← Table of contents
Itinerarium curiosum (centuria II)

CAROLI BERTRAMI LONDINENSIS NOTÆ in CAP. I. et II. LIBRI PRIMI BRITANNIÆ ROMANÆ RICARDI MONACHI.

Reading edition

AD LECTOREM.

NOTÆ in Caput primum & secundum libri primi RICARDI nostri quas Tibi heic, candide Lector! sisto, non sunt nisi paucæ earum plurium ad Antiquitates Britannicas pertinentium, quas laboriose versando cum veterum tum recentiorum scripta collegi. Quæ si TIBI fuerint ad palatum, & candide a TE accipi meruerint, Deo annuente redeuntibus temporibus tranquillitate felicioribus, integrum & completum ex iis formatum commentarium habebis. Spero interea, TE judicaturum esse, me, in eo, quod plura tractando TE non moratus sim, consulte egisse, præcipue tempore hoc, quo in considerandis nostræ ætatis stupendis factorum nexibus ad unum omnes sint nimium occupati, nec vacet rebus jam diu gestis, jamque inextricabile fere obscuritate sepultis, attentam afferre mentem.

NOTÆ IN CAP. I.

FINIS erat orbis, &c.[3] Homerus[4] primus, saltem Græcos inter, (de iis enim, quæ Orpheo tribuuntur, adhuc sub judice lis est,) terram undiquaque Oceano cinctam allui[5] pronunciavit, opinio forte ipsi terræ coæva, quod verba, quæ sequuntur Clementis Alexandrini innuere videntur; en ipsa verba: Mensam autem in Templo, (altare quoque thymmiamatis a Moyse jussu divino factum)[6], habere undulas inflexas ac tortiles, (communiter coronam appellant,) significat terram, quam oceanus circumfluit[7]. Recepta hæc erat Philosophorum[8], Geographorum[9], Historicorum[10], & Poetarum[11], tum gentilium[12], tum Christianorum[13] opinio, atque quod ad Europam, Asiam & Africam, veterum orbem attinet, consentit illa ad unguem cum recentissimis & optimis observationibus. Hoc est cur veteres extrema littora finem terræ & naturæ dixerint[14]. Patet hoc, ut alios omittam, ex his Virgilii Romanorum Coryphæi dictis:

Extremique hominum Morini————[15]

populi in Galliæ finibus, qui Britanniam spectant, proximi oceano[16], & ultra oceanum quid erat præter Britanniam[17], oceani insulam[18] ultimam occidentis[19], quam fallax æstu circuit ipse oceanus[20], cujus licet magnitudinem olim nemo, ut Livius refert, circumvectus[21], Panegyricus[22] tamen Maximiano & Constantino Impp. dictus aperte docet, eam tantæ magnitudinis a Cæsare habitam, ut non circumfusa oceano, sed complexa ipsum oceanum videretur[23]. Hæc cum verbis Ricardi[24] consentiunt, quæ verba sunt apud Solinum[25] eadem. Britannia judicata est orbis finis juxta Valerium Catullum qui Albionem nostram ultimam Britanniam[26], ejusque incolas Britannos ultimos appellat[27]. Sequitur eum in hoc Horatius Flaccus ita pro salute Augusti vota nuncupans:

Serves iturum Cæsarem in ultimos Orbis Britannos————[28]

nisi cum Beato Chrysostomo tibi placuerit Britanniam extra orbem positam[29], Romanorumque virtutem in orbem redactam dicere[30]. In Romanorum nomen elementa transierunt[31], in quos etiam transivit orbis terrarum, qui Romano Imperio clauditur & definitur. unde a plerisque Orbis Romanus appellatur[32]; ita M. Annæus Lucanus

————quin respicis orbem Romanum?[33]

Et denuo de Cæsare sermonem faciens idem Poëta canit:

Hic cui Romani spatium non sufficit orbis.[34]

Sed vero propius ad ipsam rem accidit Claudius Claudianus ita loquendo:

——nostro deducta Britannia mundo.[35]

Nomen pene orbis alterius, &c.[36]]. Alii veterum auctorum non parce adeo loquuntur, liquet hoc ex his apud optimos eorum obviis expressionibus:

At nunc oceanus geminos interluit orbes.[37]

Britannia oceani insula interfuso mari toto orbe divisa[38], ALTER ORBIS appellatur[39], postquam Romanorum subjecta esset imperio, ita canentes audimus:

Conjunctum est, quod adhuc Orbis, & Orbis erat[40]. Et jam Romano cingitur Oceano[41].

Et quamvis toto orbe divisa, tamen, qui vinceret, habuit Britannia[42], quæ præ magnitudine videri possit alia terra continens[43]. omnibus terra marique, a Cæsare, captis, respexit oceanum, & quasi hic Romanus orbis non sufficeret, alterum (Britannicum) cogitavit[44]; aut cum Claudiano vate:

Vincendos alio quæsiverit in orbe Britannos[45].

Hic orbis terra est, quam ultra oceanum sitam fingit Cosmas Indicopleustes[46], opinio inveterata. Plautius Legatus enim, ut testis est Dio Cassius[47], difficulter exercitum e Gallia abduxit, indigne ferentem, quod extra orbem terrarum bellum esset gerendum, scilicet in Britannia

———quæ procul orbe jacet[48].

Nam si verum quæramus, terra ipsa infra Romanorum Imperium est, super quam progressa Romana virtus ultra Oceanum, alterum sibi orbem quæsivit, & in Britannia remota a confinio terrarum novam sibi invenit possessionis[49], aut ut iste Panegyricus[50] eleganter mentem suam explicat, Cæsar alium se orbem terrarum scripsit reperisse[51], & in Britanniam transjecisse exercitum, alterum pene imperio nostro, ac suo quærens orbem[52], non oblitur alibi ita Constantinum Magnum alloqui: gloriare tu vero, Cæsar invicte! alium te orbem terrarum peperisse[53]. Demum Nennius noster narrat, in extremo limite orbis Britanniæ esse Orcaniam insulam[54]. Unde hæ orbis particulæ, Orbis vocabulum traxerunt, ex Aristotele discere poterit Lector, ad quem eum, prolixitatis evitandæ gratiæ, remitto[55].

Insula, &c.] Primis Græcorum Romanorumque ne esse quidem compertum fuit: posteriores in controversiam adduxerunt, continensne ea terra, an vero insula esset, multaque de utroque opinione conscripta sunt ab iis, qui certi quidem nihil noverunt, quippe qui nec vidissent, nec ab indigenis, qualis esset, accepissent, sed conjecturis tantum, quantum vel otii vel studii singulis aderat, niterentur. Successu temporis, prius quidem sub J. Agricola Proprætore[56], deinde sub Severo Imperatore, liquido deprehensum esse insulam[57].

Octingentis M. P. longa porrigitur.] Hæc longitudo Britanniæ a M. Vipsanio Agrippa tributa, cujus mentionem injicit C. Plinius Secundus[58], sequentibus ipsum Julio Solino[59], Martiano Capella[60], Paulo Orosio[61], Æthico[62], Gilda sapiente[63], venerabili Beda[64], Nennio Banchorensi[65], & pluribus aliis, quæ supra 730 milliaria Anglicana Statutaria, vel Regia, efficit. Hæc longitudo quamvis reperiatur nimia, ad veritatem tamen proximius accedit, illa, quam Jornandes Episcopus (ex Cassio Dione[66] exhibet, longitudine, qui eam VII. M. CXXXII. Stadia extendi ferri narrat[67], i. e. DCCCXCI. milliarium Romanorum cum dimidio, aut minoris aliquantum fuisse extensionis, quam 820 nostrorum milliarium. quippe inde ab Ocrino (Lizard Point) extremo meridionali promontorio, usque ad Orcadem extremum, Dungsby (vel potius Dunnet[68]) head, maxime versus Boream vergentem sint 590 milliaria Regia, secundum recentissimas & fide dignissimas relationes, quæ non prorsus DCL Milliaria Romana efficiunt. Mappæ geographicæ seculi prioris[69] longitudinem ad 50, aliæ 75, & aliæ 120 plus minus milliaria, majorem extendunt, id est ad DCC Millia passuum.

In Caledonicum promuntorium, &c.] Extremitas Caledoniæ Ricardi nostri[70] potius intelligenda est, de toto angulo[71] boreali Scotiæ. scilicet, Rossia, Sutherlandia, Cathenesia, Strath-navernia cum vicinis regiunculis, quæ eis subsunt, quam de singulari quodam promontorio. Monachus noster semper in syllaba secunda ad morem plurium Monachorum adhibet U, qui scribendi mos, ceu maxime genuinus assumitur, a Is. Vossio[72] ac Gronoviis in iis, quas nobis dedere, Pomponii Melæ editionibus, certe optimis, in quibus semper promuntorium cum U in secunda syllaba reperies; quas, si lubuerit, consulas[73].

II. Veteres Britanniam, &c.[74]] Quodnam antiquissimum & genuinum Magnæ Britanniæ inter tot varias appellationes, quibus ab extraneis propriisque incolis insignita fuit, nomen fuerit, inventu est perquam difficile, præsertim nostro, quo adeo longe distamus, tempore; etenim, ut docent verba auctoris, & nos etiam deinceps[75] evidenter explicabimus, omnes insulæ in vicinia sitæ commune nomen Britannicarum habuere. Ut plurimæ aliæ regiones sic & hæc nomen suum a primo ejus conditore hausit, verum autem quis hic fuerit, æque ignotum, ac nomen, de quo quæritur. Tantum ex paucis, qui nobis supersunt, Scriptoribus novimus, quod fuerit appellata his nominibus: BRITANNIA, ALBION[76], Hyperborea[77], Atlantia[78], Cassiteris[79], ROMANIA[80], nec non Thule[81], quæ nomina a Phœnicibus Græcis & Romanis ipsi data fuere, sed quodnam aut an ullum illorum sit genuinum incertum adeo est, ut verear ne nunquam satis demonstrari possit. ALBION & BRITANNIA jus antiquitatis sibi vindicant, cum apud Poëtas Britannos, seu Bardos ejusdem sub nominibus Alban, vel Alben, Inis Wen[82], sive Insulæ Albæ[83] & Prydæn[84] fiat mentio. ALBION antiquissimum censetur, quamtumvis nullum horum nominum sit illud, in quod inquirimus, cum Romanis bene nota fuerint. e contrario vero, si in re tanti momenti testimonio Dionis Cassii sides habenda est, Britannorum Regina BONDUICA affirmet, Romanorum sapientissimos verum nomen (indigenarum) ignorasse[85]. Hinc forte investigandum erit nomen, aliud a supradictis. interea de singulis hic allegatis nobis erit sermo.

Primum Albionem, &c.[86]]. Ni ita dicta fuerit ab Albione Conditore vel Debellatore ejus, quem quidem Albionem Neptuni filium fuisse asserunt[87], certe ratio sit gravis hanc appellationem rejiciendi adesse videtur, cum certum sit ac evictum, totam insularum classem, tempore Aristotelis[88], & verosimiliter jam diu ante ipsum, Britannicarum nomen gessisse. Præterea, si etiam ab albis rupibus a Phœnicibus sic fuerit nuncupata, nil tamen ex eo sequitur, quam quod fuerit nomen impositum, neutiquam genuinum, nisi affirmemus, cum quibusdam aliis[89], Phœnices fuisse primos hanc regionem incolentes, quod, antequam sufficienter fuerit demonstratum, pro evicto assumere nullus potero. Attamen admissa hac opinione, detectis metallifodinis stanno ברת־אנך‏‎[90] Barat-anac, id est agrum seu terram stanni & plumbi, eos sine dubio dixisse, idque nomen omnibus circumjacentibus insulis dedisse, cum omnes fere ejusdem naturæ & conditionis sint, tanta gaudet verisimilitudine, ut ulteriori indagine originis nominis Cassiteridis, minime opus videatur. Notum enim est, Græcos ei id nominis dedisse[91], cum eundem, quem præcedens habeat significatum & Κασσίτερον indigitet stannum, uti hoc probabit Plinius[92] & prolixius Bochartus[93]. Phœnices autem, me judice, non fuere primi incolæ, verum tantum mercatores, primi in has partes mercatum proficiscentes, suaque ibi erigentes emporia, (Factories) quemadmodum hodie Europæi in oris maritimis Africæ simile faciunt, sequitur hinc, nomen quodcunque, ejusque generis nomina ab extraneis regioni imposita, longe abesse a genuino a nativis incolis indito, ex istorum lingua nullo modo derivando. Quod in totum destruit speciosas a Cambdene[94], Baxtero[95], & Somnero[96] factas derivationes, licet hucusque receptas maximo cum applausu. Verum errari in his omnibus, dies absque dubio, cum nomen e lingua incolarum vernacula originem trahat, sitque purum putum Britannicum; posito autem me eo acquiescere, non tamen inde sequitur, hæc nomina Britannica a nativis gentibus imposita esse, peregrini potius advenientes, ad quæstiones incolis, aut Gallis datas, responsa accipientes inde ita appellandi occasionem sumsere, cum eorum linguam Phœnices calluisse nullus credendi locus, hincque signis mentem suam explicaverint necesse est. Sic manu significantibus Britanniam, nomenque sciscitantibus, alii eos altas rupes cretaceas intellectas credentes, respondere: Alben, vel Brytin, atque ea ratione e vocabulis Al, Alp, Ben, Pen, Bryd, Pryd, Bryt, Tin, vel Dyn, diversos significatus admittentibus[97], plurimæ aliæ pro diversitate ingeniorum quibus responsa dabantur, oriri potuerunt rerum & regionum appellationes, quæ pro nominibus insulæ habitæ, auctoritate donatæ ad nostra servatæ sunt tempora. non absimili modo Peru, Jucatan, Paria, tres regiones Americæ eminentiores nomina accepere, quod doctissimus Raleius affirmat & asseverat[98], etenim Hispani digitis trans fluvium sitas terras innuentibus, & primæ regionis nomen quærentibus, Indi regessere: Peru, quod forte nomen hujus amnis erat, aut aquam in genere denotabat in lingua his vernacula. Jucatan nec aliud quicquam significat, quam, Quid ais? quid tibi vis? ita enim Hispanis, rogantibus nomen loci, Barbaros (cum non intelligerant) respondisse ferunt, idque responsum Hispanos in nomen loci transtulisse. Tertiam quod attinet regionem, eodem ista modo nomen est sortita. cum Hispani de nomine regionis quærerent, manu montes excelsos monstrantes, quidam incolarum Paria respondit, quo vocabulo Rupes, Montesque innuuntur, ut alia ejusdem farinæ exempla præteream, quorum mentionem præclarus hic auctor injicit[99], & quæ omnia ad nostrum scopum æque inservire possent. Corrupta insuper genuini nominis pronuntiatio, illud ita alterare potest, ut etymologiam omnino nullam admittat. Exempla nobis sint, ea quæ nosmet ipsi civitatibus: Corunnæ, Setubal, & Portui Liburno, tribuimus nomina, barbare eas vocantes: the Groin, Saint Ubes, Leghorn. Quot quæso! in linguis peregrinis voces audimus, quas ne imitari quidem, nedum accurate scribere possumus? Omiserunt ista veteres aut mutarunt nomina. Patet hoc ex hisce a Mela dictis: “Cantabrorum aliquot populi amnesque sunt, sed quorum nomina nostro ore concipi nequeunt.”[100]. Nomina Britanniæ igitur a peregrinis ortum trahunt, unde genuinum nomen gentis a Regina Bonduica indicatum, inter deperdita facile numerari posset. Sic ab Oceano Atlantico, vel Hyperboreo, in quo sita est Britannia[101], ATLANTIA, & HYPERBOREA vocata; THULE, cum sit inter insulas notas ultima[102] ; nomen vero ROMANÆ, Romanum plane est. Denique error est apud Spedium[103], Somnerum[104], aliosque quod assertum, quod vocabulo gentis suæ ita vocari dicunt regionem, implicet Britannicum esse nomen, nil aliud indigitat, quam insulam sic a nomine incolarum vocatam, quod ex citationibus ex classicis auctoribus desumtis sat superque demonstrari potest[105]. Hac ratione incidimus in eam ab initio quæ subiit mentem, cogitationem, scilicet, an insula Britannia aut Albion ab incolis fuerit dicta? si unquam insula, Britannia, aut Albion ab indigenis dicta est, primo ejus Conditori, vel Subjugatori nomen debet, & in his acquiesco. Reliquæ inde, a capite omnium, appellationes suas habebunt.

Brittaniam, &c.] Modus scribendi nominis apud Græcos aut Βρεττανία[106], Βρεταννία[107], ἡ Βρετανική[108], vel Πρεταννία, Πρετανία[109], Πρετανὶς[110], Βρεττανίδες νήσοι[111], Ἀλβίων[112], Ἀλουίων[113], & Ἀλουβίων[114], in optimis Latinorum scriptoribus etiam Nummis BRITANNIA & ALBION habetur, in aliis ævi inferioris Britania[115], in Pausania[116], Beda & Ricardo nostro Brittania; in Ethelwerdo, Willielmo Malmesburiensi, Henrico Huntingdunensi, Rogero Hovedene &c. Brittannia, nec non in saxo urbis Grætz in Stiria.

Præf. Equit. Al. Brittannicæ[117]

Incolæ aut Βρεττανοί[118], vel Βρετανοί[119], Britanni, Brittani[120], Britones[121], vel Brittones[122] semper scribuntur; etiam ab ipsis gentis hujus scriptoribus: Ynis Prydæn, Ynis Prydein, Ynis Prydain, Ynis Bryden, Ynis Brydain, Ynis Breatin, &c. Brith, plur. Brithion & Brython, &c.

Vocarentur omnes, &c.] Catullus, ni fallor, primus Romanorum est qui BRITANNIAS in plurali numero habet, in Cæsarem epig. 30.

Hunc Galliæ timent, timent Britanniæ.

Et iterum de Acme & Septimius epigr. 46.

Unam Septimius misellus Acmen Mavult, quam Syrias, Britanniasque.

Post ipsum Plinius[123] insulas Britannicas sequenti ordine enumerat: Britannia & Hibernia, XL Orcades, VII Acmodæ, XXX Hebudes, item Mona, Monapia, Ricina, Vectis, quam errans versus occidentem sitam affirmet, [quamvis sint, qui eam insulam ab hac distinctam faciunt, eam scilicet quam Ptolemæus Ocetin vocat.] Limnus, Andros, Siambis, Axantos, deinde Glessariæ, quas Electrides Græci recentiores appellavere, nec non & Thule, Mictis, Scandia, Dumna, Bergos & Nerigon. Johannes Chrysostomus in diversis locis de insulis in plurali numero loquitur, nominans eas Βρεττανικας νήσους[124].

Brettanides insulæ jacent circa Thraciam, Duæ maximæ omnium: prima Ibernia, Et Albion post ipsam. Ipsæ aliarum primæ. Et aliæ triginta vocatæ Orcades: Et Thule proxima ipsi, alia maxima insula, In Aparctiæ flatum proxima vocata. Ex his triginta sunt Hesperides. Ad partes enim vespertinas sitæ sunt Brettaniæ[125].

Verum cum duæ ipsarum multo majores sint ulla ex ceteris, hoc ipsum Aristoteli[126], Dionysio[127], Agathemero[128], Apuleio[129], &c. ansam præbuit, tantum harum duarum injiciendi mentionem.

Duæ insulæ sunt Britannicæ, contra Rhenum: Illic enim extremum eructat in mare vorticem. Harum sane magnitudo immensa: neque ulla alia Insulas inter omnes Britannicis æquatur [æqualis est.]

Quæ sunt supra dictæ ALBION & HIBERNIA[130].

De quibus mox paulo dicemus.] Cap. VIII. libri primi p. 98. & seq.

III. Inter Septentriones & Occidentem, &c.] Id est, versus Caurum, (the Northwest), respectu Romæ, quod bene a Johanne Tzetza hoc versu expressum

Thracias perflat Brettanorum atque Ethruscam regionem Romanosque——————[131]

Thracias vero inter Aparctiam & Argesten spirat, quem accolæ etiam Circium appellant secundum Agathemerum[132], & A. Gellium[133].

Maxumis Europæ partibus, &c.] Versus orientem Norwagia, Dania & Germania, ad meridiem vero Gallia & Hispania.

Magno intervallo, &c.] Melius hoc intuitu Mappæ geographicæ faciem Europæ exhibentis patebit, quam verbis describi poterit.

Oceano Athlantico clauditur.] Universam ipsam terram insulam esse unicam Atlantici maris ambitu circumdatam docet Aristoteles[134]. Porro autem Pelagus, quod extra orbem nobis habitatum fusum est, & Atlanticum dicitur, & Oceanus a quo ipse circumluitur.

Externis autem partibus alia cognomine gerit, Hesperius statim enim Oceanus vocatur, Et Pelagus Atlanticum, pars quædam ad occasum. Ad boream autem Saturnium & congelatum, mortuumque[135].

Certum est Magnam Britanniam diversis temporibus mox nomen ab hoc Oceano accepisse, mox illi idem reddidisse. minimum hoc de parte Oceani Septentrionali & Occidentali, etiam ea quæ ultra Fretum Gaditanum est, valet, etenim Britanniam veterum esse Atlantiam, si unquam exstetit, pro concesso assumo. Sic habet Adamus Bremensis de mari Septentrionali; (the North Sea) sermonem faciens[136]: ‘Egdora descendit usque in Oceanum Fresonicum, quem Romani scribunt Britannicum. inde (the Channel, Gallicè, la Manche) ad promontorium Antivestæum Ptolemæus, aliique Oceanum Britannicum vocant. Porro Pomponius Mela, natione Hispanus, Pyrenæum montem in Oceanum Britannicum procurrere dicit[137]. Et Geographus Ravennas, fretum Septem-Gaditanum in Oceanum Britannicum ingredi refert[138]. Quibus addimus Ricardum nostrum, qui infra, Oceanum Occidentalem, Magnum illum Britannicum, qui & Athlanticus Oceanus, omnia reliqua complexum maria, appellat.[139]

IV. à Meridie Galliam Belgicam.] Potius ab Euro.

Cujus proximum littus, &c.] Infra descriptam cap. VI. §. 5. & cap. VII. pag. 96.

à Gessoriaco Morinorum Brittanicæ gentis portu, &c.] Bononia, hodie Boulogne. vide infra pagina 96. Locus hic auctoris nostri non prius plene intelligi potest, donec capitis XVIImi libri IVti Plinii vera lectio fuerit restituta, quam hanc esse arbitror:

Loco communiter usitatæ lectionis.

‘Deinde Menapii, Morini, Oromansaci juncti pago, qui Gessoriacus vocatur: Britanni, Ambiani, Bellovaci, Hassi.’

Ita legendum esse autumo.

Deinde Menapii, Morini, Pæmani[140], ac juncti pago, qui Gessoriacus vocatur, Britanni: Ambiani, Bellovaci, Essui[141].

Etenim propter defectum recti sensus loci hujus Pliniani, Harduinus Hassos omittit, ac Dionysius Vossius Essuos in Æduos mutat[142], cum e contrario, juxta meam emendationem, non omnia solum sint perspicua, verum & sine ulteriori meditatione ultimum caput libri IVti Plinii intellectu perquam facile reddatur, ubi verba ita sonant: ‘Polybius latitudinem Europæ ab Italia ad Oceanum scripsit XI. L. (1150.) M. P. etiam tum incomperta magnitudine ejus, est autem ipsius Italiæ XI. XX. (1120.) M. ad Alpes, unde per Lugdunum ad portum Morinorum Brittanicum, qua videtur mensuram agere Polybius XIII. XVIII. (1318). M.P.’ &c. quæ hucusque a nimine recte intellecta fuere. Quomodo, & quo tempore hi Britanni in Galliam venerunt, superest, ut inquiramus. Cæsar qui data occasione omnes Gallorum nationes enumerat, de Britannis tacet, neque de portu ipsorum Gessoriaco loquitur, unde jure concludimus, eos Cæsaris tempore ibi non fuisse. Dionysius Characenus videtur primus, qui eos hoc versu nominat[143]:

——————ubi Britanni, Albæque gentes habitant martiorum Germanorum, Hercyniæ sylvæ prætersalientes montes, &c.

Quod ejus commentator Eustathius Thessalonicensis Archiepiscopus ad Britannos continentem terram incolentes pertinere explicat, ita verba faciens:[144] “Britannorum autem nomen ferentes sunt e regione Britannicæ insulæ.” Hic Dionysius a Plinio lib. IV. cap. XXVII. vocatus est terrarum orbis situs recentissimus auctor. unde patet, quod hi Britanni non diu ante sedem ibi fixerint, atque Gessoriacum æedificaverint, an vero armorum violentia factum sit, vel absque ferro, ulteriori disquisitioni reliquendum erit.

Millium L. &c.] Videatur auctor noster cap. VII. p. 96.

Ut quidam scripsere stadiorum CCCCL.] Antoninus in Itinerariis, & Dio Cassius[145]; juxta demensiones recentiores mensurant 39 milliaria Regia seu CCCL. Stadia a Bononia, (Boulogne) usque eo, ubi olim Ritupis sita erat.

Illinc conspiciuntur Brittones, &c.] E portu Ambleteuse, qui veterum est Iccius, ora Angliæ opposita, in linea recta tantum 26 milliaria Regia distans, ut ex dimensionibus exactis constat, tota perfecte conspici potest.

Virgilius Maro.] Latinos inter Poëtas princeps, in Ecloga prima v. 67.

V. Agrippa vetus orbis descriptor.] Juliæ Oct. Augusti Cæsaris filiæ maritus: Primus videtur inter Romanos qui corpus Geographiæ conscripsit. Fundavit is Romæ PANTHEON, veram omnis bonæ architecturæ epitomen: De eo ejusque Commentariis Plinius hoc perhibet testimonium[146]: ‘Agrippam quidem in tanti viri diligentia, præterque in hoc opere cura, orbem cum terrarum orbi spectandum, propositurus esset, errasse quis credat, & cum eo Divum Augustum? Is namque complexam eam porticum ex destinatione & commentariis M. Agrippa a sorore ejus inchoatam peregit.’ Nummi ejus in curiosorum reperiuntur Musæis, in quibus corona navali coronatus cernitur[147], juxta illud Dionis lib. XLIX. p. 400.

Latitudinem ejus CCC.] Latitudo hæc ab Agrippa assignata e traditionibus Græcis desumta est, satisque bene respondet, si illa sumitur, quæ inter oram Walliæ & Norfolciæ est, quæ sola latitudo tres circini mensuras permittit, aliæ omnes latitudines Britanniæ adeo sunt irregulares, mappam geographicam, perspiciatur. Dio minimum latitudinem CCC stadiorum esse perhibet[148].

Beda vero rectius CC.] Errat hic Ricardus. Verba proprie non sunt ipsius Bedæ, verum e Gilda mutuata[149], qui iterum ea ex Æthico[150], Orosio[151], &c. hausit. documentum hoc est inter plura alia, quæ allegari possent, satis sufficiens, eum numquam vidisse Gildam. Dio Cassius[152] & Jornandes Episcopus latitudinem ad MMCCCX. Stadia figit[153], quæ æqualia 28875 passibus geometricis vel CCLXXXIX mill. Rom. Marcianus Heracleota aliam operandi viam ingressus, latitudinem Britanniæ ita metitur: ‘Latitudo autem ejus (Albionis) incipit quidem juxta Damnonium, quod dicitur etiam Ocrinum promontorium; desinit vero ad Novantum Chersonesum, & ejusdem nominis promontorium; adeo ut latitudo ejus juxta maximam lineam sit stadiorum MMMLXXXIII. id est CCCLXXXVI. M. P. plus minus[154].

Diversorum promuntoriorum, &c.] Quales sunt Cornwal, Pembrokeshire, Carnarvonshire, &c.

Quadragies octies Septuaginta quinque M. P.] Verba reperiuntur in Beda[155], Isidoro Hispalensi[156], Julio Solino[157], &c. Commentator hujus vetus ita verba Soliniana explicat[158]: ‘Circuitus Britanniæ quadragies octies LXXV. sunt. si quis voluerit ipsius circuitus mensuram scriptam ab Julio facilius intelligere ccc d cccc es, sive d cccc cccc es fore cognoscat. Sed si alicui tardanti ingenio hæc dimensio non satisfecerit, miliarios lapides esse fingat, in quibus XXX[159] lapidum, & d c simpliciter lapides fieri quis dubitabit?’ Sequitur hunc forsitan Ricardus noster Cap. II. 5. cum doctissimo D. Smith[160], qui in iis, quas in Bedæ paginam 40 concinnavit notas, explicat per tria millia sexingenta milliaria; error hic est in quem plures alii viri, cetroquin optimi incidere. Duas priores figuras in ultimas ducere videntur, quod nunquam ab ullo Romanorum auctore intendi novi cum certissimis. Subintellectum tantum voluere vocabulam centena, & hunc in modum scripsere XLVIII. LXXV. modus loquendi erat, quasi nostra lingua diceremus (4875) Forty eight hundred seventy five miles, vel Germanice: Acht und vierzig hundert, fünf und siebenzig. Ast cum maximus commentatorum numerus hoc non attenderit, inde maxima editionum Plinii pars, immo omnes, confusæ reperiuntur, quippe lineolam primis litteris superimpositam, quæ centenarium indigitat numerum millenarium indicare, præcario assumunt. Legitur hinc in Plinio XIII. M. XVIII. (13018.) loco XIII. XVIII. (1318.) quo ipso, toto cœlo a vero distant. Methodum meam rectissimam esse apparet, si Capellam cum Plinio cujus ille fidus est transcriptor, conferimus nulla sane de certitudine ejusdem mihi superest dubium, quicquid alii in contrarium scripserunt, cum Plinium ipsum a partibus meis habeam, ita dicentem: ‘Universum Orbis circuitum Eratosthenes, ducentorum quinquaginta duorum millium Stadium prodidit. quæ mensura Romana computatione efficit trecenties quindecies centena millia passuum[161].’ Et verum id quidem, nam Stadium CXXV passibus constat[162]. proinde si 252,000 per 125 multiplices, fiunt 31500,000 passuum.

Marcianus author Græcus.] Auctor supranominatus, ex Heraclea Ponti oriundus, unde Heracleota dictus, reliquit nobis Periplum percuriosum, quem Hudson noster lingua Græca, addita versione sua Latina, publici juris fecit. Reperies illum in volumine I. Geographiæ veteris scriptorum Græcorum minorum, Oxonii e Theatro Sheldon. 1698. 8. quæ de insulis Britannicis habet ex Ptolemæo & Protagora desumta videntur. Locus vero quem Ricardus noster refert, est pag. 59. ubi universa, inquit, ‘peripli totius Albionis insulæ stadia non plura 28604. id est 3575. M. P. & dimidium, non pauciora stadiis 20526. sive 2576. M. P. fere,’ inde patet auctorem nostrum majorem numerum recepisse.

mdiↄↄlxxv milliaria.] Qui Monachus noster in hunc mirum computum inciderit, non video, cum nunquam simile quid invenerim. Mentem ejus capere non potuissem, ni Marcianum in hoc sibi consentientem appellasset. Jam auctor hic, ut nuper dictum, duplum affert numerum, quorum maximus 3575 Milliaria cum dimidio complectitur. unde liquet M.D. a numero iↄↄlxxv. subtrahenda esse sic: 5075−1500 = 3575.

NOTÆ IN CAP. II.

Brittania Magna, &c.] Ab Aristide Rhetore simpliciter MAGNA vocata INSULA,[163] etiam a priscis Hiberniæ incolis[164]. jam vero peractis tot seculis, totque revolutionibus ac mutationibus vetus suum nomen MAGNÆ BRITANNIÆ hodie vindicavit.

A Chrysosthomo authore Græco.] Probabiliter Dronem Prusæum Chrysostomum cognominatum celebrem Oratorem putat, contemporaneum Trajano Imperatori, ejusque triumphi participem[165], qui in Geticis suis, vel aliis operibus jam deperditis id assertum ivit. In epitome Strabonis a Hudsone publicata Vol. II.[166] epitheton Magnæ reperio pag. 21 & 38. additum ab Epitomatore. verum inde concludere Chrysostomum hunc appellari nimiæ foret audaciæ. verum est, Johannem Chrysostomum in plurimis scriptis suis Britannicarum insularum injicere mentionem, nusquam vero adjunxit Britanniæ ipsi cognomen Magnæ, nisi aciem oculorum meorum effugerit[167].

Natura triquetra, &c.] ‘Inter Septemtrionem & Occidentem projecta, grandi angulo Rheni ostia prospicit, deinde obliqua retro latera abstrahit, altero Galliam, altero Germaniam spectans: tum rursus perpetuo margine directi littoris ab tergo abducta, iterum se in diversos angulos cuneat triquetra, & Siciliæ maxime similis, plana, ingens, fecunda,’ &c.[168]. Opinio a Cæsare accepta[169], & plurimis, qui eum sequuntur, auctoribus propagata, verbi causa, a Diodoro[170], Strabone[171], &c.

Unum latus est contra Galliam Celticam, &c.] Id est, tota Britanniæ ora Meridionalis ad Canalem Britannicum sita & Galliæ opposita, juxta verba auctoris, ex Cæsare[172] desumta.

Ad Cantium, &c.] Infra lib. I. cap. VI. § 5. & 7. describitur; vulgo, the North Foreland of Kent.

Ad Ocrinum, &c.] Infra lib. I. cap. VI. § 16. ejus mentionem facit, hodie the Lizard Point, navigantibus notissimum.

Ad meridiem & Hispaniam Tarracon:] Revera ita est, vergit enim in linea recta ad Cabo de las Pennas. Illustrat hoc Agathemerum, qui lib. II. cap. IV. de Geographia, ita loquitur: ‘Albion, in qua castra etiam exstructa, maxima et longissima est. siquidem incipiens a septentrionibus accedit medium Tarraconensis, ad orientem usque ad media ferme Germaniæ.’

Millia Pass. D.] Secundum dimensiones recenter factas 367 milliaria Anglicana Regia dimensa[173], quæ CCCC Romana efficiunt, hæc longitudo est lateris, quam Ricardus noster infra ei tribuit. Attamen illa a Cæsare tradita longitudo non est nimia, parumque a vero aberrans, si per ambages oras maritimas mensuraverimus, respectu ejus quam Diodorus exhibet VII. M. D. Stadiorum[174], aut DCCCC.XXXVII. milliarium cum dimidio, aut Strabonis VM. Stadiis[175], quæ tamen DCXXV. milliaria Romana sunt.

II. Alterum latus, &c.] Latus Occidentale Britanniæ.

Vergit ad Hyberniam, &c.] Cum e diametro oppositum sit oris occidentalibus Albionis.

Veterum opinio, &c.] Cæsar ita habet: ut fert illorum opinio[176], vel Britannorum, vel potius mercatorum, aut Druidum Gallicorum, certus sum, eum hoc e Græcis non hausisse scriptoribus.

DCC. Mill. Pass.] Diodorus Siculus vocat hoc ultimum latus, ejusque longitudini ascribit XXM stadia[177] vel MMD. M. P. Ricardus infra in proxima sectione M. milliarium esse dicit, & Strabo unicuique lateri Britanniæ circiter IVM.CCC vel IVM.CCCC. stadia assignat[178]. Si per ambages computamus, longissimum omnino latus insulæ est, licet non excedat 1070 milliaria.

III. Septemtriones.] Notissima septentrionalis constellatio, ab astronomis Ursa major dicta, quam, Homero auctore,

Ursamque, quam & Plaustrum cognomine vocant, Quæ ibidem vertitur & Oriona observat: Sola autem expers est undarum Oceani[179].

Cui parti nulla est objecta, &c.] Scilicet toti insulæ acervo hodie sub nominibus Orkney, Hitland, & Ferro, noto.

Ad Germaniam magnam, &c.] Ita a Græcis dictam. comprehendebat hæc hodiernum Germaniæ Imperium, Belgium, Daniam, Norvegiam, &c.

Novantum chersoneso.] Descriptam hanc vide Cap. IV. § 40. hodie the Mule of Galloway in Scotia. locus maximæ versus meridiem vergens, quem credidere extremam partem septentrionalem hujus Regni falso veteres[180]. Ita eos emendavimus.

Per Taixalorum regionis angulum.] Similiter descriptum infra cap. VI. 46. hodie Buchaness.

DCCC. M. P. &c.] Quod Diodorus alterum a freto ad verticem assurgens latus, stadium XVM. habere dicit[181]. id est, MDCCCLXXV. Mill. pass. quod erroneè Monachus noster ad MMCC. evehit, qua nisus auctoritate, non constat.

Omnes, &c.] Certe non alius, præter Cæsarem ejusque sequaces vel transcriptores. Cæsar vero, quod notatu dignum est, a Druidibus didicit, etenim vicies centena Mill. pass. ab hoc Imperatore assignatus circuitus complectitur[182], nullum vero ipso tempore posteriorum invenimus in hoc ipsi consentientem, licet is proxime ad veritatem accesserit, immo Diodorus ipsi contemporaneus 5312½ M. P. statuit[183]. Strabo, Augusto imperante florens 1712½ habet[184], verum, quod dolendum! textus totus est corruptus, & mutilatus in hac descriptione, quod ex ejusdem libro secundo videri potest, ex quo etiam textus partim supplendus[185]. Plinius sub Vespasiano, ex Isidoro Characeno tricies octies viginti quinque[186], aut 3825 M. P. habet. Sequitur ipsum fideliter M. Capella[187]. In Solino, qui Constantini tempore vixit, quadragies octies septuaginta quinque (ut supra) leguntur[188], quod ex errore Ricardus noster MMMCCCCCC interpretatur. Pytheas Massiliensis ambitum insulæ majorem esse XLM. Stadia seu 5000 M. P. secundum Strabonem[189], quod monstrat Plinium emendandum esse, ubi Pythiæ computum Isidori calculo æqualem dicit[190], vel potius hunc, ni utrumque omisit.

Sed errant, &c.] Atque in id genus rebus vix atque vix ulla est via evitandi errores. Rationem cur & veteres & recentiores in emetiendo regionum circuitus dissentientes adeo inveniamus, indicat nobis Plinius dicens[191].—‘quæ causa magnos errores computatione mensuræ sæpius parit & dum alibi mutato provinciarum modo, alibi itinerum auctis aut diminutis passibus, incubuere maria tam longo ævo, alibi processere littora, torsere se & fluminum aut correxere flexus. Præterea aliunde aliis exordium mensuræ est, & alia meatus: ita fit, ut nulli duo concinant.’

CCCC. M. P.] Distantia hæc, si de ea quæ in linea recta promontoria duo, quorum facta est mentio, interjacet, exactissima omnium, quarum mentionem injiciunt veteres, videtur esse; verum si dimensio intelligitur, quæ ad Canalem sitæ sunt, orarum maritimarum, manifesto nimis parva est, & correctio locum heic non habet, cum accurata congruat cum D. M. P. Cæsaris. Doct. N. Grew asserit, inde a promontorio meridionali Cantii, the South Foreland, ad promontorium Antivestæum, the Land’s End, esse 367 perambulatore mensurata (wheel-measured) milliaria[192], quæ plus minus æqualia sunt CCCCI. Mill. Pass.

M. Mill. Pass. &c.] Unde Ricardus noster, has correctiones hauserit, nisi ex scholiis quibusdam Cæsaris, Solini, Bedæ, &c. conjecturatu perquam difficile, præcipue cum ipsum Cap. I. § 5. cum Marciano Heracleota consentientem, jam vero dissentientem videamus, etenim auctor, ut supra[193] diximus, distantiam, quæ in linea recta est Ocrinum inter & Novantum 386 M. P. ponit id quod Monachus noster ad 1000 evehit, qui numerus fere triplo major est. Quod ad totum, quem statuit, circuitum numeris rotundis MMMCCCCCC complexum attinet, cum tantum ad XXV. M. P. excedat priorem 3575 milliarium nullam meretur ista differentia attentionem, me judice Benedictinus noster fidelis videtur compilator, & bono animo præditus, verum talis, qui nunquam ultimam limam admovit commentariolo suo, licet memoriæ minus fideli laborasse nec accuratum satis fuisse non credam, defectus vero istius rationem disceptationem eum inter & Antistitem suum, de qua terminis satis patheticis loquitur pagina 95, 103, & 106, fuisse credo. Inde constat, cur Silures Hispaniam versus habitare doceat, in quo Tacito sequitur[194], verum persuasus sum, si opus suum attente reviserit, Mappam ejus ipsi errorem omnem eripuisse. verum autem vero, quid dicatur in excusationem celebris cujusdam auctoris ex recentioribus, qui Herculis promontorium in parte Devoniæ versus Caurum (the North West) collocat, narratque illud a situ in hac insulæ parte, quæ Herculis columnas seu Gades respicit (eodem jure Caput bonæ spei dixisset) nomen cepisse[195]. Attamen si de Ocrino dixisset illud, ejus in gratiam, licet impropriissime dictum, admittere tamen potuissemus.

IV. Formam totius Brittaniæ, &c.] Formæ regionibus tributæ mere sunt imaginariæ, e fructifera spectatorum imaginatione resultantes, cum ipsæ propter inæqualitates partium perfectæ figuræ sint incapaces. Sic ubi videmus Strabonem Orbem universum chlamydi assimilare[196], Dionysium eum fundæ similem fingere[197], Strabonem Hispaniæ pellis bovinæ speciem ascribere[198], Polybium Italiæ formam trigoni, Plinium & Solinum querno folio similem referre[199], Livium Britanniæ nostræ scutulæ figuram[200], Fabium bipennis[201], & Alsherif Aledresy (aut Geographum Nubiensem) Strutiocameli similitudinem tribuere[202], condonare illis, æquique & boni illud consulere decet, nec iis solum verum & recentioribus qui Angliam, armum ovillum (a shoulder of mutton) Galliam, uropygium bovis (a rump of beef) Hiberniam, peltam Amazonicam; Islandiam, assellum (a stock fish) insigne hujus insulæ; Cimbricam chersonesum, linguam caninam; Belgium, leonem exsilientem; Italiam, ocream; totam Europam, virginem; Americam, clepsydram, &c. representare dicunt.

Sed Cæsare, &c.] Ita etiam Diodorus Siculus[203], Strabo Cappadox[204], Pomponius Mela[205], &c. eam triquetræ vel triquadræ dixere similem; quod licet non omnino stricte satis congruat, attamen optime hac figura geometrica complexam dixeris. Linea a Cantio ad Antivestæum ducta est basis 367 milliarium, duplum hujus longitudinis detur utrique cruri in Ferro Head promontorio, sive Cape Wreath terminato, △ isosceles 1835 milliarium mensuratorum in circuitu complectens habes, monstrans geometricum circuitum Magnæ Britanniæ, tantum ad unum milliare a celeberrimi Cambdeni computo aliis operationibus nixo[206], differentem, quod ipsum notatu est dignissimum. Palam est figuram hanc totam superficiem insulæ continere 134689 milliaribus quadratis, cum, quæ in mari exstant, partes cum iis quæ mari ingressum permittunt, accuratissime mire congruant. Additur jam superficies unius cruris, propter crenatas orarum incisiones, quod, experientia teste, nimium non est, integer circuitus Albionis geographicus prodibit æqualis 2569 milliaribus Regiis: sive vicies octies centenis novem millibus passuum, id est 2809 milliaribus Romanis, quod mihi cogitandi ansam præbet, Plinii tricies octies vigintiquinque M. P. corrigenda esse[207], ut sint vicies octies vigintiquinque, tuncque remanet tantum differentia XVI. M. P. quam pro nihilo omnino reputare licet.

V. Si Ptolemæo, &c.] Claudius Ptolemæus Astronomus & Geographus celeberrimus, (Patriæ Pelusiota), qui & Alexandrini nomen fert, non quod Alexandriæ natus sit, sed quia observationes suas ibi instituit. Ricardus noster simul cum aliis Monachis eum Regem Ægypti facit[208]. scripsit ille IIX libros Geographiæ, quibus aliorum sui temporis errores correxit. Liber II. III. IV. V. & VI. si non integrum opus, videntur non esse nisi corrupta & jejuna epitome, rationes, quæ huc faciunt, non sunt hujus loci, innituntur vero, iis, quæ occurrunt in Marciano Jornande[209], Ravennate, &c.

Litteram Z sed inversam, &c.] Hoc ipsissimum illud videtur, quod Tacitus supra, per immensum & enorme spatium indigitat, Cæsarque innuit, dicens, lateris orientis angulum maxime ad Germaniam spectare[210], quæ opinio in tantum invaluit, ut etiam ad seculum XLV tum firma manserit. Apparet hoc ex illo Gemmæ Frysii, de Orbis divisione cap. IV. ‘Contendunt, inquit, hic multi, præcipue nostri sæculi, Geographi, superiorem angulum Scotiæ non eo modo in ortum prominere quemadmodum Ptolemæus ac nostri Globi descriptio habet. Verum his (quam nihil habeant, quo id edocere possint) temere fides adhibenda non est, imo ipsimet Scoti, nobis inquirentibus, in orientem solem latus extare, fessi sunt.’ Hi e Scylla Charybdin incidentes, polos mutatos esse supponunt[211], unde iis ceu melius fundamentum cum super ædificent suam Theoriam, notam meam pag. 154. N. 67. commendatam volo.

Mapparum inspectio.] Propriam verosimiliter putat auctor, sed aliter sentiunt nostri ævi eruditi[212].

Ut caput hoc completum reddamus in describendis oris Albionis subsistimus, ut jam a Ptolemæo descriptæ sunt[213], ad minimum in iis, quæ nomen ejus habent, libris, partes interiores, notasque reservaturi donec ad loca, quorsum pertinent, pervenerimus.

ALBIONIS INSULÆ BRITANNIÆ SITUS.

Septentrionalis lateris descriptio, quod alluit Oceanus, qui vocatur Deucaledonius. Novantum Chersonesus, & ejusdem nominis promontorium habet

° ´ ° ´

Longit. 21 00 Lat. 61 40 Mull of Galloway

Rerigonius Sinus 20 30 60 45 Loch Rian

Vidotara Sinus 21 20 60 30 Air Bay

Clota æstuarium 22 15 59 40 Clyd Mouth

Lelannonius Sinus 24 00 60 40 Loch Fyn

Epidium promont. 23 00 60 40 Mull of Cantyr

*Longi fluv. ostia 24 00 60 40 Loch Long

Itys fluv. ostia 27 00 60 00 Loch Etyf

Volsas Sinus 29 00 60 30 Loch Yoll

Nabæi fluv. ostia 30 00 60 30 Navern River

Tarvedum, quod Orcas promontorium

31 20 60 15 Dungsby Head

Occidentalis lateris descriptio, quod Ibernicus ac Vergivius alluit Oceanus. Post Novantum Chersonesum quæ habet

21 00 61 40 Mull of Galloway

Abravanni fluv. ost. 19 20 61 00 Glenluce Bay

Jenæ æstuarium 19 00 60 30 Wigtown Bay

Devæ fluv. ostia 18 00 60 00 Dee River

Novii fluv. ostia 18 20 59 30 Nith River

Ituna æstuarium 18 30 58 45 Eden Mouth, or Solway Fyrth

Moricambe æstuar. 17 30 58 20 Can River Mouth.

Setantiorum portus 17 20 57 45 Lancaster.

Belisama æstuarium 17 30 57 20 Ribble River

Seteia æstuarium 17 00 57 00 Mersey River

Toisobii fluv. ost. 15 40 56 20 Conwey River

Cancanorum prom. 15 00 56 00 Brachypult Point

Stuciæ fluv. ostia 15 20 55 30 Dovye River

Tuerobii fluv. ost. 15 00 55 00 Tyvi River

Octapitarum prom. 14 20 54 30 The Bishop and Clarks

Tobii fluv. ostia 15 30 54 30 Tovy River

Ratostathybii fluv. ost. 16 30 54 30 Wye River

Sabriani æstuar. 17 20 54 30 Severn Sea

Vexala æstuar. 16 00 53 30 Huntspil Water

Herculis promont. 14 00 53 00 Hartland Point

Antivestæum promont, quod etiam dicitur Bolerium

11 00 52 30 Land’s End

Damnonium quod etiam dicitur Ocrinum promontor.

12 00 51 30 Lizard Point

Reliqui Meridionalis lateris descriptio, quod Britannicus Oceanus alluit. Post Ocrinum promontorium Cenionis fluv. ostia

14 00 51 45 Valle River

Tamari fluv. ost. 15 40 52 10 Tamar River

Isacæ fluv. ost. 17 00 52 20 Ex River

Alaini fluv. ost. 17 40 52 40 Christ Church Bay

Magnus Portus 19 00 53 00 Portsmouth

Trisantonis fluv. ost. 20 20 53 00 Arundel River

Novus Portus 21 00 53 30 At Eastborne

Cantium promontor. 22 00 54 00 North Foreland

Orientalis deinde ac australis plagæ latera, quæ Germanico alluuntur Oceano, describuntur. Post Tarvedum, quod & Orcas prom. quod dictum est Virvedrum promontorium

31 00 60 00 Noss Head

Berubium promontor. 30 30 59 40 Ord Head

Ilæ fluv. ost. 30 00 59 40 Fyrth of Dornogh, or Tayne

Ripa alta prom. 29 00 59 40 Terbaert Ness

Loxæ fluv. ost. 28 30 59 40 Fyrth of Cromartie

Vara æstuar. 27 30 59 40 Fyrth of Inverness

Tuæsis æstuar. 27 00 59 00 Spey River

Celnii fluv. ost. 27 00 58 45 Dovern River

Taizalum promontor. 27 30 58 30 Kynaird’s Head

Divæ fluv. ost. 26 00 58 30 Dee River

Tava æstuar. 25 00 58 30 Tay River

Tinnæ fluv. ost. 24 30 58 45 Edin River

Boderia æstuar. 22 30 58 45 Fyrth of Forth

Alauni fluv. ost. 21 40 58 30 Alne River

Vedræ fluv. ost. 20 10 58 30 Were River

Dunum Sinus 20 15 57 30 Tees Mouth

Gabrantuicorum portuosus sinus

21 00 57 00 Bridlington Bay

Ocellum promontor. 21 15 56 40 Spurn Head

Abi fluv. ost. 21 00 56 30 Humber River

Metaris æstuar. 20 30 55 40 The Washes

Garryeni fluv. ostia 21 00 55 20 Yare River

..... Extensio, sive

..... extrema 21 15 55 05 Easton Ness

Idumanii fluv. ost 20 10 55 10 Bay near Maldon

Jamissa æstuarium 20 30 54 30 Thames Mouth

Post quam Cantium est promontorium

22 00 54 00 North Foreland

PLURA ALIBI.

Notes in this chapter

Note 1 · Solinus cap. XXII. de mirabilibus Britanniæ. Mela de Situ Orbis lib. III. cap. V.Note 2 · Iliad Σ. v. 606. & Ξ. v. 200. Florus Histor. Rom. lib. I. cap. XIII. Rutilii Numat. Itin.Note 3 · Strabo de Geogr. lib. I. p. 4, 9, &c.Note 4 · Exodus cap. III. v. 3.Note 5 · Stromat. lib. VI. p. 658.Note 6 · Aristoteles lib. de Mundo c. III. Plinius Nat. Hist. lib. II. c. LXVI. LXVII. LXVIII. &c. M. Capella lib. VI. &c. &c.Note 7 · Strabo Geogr. lib. passim. Dionysius Characenus passim. Mela de Situ Orbis lib. I. c. 1. & III. c. 1. Æthicus, Rufus Festus Avienus de Ora MNote 8 · Johannes Tzetza variæ Histor. Chiliad. 8. Philostratus L. apud Photium, p. 1011.Note 9 · Orpheus, Homerus, Cointus Smyrnæus, &c. fere omnes.Note 10 · Fere omnes, uno ore.Note 11 · Cosmas Ægyptus Cosmogr. Christian. lib. II. p. 131, &c. &c.Note 12 · Vide infra N. 45. & Ricard. p. 12. XII. &c.Note 13 · Æneid. lib. VIII. v. 727. B. Hieronymus ad Gerontiam sub fin. Plinius N. H. lib. XIX. c. I. Julius Celsus in vita Cæsaris, p. 44.Note 14 · Servius Honoratus, ad loc. cit. Virgilii.Note 15 · e XII. Panegyricis unus p. 265. Edit. Stephani.Note 16 · Æthicus Cosmogr. p. 705. Isidorus Hisp. Orig. lib. XIV. c. VI.Note 17 · Catullus in Cæsarem epigr. 30. v. 13.Note 18 · Vet. Epigram. apud Scaligerum.Note 19 · Apud Jornandem de Rebus Geticis.Note 20 · XII. Panegyr. p. 258.Note 21 · Sed vide Cæsar de Bello Gal. lib. V. c. XIII.Note 22 · Pag. 1.Note 23 · Caput de Brit.Note 24 · In Cæsarem epigr. XXX. v. 4.Note 25 · Ad Furium & Aur. epigr. XI. v. 12.Note 26 · Ode XXXV. ad Fortunam.Note 27 · Tom. V. p. 848.Note 28 · Hegessipus lib. II. c. IX.Note 29 · Ricard. p. 25.Note 30 · Hegessipus.Note 31 · De Bello Pharsal. lib. VIII. v. 442.Note 32 · Lib. X. v. 456.Note 33 · De Malii Theodosii Cons. v. 51.Note 34 · Solinus Cap. de Britannia.Note 35 · Vet. Poet. apud Scaligerum.Note 36 · Isidorus Hisp. orig. lib. XIV. c. VI. e Virgilio Ecl. I. v. 67.Note 37 · Alfredus apud Higdenum.Note 38 · Vet. Poet. apud Scalig.Note 39 · Ibid.Note 40 · Lib. III. c. X.Note 41 · Appianus in Præf. vide & Isidorum Hisp. vel potius Solinum apud Ricardum p. 101. XXI.Note 42 · L. Florus lib. III. cap. X.Note 43 · De Secundo Cons. Fl. Stilichonis v. 149.Note 44 · Cosmogr. Christ. p. 113.Note 45 · Lib. LX. p. 957.Note 46 · Vet. Poet. apud Scalig.Note 47 · Hegessipus.Note 48 · Maximiano & Constantino dictus p. 258.Note 49 · Ibid.Note 50 · Vellejus Paterculus Histor. Rom. lib. II.Note 51 · Panegyr. supra-laudatus p. 262.Note 52 · Cap. II. p. 98. editionis Havn.Note 53 · Lib. de Mundo. c. III. Plinius Nat. Hist. lib. III. cap. I.Note 54 · Tacitus vita Agricolæ c. XXXVIII.Note 55 · Dio Cassius Hist. Rom. lib. XXXIX. pag. 114.Note 56 · Nat. Hist. lib. IV. cap. XVI.Note 57 · Cap. de Britannia.Note 58 · Lib. VI.Note 59 · Lib. I. cap. II.Note 60 · Cosmogr. p. 730.Note 61 · Cap. I. p. 67.Note 62 · Hist. Eccl. lib. I. cap. I.Note 63 · Cap. II. p. 97.Note 64 · Hist. Rom. lib. LXXVI. p. 867.Note 65 · De rebus Geticis.Note 66 · Elphinstone’s new correct Map of North Britain.Note 67 · ° ´ Joh. Speed in Theatre, p. 131. ad 60 25 Herm. Moll in Tour through G. B. vol. III. 59 20 Rob. Gordon Atl. Blavian. vol. VI. 59 18 Joh. Note 68 · Secundum pag. 94. LIV.Note 69 · Solinus cap. de Brit.Note 70 · Observationes ad P. Melam Hagæ comitis 1658. 4.Note 71 · Johannis, Jacobi & Abrahami Gronovii Editiones Pompon. Melæ, Julii Honorii, Æthic. &c. Lugd. Bat. 1685. 8. 1696. 8. & 1722. 8. Maj.Note 72 · Primitus hæc insula vocabatur Albion ab Albis rupibus circa littora maris a longe apparentibus. R. Higdeni Polychron. lib. I. p. 191.Note 73 · Pag. 157.Note 74 · Aristoteles lib. de Mundo cap. III. Plinius H. N. lib. IV. c. XVI. Ptolemæus Geogr. lib. II. c. III. &c. Buchananus eam Albium appellat.Note 75 · Diodorus Siculus Biblioth. Hist. lib. II. c. III. è Hecatæo, &c.Note 76 · Platonis Timæus.Note 77 · Plin. N. H. lib. VII. cap. LVI. Κασσίτερα apud Steph. Byzant. de urbibus.Note 78 · Vopiscus in Floriano. Prosper Aquitanus apud Cambd. Brit. p. XXVII. Gildas de excid. Brit. cap. V. X. & XIV. Ricardus Corin. lib. I. cap. VINote 79 · Silius Italicus lib. XVII. v. 421. Ricardus Corin. lib. I. cap. VI. 50. e Cl. Claudiano de IV. cons Honorii v. 32. Arnsgrimus Jonas Specim. Note 80 · Cambd. Brit. pag. 27. Seldenus in Polyolbion, p. 20.Note 81 · Cambdenus, ut supra.Note 82 · Lhuydii Archæolog. Brit. pag. 219. col. 4.Note 83 · Histor. Rom. lib. LXII. pag. 702.Note 84 · Plin. N. H. lib. IV. cap. XVI.Note 85 · Perottus, Lilius Gyraldus, Cambdenus, &c.Note 86 · Lib. de Mundo c. III.Note 87 · Vide Notes on Cambden’s Brit. Edit. Gibs. p. 18. (X).Note 88 · Bocharti Canaan, lib. I. c. XXXIX.Note 89 · Strabo Geogr. lib. II. p. 191.Note 90 · N. H. lib. XXXIV. cap. XVI.Note 91 · Ut supra pag. 721.Note 92 · a Brith, Britannica voce, addita Græca terminatione tania pag. 28, 29, 30. Edit. Gibsoni.Note 93 · Glossarium Antiq. Britann. voce Alvion, p. 13.Note 94 · A littoribus ferventibus, & mari vel oceano circumfluo tam mire semper æstuoso. Glossarium ad X. Scriptores voce Britannia.Note 95 · Consulas omnino Daviesium, Lhuydium & Boxhornium, qui Lexica Britannicæ ling. scripserunt.Note 96 · History of the World, lib. I. cap. VIII. § 5. nec non & Robinson Annal. Mundi, pag. 97.Note 97 · Hist. ut supra. l. c.Note 98 · De Situ Orbis, lib. III. cap. I.Note 99 · Ptolemæus Geogr. lib. II. c. II.Note 100 · Transiit (D. Paulus) Oceanum & qua facit insula portum, Quasque Britannus habet terras, quasque ultima Thule. Venantius Fortunatus, &c.Note 101 · Hist. of Great Brit.Note 102 · In Glossar. ad X. Script. voce Brit.Note 103 · Unam tantum exhibere volo. Inter Cn. Pompejum & Cn. Vibium humili loco natum, tantus error extitit de paribus lineamentis, ut Romani Vibium Note 104 · Aristoteles, Diodorus, Strabo, Ptolemæus, Agathemerus, Polyænus, Dio, Clemens Alex. Epitom. Strab. D. Joh. Chrysostomus tom. III. Joan. TzetNote 105 · Cleomedes, Nummus Alabandensis, M. Heracleota, Chrysostomus tom. IV & V. Polyænus, &c.Note 106 · M. Heracleota, p. 57, 58, 59, 60, Ptolemæus apud Steph. de urbibus.Note 107 · M. Heracleota, p. 57, 58, 59.Note 108 · Apud Camb. Brit. p. 1.Note 109 · Dionysius Char. Polybius, Joh. Tzetza, &c.Note 110 · Aristoteles, M. Heracl. p. 9, 33.Note 111 · Ptolemæus, Agathemerus, &c.Note 112 · Johan. Tzetza.Note 113 · Lucius Ampelius.Note 114 · Lib. VIII. p. 526.Note 115 · Aped Gruter. p. CCCCLXXXII.Note 116 · Strabo, &c.Note 117 · Dionysius, &c.Note 118 · Monachi fere omnes.Note 119 · Juvenalis Lib. V. v. 705. Martialis lib. IX. epig. 22. Inscriptiones variæ.Note 120 · Inscrip. variæ, Ausonius, &c. Romani suos provinciales constanter Britannos, dicunt; quanquam ipsi provinciales sese Brittones appellari gauNote 121 · Lib. IV. c. XVI.Note 122 · Pag. 673. tom. III. p. 676 tom. III. p. 696. tom. V. p. 635. tom. V. p. 846. tom. VI. p. 111. tom. VIII. &c.Note 123 · Joh. Tzetzæ variæ Hist. Chil. 8. cap. CCXVII. v. 719, &c.Note 124 · Lib. de Mundo cap. III.Note 125 · Orbis descrip. v. 565.Note 126 · Lib. II. de Geogr. cap. IV. p. 39.Note 127 · De Mundo liber.Note 128 · Dionysius Characen. Orb. desc. v. 566, &c.Note 129 · Chil. 8. 678.Note 130 · Lib. I. de Geogr. c. II. p. 5. Vide & Non. Marcell. c. I. de prop. sermon.Note 131 · Noct. Attic, lib. II. cap. XXII.Note 132 · Lib. de Mundo, cap. III.Note 133 · Johan. Tzetza, Chil. 8. 626.Note 134 · De situ Daniæ, cap. I.Note 135 · De situ Orbis, lib. II. c. VI.Note 136 · De Geogr. lib. IV. cap. 45. & V. cap. 4.Note 137 · De situ Brit. lib. I. cap. VIII. 10.Note 138 · Cæsar de Bello Gall. lib. II. cap. IV.Note 139 · Cæsar de B. G. lib. V. cap. XXIII.Note 140 · Notæ in Cæsar. p. 124.Note 141 · Descript. Orbis, v. 284, &c.Note 142 · Edit. Oxoniæ Hudson. 1717. 8. p. 50. No. I.Note 143 · Hist R. lib. XXXIX. pag. 114. consulas & Phil. Trans. N. 193.Note 144 · Hist. Nat. lib. III. cap I.Note 145 · e Thesauro Oyzeliano XXVII. Tab 12. exhibet Grævius in Florum p. 526. Edit. Amst. 1702. 8. Maj.Note 146 · Hist. Rom. lib. LXXVI. p. 867.Note 147 · Edit. Havniæ 1757, p. 67.Note 148 · Cosmog. p. 731. Edit. Gron.Note 149 · Hist. lib. I. cap. II.Note 150 · Rom. Hist. lib. LXXVI. p. 867.Note 151 · In Geticis suis.Note 152 · Vide infra, pag. 162.Note 153 · Hist. Eccl. lib. I. cap. I.Note 154 · Origin. lib. XIV. c. VI.Note 155 · Caput de Brit.Note 156 · Apud Salmasium. Plin. Exercit. cap. XXIII.Note 157 · XXX oportet legere.Note 158 · Editor Bedæ oper. Cantabr. 1722. Fol. Maj.Note 159 · Nat. Hist. lib. II. cap. CVIII.Note 160 · Censorinus de Die Nat. cap. XIII.Note 161 · In oratione Ægyptiaca.Note 162 · Ogyg. p. 11, 12, &c. Inis Mor. apud Cambd. Brit. p. 6. (h.)Note 163 · Philostr. Dion.Note 164 · Geogr. script. Græcorum min. 8. Oxoniæ 1703.Note 165 · Vide supra, pag. 157. N. 52.Note 166 · Mela de situ Orbis, lib. III. cap. VI.Note 167 · Comment. de B. G. lib. V. c. XIII.Note 168 · Biblioth. Hist. lib. V. c. XXI.Note 169 · Geogr. lib. IV. p. 199.Note 170 · De Bell. Gal. lib. V. cap. XIII.Note 171 · Philos. Trans. N. 330. pag. 266.Note 172 · Bibl. Hist. lib. V. cap. XXI.Note 173 · Geogr. lib. II. pag. 63, & 128.Note 174 · De Bell. Gall. lib. V. cap. XIII.Note 175 · Bibl. Hist. lib. V. c. XXI.Note 176 · Geogr. lib. IV. p. 199.Note 177 · Iliad Σ. 487.Note 178 · Ptolemæus, &c.Note 179 · Bibl. Hist. lib. V. c. XXI.Note 180 · De Bell. Gall. lib. V. cap. XIII.Note 181 · Bibl. Hist. lib. V. cap. XXI.Note 182 · Geogr. lib. IV. p. 199.Note 183 · Ibid. lib. II. p. 128.Note 184 · N. H. lib. IV. c. XVI.Note 185 · Lib. IV. p. 215.Note 186 · Cap. de Brit.Note 187 · Geogr. lib. II. p. 104.Note 188 · N. H. lib. IV. c. XVI.Note 189 · N. H. lib. III. c. I.Note 190 · Philos. Trans. N. 330. p. 266.Note 191 · P. 79. & 161.Note 192 · Vita Agricolæ, c. II.Note 193 · N. Salmon’s New Survey of England, vol. II. p. 841.Note 194 · Geogr. lib. II. p. 118, & 122.Note 195 · Descriptio Orbis, v. 7.Note 196 · Geogr. lib. II. p. 127, & 137.Note 197 · Polybius lib. II. p. 142. Plin. N. H. lib. III. c. V. Solinus c. VIII.Note 198 · Hist. Rom. lib. CV. apud Tacitum. Vita Agr. c. X.Note 199 · Apud Tacitum, l. c.Note 200 · Climat. VII. part. II. p. 272.Note 201 · Bibl. Hist. lib. V. c. XXI.Note 202 · Geogr. lib. IV. p. 199.Note 203 · De situ Orbis, lib. III. c. VI.Note 204 · Nostra autem ætas ex multis multorum itineribus certam quodammodo totius insulæ jam deprehendit dimensionem, a Tarvisio enim circumactis curNote 205 · N. Hist. lib. IV. c. XVI.Note 206 · Supra, p. 90 & 100. Anonymus Ravenn. Geogr. lib. IV. cap. iv. & xi. Frontem codicis, qui in Biblioth. D. Marci Venetiis extat, ornat effigieNote 207 · Lib. de rebus Geticis.Note 208 · De Bell. Gall. lib. V. c. XIII.Note 209 · Vide Horsley’s Britannia Romana, p. 361. nec non Philos. Transact. No. 190, 241, 255.Note 210 · Vide Dr. Stukeley’s Carausius, p. 134 & 169, &c.Note 211 · Geogr. lib. II. c. III.
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings