnegavit ore, non corde, ut dixit. Juravit tunc insuper, ut dixit, se conservaturum bona Templi et secretum capitulorum et ordinis.

Item, requisitus si aliquid aliud illicitum fuerat actum in recepcione sua, respondit quod dictus preceptor precepit ei quod spueret super quandam parvam crucem, in qua erat ymago Crucifixi, quam idem receptor tenebat in manu sua, et ipse testis spuit juxta crucem predictam, sed non super, non tamen recordatur si dicta ymago erat sculpta vel picta, nec si dicta crux erat lignea vel metalina.

Item, dixit dictum receptorem tunc precepisse eidem quod oscularetur ipsum receptorem retro supra braccale in carne nuda, et osculatus fuit eum ibidem retro altare, ut dixit, nullis presentibus nisi ipsis duobus. Dixit insuper quod ibidem osculatus fuit ipsum receptorem in umbilico, sed in tradicione mantelli dictus receptor et alii fratres astantes fuerunt osculati eum in ore, aliud illicitum non recolit ad presens, ut dixit, fuisse factum in recepcione sua predicta, et hoc fuit nimium, ut dixit.

Item, requisitus si interfuerat recepcionibus aliquorum aliorum fratrum dicti ordinis, respondit quod sic aliquando. Requisitus ubi, quando et in quorum recepcione interfuerat, respondit quod Parisius in domo Templi vidit recipi duos fratres carnales de genere domini de Renaval, et cum eis Ricardum Scoti, quondam servientem gueti, et multos alios de quorum nominibus dixit se non recordari, a fratre Hugone de Penrado visitatore Francie, circa festum beatorum Petri et Pauli proxime preteritum fuerunt novem anni. Verumptamen in dictis recepcionibus non vidit aliquid illicite agi, quia recessit cito cogitans quod illa fierent eis que fuerant facta sibi, quia ipse testis nolebat videre, ut dixit, credit tantum quod post recessum suum predicta fierent.

Item, dixit se recepisse fratres P. de Claramonte et Jacobum de Via Parisia inservientes ipsius ordinis, in capella domus Templi de Campo Bubali Senonensis diocesis, et dictum fratrem P. recepit, bene sunt octo anni, presentibus fratribus Guillelmo le Parrier Henrico dicto Bolart servientibus, et Johanne dicto Peynet, et Hugone dicto David presbiteris. Prefatum vero fratrem Jacobum dixit se recepisse per VII menses vel circa ante capcionem Templariorum, presentibus fratribus Matheo de Telleyo, P. de Lonso servientibus, et Daniele de Parisiis presbitero, superstitibus; de pluribus dixit se non recordari. Requisitus si in recepcione dictorum fratrum Petri et Jacobi fuerat aliquid illicite actum per eum vel per eos, respondit quod in recepcione dicti fratris Petri nichil fuit illicite actum, nec proponebat dictus receptor eum, ut dixit, facere Deum abnegare; sed postmodum elapsis tribus mensibus, vel circa, supervenit frater Gerardus de Villaribus, qui fuerat preceptor firmiter et erat magnus homo in dicto ordine, et multum reverebatur ab aliis, ut dixit, qui peciit ab ipso receptore si fecerat dictum fratrem Petrum abnegare Christum et spuere super crucem et oscula facere inhonesta; et cum ipse testis respondisset quod non, dixit ei comminando quod exinde posset incurere magnum dampnum, propter quod cito posset dictam reprehensionem (sic); sed non recordatur qua die dictus testis precepit dicto fratri Petro quod abnegaret Christum, quia hoc erat faciendum secundum observanciam ordinis, et quod eciam debebat spuere supra crucem et facere oscula supradicta, de quo idem frater Petrus fuit multum stupefactus, dicens ipsi testi: Dimitatis me in pace. Finaliter tamen ad ejus mandatum abnegavit Christum, quo facto non curavit idem testis quod alia fierent inhonesta; dixit autem se non recordari precisse in quo loco erant quando fuit facta dicta abnegacio; credebat tamen quod essent in campis causa [?] spaciandi, vel in aula dicte domus de Monte Boini, et erant ambo soli. In recepcione autem dicti fratris Jacobi, dixit fuisse servata illa que supra deposuit fuisse facta in recepcione sua, plures dixit se non recepisse, nec aliorum quam supra deposuit recepcionibus interfuisse quod recordetur.

Item, requisitus si predictus modus recepcionis servatus in eo et per eum servabatur communiter in toto ordine et a majori parte, respondit quod ante capcionem eorum credebat quod non servaretur in toto ordine, sed audito quod magnus Magister et alii preceptores dicti ordinis confessi fuerant predicta servare in toto ordine post capcionem eorum, credidit quod verum confessi fuissent et quod ita servaretur communiter in toto ordine predicto.

Item, ad V–VIII articulos, de dogmatizacione, etc., respondit se audivisse dici ab illo qui eum recepit illa de quibus supra deposuit, et quod Christus erat falsus propheta; de aliis contentis in ipsis articulis, dixit se aliud nescire quod supra deposuit.

Item, ad IX–XIII articulos, de conculcacione crucis, etc., dixit se nescire nisi quantum supra deposuit.

Item, ad XIIII et XV, de cato, dixit se nichil scire, quia non frequentabat capitula generalia eorum.

Item, ad XVI–XXIII, de sacramento altaris et sacerdotibus, etc., respondit se nichil scire, adiciens quod ipse bene credebat sacramentum altaris et omnia alia sacramenta Ecclesie, et se credere quod eorum sacerdotes debite celebrabant.

Item, ad XXIIII–VIIII respondit se nichil aliud scire nisi quod precipiebatur eis districte quod confiterentur fratribus sacerdotibus ordinis tantum.

Item, ad XXX–III, de osculis, respondit ut supra et nichil ultra.

Item, ad XXXIIII–V respondit quod non jurabant sed promitebant quod ordinem non exirent, et statim pro professis habebantur.

Item, ad XXXVI–VIIII, de clamdestina recepcione et suspicione, respondit vera esse contenta in eis, quia ita viderat servari in dicto ordine, et credit quod predicta fierent ex statuto dicti ordinis et quod hoc bene sciebat, sed aliam causam non redidit requisitus.

Item, ad XL–V, de sodomia, respondit se nichil scire nec credebat contenta in ipsis articulis esse vera, dixit tamen quod receptor suus dixerat ei in recepcione sua predicta posse fieri secundum observaciones eorum, et ipse testis respondit ei in vulgari: Vos poeez la art.

Item, ad XLVI–LVII, de ydolis, respondit se nichil scire.

Item, ad LVIII–LXI, de cordulis, dixit se nichil scire quod tangerent capita ydolorum; portabant tamen dictas cordulas, et cordula qua ipse cingebatur fuit sibi data per quandam domizelam.

Item, ad LXII–VII respondit ut supra de modo recepcionis et de minis.

Item, ad LXVIII–LXXII respondit quod ex sacramento tenebantur, ut supra deposuit, non revellare secreta ordinis, et si revellassent, credit quod fuissent incarcerati, quia si eciam revellassent honesta que fiebant in capitulis, fuissent incarcerati.

Item, ad LXIII respondit, ut supra, verum esse.

Et ad LXXIIII–VI respondit contenta in eis esse vera.

Item, ad LXXVII et sequentes usque ad articulum, item quod ellemosine, respondit, se credere quod ordo ab inicio fuit bonus, credit tamen contenta in ipsis articulis esse vera, quia Magister magnus et alii, ut supra deposuit, confessi fuerunt, et quod dicti errores per malos magistros fuerunt in dicto ordine introducti; alia super ipsis articulis dixit se nescire.

Item, ad XCVII, de ellemosinis, respondit quod ipse faciebat eas fieri convenienter in locis in quibus erat, credit tamen quod aliqui vel propter avariciam vel propter negligenciam non facerent ut debebant, et ille qui eum recepit, precepit ei quodam tempore caristie quod diminueret ellemosinam, ipse tamen non obedivit ei, ut dixit.

Item, ad XCVIII–C respondit se nichil scire, nec audivisse dici.

Item, ad CI–VI, de clamdestina recepcione, respondit ut supra, alia dixit se nescire nisi quod predicta fiebant januis clausis, et deputabatur unus serviens qui previderet ne aliqui possent eos videre vel audire.

Item, ad CVII–XI respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.

Item, ad CXII–XIII respondit se credere vera esse contenta in eis.

Item, ad CXIIII–XVII respondit ut supra, alia dixit se nescire.

Item, ad CXVIII respondit se nescire quod aliquis exiverit dictum ordinem propter feditates predictas.

Item, ad CXVIIII respondit se credere contenta in eo esse vera.

Item, ad CXX–XXIII respondit se credere quod illa que confessus est supra essent nota inter fratres dicti ordinis, de extra nichil scit, ut dixit.

Item, ad CXXIIII–VII respondit, ut supra, se credere vera esse quod confessi fuerunt.

Item, requisitus si sic deposuit prece, precio, amore, timore, odio vel comodo temporali, quod ipse vel alius pro eo habuerit vel habere speret, respondit quod non, sed pro veritate dumtaxat, et est sciendum quod predictus testis est litteratus, et intelligebat et loquebatur Latinum, et fuit sibi preceptum per dictos dominos commissarios in virtute prestiti juramenti per eum ne revelaret dictam deposicionem suam quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio et me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filiholi, Bernardo Humbaldi, Guillelmo Radulphi et Hugone Nicolai notariis hujus processus.

