← Table of contents
Le procès des Templiers, Tome I.

PROCÈS DES TEMPLIERS (continued 5)

Reading edition

Item, requisitus super V–VIII articulis, de dogmatizacione, etc., et quod non habebant spem salvationis, etc., respondit se nichil scire, nec audivisse de contentis in ipsis articulis, credit tamen quod aliis dicerentur predicta, quamquam non fuerunt sibi dicta, propter alia que sibi dicta fuerunt de quibus supra deposuit. Finaliter tamen, antequam esset examinatus super aliquo alio articulo, dum pluries repeteretur sibi interrogatio supradicta, dixit quod non credebat esse vera, quia non fuerant sibi dicta in recepcione sua.

Item, requisitus super VIIII–XIII articulis, de spuicione, conculcacione et mixcione super crucem, respondit se nichil scire, nisi quam supra deposuit de se ipso, nec audivisse dici; quin imo dixit se vidisse in dicta domo de insula Bochardi quod fratres ipsius ordinis humiliter et devote nudis pedibus adorabant crucem in die Veneris sancta.

Item, requisitus super XIV et XV articulis, de adoratione et apparicione cati, etc., respondit se nichil scire. Audivit tamen dici a familiaribus dicti preceptoris de insula Bochardi, quando redierant de capitulo fratrum quod tenuerant apud Auson, quod quidam catus apparuerat fratribus in dicto capitulo. Interrogatus de nominibus illorum a quibus hec audiverat, et quando et in quo loco, respondit quod a Guillelmo Pictavini et Raynaldo Britonis, famulis quondam dicti preceptoris, quorum unus, scilicet Guillelmus Pictavini, mortuus est, de alio nescit an vivat, et predicta dixit se audivisse a predictis in stabulo dicte domus de insula Bochardi, sunt circiter IIII anni. Interrogatus si aliqui alii erant presentes in dicto stabulo, dixit quod non, nisi predicti duo famuli et ipse testis.

Item, requisitus super XVI–XXIII articulis, quod non credebant sacramentum altaris, nec presbiteri dicebant verba canonis, etc., respondit se nichil scire, imo credebat contenta in ipsis articulis non esse vera, quia ipse credebat sacramentum altaris et alia sacramenta, et credit quod alii fratres idem credunt, et quod sacerdotes ordinis nichil obmitterent de verbis canonis in missa.

Item, requisitus super XXIV–XXIX articulis, quod magnus Magister et alii possint absolvere a peccatis, et quod hoc fuisset confessus Magister, etc., respondit se nichil scire nec credere contenta in ipsis articulis; audivit tamen dici ab aliquibus fratribus ejusdem ordinis quod penas debitas pro transgressionibus potuerint remittere.

Item, requisitus super XXX, I, II et III articulis, de osculis, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit de se ipso, nec credit quod in ordine fuerant alia oscula preter quam in ore et humero, prout deposuit de se ipso.

Item, requisitus super XXXIV et XXXV articulis, respondit quod credebat ea esse vera, quia ipse juraverat in recepcione sua quod non exiret ordinem, et dixerant ei quod erat professus, et aliter dixit se nescire.

Item, requisitus super XXXVI et XXXVII articulis, respondit quod credebat eos veros esse, quia in recepcione non fuerant nisi duo fratres presentes, et porta fuit clausa, ut supra deposuit.

Item, requisitus super XXXVIII et XXXIX articulis, respondit quod vehemens suspicio habebatur communiter contra ordinem propter clamdestinaciones predictas, sicut dixit se audivisse a pluribus, postquam fuit in ordine ante capcionem fratrum, et in pluribus locis, non tamen recolit in quibus locis, et a quibus personis, et quando.

Item, requisitus super XL–V articulis, quod possint carnaliter commisceri, etc., respondit se nichil scire, nec audivisse dici, nisi ab archiepiscopo Turonensi, quando examinavit eum, nec credit vera esse que in dictis articulis continentur.

Item, requisitus super XLVI–LVII articulis, de ydolis, etc., respondit se nichil scire, nec audivisse dici, nisi a dicto archiepiscopo, quando inquirebat cum eo, nec credit quod essent dicta ydola in ordine, quia estimat quod si essent, ipse scivisset vel audivisset aliqua inde.

Item, requisitus super LVIII–LXI articulis, de cordulis, respondit quod in recepcione sua fuit sibi preceptum ab illo qui recepit eum, quod haberet unam cordulam cum qua cingeret se super camisam, et portaret eam de die et de nocte in signum castitatis; alia dixit se nescire.

Item, super LXII, III et IV articulis, respondit se credere quod communiter fratres recipiuntur in ordine prout deposuit se fuisse receptum, et non aliter; alia dixit se nescire de contentis in ipsis articulis.

Item, requisitus super LXV, VI et VII articulis, respondit se nunquam vidisse, vel audivisse, quod aliquis fuerit interfectus vel incarceratus quia noluit fecisse predicta confessata per eum, nec quod aliquis recusaverit facere. Postquam tamen fuerunt capti, audivit dici quod si aliquis recusasset, male accidisset ei.

Item, requisitus super LXVIII, IX, LXX, I et II articulis, respondit se nescire nisi quod supra deposuit de se ipso, credit tamen quod jurarent non revelare predicta, nec audebant loqui inter se de modo recepcionis eorum; et si fuissent locuti et superiores eorum scivissent, credit quod incarcerassent eos, et credit eciam quod esset de punctis ordinis quod nullus deberet revelare predicta.

Item, requisitus super LXXIII articulo, respondit se audivisse dici a dominis Guillelmo Britonis et Luca de Caynone presbyteris donatis Templi, commorantibus in dicta domo de insula Bochardi, quod non debebant confiteri nisi fratribus vel donatis presbyteris dicti ordinis. Aliud dixit se nescire.

Item, requisitus super LXXIV, V et VI articulis, respondit se credere contenta in eis vera esse.

Item, requisitus super LXXVII articulo, quod predicta fiebant ultra mare, et sequentibus usque ad XCVII; item quod ellemosine, etc., respondit se credere quod illa que deposuit de se ipso serventur ubique in ordine ex punctis ordinis et precepto superiorum, et quod non esset alius modus recipiendi fratres in ordine; alia dixit se nescire de contentis in articulis memoratis.

Item, requisitus super XCVII articulo, respondit se vidisse in insula Bochardi, in qua morabatur, quod ter in septimana dabant ellemosinam omnibus venientibus, nemini dando repulsam, et dicta ellemosina valebat obolum; tamen credit quod largiorem ellemosinam potuissent et debuissent facere quam facerent; dixit eciam quod hospitalitas bene et hilariter servabatur ibidem.

Item, requisitus super XCVIII, IX et C, respondit quod videtur sibi ipsum audivisse dici a dicto preceptore de insula Bochardi, quod non erat peccatum acquirere ordini per fas vel nephas, vel degerare propter predicta, et quod jurabant acquirere per fas vel nephas, et quibuscumque modis possent dicto ordini, et quod hoc audivit a dicto preceptore dici, et idem juravit hoc, ut dixit, in recepcione sua. Requisitus ubi et quando, et quibus presentibus audivit predicta a dicto preceptore, respondit quod in dicta domo de insula Bochardi, dum idem preceptor sederet ad mensam et confabularetur cum quibusdam clericis et aliis, de quorum nominibus dixit se non recordari, et sunt circiter tres anni quod audivit predicta dici, ut dixit.

Item, requisitus super CI–VI articulis, respondit quod nunquam interfuerat capitulis, sed audiverat dici a dicto Zanoto valeto dicti preceptoris, quod quando tenebant capitula sua apud Auzont, circa mediam noctem faciebant pulsari quamdam campanam, et conveniebant fratres dicti loci, et precavebant sibi quod nullus alius esset in circuitu dicte capelle, et claudebatur porta dicte capelle; et credit eciam quod recepciones fratrum fierent clandestine, sicut deposuit suam factam fuisse; alia dixit se nescire de contentis in ipsis articulis.

Item, requisitus super CVII–XI articulis, respondit se nichil scire nec audivisse, nec credere quod Magister vel visitatores, aut preceptores ordinis possent absolvere a peccatis, nec quod Magister fuerit predicta confessus.

Item, requisitus super CXII et XIII articulis, respondit se credere et audivisse dici quod totus ordo servabat, et servare debebat illud quod magnus Magister cum conventu ordinabat.

Item, requisitus super CXIV articulo, quod ordo potuerit renovari ex quo errores in eo fuerunt introducti, respondit se nescire, credit tamen quod longo tempore duraverunt in ordine errores confessati per eum.

Item, requisitus super CXV, XVI et XVII articulis, respondit se credere quod negligentes fuerunt et stulti, quia non correxerant errores predictos, nec denunciaverant Ecclesie, nec recesserant ab eis, cum potuissent.

Item, requisitus super CXVIII articulo, respondit se nichil scire quod aliqui exiverint ordinem propter ejus feditates, et quod ipse libenter exivisset dictum ordinem propter dictas feditates, si fuisset ausus, et credit quod multi alii fecissent idem.

Item, requisitus super CXIX articulo, respondit quod grandia scandala erant exorta contra ordinem propter predicta, ut in articulo continetur.

Item, requisitus super CXX–III articulis, respondit quod de hiis de quibus supra deposuit quod erant vera, est publica vox et fama in ordine, et sunt nota et manifesta inter fratres, et eciam extra, postquam fuerunt capti, fuit fama publica de predictis. Requisitus quid vocat fama publica, respondit quod illud quod communiter dicitur.

Item, requisitus super CXXIV–VII articulis, respondit se audivisse dici quod magnus Magister et alii contenti in articulis fuerunt confessi illos errores quos ipse confessus est coram domino Papa et coram aliis. Requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore, odio, commodo temporali habito, vel habendo alias instructus vel informatus ut sic deponeret, respondit quod non. Et fuit inhibitum sibi per dictos dominos commissarios quod non revelaret deposicionem suam predictam aliis, quousque atestaciones fuerunt publicate.

Acta fuerunt hec in predicta capella coram prefatis dominis commissariis, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, die Jovis sequenti, que fuit ultima dies Aprilis, convenerunt dicti domini commissarii, exceptis dictis dominis Narbonnensi archiepiscopo et episcopo Bajocensi, ut supra excusatis, in eadem capella sancti Ellegii, et fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum tunc ibidem frater Johannes de Juvignaco preceptor domus de Vauben, Ambianensis diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, in habitu fratris servientis ordinis Templi, etatis LIIII annorum vel circa, ut dixit. Requisitus si fuerat alias examinatus in negocio Templariorum, respondit quod sic per dominum Papam, rogans et requirens eosdem dominos commissarios quod non inquirerent cum eo de hiis super quibus per dictum dominum Papam fuerat inquisitum cum eodem, sed super aliis articulis, si volebant. Unde predicti domini commissarii volentes plenius deliberare super istis, cum ingnorarent de quibus articulis dictus dominus Papa inquisivit cum eo, remiserunt eundem quousque ad suam presenciam vocarent eundem.

Acta predicta die et loco et aliis notariis supra proximo nominatis presentibus.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit secunda dies May, convenerunt in dicta capella sancti Ellegii dicti commissarii, exceptis dominis Narbonnensi et Bajocensi, ut supra excusatis, et fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum infrascripti fratres ordinis Templi, qui adducti fuisse dicebantur de diocesi Petragoricensi, et se obtulisse ad defensionem ordinis predicti, videlicet:

Frater Consolinus de sancto Jorio miles, Caturicensis diocesis, qui fuit requisitus per eosdem dominos commissarios si volebat dictum ordinem defendere. Respondit quod sic, tamquam bonum et legalem. Requisitus si fuerat ipse confessus dictos errores impositos dicto ordini, vel aliquos ex eis, respondit quod sic, coram episcopo Petragoricensi, sed vi tormentorum illatorum sibi prius per annum; sed postmodum fuit, ut dixit, a die Veneris post Nativitatem Domini usque ad diem Sabbati post sequens festum nativitatis sancti Johannis Baptiste, in pane et aqua et frigore, et fuerunt sibi amoti subtulares et supertunicale et capucium, ita quod non habebat nisi tunicam et camisiam, et braccas, et caligas et paleas subtus se.

Frater P. Mariani presbyter, curatus de Chanaco Caturcensis diocesis, dixit quod vult deffendere dictum ordinem.

Frater P. de Taxaco Caturcensis, Ber. Ebrardi Caturcensis, P. Natalis Albiensis, Reginardus Arcoys Turonensis, G. Mercati Caturcensis, G. Vigerii Albiensis, G. Arnaudi Caturcensis, Reginardus Arcoys Turonensis, Dominicus Levela Tarvensis, P. Truelli Caturcensis, G. Alberti Ruthenensis, Jacobus Texanderii Caturcensis, Bertrandus de sancto Johanne Caturcensis, Raymondus de Castabolle Caturcensis, Raymondus Bertrandi Ruthenensis, Johannes Lagorse Caturcensis, Durandus de Prisiaco Ruthenensis diocessium. Qui fratres singulariter et separatim requisiti per dictos dominos commissarios si volebant dictum ordinem defendere, responderunt quod sic, tamquam bonum et legalem, licet confessi fuerint aliquos errores coram episcopo Petragoricensi, vi tormentorum et famis, ut dixerunt. Et frater Guillelmus de Villaribus, qui dixit quod paratus erat dicere veritatem, quando peteretur ab eo; aliter non vult dictum ordinem defendere, quia senex homo est, prout dixit.

Item, Sanctius de Angevilla Gasta Carnotensis, Johannes Borivent Pictavensis, Reginaldus de Bianis Andegavensis, Johannes Jacosi Lemovicensis, Julianus de Picti Turonensis, et Johannes de Poilaloe Turonensis diocesium. Qui fratres singulariter et separatim requisiti an vellent dictum ordinem defendere, responderunt quod sic, tamquam bonum et legalem, adjicientes quod nunquam aliquid contra ordinem fuerunt confessi, licet examinati fuissent per episcopum Cenomanensem.

Item, eisdem die et loco fuerunt simul adducti coram eisdem dominis commissariis fratres subscripti, qui adducti fuisse dicebantur de diocesi Cenomanensi, videlicet fratres P. de Mervilla miles, Carnotensis, et Johannes de Partivis Carnotensis diocesis. Qui sigillatim requisiti si volebant dictum ordinem defendere, responderunt quod si essent restituti pristine libertati et haberent restitucionem bonorum suorum, ipsi defenderent dictum ordinem tamquam bonum et legalem contra omnem hominem, exceptis dominis Papa et Rege.

Acta fuerunt hec predictis die et loco per dictos dominos commissarios, presentibus me Floriamonte et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, die Lune sequenti, que fuit IV dies mensis May, convenerunt predicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, ut supra excusatis, in dicta capella sancti Ellegii, parati testes recipere, audire et examinare, si qui ad eorum presenciam adducerentur, et procedere in dicto negocio, ut deberent. Cumque nullus testis produceretur coram eis qui examinatus non fuisset per dominum nostrum Papam, nec commode possent ibidem habere, ut eisdem dictum fuit, et expectassent usque ad horam comestionis, dicti domini commissarii continuantes usque in crastinum recesserunt.

Acta fuerunt hec predictis die et loco per dictos dominos commissarios, presentibus me Floriamonte et aliis notariis supra proximo nominatis, excepto Guillelmo Radulphi.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit V dies mensis Maii, convenerunt in dicta capella sancti Ellegii prefati domini commissarii, excepto domino Bajocensi, supra excusato, et cum testes qui supra juraverant et examinati non fuerant per dominos commissarios ante dictos, dicerentur fuisse alias per dominum Papam, vel per dominos cardinales deputatos ab eo in inquisicione que fit contra ordinem Templi supradicti, domini commissarii deliberaverunt supersedere ab examinacione predictorum testium juratorum et examinatorum per dominum Papam vel cardinales predictos, quousque plenius deliberarent super istis. Et receperunt in testes Raymondum de Versinacho militem, Lemovicensis diocesis, quondam preceptorem de Bilda, Baudoynum de sancto Justo quondam preceptorem de Pontivo Ambianensis diocesis, Thomam de Chamino Rhotomagensis diocesis, Johannes Buchandi Pictavensis diocesis, Ancherium de Villa Ducis Lingonensis diocesis, Ambertum de Ros Pictavensis diocesis, Jacobum de Trecis, Giletum de Encreyo Remensis diocesis, non portantes habitum Templi, exceptis dictis Johanne Boncandi et Ancherio de Villa Ducis, qui mantellos et habitum Templi portabant. Qui quidem prenominati testes, presentibus et videntibus predictis fratribus Raynaldo de Pruino, P. de Bononia, Guillelmo de Chambonent et Bertrando de Sartiges, juraverunt singulariter singuli, sacrosanctis Evangeliis per eos manu tactis, dicere predictis dominis commissariis totam, plenam et meram veritatem quam sciunt vel credunt de articulis a Sede Apostolica missis, super quibus inquirendum est et contingentibus articulos memoratos, et quod meram, puram et plenam veritatem dicerent non inmiscentes aliquid falsitatis; quod eciam dicerent veritatem predictorum, tam contra ipsum ordinem quam pro ipso ordine, et hoc quocienscumque per ipsos dominos commissarios fuerint requisiti, et quod nec prece, nec precio, nec amore, nec timore, nec privato odio, nec pro commodo temporali quod habuerint, vel habeant, vel habere sperent, testimonium dicent, et quod deposiciones suas non pandent nec revelabunt alicui, quousque fuerint publicate. Ista forma juramenti fuit servata ab hac die in antea in receptione omnium testium sequencium. Dicti vero IV fratres, ante juramentum predictum, protestati fuerunt de dicendo in personis et dicta testium predictorum loco et tempore competenti, petentes sibi dari nomina dictorum testium, cum, ut dicebant, essent ex eis aliqui quos non noscebant nec credebant esse Templarios. Et prefatus Thomas de Chamino dixit ibidem coram dictis dominis commissariis quod, cum ipse nuper fuisset in viridario domini episcopi Parisiensis inter alios qui defensioni dicti ordinis se obtulerant, ipse tamen non vult, nec intendit ordinem defendere supradictum. Quibus peractis, cum major pars predictorum dominorum commissariorum propter necessarias causas, ut dicebant, habuerunt recedere, nec possent ipsa die examinacioni dictorum testium vacare, continuaverunt dictam diem ad diem Mercurii sequentem.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, per dictos dominos commissarios, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis, ac magistro Amisio archidiacono Aurelianensi.

Post hec, dicta die Mercurii, que fuit sexta dies mensis Maii, convenerunt in dicta capella sancti Elligii prefati domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi supra excusatis, et rediit ad eorum presenciam prefatus Raymondus de Vassiniacho miles, ad deponendum dictum suum, in habitu militis secularis existens, barba rasa, etatis, ut dixit, LX annorum vel circa. Qui requisitus super primo, II, III et IIIIo articulis de abnegacione, etc., respondit quod ipse receptus fuerat in domo Templi castri Lemovicensis a fratre Francone de Bort milite Templi predicti, tunc preceptore Alvernie et Lemovicum, et in ejus recepcione fecit jurare ipsum testem super quendam librum quod observaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio, et quod servaret usus et consuetudines dicti ordinis et qui tunc erant in dicto ordine et qui ponerentur in futurum. Et post dictum juramentum imposuit sibi, ut dixit, mantellum militarem dicti ordinis; quo imposito, precepit sibi quod deponeret ad terram suum mantellum predictum, et deposito in terra precepit ei quod abnegaret crucem mantelli, et spueret super eam, et calcaret eam pedibus in despectu illius qui fuerat crucifixus in ea; et ipse testis adimplens mandatum abnegavit dictam crucem semel, ore, non corde, ut dixit, et spuit in dicto mantello juxta ipsam crucem, non tamen supra eam, et calcavit dictum mantellum, sed non crucem. Unde ex predictis credit, ut dixit, quod talis modus recepcionis servetur communiter in toto dicto ordine. Requisitus si ille qui recepit eum, dixit sibi aliqua verba persuasoria vel illectiva seu alia ex quibus deberet moveri ad faciendum predicta et aliquam utilitatem spiritualem vel temporalem consecuturus ex predictis, respondit quod non, sed quod predicta debebat facere, quia hoc erat de punctis et usibus ordinis supra dicti. Requisitus de tempore dicte recepcionis et de presentibus, respondit quod erant circiter XXIV anni, et quod fuerant presentes in ipsa recepcione fratres Robertus de Teulet miles, et Johannes de sancto Hilario serviens, tunc preceptor de Paulhaco, et Petrus Reginaldi serviens, frater carnalis predicti Johannis preceptoris de Paulhaco, et frater Hugo de Dompuho serviens, quos omnes dixit esse mortuos; in presenti de nominibus aliorum qui interfuerant dicte recepcioni sue dixit se non recordari. Requisitus in qua parte dicte domus fuit receptus et qua hora, respondit quod in aula ipsius domus intra horam prime et tercie.

Item, dixit quod in predicta recepcione sua fuit ei dictum per dictum receptorem suum quod secundum puncta ordinis debebat cum osculari in ore et in umbilico, et precepit quod oscularetur eum in dictis locis, et ipse osculatus fuit eum in ore et super vestes existentes super umbilicum, sed non super carnem nudam.

Item, dixit quod dictus receptor dixit ei quod non debebat esse in aliquo loco in quo solempnizaretur matrimonium, secundum puncta ordinis, nec esse patruus levando aliquem de sacris fontibus, et quod non intraret aliquam domum in qua mulier jaceret in puerperio, et si haberet motus carnales et concupiscenciam commiscendi se cum muliere, commisceret se cum fratribus dicti ordinis; non tamen recolit si dixit sibi quod istud esset de punctis seu usibus ordinis; requisitus si predicta dixit sibi ad partem, respondit quod non, imo presentibus fratribus supra nominatis per eum.

Item, requisitus si dictus receptor dixit ei quod commiscere se cum aliis fratribus dicti ordinis non esset violare castitatem vel peccatum, respondit quod non.

Item, requisitus si ipse interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris dicti ordinis, respondit se interfuisse recepcioni fratris P. de las Maiz, qui fuit receptus a fratre Humberto de Conborinio tunc preceptore de Paulhaco, in capella domus Templi de las Maiz Bituricensis diocesis. Requisitus si in dicta recepcione fuerunt facta illa que supra deposuit fuisse facta per eum in recepcione sua et dicta et precepta eidem, respondit se plene non recordari; tamen videtur ei quod omnia vel quasi fuerunt facta et precepta, sicut in recepcione ipsius testis facta fuerant et precepta. Requisitus de tempore dicte recepcionis et qui fuerant presentes, respondit quod erant XII anni vel circa, sed de die et mense non recordatur, et fuerunt presentes, ut dixit, fratres Guillelmus Arnaudi tunc preceptor de las Maiez, et Humbandus dictus lo Berroyers servientes, ipse testis qui loquitur et dictus receptor; de pluribus dicit se non recordari, nec scit si dictus Humbandus sit vivus vel mortuus, sed alii scilicet receptor decesserunt et preceptor.

Item, dixit quod ipse testis, existens tunc preceptor dicte domus Templi de Bilheda, recepit in fratrem servientem dicti ordinis Bertrandum la Marcha Lemovicensis diocesis, in domo Templi de Roleis Bituricensis diocesis, et Johannem de Pratemi Lemovicensis diocesis, in fratrem militem dicti ordinis in dicta domo de Bilhida, et in recepcionibus eorum servavit et servari fecit per eos, et eis precepit et dixit omnia que servata fuerant et facta, dicta et precepta in recepcione sua, prout supra deposuerat, hoc excepto quod non fuerunt eum osculati in umbilico, nec precepit eis quod conculcarent crucem, nec dixit dicto militi quod posset commiscere se cum aliis fratribus, quia dictus miles erat senex. Sed bene dixit hoc dicto Bertrando qui erat juvenis; nunquam tamen scivit, nec audivit, ut dixit, quod aliquis frater dicti ordinis commiserit dictum peccatum sodomiticum. Requisitus de tempore dictarum duarum recepcionum et de presentibus, respondit quod dictum Bertrandum recepit sunt VIII anni vel circa, presentibus fratribus Humbando lo Berroyer, et Petro de Ardenayo et Arnardo la Brossa, de quibus nescit an sint vivi vel mortui; fuerunt tamen cum aliis fratribus capti. Prefatum autem militem dixit se recepisse sex anni vel circa, presentibus tribus fratribus proximo nominatis et fratre Bartholomeo de Pratimi milite, preceptore domus de Ulmo Triandi Bituricensis diocesis, filio dicti militis tunc recepti; plures non interfuerunt in dictis recepcionibus, sicut dixit. De diebus vero et mensibus in quibus dicte recepciones facte fuerunt, dixit se non recordari. Requisitus si ipse testis in recepcione sua fecit aliquam resistenciam, quando predicte abhominaciones precipiebantur sibi, et alii quos ipse recepit, et ille quem vidit recipi, respondit quod admirantes deferebant facere donec dicebatur eis, et ipsemet dixit illis quos recepit quod ista erant de punctis ordinis, et sic inducebantur ad faciendum predicta, et dicebant [sic] quod faciebant ore et non corde. Requisitus cujus estatis erant illi quos recepit tempore recepcionis eorum, dixit quod dictus Bertrandus erat etatis XXX annorum vel circa, et dictus miles receptus per eum septuagenarius. De dictis IV articulis et contentis in ipsis, dixit se alia nescire.

Item, requisitus super V–VIII articulis, de dogmatizacione, etc., respondit se nichil scire, nec audivisse ante capcionem Templariorum; sed ex tunc bene fuit interrogatus super istis, nec credit, ut dixit, quod dicti errores contenti in V–VIII articulis vigerent in ordine Templi.

Item, requisitus super IX–XIII articulis, de spuicione, et mincione et conculcacione super crucem, respondit se nichil scire, nec audivisse, nec credere vera esse, nisi in quantum supra deposuit.

Item, requisitus super XIV et XV articulis de adoracione cati, respondit se nichil scire, nec audivisse dici, nec credere vera esse contenta in dictis articulis.

Item, requisitus super XVI–XXIII articulis, quod non credebant sacramenta altaris nec aliis sacramentis, et quod sacerdotes obmittebant verba canonis, etc., respondit quod ipse credebat in dicto sacramento altaris et in aliis sacramentis ecclesiasticis, et credit quod communiter idem crederent alii fratres dicti ordinis, nec credit, nec scit, nec audivit quod sacerdotes eorum obmitterent verba canonis, nec quod hoc preciperetur eis in dicto ordine, imo videtur sibi quod bene et debite celebrarent.

Item, super XXIV–IX articulis, quod Magister, visitator et preceptores poterant fratres absolvere a peccatis, etc., respondit quod aliquo tempore fuit in dicto ordine quod non erant fratres presbyteri, sicut audivit refferri, et tunc si aliquis fratrum delinquebat, injungebatur sibi pena per superiores suos juxta qualitatem delicti; postmodum habuerunt presbyteros, et quando excedebant fratres, remittebantur ad dictos sacerdotes, nisi esset talis excessus propter quem deberent perdere ordinem vel mantellum; dixit tamen se nunquam audivisse, nec credit quod magnus Magister, preceptores vel visitatores dicti ordinis, possent absolvere alios fratres a peccatis, nec confessi fuerint se absolvere posse a predictis.

Item, requisitus super XXX–III articulis, de osculis, etc., respondit se nescire nisi quantum deposuit supra, nec credere quod alia oscula facerent, nisi in ore et in umbilico.

Item, requisitus super XXXIV et V articulis, respondit dictos articulos veros esse, videlicet quod jurabant non exire ordinem, nec eum dimittere pro majori vel minori religione, absque licencia Magistri et conventus dicti ordinis, et quod statim pro professis habebantur. Requisitus qualiter scit predicta, respondit quod quia ipse juraverat in recepcione sua, et fecit alios quos recepit jurare idem.

Item, requisitus super XXXVI–IX articulis, de clandestina recepcione fratrum, et quod ex hoc erat vehemens suspicio, etc., respondit quod credebat vera esse contenta in ipsis articulis, et quod in recepcionibus non intererant nisi fratres dicti ordinis, et quod fiebant januis clausis. Requisitus quomodo hoc sciebat, respondit se vidisse ita servari in recepcione sua et aliorum quos receperat et recipi viderat. Item, dixit se frequenter audivisse in diversis locis a fratribus ejusdem ordinis, et eciam ab aliis secularibus, quod vehemens suspicio erat contra dictum ordinem, propter clamdestinas recepciones predictas.

Item, requisitus super XL–V articulis, de commixione carnali, respondit se credere quod in toto ordine vigeret dictus abusus dicendi fratribus in recepcione sua quod poterant carnaliter commisceri, non autem quod dicerent eis hoc non esse peccatum facere et pati, nec scit, nec audivit quod adinvicem commiscerentur.

Item, requisitus super XLVI–LVII articulis, de capitibus idolorum et eorum veneracione, etc., respondit se nichil scire, nec audivisse dici ante capcionem Templariorum, nec credit vera esse contenta in istis articulis.

Item, requisitus super LVIII–LXI articulis, de cordulis, etc., respondit quod communiter cinguntur cordulis super camisias eorum; nunquam tamen scivit, nec audivit dici, nec credit, ut dixit, quod hoc fieret in veneracionem idolorum, nec quod capita idolorum essent cincta illis cordulis.

Item, requisitus super LXII–VII articulis, quod fratres communiter recipiebantur modis predictis, et quod interficiebantur et puniebantur nolentes hoc facere, etc., respondit se credere quod communiter fratres reciperentur in dicto ordine, sicut deposuit supra se fuisse receptum et alios recepisse et recipi vidisse. Nec vidit, nec audivit quod aliquis fuerit interfectus vel incarceratus pro eo quod noluerit facere supradicta de quibus ipse deposuit, nec quod aliquis finaliter ea facere recusaverit.

Item, requisitus super LXVIII–LXXII articulis, respondit quod communiter injungebatur in ordine per sacramentum ne revelarent modum sue recepcionis aliis qui non essent de eorum ordine, sed inter se bene poterant loqui et loquebantur; non tamen inhibicio fiebat eis sub pena mortis vel carceris, sed per juramentum: si tamen revelassent, fuissent puniti per illos de ordine ad panem et aquam duobus vel tribus diebus in septimana, vel aliter, ad arbitrium fratrum dicti ordinis.

Item, requisitus super LXXIII articulo, respondit verum esse quod injungebatur fratribus ipsius ordinis quod non confiterentur absque licencia superiorum suorum, nisi fratribus ejusdem ordinis, et dixit esse de punctis ordinis, et se audivisse hoc precipi in capitulis celebratis in ordine quibus interfuerat, et dixit se interfuisse bene in decem capitulis generalibus celebratis in ipso ordine, tam ultra mare quam citra mare.

Item, requisitus super LXXIV, V et VI articulis, respondit se credere vera esse quod negligentes fuerant, quia non correxerant dictos errores, nec Ecclesie nunciaverant, nec recesserant ab eisdem cum bene habuissent facultatem.

Item, requisitus super LXXVII et sequentibus articulis usque ad XCVII, item quod ellemosine, etc., respondit se credere quod supra confessata per eum servabantur et ab antico servata fuerunt communiter in ordine, citra mare et ultra mare, ex precepto superiorum et ex statutis ordinis, nec audivit dici quod aliquis modus, varians substanciam eorum de quibus supra deposuit, fuerit in dictis recepcionibus observatus.

Item, requisitus super XCVII articulo, respondit quod ellemosine sufficienter fiebant in ordine et hospitalitas convenienter servabatur, et hoc dixit se servasse et fecisse servari in domibus quas ipse tenuit, et vidit servari in aliis domibus dicti ordinis.

Item, requisitus super XCVIII, VIIII et C articulis, respondit quod non credebat vera esse contenta in dictis articulis; imo erat commune preceptum in dicto ordine quod fratres ipsius ordinis non interessent scienter, nec consentirent indebite exheredacioni alicujus Christiani, nec unquam vidit, nec audivit dici quod in ordine referretur non esse peccatum degerare pro incremento ipsius ordinis.

Item, requisitus super CI–VI articulis, respondit quod clandestine fiebant capitula et recepciones in dicto ordine, scilicet januis clausis et nullis presentibus, nisi fratribus dicti ordinis, in locis in quibus fiebant, et vidit quod aliquando mitebantur fratres servientes ad videndum si aliquos essent in eventu qui possent audire vel videre eos quando tenebant dicta capitula vel faciebant recepciones predictas, nec vidit quod predicta fierent de nocte, nisi urgente aliqua necessitate.

Item, requisitus super CVII–CXI, respondit se non credere, nec scire, nec audivisse, nec vidisse contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, requisitus super CXII et XIII articulis, respondit verum esse quod totus ordo tenebatur servare illud quod magnus Magister cum conventu ordinabat, et hoc dixit se scire, quia vidit de hoc agi et tractari ultra mare, quando erat ibi.

Item, requisitus super CXIV–VII articulis, respondit se nescire quando dicti errores inceperunt; credit tamen quod longo tempore duraverunt errores confessati per eum; nescit tamen qualiter et quare fuerunt introducti, nec a quibus; de negligencia correctionis eorum, dixit ut supra.

Item, requisitus super CXVIIIo articulo, respondit quod multi exiverant dictum ordinem, sed nescit quibus ex causis.

Item, requisitus super CXIXo articulo, respondit se credere verum esse quod grandia scandala sint, propter premissa, exorta, ut in dicto articulo continetur.

Item, super CXX–III, respondit se credere quod de hiis que per eum confessata sunt supra, sit fama publica in ordine, et sint nota et manifesta inter fratres ordinis, et quod eciam nunc sit fama publica de predictis inter seculares. Requisitus quid vocat famam publicam, respondit quod illud quod communiter gentes dicunt.

Item, requisitus super CXXIV–VII articulis, respondit se nescire nisi per relatum alienum incertum. Requisitus si fuerat alias examinatus super facto Templariorum, respondit quod sic, per dominum archiepiscopum Bituricensem apud Exordunum Bituricensis diocesis, asserens quod prius dudum ante questionatus fuerat et tentus per plures septimanas in pane et aqua. Requisitus si fuit aliqua confessus coram dicto domino archiepiscopo, dixit quod sic aliqua, sed non omnia, nec tot sicut deposuit coram dictis dominis commissariis. Item requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore, odio, commodo temporali habito vel habendo, vel instructus, vel informatus ut sic deponeret, respondit quod non, et fuit ei inhibitum quod non revelaret deposicionem suam predictam aliis, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec per dictos dominos commissarios, predictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis, ac eciam dicto Guillelmo Radulphi.

Post hec, die Jovis sequenti, que fuit VIIa dies dicti mensis Maii, convenerunt in predicta capella sancti Ellegii predicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonnensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuit adductus ad presenciam eorumdem, ut deponeret dictum suum, Baldoynus de sancto Justo preceptor de Pontivo Ambianensis diocesis, sine mantello et habitu Templi, quem mantellum dixit se dimisisse volontarie isto anno circa mediam Quadragesimam, et rasisse barbam, etatis XXXIV annorum, ut dixit. Requisitus si fuerat alias examinatus in negocio Templariorum, respondit quod sic, Ambianis per fratres Predicatores, et Parisius per episcopum Parisiensem, et dixit quod fuerat subjectus questionibus Ambianis, ubi, ut dixit, primo per fratres Predicatores examinatus, paulo post Templariorum capcionem, vi et metu dictorum tormentorum confessus fuit plura coram ipsis Predicatoribus quam postea Parisius coram domino episcopo Parisiensi, per quem nuper circa mediam Quadragesimam examinatus fuit, et plus quam non deponat coram dominis commissariis. Requisitus autem super omnibus et singulis articulis suprapositis, sibi qui Latinum intelligebat expositis, respondit ut sequitur. In primis, super IV articulis, respondit quod ipse testis etatis tunc circiter decem et octo annorum, fuit receptus tunc in ordine Templi in domo Templi de Somorens Ambianensis diocesis, per fratrem Robertum de sancto Justo presbyterum, preceptorem ballive de Somorens, consanguineum dicti testis, et in ejus recepcione dixit fuisse servatum istum modum, videlicet quod in capella dicte domus imposuit sibi dictus preceptor mantellum supra vestes seculares, sed antequam imponeret sibi dictum mantellum, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et quod viveret sine proprio, et insuper quod esset servus esclavus Templi, ad recipiendam Terram Sanctam pro posse suo. Item, dixit quod post predicta exiverunt capellam, et frater Petrus de Braella preceptor domus dicti loci de Somorens duxit ipsum testem ad quamdam cameram, et excluso hostio, dixit ipsi testi quod abnegaret Deum, et cum dictus testis perterritus facere recusaret, subjunxit dictus frater P. preceptor quod oportebat eum ita facere, aliter male accideret sibi, et tunc ipse testis fuit magis attonitus et orripilavit, id est eriguere pilli sui, potissime quia audivit murmur aliquorum extra ostium camere predicte, et dixit quod tunc abnegavit Deum ad mandatum illius, ore, sed non corde, semel tantum. Et hoc facto, idem frater P. dixit sibi: Tu eris bonus pugil ultra mare. Post que immediate precepit idem frater P. ipsi testi quod si aliquis frater dicti ordinis vellet jacere secum, non deberet recusare. Ipse tamen testis, ut dixit, non intellexit quod hoc diceret ut jacentes insimul aliquod peccatum committeretur, sed si deficeret lectus alteri, quod reciperet eum in lecto suo honesto. Quibus sic actis, ipse testis exuit se vestibus suis secularibus usque ad camisiam et braccas, et induit vestes novas ordinis. Requisitus si ibi erat aliqua crux, respondit quod non. Requisitus de tempore recepcionis sue et de presentibus, respondit quod in crastinum instantis festi nativitatis Beati Johannis Baptiste, erunt XVI anni, ut sibi videtur, presentibus in capella, quando fuit sibi traditus mantellus, dictis duobus preceptoribus, fratre Jacobo de Rubeo Monte fratre serviente, et fratre Alberto curato dicte domus, et fratre Johanne de Via fratre serviente, et fratre Ansoldo serviente, dispensatore dicte domus, quos omnes dixit obiisse, exceptis fratribus Jacobo de Rubeo Monte et Johanne de Via predictis; in camera vero, quando abnegavit Deum, non fuerant aliqui presentes nisi frater P. preceptor predictus et ipse testis.

Item, requisitus si contenta in IV articulis predictis servabantur in ordine Templi, respondit se nescire, quia nunquam interfuerat, ut dixit, nisi in recepcionibus IV fratrum, in quibus quidem recepcionibus non fuerunt facta contenta in ipsis IV articulis, quod ipse viderit vel sciverit. Requisitus qui erant dicti fratres, ubi, quando et a quibus fuerunt recepti et quibus presentibus, respondit quod ipse idem testis, existens preceptor Baylive de Pontivo, recepit tres ex predictis, videlicet fratres Michaelem Musset, quem recepit in camera domus sue de Oysimont Ambianensis diocesis, fuerunt IV anni in festo Nativitatis Domini proximo preterito, presentibus fratribus Egidio curato ecclesie dicti loci de Oysimonte, Guillelmo de Platea, Radulpho de Frenayo qui vivit, ut credit; recepit insuper fratrem Johannem de sancto Justo nepotem suum, in capella domus vocata Forest, ejusdem diocesis Ambianensis, in mense Septembris proximo venturo erunt IV anni, presentibus dicto Egidio curato de Oysimonte, et Andrea Meditatorio, Bernardo Gafet et Michaelle, presbytero de Villaroys, deffuncto. Item, recepit, ut dixit, fratrem Johannem de Resida Valle, in camera domus sue de Oysimonte, tres anni fuerunt in festo Epiphanie Domini proximo preterito, presentibus dicto Egidio curato de Oysimonte, et fratribus Thoma de Janvalle presbytero, Roberto Flamengi, Radulpho de Frenayo, qui omnes vivunt, ut dixit, excepto dicto Roberto, de quo dubitat si vivat aut sit mortuus. Requisitus quem modum servavit in recepcione dictorum trium fratrum, respondit quod fecit eos jurare et vovere castitatem, obedienciam, et viverent sine proprio, et quod essent servi esclavi dicti ordinis Templi, ad recipiendum Terram Sanctam pro posse eorum. Dixit insuper quod in libris eorum sunt certa statuta qualiter vivere debent dicti fratres, ire ad ecclesiam, dicere horas suas et conversari, et qualiter debent se induere, et cingi cordula supra camisiam, et calciare se caligis, et alia facere que pertinent ad religionem eorum, et in dicta recepcione faciebat eis legi dicta statuta, et specialiter illa que continebant penam imponendam eisdem quando delinquebant; non tamen fecit abnegare Deum, nec aliquam inhonestatem, ut dixit. Requisitus si in recepcione sua, vel alias, fuit ei injunctum quod si contingeret eum recipere aliquos, faceret eos abnegare Deum, sicut ipse fecerat, respondit quod non.

Item, dixit se interfuisse recepcioni fratris Jacobi de Bergnicuria, qui dicitur obiisse, et fuit receptus a fratre Hugo de Paurando visitatore ordinis Templi, in capella dicte domus Templi de Somorens, sunt XII anni vel circa, ut credit, et fuerunt presentes predictus frater Robertus, alias vocatus de Belvaco, et frater Albertus curatus dicte domus de Somorens, et Jacobus de Rubeo Monte et Johannes de Via predicti, et in dicta recepcione nichil aliud factum fuit, ut dixit, quod ipse sciverit vel viderit, nisi quod ipse testis supra deposuit se fecisse in recepcione supradictorum trium quos ipse recepit. Requisitus si credit quod in ordine predicto fierent abnegaciones predicte contente in dictis IV articulis vel aliqua ex eis, respondit se credere quod ab aliquibus et in aliquibus locis fierent, sicut ipse fecit, quia non credit quod ipse fuerit primus nec solus in abnegacione predicta; scit tamen bene, ut dixit, quod in aliquibus locis non fiebant dicte abnegaciones.

Item, requisitus super V–VIII, de dogmatizacione, etc., respondit se nichil scire de contentis in dictis articulis, nec audivisse, nec credere vera esse.

Item, requisitus super IX–XIII, quod spuebant supra crucem, et conculcabant, et super eam mingebant, eciam in septimana sancta, respondit quod credit contenta in dictis articulis esse trufatoria et non vera, et quod nichil scivit de eis, nec audivit ante capcionem Templariorum.

Item, requisitus super XIV et XV articulis, de apparicione et adoracione cati, respondit se nichil scire, et credit esse falsum et derisorium.

Item, requisitus super XVI–XXIII articulis, quod non credebant sacramentum altaris nec alia sacramenta ecclesiastica, et quod sacerdotes dicti ordinis obmittebant verba canonis ex precepto preceptorum, respondit se nichil scire, nec audivisse; quin imo credebat contrarium esse verum, scilicet quod bene credebant sacramentum altaris et alia sacramenta Ecclesie, et quod sacerdotes verba dicerent per que conficitur corpus Christi, nec audivit quod unquam prohiberetur eis ne dicerent dicta verba.

Item, requisitus super XXIV–IX articulis, respondit quod quando aliquis frater dicti ordinis delinquebat publice, Magister, vel visitator aut preceptores puniebant eum secundum ordinis disciplinam, vel ei graciam faciebant quandoque, verumtamen de peccatis non absolvebant, sed sacerdotes ordinis quibus confitebantur absolvebant eos, et hec dixit se vidisse in locis et capitulis dicti ordinis quibus interfuerat.

Item, requisitus super XXX–III articulis, respondit verum esse quod in recepcione fratrum recipiens osculabatur in ore recipientem et fratres astantes; de aliis osculacionibus contentis in dictis articulis, dixit se nichil scire, nec credere esse vera, sed reputat abusionem.

Item, requisitus super XXXIV et V articulis, respondit quod statim pro professis habebantur; sed quod jurarent se non exire ordinem, dixit se nescire, nec audivisse.

Item, requisitus super XXXVI–VIIII articulis, respondit quod in recepcione fratrum non intererant nisi fratres dicti ordinis, et quod fiebant januis clausis; nescit tamen, ut dixit, quod propter hoc vehemens suspicio haberetur, quia non audivit de hoc ante capcionem Templariorum, nec poterat divinare quid alii suspicabantur de hoc.

Item, requisitus super XL–V articulis, quod poterant carnaliter commisceri licite et sine peccato, et quod plures vel aliqui eorum hoc faciebant, respondit se nichil scire, nec audivisse, nisi in quantum supra deposuit sibi fuisse dictum per fratrem P. de Braella, in quo tunc malum nullum intellexit, ut dixit.

Item, requisitus super XLVI–LVII articulis, de ydolis, respondit se nichil scire, nec alias audivisse, imo reputabat trufam et falsum esse, quia interfuerat capitulis Parisius bis et in Cipro bis, et nunquam de contentis in dictis articulis audiverat fieri mencionem in eis, ut dixit.

Item, requisitus super LVIII–LXI articulis, quod cingebant capita ydolorum cordulis quas tradebant fratribus, ut eas continue portarent, respondit quod cordulas portabant quas assumebant unde volebant, et cingebantur eis, ut audivit, propter honestatem et ne palparent ita libere carnem suam, non tamen credit, nec scit, nec audivit quod capita ydolorum cum eis cingerentur, nec quod in eorum veneracionem portarentur.

Item, requisitus super LXII, III et IV articulis, quod communiter fratres dicti ordinis recipiebantur modis predictis, respondit se nichil scire quod supra deposuit.

Item, requisitus super LXV, VI et VII articulis, quod qui nolebant predicta facere interficerentur vel incarcerarentur, respondit se nichil scire, nec audivisse quod aliquis interficeretur vel incarceraretur propter hoc.

Item, requisitus super LXVIII–LXXII articulis, respondit quod illa que agebantur in capitulis eorum non audebant revelare etiam fratribus dicti ordinis qui non interfuerant capitulis, et hoc injungebatur eis sub pena amissionis habitus. Alia dixit se nescire de contentis in ipsis articulis. Requisitus si injungebatur eis specialiter quod non revelarent modum recepcionis eorum, respondit quod non; sed ex generali precepto quod non revelarent sub pena predicta ea que agebantur in capitulis, intelligebatur ne revellarent modum recepcionis injunctum.

Item, requisitus super LXXIIIo articulo, respondit verum esse quod injungebatur fratribus ne sine licencia fratris sacerdotis curati eorum confiterentur aliis, adjiciens quod ipse idem testis infra VIII dies, ut sibi videtur, post recepcionem suam, petita licencia a fratre Alberto curato de Somorens quod posset alteri confiteri peccata sua, fuit confessus abnegacionem per ipsum factam de qua supra deposuit, et alia peccata sua cuidam sacerdoti seculari qui vocabatur Johannes, curatus de Vereria Ambianensis diocesis, qui absolvit eum et imposuit sibi penitenciam quod jejunaret omnes dies Veneris unius anni, quorum XII fuerunt in pane et aqua, subjungentes quod dictam licenciam specialiter petiit ut confiteretur de abnegacione predicta.

Item, requisitus super LXXIV, V et VI articulis, respondit quod fratres qui sciebant et faciebant errores predictos, et habebant facultatem recedendi ab eis, fuerunt negligentes, quia non dixerunt dictos errores, nec denunciaverunt sancte matri Ecclesie.

Item, requisitus super LXXVII et sequentibus usque ad XCVII, item quod elleemosyne, etc., respondit se nescire nisi in quantum supra deposuit de modo recepcionis et de aliis contentis in dictis articulis.

Item, requisitus super XCVII articulo, respondit quod ex precepto fiebant ellemosine convenienter in ordine, et dabant decimam panis quem coquebant, non tamen dabant pauperibus panem ita album et depuratum a furfure sicut ipsi comedebant, et hoc vidit fieri in dictis domibus de Somorens et de Oysimonte; potest tamen esse, ut dixit, quod in multis domibus dicti ordinis non fierent eleemosine ita ordinate sicut in domibus predictis. Dixit insuper quod in domibus dicti ordinis in quibus fuit, vidit fieri et servari hospitalitatem et bene recipi bonos homines, et victualia eis et eorum manualibus ministrari.

Item, requisitus super XCVIII, VIIII et C articulis, respondit contenta in ipsis non esse vera, sed pocius contrarium, quia reputabatur peccatum per nephas acquirere aliena et propter hoc degerare, et precipiebatur quod non acquirerent aliena injuste, et si acquisivissent aliena in exheredacionem alicujus, fuissent expulsi de domo vel puniti; non tamen vidit quod aliquis propter hoc puniretur, nec quod casus eveniret.

Item, requisitus super CI–VI articulis, respondit quod quando celebrabant capitula vel recipiebantur fratres, excludebant omnes preter fratres dicti ordinis, et claudebant januas locorum in quibus tenebantur capitulia et fiebant recepciones predicte; non tamen vidit quod tenerentur vel fierent in primo sompno vel in prima vigilia noctis, vel quod familie excluderentur a domo, nec quod excubie ponerentur supra tectum; capitula autem et recepciones vidit teneri et fieri de die, ut dixit.

Item, requisitus super CVII–XI articulis, respondit se nescire quod possint magnus Magister, visitatores et preceptores, absolvere a peccatis confessatis vel non confessatis, nec audivit dici, nec credit. Audivit tamen dici quod dictus magnus Magister confessus est aliquos errores coram pluribus.

Item, requisitus super CXII et XIII articulis, respondit se credere quod totus ordo tenebatur servare quod magnus Magister cum conventu suo ordinabat, unde in capitulis precipiebatur et dicebatur quod servarent bonos usus et bonas consuetudines ordinis quos habebant et que in posterum per Magistrum cum conventu ordinarent.

Item, requisitus super CXIV–XVII articulis, respondit se nescire quando habuerunt inicium herrores quos confessus est supra, quia de aliis nichil scit. De aliis vero contentis in ipsis articulis, respondit ut supra.

Item, requisitus super CXVIIIo articulo, respondit se nescire quod aliqui exiverint dictum ordinem propter feditates ordinis.

Item, requisitus super CXVIIIIo articulo, respondit se credere quod post capcionem Templariorum, sed non ante, fuerunt exorta scandala contenta in dicto articulo, et quod multi ex fratribus dicti ordinis revelassent errores quos sciebant esse in ordine, si putassent quod fides in hoc adhibita fuisset eisdem, et nisi timuissent pericullum quod ex revelacione eis poterat imminere ab ordine supra dicto.

Item, requisitus super CXX–III articulis, respondit se non credere contenta in ipsis articulis esse vera, nec eciam esse quod confessata per eum sint notoria et scita ab omnibus aliis fratribus.

Item, requisitus super CXXIV–VII articulis, respondit ut supra quod audiverat dici aliquos errores fuisse confessatos per Magistrum et per plures alios fratres dicti ordinis.

Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore, odio, comodo temporali, habito vel habendo, instructus vel informatus ut sic deponeret, respondit quod non, et fuit inhibitum sibi per dictos dominos commissarios quod non revelaret deposicionem suam predictam aliis quousque fuerint publicate.

Acta fuerunt hec predictis die Jovis, et in cappella predicta sancti Elligii, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, die Veneris sequenti, que fuit VIIIa dies mensis Maii, convenerunt in dicta capella sancti Ellegii predicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuit adductus ad presenciam eorumdem, ut deponeret dictum suum, Gilletus de Encreyo, Remensis diocesis, in habitu seculari, barba rasus, testis supra juratus, etatis, ut dixit, LX annorum vel circa de presenti; quando vero intravit ordinem dixit quod erat L, et quod fuerat receptus in fratrem servientem ejusdem ordinis, et erat laborator agrorum et custos animalium. Requisitus si alias fuerat inquisitum cum eo in negocio Templariorum, respondit quod sic Parisius in Templo per fratres Predicatores et postmodum alia vice per dominum episcopum Parisiensem in aula sua, et dixit quod fuerat suppositus questionibus in Templo paulo post capcionem Templariorum; et expositis omnibus et singulis articulis sibi, respondit ut sequitur.

In primis requisitus super primis IV articulis, de abnegacione, etc., respondit se fuisse receptum in dicto ordine in diocesi Remensi, in domo dicti ordinis vocata Serenicourt, per fratrem Johannem de Cella preceptorem dicte domus, in die omnium Sanctorum instanti erunt VIIII anni, et dixit quod quando fuit receptus, fecerunt eum venire ad capellam dicte domus, et clausis januis fuit aportatum unum missale et appertum coram eo, et fuit petitum ab eo si erat conjugatus vel alias ligatus, et cum respondisset quod non, sed quod habuerat duas uxores, fuit ei dictum per dictum fratrem Johannem de Cella quod ipse deberet vivere caste, sine proprio et sub obediencia superiorum suorum, et predicta juravit super dictum missale. Deinde peciit ab eo dictus frater Johannes si credebat in illum cujus rememoracio et representacio erat in dicto libro, in quo libro apparebat quedam ymago rubea Crucifixi, et cum per ipsum testem fuisset responsum quod sic, precepit ei dictus frater Johannes quod spueret super dictum librum, et ipse testis fuit ex tali precepto, ut dixit, plurimum stupefactus, et noluit spuere super dictum librum, sed spuit prope ipsum librum.

Item, dixit quod predictus frater Johannes dixit tunc ei quod ipse poterat jacere cum aliis fratribus ordinis et ipsi cum eo, et ipse testis credidit, ut dixit, quod simul possent jacere propter penuriam locorum, nec intelligebat aliquam turpitudinem in dicto precepto includi. Sed dictus frater Johannes subjunxit et declaravit quod carnaliter poterant commisceri, de quo ipse testis fuit multum turbatus, ut dixit, et multum desideravit, ut dixit, quod tunc esset extra portam dicte capelle. Nunquam tamen, sicut dixit, commiscuit se cum aliquo alio nec alter cum ipso, nec aliquem requisivit de hoc, nec requisitus ab aliquo.

Item, dixit quod idem recipiens precepit tunc ipsi quod renegaret Deum, et ipse testis respondit ei quod non faceret illud, si deberet amputare capud. Qua responsione audita, dictus recipiens precepit ei quod oscularetur eum in vestibus suis super umbilicum, et fuit eum osculatus in dictis vestibus, sed non in ore, nec in aliqua alia parte, alios autem fratres fuit osculatus in ore. Requisitus qui fuerunt presentes in predictis, respondit quod fratres Gerardus de Lauduno, et Johannes dictus la Gambe, et Anricus dictus Burgondus, et Lambertus de Ramecourt servientes, quos omnes dixit obiisse preter fratrem G. de Lauduno, quem credit vivere et esse fugitivum. Requisitus si dictus modus recepcionis confessatus per eum servabatur communiter in dicto ordine, respondit se credere quod sic, et quod audivit in prisione, postquam fuit captus, ab aliquibus fratribus dicti ordinis qui erant capti cum eo apud Gizorcium, quod fuerant recepti per eumdem modum, et quod aliqui eorum fuerant osculati retro in ano ab illo qui recipiebat eos; de nominibus autem illorum a quibus audivit predicta, dixit se non recordari. Plura autem dixit se nescire de contentis in dictis IV articulis, quia nunquam interfuerat recepcioni alicujus fratris nec alicui capitulo.

Item, requisitus super V–VIII articulis, de dogmatizacione, etc., respondit quod non credebat esse vera contenta in ipsis articulis, nec aliquid inde sciebat.

Item, requisitus super VIIII–XIII articulis, de spuicione super crucem et conculcacione, respondit se aliqua audivisse ab aliquibus, de quorum nominibus non recordatur, ante capcionem eorum; non tamen scit aliquid de contentis in dictis articulis, nisi quod supra deposuit, nec credit, ut dixit.

Item, requisitus super XIV et XV articulis, de cato, etc., respondit se nichil scire; audivit tamen ab aliquibus dici, de quibus non recordatur, quod quidam catus apparebat ultra mare in preliis eorum, quod tamen non credit.

Item, requisitus super XVI–XXVIIII articulis, respondit quod non credebat eos esse veros, sed pocius contrarium.

Item, requisitus ad XXX–III articulos, de osculis, respondit ut supra.

Item, requisitus ad XXXIV et V articulos, respondit quod statim pro professis habebantur, sed non jurabant non exire ordinem quod sciat.

Item, requisitus ad XXXVI–VIIII articulos, respondit quod clandestine fiebant recepciones, januis clausis, nullis presentibus, nisi fratribus ordinis, et quod ex hoc gentes seculares non erant bene pegate, adjiciens se multum gaudere quia predicta sunt revellata, et quia domini Papa et Rex volunt scire et punire predicta, quamquam ipse perdat illa que posuit in ordine predicto.

Item, requisitus ad XL–V articulos, respondit de carnali commixcione quod supra deposuit, sibi dictum fuisse in sua recepcione; nunquam tamen audivit dici predicta facere non esse peccatum, nec quod fratres uterentur vicio supradicto.

Item, requisitus ad XLVI–LXI articulos, respondit se nichil scire nec aliquid audivisse. Vidit tamen quod aliqui fratres portabant quasdam cordulas super camisiam; ipse tamen non portavit, nec fuit sibi injunctum, ut dixit.

Item, ad LXII, III et IV articulos, de modo recepcionis, etc., respondit ut supra.

Item, ad LXV, VI et VII articulos respondit quod ipse nescit, sed bene credit quod si illi qui recipiebantur in ordine, recusarent facere illa que ipse confessus est de se, quod majores ordinis punirent eum et mitterent eum ad locum remotum.

Item, ad LXVIII–LXXII articulos respondit quod si aliquis revellaret secreta ordinis vel capitula vel modum recepcionis sue, poneretur in carcere, et mitteretur ad partes remotas, quasi exul relegaretur; non tamen vidit aliquem propter hoc incarcerari nec interfici.

Item, ad LXXIII articulum, de non confitendo nisi fratribus dicti ordinis, respondit se nichil scire, nec audivit hoc injungi.

Item, ad LXXIV, V et VI articulos respondit ipsos esse et fuisse negligentes de hoc, quod recognita per eum non correxerunt, nec sancte matri Ecclesie nonciaverunt, et quod non recesserunt ab herroribus predictis per eum recognitis.

Item, ad LXXIV et ad alios sequentes articulos usque ad XCVII articulum, item quod ellemosine, etc., respondit se credere quod modus per quem ipse fuit receptus servatus fuerit in recepcione aliorum fratrum, citra mare et ultra mare, et quod sit de punctis ordinis, nec credit quod alius modus recepcionis fuerit servatus in dicto ordine. De aliis contentis in dictis articulis, dixit se nichil scire nisi quod supra deposuit.

Item, ad XCVII articulum respondit quod ellemosine fiebant in dicto ordine ter in septimana omnibus petentibus; tamen aliquando redarguebantur dispensatores a superioribus quando faciebant ellemosinas que videbantur eis esse nimis magne, et quod ellemosine erant ita parve quod pauci pauperes veniebant ad eos; hospitalitatem bene servabant et faciebant, et leto vultu bonos homines ad eos venientes bene recipiebant, et predicta dixit se vidisse et audivisse in dicta domo de Serena Curia.

Item, ad XCVIII, VIIII et C articulos respondit se nichil scire; audivit tamen dici ab aliquibus fratribus dicti ordinis, ac specialiter a fratre Johanne la Gamba, jam defuncto, quod non erat peccatum facere comodum dicti ordinis per fas vel nephas, et eciam propter hoc degerare.

Item, ad CI–VI articulos, de clandestinacione, etc., respondit quod nichil scit nisi quod supra deposuit.

Item, ad CVII–XI, quod Magister, visitatores et preceptores layci possent absolvere a peccatis, etc., respondit se nichil scire, nec audivisse, nec credere quod possent.

Item, ad CXII et XIII respondit se audivisse et credere quod totus ordo tenebatur servare quod magnus Magister cum conventu ordinabat.

Item, ad CXIV–XVII respondit se nescire quando dicti errores habuerunt exordium, alia dixit se nescire de contentis in ipsis articulis nisi que supra deposuit.

Item, ad CXVIII respondit se nescire, sed propter feditates aliqui ordinem exiverunt.

Item, ad CXVIIII respondit quod jus habebant scandalizari contra ordinem seculares, propter premissos errores.

Item, ad CXX–III respondit se nescire.

Item, ad CXXIV–VII respondit se nescire, sed si recognoverunt errores quos sciebant, bene fecerunt.

Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore, odio, comodo temporali habito vel habendo, instructus vel informatus ut sic deponeret, respondit quod non, et fuit inhibitum sibi per dictos dominos commissarios quod non revellaret deposicionem suam predictam quousque attestaciones fuerint publicate, et quousque domino supremo Pontifici fuerint ostense.

Acta fuerunt hec per dictos dominos commissarios, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit nona dies mensis May, convenerunt in dicta capella sancti Elligii domini commissarii predicti, exceptis dominis Narbonnensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, ut deponeret dictum suum, Jacobus de Trecis, testis suprajuratus, absque mantello et habitu Templi, tonsus capite et rasus barba, etatis, ut dixit, XXIV annorum vel circa, et dixit quod intraverat dictum ordinem per tres annos cum dimedio vel circa ante capcionem Templariorum, et intelligebat Latinum, ut dixit, et erat seneschallus domus de Villaribus prope Trecas et frater serviens, et fuerat examinatus, ut dixit, in negocio Templariorum per archiepiscopum quondam Senonensem et postea per episcopum Aurelianensem, nunquam tamen questionatus, ut dixit, fuerat. Requisitus autem super omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur.

Super primis IVor articulis, de abnegacione, etc., respondit quod ipse fuerat receptus in dicto ordine in domo Templi de Sanci Trecensis diocesis, per fratrem Radulphum de Gisiaco receptorem reddituum Campanie pro domino Rege, citra festum omnium Sanctorum, erunt sex anni vel circa, et in dicta recepcione sua, ut dixit, fuit servatus talis modus, nam quum venisset ad locum predictum cum patre et matre et aliis amicis suis multis, eis remanentibus extra, fuit introductus in quamdam cameram, in qua erant predictus frater Radulphus et fratres Ponzardus de Gisiaco serviens, nepos ejusdem fratris Radulphi, et quidam Burgondus dictus Milo, et Symon de Pruino presbyteri, et multi alii de quorum nominibus non recordatur, ut dixit; et cum esset in dicta camera, dictus frater Radulphus dixit ei quod abnegaret Nostre Sire qui pependit in cruce, et ipse respuit hoc facere, sicut dixit, sed postmodum timens quod interficerent eum, ut dixit, quia habebant ibi unum magnum evaginatum ensem, abnegavit ter dicendo, ter ore, sicut dixit, sed non corde: «Je reni Nostre Sire, postquam vos vultis.» Et deinde receptor precepit sibi, ut dixit, quod pedibus conculcaret unam crucem argenteam, in qua erat ymago Crucifixi in terram positam, et quod spueret super ipsam, ter ipse testis conculcavit ipsam crucem, ut dixit, super pedes Crucifixi, et spuit juxta ipsam crucem, et non supra, prout dixit. Et cum fecisset predicta, tradidit sibi mantellum ordinis, super quem stabant aliqui ex fratribus astantibus; quo tradito, fecit eum sedere ad terram coram se, et fecit eum jurare quod predicta non revellaret, et quod castitatem servaret, et viveret sine proprio et sub obediencia. Dixit eciam ei quod ab illa hora in antea non intraret domum in qua aliqua mulier jaceret in puerperio, nec susciperet aliquem nec teneret in sacro fonte, et quod non offerret in missa; et predicta fecit eum jurare, ut dixit. Sed non servavit juramentum, ut dixit; nam, captus amore cujusdam mulieris, exivit ordinem per unum annum ante capcionem Templariorum, et dimisit habitum, et aliquos levavit de sacro fonte antequam exivisset ordinem, et post obtulit eciam in missa postquam exivit ordinem.

Item, dixit quod post predicta, dictus receptor dixit ei quod oporteret ei esurire quando vellet comedere, et vigillare quando vellet dormire, et multa alia facere et servare super quibus alias instrueret eum cum rediisset de Parisius, quo erat propter negocia regia profecturus, et precepit eciam ei quod de bonis Templi non daret aliquid patri aut matri vel aliis amicis suis, sed quicquid posset aportaret ad Templum.

Item, dixit quod dictus receptor expoliavit se totum nudum in presencia sua et aliorum fratrum astancium, et precepit ei quod oscularetur eum in ano, sed ipse renuit hoc facere; fuit tamen osculatus eum super carnem nudam in humero ex parte posteriori, et dixit ei quod predicta omnia erant de punctis ordinis. Requisitus si dicta recepcio sua fuit facta de die vel de nocte, respondit quod de die circa horam prime.

Item, cum predictus testis videretur esse valde facilis et procax ad loquendum, et in pluribus dictis suis non esset stabilis, sed quasi varians et vacilans, fuit interrogatus si fuit ei preceptum a dicto receptore quod cum digitis manus sue faceret ficum Crucifixo, quando ipsum videret, et si fuit ei dictum quod hoc esset de punctis ordinis, respondit quod nunquam audivit loqui de hoc.

Item, requisitus si contenta in dictis IV articulis servabantur in toto ordine, respondit quod sic, et quod ipse erat de hoc bene certus, sicut jurabat. Interrogatus quomodo erat certus, respondit quod pro eo quia erat unus ordo, et si haberet diversos modos recipiendi fratres, fuisset ipse ordo sibi contrarius. Interfuerat insuper recepcioni alicujus fratris, ut dixit, videlicet recepcioni J. Petitpars, quem dixit [?] fuisse receptum in quadam camera domus Templi de Payans Trecensis diocesis, per dictum fratrem Radulphum de Gisiaco, presentibus ipso teste, et fratribus Ponzardo de Gisiaco, et Milone Burgondo presbytero, predictis; et in dicta recepcione vidit, ut dixit, servari eumdem modum qui fuit servatus in recepcione sua, excepto quod non vidit ensem, nec vidit dictum Johannem respuentem agere que precipiebantur eidem, et dicta eciam recepcio fuit facta circa horam prime.

Item, requisitus super V–VIII articulis, de dogmatizacione, etc., respondit quod nunquam fuit sibi locutum de contentis in ipsis articulis, nec audivit loqui, quia non interfuerat capitulis eorum, nec sciebat aliquid de predictis.

Item, ad VIIII–XIII articulos, de conculcacione et spuicione, respondit ut supra, de ceteris dicens se nichil scire.

Item, ad XIV et XV articulos, de cato, respondit se nichil scire nec audivisse.

Item, ad XVI–XXIII respondit se nichil scire; ipse tamen bene credit, ut dixit, sacramentum Ecclesie.

Item, ad XXIV–VIIII respondit se nichil scire, nec credit quod possent absolvere, quia non erant sacerdotes.

Item, ad XXX, XXXI, II et III, de osculis, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.

Item, ad XXXIV et XXXV respondit vera esse contenta in ipsis articulis, reddens causam quia fecerant eum jurare in sua recepcione quod ordinem non exiret, et dixerunt ei quod statim professus erat.

Item, ad XXXVI–VIIII respondit quod clandestine fiebant recepciones, januis et fenestris clausis, nullis presentibus, nisi fratribus ordinis, et per IV annos, ut dixit, plus quam intraret ordinem, audivit dici quod osculabantur se in ano a pluribus gentibus et in pluribus locis, dicens se audivisse predicta, et quod ex predictis clandestinacionibus et osculis erat suspicio contra ordinem supradictum; ipse tamen testis non credebat tunc predicta, ut dixit, quia si credidisset, nullatenus ordinem intravisset.

Item, ad XL–V, de commixione carnali, respondit se nichil scire, nec audivisse, nec credere vera esse.

Item, ad XLVI–LVII, de ydolis, respondit se audivisse refferri a pluribus, nescit tamen ubi nec a quibus, ante recepcionem suam per aliquos annos, quod quando capitulum Templariorum celebrabatur Parisius, apparebat eis circa mediam noctem quoddam capud quod multum venerabantur. Post recepcionem suam de hoc nichil audivit, nec credit. Plura dixit se nescire de contentis in ipsis articulis; audivit tamen dici, postquam fuit in ordine, quod dictus frater Radulphus habebat demonem privatum, cujus consilio erat sapiens et dives.

Item, ad LVIII–LXI, de cordulis, respondit se nichil scire, et quod nunquam fuit sibi injunctum quod portaret cordulam, nec eam portaverat; vidit tamen aliquos alios fratres eam portantes.

Item, ad LXII, III et IV, de modo recepcionis, respondit ut supra.

Item, ad LXV–LXXII respondit quod de interfeccione et incarceracione comminabantur eis quod non revellabunt modum recepcionis, et eciam injungebatur per sacramentum, nec audebant loqui inter se nec amicis suis, subjungens quod cum mater sua vellet ponere in dicto ordine Petrum fratrem ipsius testis, et requireret consilium ab ipso teste super hoc, potissime quia dicebat dicta mater se audivisse multa mala de ordine Templi, noluit sibi declarare dictos errores, sed dissuasit quod non intraret. Alia dixit se nescire, asserens quod magis voluisset esse mortuus bona morte in die recepcionis sue quam fecisse illa que supra deposuit.

Item, ad LXXIII respondit sibi fuisse preceptum quod non confiteretur nisi fratribus presbyteris ejusdem ordinis, credens quod aliis preciperetur idem. Hoc tamen ipse testis non servavit, ut dixit.

Item, ad LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse contenta in ipsis: articulis, quod negligentes fuerunt quia non correxerunt nec denunciaverunt, cum possent, errores predictos, et non recesserunt ab eis.

Item, ad LXXVII et sequentibus usque ad XCVII respondit quod confessata per eum credebat servari citra mare et ultra mare in ordine ex punctis ordinis et precepto superiorum, et quod idem modus recepcionis sit in ordine.

Item, ad XCVII respondit quod ellemosinas non faciebant nec hospitalitatem servabant ut debebant, nec sibi ipsis providebant in victualibus sicut opportunum fuisset.

Item, ad XCVIII, XCVIIII et C respondit se vidisse quod per nephas acquirebant et injuste, non tamen vidit nec audivit quod hoc preciperetur, vel jurari facerent, nec audivit quod non reputaretur peccatum propter hoc degerare.

Item, ad CI–VI, de clandestinacione, respondit quod nunquam interfuerat capitulis, sed audiverat dici quod clam et de nocte, quandoque exclusa familia, fiebant capitula et recepciones; alia dixit se nescire.

Item, ad CVII–XI respondit se non credere nec scire nec audivisse alieno dici quod magnus Magister, preceptores vel alii layci possent absolvere a peccatis, nec quod hoc confessi fuerint.

Item, ad CXII et CXIII respondit de credulitate et auditu, dici et se credere vera esse quod totus ordo tenebatur servare illud quod magnus Magister cum conventu ordinabat.

Item, ad CXIV–XVII respondit se audivisse dici a pluribus secularibus personis, nescit quibus nec ubi, per decem annos antequam esset receptus in ordine, quod quidam miles Templi qui venerat de ultra mare et fuerat inter paganos, aportaverat ad partes istas errores predictos, ut scilicet in recepcione abnegarent Christum, conculcarent crucem et spuerent super ipsam, et oscularentur se retro; nescit tamen quando dicti errores inceperunt, sed audivit dici quod bene erant quingenti anni.

Item, ad CXVIII respondit se exivisse dictum ordinem, plus propter feditatem ipsius ordinis, quam amore mulieris cujus occasione dixit supra se dictum ordinem exivisse, quia ipsam mulierem habebat et habere poterat in ipso ordine, quando volebat, dicens se credere multos alios exivisse dictum ordinem propter feditates ipsius ordinis.

Item, ad CXIX respondit se nescire si scandala sunt exorta vel non.

Item, ad CXX, XXI, II et III respondit quod illa que confessata sunt per eum, sunt nota et manifesta inter fratres ordinis, et de hiis est ibi publica vox et fama, et credit eciam quod nunc sit fama inter seculares; nescivit tamen declarare quid est vox et fama publica.

Item, ad CXXIV, V, VI et VII respondit se credere quod recognoverunt illa que ipse supra confessus est; aliter dixit se nescire.

Item, requisitus si prece, precepto, premio, amore, timore, odio, comodo temporali habito vel habendo instructus vel informatus ut sic deponeret, respondit quod non. Et fuit sibi inhibitum per dictos dominos commissarios quod non revellaret alicui fratri dicti ordinis nec alicui alio seculari ea que deposuerat, quousque domino nostro Pape hostensa fuerint et publicata.

Acta fuerunt hec per dictos dominos commissarios, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, die Dominica sequenti que fuit Xa dies mensis Maii, cum datum fuisse diceretur intelligi dictis dominis commissariis quod prefatus R. de Pruino, P. de Bononia, Guillelmus de Chambonent et Bertrandus de Sartiges, volebant venire ad eorum presenciam, convenerunt in dicta capella sancti Ellegii predicti domini Narbonensis, Mimatensis et Lemovicensis, ac domini Matheus et archidiaconus Tridentinus, et fuerunt ibidem adducti ad eorum presenciam prefati IV fratres, et proposuit dictus frater Petrus pro se et aliis coram eis, qualiter ipsi domini una cum collegis suis erant missi et deputati per dominum Papam ad inquirendum in regno Francie contra ordinem Templariorum super articulis eis per dominum Papam missis, et qualiter ipsi domini per suum publicum citacionis edictum citaverant fratres dicti ordinis qui dictum ordinem vellent defendere, et qualiter multi fratres propter hoc ad eorum presenciam venerant et se defensioni dicti ordinis obtulerant coram eis, subjungens quod ipsi jam audiverant et ex verisimilibus conjecturis timebant et credebant quod dominus archiepiscopus Senonensis cum suis suffraganeis aliquos processus, crastina die, in suo provinciali concilio Parisius convocato, facere volebat contra multos ex fratribus qui defensioni dicti ordinis se obtulerant, quod, ut dixerunt, esset facere ut fratres ipsi necessario desisterent a defensione predicta, propter quod, ut dixerunt, quamdam appellacionem formaverant, quam volebant legere coram ipsis dominis: cumque dictus dominus archiepiscopus diceret eis quod de eorum appellacionibus nichil ad ipsum et collegas suos pertinebat, et quod non habebant se intromittere de eisdem, cum non appellarent ab eis, sed si quid dicere vellent ad defensionem ordinis Templi, illud libenter audirent et reciperent, dictus frater Petrus quamdam cedulam coram eis exhibuit, porrexit et tradidit, cujus tenor sequitur in hec verba:

In nomine Domini, amen. Coram vobis, reverendis patribus, domino archiepiscopo Narbonensi, ac dominis Lemovicensi, Mimatensi et Bajocensi episcopis, domino Matheo de Neapoli domini Pape notario, dominis Magalonensi et Tridentino archidiaconis, proponunt et dicunt Petrus de Bononia, R. de Pruino presbyteri, Bertrandus de Sartiges et Guillelmus de Chambonent milites, de ordine milicie Templi, nomine suo et omnium fratrum ejusdem ordinis sibi adherencium nunc et in futurum, quod ex verisimilibus conjecturis et causis timent et gravissime dubitant ne procedatur per dominum archiepiscopum Senonensem et ejus suffraganeos et per alios archiepiscopos et prelatos regni Francie de facto, cum de jure fieri non valeat neque possit pendente inquisicione vestra seu processu contra ipsos et alios fratres ejusdem ordinis qui se obtulerunt et se offerunt seu offerrent defensioni ejusdem ordinis. Quare cum appellacionis remedium adinventum fuerit ad relevandum oppressos injuste, ne execucio aliqua fiat contra ipsos et personas eorum, aut injuria inferatur eisdem per dictos dominos archiepiscopos et prelatos regni, quod certe si fieret, contra Deum et justiciam esset, et hoc inquisicio vestra totaliter turbaretur, ideo ex nunc ad dominum Papam et apostolicam Sedem provocant et appellant, tam viva voce quam eciam in scriptis, ponentes se ipsos, personas eorum et totum jus suum et totius ordinis Templi sub protectione Sedis apostolice et omnes fratres dicti ordinis qui se obtulerunt et offerunt seu offerrent defensioni predicte. Petunt apostolos, et iterum petunt, et petunt cum instancia maxima. Item, petunt habere consilium sapientum ad corrigendum presentem appellacionem, si opus fuerit, et petunt necessarias et sufficientes expensas de bonis ordinis ministrari sibi, et cum plena securitate mitti vel duci ad dominum Papam infra tempus legitimum ad appellacionem hujus prosequendam, et omnia alia necessaria in causa predicta.

Item, protestantur et dicunt nomine suo et omnium sibi adherencium, nunc et in futurum omnia supradicta se velle prosequi, secundum quod de jure melius poterunt et debebunt. Item supplicant, patres reverendi, ut pendente vestro inquisicionis officio, mandare velletis dicto domino archiepiscopo et ejus suffraganeis ac omnibus aliis prelatis de regno, quod non procedant ad aliquam novitatem faciendam contra fratres predictos. Item, supplicant, ut mediante auxilio vestro possint adire presenciam dicti domini archiepiscopi Senonensis, ut coram ipso super predictis valleant appellare, et quod mittatis cum ipsis unum vel duos de notariis vestris seu tabellionibus, qui de dicta appellacione faciant eis publicum instrumentum, cum non inveniant notarium qui vellit ire cum ipsis ad hoc faciendum. Item, rogant omnes notarios presentes, ut de appellacione hujus eis faciant publicum instrumentum.

Item, supplicant, ut appellacionem presentem ad expensas dicti ordinis notifficare faciatis omnibus archiepiscopis de regno Francie, cum hoc ipsi facere non possint quia sunt carcerati, contra quos omnes et a quibus appellant ex nunc in forma predictorum, vel eo modo et forma quibus poterit melius appellari. Porrecta fuit hec appellacio die, etc.

Qua tradita, dicti fratres exiverunt dictam capellam, et coram dictis dominis commissariis fuit lecta cedula predicta; qua audita, dictus dominus archiepiscopus dicens se vel celebrare vel missam audire, recessit; alii vero et dominus archidiaconus Magalonensis, qui nunc supervenit, remanentes ibidem, habita aliqua deliberacione inter se, vocatis tandem dictis fratribus, dixerunt quod ipsi adhuc loquerentur ipsa die, et liberarent inter se et cum dicto domino archiepiscopo Narbonensi, et in vesperis responderent eis super contentis in dicta cedula quatenus possent et eos tangerent, precipientes Petro de Vererio custodi eorum, ut dixit, ut ipsa die in vesperis eos reduceret coram eis in loco predicto, audituros responsionem eorum. Dicti vero fratres ibidem porrexerunt et tradiderunt quandam aliam cedulam, tenorem qui sequitur continentem.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, amen. Coram vobis, venerabili patre domino archiepiscopo Senonensi, proponimus et dicimus, nos fratres P. de Bononia, Reginaldus de Pruino, Bertrandus de Sartiges et Guillelmus de Chambonent milites de ordine milicie Templi, nomine nostro et omnium fratrum Templi de provincia Senonensi nobis adherencium, quod ex verisimilibus conjecturis et causis timemus et dubitamus gravissime ne procedatur ex abrupto per vos et suffraganeos vestros de facto, licet de jure fieri non valeat, debeat neque debet, pendente causa seu inquisicione ipsius ordinis, contra nos et fratres ordinis nostri qui se obtulerunt et offerunt seu offerrent ad defensionem ipsius ordinis. Unde cum appellacionis remedium adinventum fuerit ad relevandum oppressos injuste, ideo ne injuria nobis et dictis fratribus, aut aliqua execucio contra nos vel ipsos fiat, que si fieret, contra Deum et justiciam esset, et ex hoc predicta inquisicio totaliter turbaretur, ex nunc ad dominum Papam et Sedem apostolicam appellamus et provocamus, tam viva voce quam in scriptis, ponentes nos ipsos, et jus nostrum et tocius ordinis nostri, et omnes fratres qui se obtulerunt et offerunt seu offerrent defensioni predicte, sub protectione Sedis apostolice. Petimus apostolos, iterum petimus, et cum maxima instancia petimus. Item, petimus habere consilium sapientum ad corrigendum appellacionem presentem, si necesse fuerit. Item, petimus necessarias et sufficientes expensas de bonis dicti ordinis nobis ministrari, et cum plena securitate mitti vel duci ad dominum Papam infra tempus legitimum ad appellacionem hujus prosequendam, et eciam alia nobis necessaria ad causam predictam. Item, protestamur et dicimus nomine nostro et omnium nobis adherencium omnia supradicta nos velle prosequi, secundum quod de jure melius poterunt et debebunt. Item, rogamus omnes notarios presentes, ut nobis inde faciant publicum instrumentum.

Postmodum, eadem die in vesperis, dicti domini commissarii omnes se convenerunt in capella predicta, et fuerunt adducti ad eorum presenciam dicti IV fratres, quibus et aliis fratribus dicti domini multum compaciebantur, ut dixerunt; responderunt quod negocium de quo dicti dominus archiepiscopus Senonensis et ejus suffraganei agebant, retractabant in suo consilio, [et] erant totaliter diversa et abinvicem separata, et quod ipsi nesciebant quid in dicto consilio aliquid agebatur ibidem, et quod, sicut ipsi domini commissarii erant in negocio sibi commisso per Sedem apostolicam deputati, ita et dominus Senonensis et ejus suffraganei ad ea que in suo concilio agere dicebantur, erant auctoritate apostolica deputati, et quod ipsi domini nullam habebant potestatem in eos nec super eos; propter quod non videbatur dictis dominis commissariis prima facie, ut dixerunt, quod haberent aliqua inhibere dicto domino archiepiscopo Senonensi vel aliis prelatis super retardacione processuum faciendorum per eos contra singulares personas ordinis predicti; adhuc tamen deliberarent melius super predictis, et facerent quod esset faciendum per eos, precipientes nobis notariis, ut requestam et appellaciones ipsorum fratrum insereremus in processu, loco apostolorum testimonialium exhibendorum eisdem.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei, Bertrando Filholi, Guillelmo Radulphi, Hugone Nicolai, Bernardo Humbaldi et Johanne de Fellinis notariis supradictis.

Post hec, die Lune sequenti, que fuit XIa dies mensis Maii, convenerunt predicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, ut supra excusatis, in capella predicta sancti Ellegii, et fuit adductus ad presenciam eorumdem, ut deponeret dictum suum, frater Humbertus de Podio Pictavensis diocesis, serviens, testis supra juratus, deferens habitum Templi et barbam, etatis, ut dixit, XLV annorum vel circa. Requisitus si fuerat alias examinatus in negocio Templariorum, respondit quod sic, primo per Johannem de Jamvilla et Sen. de Peyto, apud monasterium Bovini Pictavensis dicte diocesis Pictavensis, et fuit ibidem, ut dixit, de eorum mandato ter questionatus, quia non confitebatur que volebant, et postmodum, ut dixit, fuit positus in quadam turri apud Nivortum ejusdem diocesis, et ibidem ad panem et aquam detentus in vinculis, ut dixit, XXXVI septimanis, et ex inde fuit adductus Pictavis, et ibidem examinatus fuit per officialem et decanum Pictavenses, et juravit, ut dixit, coram eis quod non retrocederet confessione facta per eum coram eisdem. Requisitus autem super omnibus et singulis articulis predictis, sibi diligenter expositis, respondit ad eos ut sequitur:

Inprimis, ad primos IV articulos, de abnegacione, etc., respondit quod nunquam interfuit alicui capitulio, nec recepcioni alicujus fratris ordinis supradicti, et quod de contentis in dictis IVor articulis nichil sciebat, nisi per auditum dici; audiverat tamen, ut dixit, a fratre Bartholomeo Merloti fratre serviente dicti ordinis, qui erat de Pictavia, quod predicta servabantur in predicto ordine. Requisitus ubi, et quando et quibus presentibus audivit predicta, respondit se audivisse apud Castrum Bernardi Xantonensis diocesis, in domo ordinis Templi, antequam esset frater dicti ordinis, sunt circiter novem anni; non tamen credebat tunc quod illa que dicebantur essent vera, nec adhuc credit, et quod nullus fuit presens quando dictus frater Bartholomeus dixit sibi predicta. Requisitus quomodo intervenerat materia ad loquendum de predictis, respondit quod dictus frater Bartholomeus volebat quod ipse testis esset frater dicti ordinis, qui erat consanguineus suus germanus, et idem frater Bartholomeus dixerat ei se audivisse dici quod predicti errores in ordine servabantur; et cum de hoc loqueretur alia vice, idem frater Bartholomeus dixit ei quod non crederet supradicta. Requisitus ubi, quando, qualiter, a quo et quibus presentibus ipse fuerat receptus in ordine, respondit quod fuerat receptus in domo Templi de Dompuho Xantonensis diocesis, in capella dicte domus, auctoritate fratris P. de Villaribus preceptoris Pictavie, a fratre Symone Picardi, sunt circiter octo anni, presentibus fratribus Guillelmo Bergerio Pictavensi avunculo ipsius testis, et Arnaudo Berzo, Enrico Guillelmo de Villa Vinossa Xanctonensi, et Bartholomeo Merloti, qui obierunt omnes, exceptis fratribus Bartholomeo et Arnaudo predictis. Fuit autem receptus, ut dixit, in hunc modum.

Primo, pecierunt ab eo quod facerent intrare quandam cameram continguam capelle predicte, in qua camera recluserunt eum sub clave, et dictum fuit sibi si volebat esse servus et sclavus domus Templi, et cum respondisset quod sic, fecerunt eum venire ad dictam capellam, et cum esset ibidem coram eis, iterato pecierunt ab eo si volebat esse servus esclavus Templi; quo respondente quod sic, dixit ei predictus frater Symon quod oportebat eum mutare statum suum, et velle suum pro alieno dimittere, et esse subditum inferiori se quandoque, et esurire quando vellet comedere, et vigillare quando vellet dormire, et fecerunt eum jurare super misale, quod misale stabat ad terram, ut dixit, et erat super eum quedam crux argentea, quod esset obediens superioribus suis, et secreta Templi non revellaret, et quod non interesset in loco ubi homo exheredaretur injuste, nec interesset ubi aliquis judicaretur criminaliter, nisi esset de justicialibus dicti ordinis, et quod non interesset in loco ubi mulier jaceret in puerperio et sollempnizaretur matrimonium, et quod servaret castitatem, et non haberet proprium, et quod jaceret in camisia et femoralibus, cinctus quadam cordula, et in caligis, et quod servaret bonos usus et bonas consuetudines Templi, et injunxerunt ei sine juramento quod jejunaret Quadragesimam ordinariam, et eciam Quadragesimam que est inter festum beati Martini hiemalis et festum Nativitatis Domini, et vigillias Apostolorum et beate Virginis. Et dixit ei dictus frater Symon quod multa alia erant precepta et statuta ordinis que non poterat tunc sibi explicare, sed alias explicaret ei, nunquam tamen ulterius dixit sibi aliud, nec declaravit; remansit tamen in eadem domo per annum, ut dixit; prius tamen quam recepisset habitum, fuerat in eadem domo prepositus et administrator septem annis. Post predicta autem tradiderunt sibi mantellum, ut dixit. Requisitus si in dicta sua recepcione fecerunt eum abnegare Christum et alia contenta in ipsis quatuor articulis, respondit quod non. Requisitus si ab aliquo alio audivit quod in dicto ordine essent dicti errores vel alii, respondit quod postquam fuerunt capti, audivit dici a fratribus Johanne Botan diocesis Pictavensis, et Guillelmo dicto Santongier Xantonensis diocesis servientibus, quod aliqua inhonesta erant in dicto ordine. Requisitus ubi et quibus presentibus audiverat dici predicta, respondit se audivisse Parisius in domo ad Serpentem, die Jovis proximo preterita, a prefato fratre Johanne Botan, et erant soli; et alias, in domo Templi Engolisme a dicto Guillelmo Sanctongier, sunt sex anni vel circa, presente N. Brossardi clerico Engolismensi, clavigero dicte domus.

Item, requisitus super V–VIII articulis, de dogmatizacione, etc., respondit se nichil scire, nec audivisse, nec credere vera esse.

Item, ad VIIII–XIII, de spuicione et conculcacione crucis, etc., respondit se nichil scire. Postquam tamen fuit captus, audivit dici a multis secularibus quod spuebant super crucem dicti fratres; ipse tamen non credit contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad XIV et XV, de cato, etc., et ad XVI–XXIII, de sacramento altaris et aliis de omissione verborum canonis, respondit se nichil scire, nec credere contenta in ipsis articulis esse vera. Audivit tamen dici multa de contentis in ipsis articulis postquam fuit captus, a multis secularibus.

Item, ad XXIV, V–VIIII respondit nec scire, nec credere, nec audivisse dici quod possint absolvere a peccatis nisi presbyteri et episcopi, nec quod magnus Magister fuerit predicta confessus.

Item, ad XXX, XXXI, II et III, de osculis, respondit se nichil scire, nec credere, nec audivisse dici ante capcionem, excepto osculo oris quod confitetur.

Item, ad XXXIV et V respondit se credere contenta in ipsis articulis esse vera, pro eo quod ipse juraverat non exire dictum ordinem, et fuerat sibi dictum quod pro professo habebatur.

Item, ad XXXVI–VIIII respondit quod recepciones fiebant in ordine clandestine, januis clausis, nullis presentibus, nisi fratribus ordinis, et credit quod ex hoc esset suspicio contra dictum ordinem magna et mala communiter.

Item, ad XL–V, de commixcione carnali, respondit se nichil scire, nec credere contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad XLVI–LVII respondit se nichil scire, nec credere contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad LVIII–LXI respondit quod ipse cingebatur quadam cordula quam ipse idem fecerat super camisiam, ut supra deposuit, et dicta cordula portabatur, ut audivit dici, in signum castitatis, et dixit se vidisse quod frater Helias Aymerici Lemovicensis diocesis, qui nunc detinetur Parisius, cingebatur ita stricte dicta cordula quod caro sua est multum inter lesa; alia de contentis in ipsis articulis dixit se nescire nec credere.

Item, ad LXII, III et IV respondit se credere quod ubique in ordine servetur talis modus recepcionis qualiter deposuit servatum fuisse in recepcione sua et non alium diversum in substancia.

Item, ad LXV, VI et VII respondit se non credere quod interficerentur vel incarcerarentur illi qui nolebant facere predicta erronea, que ipse testis dixit se non credere esse vera, nec servari in ordine.

Item, ad LXVIII–LXXII respondit notum esse quod mirabiliter servarentur secreta ordinis, et quod non revellarent modum recepcionis sue; de aliis contentis in ipsis articulis dixit se nescire.

Item, ad LXXIII respondit verum esse quod non debebant confiteri nisi fratribus presbyteris dicti ordinis, et ita fuit sibi dictum per fratrem Arnaudum de Lobester preceptorem de Inter-duo-maria Burdegalensis diocesis, et quod a dicto fratre Bartholomeo postquam fuit receptus, ipse tamen fuit confessus, ut dixit, pluribus fratribus Minoribus et presbyteris secularibus.

Item, ad LXXIV, V et VI respondit quod scientes errores esse in ordine, sunt et fuerunt stulti et fatui, si non correxerunt dictos errores, et non denunciaverunt Ecclesie.

Item, ad LXXVII et sequentes usque ad XCVII, quod predicta servabantur citra mare et ultra mare, etc., respondit se nichil scire nisi quod, supra deposuit; credit tamen quod ille qui recepit eum, juxisset quod docuisset eum puncta et statuta ordinis; non tamen scit nec credit errores predictos esse in ordine.

Item, ad XCVII respondit quod ellemosine fiebant bene et sufficienter in ordine ter in septimana, et hospitalitas bene servabatur ibidem, et hoc dixit se ipse testis servasse et fecisse servari in domo de Dompuho in qua erat locumtenens preceptoris, et hoc faciebat ex precepto dicti preceptoris, ut dixit, et ibidem vidit servari apud Rupellam, et in aliis locis dicti ordinis in quibus fuit, ut dixit.

Item, ad XCVIII, VIIII et C respondit quod nunquam juravit nec scivit alium jurasse quod acquirerent per nephas dicto ordini, nec quod propter hoc degerare non esset peccatum; scit tamen quod multi injuste acquirebant in ordine supradicto, et quod ipse idem, ut dixit, abstullerat decimam quando ab archipresbytero de Pruihac Engolismensis diocesis.

Item, ad CI–VI respondit quod capitulia, sicut audivit dici, tenebantur post matutinum, exclusa familia a circuitate domus in qua capitulia tenebantur vel fiebant recepciones; de aliis contentis in ipsis articulis dixit se nichil scire.

Item, ad CVII–XI respondit, ut supra deposuerat, se nichil scire, nec credere quod magnus Magister, visitatores vel preceptores laici possent absolvere a peccatis, nec ipse testis reputaret se absolutum, ut dixit, et si confessi sunt predicta, reputat eos stulticiam fuisse confessos.

Item, ad CXII et XIII respondit se audivisse dici contenta in ipsis articulis esse vera, et vidisse servari per annum vel circa in ordine quod fratres non comedebant pisces in die Veneris, nec in aliis diebus nisi de uno ferculo carnium, et quod non portarent in extremitate zone et corrigie calcarum mordent de ferro vel argento vel de alio metallo, quod magnus Magister dicebatur ordinasse predicta, et insuper ordinavit dictus Magister quod ellemosine restringerentur in ordine, et hec servarentur per plures annos; et LX hoc nobiles aliqui de Lemovicinio, sicut audivit dici, occupaverunt possideri [?] per eos dietas Templariorum in domibus de Prulhaco et de Manso Dei.

Item, ad CXIV–XVII respondit se nescire si et quando dicti errores fuerunt introducti in ordine.

Item, ad CXVIII respondit se nescire; vidit tamen quod III vel IV exierunt ordinem propter maliciam eorum propriam, ut credit, et fuerunt suspensi in seculo propter maleficia et scelera eorum.

Item, ad CXVIIII respondit post capcionem multa scandala esse exorta, et quod ante capcionem erat suspicio contra dictum ordinem, ut supra deposuit.

Item, ad CXX–XXIII respondit quod ante capcionem erat suspicio, ut supra deposuit, sed postmodum est ordo diffamatus de multis, ex criminibus supradictis.

Item, ad CXXIV–VII respondit se credere quod confessi sunt multos ex erroribus supradictis coram domino Papa, et cardinalibus et aliis.

Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore, odio, comodo temporali habito vel habendo, instructus vel informatus ut sic deponeret, respondit quod non. Et fuit inhibitum per dictos dominos commissarios quod predicta non revellaret, quousque domino nostro summo Pontifici fuerint ostense et publicate.

Acta fuerunt hec predictis die et locis, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis suprascriptis proximo.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit XII dies Maii, convenerunt in capella predicta sancti Ellegii predicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonnensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuit adductus ad presenciam eorumdem, ut deponeret dictum suum, frater Johannes Bertaldi, testis suprajuratus, serviens, Pictavensis diocesis, etatis circiter L annorum, ut dixit, preceptorque Buxeris in Gastina ejusdem diocesis. Requisitus si fuerat alias examinatus in negocio Templariorum, respondit quod sic, primo per Johannem de Jamvilla et seneschallum Pictavensem, apud sanctum Maxencium Pictavensis diocesis, et aliquantulum questionatus. Postmodum, anno, sicut arbitratur, elapso, fuit examinatus per officialem Pictavensem, assistentibus fratribus Predicatoribus et Minoribus, decano Pictavensi et aliis, et fuit Ecclesie reconciliatus, ut dixit. Requisitus autem super omnibus et singulis articulis supra registratis, sibi diligenter expositis, respondit ad eos, ut sequitur:

In primis ad IV primos, de abnegacione, etc., respondit quod in recepcione sua ille qui recepit eum, imposito sibi mantello, precepit ei quod abnegaret Jhesum, et quod spueret super crucem. Ipse timore ductus cum primo resisteret, et non prodesset ei, et receptor diceret ei quod professus erat, et quod, nisi faceret predicta, poneretur in quadam fovea, abnegavit ore, non corde, semel Jhesum, et spuit juxta dictam crucem, sed non supra ipsam. Requisitus autem de nomine recipientis et astantibus, loco et tempore recepcionis, respondit se fuisse receptus a fratre P. Mainardi, tunc preceptore domus de Campo Gilonis, defuncto, in capella dicte domus, sunt circiter XVIII anni, presentibus quibusdam fratribus, quorum unus vocabatur Robertus et erat paniger, adhuc vivens, ut credit, alius frater Michael, deffunctus, de quorum cognominibus non recordatur, nec de diocesi de qua erat dictus frater Michael, et alio fratre vocato Johanne de Romi Galico, adhuc vivente, ut credit.

Item, dixit quod dictus preceptor precepit ei et fecit eum jurare quod servaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio, et quod servaret bene et fideliter bona ordinis, neque revellaret secreta eorum.

Requisitus de dicta cruce qualis et ubi erat, respondit quod erat enea, parva, et plana absque ymagine, ut sibi videtur, Crucifixi, et erat posita in terra. Item, dixit quod dictus recipiens fuit in dicta recepcione osculatus ipsum testem primo in ore, secundo in pectore, tercio in spatulis, non supra carnem nudam, sed vestibus interpositis. Requisitus si interfuerat recepcioni alicujus fratris et in capitulis aliquibus in ordine celebratis, respondit quod non, quia ad talia vocabantur majores ordinis, ut milites, et non ipse vel alii minores. De contentis autem in dictis IV articulis, dixit se nichil aliud scire, sed propter illa que deposuit facta fuisse in recepcione sua, credit, ut dixit, quod consimili modo reciperentur alii fratres in ordine supradicto.

Item, ad V–VIII, de dogmatizacione, etc., respondit quod in recepcione sua vel post non fuit sibi aliquid dictum de contentis in ipsis articulis, nec scit aliquid.

Item, ad VIIII–XIII, de conculcacione crucis, etc., respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit de se ipso.

Item, ad XIV et XV, de cato, respondit se nichil scire nec audivisse.

Item, ad XVI–XXIII respondit se nichil scire, asserens se bene credere in dictis sacramentis, credens eciam quod alii bene crederent, et quod eorum sacerdotes debito celebrarent.

Item, ad XXIV–VIIII respondit se nichil scire, nec credit quod aliquis possit absolvere a peccatis nisi presbyter.

Item, ad XXX, XXXI, II et III, de osculis, respondit ut supra deposuit de se ipso, de aliis nichil sciebat.

Item, ad XXXIV et V respondit quod ipse non juravit non exire dictum ordinem, nec hoc sibi fuit preceptum, nec scit quod alii jurarent, vel quod preciperetur eisdem. Ipse tamen testis exivisset dictum ordinem, ut asserit, si ausus fuisset, quia ordo non placebat ei, asserens quod pro professis statim habebantur.

Item, ad XXXVI–VIIII respondit quod in recepcione sua non adfuerunt nisi fratres ordinis, nec fuerunt porte capelle in qua recipiebatur clause, ut sibi videtur, et aliqui volebant respicere, et fuit eis preceptum ut retraherent se, et erant seculares. [Requisitus] quid servaretur in aliis, et si esset propter hoc vehemens suspicio contra ordinem, dixit se nescire.

Item, ad XL–V, de commixione carnali, etc., respondit se nichil scire nec audivisse, et quod non credit contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad XLVI–LVII, de capitibus ydolorum, respondit se nichil scire nec audivisse, et quod non credit contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad LVIII–LXI, de cordulis, respondit quod fratres ordinis portabant cordulas supra camisiam, nescit ex qua causa; ipse tamen non portavit, ut dixit, nec unquam scivit nec audivit quod dicte cordule tangerent capita ydolorum.

Item, ad LXII, III et IV respondit se nichil scire nisi de modo recepcionis sue; credit tamen quod alii reciperentur sicut ipse fuit receptus.

Item, ad LXV, VI et VII respondit quod, nisi ipse fecisset illa que precepta fuerunt sibi de abnegacione et spuicione, credit quod fuisset incarceratus vel alias male tractatus, et inde credit quod factum fuisset aliis.

Item, ad LXVIII, VIIII, LXX, LXXI et II respondit quod ipse juraverat quod non revellaret secreta ordinis, et post dictum juramentum fuit sibi injunctum quod non revellaret ea que fuerant facta in recepcione sua, et credit quod idem fieret et preciperetur aliis.

In ista pagina nichil scriptum est.

Item, ad LXXIII respondit quod sibi non fuit injunctum quin ipse confiteretur sacerdotibus aliis, asserens post recepcionem suam se fuisse confessum fratri Galtero, quondam episcopo Pictavensi, de predictis et aliis, et dictus episcopus consuluit sibi inter alia quod exiret ordinem.

Item, ad LXXIV, V et VI respondit quod si sciebant, male faciebant quia non corrigebant, et non denonciabant Ecclesie, et non recedebant ab eis.

Item, ad LXXVII et sequentibus usque ad XCVII respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.

Item, ad XCVII respondit quod in locis ordinis in quibus fuit, specialiter in domibus de Campo Gillonis de Montgagniet Pictavensis et de Castro Bernardi Xantonensis diocesium, et ultra mare in Ancon, fiebant bene ellemosine, et hospitalitas servabatur, et dabant decimam fornatam panis pro amore Dei, et ultra hec, fragmenta et reliquias mensarum suarum.

Item, ad XCVIII, VIIII et C respondit se nichil scire, nec unquam audivisse dici quod per nephas acquirere liceret, et quod non esset peccatum degerare propter predicta.

Item, ad CI–VI, de clandestinacione capitulorum et recepcionum, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.

Item, ad CVII–XI respondit, ut supra, se nescire nec credere quod magnus Magister vel aliqui layci possent absolvere a peccatis.

Item, ad CXII et XIII respondit se audivisse dici, dum erat ultra mare, quod illa que magnus Magister ordinabat cum probis hominibus ordinis et cum stricto consilio, debebant servari in ordine.

Item, ad CXIV, XV, XVI et XVII respondit se nescire quando et a quibus ortum habuerunt errores confessati per eum, et si sciebant, fuerunt negligentes quia non correxerunt, nec denunciaverunt Ecclesie, nec recesserunt ab eis.

Item, ad CXVIII respondit se nescire si propter feditates ordinis aliqui exiverunt de ipso.

Item, ad CXVIIII respondit se nescire, sed si scandalizati sunt, displicet ei.

Item, ad CXX–III respondit quod ipse nesciebat nisi quod deposuit supra, nec quod ante capcionem Templariorum ordo esset diffamatus; credit tamen quod post capcionem eorum dicta diffamacio processit.

Item, ad CXXIV–VII respondit se nescire; audivit tamen quod alique confessiones facte sunt per Magistrum et alios coram dominis Papa et cardinalibus et aliis.

Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore, odio, commodo temporali habito vel habendo, instructus vel informatus ut sic deponeret, respondit quod non. Et fuit sibi inhibitum per dictos dominos commissarios quod non revellaret alicui fratri dicti ordinis, vel alicui alii seculari, ea que deposuerat, quousque domino nostro Pape exhibita fuerint et hostensa et publicata.

Cumque, inter moras examinacionis fratris Johannis Bochandi, ante horam prime, pervenisset ad noticiam dictorum dominorum commissariorum, in dicta capella existencium, quod LIV ex Templariis qui coram eisdem dominis commissariis se obtulisse dicebantur ad defensionem dicti ordinis, erant dicta die comburendi, iidem domini commissarii preceperunt venerabilibus viris, domino Philippo de Voheto preposito ecclesie Pictavensis, ad custodiam Templariorum auctoritate apostolica deputato, et magistro Amisio archidiacono Aurelianensi, clerico regio, ex parte eorum accederent ad dictum dominum archiepiscopum Senonensem, ejusque suffraganeos et concilium, et quod rogarent eos et suaderent eis quod placeret eis plene deliberare et mature agere circa premissa, et si eis videbant utile differre et facere differri predicta, quia dictus prepositus et multi alii asserebant quod fratres dicti ordinis qui obierant in extremo vite sue, asseruerant in periculo animarum suarum se et dictum ordinem falso delatos fuisse de criminibus eis impositis, et quia si dicta execucio nunc fieret, videbatur posse impediri officium dominorum commissariorum predictorum, et quia eciam testes aliqui, adducti eadem die et precedenti coram ipsis dominis commissariis in inquisicione predicta, erant adeo exterriti, racione processuum quos vel dominus archiepiscopus Senonensis ejusque suffraganei et concilium ejus fecisse et facturi esse dicebantur, quod non videbantur esse in pleno sensu suo ex timore predicto, nec esse ydonei ad faciendum testimonium in inquisicione predicta. Dixerunt eciam quidam ex ipsis dominis commissariis eisdem preposito Pictavensi et archidiacono Aurelianensi, quod significarent eisdem domino archiepiscopo Senonensi, suffraganeis et concilio ejusdem, quod prefati fratres R. de Pruino, P. de Bononia presbyteri, G. de Chambonnent et Bertr. de Sartigiis milites, pro se et sibi adherentibus interposuerant coram ipsis dominis commissariis, die Dominica proximo preterita, quasdam appellaciones a dominis archiepiscopo Senonensi, ejus suffraganeis et concilio memoratis.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte et aliis notariis supra nominatis proximo.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XIII dies mensis Maii, convenerunt in dicta capella sancti Elligii dicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuit adductus ad eorum presenciam, ut deponeret dictum suum, Amerius de Villaribus Ducis Lingonensis diocesis, rasa barba, et sine mantello et habitu Templi, etatis, ut dixit, L annorum vel circa, et dixit quod fuerat frater Templi XXti anni sunt vel circa, et antequam esset frater, serviverat in dicto ordine per VIII annos, ut dixit. Cum autem ipsi domini commissarii explicarent sibi articulos super quibus erat inquirendum cum eo, dictus testis, palidus et multum exterritus, dixit per juramentum suum et sub pericullo anime sue, inpetrando sibi ipsi, si menciebatur in hoc, mortem subitaneam, et quod statim in anima et corpore in presencia dictorum dominorum commissariorum absorberetur in infernum, tondendo sibi pectus cum pugnis, et ellevando manus suas versus altare, ad majorem assercionem, flectendo genua, quod omnes errores ordini impositi erant omnino falsi, quamquam ipse testis propter multa tormenta sibi, ut dixit, illata per dominos G. de Marcilhiaco et Hugo de Cella milites regios, qui inquisiverant cum eodem, aliquos errores ex predictis confessus fuisset, asserens quod cum ipse testis vidisset erri duci in quadrigiis LIV fratres dicti ordinis ad comburendum, quia noluerant confiteri errores predictos, et audivisset eos fuisse combustos, quod ipse qui dubitabat quod non posset habere bonam pacienciam, si combureretur, timore mortis, confiteretur et deponeret per juramentum suum, coram dictis dominis commissariis et coram quibuscumque aliis, si interrogaretur, omnes errores impositos ordini esse veros, et quod eciam interfecisset Dominum, si peteretur ab eo, obsecrans et adjurans dictos dominos commissarios, et nos notarios astantes, quod non revellarentur predicta gentibus regiis nec custodibus suis, quia timebat, ut dicebat, quod si predicta scirent, traderetur tali supplicio quali traditi fuerunt LIV Templarii suprapredicti. Unde cum dicti domini commissarii viderunt dictum testem paratum precipicio, et ipsum et alios valde exterritos propter premissa, et quidam testis, prius receptus ab eisdem dominis, propter premissa in die Martis proximo preterita, rediisset ad eos ad supplicandum quod ejus deposicio secreta teneretur, propter pericullum quod timebat posset sibi probabiliter imminere, predicti domini commissarii, ex predictis periculis et aliis, que credebant posse imminere negocio commisso eisdem et testibus, si quos reciperent durante timore predicto, et eciam ex aliis causis deliberaverunt quoad presens supersedendum esse ab examinacione ipsius testis et eciam aliorum, donec deliberacionem super predictis habuerint pleniorem. Que voluerunt et preceperunt per nos notarios redigi in processu.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei, Hugone Nicolai, Guillelmo Radulpho et Bertrando Humbaldi, et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, die Lune post Dominicam qua cantatur Cantate, videlicet XVIIIa die mensis Maii, supradicti domini commissarii, excepto domino Bajocensi, supra excusato, in mane congregati Parisius in domo dicti domini archiepiscopi Narbonensis, commiserunt et mandaverunt ut dicerent venerabilibus viris, domino Philippo de Voeto preposito Pictavensi, ad custodiam Templariorum auctoritate apostolica deputato, et magistro Amisio archidiacono Aurelianensi, clerico regio, ut ex parte eorumdem dominorum commissariorum adeuntes presenciam reverendi in Christo patris domini archiepiscopi Senonensis ejusque suffraganeorum et concilii sui Parisius congregati, significarent eisdem qualiter in commissione per Sedem apostolicam ipsis dominis commissariis facta ad inquirendum contra ordinem Templi continebatur inter cetera quod in dicta inquisicione procederent vocatis evocandis, et quod obtentu dicte clausule ipsi domini commissarii citari fecerant dictum ordinem et fratres ipsius ordinis, si qui erant qui dictum ordinem defendere vellent et ad ejus defensionem forent admittendi. Postquam quidem citacionem multi ex fratribus ipsius ordinis offerentes se ad defensionem predictam, quorum nomina supra scripta sunt in processu, comparuerunt Parisius coram eis. Inter quos fuerat frater Raynaldus de Pruino presbyter, preceptor domus Templi Aurelianensis, qui a pluribus ex dictis fratribus ad predictam defensionem se offerentibus fuerat ad dictam defensionem faciendam coram ipsis dominis commissariis, una cum fratre P. de Bononia presbytero, generali procuratore dicti ordinis in curia Romana, ut dicebatur et ipse hoc asserebat, et cum fratribus Guillelmo de Chambonnent et Bertrando de Sartigiis militibus, sub certa forma deputatus, ab ipsis dominis commissariis admissus ad ipsorum defensionem, in quantum de jure esset admittendus. Coram quibus quidem dominis commissariis idem frater R. cum aliis supra nominatis, multa proposuerat pro defensione predicta, que se eciam obtulerat probaturum, et vocatus fuerat eciam per dictos dominos commissarios ad videndum idem frater R. juratos testes, per ipsos dominos commissarios in dicta inquisicione receptos, et ordinatum atque preceptum fuerat per eosdem dominos commissarios ut memoratus frater Reginaldus et ceteri ad dictam deffensionem assumpti, accederent ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, sub tuta et fida custodia, quociens et quandocumque vellent, pro deffensione ordinis supradicti. Que omnia volebant iidem domini commissarii nota esse eisdem domino archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio, pro eo specialiter quia dicebantur eumdem fratrem R. ad suam presenciam evocasse, ad perficiendum inquestam que contra ipsum, tanquam contra singularem fratrem ipsius ordinis, dicebatur inchoata fuisse. Non intendentes dicti domini commissarii, ut dixerunt, propter premissa aliquam inhibicionem facere dominis archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio memoratis, nec eorum officium impedire, sed ad eorum dominorum commissariorum exoneracionem, et ut predictorum dominorum veritas eis igno[tes]ceret, significabant predicta, ut predicti domini archiepiscopus Senonensis, suffraganei sui et concilium, qui periti erant, deliberarent inter se qualiter haberent procedere in inquisicione contra dictum fratrem Reginaldum, qui de eorum esse provincia dicebatur.

Post hec, eadem die in vesperis, congregatis predictis dominis commissariis, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, apud sanctam Genovefam in capella predicta sancti Elligii, venerunt ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum ex parte antedictorum dominorum archiepiscopi Senonensis ejusque suffraganeorum et concilii, ut dicebant, venerabiles viri Petrus de Mossa Senonensis, Michael Maliconductus Ebroicensis, et Johannes Coccardi Pithuerensis, Aurelianensis diocesium ecclesiarum canonici; et repetitis in summa suprascriptis, que dicebant fuisse eadem die significata ipsis domino archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio supradictis per prefatos prepositum Pictavensem et archidiaconum Aurelianensem ex parte dictorum dominorum commissariorum, proposuerunt iidem magistri P. de Mossa, Michael Maliconductus et Johannes Coccardi Pithuerensis, coram eisdem dominis commissariis, se habuisse in mandatis a domino archiepiscopo Senonensi, suffraganeis suis et concilio antedictis, quod ex parte eorum significarent ipsis dominis commissariis: Qualiter bienium erat elapsum quod fuerat inchoata inquisicio contra dictum fratrem Reginaldum, tanquam contra fratrem singularem dicti ordinis, super criminibus que imponebantur eidem et aliis fratribus dicti ordinis, et quod ipsi erant Parisius in concilio congregati ut dictam inquisicionem et alias, factas contra singulares fratres Templi provincie eorumdem, juxta formam mandati apostolici racione previa terminarent, et quod idem dominus archiepiscopus non poterat quocumque volebat dictum concilium congregare; requirentes dicti magistri Petrus, Michael et Johannes Coccardi, ab eisdem dominis commissariis, ex parte ejusdem domini archiepiscopi Senonensis, ejusdem suffraganeorum et concilii predictorum, ut declararent eis quid intendebant per significacionem quam dicta die hodierna eis fieri fecerant per prepositum Pictavensem et archidiaconum Aurelianensem memoratos, asserentes quod non erat intentionis ejusdem domini archiepiscopi Senonensis, suffraganeorum et concilii ejusdem in aliquo impedire officium dominorum commissariorum predictorum.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings