PROCÈS DES TEMPLIERS (continued 12)
Reading edition
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et dictus testis nunquam fuerat tortus nec questionibus positus, sed dictam abnegacionem coram dicto domino Lemovicensi episcopo post capcionem eorum sponte confessus.
Frater Stephanus las Gorsolas serviens, Lemovicensis diocesis, preceptor domus Templi de Pallatio, ejusdem diocesis, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, quadragenarius et ultra, cum quo inquisitus fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Lemovicensem, lectis et diligenter expositis omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur: quia non viderat recipi in ordine, nisi fratrem Hugonem la Hugonia, testem supra juratum sed nondum examinatum, in cujus recepcione supervenit, mantello ei tradito per fratrem Gaufredum de Gonavilla, tunc preceptorem Pictavensem, in capella domus Templi de Buxeria Raspit Lemovicensis diocesis, in vigillia instantis festi Pentecostes erunt VIIII anni vel circa; et fuerunt presentes fratres Guido de Malo Monte miles, P. Maliani, Guillelmus de Breveza serviens, qui vivunt, et P. Raynandi quondam avunculus ipsius testis; in cujus Hugonis recepcione vel post nichil scivit nec audivit fieri illicitum. Ipse autem receptus fuerat, in octabis instantis Resurrectionis Domini erunt XXVI anni vel circa, in capella domus Templi de Paulhac Lemovicensis diocesis, per fratrem Johannem las Chaussadas quondam, preceptorem tunc dicte domus de Paulhac, de mandato fratris Franconis de Bort tunc superioris in partibus illis, presentibus predicto fratre P. Raynandi, et fratribus Adeberto de Nalhac quondam preceptore de Blandes, Gerardo de sancto Marineto, et Bernardo Audierii servientibus, defunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset bis vel ter interpolate caritatem et societatem ordinis, et responsum fuisset eidem quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et ipse dixisset quod omnia sustineret, finaliter eo instante pro dicta recepcione, consilio inter se habito quod reciperent eum, fecerunt eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur cum consilio proborum ordinis. Post que dictus receptor imposuit ei mantellum, fratre Perrino presbitero, assistente, dicente psalmum: Ecce quam bonum. Post que idem testis fuit osculatus dictum receptorem in ore et super vestes in pectore, et omnes alios fratres in ore. Postmodum instruxit qualiter, quando surgeret, recommandaret se Deo et beate Marie, et qualiter oraret, et quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine; et exposuit multos casus propter quos poterat amittere habitum vel domum, vel incurrere alias penas. Et vidit expelli a dicto ordine fratrem Garsiam Arnardi diaconum, Petragoricensis diocesis, per fratrem Franconem de Bort, quia dicebatur ante ingressum dicti ordinis obligatus fuisse alteri religioni. Post que predicti fratres Audebertus et Bernardus Audierii duxerunt ipsum prope fontes dicte capelle, et dixerunt ei quod abnegaret Jhesum; et ipse testis, qui juvenis erat tunc, videns quod erat eis astrictus, abnegavit Jhesum ore non corde; non tamen dixerunt ei quod hoc deberet facere secundum puncta ordinis. Postea preceperunt ei quod spueret ter in terram, et ipse spuit. Requisitus si ibi erat aliqua crux, et si dixerunt quod spueret in despectum Jhesu, respondit quod non; tamen non credit quod in hoc haberent bonam intencionem. Requisitus si alia illicita intervenerunt in dicta sua recepcione vel post, respondit quod non. Requisitus si scit vel credit quod communiter omnes fratres ordinis, in recepcionibus eorum vel post, abnegarent Jhesum, respondit se credere de illis qui fuerunt recepti post recepcionem ipsius testis, sed de illis qui prius recepti fuerant non credit. Requisitus per sacramentum suum si locutus fuerat, cum teste precedenti vel cum aliis qui juraverunt cum eo et cum ipso adducti fuerunt de Lemovicino, quod per unum modum deponerent, et si viderant articulos super quibus inquiritur nunc cum eo, respondit quod non. Item, dixit quod devote adorabant crucem in die Veneris sancta cum magna reverencia; nec scit nec audivit quod fierent dogmatizaciones nec conculcaciones nec oscula inhonesta contenta in articulis, nec quod adorarent catum, nec quod fratres ordinis essent increduli in ecclesiasticis sacramentis, nec quod eorum sacerdotes obmitterent verba canonis, et milesies, ut dixit, juverat sacerdotes ordinis ad dicendum missas, et frequenter, cum celebrarent tempestive, tenebat candelas juxta missale, et audiebat quod sacerdotes celebrantes dicebant illa verba: Hoc est enim corpus meum. Et credit bene ecclesiasticis sacramentis, et est litteratus, ut dixit. Non credit quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis; verumptamen in terminacione capituliorum laici tenentes capitulia dicebant, factis precibus sicut fiunt in Ecclesia, talia verba in effectu: Illi ex vobis qui non dixistis culpas vestras in capitulio, male fecistis; verumptamen de hiis que obmisistis dicere, propter verecundiam carnis vel propter timorem justicie ordinis, nos facimus vobis talem indulgenciam qualem possimus, et vos indulgeatis unus alteri; et Deus, qui indulsit Magdalene, indulgeat vobis et nobis; et postea dirigens verba sua capellano, si adherat, dicebat: Et vos, capellane, absolvetis eos; et tunc capellanus faciebat generalem confessionem et absolucionem secundum formam Ecclesie, aspergendo aquam benedictam super eos. Requisitus si, per dictam indulgenciam quam dicti laici faciebant, credebant fratres ordinis esse absoluti a peccatis venialibus vel mortalibus, respondit quod ipse non credebat, nec credit quod alii fratres ordinis hoc crederent; credit tamen quod per dictam generalem confessionem et absolucionem capellani, essent absoluti a peccatis venialibus. Requisitus quid intelligebat per dicta verba: verecundiam carnis, respondit quod in dicto ordine imponebantur eis multe pene ex quibus confundebantur et verecundabantur, et ideo credit quod diceretur eis quod si, ob dictam verecundiam vel propter penarum timorem, obmitebant dicere et publicare culpas suas, quod faciebat eis dictam indulgenciam. Item, dixit quod statim pro professis habebantur, ut possent immediate, si opus esset, mitti ultra mare, et jurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod diceretur eis quod hoc possent facere, nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus in signum castitatis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, quas cordulas sumebant unde volebant, tangerent capita ydolorum. Non audivit aliquem puniri quod noluisset facere illicita in recepcione sua, nec audivit quod aliquis ea revelaverit; sed si quis revelasset vel secreta capituliorum, credit quod perdidisset habitum per annum et diem. Non inhibebatur eis in speciali quod non revelarent modum recepcionis eorum, nec quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Illi qui sciebant errores et poterant corrigere, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Eleemosinas et hospitalitatem convenienter vidit fieri et servari in ordine. Non audivit precipi quod acquirerent per nefas; imo, dixit quod erat de statutis ordinis quod jus alienum non usurparent, licet hoc semper non observassent. Missa celebrata, clam capitulia tenebantur: sed non audivit quod excubie ponerentur, nec quod familia expelleretur de domo. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala, suspicio et infamia nunc sunt exorta contra ordinem Templi. Fratres qui aderant recepcionibus aliorum credit quod scirent modum recepcionis eorum, sed non extranei. Audivit ab aliquibus secularibus magnum Magistrum et alios confessos fuisse aliquos errores, nescit quos, contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat; et dictam abnegacionem confessus fuerat post eorum capcionem, coram dicto domino episcopo Lemovicensi, nec unquam fuerat suppositus questionibus vel tormentis.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Aymericus de Primi serviens, Pictavensis diocesis, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dictum dominum episcopum Lemovicensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam viderat aliquem alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, nec sciebat de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit eciam quod fuerat receptus, circa festum Magdalene proximo preteritum fuerunt XX anni vel circa, in capella domus Templi de Font Lezentort Lemovicensis diocesis, per fratrem Johannem las Chausadas quondam preceptorem de Paulhaco, presentibus fratribus Gaufrido de Brevesa, Aymerico de Masualier, et Johanne de Vriaco servientibus, vivis, ut credit, et aliis de quorum nominibus non recordatur, in hunc modum: nam instructus a dictis fratribus Gaufredo et Johanne, requisivit caritatem et societatem ordinis pluries interpolate; et cum ei frequenter responsum fuisset quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et ipse dixisset quod omnia sustineret, et institisset pro recepcione sua, finaliter fecerunt eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod esset servus esclavus Terre Sancte. Postmodum dictus receptor imposuit ei mantellum, et ipse testis fuit eumdem receptorem osculatus in ore et in humero super vestes, et alios fratres astantes in ore. Postea dictus receptor, in presencia aliorum fratrum, precepit eidem testi quod abnegaret Jhesum; et cum ipse testis respondisset quod nullo modo abnegaret Creatorem suum, dixit ei quod non curaret sed abnegaret; et tunc ipse testis ter abnegavit Jhesum, non intendens ex hoc abnegare Jhesum Christum, Creatorem suum, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret ter supra terram, et ipse testis spuit semel vel bis. Requisitus si ibi erat aliqua crux, vel si dixit ei quod spueret in despectum Jhesu, respondit quod non. Requisitus si alia illicita intervenerunt in recepcione sua vel post, respondit quod non. Requisitus si scit vel credit quod omnes fratres ordinis abnegarent Jhesum in recepcionibus suis vel post, respondit se credere quod sic, et quod uniformiter in toto ordine predicto reciperentur. Item, dixit quod non credebat fieri in ordine dogmatizaciones illicitas nec conculcaciones; immo, in die Veneris sancta devote et reverenter confitebantur, et adorabant crucem. Non credit quod adorarent catum, nec quod fratres ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat; et credit quod eorum sacerdotes debite celebrarent, quia vidit frequenter fratres Minores et Predicatores et alios religiossos juvare dictos presbiteros in missis celebrandis. Non credit nec audivit quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, quia non erant presbiteri, nec fierent inter eos alia oscula quam illa de quibus supra deposuit. Non jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur, et clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod diceretur eis quod hoc facere licite possent, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, quibus cingebantur in signum castitatis supra camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capituliorum, et si ea revelassent, perdidissent habitum et domum, et eodem modo si commisissent crimen sodomiticum, non fuisset sibi inhibitum in speciali quod non revelarent modum recepcionis sue. Secundum statuta eorum, debebant confiteri sacerdotibus ipsorum, et quando eos non poterant habere, confitebantur Carmelitis vel aliis quibus volebant. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt errores nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus; nec audivit quod preciperetur eis ut per nefas acquirerent ordini. Clam eorum capitulia tenebantur, sed non audivit dici quod excubie ponerentur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Non audivit quod propter feditates aliqui exiverint ordinem; audivit tamen a dicto ordine expelli aliquando aliquos propter maleficia eorum, et specialiter fratrem Hugonem de Monte Legali de Burgondia, qui rediit ad seculum, et audivit quod aliquando aliqui exiverunt dictum ordinem propter levitates eorum. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia exorta sunt contra ordinem, contra quem Magister et alii dicuntur aliqua, nescit que, fuisse confessi; ad cujus deffensionem se non obtulerat. Et dictam abnegacionem sponte confessus fuerat coram dicto domino episcopo Lemovicensi, nec suppositus fuerat questionibus vel tormentis.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et fuit, circa principium deposicionis sue, protestatus quod non intendit recedere a deposicione per ipsum facta coram dicto domino episcopo Lemovicensi, et quod, si quid plus vel minus diceret, non prejudicet sibi.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XXVII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Poncius de Masualier serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, mantellum ordinis defferens, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum Lemovicensem episcopum, qui nunc est. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, scilicet: quod ipse et frater Helias de Brigolio serviens, Lemovicensis diocesis, fuerunt simul recepti, circa festum beati Martini hiemalis preteritum fuerunt circiter XXX anni, per fratrem Johannem de las Chassadas quondam, preceptorem tunc de Paulhaco, de mandato fratris Franconis de Bort militis, quondam superioris, in partibus illis, in capella domus Templi de Mansi Dei de Lobertz Lemovicensis diocesis, presentibus fratribus Seguino d'Estanhac, Johanne Arestan, in eadem domo commorantibus, deffunctis, et Aymerico Masualier patruo ipsius testis, preceptore tunc dicte domus servientibus, in hunc modum: nam quum requisivissent, instructi ab aliis fratribus, caritatem ordinis per plures vices interpolate, et eis responsum fuisset pluries quod bene deliberarent, quia grandem rem petebant, et quod oporteret eos multa dura et aspera sustinere, finaliter ipso teste et dicto Helia dicentibus quod omnia sustinerent et pro recepcione eorum instantibus, fecerunt eos vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod essent servi esclavi Terre Sancte. Postmodum dictus receptor imposuit, primo ipsi testi et secundo dicto Helie, mantellos, et ipsi recepti fuerunt osculati preceptorem in ore et in pectore et humero super vestes, et omnes fratres astantes in ore. Postmodum instruxit eos qualiter se haberent in ordine, et quot Pater noster dicerent pro horis suis. Post que dicti fratres Seguinus et Johannes Arestan duxerunt ipsum testem versus cornu altaris in quodam loco obscuro, et dictus Seguinus precepit ei quod abnegaret Jhesum; et ipse testis, qui erat tunc X vel XII annorum, abnegavit Jhesum, sed non credebat quod preciperet ei quod abnegaret Jhesum Christum, nec quod ibi faceret aliquid in prejudicium anime sue. Post que precepit ei quod spueret in terram ter, et ipse spuit. Requisitus si ibi erat aliqua crux, vel si ei dixit quod spueret in despectum Jhesu, respondit quod non, quod ipse recolat, et quod alia inhonesta vel illicita non intervenerunt in recepcione sua predicta nec post. Item, dixit quod predicti fratres Seguinus et Johannes, post premissa, duxerunt dictum Helyam ad predictum locum obscurum ad quem duxerant ipsum testem, et credit quod eodem modo fecerunt eum abnegare Jhesum et spuere super terram, sicut fecerat ipse testis, et idem credit quod fecerunt omnes alii qui recipiebantur in ordine; hoc tamen non vidit fieri, quia non interfuit in aliis recepcionibus; nam fugiebat industriose dictas recepciones ne eis adesset, quia habebat suspicionem, postquam pervenit ad XV annum, quod predicta illicita in dictis recepcionibus fierent, et quia injunctum fuerat ei in penitencia quod non interesset loco in quo predicta illicita fierent, per Johannem la Fanria, presbyterum secularem donatum Templi, tunc commorantem in domo de Paulhac, quondam cui confessus fuit de predictis erroribus, XV anno etatis sue vel circa, in capella dicte domus de Paulhaco; qui absolvit eum, imposita eciam penitencia quod jejunaret tribus annis sextis feriis in pane et aqua, et in eisdem anno et loco fuit confessus de predictis erroribus fratri Hugoni de Cavalicis quondam, tunc conventuali fratrum Minorum Lemovicensium, qui, audito quod dicto presbytero confessus fuerat et quod predictam penitenciam sibi injunxerat, nullam aliam penitenciam injunxit eidem. Item, dixit quod non credebat fieri in ordine dogmatizaciones illicitas, nec quod conculcarent crucem, quam in die Veneris sancta devote et reverenter adorabant, nec quod adorarent catum, nec quod eorum sacerdotes omitterent verba canonis, nec quod alii fratres essent increduli in ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse testis bene credebat, nec quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent alia hoscula quam illa de quibus supra deposuit. Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur, sed non juravit ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos; nec scit nec credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod diceretur eis quod hoc licitum esset, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, quibus ex ordinacione beati Bernardi cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum, nec quod aliquis noluerit facere predicta illicita, nec quod ex hoc punitus fuerit. Precipiebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, et si revelassent, perdidissent domum et incarcerati fuissent. Non tamen in speciali audivit inhiberi quod non revelarent modum recepcionis eorum. Injungebatur eis quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, ipse tamen non servavit. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus, nec audivit precipi eis quod per nefas acquirerent. Clam capitulia tenebantur, sed non audivit quod excubie ponerentur, nec quod familia expelleretur de domo. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset. Grandia scandala, suspicio et infamia propter premissa, que credit fuisse notoria fratribus ordinis, exorta sunt contra ordinem, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Non obtulit se deffensioni ordinis, nec fuit questionatus, et dictas abnegacionem et spuicionem sponte confessus fuit coram dicto domino Lemovicensi.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Item, dixit quod majores ordinis non permitebant quod inferiores haberent regulam ordinis, nec quod exponeretur eis, et si ordo staret, vellet habere regulam certam.
Frater Stephanus las Gorsolas, testis eri examinatus, rediens ad presenciam dictorum commissariorum, dixit ad memoriam suam reductum fuisse quod, in die recepcionis ejus, fuerant cum eodem, per eundem et in eodem loco et eisdem presentibus et per eundem modum quoad licita, recepti fratres Petrus de Coderex et Guillelmus Fabri servientes, et post eorum recepcionem, antequam exirent capellam, fuerunt separatim et successive ducti, per fratres Bernardum Audieri et Audebertum de Nalhac, ad locum ad quem prope fontes duxerant ipsum testem, et credit quod fecerunt eos abnegare Jhesum et spuere super terram, sicut fecerat ipse testis; hoc tamen non vidit, nec audivit dici, nec aliter scit. Item, dixit quod frater Helias Galabri fuit simul, eisdem die et loco presentibus et per eundem et eodem modo, ut credit, receptus cum fratre Hugone Laugonia, cujus recepcioni post mantelli tradicionem deposuit se supervenisse.
Frater Johannes Fabri serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, etatis XXXIIII annorum vel circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, videlicet: quod nullum alium viderat recipi in ordine nec interfuerat capitulis eorum; ipse tamen receptus fuerat, in festo Magdelene proximo preterito fuerunt novem anni vel circa, per fratrem Petrum de Quadrivio quondam servientem, preceptorem tunc de Cambarello, in capella dicte domus de Cambarello, presentibus fratribus Antonio Burgundo, Hugone de Lata Petra, vivis, et Hugone de Lios, deffuncto, servientibus, in hunc modum: nam cum fuisset donatus eorum per decem annos vel circa, requisivit caritatem dicti ordinis et se cum instancia pluries recipi, sicut instructus fuerat per fratres dicti ordinis, et responso ei pluries quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et quod oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et ipse testis dixisset quod omnia sustineret, finaliter fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non revelare secreta capitulorum, eciam illis fratribus qui non adfuissent in eis, et quod pro posse suo juvaret ad acquirendum Terram Sanctam. Post que dedit ei mantellum, et ipse testis fuit osculatus eumdem receptorem in ore et in pectore super vestes, et alios fratres astantes in ore. Postmodum dicti fratres Antonius et Hugo de Lata Petra duxerunt ipsum testem prope fontes, et dictus Antonius precepit ei quod abnegaret ter Jhesum, dicens quod hoc erat ex statuto ordinis; et tunc ipse testis abnegavit ter Jhesum ore non corde, et intellexit quod per Jhesum intelligerent dicti Antonius et Hugo Jhesum Christum, et ipse testis idem credidit et adhuc credit. Postea precepit ei dictus Antonius ut spueret ter supra terram, et ipse spuit ter; non tamen erat ibi aliqua crux, nec fuit ei dictum expresse quod spueret in despectum Jhesu; et credit quod omnes alii, qui fuerunt recepti in dicto ordine ubique post recepcionem ejusdem testis, fecerint abnegacionem et spuicionem predictas, sed de illis qui diu antequam ipse testis fuerunt recepti, non credit quod hoc, propter multos probos homines qui in ordine fuerunt; ipse tamen non credit fuisse primus qui predicta illicita fecerit. Nescit nec audivit dici nec credit quod fierent dogmatizaciones illicite et vituperia crucis, quam in die Veneris sancta devote et reverenter adorabant; nec quod adorarent catum, nec quod fratres ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula alia quam illa de quibus supra deposuit, nec quod crimen sodomiticum perpetrarent, nec quod dicerent eis hoc licitum, nec quod haberent vel adorarent ydola, nec quod cordule, quibus ex ordinacione beati Bernardi cingi debebant super camissias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur, sed non juravit ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Non audivit quod aliquis recusaret in recepcione sua facere illicita de quibus supra deposuit, nec quod in speciali inhiberetur quod non revelarent modum recepcionis eorum; sed per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capituliorum. Non inhibebatur quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus; nec audivit eis precipi quod per nefas acquirerent, nec dici quod excubias ponerent in capitulis eorum, nec quod familiam expellerent. Clam tamen ea tenere dicebantur. Quod magnus Magister cum conventu ordinasset servare debebat ordo, non tamen quandoque servabatur. Contra quem ordinem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta propter predicta, que credit fuisse manifesta fratribus ordinis, non extraneis; et audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, sed magis credit quod illos quos ipse confessus est, fuisse confessos contra ordinem; ad cujus deffensionem se non obtulerat nec questionatus fuerat; sed predictas abnegacionem et spuicionem sponte confessus coram dicto domino Lemovicensi episcopo, qui absolverat et reconciliaverat eumdem; et fuit ante ejus deposicionem protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per ipsum facta coram domino episcopo memorato.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Hugo la Hugonia serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, mantellum deferens, etatis XXII annorum vel circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, videlicet: quod ipse, una cum fratre Helia Galabrii Lemovicensis diocesis, serviens, fuit receptus, in instanti vigillia festi Pentecostes erunt VIII anni vel circa, per fratrem Humbertum de Conbrino quondam militem, tunc preceptorem de Paulhaco, presentibus fratribus Stephano las Gorsolas et Aymerico de Primi, testibus supra examinatis, et Guillelmo de Brevasa, et Petro Maliani servientibus, et Guidone de Malo Monte milite, in capella domus Templi de Buxeria Raspit Lemovicensis diocesis, in hunc modum: nam cum peciissent panem et aquam et societatem fratrum ordinis, sicut instructi fuerant, et fuisset eis responsum quod grandem rem petebant et quod bene deliberarent, quia oporteret eos abjicere propriam voluntatem et multa alia aspera sustinere; finaliter, eis respondentibus quod parati erant omnia sustinere, dictus receptor fecit eos vovere et jurare supra quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, tenere bonos usus et bonas consuetudines, et non revelare secreta ordinis; et imposuit eis mantellos, et primo ipsi testi, et fuit eos osculatus in ore; et postea ipsi osculati fuerunt alios fratres astantes in ore. Postmodum dictus receptor instruxit eos quot Pater noster dicerent pro horis suis, et qualiter regerent se in ordine. Post que fratres Guillelmus Arnaudi tunc preceptor de Madiis, et quidam alius nacione Normannus, qui venerat ibi cum magistro Pictavie ad dictam domum, cujus Normanni nomen et cognomen ignorat, qui adfuerunt eciam in recepcione predicta, duxerunt ipsum testem ad quemdam angulum obscurum dicte capelle, ubi ipse preceptor de Madiis precepit ei quod abnegaret ter Jhesum Christum. Postea precepit ei quod spueret ter in terram, et ipse spuit. Item, dixit quod, dum ipsi testis duceretur per dictos duos fratres, alii duo ex astantibus, de quibus non recordatur, duxerunt dictum Heliam ad aliam partem dicte capelle, et credit quod fecerunt eum facere abnegacionem et spuicionem predictas sicut ipse fecit, aliter nescit. Requisitus si interfuerat recepcionibus aliquorum aliorum, respondit quod non nec capitulis eorum. Requisitus si credit quod alii, quando recipiebantur vel post, facerent predicta illicita vel aliqua ex eis, respondit se nescire quod credat. De dogmatizacione, spuicione, conculcacione, et aliis vituperiis crucis et de cato dixit se nichil scire; immo dixit quod in die Veneris sancta adhorabant crucem cum magna reverencia. Credit bene sacramentis ecclesiasticis, credens quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Non audivit dici nec ipse credit quod magnus Magister vel alii eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis. De osculis inhonestis, de peccato sodomitico, dixit se nichil scire nec audivisse, nec credit quod dictum peccatum committeretur in dicto ordine. Statim habebantur pro professis, sed non jurabant non exire ordinem. Clam fiebant recepciones, januis clausis scilicet et nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo contra ordinem mala suspicio habebatur. De ydolis et capitibus ydolorum dixit se nichil scire; cordulis cingebantur in signum castitatis, quas recipiebant unde volebant. Non juravit specialiter quod non revelaret modum recepcionis sue; qui revelarent secreta capitulorum, puniti fuissent, sed nescit qualiter. Debebant confiteri fratribus sacerdotibus dicti ordinis, quando copiam habere poterant eorumdem. Si erant aliqui qui scirent errores, negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit moratus; non audivit precipi quod per nefas acquirerent vel licitum esset acquirere ordini. Audivit dici quod magister Pictavie apud Paulhacum tenebat capitulum quandoque de nocte, propter occupaciones suas, quod ponerentur excubie vel familia expelleretur de domo non audivit. Quod magnus Magister cum conventu suo statuisset in toto ordine servaretur. Grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta, et ipsemet verecundatur quando gentes vident eum et dicunt: Ecce Templarium. Audivit Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos, nescit quos, contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat. Abnegacionem et spuicionem predictas sponte non questionatus confessus fuerat coram dicto domino Lemovicensi episcopo, per quem absolutus et reconciliatus, ut dixit, et antequam hanc deposicionem faceret protestatus fuit quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo memorato.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Magister Anthonius Syci de Vercellis, apostolica et imperiali auctoritate notarius, et frater Guillelmus de Fonte Lingonensis, Petrus de sancto Mayencio Ambianensis, et Girardus de Monachivilla Altisiodorensis diocessium, presentibus ad presenciam eorum dominorum commissariorum, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere plenam et meram veritatem in negocio isto, secundum formam juramentorum aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Lune sequenti, que fuit prima dies mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Guillelmus de Fonte serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia, tempore capcionis sue, erat vetustate consumptus, et extunc non habuit novum, et voluntarie radi fecerat sibi barbam, XXX annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Suessionensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, dixit se nescire de eis nisi quod sequitur: quia non interfuerat recepcioni alicujus in ordine nec in capitulis eorum; ipse autem receptus fuerat, in crastinum festi beati Remigii proximo preteriti fuerunt decem anni vel circa, per fratrem Hugonem de Penrado visitatorem Francie, in capella domus Templi de Mormant Lingonensis diocesis, presentibus fratribus Guidone de Roche Talhada, Aymone de Oyselier militibus, et Guidone de Lingonis serviente, qui omnes transfretaverunt et postmodum non redierunt, in hunc modum: nam cum pluries requisivisset panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et pluries ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum multa dura et aspera sustinere, finaliter fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines et puncta ordinis, et non revelare secreta capitulorum. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et omnes fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum instruxit eum qualiter regeret se in ordine et quot Pater noster diceret pro horis suis. Postea dictus frater Guido de Roche Talhada duxit eum retro altare ut indueret ibi vestes religionis, et cum eas induisset, precepit sibi quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, quia non erat licitum nec honestum, dixit ei dictus frater Guido quod hoc oportebat eum facere, quia hoc erat ex punctis ordinis; et tunc ipse testis dixit quod, si abnegaret, abnegaret ore non corde. Postea dixit ei quod secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi sibi; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret; nec quod in recepcionibus aliorum intervenirent alia nisi licita et illicita que deposuit intervenisse in sua; nec quod alia dogmatizarentur eis, nec quod conculcarent crucem, nec quod spuerent contra eam quam in die Veneris sancta devote et reverenter adorabant, nec quod adorarent catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta. Non juravit ordinem non exire, sed fuit ei dictum quod statim pro professo habebatur. Audiverat tamen dici quod ad ordinem Cartusiensem, tamquam ad arciorem, poterant se transferre de licencia superioris. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Non credit quod haberent vel adorarent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur, quas assumebant unde volebant, tangerent capita ydolorum. Non recolit sibi fuisse inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Ex precepto superiorum, elemosine et hospitalitas convenienter fieri et servari debebant in ordine, et hoc vidit eciam observari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus; nec fuit ei dictum nec audivit dici aliis quod acquirerent per nefas. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur, et aliquando propter negocia occurrencia tempestive tenebantur, sed non audivit dici quod familia expelleretur, nec quod excubie ponerentur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset; nunc grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod alii fratres aliqua confessi fuerint contra ipsum ordinem, ad cujus defensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, amore, vel aliquo temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revellaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Petrus de sancto Maxencio serviens, Ambianensis diocesis, testis supra juratus, quadraginta quinque annorum vel circa, non defFerens mantelium ordinis, quia ipsum dimiserat post concilium Remense; postmodum fecerat sibi radi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dictum archiepiscopum Remensem, lectis et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur: quia non viderat recipi in ordine, nisi fratrem Guillelmum le Normant servientem, nescit cujus diocesis, viventem, ut credit, quem recepit frater Johannes de Crepicordio preceptor tunc de Oysimont, in capella domus Templi de Grant, sunt IX anni vel circa, presente fratre Ricardo Poyla Caste serviente, in cujus recepcione nichil vidit fieri illicitum vel inhonestum nec post. Credit tamen quod, post ejus recepcionem et eciam omnium aliorum qui recipiebantur in ordine, intervenirent infrascripta illicita que intervenerunt post recepcionem ipsius testis; hoc tamen nescit aliter, quia non vidit plures recipi, nec interfuit capitulis eorum. Ipse autem receptus fuerat in capella domus Templi Oysimont Ambianensis diocesis, circa instantem mensem Augusti erunt XI anni vel circa, per fratrem Garinum de Grandi Villari servientem tunc, preceptorem de Pontivo et Viromandia quondam, presentibus fratribus Petro Minhet presbitero, Radulpho de Sernayo, Johanne le Beau et Hugone Dalhi, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset ter interpolate panem et aquam et societatem et pauperem vestitum ordinis, et finaliter ei concessum fuisset, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eidem, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Post que imposuit ei mantellum, et ipse et omnes fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit eum qualiter se regeret in ordine, et quot Pater noster diceret pro horis suis. Postmodum aliquibus ex dictis fratribus exeuntibus capellam, et aliis per ipsam capellam deambulantibus, adinvicem colloquentibus, dictus receptor submissa voce precepit eidem testi ad ejus pedes sedenti quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod oportebat eum facere, quia hoc erat de punctis ordinis; et tunc ipse testis abnegavit ore non corde, multum ex hoc tristis et dolens, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam per ipsum preceptorem ibidem positam, in qua erat, ut sibi videtur, ymago Crucifixi; et ipse testis non in despectum Dei et crucis, ut dixit, sed propter obedienciam quam promisit, spuit non super sed juxta dictam crucem, quia dixit ei quod hoc erat de punctis ordinis; et insuper quod debebat, secundum dicta puncta, eundem receptorem osculari in ano si idem receptor volebat; non tamen precepit ei quod faceret dictum osculum, nec ipsum fecit. Postmodum dixit ei quod, secundum dicta puncta, poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret, nec quod fierent alie dogmatizaciones illicite, nec quod conculcarent crucem, nec quod adorarent catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod eorum laici absolverent vel absolvere possent a peccatis, nec quod alii hoc crederent, nec quod diceretur eis. Statim pro professis habebantur; non juravit ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nec credit quod haberent ydola vel adorarent, nec quod cordule cum quibus cingebantur, quas assumebant unde volebant, tangerent capita ydolorum. Precipiebalur eis per sacramentum quod non revelarent secreta capitulorum; si revelassent, perdidissent habitum. Non fuit sibi inhibitum quod non revelaret modum sue recepcionis, nec quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari et fieri in domibus ordinis in quibus fuit conversatus, nec audivit precipi quod per nefas acquirerent. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sint exorta contra ordinem, et quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliquos errores, nescit quos; fuisse confessi. Non obtulit se deffensioni ordinis, et fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi. Item, dixit quod, infra mensem a recepcione sua, fuit de predictis illicitis confessus fratri Laurencio d'Oysimonte de ordine fratrum Minorum, in domo eorumdem fratrum Minorum de Abbatis Villa, qui absolvit eum, imposita penitencia quod non perseveraret in dicto errore et jejunaret per unum annum sextis feriis in pane et aqua, quod et fecit.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Fratres Radulphus de Thaverniaco Parisiensis, Bono de Vollenis, Dominicus de Divione et Enricus de Faverolis Lingonensis, Gyronundus de Saccommin et Nicolaus de Compendio Suessionensis, et Petrus de Latinhiaco Noviomensis diocessium, adducti pro testibus coram dictis dominis commissariis, juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et Bernardo Filhoi, Hugone Nicolai, Guillelmo Radulphi et Bernardo Umbaldi notariis superius nominatis.
Post hec, die Martis sequenti, que fuit secunda dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Gerardus de Manachivilla serviens, Altisiodorensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, XXVII annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia voluntarie ipsum dimiserat vetustate consumptum, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Suessionensem; qui, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Suessonensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, et ideo nesciebat de contentis in eis nisi quod sequitur, scilicet: quod ipse, in instanti festo Pentecostes erunt XII anni vel circa, fuerat receptus in capella domus Templi de Salice super Yonem Altisiodorensis diocesis, per fratrem Galterum de Colay quondam, tunc preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Nicolao de Parisius presbytero, Petro de Passalieres et Clemente de Turno servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum, celebrato capitulo, requisivisset panem et aquam ordinis, et finaliter ei concessisset, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et puncta ordinis; postea imposuit ei mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Quo facto, precepit ei in presencia predictorum quod, ex quo juraverat servare puncta ordinis, abnegaret Deum, quia hoc erat de punctis dicti ordinis; et cum aliquantulum restitisset, demum negavit Deum ore non corde. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam ibidem existentem, in qua nulla erat ymago Crucifixi; et cum ipse testis aliquantulum restitisset, finaliter spuit non super sed juxta dictam crucem. Postmodum dixit ei quod, secundum dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod fieret in ordine, nec alie dogmatizaciones illicite, nec conculcacio crucis, nec quod adorarent catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod crederent nec quod diceretur eis quod eorum laici possent eos absolvere a peccatis, nec quod fierent inter eos oscula inhonesta. Jurabant ordinem non exire, et statim pro professis habebantur; ad ordinem tamen Cartusiensem poterant, nec audivit dici eciam absque licencia, se transferre. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod haberent nec adorarent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Credit quod in recepcionibus aliorum fratrum ordinis intervenirent communiter licita et illicita que deposuit intervenisse in sua. Per sacramentum injungebatur eis ne revelarent secreta capitulorum nec modum sue recepcionis. Non inhibebatur eis quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Non fuit ei dictum quod per nefas acquireret ordini. Quod magnus Magister cum conventu ordinabat servabat totus ordo, contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, sed non extraneis. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat, sicut dixit.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali commodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Radulphus de Taverniaco serviens, Parisiensis diocesis, testis supra juratus, preceptor domus Ville Dei juxta Strapis, aliter vocata de Malo Repastu, Carnotensis diocesis, quinquaginta octo annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum vetustate consumptum voluntarie dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, respondit se vidisse et audivisse dici quod in recepcionibus fratrum ordinis faciebant eos abnegare Jhesum, et hoc vidit primo in se ipso, qui fuit receptus in capella domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis, in octabis Pasche instantis erunt XXXIIII anni vel circa, per fratrem Johannem de Turno quondam, thesaurarium tunc Templi Parisiensis, presentibus fratribus Johanne de Moranciaco presbitero, priore tunc Templi Parisiensis, Johanne de Villa Nova preceptore tunc Templi Parisiensis, Arberto de Juriaco preceptore de Latigniaco Sicco, Guillelmo Normanni dispensatore tunc dicte domus de Soysiaco, et Raynardo de Charni agricola, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam ordinis instanter et frequenter, et per juramentum protestavisset quod non erat servilis condicionis, excommunicatus, debitis quod solvere non posset, alteri religioni vel matrimonio obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et promittere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Quo facto, dixit quod, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti et omnium sanctorum, et ex potestate quam habebat a Magistro, concedebat ei panem et aquam et vestitum ordinis, et tradidit sibi mantellum, et ipse et omnes astantes fuerunt ipsum testem osculati in ore. Post que in presencia predictorum precepit ei quod abnegaret Jhesum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia hoc erat de punctis ordinis, et quia omnes fratres dicti ordinis, quantumcumque nobiles et potentes, hoc faciebant; et tunc ipse testis abnegavit Jhesum ore non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod spueret super crucem mantelli ejusdem fratris in terra positi, quia hoc erat de dictis punctis; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Deinde dixit ei quod, ex quo voverat castitatem, debebat abstinere a mulieribus, ne ordo infamaretur; verumptamen, secundum dicta puncta, si haberet calorem naturalem, poterat refrigerare et carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et ipsi cum eo: hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Item, dixit quod vidit recipi per eundem modum, (quoad licita et quoad illicita supradicta, hoc excepto quod aliquando crux non erat mantelli sed aliqua alia,) infrascriptos, scilicet: fratrem Radulphum filium domini Radulphi de Fremecuria militis secularis, per magnum Magistrum, qui nunc est, fuerunt XVI anni vel circa, in generali capitulo Parisius celebrato, in quo capitulo adfuerunt circa ducenti fratres, in quorum presencia predicta dicta facta fuerunt; inter quos erant fratres Hugo de Penrando, Gaucherus de Liencourt, Guaufredus le Berroyer preceptor tunc Normannie, Humbertus de sancto Jorio preceptor Cathalanensis, testis supra examinatus, et Hugo de Cabilone preceptor de Spalhi, qui affugit quando alii capti fuerunt, milites; Radulphus de Gisi receptor Campanie, Johannes de Turno thesaurarius Templi Parisius, Guillelmus de Arbleyo elemosinarius domini Regis, testes supra examinati, servientes. Item, vidit per dictum fratrem Hugonem de Penrando recipi, in capitulo generali Parisius, sunt VI anni vel circa, fratrem Baudoynum de Pyceyo militem, Ambianensis diocesis, et adfuerunt dicti receptor, thesaurarius, elemosinarius, et in eorum presencia predicta licita et illicita acta fuerunt; sed crux erat lignea in recepcione dictorum fratrum Radulphi et Baudoyni. Item, dixit se per eumdem modum recepisse fratrem Guidonem de Latigniaco Sicco, in capella domus Templi de Latigniaco Sicco, circa mediam Quadragessimam instantem erunt circiter octo anni, presentibus fratribus Daniele de Parisius presbytero, P. de Sarcellis, teste supra examinato, Humberto de Cayneio, qui affugit quando alii capiebantur, vivis, ut credit, et Guillelmo Grant quondam; et quia dictus frater Guido amare flevit quando precepit ei quod abnegaret Jhesum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, et quod non haberet pro malo, quia hoc erat de punctis ordinis, et ipse idem fecerat; et si volebat, poterat de hoc confiteri et purgare conscienciam suam. Verumptamen de crimine sodomitico non fuit locutus eidem, nec credit quod in ordine committeretur dictum crimen, nec quod fierint alie dogmatizaciones illicite nec conculcaciones crucis, nec quod adorabant catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod crederent nec quod dicerent quod eorum laici possent eos absolvere a peccatis; absolvebant tamen a penis ordinis, et quando eorum capitulia terminabantur, laicus tenens capitulum dicebat: De peccatis que obmisistis hic dicere, propter verecundiam carnis vel propter timorem penarum ordinis, vobis facimus talem indulgenciam qualem possumus, et Deus vobis remittat, et ecce ibi presbiterum qui vos absolvet.
Requisitus si scit vel credit quod per indulgenciam dicti laici crederent fratres ordinis esse absoluti a peccatis venialibus vel mortalibus, respondit quod non.
Requisitus quare ergo dicta verba dicebantur per dictum laicum, dixit quod ex quadam consuetudine, et quia erat talis modus loquendi inter eos. Dixit insuper quod, ex virtute obediencie, tenebantur culpas suas manifestare in capitulis. Non credit quod haberent nec adorarent ydola, nec quod cordule, quibus cingebantur super camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Credit quod ubique reciperentur secundum modum per eum confessatum. Per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, et si revelassent, perdidissent habitum, ut credit. Non vidit inhiberi quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Magister qui nunc est preceperat ipsi testi, sunt XVI anni vel circa, quod abstineret ab elemosinis voluntariis, quia multa habebat expendere ultra mare et in curia Romana et alibi, sed elemosinas debitas et discretas daret; et credit quod idem precepit aliis. Non audivit precipi quod acquirerent per nefas, nec quod familia excluderetur a domibus quando capitulum tenebatur, nec quod excubie ponerentur, nec quod tenerentur de nocte; firmabantur tamen porte, nec erant presentes nisi fratres ordinis. Quod magnus Magister ordinasset servasset totus ordo, contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua horibilia confessos fuisse, ad cujus deffensionem se obtulerat malo consilio ductus.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, amore, vel aliquo temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit III dies dicti mensis Martii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Bono de Vollenis serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia voluntarie nuper ipsum dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, agricola, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam interfuerat capitulis, nec viderat aliquem alium in ordine recipi, nisi fratrem Arbertum de Cooperto Puteo Turonensis diocesis, deffunctum, ut credit, qui fuit, eisdem die, hora, loco, et per eumdem et eodem modo et eisdem presentibus, receptus cum eo, in instanti festo natalis beati Johannis Baptiste erunt VIII anni vel circa, per fratrem Johannem de Marciis quondam, preceptorem tunc domus Templi de Royers Cathalanensis diocesis, in capella ipsius domus, presentibus fratribus Theobaldo Lotoringo, presbitero dicte domus, et Guillelmo de Vollenis avunculo ipsius testis, serviente, deffunctis, et ideo nesciebat de contentis in dictis articulis, nec audiverat dici, nec credebat nisi quod sequitur: nam dixit quod, in recepcione sua et predicti Arberti, fuit servatus talis modus. Nam, cum requisivissent panem et aquam ordinis, et finaliter dictus receptor eis concessisset, prestito ab eis per juramentum quod non erant excommunicati, matrimonio vel alteri religioni vel debitis que non possent solvere obligati, nec habebant infirmitatem latentem, fecit eos vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit, et primo ipsi Arberto, eis mantellos, et ipse et astantes fuerunt eos osculati in ore. Deinde precepit eis, in presencia predictorum, quod spuerent super quamdam crucem cujusdam mantelli eorum ibidem positam, dicens quod hec et alia illicita sequencia erant de punctis ordinis, et quod oportebat eos facere predicta; et tunc ipse testis et dictus Arbertus multum fleverunt, et dictus testis dixit quod pocius exiret religionem quam faceret predicta; sed finaliter dictus Arbertus spuit primo non super sed juxta dictam crucem, et post ipsum dictus testis. Deinde precepit eis quod abnegarent Jhesum, non faciendo mencionem de Christo nec de Deo; et cum dictus Albertus abnegasset, ipse testis abnegavit ore non corde, credens, ut dixit, eumdem Albertum similiter ore non corde negasse. Deinde dixit eis quod poterant adinvicem et cum aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri, et id ipsum pati, nam, cum vovissent castitatem, non debebant accedere ad mulieres. Verumptamen ipse testis non commisit dictum peccatum, nec fuit de hoc requisitus ab aliis; et pocius credit quod non committeretur ab aliis fratribus quam contrarium; alia illicita non intervenerunt, sed credit quod in recepcionibus aliorum vel post communiter intervenirent dicta illicita et non alia in articulis contenta. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio mala contra eos. Injungebatur per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, et qui revelassent, puniti fuissent, nescit qualiter. De predictis illicitis dixit se fuisse confessum et absolutum, intra triduum a recepcione sua, fratri Jacobo de Dangonvilla Lotoringo, presbytero, defuncto, in capella dicte domus de Cooperto Puteo; per quem fuit ei imposita penitencia quia jejunaret duobus annis diebus Venerinis et sabbatinis, et quod cingeretur una cordula super carnem nudam per dictum biennium, quam penitenciam complevit, et adhuc portat dictam cordulam, ut dixit. Fratres scientes errores predictos fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus. Clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur, de die, ut audivit dici. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod grandia scandala, suspicio et infamia sint exorta contra ordinem, contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi, ad cujus deffensionem ordinis non obtulit se idem testis, ut dixit.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et fuit ante deposicionem protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per ipsum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi.
Frater Dominicus de Divione serviens, Lingonensis diocesis, preceptor domus Templi de Joigniaco Senonensis diocesis, testis supra juratus, septuagenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum vetustate consumptum voluntarie dimiserat; postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire nec credere nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: nam fuerat in ordine agricola, nec intererat capitulis eorum; nec viderat in ordine recipi nisi fratrem dictum Besanzon de Bisuncio servientem quondam, quem recepit frater Anricus de Dola serviens quondam, magister passagii ultramarini, instanti estate erunt XXX anni vel circa, in capella domus Templi de Divione, presente fratre Diderio de Buris serviente quondam, in qua quidem recepcione vel post non vidit nec scivit aliquid illicitum agi. Ipse autem testis receptus fuerat, prima die Adventus nuper lapsi fuerunt L anni vel circa, in dicta capella de Divione, per predictum fratrem Anricum de Dola, presente dicto fratre Diderio de Buris tunc preceptore dicti loci, et fratre Johanne de Benevant servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam instructus ab aliis fratribus requisivit panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulit se velle fieri servum esclavum ordinis; et cum ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia grandem rem et extraneam petebat, et oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et subjici aliene, vigillare quando vellet dormire, esurire quando vellet comedere, multos Pater noster pro horis suis dicere, et multa dura et aspera sustinere, nec forte habere illa que videbat eos exterius habere; finaliter, cum ipse testis respondisset quod omnia sustineret propter Deum et salvacionem anime sue, et dictus receptor deliberasset cum fratribus de recipiendo eundem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus suis et ordini. Post que imposuit ei mantellum, et osculatus fuit eundem testem in ore et super scapulas vestibus intermediis; postmodum alii fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que precepit eidem testi, in presencia aliorum, quod abnegaret Jhesum, nullam aliam faciendo mencionem de Christo nec de Deo; et cum ipse testis reclamaret et diceret se predicta nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis; et tunc ipse testis abnegavit Jhesum ore non corde, ut dixit. Quo facto, precepit ei quod spueret super crucem mantelli ipsius testis, quia hoc debebat facere secundum dicta puncta ordinis; et ipse spuit non supra sed juxta, et credit quod omnes alii qui recipiebantur in ordine reciperentur secundum modum predictum. Alia vero illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec credit quod intervenirent in recepcionibus aliorum nec post. De predictis autem illicitis dixit se fuisse confessum, infra quindecim dies a recepcione sua, Nicolao de Buris quondam presbytero seculari, curato parochialis ecclesie de Lonvi dicte diocesis Lingonensis, qui, ejus confessione audita, noluit eum absolvere, dicens se non habere potestatem absolvendi eum, sed remisit ipsum ad fratrem Guillelmum priorem conventus fratrum Minorum de Divione, habentem, ut dicebatur, potestatem episcopalem, qui absolvit eum in ecclesia predictorum fratrum Minorum de Divione Lingonensis diocesis, imposita penitencia quod portaret cilicium per tres annos; et cum portasset fere per annum et ex hoc nimium gravaretur, dictus frater commutavit dictam penitenciam, et precepit ei quod jejunaret septem annis sextis feriis in pane et aqua, quod complevit, ut dixit. Debito modo, ut ei videtur, eorum sacerdotes celebrabant. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, quia nolebant quod aliqui scirent secreta eorum. Injunctum fuit sibi sine juramento quod non revelaret secreta capitulorum nec modum recepcionis, eciam illis fratribus qui non adfuerant, credens quod idem injungeretur aliis, et quod scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus. Preceptum fuit ei quod per modum licitum acquireret ordini, et credit quod idem aliis preciperetur. Audivit dici quod eorum capitulia clam januis clausis tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem. Credit quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos; ad cujus ordinis deffensionem, malo ductus consilio, se obtulerat;
Nec sic prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo deposuerat, sicut dixit. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Anricus de Favarolis serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, quadragenarius, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum accommodaverat cuidam fratri non habenti, et ex tunc rehabuerat, et voluntarie radi fecerat sibi [barbam], quinquaginta quinque annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, non absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire nec audivisse dici nec credit de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse et fratres Adam, cujus cognomen ignorat, Viardus de Tivayez et Jacobus de Crevello, qui omnes erant conversi seu donati hospitalis de Mormancio Lingonensis diocesis, cum dictum hospitale pervenisset ad Templarios, fuerunt simul recepti in capella dicte domus de Mormancio, per fratrem Laurencium de Belna, combustum Parisius, in Adventu proximo preterito fuerunt novem anni, presentibus fratribus Juliano presbytero, cujus cognomen ignorat, et Petro Bergerio, et aliis Templariis quorum non habet noticiam, in hunc modum: nam cum requisivissent panem et aquam et societatem ordinis, dixit eis quod bene deliberarent, quia religio Templariorum erat durior et asperior quam religio quam ipsi tenuerant; et cum respondissent quod omnia sustinerent, fecit eos vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et imposuit eis mantellos, et osculatus fuit eos omnes in ore et retro in collo, et alii fratres astantes fuerunt eos osculati in ore. Deinde precepit eis quod abnegarent Jhesum; et cum ipsi respondissent quod hoc nullo modo facerent, dixit eis quod oportebat eos facere predicta, ex quo promiserant obedire, quia talia erant puncta ordinis; et tunc abnegaverunt omnes, et ipse testis abnegavit ore non corde, credens quod idem facerent alii. Requisitus quis primo abnegavit, dixit quod Adam, post eum Viardus, post Viardum ipse testis, et post eum dictus Jacobus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem. Post que precepit eis quod quilibet spueret super crucem mantelli sui, nam hoc debebant facere secundum dicta puncta, et omnes spuerunt non supra sed juxta dictas cruces, secundum ordinem secundum quem abnegaverant. Alia illicita non intervenerunt in recepcionibus predictis nec post, nec credit quod intervenirent alia illicita, sed predicta duntaxat in recepcionibus aliorum, quia vidit secundum modum eundem recipi fratrem Bartholomeum de Volenis Lingonensis diocesis, quadrigarium, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, in capella domus Templi de Fontanoys dicte Lingonensis diocesis, per fratrem Stephanum de Gri presbiterum, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, tunc preceptorem dicte domus, modo sunt quatuor anni vel circa, presentibus fratribus Petro de Chableiis et quodam bergerio dicte domus, cujus nomen et cognomen ignorat. Requisitus si fuit eis dictum vel preceptum quod dictam spuicionem facerent in despectum Dei vel Jhesu Christi, respondit quod non. Credit quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod bene crederent ecclesiasticis sacramentis. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Juravit non revelare secreta capitulorum nec modum recepcionis, et credit quod alii idem jurarent, et quod scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici elemosinas et hospitalitatem in aliquibus locis ordinis fuisse restrictas, et quod eorum capitulia clam tenebantur, et quod eorum errores diu duraverunt in ordine; nescit tamen quanto tempore nec a quibus audivit, sed reputat quod diu steternit, quia fuerunt ibi saltem a tempore recepcionis sue. Quod magnus Magister cum conventu statuisset, fuisset, sicut credit, servatum in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Obtulerat se ad deffensionem ordinis, malo ductus consilio, alios sequendo.
Nec sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali commodo habito vel habendo. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit quarta dies mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Virmundus de Sanconi serviens, Suessionensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia circa festum Purificacionis beate Marie proximo preteritum voluntarie dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi, et fuit protestatus quod non intendit recedere, per ea que intendit deponere coram dictis dominis, a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, dixit se nescire nec credere nec audivisse dici de eis nisi quod sequitur, cum modico tempore fuisset in ordine, nec viderat aliquem alium recipi in ordine nisi unum alium, qui fuit cum eo et per eumdem et eodem modo et eisdem die et loco et eisdem presentibus receptus, de cujus nomine et cognomine non recordatur, nec interfuerat capitulis eorumdem. Ipse et ille alius recepti fuerunt, in vigillia Nativitatis Domini proximo preterita fuerunt quinque anni vel circa, in capella domus Templi Montis Suessionensis, per fratrem Gerardum de Villaribus militem, tunc preceptorem ballivie Brie et dicte domus, presentibus fratribus Roberto presbytero, cujus cognomen ignorat, et Guillelmo de Platea, supra examinato, et Jacobo de Cormellis, teste eciam supra examinato, et Johanne de Margivalle servientibus, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum singulariter peciissent panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, dictus receptor, prestito per juramentum eorum quod non habebant latentem infirmitatem, nec erant matrimonio nec alteri religioni astricti, fecit eos vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines, et custodire fideliter bona ordinis et elemosinas; et postmodum imposuit eis mantellos, et idem receptor et astantes fuerunt eos osculati in ore. Quo facto, dictus receptor precepit ipsi testi, in presencia aliorum, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis esset stupefactus et resisteret, dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia talia erant puncta ordinis; et tunc ipse testis, dolens et tristis, ut dixit, abnegavit Deum ore non corde. Precepit eciam dicto testi idem receptor quod spueret supra quamdam crucem ligneam ibidem positam, nescit per quem allatam, in qua nulla erat ymago, quod ipse recordetur; et cum idem testis eciam hoc contradiceret facere, dicto receptore asserente quod talia erant puncta ordinis, ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Dixit eciam eidem testi receptor predictus quod, si moveretur calore naturali, poterat carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et ipsi cum eo, secundum puncta ordinis; ipse tamen nunquam fecit nec fuit requisitus, nec credit quod illud peccatum perpetraretur in ordine. Requisitus si aliqua alia illicita fuerunt sibi dicta vel facta per eum, respondit quod non; videtur eciam sibi et credit quod dicta illicita per eum confessata fuerunt dicta et precepta illi alteri qui fuit receptus cum eo et facta per eum. Respondit eciam requisitus se credere quod alii communiter reciperentur in ordine per modum illum per quem deposuit se fuisse receptum. Dictum fuit eis quod statim habebantur pro professis, et quod non poterant exire ordinem. Clam recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis cingebantur, quas recipiebant unde volebant. Fuit eis injunctum quod non revelarent secreta ordinis, non tamen juraverunt. Fratres qui sciebant errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in ordine in domibus in quibus fuit moratus. Credit quod illud quod magnus Magister cum conventu ordinasset, fuisset servatum in toto ordine. Grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos, nescit quos. Obtulerat se ad defensionem ordinis una cum aliis qui sequebantur.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Nicolaus de Compendio Suessionensis diocesis, serviens, preceptor domus Templi de Boys Destruez, testis supra juratus, quinquagenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia voluntarie dimiserat ipsum ab octo diebus citra, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione facta coram dicto domino archiepiscopo. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam alium viderat recipi in ordine; nec interfuerat capitulis eorum, nec sciebat nec credebat nec audivit dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Credit tamen quod omnes alii fratres ordinis reciperentur communiter sicut ipse fuit receptus per fratrem Radulphum de Gisi, testem supra juratum, in festo beati Michaelis proximo preterito fuerunt XI anni vel circa, in camera quadam domus Templi de Valleya Trecensis diocesis, presentibus fratribus Johanne nacione Burgondo, presbytero quondam, Gaufrido de Trachi, Johanne de Vernolio, Ponsardo de Gisi, quondam servientibus, a quo receptore, instructus per quosdam alios fratres, peciit panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis amore Dei, et fuit ei responsum quod bene deliberaret si posset subportare onera ordinis, et quod grandem rem petebat et honorabilem sibi, si posset aggregari tam nobili religioni; et petitum ab eo si habebat infirmitatem latentem, si erat matrimonio vel alteri religioni aut debitis obligatus, et si dederat aliquid quod reciperetur in dicto ordine, et si volebat intrare ad decepcionem ipsius ordinis vel alicujus alterius. Quo respondente quod non, et pro ejus recepcione instante ter interpolate, deliberacione prehabita cum dictis fratribus de recipiendo eumdem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non esset in loco in quo aliquis exheredaretur injuste nec in quo fieret falsum judicium, et quod non acquireret ordini in prejudicio alterius, et quod non portaret litteras clausas alicujus secularis quarum tenorem ignoraret. Post que imposuit et affiblavit ei mantellum ex auctoritate Magistri ordinis, ad honorem Dei et beate Marie; et ipse et fratres astantes fuerunt ipsum osculati in ore. Quo facto, dixit ei quod, si aliquis peteret ab eo quando natus fuerat, responderet quod dicta die recepcionis sue, quia ea die reliquerat mundum et ingressus fuerat religionem; et instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et quod jaceret cum caligis et pannis lineis, una cordula cinctus quam preparaverat ipse testis. Postmodum dixit ei ibidem, et in presencia predictorum, quod abnegaret Jhesum; et cum ipse testis multum restitisset, finaliter, audito a dicto receptore quod hoc debebat fieri secundum consuetudinem ordinis, abnegavit Jhesum ore non corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, factam de quodam baculo fisso, ibidem positam, dicens quod, secundum dictam consuetudinem, hoc eum facere oportebat, quia omnes alii de ordine faciebant; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Postmodum dixit ei quod, si haberet calorem naturalem, poterat refrigerari et carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Item, dixit flendo quod alias confessus fuerat, metu tormentorum, se fuisse osculatum dictum receptorem in ventre, quod tamen non fuerat verum; quam eum de hoc sua consciencia remordebat; sed predicta de quibus supra deposuit erant vera, ut dixit. Credit quod sacerdotes ordinis debite celebrarent, et quod fratres alii crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat. Dicebatur eis quod absque excommunicacione non poterant egredi de ordine. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod aliquam haberent suspicionem contra eos, Jurabant non revelare secreta capitulorum nec modum recepcionis, quem intelligebant sub secretis capitulorum. Si revelassent, credit quod perdidissent habitum. Concedebatur eis quod possent fratribus Predicatoribus, Minoribus et de Valle Scolarium confiteri, et ipse testis, infra quindecim dies a recepcione sua, fuit de predictis illicitis confessus cuidam presbitero seculari, cujus nomen et cognomen ignorat, familiari tunc domini episcopi Trecensis, predecessoris istius qui nunc est, qui absolvit eum in quadam camera dicti domini episcopi, domus sue de Ayse in Osta, imposita penitencia quod jejunaret certis diebus Venerinis. Credit quod fratres scientes errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie; et audivit dici quod magnus Magister qui nunc est, in primo suo adventu ad partes istas, precepit fratri Johanni de Turno quondam, tunc thesaurario Templi Parisiensis, quod restringeret ellemosinas; sed post recessum dicti Magistri non fuit servatum dictum preceptum. Audivit eciam dici quod frater Ger. de Villaribus tunc preceptor Francie mandaverat eas restringi; ipse tamen testis vidit eas et hospitalitatem convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et precepit subditis suis quod eas bene facerent et servarent. Clam, januis clausis, eorum capitulia tenebantur. Quod magnus Magister cum conventu ordinabat, servabatur in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Ad ordinis deffensionem cum aliis se obtulerat, nescit quare, sed quia videbat alios se ad dictam deffensionem offerentes.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Magister Anthonius Sici de Vercellis, apostolica et imperiali auctoritate notarius, testis supra juratus, qui die Lune proximo preterita deposuerat coram dictis dominis commissariis, omnibus et singulis articulis sibi lectis et per eum visis, et cum per dictos dominos commissarios injunctum fuerat, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod dictam deposicionem suam, fideliter in scriptis redactam, hodierna die defferet eisdem, in ipsorum dominorum presencia constitutus, detulit quemdam rotulum pargameni scriptum, in quo asseruit esse deposicionem suam predictam; et dictus rotulus eo presente lectus fuit coram dictis dominis comissariis antedictis, et per juramentum suum deposuit sicut in ipso rotulo continetur, non prece, non timore, nec amore, nec precio, nec odio, nec comodo temporali habito vel habendo, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Dicti autem rotuli tenor talis est:
In Dei nomine, amen. Hec est deposicio mei Anthonii Syci de Vercellis, apostolica et imperiali auctoritate notarii publici, quam feci super hiis que vidi et audivi de gestis fratrum et personarum ordinis milicie Templi, temporibus retroactis, ultra mare et citra, in presencia reverendorum in Christo patrum Mimatensis et Lemovicensis episcoporum, adjuncto eisdem venerando patre domino Matheo Carazoli archidiacono Rothomagensi ac domini Pape notario, una cum venerabili ac discreto viro domino archidiacono Tridentino ac domini Pape capellano, et dictorum episcoporum notariis, super examinacione ipsorum Templariorum et personarum ejusdem ordinis facienda super erroribus contentis in articulis eisdem missis a Sede Apostolica vel directis. In primis anno a Nativitate Domini millesimo IIIC XIo, indictione nona, prima die mensis Marcii, pontificatus domini Clementis, divina providencia pape quinti anno sexto, auditis articulis memoratis mihi lectis et diligenter expositis, super articulo loquente de principio seu creacione ordinis, deposui quod ultra mare, dum cum ipsis Templariis, sunt quadraginta anni vel circiter, conversabar tanquam eorum clericus et notarius, audivi pluries refferri ab aliquibus eorumdem, quorum nomina ad presens ignoro, quod duo nobiles de Burgondia milites dictum ordinem milicie Templi inceperant eo modo qui sequitur: videlicet quod illi duo milites quondam passum custodiebant qui nunc Castrum Peregrinum nuncupatur, in quo passu, qui tunc Iter Peregrinorum vocabatur, proficiscentes ad sepulchrum Jerosolimitanum spoliabantur et eciam necabantur. Quiquidem milites diu in custodia illius passus steterunt, per novem annos vel circa, quia non nisi novem socios receperunt; et tunc, propter eorum merita probitatis, que in exercicio custodie passus hujusmodi fidei catholice et securitati transeuncium impenderunt, dictus Papa, qui pro tempore erat, ipsis dictum ordinem cum habitu quem absumpserant confirmavit, et indulsit eisdem quod omnia relevia fratrum domus hospitalis sancti Johannis Jerosolimitani, in subsidium substentacionis dicti ordinis, propter tuicionem et libertatem Terre sancte, quibus insistebant, ad usum et proprietatem ipsorum devenirent. Item, audivi quod per plurima tempora steterunt sic, quod nullum in dicto ordine receperunt nisi esset de genere nobilium vel militum procreatus. Item, quod in illis temporibus unicuique de scutiferis et servientibus eorum taxabant quandam summam pecunie, de qua, tanquam eorum stipendiariis, pro salariis suis satisfacere consueverunt, perseverantes in consuetudine illa per tempora longissima; et quod nullum in eodem ordine in servientem receperunt eo modo quo novissime recipiebant; sed postmodum, quia non sufficiebat eis peccunia prelibata ad satisfaciendum consuetudini memorate et aliis qui, propter augmentacionem ipsorum dictorum, ordini et administracioni ipsius incumbebant, plures servientes et indifferentes in dicto suo ordine receperunt. Item, pluries audivi refferri ab eisdem quod dictus Papa, qui dictum ordinem confirmavit, dedit eis regulam, vel quasi, que fratribus Minoribus est concessa, quam ego qui loquor, ibi ultra mare pro aliquibus ipsius ordinis fratribus propria manu scripsi; in qua vel in ea contentis non vidi vel inveni aut legi seu scripsi aliquid inhonestum quin deberet et posset in quocumque alio sancto ordine inveniri. Item, super articulo loquente de erroribus et heresibus, dico quod in illis temporibus pluries audivi a quibusdam ipsorum fratrum, quorum nomina ad presens ignoro, propter diuturnitatem temporis et labilitatem memorie, quod inter ipsos quoddam secretum turpissimum observabant, quod nemini audebant, sub pena mortis vel carceris perpetui, revelare. Item, vidi et audivi, ego qui loquor, apud Barolum in Apulia, tempore quo cum quodam fratre Petro Griferii nomine, de Alvernia milite, magistro ordinis in regno Sicilie, conversabar, quod quidam, vocatus frater Johannes de Regio, cujusdam domus dicti ordinis preceptor, de illa effugerat, vel forte pro certis excessibus ab eo perpetratis expulsus fuerat; et veniens ad portam domus Templi de Barolo, sine mantello, loquebatur cum quodam fratre portonario, qui, ut credo et in quantum recolo, frater Raymondus de Alvernia vocabatur, petens ab ipso si pacem suam erga dictum fratrem P. Griferii obtineret. Ipso portonario respondente: Credo quod, si te teneret, quod ita te carceribus manciparet, quod forte nec solem nec lunam videres quando velles; et tunc dictus frater Johannes, sine mantello existens, animosa voce respondit: Frater Raymonde, frater Raymonde, tu bene scis sicuti et ego quod, si vellem loqui, omnes essemus vituperati. Et tunc ego qui loquor dixi sibi: Maledicte, quare non dicis tu illa que scis? quoniam pocius deberes velle vituperare quam vituperari; et per Deum! diu est quod audivi loqui de quodam errore quem inter vos habetis. Ipso respondente quod error ille talis erat quod, si revelaretur, omnes illi de ordine essent vituperati; et pocius vellem habere capud incissum, quam tot nobiles et tot probi viri in ipso ordine existentes essent male tractati vel vituperati. Item, predictis temporibus, in dicta domo vidi, ego qui loquor, quemdam clericum capelle seu ecclesie dicte domus, amicum meum et consocium specialem, Polinum nomine, quem postmodum vidi in ordine et habitum absumpsisse, cum quo pluries loqutus fui de errore predicto ut illum michi exponeret, petens hoc sub quadam dissimulacionis specie; qui respondens dixit quod in mundo non habebat tam fidum vel dilectum amicum cui aliquo modo revelaret, nam pocius vellet mori; plura de dictis erroribus assero me nescire. Item, super articulo faciente mencionem de consecracione corporis domini nostri Jhesu Christi, dico quod, tempore quo eram ultra mare, in quadam villa seu castro quod Tortosa vocatur, quidam frater Alamanus miles, nomine Petrus, preceptor ibidem, mihi ab episcopo dicti loci tonsuram clericalem fieri procuravit. In cujus loci vel Templi capella et ipsius altari, tam secularibus quam dicti ordinis sacerdotibus, ad opus divini misterii necessaria pluries ministravi, sed nunquam perpendi quod aliter facerent quam faciunt vel facere deberent fratres de ordine Predicatorum vel Minorum.
Super articulo faciente mencionem de capite, audivi pluries dici in Sydonensi villa quod quidam dominus Sydonie dilexerat quamdam nobilem mulierem de Hermenia, et ipsam viventem nunquam cognoverat carnaliter, sed demum eam mortuam cognovit in sepulcro, secrete, in nocte diei qua fuerat sepulta; et sic, illa cognita, audivit quandam vocem dicentem sibi: Redeas cum tempus fuerit pariendi, quoniam invenies tibi filium unum capud. Et audivi quod, completo tempore, predictus idem miles rediit ad sepulchrum, et invenit capud humanum inter tibias illius mulieris sepulte, audiens iterum vocem dicentem sibi: Custodi hoc capud, quod omnia bona ventura sunt tibi ab illo. Tempore vero quo hoc audivi, erat preceptor illius loci frater Matheus dictus le Sarmage, Picardus, et de Picardia dicebatur natus fuisse, et frater illius soldani Babilonie qui tunc regnabat, quia unus eorum de sanguine alterius mutuo potaverat, propter quod dicebantur fratres. Preceptor quoque militum erat quidam frater Philippus nomine; cofalonerius erat quidam magister famulorum, et vocabatur frater Symon Picardus. De conventu erat quidam Joffridus, qui postea fuit magister ordinis, socius dicti fratris Mathei preceptoris, et quidam qui vocabatur frater Petrus de Fontanis, et illo tempore fuit factus magister ordinis. Item, vidi fratrem Guillelmum de Bello Joco transfretatum in domo Anconitana, qui multos servientes secum de diversis partibus adduxerat, quos ante pallacium dicte domus vidi alta voce clamitantes, ut eis faceret solucionem de stipendiis suis, prout eis promiserat in Francia et alibi. Qui respondit eisdem quod nulla stipendia eis daret. Illis respondentibus quod hoc eis promiserat de tribus mensibus in tribus se in fortaliciis Templi ei dicta stipendia soluturum, et ipsos in custodiendis dictis fortaliciis promiserat statuendos, ipso respondente: Nequaquam, sed de cetero vultis ordini Templi et ipsius personis servire, nos vos ponemus in fortaliciis nostris predictis, ut per vos possint in antea custodiri. Qui videntes hoc ceperunt clamare quod eos deceperat, et quod ob decepcionem illam abnegarent Christum et fidem catholicam, et efficerentur Sarraceni. Qui respondit illis: Recedatis cum malediccione nostra. Tunc vidi turbam illorum procul recedencium, et infra VIII dies audivi quod IIIIC effecti fuerunt Sarraceni. Patriarcha Jerosolimitanus erat frater Thomas de Leucino, ordinis Predicatorum. Item, vidi, ego qui loquor, quemdam priorem domus Aconensis, Antonium nomine, qui de Suria fuerat oriundus, impotens tibiis et pedibus, in cujus camera secreta capitulia tenebantur per majores ordinis, videlicet fratrem Symonem de Turri preceptorem regni Jerosolimitani, Theobaldum dictum Monnegandi, preceptorem Anconitanum, Guillelmum draperium et permarescallum ordinis illarum parcium, cujus nomen ignoro ad presens. Item, audivi, ego qui loquor, quod ille frater Anthonius erat multum sapiens, et multas inveniebat subtilitates et cautellas, quas quandoque audiebam in bonum interpretari et quandoque in malum. Item, ego qui loquor vidi pluries ejici servientes et alios non existentes de ordine a locis in quibus capitulia fiebant, et hoc in horis matutinis. Item, vidi pluries quamdam crucem cupitam, que prima facie nullius valoris quoad precium existere videbatur, et de cuvello seu alveo in quo Christus fuit balneatus esse dicebatur, quam dicti fratres in thesauro suo reservabant; et aliquando vidi quod, cum nimius calor vel siccitas occurebat, populares Anconitane supplicabant fratribus Templi quod cum processione cleri Anconitani illa crux portaretur. Vidi eciam quandoque patriarcham Jerosolimitanum ad processiones hujusmodi hambulantem cum uno de militibus ordinis Templi, qui dictam crucem portabat cum devocione qua decebat. Quibus processionibus ita factis, divina cooperante clemencia, aqua de celo veniens terram rorabat, et calorem aeris temperabat. Item, vidi, ego qui loquor, multos egrotantes, tam viros quam mulieres, ad ecclesiam domus Templi Aconensis deferri et aduci maligno spiritu vexatos, qui tamen crux ipsa ante eos afferetur, capellanis vel clericis ipsis conjurantibus, respondebant vulgariter eciam et Latine, dicendo aliquando quibusdam de capellanis vel clericis: Quomodo tu, qui es filius talis, loqueris, et aliquando: Tu comisisti talia crimina vel delicta, et visa ipsa cruce ab ipsis, clamabant: Ecce crux, ecce crux, non possumus amplius hic morari; sed oportet nos recedere. Et sic malignus ille spiritus loquebatur in illis, ita quod demum egrotantes ipsi, quasi ex toto extincti jacentes, spumosis labiis et malignis liberati spiritibus cruciabantur. Item, vidi, ego qui loquor, quemdam Julianum nomine, qui domino Sydonensis ville successerat, et qui, ut predicitur, capud predictum in filium habuerat, et ante adventum supradicti fratris Guillelmi de Bello Joco, dictam villam Sydonensem et omnia bona sua Deo et ordini Templariorum, ut dicebatur, dedicavit, et postmodum vidi eum in ordine et habitu Templariorum; et deinde ipsum ab ordine exclusum et habitu privatum vidi, qui postea, cum duobus militibus Hospitalis, ad domum Templi Aconensis sine dicto habitu remeavit, et videntes eum dicebant: Ecce frater Julianus qui de ordine exivit; et peciit ab Hospitalariis ut ipsum in suo ordine receperent. Quem receptum vidi pluries in habitu Hospitalariorum; sed post infra breve tempus, dictum ordinem et habitum Hospitalariorum reliquit, et quoddam monasterium quasi Premostratensis ordinis subintravit, quod monasterium sancti Michaelis de Clusa vocabatur, situm in quadam insula ante ripam maris, prope civitatem Baruti, ubi dicebatur diem clausisse extremum. De erroribus contentis in articulis supradictis plura nec visu nec auditu cognovi, nisi tantum illa que ipsi Templarii vel major pars ipsorum in examinacionibus, deposicionibus et confessionibus suis voluntate spontanea, cum diligencia requisiti, dixerunt; aut eciam revelarunt in presencia reverendorum patrum in Christo, dominorum Dei gracia Parisiensis et Mimatensis episcoporum, et aliorum plurium adjunctorum ac venerabilium et discretorum virorum dominorum, decani et succantoris Parisiensis et Inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie, et in presencia plurium aliorum tam relligiosorum quam secularium personarum, quarum nomina in scriptis, una cum dictorum Templariorum deposicionibus, per me notarium publicum, qui loquor, et per plures alias manus publicas sunt redacta, dicta fuerunt, sub anno, indiccione, mense, die et pontificatu predictis, presentibus personis superius annotatis.
FIN DU TOME PREMIER.