Post hec, die Sabati sequenti que fuit XVIIII mensis Decembris, convenerunt in dicta domo abbatis de Fiscano dicti domini commissarii, et fuit adductus ad presenciam eorumdem frater Galterus de Buris presbiter, Lingonensis diocesis, etatis, ut dicebat, XL annorum vel circa, qui dicebat se fuisse in dicto ordine Templariorum per VIII annos ante capcionem eorum, et examinatum fuisse in facto Templariorum per ballivum Senonensem et postmodum per dominum archiepiscopum Senonensem qui tunc vivebat, et reconciliatum fuisse Senonis per dominum episcopum Aurelianensem, vacante tunc sede Senonensi, et in concilio Senonensi mantellum ordinis postmodum dimisisse. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis supradictis, respondit ad eos ut sequitur:

Et primo, ad primos quatuor articulos, de abnegacione, dixit se nescire quid servabatur in toto ordine de contentis in ipsis articulis, sed credebat super hoc servari quod servatum fuerat in recepcione sua facta in capella domus Templi de Buris Lingonensis diocesis, per fratrem P. de Scivreyo preceptorem tunc dicte domus, presentibus XIII vel XIIII fratribus dicti ordinis, quos omnes credebat esse mortuos, et de majori parte eorum dixit se esse certum, videlicet fratribus Johanne de Buris presbitero, Martino de Niciaco, Stephano de Volenis, Guido de Niciaco, Roberto de Vianesio preceptore tunc de Spayaco, Johanne Grilhot et Radulpho Gandicho servientibus, quos omnes dixit obiisse post capcionem eorum Senonis, et fratribus Martino oriundo de terra de Auxeyo, Naucherio de Leyma et quibusdam aliis de quorum nominibus et eorum morte vel vita non est certus, ut dixit. In dicta autem sua recepcione, dixit servatum fuisse hunc modum, videlicet quia ipse testis primo peciit se admitti ad elemosinam dicti ordinis, et fuit sibi dictum per dictum fratrem P., qui eum recepit, quod diligenter adverteret quid petebat, quia nesciebat quales erant intus, et quia voluntatem suam haberet voluntati aliene submittere, si intraret. Instante vero dicto teste pro dicta recepcione, cum dictus receptor et alii fratres astantes ad invicem et ad partem collocuti fuissent, misserunt ad eum dictos fratres Johannem de Buris presbiterum, et Guidonem de Niciaco, qui eadem dixerunt sibi que dixerat preceptor predictus, et ipso teste respondente quod eos credebat esse tales interius quales apparebant exterius, et quod paratus erat subici oneribus ordinis et facere quod alii faciebant, convenerunt omnes, et dictus receptor tradidit sibi mantellum. Quo tradito, juravit idem testis super missale, posita manu in loco ubi erat canon misse, mandante dicto receptore, quod esset obediens preceptis superiorum suorum ordinis, sed nichil aliud juravit, ut dixit. Post dictum autem juramentum, dixit predictus preceptor eidem testi quod secundum puncta ordinis eorum debebat abnegare Christum. De quo idem testis fuit valde stupefactus, ut dixit, sed mandante eodem receptore, abnegavit ore tantum, non corde, ut dixit. Quo facto, idem receptor dixit quod adhuc eciam secundum puncta ordinis debebat spuere super crucem, et ablata per dictum presbiterum de altari quadam magna cruce metallina in qua erat sculpta ymago Crucifixi, et tradita dicto receptori, dictus testis, mandante dicto receptore quod spueret super eam, spuit non super sed prope eam, quam idem preceptor tenebat inter duas manus suas super terram. Post predicta vero, dixit supradictus frater Martinus dicto receptori quod adhuc obmittebat unum de punctis ordinis, videlicet de osculo posteriori, et tunc dictus receptor surgens et levare incipiens pannos suos retro dixit eidem testi quod surgeret et oscularetur eum retro in ano, et cum idem testis surrexisset obedire volens propter juramentum prestitum per eundem, dictus receptor dixit ei quod remittebat sibi dictum osculum quia erat sacerdos. Requisitus si sciebat ex qua causa fiebant supradicta nefanda, dixit quod non, et quod preceptum fuit ei per dictum receptorem quod non revellaret predicta, quia si faceret, in districto carcere poneretur. Nichilominus tamen idem testis, ut dixit, fuit confessus predicta infra octo dies a tempore recepcionis sue domino Johanni tunc episcopo Lingonensi, et absolvit eum, injuncta sibi penitencia quod per septem annos jejunaret sextas ferias in pane et aqua. Fuit tamen dictus episcopus multum stupefactus audita dicta confessione, ut dixit, eum multum reprehendens quia fecerat suprapredicta, et stetit dictus episcopus per magnam pausam antequam absolveret eum et imponeret sibi penitenciam predictam. Requisitus in quo loco dictus episcopus audiverat ejus confessionem et quibus presentibus, respondit quod in capella episcopalis domus vocate de Burgo fuit confessus eidem episcopo, videntibus Hugueto de Bures fratre ejusdem testis, nunc defuncto, camerlingo tunc dicti episcopi, qui ipsum introduxit in capella predicta. Requisitus de hora recepcionis sue, respondit se fuisse receptum parum ante horam prime; adiciens requisitus se nunquam interfuisse recepcioni alicujus alterius fratris dicti ordinis, nec capitulis eorumdem.

Item, ad V–VIII articulos, de dogmatizacione, etc., respondit se nichil scire, nec alias audivisse, nec sibi dictum fuisse.

Item, ad VIIII–XIII articulos respondit de spuicione super crucem sicut supra dixit; de aliis autem contentis in ipsis articulis dixit se nichil scire.

Item, ad XIIII et XV articulos, de cato, dixit se nichil scire.

Item, ad XVI–XXIII articulos respondit se nescire si credebant sacramentum altaris, dixit tamen prefatum preceptorem suum precepisse eidem in recepcione sua, presentibus supradictis fratribus qui astabant, quod quando missa celebraret, obmitteret quatuor verba secreta canonis, sed non specificavit verba illa, quia laycus erat. Sed supradictus frater Johannes presbiter dixit sibi quod ista verba debebat obmittere: hoc est enim corpus meum. Ipse tamen testis non celebravit, ut dixit, quousque fuit confessus dicto episcopo, sed post dictam confessionem celebravit pluries et dicta verba non obmisit, ut dixit, nec sciebat quod alii presbiteri dicti ordinis obmitterent dicta verba.

Item, ad XXIIII–XXVIIII articulos respondit se nichil scire, asserens Magistrum et alios laycos non habere potestatem absolvendi a peccatis.

Item, ad XXX–XXXIII articulos respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit de osculo precepto eidem.

Item, ad XXXIIII et XXXV respondit sibi dictum fuisse in recepcione sua per dictum receptorem quod pro professo habebatur, et quod incarceraretur si extunc exiret, non tamen juravit hoc, nec scit quod in aliis servaretur.

Item, ad XXXVI–XXXVIIII articulos respondit se credere vera esse contenta in ipsis articulis, quia in recepcione sua non fuerunt nisi fratres ipsius ordinis, et porte fuerunt clause, et quia quidam presbiter, curatus, ut credebat, ecclesie de Noylh Lingonensis diocesis, qui, ut sibi videtur, vocabatur Hugo Jurade, inproperavit ipsi testi post recepcionem suam, dum biberet ipse testis in domo ejusdem presbiteri, quod mala suspicio erat contra ordinem, quia faciebant clamdestinas recepciones et capitula eorum. Nulli tamen alii aderant, ut dicit, quando inproperavit sibi predicta.

Item, ad XL–XLV, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire, nec audivisse dici aliquid.

Item, ad XLVI–LVII, de ydolis, respondit se nunquam aliquid audivisse dici quousque fuit captus, et se nichil scire de predictis.

Item, ad LVIII–LXI, de cordulis, etc., respondit se nichil aliud scire nisi quod ei fuit dictum in recepcione sua quod debebat cingi quadam cordula supra camisiam suam, non tamen fuit sibi tunc nec alias tradita dicta cordula, sed habuit eam a quadam sorore sua, ut dixit, et eam portavit per triduum tantum, ut dixit.

Item, ad LXII–IIII respondit se nescire qualiter alii fratres in dicto ordine recipiebantur, sed credit quod reciperentur sicut ipse fuit receptus.

Item, ad LXV–VII respondit se nichil scire, credit tamen quod si ipse non fecisset illa que fuerunt injuncta sibi in recepcione sua, quod fuisset incarceratus, et quod idem fuisset factum de aliis.

Item, ad LXVIII–LXXII articulos respondit per sacramentum fuisse sibi impositum quod non revellaret modum recepcionis sue. Et fuit sibi comminatum quod incarceraretur, si revellaret vel si loqueretur super hoc aliis, et idem credit quod servaretur in aliis fratribus ordinis memorati.

Item, ad LXXIII articulum respondit se credere quod non auderent confiteri nisi fratribus presbiteris ejusdem ordinis, non tamen fuit inhibitum, ut dixit.

Item, ad LXXIIII–VI respondit se credere contenta in ipsis articulis vera esse.

Item, ad LXXVII et alios sequentes usque ad XCVII, item quod elemosine, etc., respondit se nescire nisi quod supra deposuit de se ipso.

Item, ad XCVII respondit quod ellemosine non fiebant in domibus de Buris et de Fontanetis Lingonensis diocesis, in quibus fuit moratus, non sufficienter; advenientes tamen bene accipiebantur ibidem secundum quod ministrabatur eis subtrahebatur fratribus in locis commorantibus memoratis.

Item, ad XCVIII–C respondit se nichil scire nisi quod ei fuit preceptum quod servaret jura ordinis.

Item, ad CI–VI articulos, de clamdestinacione, respondit se audivisse dici quod clam de nocte, clausis januis et custode in ultima parte posito, exclusis omnibus qui non erant de ordine, dicta capitula tenebantur Parisius.

Item, ad CVII–CXI respondit se nichil scire, nec audivisse dici, nec credere contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad CXII et CXIII respondit se audivisse dici contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad CXIIII–CXVII respondit se nescire nisi a tempore quo fuit in ordine, credit tamen quod antea dicti errores vigebant in ipso ordine, sed nescit a quo tempore fuerunt introducti. De negligencia autem dixit prout supra deposuit.

Item, ad CXVIII respondit se nescire quod aliqui propter predictas feditates exiverunt ordinem memoratum.

Item, ad CXVIIII respondit se credere contenta in eo.

Item, ad CXX–XXIII respondit se credere quod illa de quibus supra deposuit essent nota inter fratres dicti ordinis, et quod esset de predictis communis opinio inter eos. De extraneis ab ordine nichil scit, sicut dixit.

Item, ad CXXIIII–VII respondit se nichil scire.

Item, requisitus si sic deposuit prece, etc., ut supra.

Post hec, die Lune ante festum Natale Domini, que fuit XXI dies mensis Decembris, convenerunt in dicta domo dicti domini commissarii, excepto domino archiepiscopo, et fuit adductus ad presenciam eorumdem frater Stephanus de Divione presbiter, Lingonensis diocesis, preceptor de Divione, testis supra juratus, etatis, ut dixit, septuaginta duorum annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia, sicut dixit, gentes ducis Burgundie abstullerunt ei per XV dies post capcionem ejusdem. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur.

Et primo, ad IIIIor primos articulos dixit se nescire quod servabatur in ordine, verumptamen in recepcione sua facta per fratrem Petrum de Sivreyo preceptorem de Buris, Lingonensis diocesis, in capella domus Templi de Taverniaco dicte diocesis Lingonensis, in festo Ascensionis Domini proximo preterito, fuerunt decem et octo anni elapsi vel circa, petitis pane et aqua et vestitu ordinis per dictum testem a prefato preceptore, et responso per ipsum preceptorem quod adverteret quid petebat, quia consuerat in seculo bene et laute comedere et dormire et vestire, et in ordine oporteret eum sustinere multa; et ipse testis respondisset se paratum omnia sustinere, dictus receptor fecit eum jurare super quemdam missale per ipsum testem tactum quod obediret omnibus et singulis preceptis suis et aliis superiorum dicti ordinis, et quod non exiret dictam religionem pro aliqua alia religione; postque, allata quadam cruce enea in qua erat ymago Crucifixi sculpta, nescit per quem ex dictis fratribus, et posita ipsa cruce super terra in hora mantelli dicti preceptoris, item preceptor precepit eidem testi in virtute juramenti prestiti per eundem quod spueret super dictam crucem, de quo idem testis multum turbatus extitit, sicut dixit, sed finaliter metu ipsius preceptoris et aliorum, cum cordis dolore, ut dixit, spuit non super ipsam crucem sed juxta eam. Quo facto, idem preceptor dixit et precepit eidem testi quod abnegaret Deum, quo respondente: «Sancta Maria, quomodo hoc facerem,» preceptor respondit ei quod oportebat eum abnegare, quia juraverat obedire preceptis suis, et testis abnegavit ore, sicut dixit, et non corde; et hoc fecit cum magno dolore, et voluisset, sicut dixit, tunc fuisse extra in libertate sua cum uno solo brachio, quia faciebat contra conscienciam suam.

Item, dixit quod, predictis peractis, dictus preceptor dixit ei quod secundum observancias ordinis eorum recepti debebant osculari in ano receptores, quia tamen idem testis erat presbiter, parcebat ei et remittebat sibi dictum osculum. Non recordatur quod alia tunc sibi fuerint dicta, nisi quod viveret in castitate et sub obediencia, et absque proprio nisi ipsum proprium voluntate superiorum suorum haberet. Requisitus de hora recepcionis sue et de presentibus, respondit se fuisse receptum post missam, inter horam prime et tercie, presentibus fratribus Diderio de Buris, Guillelmo de Belna, Benigno de Divione, Martino de Niciaco, Stephano de Volenis et Johanne de Divione servientibus dicti ordinis, jam defunctis. De plurium aliorum qui adfuerunt nominibus dixit se non recordari. Requisitus si unquam interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris dicti ordinis, respondit non, nec capitulis in quibus fierent recepciones. Requisitus si fuerat alias examinatus in facto Templariorum, respondit quod sic per dominum archiepiscopum Senonensem qui nunc est, et fuerat reconciliatus et absolutus per eum. Et dixit se credere, licet hoc nesciret certitudinaliter, ut dixit, quod communiter fratres ipsius ordinis reciperentur per eundem modum per quem ipse fuit receptus.

Item, ad V–XV articulos respondit nichil scire, vel ut supra.

Item, ad XVI–XXIII respondit quod in recepcione sua fuit sibi dictum per predictum receptorem quod, quando celebraret missam, obmitteret IIIIor verba canonis; et frater Guillelmus de Belna predictus, qui sciebat aliquantulum de litteris, dixit ipsi testi quod ista erant illa verba que debebat obmittere, videlicet que incipiunt hoc est, et ipse testis respondit quod ea obmitteret, verumptamen nunquam obmisit ea celebrando, ut dixit. De aliis autem contentis in ipsis articulis, dixit se nichil scire, adiciens quod ipse bene credebat sacramentum altaris et omnia alia ecclesiastica sacramenta. Requisitus si fuerat locutus cum fratre Galtero de Buris presbitero, teste proximo precedenti, cum cujus deposicione videbatur concordari, respondit quod sic tenebantur in eadem domo, verumptamen nichil dixerat ei de deposicione sua, quia in virtute juramenti prestiti per eum fuerat inhibitum ipsi fratri Galtero ne revellaret eam, ut sibi dixit. Requisitus si fuerat ante capcionem suam confessus de predictis, respondit quod sic in crastinum recepcionis sue in ecclesia fratrum Minorum de Divione, distante per duas leuchas a loco in quo fuerat receptus, cuidam fratri Minori habens potestatem episcopi Lingonensis, confessoris ducisse Burgundie, qui vocabatur, ut videtur ipsi testi, frater Nicolaus, et dictus frater absolvit eum, posita penitencia quod per annum portaret super carnem nudam unam cordam cum quinque nodis qua cingeretur, et quod diceret qualibet die ter psalmum Miserere mei, et quod in qualibet sexta feria Quadragessime tunc sequentis legeret ex integro unum psalterium. De presentibus in loco in quo fuit confessus, dixit se non recordari nec scire si dictus frater adhuc vivebat. Erat tamen vivus quando ipse testis fuit captus.

Item, ad XXIIII–VIII respondit se non credere quod aliqui layci possent absolvere a peccatis, verumptamen dixit se audivisse apud Divionem in domo Templi ter vel quater a quibusdam ex fratribus dicti ordinis, de quorum nominibus dixit se non recordari, quod magnus Magister eorum poterat absolvere a peccatis.

Item, ad XXX–XXXIII, de osculis, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.

Item, ad XXXIIII–V respondit se credere vera esse contenta in ipsis articulis, quia ipse juraverat non exire dictum ordinem, et fuerat sibi dictum in recepcione sua quod pro professo habebatur.

Item, ad XXXVI–XXXVIIII respondit se credere contenta in eis vera esse, scilicet quod clandestine fierent recepciones, quia ita factum fuerat quando ipse fuit receptus, credens quod ex hoc suspicio contra dictum ordinem haberetur.

Item, ad XL–XLV, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire, et quod non credebat contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad XLVI–LVII, de ydolis, dixit se nichil scire nec ante capcionem eorum audivisse, et quod non credebat contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad LVIII–LXI respondit quod in recepcione sua fuit sibi preceptum quod super camisiam suam cingeret unam zonam de filo, et eam portavit per annum, ut dixit, credens quod idem facerent alii, ut dixit; nunquam tamen, ut dixit, de ydolorum capita dictis cordulis cingeretur [sic], nec scit aliquid aliud de predictis.

Item, ad LXII–IIII, de modo recepcionis, respondit se nescire nisi quod supra deposuit.

Item, ad LXV–VII respondit se nescire si fuissent interfecti vel carceri mancipati nolentes predicta facere, nec audivit, ut dixit, quod aliquis propter premissa fuerit captus vel interfectus.

Item, ad LXVIII–LXXII respondit se jurasse quod non revellaret secreta ordinis et capitulorum nec modum recepcionis sue, et credit quod idem facerent alii, dicens se audivisse quod si aliqui revellassent, fuissent incarcerati.

Item, ad LXXIII respondit se nichil scire, et quod non fuerat sibi injunctum quod non confiteretur nisi sacerdotibus dicti ordinis, audivit tamen dici quod injungebatur fratribus laycis ipsius ordinis quod non confiterentur nisi presbyteris ejusdem ordinis sine licencia superiorum suorum, et hoc ferebatur communiter et publice in ipso ordine, nescit tamen ubi nec a quibus audivit.

Item, ad LXXIIII–VI respondit se credere vera esse quod negligentes fuerunt, ut in articulis continetur.

Item, ad LXXVII et alios sequentes usque ad XCVII respondit se nescire si ultra mare et in aliis locis dicti ordinis servabantur contenta in ipsis articulis et si erant vera, credit tamen quod servaretur in aliorum recepcionibus quod fuit servatum in sua.

Item, ad XCVII respondit quod in locis in quibus ipse fuerat in ordine, elemosine restringebantur, quia consueverant fieri ter in ebdomada, et modo non fiebant nisi semel, pauperes autem non recipiebantur ad hospitalitatem et ad jacendum, sed divites, et hoc ipse testis dixit se servasse quando erat preceptor de Divione.

Item, ad XCVIII–C respondit quod precipiebatur sub debito juramenti quod conservarent jura et bona ordinis; de aliis contentis in ipsis articulis dixit se nichil scire.

Item, ad CI–VI respondit quod capitula tenebantur januis clausis, nec intrabant nisi fratres dicti ordinis, et audivit dici quod capitula que tenebantur Parisius quandoque incipiebant in media nocte, alia super hiis dixit se nescire.

Item, ad CVII–XI respondit se nescire quod Magister et alii layci possent absolvere a peccatis, nec credit contenta in ipsis articulis esse vera nisi in quantum supra deposuit.

Item, ad CXII–XII respondit verum esse quod quidquid magnus Magister et conventus ordinabat servabatur in toto ordine, et dicebatur inter eos quando aliqua precepta veniebant quod Magister et conventus mitebat ea et oportebat servari.

Item, ad CXIIII–XVII respondit se nescire quando dicti errores inceperunt, sed credit quod diu duraverunt, et quod negligentes fuerunt in corigendo.

Item, ad CXVIII respondit se nescire quod propter feditates predictas exiverunt aliqui ordinem, sed propter alias causas multi.

Item, ad CXVIIII respondit quod post capcionem eorum grandia scandala sunt exorta contra ordinem, sed ante capcionem eorum nichil audivit de scandalis predictis.

Item, ad CXX–XXIII respondit se credere quod illa que supra confessus est esse vera, essent publica et notoria inter fratres ordinis, et quod communis opinio esset inter eos sed non inter seculares.

Item, ad CXXIIII et ultimum respondit se audivisse dici quod magnus Magister et multi alii fuerunt confessi multos errores.

Item, requisitus si prece, precepto, amore, odio, timore, temporali comodo habito vel habendo, sic deposuerat, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit preceptum per dictes dominos commissarios quod non revellaret dictam suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus magistro Amisio et me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo scriptis.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit XXII dicti mensis Decembris, convenerunt in dicta domo dicti domini commissarii, et fuit adductus ad presenciam eorumdem frater Odo de Dona Petra presbiter, Eduensis diocesis, testis suprajuratus, etatis quinquaginta septem annorum vel circa, ut dixit, non defferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi dimisit ipsum una cum multis aliis et fuerat examinatus et reconciliatus et absolutus per eum. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur:

Et primo, ad IIII primos dixit se fuisse receptum in ordine Templi in capella domus Templi de Maynilio sancti Lupi Trecensis diocesis, die Dominica post octabas instantis festi Purificationis beate Marie, erant XX anni vel circa, per fratrem Anricum de Supino, preceptorem tunc baylive Templi de Coloribus, post missam, inter horam prime et tercie, presentibus fratribus Michaele presbitero, curato tunc ecclesie de Turniaco, Thoma de Veneysi, Johanne dicto le Ganheur, Johanne Bergerio, jam deffunctis, ut dixit, et Thomas de Funis, servientibus, de cujus Thoma vita vel morte dixit se nichil scire. In sua autem recepcione dixit fuisse servatum hunc modum. Nam tradito sibi per dictum receptorem mantello et birreto, fecit eum jurare super quodam missali, aperto in loco in quo erat canon misse, quod obediret preceptis superiorum suorum dicti ordinis, et vovit castitatem, obedienciam et vivere sine proprio. Post que precepit sibi idem receptor quod spueret super ymaginem Crucifixi que erat in dicto missali, et ipse testis spuit non super ipsam ymaginem Crucifixi nec super librum, sed prope ipsum. Adiciens se cum magna cordis amaritudine hoc fecisse, et quod tunc magis voluisset habuisse crura fracta quod facere predicta, et fuit per aliquod spacium, sicut dixit, reluctatus priusquam hoc faceret. Sed dictus preceptor dixit quod oportebat hoc facere eundem. Item precepit eidem dictus receptor, ut dixit, quod ipse abnegaret Crucifixum cujus imago erat in dicto libro. Et tunc ipse testis fuit stupefactus, dicens eis quod hoc facere malum esset, et eis subicientibus quod hoc oportebat eum facere vellet nollet, abnegavit, ut dixit, ore sed non corde. Item, dixit ei idem preceptor quod secundum observaciones ordinis eorum ipse testis debebat ipsum receptorem osculari retro in ano, sed quia ipse testis erat presbiter, remittebat sibi osculum supradictum. Item, dixit predictum receptorem precepisse eidem quod quando celebraret missam, obmitteret IIII verba canonis per que fit consecracio, sed non nominavit sibi dicta verba. Et ipse testis nichil respondit dicto receptori, quia non intendebat ei in hoc obedire, sicut dixit. Item, dixit quod post triduum dominus Johannes de Nantolio, tunc episcopus Trecensis, visitasset in dicta domo Templi de Maynilio sancti Lupi, idem testis post missam fuit confessus de predictis eidem episcopo in camera quadam dicte domus in qua erat idem episcopus, et ipse episcopus stupefactus de predictis et dicens: «Istud est male factum,» noluit illa die absolvere eum. Sed dixit ipsi testi quod die sequenti sequeretur eum apud Treccas, et fuit eum secutus in crastinum, et denuo fuit sibi confessus predicta in capella domus sue episcopalis, et tunc absolvit eum, inposita sibi penitencia quod per annum non portaret pannos lineos sexta feria, et quod jejunaret in pane et aqua per tredecim dies Veneris post Pascha tunc instans. Requisitus si aliqui viderunt quomodo fuit confessus episcopo supradicto, respondit quod sic familiares ipsius episcopi quorum non habebat noticiam, qui de mandato ejusdem episcopi retraxerunt se ne possent eos audire. Et ante dictam confessionem et absolucionem non celebravit, ut dixit, sed post frequenter, verba predicta canonis non obmitendo, ut dixit.

Item, dixit quod credebat alios in ordine communiter ita receptos fuisse sicut ipse fuerat receptus, quia non credit quod fecissent talem singularitatem in eo; non tamen est certus si ita servabatur in aliis, quia nunquam interfuit, sicut dixit, recepcioni alicujus alterius fratris dicti ordinis nec capitulis eorumdem, nec unicuique revellavit dictum modum recepcionis sue alicui ex fratribus dicti ordinis, nec ab eis peciit nec audivit, ut dixit, qualiter fuerunt recepti, nec fuit per aliquem de ordine petitum ab eo qualiter fuerat receptus in ordine, sicut dixit.

Item, ad V–VIII, de dogmatizacione, respondit quod nichil fuerat sibi dictum de contentis in ipsis articulis in recepcione sua, nec aliquid super hoc audivit nisi in quantum supra deposuit.

Item, ad VIIII–XIII, de spuicione super crucem, respondit ut supra de aliis contentis in ipsis articulis nichil sciens, sicut dixit, nec credit quod alii facerent aliud quam se supra fecisse deposuit.

Item, ad XIIII–XV, de cato, dixit se nec scire, nec audivisse, nec credere.

Item, ad XVI–XXIII respondit se nichil scire de intencione aliorum si credebant sacramentum altaris et alia ecclesiastica sacramenta; ipse tamen testis credebat in eis, verumptamen non existimabat quod receptor suus, qui preceperat ei quod obmitteret IIIIor verba canonis, crederet sacramentum altaris.

Item, ad XXIIII–VIIII respondit se nichil scire, et quod bene sciebat Magistrum et alios laycos non posse absolvere a peccatis.

Item, ad XXX–XXXIII, de osculis, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit, dicentes quod eciam in ore non fuerunt osculati eum nec ipse eos in recepcione sua.

Item, ad XXXIIII–XXXV respondit se credere quod statim pro professis haberentur, quia fuit sibi dictum in recepcione sua et quod non poterat ex tunc exire ordinem memoratum et quod non exirent preceperunt ei in virtute juramenti prestiti per eundem.

Item, ad XXXVI–XXXVIIII respondit quod januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, fiebant recepciones, et presumit quod seculares habuerunt ex hoc suspicionem contra ordinem memoratum.

Item, ad XL–XLV, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire nec audivisse nisi post capcionem eorum, nec credit contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad XLVI et XI sequentes, de capitibus ydolorum et aliis, respondit se nichil scire nec audivisse nisi post capcionem eorum, nec credit contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad LVIII–LXI respondit fuisse sibi preceptum in recepcione sua quod cingeret se super camisiam una cordula. Non tamen fuit sibi tradita, sed ipse procuravit eam habere et portavit eam longo tempore, et credit quod alii fratres ordinis eciam portarent; quod cum dictis cordulis tangerentur capita ydolorum nesciebat nec audiverat, sicut dixit.

Item, ad LXII–LXIIII respondit se credere quod communiter fiebant recepciones in toto ordine eo modo quo deposuit se fuisse receptum; aliter nesciebat, ut dixit.

Item, ad LXV–LXVII respondit se nescire si fuissent capti vel interfecti nolentes facere predicta; credit tamen quod si ipse non fecisset in recepcione sua illa que fuerunt sibi precepta, quod fecissent dampnum et villaniam ei, et idem credit de aliis.

Item, ad LXVIII–LXXII respondit se nichil scire nisi in quantum de se ipso deposuit, credens idem de aliis quod de se ipso; non tamen audivit quod aliquis revellaverit, nec quod ex hoc punitus fuerit.

Item, ad LXXIII respondit quod sibi non fuerat injunctum ne confiteretur nisi fratribus presbiteris dicti ordinis; audivit tamen dici in dicto ordine ab aliquibus dicti ordinis quod non debebant confiteri nisi fratribus presbyteris dicti ordinis absque licencia superiorum suorum, non tamen recordatur ubi, quando et a quibus audivit predicta.

Item, ad LXXIIII–LXXVI respondit quod male fecerant, quia errores non correxerant, et quod fuerant negligentes, si non dixerant superioribus suis, nec credit quod denunciassent.

Item, ad LXXVII–XVIIII sequentes, quod predicta fiebant ultra mare, etc., respondit se nichil scire nisi in quantum supra deposuit.

Item, ad XCVII respondit quod bone gentes recipiebantur bene ad hospitalitatem, sed ellemosine non fiebant ut consueverant, et audiverat dici quod in domo Templi de Salice supra Yonem Altisiodorensis diocesis consueverant fieri ellemosina ter in septimana, sed modo non fiebant nisi bis, et fuerat ordinatum hoc, ut dixit se audivisse, quia loco tercie dabatur omnibus transeuntibus helemosina.

Item, ad XCVIII et C respondit se nescire nec audivisse quod per nefas possent acquirere, nec quod hoc jurarent, nec quod non reputaretur peccatum propter hoc degerare.

Item, ad CI–VI, de clandestinacione, respondit se audivisse quod Parisius incipiebant tenere capitulum generale post mediam noctem, ipse autem non interfuerat capitulis, nec sciebat nisi in quantum supra deposuit de se ipso in cujus recepcione porte clause fuerunt.

Item, ad CVII–XI respondit se dixisse supra quod sciebat de contentis in ipsis articulis et aliud nesciebat, ut dixit, sed erat bene certus quod layci non poterant absolvere a peccatis.

Super CXII et XIII respondit se nescire certitudinaliter, credit tamen quod tenebantur observare illud quod magnus Magister ordinabat et mandabat servari.

Item, ad CXIIII–XVII respondit se nescire quando errores inceperunt; credit tamen quod ante recepcionem suam dicti errores inceperunt, et quod fuerunt negligentes, ut supra deposuit.

Item, ad CXVIII respondit se nescire quod propter feditates illas aliquis ordinem predictum exiverit. Sed propter alia aliqui exiverunt.

Item, ad CXVIIII respondit se credere quod grandia scandala sunt propter predicta exorta in cordibus fidelium.

Item, ad CXX et CXXIII respondit se credere quod inter fratres ordinis esset notus et manifestus predictus modus recepcionis eorum per eum confessatus, sed non inter extraneos.

Item, ad CXXIIII et ultimum respondit se audivisse dici quod magnus Magister et alii confessi fuerunt multos errores coram domino Papa, et credit quod confessi fuerunt errores illos quos hic confessus est.

Item, requisitus si testes supra proximo examinati cum quibus commorabatur in carcere revellarunt suas deposiciones, respondit quod non.

Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, amore, odio, timore, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit preceptum per dictos dominos commissarios quod hanc suam deposicionem non revellaret quousque attestaciones fuerint publicate. In virtute prestiti juramenti per eundem.

Item, eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum frater Garnerius de Venesi serviens diocesis Senonensis, testis suprajuratus, etatis L annorum, ut credit, vel circa, cum quo fuerat inquisitum, ut dixit, super facto Templariorum per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis sede archiepiscopali tunc vacante, et fuerat absolutus et reconciliatus per eum; mantellum autem ordinis, quem non ferebat, dixit se dimisisse in concilio Senonensi, quia non placebat sibi ulterius portare ipsum. Lectis autem et expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur: et primo, ad IIII primos respondit se fuisse receptum in capella domus templi de Turniaco diocesis Senonensis, post missam ante horam prime, a fratre Anrico de Supino preceptore ballive Templi de Coloribus, presentibus fratribus Michaele de Bria presbitero, Thoma de Veneysiaco, Roberto de Chananes, Symone de Bella Villa in Campania et Guidone de Supino servientibus, de quorum vita vel morte dixit se nichil scire nisi de presbitero quem scit esse mortuum. Et fuit facta dicta sua recepcio Dominica post festum beati Martini nuper lapsum, fuerunt XV, vel XVI anni, vel circa; per hunc modum, nam existentibus predictis preceptore et fratribus in capella quasi in consilio venit extra dictam capellam ad ipsum testem supradictus frater Symon, ut sibi videtur, instruens eum ut peteret panem et aquam ordinis, quibus petitis et ipso teste intra capellam introducto, dixerunt ei quod multa oporteret eum sustinere et subici voluntati aliene et aliquando peditare quando alii equitarent, et ipso respondente quod paratus erat omnia sustinere, dictus preceptor tradidit ei mantellum dicti ordinis. Quo tradito fecit eum jurare super quoddam missale apertum, in quo erat ymago Crucifixi, quod esset obediens preceptis superiorum suorum dicti ordinis, et vovit castitatem, obedienciam et vivere sine proprio. Post que dictus receptor precepit eidem testi quod spueret supra dictam ymaginem Crucifixi existentem in libro, de quo idem testis multum, sicut dixit, doluit; spuit tamen juxta ipsam ymaginem et non supra, quia dixerat sibi quod istud erat de punctis ordinis. Postmodum idem preceptor precepit eidem, ut dixit, quod abnegaret Deum, et cum ipse testis de hoc dolens quasi reluctaretur, dixit ei dictus receptor: «Ne timeas, oportet te facere, quia hoc est preceptum ordinis.» Et tunc abnegavit ore, non tamen corde, ut dixit. Quibus peractis ad preceptum ipsius receptoris fuit eum osculatus in carne nuda dorsi sui inter zonam et bragale. Et discoperuit se dictus receptor quasi ex parte lateris clamide et corseto reversatis, et dixit idem receptor predictum osculum faciendum esse secundum statutum ordinis; alia inhonesta non fuerunt facta in sua recepcione quod recordetur. Requisitus si idem modus recepcionis, qui fuerat servatus in eo, servabatur communiter in toto ordine in recepcione aliorum fratrum, respondit se nescire pro certo, quia non interfuerat recepcioni aliorum fratrum dicti ordinis nec capitulis eorumdem; credebat tamen quod per eundem modum communiter alii reciperentur, et quod ipse non fuerit sic infelix quod talis recepcionis modus singularis incoatus fuerit in eodem.

Item, ad V–VIII, de dogmatizacione, respondit se nichil scire nec audivisse.

Item, ad VIIII et quatuor sequentes, de spuicione super crucem, respondit ut supra de se ipso, de aliis contentis in ipsis articulis nichil sciens. Item, dixit quod errores supra confessatos per eum fuerat circa V septimanas post recepcionem suam confessus in ecclesia fratrum Minorum de Trecis cuidam fratri Minorum qui vocabatur frater Johannes, cujus cognomen ignorat; fuerat tamen commoratus in Grecia, ut idem frater dixit eidem testi, et erat parve stature, nec loquebatur bene Galicum; qui frater, audita dicta confessione, fuit stupefactus, et arguit dictum testem de hiis que fecerat, et confortavit eum ad bene faciendum, et absolvit eum, imposita sibi penitencia quod faceret celebrari XIII missas de Sancto Spiritu ut illuminaret eum, et quod jejunaret per unum annum in sextis feriis, in pane et aqua si posset, et si non posset, quod daret unum denarium pro singulis sextis feriis quibus non jejunaret. De dicto autem fratre Minore non erat certus si vivit, vel non; viderat eum tamen fuerunt circiter quinque anni.

Item, ad XIIII–XV, de cato, respondit se nichil scire nec audivisse ante capcionem eorum.

Item, ad XVI et VII sequentes, de sacramento altaris, respondit se nichil scire; sed ipse credebat sacramento altaris et aliis ecclesiasticis sacramentis; non tamen credit quod ille qui recepit eum esset bonus Christianus, quia precipiebat ei quod faceret supradicta.

Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se nichil scire, sed bene credebat quod magnus Magister et alii layci non poterant absolvere a peccatis.

Item, ad XXX et III sequentes, de osculis, respondit se nescire nisi quod supra deposuit.

Item, ad XXXIIII et V respondit se credere contenta in eis vera esse, quia juraverant non exire predictum ordinem, et fuerat ei dictum quod pro professo habebatur.

Item, ad XXXVI–VIIII respondit recepciones clamdestine januis clausis, exclusis omnibus, nisi fratribus ipsius ordinis, fieri, et quod ex hoc habebatur vehemens suspicio contra eundem ordinem, et ipse testis habebat eandem, ut dixit, postquam fuit receptus.

Item, ad XL et V sequentes, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire nec audivisse.

Item, ad XLVI et XI sequentes, de capitibus ydolorum, respondit se nichil scire nec audivisse ante capcionem eorum.

Item, ad LVIII et III sequentes respondit preceptum fuisse eidem in sua recepcione quod jaceret cum pannis suis lineis, et quod cingeretur una cordula, que tamen non fuit ei tradita, sed habuit eam postmodum a quadam sorore sua, et eam portavit aliquantulum absque aliqua mala intencione. De aliis contentis in ipsis articulis dixit se nichil scire.

Item, ad LXII, III et IIII respondit se credere quod communiter servaretur in ordine modus recepcionis qui fuit servatus in eo.

Item, ad LXV, VI et VII respondit se nescire quod aliquis fuerit captus vel interfectus propter revellacionem predictorum.

Item, ad LXVIIII et quatuor sequentes respondit se credere quod per juramentum imponebatur eis ne inter se vel aliis revellarent modum sue recepcionis, quia ita fuerat impositum ipsi testi in sua recepcione, et credit quod si revellassent, fuissent incarcerati.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, coram dictis dominis commissariis, hoc salvo quod dictus dominus Matheus, antequam dictus frater Garnerius deponeret super Vo articulo et aliis sequentibus, recessit propter indisposicionem sui corporis, presentibus dicto Magistro Amisio et me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, die Mercurii sequenti que fuit dies XXIII dicti mensis Decembris, rediit ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, excepto domino archiepiscopo, in dicta domo prefatus testis ad perficiendum deposicionem suam; requisitus autem super LXXIIIo articulo, respondit sibi fuisse injunctum in recepcione sua quod non confiteretur nisi fratribus sacerdotibus dicti ordinis, quos dicebant habere potestatem absolvendi a domino Papa, credens quod idem injungeretur aliis, sicut dixit.

Item, contenta in LXXIIII, V et VI articulis, de negligencia corectionis, dixit esse vera.

Item, ad LXXVII et XVIII sequentes respondit quod non fuerat ultra mare, et ideo nesciebat quid fiebat ibi; credit tamen quod modus, per quem dixit se fuisse receptum, servaretur ubique in ordine in recepcione aliorum, et quod nolentes servare fuissent puniti; alia dixit se nescire de contentis in articulis memoratis.

Item, ad XCVII respondit quod quando primo intravit ordinem, fiebant ibi largiores elemosine quam ex tunc fuerint facte; boni tamen homines bene recipiebantur ad hospitalitatem ab eis.

Item, ad XCVIII et C respondit sibi fuisse preceptum in recepcione sua quod bene et districte custodiret bona ordinis, credens quod aliis injungeretur idem. Sed de aliis contentis in ipsis articulis aliud nesciebat, ut dixit.

Item, ad CI et V sequentes respondit se audivisse dici quod capitulia tenebantur interdum de nocte, firmatis portis et exclusis extraneis ab ordine; non tamen audivit quod ponerentur excubie; in recepcione autem sua porte fuerunt clause et exclusi extranei, sicut dixit.

Item, ad CVII et quatuor sequentes dixit se nichil scire nisi quod supra deposuit, sed non credit quod layci possint absolvere a peccatis.

Item, ad CXII et XIII respondit se audivisse dici et credere quod illud servabatur in ordine quod magnus Magister cum conventu statuebat.

Item, ad CXIIII et III sequentes respondit se nescire si ordo potuerit renovari ex quo errores inceperunt in eo, sed credit quod sic, et quod in corrigendo fuerint negligentes.

Item, ad CXVIII respondit se credere multos exivisse ordinem propter predictas feditates, et quod ipse eciam in crastinum sue recepcionis libenter exivisset, si ausus fuisset.

Item, ad CXVIIII respondit se credere scandalum fuisse exortum ut in articulo continetur.

Item, ad CXX et III sequentes respondit se credere quod modus recepcionis et alia de quibus supra deposuit essent publica et notoria inter fratres dicti ordinis, non inter extraneos.

Item, ad CXXIIII et omnes sequentes respondit se credere et audivisse dici quod magnus Magister et alii confessi fuerant errores de quibus ipse testis supra deposuit.

Item, requisitus si prece, precepto, timore, amore, odio vel comodo temporali habito vel habendo sic deposuerat, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui preceperunt dicti domini commissarii, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revellaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Post hec, eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Aimericus de Buris presbiter Lingonensis diocesis, testis supra juratus, etatis sexaginta annorum, vel circa, ut dicebat, non deferens mantellum ordinis, quia abjecerat eum, sicut dixit, in concilio Senonensi, et fuerat, sicut dixit, examinatus in facto Templariorum Senonis per dominum archiepiscopum Senonensem premortuum, et postmodum in eodem loco absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem, et denuo in Quadragesima proximo preterita examinatus per dominum archiepiscopum Senonensem qui nunc est. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos singulariter interrogatus ut sequitur:

Et primo, ad IIII primos dixit quod nesciebat si erant vera contenta in ipsis articulis, quia nusquam interfuerat capitulis nec recepcioni alicujus alterius fratris; dixit tamen quod ipse fuerat receptus in dicto ordine per unum annum et viginti dies ante capcionem eorum circa festum beati Nicolai hiemalis, apud Castellionem super Seccanam Lingonensis diocesis, per fratrem Robertum Lescolhe tunc preceptorem dicti loci, presentibus fratre Petro de Loernia presbitero, morante tunc apud Espalhi, et cum ipse peciisset a dicto preceptore panem et aquam ordinis, idem preceptor fecit eum vovere castitatem et vivere sine proprio et obedienciam, et predicta juravit supra quendam librum. Precepit insuper sibi quod non intraret domum in qua mulier jaceret de puerperio, et quod non esset compater, et quod non biberet in taberna cum secularibus. Item, dixit quod predictus receptor precepit ei quod abnegaret Dominum, et abnegavit; postmodum precepit ei quod spueret super ymaginem Crucifixi que erat in dicto libro, et ipse spuit non supra sed juxta, et predicta fecit, sicut dixit, ore non corde, et stupefactus propter illa que precipiebantur ei; et insuper fuit osculatus dictum receptorem primo in ore et postea super camisiam supra bracale, sed dictus receptor precepit ei quod oscularetur eum magis infra, et predicta dicebat esse dictus receptor de statutis ordinis, et ipse testis tunc ita credidit, sicut dixit. Precepit insuper ei, sicut dixit, quod si fratres milites vel servientes dicti ordinis, vel alii armigeri qui non erant de ordine, quando fiebant transitus ultramarini, vellent jacere cum eo, quod reciperet eos in lecto suo. Ipse tamen testis non intelligebat in hoc aliquod malum, sed quod hoc fieret propter penuriam lectorum. Adiciens quemdam militem ordinis transfretare volentem, cujus nomen ingnorat, bene et honeste quadam nocte jacuisse cum eo, et dixit ei dictus receptor quod hoc eciam erat de punctis ordinis.

Item, super contentis in V, VI, VII et VIII articulis, de dogmatizacione, etc., respondit se nichil scire nisi quod supra dixit.

Item, super VIIII et quatuor sequentibus respondit se nichil scire nisi quantum de spuicione crucis supra deposuit.

Item, super XIIII et XV, de cato, respondit se nichil scire.

Item, ad XVI et XVII sequentes, de sacramento altaris, respondit se nichil scire, sed ipse credebat in sacramentis, et credit quod alii multi crederent, quia communicabant bis in anno; non tamen vidit communicare illum qui receperat eum, nec credit quod esset bonus catholicus, nec fuit ei preceptum quod obmitteret verba canonis, ut dixit.

Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se nichil audivisse de contentis in eis, et bene sciebat quod layci non poterant absolvere a peccatis.

Item, ad XXX et III sequentes, de osculis, respondit se credere quod osculabantur se in ore et retro, sicut ipse osculatus fuerat receptorem suum.

Item, super contentis in XXXIIII et V articulis respondit sibi fuisse dictum in recepcione sua quod pro professo habebatur. Sed non juravit non exire ordinem, idem credens de aliis quod de se ipso.

Item, supra XXXVI et III sequentibus respondit quod clandestine fiebant recepciones, januis clausis, illis qui non erant de ordine exclusis, sicut credit, quia ita factum fuit in recepcione sua, nesciens si ex his suspicio contra ordinem habebatur.

Item, super XL et V sequentibus, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire, nec credit contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, super XLVI et XI sequentibus, de ydolis, respondit se nichil scire.

Item, super contentis in XLVIII et III sequentibus respondit se nichil aliud scire nisi quod quedam cordula fuit sibi tradita a receptore in recepcione sua et preceptum quod super camisiam cingeret se dicta corda, et portavit eam quousque fuit rupta, et postea aliam non portavit.

Item, super contentis in LXII, III et IIII respondit se credere quod ita communiter recipiebantur alii fratres in ordine sicut deposuit se fuisse receptum.

Item, super contentis in LXV, VI et VII articulis respondit se nichil scire.

Item, super contentis in LXVIII et quatuor sequentibus respondit se nichil scire, et quod non fuerat sibi injunctum quod non revellaret secreta ordinis, sed credit quod non deberent revellare, et si revellassent, quod punivissent eos.

Item, dixit quod infra XV dies post recepcionem suam fuit confessus de predictis erroribus per eum recognitis cuidam fratri Predicatori qui vocabatur frater Anricus Sortes, de quo nescit si vivat vel non, et erat penitenciarius episcopi Lingonensis, ut dicebatur, qui absolvit eum in certa domo Templi de Buris predicti diocesis Lingonensis, ad quem locum de Buris dictus frater Predicator venerat pro petendis elemosinis, et imposuit in penitenciam dicto testi quod jejunaret XIII diebus Veneris in pane et aqua, et quod legeret novies psalterium.

Item, super LXXIII respondit se nichil scire, et quod non fuerat sibi injunctum ne confiteretur nisi fratribus ordinis.

Item, super contentis in LXXIIII, V et VI respondit se credere quod male fecerant quod non correxerant dictos errores.

Item, super contentis LXXVII et XVIII sequentibus respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.

Item, super XCVII respondit quod ter faciebant in septimana elemosinam convenienter in domibus eorum, nisi in messibus, et hospitalitatem bene servabant.

Item, super contentis in XCVIII–C respondit se nichil audivisse.

Item, super contentis in CI, II, III, IIII et V respondit se nichil audivisse nisi quod supra deposuit; audiverat tamen dici quod in capitulis que tenebantur Parisius predicabat unus Predicator, vel frater de Valle scolarium.

Item, super contentis in CVII–XI respondit se nichil scire nisi in quantum supra deposuit.

Item, contentis in CXII et XIII respondit se credere vera esse.

Item, super contentis in CXIIII, XV, XVI et XVII respondit se nichil scire, nisi quod male fecerant, quia non correxerant dictos errores.

Item, super contentis in CXVIII respondit se nichil scire.

Item, contentis in CXVIIII dixit se credere esse vera.

Item, super contentis in CXX, XXI, II et III respondit se nescire si omnes fratres sciebant modum recepcionis eorum, credebat tamen quod multi senes de ordine scirent modum recepcionis per eum confessatum, sed non seculares. Super contentis in omnibus aliis articulis respondit se nichil scire.

Item, requisitus si prece, precepto, timore, amore, odio, vel commodo temporali habito vel habendo sic deposuerat, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Et fuit sibi preceptum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revellaret hanc deposicionem suam quousque attestaciones essent publicate. Et est sciendum quod dictus testis dure audiebat, et simplex et rudis apparebat et parum sciens, nec intelligebat bene Latinum, ut dixit.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presente prefato magistro Amisio et me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Anno Domini millesimo CCCXI, indictione nona, pontificatus domini Clementis Pape V anno VI.

Post hec, die Martis post festum Natalis Domini que fuit XXVIIII dicti mensis Decembris, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum episcoporum Mimatensis et Lemovicensis, Mathei de Neapoli et Archidiaconi Tridentini frater Arbertus de Columpnis Parisiensis diocesis, testis supra juratus, ad deponendum dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia prepositus Castri Nantonis qui cepit eum in domo de Dormellis Senonensis diocesis suasit ei quod eum dimitteret et raderet barbam, et fuerat, sicut dixit, examinatus in facto Templariorum per dominum episcopum Aurelianensem Senonis et absolutus et reconciliatus per eum, et est etatis quadragenta annorum, vel circa, et illiteratus, sicut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur.

Et primo ad primos IIII respondit se fuisse receptum in dicto ordine per fratrem Johannem de Turno, condam thesaurarium Templi apud Dormeles, in capella dicte domus Templi de Dormelis, decem anni fuerunt prima die mensis Maii proximo preteriti vel circa, presentibus fratribus Johanne de Bondiez presbitero et Petro Gande, tunc preceptore de Bello Visu in Gastinesio, defunctis, in hunc modum: Nam cum peciisset panem et aquam, vestitum et societatem bonorum hominum dicti ordinis et concessissent eidem, fecerunt eum vovere castitatem, vivere sine proprio et obedire quibuscumque preceptis faciendis eidem, et juravit super quendam librum quod iret ultra mare quando preciperetur eidem pro defensione terre sancte, et quod teneret secreta ordinis, et modum recepcionis sue nemini revellaret. Et postmodum dictus receptor tradidit sibi mantellum ordinis, quo tradito precepit ei quod spueret super ymaginem Crucifixi depictam in ipso libro, et ipse testis ex hiis multum stupefactus existens, ut dixit, spuit non supra sed juxta ipsam ymaginem, fingens se spuere super eam, et dixit ei quod predicta debebant fieri secundum puncta ordinis. Item, precepit ei quod abnegaret Deum, et abnegavit eum ore et non corde, ut dixit, quia noluit dictus receptor, sicut dixit ipse testis, supportare eum ne faceret predicta, cum supplicaret ipse testis eidem quod parceret sibi ne faceret dictam abnegacionem, sed dictus receptor dixit ei quod diceret audacter, quia hoc oportebat eum facere secundum puncta ordinis. Item, dixit eundem receptorem precepisse eidem quod oscularetur eum retro in ano, et cum ipse testis instaret ne faceret osculacionem predictam, dictus receptor dixit quod secundum duncta ordinis debebat facere predicta nisi remitteretur ei. Verumptamen remisit ei osculacionem predictam. Alia non fuerunt facta in recepcione sua quod recolat, sicut dixit, nisi quod idem receptor precepit ei quod confiteretur fratribus sacerdotibus dicti ordinis, credens, ut dixit, quod similis modus recepcionis communiter in ordine servaretur; non tamen vidit aliquem recipi, sed semel videre voluit, dum frater Johannes de Barri miles reciperetur apud Dormellas per fratrem Geraldum de Villaribus tunc preceptorem Montis Suessionensis, sed ille receptor dixit sibi quod recederet, quia bene scirent facere sine eo, et optabat multum videre predicta, ut sciret si eodem modo recipiebantur alii sicut ipse fuit receptus, nec unquam interfuit capitulis eorum, ut dixit.

Item, super contentis in V articulo et X sequentibus, de dogmatizacione et de conculcacione crucis et cato et aliis, respondit se nichil scire nisi in quantum supra deposuit. Vidit tamen quod in die Veneris sancta adorabant crucem Domini reverenter nudis pedibus.

Item, super contentis in XVI articulo et VII sequentibus, de sacramento altaris et sacerdotibus, et in XXIIII–XXVIIIIo, quod magnus Magister et alii layci possent absolvere, respondit se nichil scire, adjiciens quod ipse bene credebat sacramento altaris et aliis sacramentis, et credit quod alii crederent idem. Requisitus si credebat quod ille qui recepit eum esset catholicus et bonus Christianus, respondit quod famam habebat de hoc, tamen non erant illa facta boni Christiani.

Item, super contentis in XXX–XXXIII, de osculis, dixit se nichil scire nisi quod supra deposuit, hoc excepto quod in recepcione sua osculati fuerunt eum in ore.

Item, contenta in XXXIIII et XXXV respondit esse vera, quia ipse juraverat non exire ordinem, et fuerat ei dictum quod pro professo habebatur.

Item, contenta in XXXVI–XXXVIIII respondit se credere esse vera.

Item, contenta in XL–XLV, de crimine sodomitico, respondit se non credere vera esse.

Item, super contentis in XLVI, de ydolis, et in sequentibus XI, respondit se nichil scire nec audivisse dici.

Item, super contentis in LVIII–LXI, de cordulis, respondit se nichil scire nisi quod ipse cingebatur una cordula super camisiam, que non fuit sibi in recepcione tradita, sed per eum aliunde habita.

Item, super contentis in LX–LXIIII respondit se credere eundem modum recepcionis communiter servari in ordine quem deposuit servatum fuisse in recepcione sua.

Item, de contentis in LXV–LXVII respondit se nichil scire, quia in ejus recepcione nichil fuit comminatum eidem.

Item, contenta in LXVIII–LXXIII respondit se credere vera esse, quia ipse juraverat non revellare.

Item, super contentis in LXXIII respondit sibi non fuisse inhibitum quod non confiteretur aliis sacerdotibus qui non essent de ordine, nec scit quod aliis inhiberetur.

Item, super contentis in LXXIIII–LXXVI respondit se credere et scire quod fuerunt negligentes in correctione.

Item, super contentis in LXXVII et XVIIII sequentibus, de hiis que servabantur ultra mare et citra mare, etc., respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit; nescit tamen si osculum remittebatur aliis sicut fuit sibi remissum.

Item, super contentis in XCVII respondit quod ellemosine bene et sufficienter fiebant ter in septimana in dicta domo de Dormellis in qua ipse fuit receptus et commoratus, et hospitalitas bene servabatur ibidem.

Item, de contentis in XCVIII–C respondit se nichil scire, adiciens sibi preceptum fuisse quod non esset in loco quo aliquis excredaretur injuste.

Item, super contentis in CI–CVI respondit se nichil scire nisi quod audiverat dici quod stricte dicta capitula tenerentur, et quod capitulum eorum aliquando Parisius tenebatur de nocte.

Item, de contentis in CVII–CXI respondit se nichil scire nec audivisse, et quod non credit quod possent absolvere layci a peccatis.

Item, de contentis in CXII et CXIII respondit se credere vera esse, et audivisse dici quod in ordine servandum erat quod magnus Magister ordinabat.

Item, super contentis in CXIIII–CXVII respondit se nescire quando dicti errores inceperant; credebat tamen quod negligentes fuerant in corrigendo, quia multo tempore dicti errores inter eos servati fuerant, ut credebat.

Item, super contentis in CXVIII respondit se nescire quod aliquis propter dictas feditates exiverit ordinem memoratum; ipse tamen libenter exivisset dictum ordinem, ut dixit, si ausus fuisset, et quod prima die recepcionis sue vellet pocius fuisse in loco in quo erit in fine mille annorum quam quod fecisset predicta.

Item, de contentis in CXVIIII–CXXIII respondit se nescire nisi quod supra deposuit, et idem respondit de omnibus sequentibus.

Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio vel commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda, et fuit ei inhibitum per eosdem dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret suam presentem deposicionem quousque atestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presente magistro Amisio et me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filiholi, Bernardo Humbaldi et Hugone Nicolai notariis predictis.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit penultima dies dicti mensis Decembris, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum in predicta domo abbatis Fiscanensis frater Theobaldus de Taverniaco Parisiensis diocesis, serviens, testis supra juratus, ad deponendum dictum suum, et erat etatis, ut dixit, XL annorum vel circa, nec ferebat mantellum, quia quando fuit captus, prepositus regius Castri Landonis abstulit eum sibi, ut dixit, barbam autem sibi raserat, ut dixit, Senonis, postquam fuit absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem, qui cum eo inquisiverat super facto Templariorum. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur. Et primo super IIII primis dixit se credere quod omnes communiter recipiebantur in ordine sicut ipse communiter fuit receptus. Ipse tamen fuerat receptus, ut dixit, in capella domus Templi vocata le Boys d'Escutz Belvacensis diocesis, in festo sanctorum Crispini et Crispiniani preterito, fuerunt decem anni vel circa, per fratrem Johannem Moet, preceptorem ballivie Belvacinii condam, presentibus solum fratribus Johanne de Langivilla presbitero et Petro de Cormeles servientibus ordinis defunctis, in hunc modum. Nam cum peciisset idem testis beneficium ordinis et concessissent eidem, fecit dictus receptor eum vovere castitatem, vivere sine proprio et obedire superioribus suis, et juravit super quendam librum servare bonos usus et bonas consuetudines ipsius ordinis et malos usus et malas consuetudines reprobare, juravit insuper quod teneret secreta ordinis. Et postmodum tradidit sibi mantellum ordinis, quo tradito dicti duo fratres Johannes et Petrus de mandato dicti receptoris traxerunt se ad partem, remanserunt tamen in capella, et testis iste de mandato dicti receptoris traxit se cum ipso receptore prope altare, et dictus receptor dixit ei, ostendendo sibi crucem existentem super altare in qua erat ymago Crucifixi depicta: Abnega illum qui representatur per effigiem illam existentem in cruce. Et ipse respondit: Quomodo possem abnegare creatorem meum? et receptor respondit ei quod abnegaret eum ore et non corde, quia hoc erat de punctis ordinis, et tunc abnegavit ore et non corde, ut dixit; postmodum de mandato ipsius receptoris osculatus fuit ipsum receptorem retro circa zonam super carnem nudam. Precepit ei insuper dictus receptor, ut dixit, quod spueret contra dictam crucem, et ipse spuit juxta eam. Et dixit ei dictus receptor quod omnia ista oportebat eum facere. Dixit insuper quod nunquam interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris nec capitulis eorum.

Item, dixit quod de predictis iniquitatibus fuit confessus fratri Johanni predicto, et dictus frater Johannes dixit sibi quod malefactum erat, verumptamen hoc erat de punctis ordinis, et absolvit eum, injuncta sibi penitencia quod jejunaret sex diebus in pane et aqua.

Item, super contentis in V et X sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione crucis et cato, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit de spuicione super crucem, adjiciens se vidisse quod in die Veneris sancta devote adorabant crucem.

Item, contenta in XVIo et XVII sequentibus dixit se credere non continere veritatem, et quod ipse bene credebat sacramentis ecclesiasticis, et bene fiebat officium ecclesiasticum in ordine supradicto.

Item, ad XXXII et XXV sequentes respondit se nichil scire, et quod non credebat contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad XXXI–XXXIII respondit quod osculabantur se primo in ore et postmodum retro, ut supra deposuit.

Item, ad XXXIIII et XXXV respondit se non recordari quod juraverit non exire ordinem, dictum tamen fuit sibi quod pro professo habebatur.

Item, ad XXXVI–XXXVIII respondit quod recepciones fiebant clandestine, exclusis omnibus qui non erant de ordine; nescit tamen quod ex hoc suspicio contra ordinem haberetur.

Item, ad XL et V sequentes, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire nec credere contenta in ipsis articulis esse vera, quia poterant habere mulieres pulcras et bene comptas, et frequenter eas habebant, cum essent divites et potentes, et ex hoc ipse et alii fratres ipsius ordinis frequenter amoti fuerant a suis domibus, ut dixit.

Item, ad XLVI et XV sequentes, de ydolis et cordulis, respondit se nichil scire nisi quod in recepcione sua fuit ei preceptum quod de nocte cingeret se super camisiam quadam cordula, ne ita libere posset cum manibus contractare carnes suas, et quod ex hoc eciam jacebant cum braccis.

Item, ad LXII, III et IIII respondit, ut supra, se credere quod ita reciperentur alii fratres communiter in ordine sicut deposuit se fuisse receptum.

Item, ad LXV et VII sequentes respondit per sacramentum sibi fuisse injunctum in recepcione sua ne revellaret secreta ordinis nec modum recepcionis, et si revellassent, credit quod fuissent puniti, sed nescit si ad carcerem vel ad mortem; alia dixit se nescire de contentis in ipsis articulis.

Item, ad LXXIII respondit se nescire quod injungeretur fratribus quod non confiterentur nisi fratribus sacerdotibus ordinis.

Item, ad LXXIIII, V et VI respondit se credere contenta in eis esse vera.

Item, ad LXXVII et XVIIII sequentes respondit se nescire nisi quod supra deposuit.

Item, ad XCVII respondit se non fuisse in aliqua domo ordinis in qua non fierent convenienter elemosine, et hospitalitas convenienter servabatur ibidem.

Item, ad XCVIII, VIIII, et C respondit quod precipiebatur fratribus quod licite acquirerent ordini; de aliis contentis in ipsis articulis dixit se nichil scire.

Item, ad CI–VI respondit, ut supra, quod clam tenebantur capitula exclusis omnibus qui non erant de ordine, et aliquando Parisius de nocte vel circa principium diei, ut audivit dici.

Item, ad CVII–XI respondit se non credere contenta in eis esse vera.

Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse.

Item, super contentis in CXIIII et sequentibus omnibus respondit se credere quod dicti errores confessati per eum incepissent antequam ipse intraret ordinem, sed nescit quando inceperunt dicti errores, nec quod aliquis propter feditates predictas ordinem exiverit, nec quod scandala sint exorta; credit tamen quod illa que deposuit servata fuisse in recepcione sua essent nota inter fratres dicti ordinis, sed non inter extraneos, et audivit dici Magistrum et plures alios multos errores contra ordinem fuisse confessos; alia de contentis in ipsis articulis dixit se nescire.

Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui injunxerunt dicti domini commissarii, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revellaret hanc suam deposicionem quousque atestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorundem dominorum commissariorum frater Petrus de Loyson, serviens diocesis Morinensis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, et non portabat mantellum ordinis, quia fecerat inde tunicam propter vestitus inopiam, sicut dixit, dum esset incarceratus apud Montem Argi. Et fuerat cum eo alias inquisitum, sicut dixit, per dictum episcopum Aurelianensem, et absolutus et reconciliatus per eum Aurelianis, et post reconciliacionem fecerat sibi radi barbam, et erat sexagenarius vel circa, sicut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur.

Et primo ad IIII primos dixit se fuisse receptum in capella domus Templi de Bello Vissu Ambianensis diocesis, in Quadragesima instanti erunt XX anni vel circa, per fratrem Johannem Moet, tunc preceptorem ballivie de Pontivo, presentibus fratribus Galtero d'Oysemont serviente et Petro dicto lo Minhot presbitero dicte ordinis, deffunctis, in hunc modum. Peciit enim ipse testis, ut dixit, se admitti ad beneficia ordinis, et fuit admissus. Postmodum dictus receptor fecit eum vovere castitatem, vivere absque proprio, obedienciam, et jurare super quendam librum quod teneret secreta ordinis, et quod bene et fideliter conservaret bona ipsius ordinis, et quod transfretaret si esset necesse et injungeretur ei. Precepit insuper sibi dictus receptor quod leta facie reciperet venientes ad domum eorum, et quod non ferret falsum testimonium, nec interesset loco in quo aliquis exheredaretur injuste, nec [vel?] opprimeretur indebite. Post que tradidit ei mantellum dicti ordinis, et ipse et astantes superius nominati osculati fuerunt eum in ore. Quibus peractis recesserunt dicti duo fratres astantes de capella, et ipse remansit cum receptore prope altare, in quo erat quedam crux lignea erecta cum ymagine Crucifixi depicta, et precepit ei dictus receptor quod abnegaret dictam crucem, et ipse testis rogavit eum quod non placeret sibi quod hoc faceret, et receptor respondit sibi quod hoc oportebat eum facere, et ita abnegavit ore non corde, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret super dictam crucem, et spuit juxta eam. Deinde precepit ei quod oscularetur eum retro supra braccale, quia oportebat sic eum facere, et osculatus fuit eum in dicto loco supra camisiam ut levius potuit, nec scit si tetigit eum ore, quia volebat se expedire, cum displicerent sibi predicta et voluisset tunc magis esse remotus per centum leuchas quam ibi, sicut dixit. Non tamen dixit ei quod predicta essent de punctis ordinis. Item, dixit se credere quod communiter alii reciperentur in ordine per eundem modum. Sed nescit certitudinaliter si ita fieret, quia non interfuerat capitulis eorum nec recepcioni alicujus alterius fratris ipsius ordinis nisi semel, quando frater Jacobus de Villa Parisia serviens fuit receptus apud Chambucle Senonensis diocesis, per fratrem Johannem de Tara, testem supra receptum et examinatum, et in recepcione dicti fratris Jacobi fuerunt servata omnia que supra deposuit de se ipso usque ad tradicionem mantelli. Post quam quidem tradicionem idem testis recessit inde, quia habebat curam furni in quo debebat statim panis poni, et non vidit quid fuit extunc ibi actum, ut dixit.

Item, super V et X sequentibus, de dogmatizacione, spuicione crucis et cato, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit de spuicione crucis.

Item, ad XVI et VII sequentes respondit se non credere contenta in ipsis articulis esse vera, et quod ipse credebat sacramenta Ecclesie.

Item, super contentis in XXIIII et V sequentibus respondit se nichil scire.

Item, super XXX, XXXI, II et III, de osculis, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.

Item, super XXXIIII et V respondit quod statim pro professis habebantur, sed non jurabant quod non exirent ordinem.

Item, contenta in XXXVI–IX respondit se credere vera esse.

Item, super contentis in XX et XXI sequentibus, de crimine sodomitico, ydolis et cordulis, respondit se nichil scire nisi dumtaxat de cordula, quod fuit sibi tradita et preceptum quod ea cingeretur super camisiam de nocte.

Item, super contentis in LXXII et XI sequentibus respondit se nichil aliud scire nisi in quantum supra deposuit se credere quod ita reciperentur alii sicut deposuit se fuisse receptum, et quod precipiebatur eis per juramentum quod non revellarent predicta; sed si revellassent, nescit que pena fuisset eis imposita, nec inhibebatur eis quod non confiterentur nisi fratribus sacerdotibus ordinis.

Item, super contentis in LXX–IIII et XII sequentibus respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit de modo recepcionis, sed credit quod fuerunt negligentes in corrigendo.

Item, super contentis in XCVII, VIII, VIIII et C respondit non esse vera contenta in eis, quia ellemosine ex precepto superiorum convenienter fiebant omnibus transeuntibus, et eciam ter generaliter in septimana, et hospitalitas convenienter servabatur in domibus in quibus moratus fuit, videlicet apud Oysemont et Chambugle, et inhibebatur quod non acquirerent aliquid indebite ordini.

Item, ad CI–VI respondit quod clam fiebant capitula exclusis omnibus qui non erant de ordine, et aliquando incipiebantur de nocte, ut fratres possent de die intendere operibus suis, ut audivit dici; alia dixit se nescire de contentis in ipsis articulis.

Item, super contentis in CXVII–XI respondit se non credere esse vera, et quod non reputasset se absolutum si absolvissent eum.

Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse, nisi Magister voluisset aliqua ordinare que fuissent contra substanciam ordinis, quia illa non potuisset, ut credit, ordinasse absque auctoritate apostolice Sedis.

Item, super CXIIII et omnibus sequentibus respondit se credere quod longo tempore; sed nescit quando, dicti errores duraverunt in ordine, et quod fuerunt negligentes in corrigendo et denunciando eosdem, et quod predicta essent nota inter fratres ordinis, non tamen inter extraneos, et quod ex hiis grandia scandala sint exorta, et audivit dici per Magistrum majorem et plures alios fratres ordinis aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Plura de contentis in ipsis articulis dixit se nescire.

Item, requisitus si prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo sic deposuerat, respondit quod non, sed pro veritate dicenda, et fuit ei preceptum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eum, ne revellaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec loco et die predictis, coram eisdem dominis commissariis et archiepiscopo Narbonensi, presentibus predicto magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filiholi, Guillelmo Radulfi, Bernardo Humbaldi et Hugone Nicolai notariis supradictis.

Post hec, die Jovis sequenti, que fuit ultima dies dicti mensis Decembris, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum in domo predicta abbatis Fiscanensis frater Petrus de Bello Monte Belvacensis diocesis, serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia dicebat sibi ablatum fuisse tempore capcionis sue per prepositum regium Castri Landonis et inductum fuisse ut radderet sibi barbam, et erat etatis, ut dixit, XL annorum vel circa, et fuerat examinatus, ut dixit, in facto Templariorum et absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem Senonis, sede Senonensi vacante. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos,

Et primo ad IIII primos ut sequitur: videlicet se nescire an vera sint contenta in ipsis articulis. Verumptamen quando ipse fuit receptus in ordine, in capella domus Templi de Latigniaco Sico Meldensis diocesis, per fratrem Nicolaum Flamingi, preceptorem tunc dicti loci, in festo beate Marie de Augusto proximo lapso fuerunt circiter decem anni, presentibus fratribus Raynaudo presbitero, Arnulpho clavigero et Johanne de Garrufis servientibus dicti loci, fuit servatus iste modus. Nam cum peciisset panem et aquam et bonam societatem proborum ordinis, et ipsi traxissent se ad partem et concessissent, eidem fecerunt eum vovere castitatem, obedienciam et vivere sine proprio, et jurare super quemdam librum quod servaret secretum ordinis, et quod servaret bene et fideliter bona ordinis, et quod ea bene dispensaret transeuntibus si peteretur. Quibus peractis dedit sibi dictus receptor mantellum ordinis. Quo dato, et aportata per dictum presbiterum quadam cruce lignea in qua erat ymago Crucifixi depicta, dixit ei predictus receptor quod non crederet in illum qui representabatur per dictam ymaginem, sed in Deum qui erat in paradiso, et quod negaret dictum Crucifixum et quod spueret contra eum, et ipse dolens, ut dixit, et magis tunc volens esse subtus terram per centum alnas quam ibi, negavit orre, sed non corde, et spuit non supra sed prope dictam crucem, et postmodum de mandato dicti receptoris osculatus fuit ipsum in carne nuda retro subtus zonam et supra braccale. Alia non fuerunt ibi facta inonesta quod recollat, sicut dixit, credens quod ita communiter reciperentur alii in ordine sicut deposuit se fuisse receptum. Non tamen hoc scit, quia non interfuit capitulis eorum nec recepcionibus aliorum. Requisitus si dictum fuit sibi in dicta sua recepcione quod predicta deberent fieri ex punctis ordinis vel ex statutis, respondit quod non.

Item, ad V et X sequentes, de dogmatizacione, conculcacione crucis et cato, respondit se nichil scire nisi quantum supra deposuit.

Item, ad XVI et VII sequentes, de sacramentis et sacerdotibus, respondit se nichil scire, sed ipse bene credebat sacramentis ecclesiasticis.

Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se non credere contenta in eis esse vera.

Item, ad XXX et III sequentes, de osculis, respondit quod post osculum factum in dorso receptoris fuit eum osculatus et fratres astantes in ore.

Item, ad XXXIIII et V respondit dictum sibi fuisse in recepcione sua quod adeo erat astrictus religioni prima die ac si fuisset ibi per multos annos; non tamen juravit se non exire; credens quod idem servaretur in aliis.

Item, ad XXXVI et III sequentes respondit quod recepcio sua facta fuerat exclusis omnibus secularibus, et credit quod eodem modo fierent recepciones aliorum. Nescit tamen quod ex hoc suspicio contra ordinem haberetur.

Item, super contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico, ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, nisi hoc duntaxat, quod propter inopiam lectorum quandoque jacebant bini, honesto modo, et quod ipse cingebatur quadam cordula super camisiam suam, quia videbat sic alios facientes.

Item, ad LXII et V sequentes respondit de modo recepcionis ut supra, et quod credebat quod facta fuisset vilania sibi et aliis qui recipiebantur, nisi fecissent illa que precipiebantur eisdem.

Item, ad LXVIII et V sequentes respondit quod per sacramentum fuit ei inhibitum, ut supra deposuit, ne revellaret secretum ordinis, nec audebant loqui inter se de predictis; et credit quod si revelassent, fuissent puniti, sed nescit qualiter; nec fuit ei injunctum quod non confiteretur nisi fratribus ordinis; et credit quod in corigendo et denunciando fuerint negligentes, et quod idem modus recepcionis servaretur in aliis, qui fuit servatus in ipso; alia nesciens de dictis articulis, nec de hiis que in LXXII sequentibus continentur.

Item, ad XCVII–C respondit ellemosinas et hospitalitatem convenienter factas fuisse in domibus de Latigniaco Sicco et de Bello Vissu in Gastinesio, in quibus extitit commoratus: alia contenta in ipsis articulis negans.

Item, ad CI et omnes sequentes respondit se nescire quid agebatur in capitulis, quia eis non interfuerat; sed audivit quod secrete tenebantur, et quod nulli seculares intererant: nec audivit, nec credit quod magnus Magister, vel alii layci, possent absolvere a peccatis; et credit quod tenerentur servare illud quod magnus Magister cum capitulio ordinabat, nec scit quanto tempore dicti errores duraverunt, sed fuerunt negligentes in corigendo et denunciando, nec audivit quod propter dictas feditates aliquis dictum ordinem exiverit; nec scit quod inde scandala sint exorta: credit tamen quod illa, que supra deposuit de modo recepcionis sue, essent nota inter fratres dicti ordinis, sed non inter extraneos; et audivit dici magnum Magistrum et alios fratres multos errores fuisse confessos, nescit quos, nec alia de contentis in XXVI ultimis articulis memoratis.

Item, requisitus si prece, precepto, timore, amore, odio, comodo temporali habito vel habendo sic deposuerat, respondit quod non, sed pro veritate dicenda, et fuit sibi inhibitum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revellaret hanc suam deposicionem, quousque atestaciones fuerint publicate.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings